Sic et non

E Wikisource

Sic et non

PROLOGUS

/89/ Cum in tanta uerborum multitudine nonnulla etiam sanctorum dicta non solum ab inuicem diuersa uerum etiam inuicem aduersa uideantur, non est temere de eis iudicandum per quos mundus ipse iudicandus est, sicut scriptum est:

    Iudicabunt sancti nationes

et iterum:

    Sedebitis et uos indicantes.

Nec tanquam mendaces eos arguere aut tanquam erroneos contemnere praesumamus, quibus a Domino dictum est:

    Qui uos audit, me audit; et qui uos spernit, me spernit.

Ad nostram itaque recurrentes imbecillitatem nobis potius gratiam in intelligendo deesse quam eis in scribendo defuisse credamus, quibus ab ipsa dictum est Veritate: Non enim uos estis qui loquimini sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. Quid itaque mirum si absente nobis spiritu ipso, per quem ea et scripta sunt et dictata atque ipso quoque scriptoribus intimata, ipsorum nobis desit intelligentia? Ad quam nos maxime peruenire impedit inusitatus locutionis modus ac plerumque earundem uocum significatio diuersa, cum modo in hac modo in illa significatione uox eadem sit posita. Quippe quemadmodum in sensu suo ita et in uerbis suis unusquisque abundat. Et cum iuxta Tullium:

    In omnibus identitas mater sit satietatis

id est fastidium generet, oportet in eadem quoque re uerba ipsa uariare nec omnia uulgaribus et communibus denudare uerbis; quae, ut ait beatus Augustinus, ob hoc teguntur ne uilescant, et eo amplius sunt gratiora quo sunt maiore studio inuestigata et difficilius conquisita. Saepe etiam, pro diuersitate eorum quibus loquimur, uerba commutari oportet; cum frequenter eueniat ut uerborum propria significatio nonnullis sit incognita aut minus usitata. Quibus quidem /90/ si ad doctrinam, ut oportet, loqui uolumus, magis eorum usus quam proprietas sermonis aemulandus est, sicut et ipse grammaticae princeps et locutionum instructor Priscianus edocet. Quod etiam diligentissimus ecclesiae doctor beatus attendens Augustinus, cum in quarto De Doctrina Christiana ecclesiasticum instrueret doctorem, omnia illum quae intelligentiam praepediunt eorum quibus loquitur, praeterire admonet et tam ornatum quam proprietatem sermonis contemnere, si absque istis ad intelligentiam facilius poterit peruenire:

    Non curante, inquit, illo qui docet, quanta eloquentia doceat sed
    quanta euidentia.  Diligens appetitus aliquando negligit uerba
    cultiora. Unde ait quidam, cum de tali genere elocutionis ageret,
    esse in ea quamdam diligentem negligentiam.

Item:

    In bonis doctoribus tanta docendi cura sit ut uerbum quod, nisi
    obscurum uel ambiguum, latinum esse non potest, uulgi autem more
    sicut dicitur ut ambiguitas obscuritasque uitetur, non sic
    dicatur ut a doctis sed potius ut ab indoctis dici solet. Si enim
    non piguit dicere interpretes nostros de sanguinibus, quoniam
    senserunt ad rem pertinere ut eo loco pluraliter enuntietur hoc
    nomen quod in latina lingua singulariter tantummodo dicitur, cur
    pietatis doctorem pigeat imperitis loquentem ossum potius quam os
    dicere, ne ista syllaba non ab eo quod sunt ossa sed ab eo quod
    sunt ora intelligatur? Quid enim prodest locutionis integritas
    quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino
    nulla sit causa si quod loquimur non intelligunt propter quos, ut
    intelligant, loquimur?  Qui ergo docet, uitabit uerba omnia quae
    non docent.

Item:

    Insignis est indolis in uerbis uerum amare non uerba. Quid enim
    prodest clauis aurea si aperire quod uolumus non potest? Aut quid
    obest lignea si hoc potest, quando nihil quaerimus nisi patere
    quod clausum est?

Quam sit etiam temerarium de sensu et intelligentia alterius alterum iudicare, /91/ quis non uideat cum soli Deo corda et cogitationes pateant? Qui nos etiam ab hac praesumptione reuocans ait:

    Nolite indicare et non iudicabimini.

Et apostolus:

    Nolite inquit ante tempus indicare, quoadusque ueniat qui
    illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia
    cordium

ac si aperte dicat: Illi committite in talibus iudicium qui solus omnia nouit atque ipsarum quoque discretor est cogitationum, iuxta quod et de occultis eius mystertis typice super agno paschali scriptum est:

    Si quid residuum fuerit, igni comburatur

hoc est si quid est diuinorum mysteriorum quod intelligere non ualeamus, spiritui, per quem scripta sunt, docenda potius reseruemus quam temere definiamus.

Illud quoque diligenter attendi conuenit ne, dum aliqua nobis ex dictis sanctorum obiciuntur tamquam sint opposita uel a ueritate aliena, falsa tituli inscriptione uel scripturae ipsius corruptione fallamur. Pleraque enim apocrypha ex sanctorum nominibus, ut auctoritatem haberent, intitulata sunt; et nonnulla in ipsis etiam diuinorum testamentorum scriptis scriptorum uitio corrupta sunt. Unde fidelissimus scriptor et ueracissimus interpres Hieronymus, Ad Laetam De Institutione Filiae scribens, nos praemonuit dicens:

    Caueat omnia apocrypha; et si quando ea non ad dogmatum ueritatem
    sed ad signorum reuerentiam legere uoluerit, sciat non eorum esse
    quorum titulis praenotantur, et grandis esse prudentiae aurum in
    luto quaerere.

Idem super LXXVII psalmum, de inscriptione tituli eius, qui est huius modi: 'intellectus Asaph', ait sic:

    Scriptum est secundum Matthaeum: cum locutus fuisset Dominus in
    parabolis et illi non intelligerent et caetera; haec inquit facta
    sunt ut impleretur quod scriptum est per Isaiam prophetam:
    aperiam in parabolis os meum. Euangelia usque hodie /92/ ita
    habent. Hoc Isaias non loquitur sed Asaph.

Item:

    Ergo simpliciter dicamus, quomodo scriptum est in Matthaeo et
    lohanne quod Dominus hora sexta crucifixus sit, in Marco quod
    hora tertia, error scriptorum fuit, et in Marco hora sexta
    scriptum fuit; sed multi pro episomo graeco putauerunt esse
    gamma, sicut ibi error fuit scriptorum, ut pro Asaph Isaiam
    scriberent. Scimus enim quia plurima ecclesia de imperitis
    congregata fuit gentilibus. Cum ergo legerent in euangelio: Ut
    impleretur quod scriptum est in Asaph propheta, ille qui primus
    scribebat euangelium coepit dicere, Quis est iste Asaph propheta?
    Non erat notus in populo. Et quid fecit? Ut errorem emendaret,
    fecit errorem. Dicamus aliquid simile in alio loco secundum
    Matthaeum: Retulit inquit XXX argenteos pretium appretisti, sicut
    scriptum est in Ieremia propheta. In Ieremia hoc penitus inuenire
    non potuimus sed in Zacharia. Videtis ergo quia et hic error fuit
    sicut ibi.

Quid itaque mirum, si in euangellis quoque nonnulla per ignorantiam scriptorum corrupta fuerint, ita et in scriptis posteriorum patrum, qui longe minoris sunt auctoritatis, nonnunquam eueniat? Si itaque aliquid a ueritate absonum in scriptis sanctorum forte uideatur, pium est et humilitati congruum atque caritati debitum, quae "omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet" nec facile uitia eorum quos amplectitur suspicatur, ut aut eum scripturae locum non fideliter interpretatum aut corruptum esse credamus, aut nos eum non intelligere profiteamur.

Nec illud minus attendendum esse arbitror, utrum talia sint ea quae de scriptis sanctorum proferuntur, quae uel ab ipsis alibi retractata sint et, cognita postmodum ueritate, correcta, sicut in plerisque beatus Augustinus egit; aut magis secundum aliorum opinionem quam secundum propriam dixerint sententiam, sicut in plerisque /93/ Ecclesiastes dissonas diuersorum inducit sententias, unde et tumultuator interpretatur, beato in quarto Dialogorum attestante Gregorio; aut sub quaestione potius reliquerunt ea inquirentes quam certa definitione terminarent, sicut praedictus uenerabilis doctor Augustinus in editione super Genesin Ad Litteram se fecisse perhibet, ita de hoc opere in primo Retractationum suarum commemorans:

    In quo opere, inquit, plura quaesita quam inuenta sunt, et eorum
    quae inuenta sunt, pauciora firmata, caetera uero ita posita
    uelut adhuc requirenda sint.

Beato quoque attestantc Hieronymo nouimus morem catholicorum doctorum hunc fuisse, ut in commentariis suis nonnullas etiam haereticorum pessimas opiniones suis insererent sententiis, dum perfectioni studentes nulla antiquorum praeteriisse gauderent. Unde rescribens ad beatum Augustinum, cum ab eo super expositionem cuiusdam loci epistolae Pauli ad Galatas pulsaretur, ait:

    Quaeris cur dixerim in commentariis epistolae Pauli ad Galatas,
    Paulum id in Petro non potuisse reprehendere quod ipse
    fecerat. Et asseris simulationem apostolicam non fuisse
    dispensatoriam sed ueram, et me non debere docere mendacium.
    Respondeo debere prudentiam tuam praefatiunculae
    commentariorum meorum meminisse, quod imbecillitatem uirium
    mearum sentiens Origenis commentarios sum secutus. Scripsit enim
    ille uir in epistola Pauli ad Galatas uolumina; praetermitto
    Didymum uidentem meum et Apollinarem Laudicenum de ecclesia nuper
    egressum et Alexandrum ueterem haereticum, qui et ipsi nonnullos
    super hac re commentarios reliquerunt. Legi haec omnia et in
    mentem meam plurima coaceruans, accito notario, uel mea uel
    aliena dictaui.

Item:

    Eruditionis tuae fuerat quaerere utrum ea quae scripsimus
    haberentur in Graecis; ut, si illi non dixissent, tunc meam
    proprie sententiam condemnares, praesertim cum libere in
    praefatione confessus sim Origenis commentarios me esse secutum
    et uel mea uel aliena dictasse, ut lectoris arbitrio
    derelinquerem utrum probanda /94/ essent an improbanda.

Sic et beatum Hilarium et nonnullos sanctos multa ex ipsius Origenis uel aliorum errantium scriptis interseruisse sententiis non ambigimus, opinionem nobis potius aliorum praesentantes quam sententiam proferentes; quod tamen non tam per ipsos nobis quam per alios postmodum innotuit. Unde et praedictus doctor Hieronymus ad Vigilantium presbyterum, cum se excusaret quod Origenis dicta nonnunquam uel poneret uel transferret:

    Si hoc, inquit, crimen est, arguatur confessor Hilarius, qui
    psalmorum interpretationem et homelias in Iob ex libris eius
    transtulit.

Ubi quidem cum nonnulla reperiremus a ueritate dissona uel aliorum sanctorum scripti contraria, Origeni potius quam Hilario sunt imputanda, licet ipse hoc Hilarius non distinguat. Quale est illud statim, quod primum psalmum de capite non esse intelligendum adstruere nititur sed generaliter de quolibet alio iusto esse accipiendum. Quod et ipse Hieronymus in quadam expositione quorundam psalmorum, Origenem similiter prosecutus posuit. Ipsum quoque fortasse Origenem, ipso attestante, non ambigendum est nonnulla magnis erroribus implicita iuxta opinionem aliorum protulisse. Unde et Hieronymus ad Auitum scribendo presbyterum, multiplices colligens errores quos Origenes in libris suis Peri Arcon posuit, de ipso ita locutus est Origene:

    Post tam nefandam disputationem qua lectoris animum uulnerauit,
    'Haec' inquit 'iuxta nostram sententiam non sunt dogmata sed
    quaesita tantum ataue proiecta, ne penitus intacta uiderentur.'

Sic et ipse supra Hieronymus dixit sua uel aliena saepe dictasse, ut lectoris arbitrio derelinqueret utrum probanda essent an improbanda. Beatus quoque Augustinus, pleraque ex operibus suis retractando ac corrigendo, multa se ibi ex opinione magis aliorum quam ex propria posuisse sententia profitetur. Nonnulla etiam in Euangelio iuxta opinionem hominum magis quam secundum ueritatem rerum dici uidentur; ueluti cum Ioseph pater Christi a matre quoque ipsius Domini iuxta opinionem et morem uulgi appellatur, ita quidem dicente:

    Ego et pater tuus dolentes quaerebamus te.

Et apostolus in plerisque dicta derogantium sibi secutus, aliter de se ipso quam sentiat /95/ esse non ueretur profiteri. Quale est illud:

    Nos stulti propter Christum, uos autem prudentes in Christo.

Idem etiam apostolus Melchisedech "sine patre et matre et sine genealogia" dicit, "nec initium dierum aut finem" habere, quia hoc scilicet nostram notitiam latet quod scriptura non docet, non quod ita rei ueritas sese habeat. Samuel quoque in phantasmate apparuisse Pythonissae dicitur, non tam secundum ueritatem quam secundum rei similitudinem, quae intuentibus falsam gignebat opinionem. Ut enim beatus meminit Augustinus, phantasma illud Samuel appellatum est quia similitudinem Samuelis exhibebat, sicut et aliquis se in somnis Romam uidisse dicit quia similitudinem eius mente concepit.

Poeticae quoque seu philosophicae scripturae pleraque ita iuxta opinionem loquuntur, quasi in ueritate consistant, quae tamen a ueritate penitus discrepare liquet. Unde est illud Ouidianum:

    Fertilior seges est alienis semper in agris,
       Vicinumque pecus grandius uber habet.

Boethius quoque in tertio Topicorum accidens et substantiam duo prima rerum genera cum dixerit, ad opinionem potius quam ad ueritatem aspexit. Quod uero philosophi quoque pleraque iuxta opinionem aliorum magis quam iuxta suam proferebant sententiam, Tullius, lib. II De Officiis, his uerbis manifeste profitetur:

    Iustitia cum sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia
    sine iustitia nihil ualet ad faciendam fidem. Quo enim quisque
    uersutior et callidior, hoc inuidiosior et suspectior, detracta
    opinione probitatis. Quamobrem intelligentiae iustitia coniuncta
    quantum uolet habebit ad faciendam fidem uirium.  Iustitia sine
    prudentia multum poterit; sine iustitia nil ualebit prudentia.
    Sed ne quis sit admiratus cur, quod inter omnes philosophos
    constet a meque ipso disputatum saepe sit, qui unam habet omnes
    habere uirtutes, nunc ita seiungam, quasi possit quisque, quod
    non idem prudens sit, iustus /96/ esse; alia est illa cum ueritas
    ipsa limatur in disputatione, alia cum ad omnes accommodatur
    oratio.  Quamobrem ut uulgus ita nos hoc loco loquimur, ut alios
    fortes, alios uiros bonos, alios prudentes esse dicamus.
    Popularibus enim uerbis est agendum et usitatis cum loquimur.

Quotidiani denique sermonis usus est iuxta iudicium corporalium sensuum pleraque dici aliter quam in re consistat. Cum enim nullus in toto mundo uacuus omnino sit locus qui non uel aere uel aliquo corpore repleatur, uacuam tamen prorsus arcam esse dicimus in qua nihil esse uisu percipimus. Qui etiam iuxta quod aspectus oculorum iudicat, modo caelum stellatum dicimus, modo non, et modo solem calidum, modo uero minime, uel modo lunam plus uel minus lucere, modo etiam penitus non lucere, cum tamen aequaliter haec semper in re permaneant quae non nobis aequaliter semper apparent.

Quid itaque mirum si a sanctis quoque patribus nonnulla ex opinione magi quam ex ueritate nonnunquam prolata sint aut etiam scripta? Diligenter et illud discutiendum est, cum de eodem diuersa dicuntur, quid ad praecepti coartationem, quid ad indulgentiae remissionem uel ad perfectionis exhortationem intendatur, ut secundum intentionum diuersitatem aduersitatis quaeramus remedium. Si uero praeceptio est, utrum generalis an particularis, id est ad omnes communiter an ad aliquos specialiter directa. Distinguenda quoque tempora sunt et dispensationum causae, quia saepe quod uno tempore est concessum alio reperitur prohibitum; et quod ad rigorem saepius praecipitur ex dispensatione nonnunquam temperatur. Haec autem in institutionibus ecclesiasticorum decretorum uel canonum maxime distingui necesse est. Facilis autem plerumque controuersiarum solutio reperietur si eadem uerba in diuersis significationibus a diuersis auctoribus posita defendere poterimus.

His omnibus praedictis modis soluere controuersias in scriptis sanctorum d ligens lector attentabit. Quod si forte adeo manifesta sit controuersia ut nulla possit absolui ratione, conferendae sunt auctoritates, et quae potioris est testimonii et maioris confirmationis potissimum retinenda. Unde est illud Isidori ad /97/ Massionem episcopum:

    In fine autem epistolae hoc adiciendum putaui, ut quotienscumque
    in gestis conciliorum discors sententia inuenitur, illius magis
    teneatur sententia cuius antiquior aut potior extat auctoritas.

Constat quippe et prophetas ipsos quandoque prophetiae gratia caruisse et nonnulla ex usu prophetandi, cum se spiritum prophetiae habere crederent, per spiritum suum falsa protulisse; et hoc eis ad humilitatis custodiam permissum esse ut sic uidelicet uerius cognoscerent quales per spiritum Dei et quales per suum existerent, et se eum qui mentiri uel falli nescit ex dono habere cum haberent. Qui etiam cum habetur, sicut non omnia uni confert dona ita nec de omnibus mentem eius quem replet, illuminat sed modo hoc modo illud reuelat, et cum unum aperit alterum occultat. Quod quidem beatus Gregorius in prima super Ezechielem homelia manifestis declarat exemplis. Ipsum etiam apostolorum principem, qui tot diuinae gratiae donis et miraculis coruscabat, post illam quoque specialem a Domino promissam sancti spiritus effusionem, qui eius discipulos omnem doceret ueritatem, non in mediocrem lapsum errorem de circumcisionis adhuc et quorundam antiquorum rituum obseruantia, cum a coapostolo suo Paulo grauiter atque salubriter publice correctus esset, a perniciosa simulatione desistere non puduit.

Quid itaque mirum, cum ipsos etiam prophetas et apostolos ab errore non pentus fuisse constet alienos, si in tam multiplici sanctorum patrum scriptura nonnulla propter supra positam causam erronee prolata seu scripta uideantur? Sed nec tamquam mendacii reos argui sanctos conuenit, si nonnulla quandoque aliter quam se rei ueritas habeat arbitrantes, non per duplicitatem sed per ignorantiam dicant; nec praesumptioni uel peccato imputandum est quidquid ex caritate ad aliquam aedificationem dicitur, cum apud Deum omnia discuti iuxta intentionem constet, sicut scriptum est: /98/

    Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.

Unde et illud est beati Augustini De Ecclesiastica Disciplina tractantis:

    Habe, inquit, caritatem,et fac quicquid uis.

Idem super epistolam Iohannis:

    Qui non habent caritatem, non sunt ex Deo. Quidquid uis, habe;
    hoc solum non habeas, nihil tibi prodest. Alia si non habeas, hoc
    habe, et implesti legem.

Item:

    Semel ergo breue praeceptum tibi praecipitur: dilige, et quod uis
    fac.

Idem De Doctrina Christiana, libro primo:

    Quisquis, inquit, scripturas diuinas uel quamlibet earum partem
    intellexisse sibi uidetur, ita ut eo intellectu non aedificet
    istam geminam caritatem Dei et proximi, nondum intellexit.
    Quisquis uero talem inde sententiam dixerit, ut huic aedificandae
    caritati sit utilis, nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit
    eo loco sensisse probatur, non [in] perniciose fallitur, nec
    omnino mentitur. Inest quippe in mentiente uoluntas falsa dicendi.

Idem Contra Mendacium:

    Mendacium est falsa significatio uocis cum uoluntate fallendi.

Idem in Enchiridion, cap. XXIII:

    Nemo sane mentiens iudicandus est qui dicit falsum quod putat
    uerum, quia quantum in ipso est non fallit ipse sed fallitur. Non
    itaque mendacii sed aliquando temeritatis arguendus est qui falsa
    incautius credita pro ueris habet. Potius e contrario ille
    mentitur qui dicit uerum quod putat falsum. Quantum enim ad
    animum eius attinet, quia non /99/ quod sentit hoc dicit, non
    uerum dicit, quamuis uerum inueniatur esse quod dicit; nec ullo
    modo liber est a mendacio qui ore nesciens uerum loquitur, sciens
    autem uoluntate mentitur.

Item:

    Omnis qui mentitur contra id quod animo sentit loquitur uoluntate
    fallendi.

Idem super euangelia, lib. II:

    Iacob autem quod matre fecit auctore ut patrem fallere uideretur,
    si diligenter attendatur, non est mendacium sed mysterium. Verax
    enim significatio nullo modo mendacium recte dici potest.

Mendacium quippe hoc loco spiritalis doctor non nisi peccatum accipit, quod magis iuxta intentionem loquentis quam secundum qualitatem locutionis Deus, qui cordis et renum probator est, pensat, non tam ea quae fiunt quam quo animo fiunt attendens. A quo quidem immunis est quisquis prout existimat sincere ac non fraudulenter neque per duplicitatem loquitur, iuxta quod scriptum est:

    Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter.

Alioquin et apostolus Paulus mendacii arguendus esset, qui existimationem suam magis quam ueritatem rei secutus, scribens ad Romanos ait:

    Hoc igitur cum consummauero et assignauero eis fructum hunc,
    proficiscar per uos in Hispaniam.

Aliud itaque est mentiri, aliud est errare loquentem et a ueritate in uerbis per errorem non per malitiam recedere.

Quod si forte sanctis etiam ipsis, ut diximus, accidere Deus permittat, in his quidem quae nullum fidei detrimentum habent, nec id etiam illis infructuose accidit quibus omnia cooperantur in bonum. Hoc et ipsi ecclesiastici doctores diligenter attendentes et nonnulla in suis operibus corrigenda esse credentes, posteris suis emendandi uel non sequendi licentiam concesserunt, si qua illis retractare et corrigere non licuit. Unde et supra nominatus doctor Augustinus Retractationum /100/ libro I:

    Scriptum est, inquit, ex muitiloquio non effugies peccatum.

Item:

    Apostolus Iacobus: Sit inquit omnis homo uelox ad audiendum,
    tardus autem ad loquendum.

Item:

    In multis enim offendimus omnes. Si quis in uerbo non offendit,
    hic perfectus est uir. Ego mihi hanc perfectionem nec nunc arrogo
    cum sim senex; quanto minus cum iuuenis coepi scribere.

Idem in prologo libri III De Trinitate:

    Noli meis litteris quasi scripturis canonicis inseruire, sed in
    illis quod non credebas cum inueneris, constanter crede. In istis
    autem quod certum non habebas nisi certum intellexeris, noli
    firme retinere.

Idem ad Vincentium Victorem, lib. II:

    Negare non possum nec debeo, sicut in ipsis moribus ita multa
    esse in tam multis opusculis meis quae possint iusto iudicio et
    nulla temeritate culpari.

Item in epistola ad Vincentium:

    Noli, frater, contra diuina tam clara testimonia colligere uelle
    calumnias ex episcoporum scriptis, siue nostrorum siue Hilarii
    siue Cypriani et Agrippini; quia hoc genus litterarum ab
    auctoritate canonis distinguendum est. Non enim sic leguntur
    tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non
    liceat, sicubi forte aliter sapuerint quam ueritas postulat.

Idem ad Fortunatianum:

    Neque quorumlibet disputationes quamuis catholicorum et
    laudatorum hominum uelut scripturas canonicas habere debemus, ut
    nobis non liceat, salua honorificentia quae illis debetur
    hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere, si
    forte inuenerimus /101/ quod aliter senserint quam ueritas
    habet. Talis ego sum in scriptis aliorum quales uolo esse (inter)
    lectores meos.

Idem Contra Faustum, lib. I, cap. XI:

    Paulum aliquando errasse et proficiendo mutasse sententiam absit
    ut dicamus. De his enim libris dici potest aliquid eos habere non
    consonum qui non praecipiendi auctoritate sed proficiendi
    exercitatione scribuntur a nobis.

Item:

    Nos enim sumus quibus idem dicit apostolus: Et si quid aliter
    sapitis, id quoque uobis Deus reuelabit. Quod genus litterarum
    non cum credendi necessitate sed cum iudicandi libertate legendum
    est. Cui tamen ne intercluderetur locus et adimeretur posteris ad
    quaestiones difficiles tractandas atque uersandas linguae ac
    stili saluberrimus labor, distincta est a posteriorum libris
    excellentia canonicae auctoritatis ueteris et noui testamenti.
    Ibi si quid uelut absurdum mouerit non licet dicere, auctor huius
    libri non tenuit ueritatem; sed aut codex mendosus est aut
    interpres errauit aut tu non intelligis. In opusculis autem
    posteriorum quae libris innumerabilibus continentur, si qua
    forte propterea putantur a uero dissentire, quia non ut dicta sunt
    intelliguntur, tamen liberum ibi habet lector auditorue iudicium,
    quod uel approbet quod placuerit uel improbet quod offenderit, et
    ideo cuncta huiusmodi, nisi uel certa ratione uel illa canonica
    auctoritate defendantur, ut demonstretur siue omnino ita esse
    siue fieri potuisse quod uel disputatum ibi est uel narratum; si
    cui displicuerit aut credere noluerit, non reprehenditur.

Scripturas itaque canonicas ueteris et noui testamenti dicit instrumenta, in quibus a ueritate aliquid dissentire haereticum est profiteri. De quibus quidem scripturis idem in epistola quarta ad Hieronymum ita meminit:

    In expositione quoque epistolae Pauli apostoli ad Galatas
    inuenimus quoddam quod nos multum mordeat. Si enim ad scripturas
    sanctas admissa fuerint uel officiosa mendacia, quid in eis
    remanebit /102/ auctoritatis? Quae tandem de scripturis illis
    sententia proferetur cuius pondere contentiosa falsitatis
    obteretur improbitas?

Idem ad eundem de eisdem scripturis:

    Mihi uidetur exitiosissime credi aliquod in sacris libris esse
    mendacium, id est eos homines per quos nobis illa scriptura
    ministrata est atque conscripta aliquid in suis libris fuisse
    mentitos. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium
    officioso mendacio aliquo, nulla illorum librorum particula
    remanebit quae non, ut cuique uidebitur uel ad mores difficilis
    uel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima ad mentis
    auctoris consilium officiumque referatur.

Beatus quoque Hieronymus cum inter ecclesiasticos doctores quosdam caeteris anteferret, ita nobis legendos esse consuluit ut eos magis diiudicemus quam sequamur. Unde est illud eius consilium ad Laetam De Institutione Filiae:

    Cypriani, inquit, opuscula semper in manu teneat; Athanasii
    opuscula et Hilarii librum inoffenso currat pede; illorum
    tractatibus, illorum ingeniis delectetur in quorum libris pietas
    fidei non uacillat; caeteros sic legat ut magis diiudicet quam
    sequatur.

Idem in psalmo LXXXVI, quasi auctoritatem his omnibus penitus auferens, ait:

    Dominus narrabit in scriptura populorum et principum, horum qui
    fuerunt in ea. Non dixit qui sunt in ea sed qui
    fuerunt.  Populorum non sufficit sed etiam principum dicit, et
    quorum principum? Qui fuerunt. Videte ergo quomodo scriptura
    sancta sacramentis plena est. Legimus apostolum dicentem: An
    experimentum eius quaeritis qui in me loquitur Christus? Quod
    Paulus loquitur, Christus loquitur (qui enim uos recipit, me
    recipit) in scripturis principum, in scriptura populorum, quae
    est scriptura populis omnibus. Videte quid dicat: qui fuerunt,
    non qui sunt; ut exceptis apostolis quodcumque aliud /103/ postea
    dicatur, abscidatur, non habeas postea auctoritatem. Quamuis ergo
    sanctus sit aliquis post apostolos, quamuis dissertus sit, non
    habeas auctoritatem.

Idem ad Vigilantium:

    Quisquis multorum tractatorum opuscula legit, debet esse sicut
    probatus nummularius, ut si quis nummus signatus moneta publica,
    reprobetur; in cordis marsupio recondatur. Non ratio ponderanda
    est, sicut scriptum Hoc tamen de commentatoribus dictum adulter
    est et figuram Caesaris non habet nec qui autem Christi faciem
    claro praefert lumine enim praeiudicata doctoris opinio sed
    doctrinae est: Omnia probate, quod bonum est tenete.

Hoc tamen de commentatoribus dictum est, non de canonicis scripturis quibus indubitatam fidem conuenit adhibere. Idem ad Paulinum de sanctis doctoribus in ea Bonus homo de bono cordis thesauro:

    Taceo de caeteris uel defunctis uel adhuc uiuentibus, super quibus
    in utramque partem post nos iudicabunt alii.

His autem praelibatis places, ut instituimus, diuerse sanctorum patrum dicta colligere, quae nostrae occurrerint memoriae aliquam ex dissonantia quam habere uidentur quaestionem contrahentia, quae teneros lectores ad maximum inquirendae ueritatis exercitium prouocent et acutiores ex inquisitione reddant. Haec quippe prima sapientiae clauis definitur assidua scilicet seu frequens interrogatio; ad quam quidem toto desiderio arripiendam philosophus ille omnium perspicacissimus Aristoteles in praedicamento Ad Aliquid studiosos adhortatur dicens:

    Fortasse autem difficile est de huiusmodi rebus confidenter
    declarare nisi saepe pertractata sins. Dubitare autem de singulis
    non erit inutile.

Dubitando quippe ad inquisitionem uenimus; inquirendo ueritatem percipimus. Iuxta quod et Veritas ipsa:

    Quaerite, inquit, et inuenietis, /104/ pulsate et aperietur
    uobis.

Quae nos etiam proprio exemplo moraliter instruens, circa duodecimum aetatis suae annum sedens et interrogans in medio doctorum inueniri uoluit, primum discipuli nobis formam per interrogationem exhibens quam magistri per praedicationem, cum sit tamen ipsa Dei plena ac perfecta sapientia. Cum autem aliqua scripturarum inducuntur dicta, tanto amplius lectorem excitant et ad inquirendam ueritatem alliciunt quanto magis scripturae ipsius commendatur auctoritas. Unde placuit nobis huic operi nostro, quod ex sanctorum dictis compilauimus in unum uolumen congregatis, decretum illud Gelasii papae de authenticis libris praescribere, quo uidelicet sciatur nihil nos hic ex apocryphis induxisse. Excerpta etiam Retractationum beati Augustini adiunximus ex quibus appareat nihil hic ex his quae ipse retractando correxerit, positum esse. /105/


EX DECRETIS GELASII PAPAE DE LIBRIS AUTHENTICIS

Sancta Romana Ecclesia post illae ueteris uel noui Testamenti quas regulariter suscipimus, etiam has suscipi non prohibet scripturas: Sanctam synodum Nicaenam CCCXVIII Patrum mediante Maximo Constantino Augusto, in qua Arrius haereticus condemnatus est. Sanctam synodum Constantinopolitanam mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius haereticus debitam damnationem excepit. Sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est cum consensu beatissimi Caelestini Papae mediante Cyrillo Alexandrinae sedis antistite et Archadio episcopo ab Italia destinato. Sanctam synodum Calcedonensem mediante Martiano Augusto et Anatolino Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Euticiana haeresis simul cum Dioscoro eiusque complicibus damnatae sunt. Sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus instituta, praeter istorum quattuor auctoritatem et custodienda et recipienda decreuimus.

Iam nunc subiciendum de opusculis sanctorum Patrum quae in ecclesia catholica recipiuntur. Opuscula beati Cypriani martyris et Cartaginensis episcopi. Item opuscula beati /106/ Gregorii Nazanzeni episcopi. Item opuscula beati Basilii Capadoceni episcopi. Item opuscula beati Athanasii Alexandrini episcopi. Item opuscula beati Hylarii Pictauiensis episcopi. Item opuscula beati Ieronimi presbyteri. Item opuscula beati Iohannis Constantinopolitani episcopi. Item opuscula beati Theophili Alexandrini episcopi. Item opuscula beati Cyrilli Alexandrini episcopi. Item opuscula beati Ambrosii Mediolanensis episcopi. Item opuscula beati Augustini Ypponensis episcopi. Item opuscula beati Prosperi uiri religiosissimi. Item epistola beati Leonis Papae ad Flauianum Constantinopolitanum episcopum destinata, cuius textum quispiam si usque ad unum iota disputauerit et non eam in omnibus uenerabiliter receperit, anathema sit.

Item opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum, qui in nullo a sanctae Romanae ecclesiae consortio deuiauerunt, nec ab eius fideli praedicatione seiuncti sunt sed ipsius communionis per gratiam Dei usque ad ultimum diem uitae suae fuere participes, legendos decernimus.

Item decretales epistolas, quas beatissimi Papae diuersis temporibus ab urbe Roma pro diuersorum Patrum consolatione dederunt, uenerabiliter suscipiendas.

Item gesta sanctorum martyrum, quae multiplicibus tormentorum cruciatibus mirabilibus confessionum triumphis irradiant, quis ita esse catholicorum dubitet, et maiora eos in agonibus fuisse perpessos nec suis uiribus sed Dei gratia et adiutorio uniuersa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam auctoritatem uel consuetudinem singulari cautela in sancta Romana ecclesia non leguntur, quia et eorum qui scripsere nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus aut dictis superflua aut minus apta quam rei ordo fuerit scripta esse putantur: sicut cuiusdam Quirici et Iulittae, sicut /107/ Georgii aliorumque huiusmodo passiones quae ab haereticis perhibentur conscriptae. Propter quod, ut dictum est, ne uel leuis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana ecclesia non leguntur. Nos tamen cum praedicta ecclesia omnes martyres et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni deuotione ueneremur.

Item uitas Patrum, Pauli, Antonii, Hylarionis et omnium heremitarum, quas tamen uir beatissimus scripsit Ieronimus, cum omni honore suscipimus.

Item actus beati Siluestri apostolicae sedis praesulis, licet eius qui scripsit nomen ignoremus, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognouimus et pro antiquo usu multae hoc imitantur ecclesiae.

Item scriptura de inuentione crucis dominicae et alia scriptura de inuentione capitis beati Iohannis Baptistae nouellae quidem reuelationes sunt et nonnulli eas catholici legunt. Sed cum haec ad catholicorum manus aduenerint, beati Pauli apostoli praecedat sententia: Omnia probate, quod bonum est tenete.

Item Rufinus uir religiosissimus plurimos ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas autem scripturas interpretatus est; sed quoniam beatissimus Ieronimus in aliquibus eum de arbitrii libertate notauit, illa sentimus quae praedictum beatum Ieronimum sentire cognoscimus: et non solum de Rufino sed etiam de uniuersis quos uir saepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit.

Item Origenis nonnulla opuscula, quae uir beatissimus Ieronimus non repudiat, legenda suscipimus. Reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus esse renuenda.

Item chronica Eusebii Caesariensis atque eiusdem historiae ecclesiasticae /108/ libros, quamuis in primo narrationis suae libro tepuerit et post in laudibus atque excusatione Origenis scismatici unum conscripserit librum: propter rerum tamen singularem notitiam, quae ad instructionem pertinet, usquequsque non dicimus renuendos.

Item Orosium uirum eruditissimum collaudamus, quia ualde nobis necessaria aduersus paganorum calumnias ordinauit, miraque breuitate contexuit.

Item uenerabilis uiri Sedulii paschale opus, quod heroicis descripsit uersibus, insigni laude proferimus.

Item Iuuenci nichilominus laboriosum opus non spernimus sed miramur.

Caeterum quae ab haereticis conscripta uel praedicta sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana ecclesia. E quibus pauca quae ad memoriam uenerint et a catholicis uitanda sunt, credimus esse subdenda.

ITEM EIUSDEM DE LIBRIS APOCRYPHIS

In primis Ariminensem synodum a Constantio Caesare Constantini filio congregatam mediante Tauro praefecto, ex tunc et in aeternum confitemur esse damnatam. Item itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancto Clementis lib. VIII, apocryphi. Actus nomine Andreae apostoli, apocryphus. Actus nomine Thomae apostoli, apocryphi. Actus nomine Petri apostoli, apocryphi. Actus nomine Philippi apostoli, apocryphi. Euangelia Taddei nomine, apocrypha. Euangelia nomine Barnabae apostoli, /109/ apocrypha. Euangelia Thomae apostoli, quibus Manichaei utuntur, apocrypha. Euangelia nomine Bartholomei apostoli, apocrypha. Euangelia nomine Andreae apostoli, apocrypha. Euangelia quae falsauit Lucianus, apocrypha. Euangelia quae falsauit Ycius, apocrypha. Liber de infantia Saluatoris, apocryphus. Liber de natiuitate Saluatoris et de sancta Maria uel de obstetrice Saluatoris, apocryphus. Liber qui appellatur Pastoris, apocryphus. Libri omnes quos fecit Leutius discipulus diaboli, apocryphi. Liber qui appellatur Fundamentum, apocryphus. Liber qui appellatur Thesaurus, apocryphus. Liber qui est de filiabus Adae uel Genesis, apocryphus. Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum uersibus, apocryphum. Liber qui appellatur Actus Teclae et Pauli, apocryphus. Liber qui appellatur Nepotis, apocryphus. Liber prouerbiorum ab haereticis conscriptus et sancti Sixti nomine signatus, apocryphus. Reuelatio quae appellatur Pauli, apocrypha. Reuelatio quae appellatur Thomae apostoli, apocrypha. Reuelatio quae appellatur Stephani, apocrypha. Liber qui appellatur Transitus sanctae Mariae, /110/ apocryphus. Liber qui appellatur Paenitentia Adam, apocryphus. Liber Diogiae nomine gigantis, qui post diluuium cum dracone ab haereticis pugnasse perhibetur, apocryphus. Liber qui appellatur Testamentum Iob, apocryphus. Liber qui appellatur Paenitentia Origenis, apocryphus. Liber qui appellatur Paenitentia Cypriani, apocryphus. Liber qui appellatur Iamne et Mambre, apocryphus. Liber qui appellatur Sors apostolorum, apocryphus. Liber Lusan, apocryphus. Liber canonum apostolorum, apocryphus. Liber Phisiologus ab haereticis conscriptus et beati Ambrosii nomine praesignatus, apocryphus. Historia Eusebii Pamphili, apocrypha. Opuscula Tertulliani siue Africani, apo crifa. Opuscula Postumiani et Galli, apocrypha. Opuscula Montani et Priscillae et Maximillae, apocrypha. Omnia opuscula Fausti Manichaei, apocrypha. Opuscula alterius Clementis Alexandrini, apocrypha. Opuscula Cassiani presbyteri Galliarum, apocrypha. Opuscula Victorini Pictauiensis, apocrypha. Opuscula Fausti Pegiensis Galliarum, apocrypha. Opuscula Frumentii, apocrypha. Epistola Abagari ad Ihesum et Ihesu ad Abagarum, apocrypha. Passio Quirici et Iulittae, apocrypha. Passio Georgii, apocrypha. Scripta quae appellantur Salomonis Contradictio, apocrypha. Philacteria omnia, quae non ab angelo, ut illi confingunt sed magis a daemone conscripta sunt, apocrypha. Haec et his similia, quae Simon Magus, Nicholaus, Cherintus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Photinus et Bonosus qui simili errore defecerunt, /111/ Montanus quoque cum suis obscaenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus siue Manichaeus, Faustus, Sabellius, Arrius, Macedonius, Eunomius, Nouatus, Sabbatius, Calistus, Donatus, Eustatius, Iouinianus, Pelagius, Iulianus et Latiensis, Caelestinus, Maximinianus, Priscillianus ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Euticius, Petrus et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiochiam maculauit, Achatius Constantinopolitanus, cum consortibus suis, nec non et omnes haereses, quae ipsi eorumque discipuli, siue scismatici docuerunt uel conscripserunt, quorum nomina minime retinemus non solum repudiata uerum etiam ab omni catholica Romana ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus sub anathematis indissolubili uinculo, in aeternum confitemur esse damnata. /112/ /113/


INCIPIUNT SENTENTIAE EX DIVINIS SCRIPTURIS COLLECTAE QUAE CONTRARIE VIDENTUR. PRO QUA QUIDEM CONTRARIETATE HAEC COMPILATIO SENTIARUM "SIC ET NON" APPELLATUR


Q. 001: QUOD FIDES HUMANIS RATIONIBUS NON SIT ADSTRUENDA ET CONTRA.

GREGORIUS IN HOMILIA XX: Sciendum nobis est quod diuina operatio, si ratione comprehenditur, non est admirabilis; nec fides habet meritum cui humana ratio praebet experimentum.

[IDEM THEODORICO ET THEODIBERTO REGI FRANCORUM: In sacerdotibus fides eligenda est cum uita; si uita deest, fides.]

IDEM IN HOMILIA V: Ad unius iussionis uocem Petrus et Andreas relictis retibus secuti sunt redemtorem. Nulla hunc facere adhuc miracula uiderant; nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant; et tamen ad unum domini praeceptum hoc quod possidere uidebantur obliti sunt.

IDEM IN MORALIBUS, LIB. XX: Hinc rursum ait, Mel inuenisti; comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus euomas illud. Dulcedinem quippe spiritalis intelligentiae qui ultra quam capit comedere appetit, etiam quod comederat euomit; quia, dum summa intelligere ultra uires quaerit, etiam quod bene intellexerat amittit. Hinc rursum dicit: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum; sic qui scrutator est maiestatis opprimetur gloria. Gloria quippe inuisibilis conditoris, quae moderate inquisita nos erigit, ultra uires perscrutata premit.

EX /114/ LIBRO PRIMO AUGUSTINI CONTRA FAUSTUM: Faustus: Sed tamen et hoc eneruis fidei confessio est in Christo sine teste et argumento non credere. Nempe ipsi uos dicere soletis idcirco nihil esse curiosius exquirendum quia simplex sit et absolute christiana credulitas. Quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis, iudiciis eam ac testibus fulciendo?

EX VITA SANCTI SILVESTRI, UBI EI CUM IUDAEIS DISPUTANTI IOASI RABBI DIXIT: Rationi humanae non est committenda fides, quae Deum hunc suadeat credi quem tu unum Deum, patrem et filium et spiritum sanctum confiteris.

AUGUSTINUS DE FIDE SYMBOLI AD LAURENTIUM PAPAM: Propheta dicit: Nisi credideritis, non intelligetis.

ITEM: Quomodo sane Deus pater genuerit filium nolo discutias, nec te curiosius inferas in profundi huius arcanum, ne forte cum inaccessae lucis fulgorem pertinacius perscrutaris, exiguum ipsum quod mortalibus diuino munere concessum est, perdas aspectum.

IDEM DE BAPTISMO PARVULORUM: Ubi de re obscurissima disputatur, non adiuuantibus diuinarum scripturarum certis clarisque documentis, cohibere se debet humana praesumptio, nihil faciens in alteram partem declinando.

IDEM IN LIBRO DE MORIBUS ECCLESIAE CONTRA MANICHAEOS, CAP. II: Naturae quidem ordo ita se habet ut, cum aliquid dicimus, rationem praecedat auctoritas; nam infirma uideri ratio potest, quae cum reddita fuerit, auctoritatem postea per quam firmetur assumit.

IDEM: Innumerabiles sunt in scripture sacra quaestiones quae non finiendae sunt ante finem, ne finiatur uita sine fide; sed plane retenta iam fide ad exercitandam delectationem fidelium mentium studiose requirendae sunt, et quod in eis eluxerit sine superbia communicandum et quod latuerit sine salutis dispendio tolerandum.

IDEM IN PSALMO XXXIX: Nonne superbus inueniris cum dicis, Primo uideam et sic credam?

[ITEM: Facilius in negotiis fidei testimoniis /115/ creditur quam ratio inuestigetur.]

IDEM SUPER IOHANNEM, HOMILIA XXVII: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit. Audiat consilium qui dicit, Nondum intellexi. Vidit utique Christus hoc profundum non omnes intellecturos et in consequenti dedit consilium, Intelligere uis? crede: Deus enim per prophetam dixit: nisi eredideritis, non intelligetis. Ad hoc pertinet quod etiam secutus adiunxit: si quis uoluerit uoluntatem eius facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a me ipso loquar. Si non intellexisti, inquam, crede; intellectus enim merces est fidei. Ergo noli quaerere intelligere ut credas sed crede ut intelligas, quondam nisi credideritis, non intelligetis. Quid est: cognoscet de doctrina? hoc est, intelliget. Quid est: si quis uoluerit uoluntatem eius facere? hoc est credere. Quis nesciat hoc esse facere uoluntatem Dei operari opus eius? Ipse autem Dominus alio loco ait: hoe est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit.

IDEM HOMILIA XXXVII: Nos ergo fide praeeunte quae sanat oculum cordis, quos intelligimus sine obscuritate capiamus; quod non intelligimus sine dubitatione credamus.

IDEM LIB. VIII DE TRINITATE: Priusquam intelligamus credere debemus uigilandumque nobis est ne ficta sit fides rostra. Si autem falsum de illa credimus, inanis erit spes et non caste caritas.

AMBROSIUS: Si ratione conuincor, fidem abnuo.

HIERONYMUS SUPER IEREMIAM, LIB. VI: Quid sibi in loco hoc uoluerit editio uulgata, possem dicere et sensum aliquem reperire, nisi de uerbis Dei humano sensu argumentari esset sacrilegium.

GREGORIUS DOMINICO EPISCOPO: Quamquam ergo haec se ita habent et desideremus omnes haereticos a catholicis sacerdotibus uigore semper rationeque compesci.

IDEM IN PASTORALI, /116/ CAP. XXX: Aliter admonendi sunt sapientes huius saeculi, atque aliter hebetes; illos plerumque rationis argumenta, istos nonnunquam melius exempla conuertunt. Illis nimirum prodest ut in suis allegationibus uicti permaneant; istis uero aliquando sufficit, ut laudabilia aliorum facta cognoscant.

IDEM MORALIUM LIB. XIX: A ueritate auertentes auditum ad fabulas conuertuntur. Scripta Dei ubique reperta opponuntur oculis sed haec cognoscere homines dedignantur. Paene nullus quaerit scire quod credidit.

IDEM BONIFACIO: Si ita, ut audieram, magnitudo uestra intentione sollicita de animae suae uita cogitaret, nequaquam mihi de fide sua per epistolas sed per semetipsam posceret respondere, ut et uos de nostra ratione et nos de uestra credulitate gauderemus. Nam nos, licet in omnibus causis, in his praecipue quae Dei sunt, ratione magis stringere homines quam potestate festinamus.

NICOLAUS PAPA AD CONSULTA BULGARORUM, CAP. XLI: De his qui christianitatis bonum suscipere renuunt, nihil aliud scribere possumus, nisi ad fidem rectam monitis et exhortationibus et ratione eos potius quam ui conuincatis.

ISIDORUS SENTENTIARUM LIB. II, CAP. II: Fides nequaquam ui extorquetur sed ratione atque exemplis suadetur. Quibus autem exigitur uiolenter, perseuerare in eis non potest; exemplo, ut ait quidam, nouellae arboris cuius si quis cacumen uiolenter impresserit, denuo dum laxatur in id quod fuerat confestim reuertitur.

HILARIUS DE TRINITATE, IN XII: Oportet eos, qui Christum praedicant mundo, irreligiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam sapientis omnipotentiae contra ire, iuxta illud apostoli: Nostra enim arma non sunt carnalia sed potentia Deo /117/ ad destructionem munitionum rationis, destruentia et omnem altitudinem eleuatam aduersus cogitationem Dei. Fidem non nudam apostolis atque inopem rationis reliquit; quae quamuis potentissima ad salutem sit tamen, nisi per doctrinam instruatur. habebit quidem inter aduersa tutum diffugiendi recessum, non etiam retinebit constantem obnitendi securitatem, eritque ut infirmioribus sunt post fugam castra, non etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo. Contuendae ergo sunt insolentes aduersus Deum dispositiones, et destruenda rationum fallacium munimenta, et eleuata ad impietatem ingenia conterenda, nec carnalibus armis sed spiritalibus, nec terrena doctrina sed caelesti sapientia, ut quanta rerum diuinarum humanarumque discretio est tanta ultra terrena studia ratio caelestis excedat.

HIERONYMUS IN EPISTOLA AD GALATAS, LIB. I, LAUDANS SANCTAM MARCELLAM: Scio equidem ardorem eius, scio fidem, quam flammam habeat in pectore, superare sexum, obliuisci homines, et diuinorum uoluminum tympano concrepante rubrum huius saeculi pelagus transfretare. Certe, cum Romae essem, nunquam tam festina me uidit ut non de scripturis aliquid interrogaret; nec uero, more pythagorico, quidquid responderam rectum putabat, nec sine ratione praeiudicata apud eam ualebat auctoritas, sed examinabat omnia et sagaci mente uniuersa pensabat, ut me sentirem non tam discipulam habere quam iudicem.

AUGUSTINUS AD VALERIUM COMITEM, DE NUPTIIS ET CONCUPISCENTIA: Quod licet fide robustissima irriseris, bonum est tamen ut etiam noueris defendendo adiuuare quod credimus. Et apostolus enim Petrus paratos nos esse praecepit ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra. Et apostolus Paulus Sermo, inquit, uester sit in gratia sale conditus, ut sciatis, quomodo oporteat uos unicuique respondere.

IDEM IN TRACTATU DE MISERICORDIA: Petite orando, quaerite disputando, pulsate rogando.

IDEM IN SECUNDO DE /118/ DOCTRINA CHRISTIANA: Restant ea quae non ad corporis sensus sed ad rationem pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in sanctis litteris sunt, penetranda plurimum ualet. Tantum ibi cauenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi aduersarium. Sunt enim multa quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum, et plerumque ita ueras imitantes ut non solum tardos sed ingeniosos etiam minus attentos decipiant. Quod genus captiosarum conclusionum scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est: Qui sophistice loquitur, odibilis est.

BEDA IN I EPISTOLA PETRI APOSTOLI: Dominum autem Christum sanctificate in cordibus uestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti uos rationem de ea quae in uobis est spe, ut in eo quod detrahunt de uobis confundantur, qui calumniantur uestram bonam in Christo conuersationem. Duobus modis de spe et fide nostra rationem poscentibus reddere debemus ut et iustas spei ac fidei nostrae causas omnibus intimemus, siue fideliter siue infideliter quaerentibus, et ipsam fidei ac spei nostrae professionem illibatam semper teneamus etiam inter pressuras aduersantium.


Q. 002: QUOD FIDES SIT DE NON APPARENTIBUS TANTUM ET CONTRA.

GREGORIUS HOMILIA VI, LIB. II IN EVANGELIO: Quia uidisti me, credidisti: Cum apostolus dicat: est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium, profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt. Quae enim sunt apparentia, fidem non habent sed agnitionem; sed aliud uidit, aliud credidit. A mortali quippe homine diuinitas uideri non potuit. Hominem igitur uidit et Deum confessus est dicens, Dominus meus et Deus meus.

IDEM DIALOGORUM /119/ LIB. IV, CAP. VIII: Cum Paulus dicat: est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium, hoc ueraciter dicitur credi quod non ualet uideri; nam credi iam non potest quod uideri potest.

HAIMO IN EPISTOLA PAULI AD ROMANOS: Fides igitur est qua ueraciter credimus id quod nequaquam uidere ualemus. Sin autem quod credimus iam uidemus, fides non est habenda sed cognitio.

AUGUSTINUS DE VERBIS DOMINI ET QUIBUSDAM SENTENTIIS PAULI APOSTOLI, SERMONE LXXX: Iustus ex fide uiuit, quia credit quod non uidet; filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; quia nondum apparuit, ideo fides. Modo ergo fides antequam appareat quod erimus; scimus quod, cum apparuerit, similes ei erimus. Quare? quia uidebimus eum sicuti est. Apostolus dicit habitare Christum per fidem in rordibus nostris modo per fidem, tunc per speciem; modo per fidem, quamdiu in uia, quamdiu in peregrinatione; quamdiu enim sumus in rorpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speriem. Quid erit species? audi: ut sit Deus omnia in omnibus. Quicquid hic quaerebas, quicquid hic pro magno habebas, ipse tibi erit. Cum uenerimus, tenebimus; et iam uisio erit, non fides; et iam res erit, non spes; amabimus uidendo et tenendo. Ergo caritas perfecta erit, sicut ait apostolus: fides, spes, raritas, tria haer; maior autem horum raritas. Securi illo adiuuante perseuerantes in eo dicamus, Quis nos separabit a raritate Christi? tribulatio? an angustia? an gladius? etc.

IDEM LIB. II DE BAPTISMO PARVULORUM: Quid enim magnum erat uidendo non mori eos qui crederent, credere se non moriturum? quanto est maius ita credere ut se speret moriturus sine fine uicturum. Denique hoc quibusdam in fine larg ie tur ut mortem is tam repentina commutatione non sentient sed simul cum resurgentibus rapiantur obuiam Christo et sic semper cum Domino uiuant. /120/ Et recte illis, quia non erunt iam posteri, qui propter hoc credant, non sperando quod non uident sed amando quod uident. Quae nec fides omnino dicenda est, quandoquidem fides ita definita est: fides est sperandarum sub.stantia rerum, argumentum non apparentium.

IDEM SUPER IOHANNEM, HOMILIA: Et nunc diro uobis, priusquam fiat, ut rum fartum fuerit, redatis. Quid est hoc, cum magis credere homo habeat antequam fiat id quod credendum est? haec est enim laus fidei, si quod creditur non uidetur; nam quid magnum est si id creditur quod uidetur? secundum illam domini sententiam, quando discipulum arguit dicens: quia uidisti, rredidisti; beati qui non uiderunt et rrediderunt. Nam ipsa fides ita est definita: est autem fides sperandarum substantia rerum quae non uidentur. Quapropter quid sibi uult ut cum factum fuerit, credatis? Nam et ille cui dictum est: quia uidisti, credidisti, non hoc credidit quod uidit; cernebat carnem et credebat Deum in carne latentem. Sed etsi dicuntur credi quae uidentur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides; sed ex rebus quae uidentur, agitur in nobis, ut ea credantur quae non uidentur.

ITEM: Credituri non fide noua sed aucta, aut certe cum mortuus esset defecta, cum resurrexisset refecta.

IDEM HOMILIA XXXIX: Quid promittit credentibus? Cognoscetis ueritatem. Non quia cognouerunt crediderunt sed ut cognoscerent crediderunt. Credimus ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides nisi credere quod non uides? fides ergo est quod non uides credere; ueritas, quod credidisti uidere; ueritas est sed adhuc creditur, non uidetur.

IDEM LIB. II QUAESTIONUM /121/ EVANGELIORUM: [Iustitia Dei in eo reuelatur ex fide in fidem]. Intelligitur quidem fides qua creduntur ea quae non uidentur; sed tamen est etiam fides rerum, quando non uerbis sed rebus ipsis praesentibus creditur quod futurum est, cum iam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia. De qua fide rerum lucisque ipsius praesentiae forsitan Paulus dicit: Iustitia enim Dei in eo reuelatur ex fide in fidem. Dicit enim alio loco: Nos enim, reuelata farie gloriam Dei sperulantes, in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam. Sicut enim dicit hic de gloria in gloriam ita et ibi ex fide in fidem; de gloria scilicet euangelii, quo nunc credentes illuminantur in gloriam manifestae ueritatis.

HAIMO SUPER EPISTOLAM AD EPHESIOS: Et ipse dedit quosdam quidem apostolos etc., donec occurramus omnes Christo in resurrectione in unitatem fidei et agnitionem filii Dei, id est, quousque unam fidem habeamus post resurrectionem et omnes aequaliter Deum cognoscamus. In praesenti siquidem saeculo, sicut est diuersitas scientiae ita est diuersa fides, quia alius plus, alius minus de Deo intelligit et, secundum quod intelligit et cognoscit, habet fidem. Post resurrectionem autem iam non erit diuersitas fidei quia, sicut omnes aequaliter Deum uidebunt, ita aequaliter fidem habebunt.

BOETHIUS SUPER TOPICA CICERONIS, LIB. I: Argumentum est ratio quae rei dubiae facit fidem. Multa enim sunt quae faciunt fidem; sed quia rationes non sunt, nec argumenta esse possunt; ut uisus facit fidem his quae uidentur sed quia ratio non est uisus, nec argumentum esse potest.


Q. 003: QUOD SIT CREDENDUM IN DEUM SOLUM ET CONTRA.

AUGUSTINUS AD NEOPHYTOS, HOMILIA III: Quod autem /122/ interrogauimus, Credis sanctam ecclesiam? non eo modo interrogauimus ut quomodo in Deum creditur sic et in ecclesiam sanctam. Non ergo diximus ut in ecclesiam quasi in Deum crederitis.

IDEM SUPER IOHANNEM, TRACTATU XXVIII: Dominus alio loco ait: ut rredatis in eum quem ille misit, ut in eum, non ut ei; daemones credebant ei, et non credebant in eum. Credimus Paulo sed non in Paulum; Petro sed non in Petrum. Credenti in eum, qui iustificat impium. Quid est credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire et eius membris incorporari. Ipsa est fides quam definit plenissime apostolus dicens: sed fides quae per dilectionem operatur.

IDEM DE BAPTISMO PARVULORUM, LIB. I: Credenti in eum qui iustificat impium. Quisquis ergo ausus fuerit dicere, iustifico te, consequens est ut dicat etiam, crede in me. Quod nemo sanctorum recte dicere potuit, nisi sanctus sanctorum: rredite in Deum et in me credite.

IDEM IN EPISTOLA IOHANNIS, SERMONE X: Quid potuerunt plus credere daemones quam ut dicerent: scimus quia sis filius Dei? Quod dixerunt daemones hoc dixit et Petrus: tu es Christus, filius Dei uiui; et audit a Domino: beatus es Simon Bariona etc. Hoc dicebant daemones ut Christus ab eis recederet, nam dixerunt: quid uenisti ante tempus perdere nos?

ITEM: Cum dilectione fides christiani; sine dilectione fides daemonis. Qui autem non credunt peiores sunt quam daemones et tardiores. Nescioquis non uult credere in Christum, adhuc nec daemones imitatur. Iam credit in Chris to sed odit Christum; habet confess ionem fidei in timore poenae non in amore coronae. Nam et illi puniri timebant.

EX SYMBOLO FIDEI QUOD ROMAE HABETUR /123/ POST ALTARE SANCTI PAULI IN TABULA ARGENTEA LIGNO SUPERPOSITA, QUAM LEO TERTIUS FECIT COMPONI AD CAUTELAM FIDEI CATHOLICAE, SICUT IN EADEM TABULA SUBIUNCTUM EST: Credo in unum Deum patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, uisibilium omnium et inuisibilium; et in unum dominum Iesum Christum, filium Dei unigenitum, qui ex patre natus est ante omnia saecula; lumen de lumine, deum uerum de deo uero, natum non factum, consubstantialem petri, per quem omnia facta sunt; propter nos homines et propter nostram salutem, descendentem de caelo, et incarnatum de spiritu sancto et Maria uirgine et humanatum, crucifixumque pro nobis sub Pontio Pilato, et passum et sepultum, et resurgentem tertia die secundum scripturas, et ascendentem in caelis et sedentem ad dexteram patris, et iterum uenturum cum gloria iudicare uiuos et mortuos, cuius regni non erit finis; et in spiritum sanctum, dominum et uiuificatorem, ex patre procedentem, cum patre et filio coadorandum et conglorificandum, qui locutus est per prophetas; in unam sanctam, catholicam et apostolicam ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorem. Spero resurrectionem mortuorum et uitam futuri saeculi. Amen. Leo indignus tertius episcopus pro amore et cautela orthodoxae fidei fecit.

AMBROSIUS DE SACRAMENTIS, SERMONE I: Credit etiam catecuminus in crucem Domini Iesu qua et ipse signatur.

IDEM SERMONE II: interrogatus es, credis in Deum patrem omnipotentem? Dixisti credo, et mersisti. Iterum interrogatus es, credis in Dominum nostrum Iesum Christum et in crucem eius? Dixisti credo.

IDEM IN LIBRO DE MYSTERIIS: Constringeris ut credas in filium sicut et in patrem, similiter in spiritum sanctum; hoc solo excepto quod in cruce solius /124/ Domini Iesu fateris tibi esse credendum.

HIERONYMUS AD PAULAM ET EUSTOCHIUM, IN EXPOSITIONE EPISTOLAE PAULI AD PHILEMONEM: Audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanrtos eius: Credidit populus Domino et Moysi seruo eius; una atque eadem credulitas in Moysen refertur et Deum, cum populus, qui credebat in domino, aeque credidisse scribatur in seruum. Hoc autem non solum in Moyse sed in omnibus sanctis est, ut quicumque credit Deo, aliter eius fidem recipere non queat nisi credat et in sanctos eius. Quod autem dico tale est, nisi prius crediderit de sanctis eius uera esse quae scripta sunt.

ITEM: Non ualebit adduci ad fidem ueteris testamenti nisi, quaecumque de patriarchis et prophetis et aliis insignibus uiris narrat historia, comprobarit ut ex fide legis ad fidem ueniat euangelii et iustitia Dei in eo reueletur ex fide in fidem.

IDEM IN DISPUTATIONE LUCIFERIANI ET ORTHODOXI: Luciferianus dixit sed laico ideo ignoscendum est, quia ecclesiam Dei putans simpliciter accessit et iuxta fidem suam credens baptizatus est. Orthodoxus dixit, nouam rem asserts, ut christianus quisquam factus sit ab eo qui christianus non est. Accedens ad Arianos in qua fide baptizatus est? Nempe in ea quam habebant Ariani. Aut si iam ipse bene credebat et sciens ab haereticis baptizatus est, erroris ueniam non meretur.

ITEM: Praeterea cum solemne sit in lauacro post trinitatis confessionem interrogare, credis in sanctam ecclesiam? credis remissionem peccatorum? in quam ecclesiam credidisse eum dicis? In Arianorum? sed non habent in nostram? Sed extra hanc baptizatus non potuit in eam credere quam nesciuit. /125/


Q. 004: QUOD AGNITIO NON SIT DE NON APPARENTIBUS SED FIDES TANTUM ET

       CONTRA.

GREGORIUS HOMILIA VI, LIB. I1 IN EVANGELIO: Profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt; quae enim sunt apparentia fidem non habent sed agnitionem.

HAIMO IN EPISTOLA PAULI AD ROMANOS: Fides igitur est qua ueraciter credimus id quod nequaquam uidere ualemus. Sin autem quod credimus iam uidemus fides non est habenda sed cognitio.

PAULUS IN II EPISTOLA AD CORINTHIOS: Et nos credimus propter quod et loquimur; scientes quoniam qui suscitauit Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet uobiscum.

ITEM: Scimus enim quoniam, si terrestris domus nostra dissoluatur, habemus domum aeternam in caelis.

AUGUSTINUS LIB. I RETRACTATIONUM: Quod dixi multum interesse utrum aliquid certa mentis ratione teneatur, quod scire dicimus, uel fama an litteris credendum posteris utiliter commendetur, et paulo post: Quod scimus igitur debemus rationi, quod credimus, auctoritati, non sic accipiendum est ut in sermone usitatiore uereamur nos dicere scire quod idoneis testibus credimus. Proprie quippe cum loquimur, id solum sciri dicimus quod mentis firma ratione comprehendimus. Cum uero loquimur uerbis consuetudini aptioribus, non dubitemus dicere scire nos et quod percipimus nostri corporis sensibus et quod fide dignis credimus testibus.

IDEM AD PAULINUM: Satis est ut inter uidere et credere hoc distare dicamus, quod praesentia uidentur, creduntur absentia.

ITEM: Constat igitur nostra scientia ex uisis rebus et creditis. /126/

ITEM: Non autem immerito scire nos dicimus non solum ea quae uidimus uel uidemus uerum et illa quae idoneis commoti testimoniis credimus.


Q. 005: QUOD NON SIT DEUS SINGULARIS ET CONTRA.

ATHANASIUS IN SYMBOLO FIDEI: Et tamen non tres Dii sed unus est Deus.

AUGUSTINUS QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS CAP. LIX: Unus quidem est sed non singularis; habet ex aeternis in mysterio alterum qui sit cum altero.

ITEM: Deus pater habet in se alterum cum altero, sicut dixi.

AMBROSIUS DE FIDE, AD GRATIANUM IMPERATOREM: Quod unius est substantiae separari non potest, etsi non sit singularitatis sed unitatis. Singularitas ad personam pertinet, unitas ad naturam.

HILARIUS DE TRINITATE, LIB. IV: Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Sustulit singularis intelligentiam professione consortii. Consortium autem esse aliquod solitario ipsi sibi non potest; neque rursum recipit solitarii similitudo faciamus.

ITEM: Solitario conuenit faciam et meam, non solitario uero faciamus et nostram.

ITEM: De rubo apparuit Dei angelus Deus, non ideo non Deus quia angelus Dei est; neque rursum angelus Dei non idcirco quia Deus est. Sed significata personarum distinctione ac manifestata sacramentorum caelestium dispensatione, non solitarium deum docuit opinandum.

HORMISDA PAPA AD lUSTINUM IMPERATOREM: Seruemus propria unicuique personae, ut nec personis diuinitatis singularitas denegetur /127/ nec ad essentiam hoc quod proprium nominum est transferatur.

GREGORIUS LEANDRO EPISCOPO: Reprehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismate uel ter uel semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum trinitas et in una potest diuinitatis singularitas designari.

ISIDORUS ETYMOLOGIARUM LIB. VII, CAP. IV: Trinitas in relatiuis personarum nominibus est; deltas uero non triplicatur sed in singularitate est; quia si triplicetur deorum inducimus pluralitatem. Nomen autem deorum in angelis et in sanctis hominibus ideo pluraliter dicitur quod non sint merito aequales; de quibus psalmus: ego dixi, dii estis. De patre autem et filio et spiritu sancto, propter unam et aequalem diuinitatem non nomen deorum sed Dei esse ostenditur.


Q. 006: QUOD SIT DEUS TRIPARTITUS ET CONTRA.

AUGUSTINUS IN ENCHIRIDION CAP. XI: Satis est christiano rerum creatarum causam non nisi credere bonitatem creatoris qui est Deus unus; nullamque esse naturam quae non aut ipse sit aut ab ipso, eumque tripartitum, patrem scilicet et filium et spiritum sanctum.

IDEM DE TRINITATE, LIB. VII, CAP. VII: Non quondam Deus trinitas est ideo triplex putandus est; alioquin minor esset in singulis quam in tribus pariter.


Q. 007: QUOD IN TRINITATE NON SINT DICENDI PLURES AETERNI ET CONTRA.

ATHANASIUS IN SYMBOLO FIDEI: Et tamen non tres /128/ aeterni sed unus aeternus.

ITEM: Sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.

AUGUSTINUS IN LIBRO CONTRA V HAERESES: Pater pater est, filius filius est; et ille nunquam non pater fuit et iste nunquam non fuit filius; ambo aeterni nec coeperunt esse nec desistunt.

ITEM: Ignis et splendor temporales sunt, pater autem et filius aeterni sunt. Dualitas in prole, unites est in deitate.

IDEM IN LIBRO DE AGONE CHRISTIANO: Credimus ergo in patrem et filium et spiritum sanctum. Haec aeterna sunt et incommutabilia, id est unus Deus, unius substantiae trinitas aeterna; Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.


Q. 008: QUOD NON SIT MULTITUDO RERUM IN TRINITATE VEL QUOD NON SIT

       TRINITAS ALIQUOD TOTUM ET CONTRA.

EX LIBRO SENTENTIARUM PROSPERI, CAP. CCXXVIII: In trinitate diuine tanta est substantiae unites ut aequalitatem teneat, pluralitatem non recipiat.

AUGUSTINUS DE TRINITATE LIB. VII, CAP. VII: In hac quoque trinitate cum dicimus personam patris, non aliud dicimus quam substantiam patris, quia persona patris non aliud est quam ipse pater. Ad se quippe dicitur persona, non ad filium uel ad spiritum sanctum, sicut Deus et similia. Hoc enim solum nomen est quod cum dicatur de singulis ad se, pluraliter non singulariter accipitur in summa. Dicimus namque, pater est persona et filius persona et spiritus sanctus persona. Pater tamen et filius et spiritus sanctus non sunt una persona sed tres personae. Unde cum dicimus /129/ tres personas unam essentiam, neque ut genus de speciebus neque ut speciem de indiuiduis praedicamus. Videtur posse dici ut tres homines una natura; sed plus sunt duo homines quam unus. Sed non est maior essentia pater et filius quam solus pater aut solus filius.

ITEM: Non tantum est unus homo quantum tres homines simul, et plus aliquid sunt duo homines quam unus homo. At in Deo non est ita; non enim maior essentia est pater et filius simul quam solus pater aut solus filius sed tres simul personae aequales sunt singulis.

EX EPISTOLA SANCTORUM AUGUSTINI ET ALYPII AD MAXIMUM, MEDICUM THENITANUM: Haec trinitas unius eiusdemque naturae atque substantiae non minor in singulis quam in omnibus, nec maior in omnibus quam in singulis; sed in solo patre uel in solo filio tanta est quanta in patre simul et filio, et tanta in spiritu sancto quanta simul in patre et filio.

AUGUSTINUS SUPER IOHANNEM, TRACTATU XXXVII: Tres personae sed non tres dii. Est ibi aliquid ineffabile quod uerbis explicari non possit, ut et numerus sit et numerus non sit sed tres. Quid tres? deficit numerus. Ita Deus nec recedit a numero nec capitur numero, quia tres sunt, tamquam inest numerus. Si quaeris, quid tres? non est numerus. Unde dictum est: magnus Dominus noster et magna uirtus eius, etc. Ubi cogitare coeperis, incipis numerare; ubi numerabis, quid numeraueris non poses respondere. Quid sunt isti tres? pater et filius et spiritus sanctus; non tres did, non tres omnipotentes, non tres creatores. Hoc solum numerum insinuat quod ad inuicem sunt, non quod ad se sunt. Pater ad se est Deus, ad se est omnipotens, non ad se est pater sed ad filium; non est quid dicamus tres, nisi patrem et filium et spiritum sanctum.

IDEM LIB. QUAESTIONUM AD OROSIUM: Sicut non dicimus tres Deos nec tres essential, ita nec tres sapientias nec tres spiritus. /130/ Si pater sit sapientia et filius sapientia, et spiritus sanctus sapientia, non tamen tres sapientiae sed una, nec tres spiritus sed unus, nec tres essentiae sed una, quia hoc est illi esse quod sapientem esse uel spiritum esse.

BOETHIUS DE TRINITATE, LOQUENS DE SIMPLICITATE DlVINAE SUBSTANTIAE: Quod non est, inquit, hoc atque hoc sed tantum est hoc, illud uere est id quod est, et hoc fortissimum, quod nullo nititur. Quocirca hoc est uere unum in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeter id quod est. Neque enim subiectum fieri potest; forma enim est, formae uero subiectae esse non possunt.

ITEM: Nulla igitur in eo diuersitas, nulla ex diuersitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo, atque idcirco nec numerus.

ITEM: Ubi uero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas. Quare nec numerus. Igitur unitas tantum.

ITEM: Numerus enim duplex est; unus quidem quo numeramus, alter uero qui in numerabilibus rebus constat.

ITEM: Ergo in numero, quo numeramus, repetitio unitatum facit pluralitatem. In rerum uero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio, uelut si de eodem dicamus gladius unus, mucro unus, ensis unus, repetitio quaedam est eiusdem, non numeratio diuersorum, uelut si dicam sol, sol, sol. Non igitur si de patre et filio et spiritu sancto tertio praedicatur Deus idcirco trina praedicatio numerum facit.

ITEM: Non uero ita dicitur pater et filius et spiritus sanctus quasi multiuocum quiddam; nam mucro et ensis et ipse est et idem; pater uero ac filius et spiritus sanctus idem equidem est, non uero ipse. In qua re paulisper considerandum est. Requirentibus enim, ipse est pater qui filius? minime inquiunt. Rursus, idem alter qui alter? negatur. Non est igitur inter eos in re omni indifferentia. Quare subintrat numerus quem ex subiectorum diuersitate confici superius explanatum est. /131/

ITEM: De forma eius superius demonstratum est quod is sit forma et unum uere nec ulla pluralitas.

ITEM: Quae secundum rei alicuius in eo quod ipsa est proprietatem non faciunt praedicationem, nihil alterare uel mutare queunt nullanque omnino uariare essentiam. Quocirca si pater ac filius ad aliquid dicuntur nihilque aliud ut dictum est, differunt nisi sola relatione, relatio uero non praedicatur ad id de quo praedicatur quasi ipsa sit sed secundum rem de qua dicitur, non faciet alteritatem rei de qua dicitur sed, si dici potest, quo quidem modo id quod uix intelligi potuit interpretatum est, personarum.

ITEM: Quoniam uero Pater Deus et filius Deus et spiritus sanctus Deus, Deus uero nullas habet differentias quibus differat a Deo, a nullo eorum differt. Differentiae uero ubi absunt, abest pluralitas. Ubi abest pluralitas, adest unitas.

ITEM: Trium igitur idonee constituta est unitas. Sed quoniam nulla relatio ad se ipsum referri potest facta est quidem trinitatis numerositas in eo quod est praedicatio relationis, seruata uero unitas in eo quod est indifferentia uel substantiae uel operationis uel omnino eius quae secundum se dicitur praedicationis. Ita igitur substantia continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem. Nam idem pater qui filius non est nec idem uterque qui spiritus sanctus. Idem tamen Deus est pater et filius et spiritus sanctus; idem iustus, idem bonus, idem magnus, idem omnia quae secundum se poterunt praedicari. Sane sciendum est non semper talem esse praedicatiuam relationem ut semper ad differens praedicetur. Nam aequale aequali aequale est, et simile simili simile est, et idem ei quod est idem idem est; et similis est relatio in trinitate patris ad filium, et utriusque ad spiritum sanctum, eius quod est idem ad id quod est idem. Quod si id in cunctis aliis rebus non potest inueniri, facit hoc cognata caducis rebus alteritas.

ATHANASIUS DE TRINITATE, LIB. /132/ VI, CAP. II: Maledictus qui secundum tres personas tres diuersas substantias in his confitetur, fiat, fiat.

ITEM: Maledictus qui propter tria nomina personarum tres Deos aut tres substantias aut tres spiritus confitetur, fiat,fiat.

HIERONYMUS IN EPISTOLA DE EXPLANATIONE FIDEI AD DAMASUM PAPAM: Confundentes Arium unam eandemque dicimus trinitatis substantiam.

ITEM: Impietatem Sabellii declinantes tres personas expressas sub propriatate distinguimus.

ITEM: Non enim nomina tantummodo sed etiam nominum proprietates, id est personas uel, ut Graeci exprimunt, ypostasis, hoc est subsistentias confitemur. Itaque substantia unum sunt, personis ac nominibus distinguuntur.

IDEM AD EUNDEM DE NOVO NOMINE TRIUM HYPOSTASEOS: Interrogamus quid ypostasis posse arbitrentur intelligi. Tres personas subsistentes alunt; respondemus nos ita credere. Non sufficit sensus, ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid ueneni in syllabis latet. Si quis autem ypostasin usiam intelligens, non in tribus personis unam ypostasin dicit, alienus a Christo est.

ITEM: Tota saecularium litterarum schola nihil aliud ypostasin nisi usiam nouit. Et quis unquam, rogo, ore sacrilego tres substantias praedicabit? Una est Dei sola natura. Quisquis tria esse, hoc est tres ypostasis, dicit, tres naturas conatur asserere. Et si ita est cur ab Ario parietibus separamur, perfidia copulati? Sufficit nobis dicere unam substantiam tres personas perfectas, coaequales, coaeternas. Non bonae suspicionis est, cum in eodem sensu uerba dissentiunt; aut si rectum putatis tres ypostasis cum interpretationibus suis debere nos dicere non negamus. Sed mihi credite, uenenum sub melle latet; transfigurat /133/ se angelus Satanae in angelum lucis.

HILARIUS SUPER PSALMUM CXXIX: Quisquis ita uolet credere ut corporalis Deus sit, quia ad imaginem eius homo factus est, compositum Deum esse statuet. Quidquid autem compositum est, necesse est non fuerit aeternum, quia compositio habet initium, quo comparatorum maneat.

GENNADIUS DE ORTHODOXA FIDE: Omousion ergo id est coessentialis in diuinitate patri filius; omousion patri et filio spiritus sanctus.

ISIDORUS ETYMOLOGIARUM LIB. VI, CAP. IV: Trinitas appellata est quod fiat totum unum ex quibusdam tribus quasi trinitas.

ITEM: In hac trinitate alia appellatiua nomina, alia propria sunt. Propria sunt essentialis ut Deus Dominus omnipotens, immutabilis, immortalis; et inde propria, quia ipsam substantiam significant, qua unum sunt. Appellatiua uero pater et filius et spiritus sanctus et procedens, eadem et relatiua.

AUGUSTINUS IN LIB. I DE DOCTRINA CHRISTIANA: Res aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum. Illae quibus fruendum est, nos beatos faciunt. Istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adiuuamur. Frui est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam; uti autem, quod in usum uenerit ad id quod amas obtinendum (referre) si tamen amandum est. Nam usus illicitus abusus potius uel abusio nominanda est. Si redire in patriam uolumus, ubi beati esse possimus, utendum est mundo, non fruendum, ut inuisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur. Res igitur quibus fruendum est, pater et filius et spiritus sanctus, eademque trinitas summa una quaedam res est, communisque omnibus fruentibus ea, si tamen res et non rerum omnium causa sit, si tamen et causa.

IDEM LIB. VII DE TRINITATE, /134/ CAP. IV: Dum intelligatur saltem in aenigmate quod dicitur, placuit ita dici ut diceretur aliquid cum quaereretur quid tria sins, quae tria esse fides uera pronuntiat, cum et patrem non dicit esse filium, et spiritum sanctum quod est donum Dei nec patrem dicit esse nec filium.

ITEM: Cum conaretur humana inopia loquendo proferre quod tenet de domino Deo, timuit dicere tres essentias ne intelligeretur in illa summa aequalitate ulla diuersitas. Rursus non esse tria quaedam non poterat dicere, quod Sabellius, quia in haeresim lapsus est, dixit.

ITEM: Loquendi cause de ineffabilibus, ut fari aliquo possemus modo quod effari nullo modo possumus, dictum est a nostris Graecis una essentia tres substantiae, a Latinis una essentia uel substantia tres personae, quia, sicut iam diximus, non aliter in sermone latino essentia quam substantia soles intelligi.

ITEM: Quod de personis secundum nostram, hoc est de substantiis secundum Graecorum consuetudinem. Sic enim dicunt illi tres substantias unam essentiam, quemadmodum nos dicimus tres personas unam essentiam uel substantiam.

IDEM LIB. V, CAP. VIII: Quapropter illud praecipue teneamus, quidquid a se dicitur diuine sublimitas substantialiter dici; quod autem ad aliquid non substantialiter sed relatiue, tantamque uim esse eiusdem substantiae in patre et filio et spiritu sancto ut quidquid de singulis ad se ipsos dicitur non pluraliter in summa sed singulariter accipiatur.

ITEM: Quidquid ergo ad se ipsum dicitur Deus et de singulis personaliter dicitur, et simul de ipsa trinitate non pluraliter sed singulariter dicitur.

ITEM LIB. VII, CAP. VII: Pater ad se dicitur persona, non ad filium uel ad spiritum sanctum.

IDEM DE CONCORDIA EVANGELISTARUM: Haec /135/ sententia, quod filius doctrina patris est, dissoluit Sabellianam haeresim, qui ausus est dicere patrem et filium duo nomina esse sed unam rem. Alicuius enim est doctrina filii si sua non est.

IDEM IN EXPOSITIONE SYMBOLI AD PAPAM LAURENTIUM: Quomodo ignis caelestis generat ex se ipso splendorem lucis et producit uaporem, et cum sint tria in rebus, unum sunt in substantia, ita trinitas est una maiestas.

HIERONYMUS IN PSALMO LXXXVI: Fundamenta eius in montibus sanctis. Eius siue Dei siue certe ecclesiae. Quae sunt autem fundamenta nisi pater et filius et spiritus sanctus? Loquitur Paulus: Quasi sapiens architectus fundamentum posui, hoc est fidem trinitatis. Et alio loco: Exspectabant enim ciuitatem habentem fundamenta, cuius artifex et conditor Deus. Quos possumus dicere montes? Apostolos. In illis erant fundamenta, ubi primum posita est fides ecclesiae.

IDEM DE TRIBUS VIRTUTIBUS: Dauid in psalmo tres spiritus postulat dicens: Spiritu principali confirma me; spiritum rectum innoua in uisceribus meis; spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Qui sunt isti tres spiritus? Principalis spiritus pater est. Rectus spiritus Christus est. Spiritus sanctus spiritus sanctus est.

IDEM IN PSALMO L: Spiritum rectum ad uidendum et discernendum sicut ante rectus fuit in me.

ITEM: Tu qui legis hic trinitatem summam intellige; spiritum sanctum, hoc est spiritum prophetiae; spiritu principali, patre; spiritum rectum, filium; spiritum sanctum, ipsum spiritum sanctum.

ORIGENES SUPER EPIST. PAULI AD ROM. LIB. VIII: Quam beati pedes euangelizantium bona. Quae sint bona, quae bonis addidit, requiramus. Unum et uerum bonum, quia in patre et filio et spiritu sancto est, bona nominauit. /136/


Q. 009: QUOD NON SIT DEUS SUBSTANTIA ET CONTRA.

BOETHIUS DE TRINITATE: Decem omnino praedicamenta traduntur quae de rebus omnibus uniuersaliter praedicantur, id est substantia, qualitas, quantitas etc.

ITEM DE DEO: Substantia in illo non est substantia sed ultra substantiam; item qualitas et caetera quae euenire queunt. Nam cum dicimus Deus substantiam quidem significare uidemur sed eam quae sit ultra substantiam; cum uero iustus, qualitatem quidem sed non accidentalem sed eam quae sit substantia et ultra substantiam. Neque enim aliud est quod est, aliud quod iustus est sed idem est esse Deo quod iustum. Item cum dicitur magnus uel maximus, quantitatem quidem significare uidemur sed eam quae sit ipsa substantia talis qualem esse diximus ultra substantiam.

IDEM IN SECUNDO TOPICORUM: Substantia est quod omnibus accidentibus possit esse subiectum; albedo autem nullis accidentibus subiecta esse potest, albedo igitur substantia non est.

AUGUSTINUS IN VII DE TRINITATE LIB., CAP. IV ET V: Si hoc est Deo esse quod subsistere, ita non erunt dicendae tres substantiae ut non dicuntur tres essentiae, quemadmodum quia hoc est Deo esse quod sapere, sicut non tres essentias, ita non tres sapientias dicimus. Sic enim quia hoc est illi esse Deum quod esse, tam tres essentias quam tres Deos dici fas non est. Si autem aliud est Deo esse, aliud subsistere, sicut aliud est Deo esse, aliud patrem esse uel dominum esse (quod enim est ad se dicitur, pater autem ad filium, et dominus ad seruientem creaturam relatiue subsistit, sicut relatiue gignit et relatiue dominatur), ita iam substantia non erit substantia quia relatiuum erit. Sicut enim ab eo quod est esse /137/ appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus. Absurdum est autem ut substantia relatiue dicatur; omnis enim res ad se ipsam subsistit; quanto magis Deus? Si tamen dignum est, ut Deus dicatur subsistere. De his enim rebus recte intelligitur, in quibus subiectis sunt ea quae in aliquo subiecto esse dicuntur, sicut color in corpore.

ITEM: Res mutabiles neque simplices proprie dicuntur substantia. Nefas est autem dicere, ut subsistat et subsit Deus bonitati suae atque illa bonitas non substantia sit uel potius essentia, neque ipse Deus sit bonitas sua sed in illo sit tanquam in subiecto. Unde manifestum est Deum abusiue substantiam uocari, ut nomine usitatiore intelligatur essentia, quae uere ac proprie dicitur ita ut fortasse Deum solum dici oporteat essentiam. Est enim uere solus, quia incommutabilis est, idque suum nomen Moysi esse nuntiauit, cum ait: Ego sum qui sum; et dices ad eos: qui est misit me ad uos. Sed tamen, siue essentia dicatur quod proprie dicitur, siue substantia quod abusiue, utrumque ad se dicitur non relatiue. Unde hoc est Deo esse quod subsistere; et ideo si una essentia trinitas, una etiam substantia.

ITEM, IN EODEM CAPITULO EIUSDEM LIBRI: Loquendi causa de ineffabilibus, ut fari aliquo modo possemus quod effari nullo modo possumus, dictum est a nostris Graecis una essentia tres substantiae; a Latinis una essentia uel substantia tres personae; quia, sicut iam diximus, non aliter in sermone latino essentia quam substantia solet intelligi.

ITEM: Quod de personis secundum nostram, hoc est de substantiis secundum Graecorum consuetudinem. Sic enim dicunt illi tres substantias unam essentiam, quemadmodum nos dicimus tres personas unam essentiam uel substantiam.

ITEM LIB. V: Sic intelligamus Deum, quantum /138/ possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omnino inuenire quid sit, pie tamen cauet quantum potest aliquid de illo sentire quod non sit; est tamen sine dubitatione substantia uel, si melius hoc appellatur, essentia, quam Graeci usiam uocant.

HIERONYMUS AD DAMASUM, DE NOVO NOMINE TRIUM HYPOSTASEOS: Interrogamus quid ypostasis posse arbitrentur intelligi. Tres personas subsistentes aiunt; respondemus ita nos credere. Non sufficit sensus, ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid ueneni in syllabis latet. Si quis autem ypostasis usiam intelligens non in tribus personis unam ypostasim dicit, alienus a Christo est.

ITEM: Tota saecularium litterarum schola nihil aliud ypostasim nisi usiam nouit. Et quis unquam, rogo, ore sacrilego tres substantias praedicabit? Una est Dei sola natura. Quis tria, hoc est tres hypostasis, dicit, tres naturas conatur asserere. Et si ita est cur ab Ario parietibus separamur, perfidia copulati? Sufficit nobis dicere unam substantiam tres personas perfectas, aequales, coaeternas. Non bonae suspicionis est, cum in eodem sensu uerba dissentiunt; aut si rectum putatis tres ypostasis cum interpretationibus suis debere nos dicere, non negamus. Sed mihi credite, uenenum sub melle latet; transfigurat se angelus Satanae in angelum lucis.

IDEM AD EUNDEM: Confundentes Arium unam eamdemque dicimus trinitatis substantiam.

ITEM: Impietatem Sabellii declinantes tres personas expressas sub proprietate distinguimus.

ET POST ALIQUA: Non enim nomina tantummodo sed etiam nominum proprietates, id est /139/ personas uel, ut Graeci exprimunt, hypostasis, hoc est subsistentias confibemur.

ITEM: Itaque substantia unum sunt, personis ac nominibus distinguuntur.


Q. 010: QUOD DEUS INTER OMNIA CONNUMERANDUS SIT HOC EST UNUM ALIQUID

       EX OMNIBUS ET NON.

PAULUS IN EPISTOLA PRIMA AD CORINTHIOS: Omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: omnia subiecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia.

AMBROSIUS DE INCARNATIONE DOMINICA: Caueamus ne et nostrum alicui dicatur, Si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti, quiesce; hoc est, si nesciamus quae propria diuinitatis incarnationisque distinguere, si creatorem cum suis operibus conferamus, si auctorem temporum dicamus coepisse post tempora. Neque enim potest fieri ut per quem sunt omnia, sit unus ex omnibus. Nolo nobis credatur, scripture recitetur; non ego dico a me quod in principio erat Verbum sed audio; non ego affingo sed lego, quod omnes legimus sed non omnes intelligimus; et cum legitur, audimus omnes. In principio erat Verbum, hoc est remaneat caelum. Denique in principio fecit Deus caelum et terram; aliud est fecit, aliud est erat. Quod fit, incipit; quod erat, principium non accepit sed praeuenit. Remaneant et tempora, quia post caelum tempora. Remaneant etiam angeli, etsi principium eorum non inuenio, erat tamen quando non erant. Si ergo principium eorum inuenire non possum, quos certum est habere principium, quomodo possum inuenire Verbi principium, a quo omne principium non solum creaturarum sed etiam cogitationum nostrarum?

IDEM DE FIDE AD GRATIANUM LIB. VI: Non enim inter omnia sed super omnia spiritus sanctus est.

ITEM: Quod si non seruit spiritus, omnia autem seruiunt, super /140/ omnia est spiritus quia non seruit sicut omnia. Seruire autem omnia liquet, sicut scriptum est: uniuersa seruiunt tibi. Dixit os spiritus per prophetam. Ergo cum uniuersa seruiant, si non seruit spiritus, utique inter uniuersa spiritus sanctus non est.

ITEM: Omnia per filium scriptura dicit esse quae facta sunt. Cum autem factus non doceatur spiritus sanctus, utique nec inter omnia probari potest. Item scriptum est: Nobis autem unus Deus pater, ex quo omnia et nos per ipsum; et dominus Iesus Ghristus per quem omnia et nos per ipsum. Cum dicit: Iesus per quem omnia, ab omnibus utique excepit Dei filium, qui excepit et patrem. Itaque qui putant spiritum inter omnia debere numerari, quia omnia legunt facta per filium, etiam filium inter omnia adnumerandum putent, quia legunt ex Deo omnia.


Q. 011: QUOD DIVINAE PERSONAE AB INVICEM DIFFERANT ET CONTRA.

ATHANASIUS IN SYMBOLO FIDEI: Alia est persona patris, alia filii, alia spiritus sancti.

ITEM: Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus. Filius a patre solo est, non factus nec creatus sed genitus. Spiritus sanctus a patre et filio, non factus nec creatus nec genitus sed procedens.

LEO PAPA IN SERMONE PENTECOSTES: In trinitate diuina nihil dissimile, nihil impar est.

AMBROSIUS DE FIDE AD GRATIANUM, LIB. II: Apostolus dicit imaginem patris Christum esse. Arius dicit esse dissimilem, et uult ut pater dissimilem genuerit sui, quasi impotens qui generare sibi similem non potuerit.

ITEM: Imago docet non esse dissimilem.

AUGUSTINUS QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS CAP. CXLVIII: Qui me uidet, uidet et /141/ patrem, quia unum sunt natura pater et filius, hoc est in nullo discrepare alterum ab altero.

ITEM CAP. LVIII: Unum qui uidet, uidet tres, dum nihil differs alter ab altero.

HlLARIUS DE TRINITATE, LIB. I: Deus a Deo, ab ingenito unigenitus, alter ab altero nihil differens, quia uita uiuentis in uiuo est.

ITEM LIB. IV: Cum itaque legimus faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nos tram, quia sermo uterque ut non solitarium tantum ita neque differentem significat, nobis quoque nec solitarius tantum nec diuersus est confitendus; cognita per id quod nostram imaginem dicit, non imagines nostras unius in utriusque proprietate naturae.


Q. 012: QUOD IN TRINITATE ALTER SIT UNUS CUM ALTERO ET CONTRA.

HYMNUS AMBROSIANUS AD TERTIAM: Nunc sancte nobis spiritus, unus patris cum filio.

HIERONYMUS IN EPISTOLA AD GALATAS, LIB. II: Qui cum secundum Deum unus sit ipse cum patre, secundum mediatoris officium alius ab eo intelligitur.

HILARIUS DE TRINITATE, LIB. I, DE PATRE LOQUENS ET FILIO: Ut unum fide nostra sit uterque, non unus.


Q. 013: QUOD DEUS PATER SIT CAUSA FILII ET CONTRA.

AUGUSTINUS LIB. I SUPER GENESIM, CONTRA CALUMNIAS MANICHAEORUM: Qui dicit, quare Deus fecit caelum et terram? respondendum est illi, quia uoluit. Voluntas enim Dei cause est caeli et terrae, et ideo maior quam caelum et terra. Qui autem dicit, quare uoluit? maius aliquid /142/ quaerit quam est uoluntas Dei. Nihil autem maius inueniri potest.

IDEM IN LIBRO QUAESTIONUM LXXXIII, CAP. XXX: Qui quaerit, quare Deus uoluit mundum facere? causam quaerit uoluntatis Dei. Sed omnis causa efficiens est. Omne autem efficiens maius est quam quod efficitur. Nihil autem maius uoluntate Dei. Non ergo eius causa quaerenda est.

IDEM IN VII CONFESSIONUM, LOQUENS AD DEUM: Nec cogeris inuitus ad aliquid quia uoluntas tua non est maior quam potentia; esset autem maior si te ipso tu ipse maior esses.

ITEM: Voluntas et potentia Dei Deus ipse est.

IDEM IN LIBRO QUAESTIONUM LXXXIII, CAP. XVII, DE FILIO DEI DISSERENS AIT: Deus omnium quae sunt causa est. Quod autem omnium causa est, et sapientiae suae causa est nec unquam Deus sine sapientia. Suae igitur sempiternae sapientiae causa est sempiterna nec tempore prior est quam sua sapientia.


Q. 014: QUOD SIT FILIUS SINE PRINCIPIO ET CONTRA.

HIERONYMUS IN PSALMO CIX: Tecum principium: Pater principium sed et filius principium. Principium enim non habet principium; si enim habuerit aliud principium, iam ipsum desinet esse principium. Quicquid ergo dederimus patri, hoc demus et filio. Si enim pater in filio et filius in patre, et omnia patris filii sunt et omnia filii patris sunt, et principium patris principium filii est. Ergo quod dicit hoc est: eo tempore quo patiebaris et dicebas: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et quasi de hominis loquebaris affectu, non quasi imbecillis rogabas. Tecum erat principium, tecum erat diuinitas, sed propterea deprecabaris auxilium, ut accepto /143/ auxilio dares sanctis tuis et illi splenderent.

ITEM: Secundum hominem loquitur; si enim corpus hominis assumpsit, necesse est ut et hominis uerba suscipiat.

FULGENTIUS IN LIB. DE IMMENSITATE FILII DEI: In principio erat Verbum. An forte, quia in principio erat aliquod, filio existendi audebimus assignare principium, et ideo sine initio natus esse non creditur? Absit. Ipse dixit: Ego sum alpha et omega, initium et finis; quia ipse inchoauit perficienda, ipse perfecit inchoate. Credimus igitur Dei filium sine aliquo suae natiuitatis initio de patris substantia genitum.

IOH. CHRYSOSTOMUS SUPER EPISTOLAM PAULI AD HEBRAEOS IN SERMONE XIl: Melchisedech quomodo initium dierum neque finem uitae habuit. Quomodo? In illo non est narrate eius genealogia, sic et Christus, ipsa natura red, et sine initio et sine fine est. Sicut enim istius nescimus neque initium [dici] neque finem uitae, quod non sit scriptum, sic et nescimus filii uel initium uel finem.

ITEM: Intueris sine initio filium, non quia non habet causam ex qua sit; hoc enim impossibile est; habet namque patrem; alioquin quomodo filius? sed quia non habebat initium uitae neque finem.

IDEM IN EXPOSITIONE SYMBOLI QUAE SlC INCIPIT, UNIVERSALIS ECCLESIA CONGAUDET: Istum unicum Dei filium de substantia patris natum et genitum profitemur, et initium de patre habere dicimus.

AUGUSTINUS DE TRINITATE, LIB. V, CAP. XIII: Dicitur relatiue pater idemque relatiue dicitur principium; sed pater ad filium dicitur, principium ad omnia quae ab ipso sunt.

ITEM: Et principium dicitur filius. Cum enim diceretur ei: Tu quis es? respondit: Principium qui et loquor uobis. Creatorem quippe se ostendere uoluit cum /144/ dixerit se esse principium, sicut et pater principium est creaturae, quod ab ipso sunt omnia.

ITEM: Unum ergo principium ad creaturam dicitur Deus, non duo uel tria principia. Ad se tamen inuicem in trinitate si gignens ad id quod gignit principium est, pater ad filium principium est quia gignit eum. Utrum autem et ad spiritum principium sit pater, quoniam dictum est: de patre procedit, non parua quaestio est.

ITEM POST ALIQUA, IN SEQUENTI CAPITULO: Si et quod datur, principium habet eum a quo datur, fatendum est patrem et filium principium esse spiritus sancti.

ITEM: Cognosci quod ab illo procedat qui tamen a filio procedit. Sed totius diuinitatis, siue melius dicitur deitatis, principium pater est.

IDEM IN LIBR QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS, CAP. LVIII: Caput filii pater et caput spiritus sancti filius, quia de ipso accepit, et sicut pater misit filium ita et filius misit spiritum sanctum.

ITEM CAP. XXIV: Hoc est ad imaginem Dei factum esse hominem, ut sicut ab uno Deo sunt omnia ita et ab uno homine omne genus humanum. Mulier de uiro facta est ut per eam natiuitas oriretur; filius uero Dei ideo natus est ut per ipsum fieret creatura.

ITEM CAP. XCIV: Filium Dei perfectum natum de Deo nemo fidelium ambigit. Omnia enim diuinitatis paternae accepit nascendo de Deo patre. Tunc ergo accepit nomen quod est super omne nomen, id est ut hoc dicatur quod pater, Deus. Nam nihil apud eum futurum dicitur; omnia enim ante se habet. Ideo ad haec omnia creanda et restauranda natus est. Nam utique ordo et ratio hoc habet ut paterno nomini omne genu flectatur. Hoc pater donauit filio propter ea quae erat acturus; donauit autem quando genuit. Sic enim illum genuit ut in eodem honore esset quo ipse pater est. /145/

GENNADIUS DE ORTHODOXA FIDE ECCLESIASTICORUM DOGMATUM, CAP. I: Credimus unum esse Deum patrem et filium et spiritum sanctum; filium eo quod habeas patrem; spiritum sanctum eo quod sit ex patre et filio. Pater ergo principium deitatis, a quo filius natus a quo spiritus sanctus non natus sed ex Deo patre et Deo filio Deus procedens.


Q. 015: QUOD DEUS NON GENUERIT SE VEL QUOD ETIAM SECUNDUM DIVINITATEM

       FILIUS FACTUS SIVE CREATUS DICATUR VEL QUOD PRINCIPATU QUODAM
       SIVE AUCTORITATE PRAECEDAT PATER ET CONTRA.

AUGUSTINUS IN I DE TRINITATE: Qui putat huius potentiae Deum ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errat quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritalis creature nec corporalis. Nulla enim omnino res est quae se ipsam gignat.

IDEM IN LIBRO QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS, CAP. VII: Deus perfectio est et nullius eget. Quid ergo opus fuit Christo ut nasceretur? Deus pater, cum ea quae non erant uoluisset existere, et maiestatis suae in hoc condignum opus sciret, prius de se filium generauit in quo ipse uideretur, qui nihil ab eo distaret, ut magnitudini suae congruus responderet effectus. Quid enim ultra posset facere quam ut se alterum qui perfectus est generaret? Hoc ergo perfectum opus est quo non potest uideri praestantius aliud. Deus enim ex quo sunt omnia, uolens et de creature prius filium quem in mysterio in se uel apud se habebat, generauit, per quem faceret quae facta sunt, ut ostenderet creaturae mysterium quod latuit in illo ex aeternis, sicut dicit apostolus.

ITEM, CAP. CXLVIII: /146/ Deus omnipotens, cum magnitudine ac bonitate praestantior sit, magnum aliquid et maxime bonum edere ex se atque exhibere debuerat. Sed si quid edidisset quod contra modum excellentiae suae fores, aut non potuisse amplius, quod in omnipotente non cadit, aut noluisse, quod in benignissimum esse uideretur. Certe in summo Deo grande non fuerat fecisse, quod intra se positum uim plenae summitatis non esset habiturum. Supra se ergo nihil erat. Nihil est enim quod Deum uincat. Infra se parum fuerat, quia minus maximo non congruebat. Simillimum itaque suum filium creans edidit ex se quasi alterum se.

ITEM: Qui ergo habuit filium totis sibi similitudinis partibus congruentem, hoc est unicus unicum, beatus beatum, maximus maximum, sempiternus aeternum, habuit itaque ante mundum creatae sobolis principatum, de quo rebus oriundis impertiebat exemplum ut gignentium germina suis respondere seminibus cogerentur. Nec sane aliter sinebat ordo legitimus quam ut pater rerum futurus ante esse debuerat pater proprius, hoc est proprii sui fetus.

ITEM: Ex se id quod in se et secum semper habuit, eduxit et protulit; ut si lucem ex sole nasci dicam quod ab eo procedat, non utique quasi aliquando sine luce sol aut esse possit aut fuerit.

IDEM IN LIB. CONTRA V HAERESES: Hermes, qui latine Mercurius dicitur, scripsit librum qui logos tileos appellatur, id est uerbum perfectum. Magnum nomen libri huius quia magnus est de quo scriptus est. Audiamus quid loquatur de uerbo perfecto. Dominus, inquit, etiam omnium factor deorum secundum fecit dominum; hunc fecit primum et solum et uerum. Bonus autem ei uisus est et plenissimus omnium bonorum. Quantum plenissimus, euangelista dicat: de plenitudine eius omnes accepimus. Laetatus est et ualde dilexit tanquam unigenitum suum, quem primo /147/ factum dixit, unigenitum suum appellauit postea. Item alio loco dixit, Filius benedicti Dei atque bonae uoluntatis. Quaerebas, pagane, coniugem Dei? audi Mercurium, Coniugem Dei quaeris? coniux Dei bona uoluntas est.

IDEM IN LIBRO QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS, CAP. LVIII: Spiritum sanctum, qui tertius sit a patre, secundus autem a Christo secundum numeri ordinationem, iuxta substantiam autem non esse et non differre unum ab altero.

EX LIBRO QUAESTIONUM OROSII AD AUGUSTINUM: Orosius: Voluntate pater genuit filium an necessitate? Augustinus: Nec uoluntate nec necessitate; quia necessitas in Deo non est, praeire uoluntas sapientiam non potest. Igitur prius fuit rationabiliter sapere quam rationabiliter uelle. Nam quidam nostrum, cum eum interrogasset haereticus utrum uolens an nolens genuerit pater filium, laudabiliter respondisse fertur. Dic, inquit, et tu, haeretice, Deus pater necessitate est Deus an uoluntate? Si dixisset, necessitate, sequebatur grandis absurditas; si uoluntate, respondebatur illi, ergo uoluntate Deus est, non natura.

IDEM DE VERBIS DOMINI, SERMONE IX: Insinuatur in nobis in patre auctoritas, in filio natiuitas, in spiritu sancto patris filiique communitas.

ECCLESIASTICUS: Omnis sapientia a domino Deo est, et cum illo fuit semper et est ante aeuum. Sapientiam Dei praecedentem omnia, quis inuestigauit? Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aeuo. Fons sapientiae Dei in excelsis.

HILARIUS SUPER PSALMUM CXXXVII: Tu formasti me et posuisti super me manum tuam. Utrumque significat: ut quod formauit antiquum sit, quod superposuit manum nouissimum sit. Quod enim secundum naturam diuinitatis formatus sit, apostolus docet dicens: qui cum in forma Dei esset; /148/ quod enim in forma est, formatur in forma, et ei pater naturae et diuinitatis est ut referri possit ad patrem et formatus ab ipso sit.

IDEM DE TRINITATE, LIB. III: Secundum apostolum, quia in Christo inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. Sed incomprehensibiliter, inenarrabiliter ante omne tempus et saecula, unigenitum ex his quae ingenita in se erant, procreauit, omne quod Deus est per caritatem atque uirtutem natiuitati eius impertiens; ac sic ingenito perfecto aeternoque patri unigenitus et perfectus et aeternus est filius. Ea autem quae ei sunt, secundum corpus quod assumpsit, bonitatis eius ad salutem nostram uoluntas est.

IDEM IN XI: Verba quae loquor uobis, non a me loquor. Nam dum non a se loquitur, auctori eum necesse est debere quod loquitur.

ITEM: Ad id quod agit secundum natiuitatem, sibi pater auctor est.

RURSUS IN XII, DE NON NATO DEO PATRE ET NATO AB EO FILIO LOQUENS, AIT: Neque ipsum est non natum atque nasci: quia illud ab altero, hoc uero a nemine est. Et aliud est sine auctore esse semper aeternum, aliud quod patri, id est auctori est aeternum. Ubi enim pater auctor est ibi et natiuitas est. At uero ubi auctor aeternus est ibi et natiuitatis aeternitas est; quia sicut natiuitas ab auctore est ita et ab aeterno auctore aeterna natiuitas.

ITEM: Quod ex aeterno natum est, id si non aeternum natum, iam non erit et pater auctor aeternus. Si quid igitur ei qui ab aeterno patre natus est ex aeternitate defuerit, id ipsum auctori, qui pater est, non est ambiguum defuisse, quia quod gignenti est infinitum, infinitum est etiam nascenti.

ITEM: Ex aeterno nihil aliud quam aeternum; quod si non aeternum iam nec pater, qui generationis est auctor, aeternus est.

ITEM: Ex te natus ostenditur ut nihil aliud quam te sibi significet auctorem.

ITEM IN XII: Filius ex te Deo patre Deus /149/ uerus et a te genitus, post te ita confitendus ut tecum quia aeternae originis suae auctor aeternus es. Nam qui ex te est secundus a te est.

AMBROSIUS IN EPISTOLA PRIMA PAULI AD CORINTHIOS: Caput Christi Deus. Dignum est ut filii caput pater dicatur quia est genitor eius.

IDEM IN SECUNDA: Omnia autem ex Deo. Quamuis Christus nos redemerit, omnia tamen ex Deo, quia ab ipso est omnis paternitas ideoque necesse est praeferri personam patris.

ITEM IDEM IN EPISTOLA AD EPHESIOS: Unus Deus et pater omnium, qui super est etc. Patrem Deum, quia nulli debet quod est, super omnia esse dixit etc.

HIERONYMUS NICAENI CONCILII FIDEM EXPONENS: Absit ergo in filio Dei aliquid plus minusue, aut in loco aut in tempore aut in potentia aut in scientia aut in aequalitate aut in subiectione, cum dicitur, hoc ut deitati elus, non carni ascribatur. Si enim plus minusue aliquid inuenitur, excepto hoc quod genuerit pater filium et excepto hoc quod filius non ex semet ipso natus est sed de patre natus est proprie, aut inuidens aut impotens pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.

AUGUSTINUS DE INCARNATA DEITATE AD IANUARIUM DE FILIO DEI SIC AIT: Videamus etiam qualiter sentiendum sit, quod in sapientia Salomonis legimus, qui ait de sapientia, quia uapor est quidam uirtutis Dei etc.

ITEM: Ex quo ostenditur semper fuisse uaporem istum uirtutis Dei nullum habentem initium nisi ipsum Deum; neque enim decebat aliud esse initium nisi ipsum, unde etiam est et nascitur, Deum.

ITEM POST ALIQUA: Imago bonitatis eius; principalis namque bonitas sine dubio pater est, ex qua filius natus qui per omnia imago est patris; procul dubio etiam bonitatis eius conuenienter imago dicitur. Non /150/ enim aliqua alia bonitas existit in filio praeter eam quae est in patre.

ITEM: Principalis bonitas in Deo patre sentienda est, ex quo uel filius natus uel spiritus sanctus procedens sine dubio bonitatis naturam in se fert, quae est in eo fonte de quo uel natus est filius uel procedens spiritus sanctus.

CHRYSOSTOMUS SUPER MATTHAEUM: Ductus est Iesus in desertum a spiritu. A spiritu sancto ductus est sed non quasi minor maioris praecepto sed quasi maior minoris hortatu. Nam non solum ductus aut adductus dicitur qui alicuius potestate ducitur sed etiam ille qui alicuius rationabili exhortatione placatur.

IDEM: Dixit paterfamilias procuratori suo. Sine dubio filius dicit spiritui sancto et, si uolueris, concedo tibi ut pater filio dicat. Non quaero utrum filius sit patris procurator, aut spiritus sanctus filii; sed hoc dico quia procurator domus et paterfamilias nec eiusdem substantiae possunt esse nec una persona esse nec aequalis dignitas. Si ergo alter paterfamilias, alter procurator patrisfamilias, quomodo locum habeat trinitas tua? Si autem eiusdem substantiae est et est minor, iniuriam facit substantiae. Si non aequalis dignitas ubi est una substantia?

IDEM: Et uidit spiritum sanctum descendentem siout columbam et manentem super se. Non dixit hic est filius noster dilectus, ut ne quemadmodum Deus ita et spiritus sanctus uideatur pater Christi fuisse. Nam si aequales sunt per omnia, quemadmodum ille est paternitate honoratus, sic et spiritus sanctus. Si autem Deus quidem pater est quia filium habet, spiritus autem sanctus non est pater quia nec filium habet, non est per omnia aequalis. Nec dictum est, hi sunt filii mei dilecti, nec cum Christo etiam filius est quemadmodum Christus. Si autem non filius quemadmodum Christus sed minister fidelis Christi, non est aequalis Christo.

PAULUS APOSTOLUS AD PHILIPPENSES: Hoc sentite in uobis /151/ quod et in Christo Iesu; qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo.

ATHANASIUS IN SYMBOLO FIDEI: Filius a patre solo est, non factus, nec creatus sed genitus.

ITEM: Sed in hac trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus; sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.


Q. 016: QUOD FILIUS DICATUR A PATRE GIGNI NON TANTUM GENITUS ESSE

       ET CONTRA.

GREGORIUS IN IOB, LIB. XXXIII: Lingua mea calamus scribae. Quod loquimur transit, quod scribimus permanet. Lingua patris calamus scribae dicitur, quia ab eo uerbum illius coaeternum ac sine transitu generatur.

AMBROSIUS DE FIDE AD GRATIANUM IMPERATOREM: Non haec sunt in Deo corporalibus aestimanda; incomprehensibiliter generatur filius; impassibiliter generat pater, et tamen ex se generat et ante omnem intellectum generat ut Deus uerus Deum uerum.

HIERONYMUS, IN DEFINITIONE FIDEI CATHOLICAE NlCAENIQUE CONCILII SYMBOLI: Quod de substantia patris natus est semper, ipse ait saluator in euangelio: quod nascitur de carne caro est, et quod nascitur de spiritu spiritus est.

AUGUSTINUS DE TRINITATE, LIB. V, CAP. XIII: Si gignens ad id quod gignit principium est, pater ad filium principium est quia gignit eum.

IDEM DE GENERATIONE FILII EX DEO PATRE DISSERENS IN LIBRO LXXXIII QUAESTIONUM, CAP. XXXVIII: Melius est, inquit, semper natus quam qui semper nascitur, quia qui semper nascitur nondum est natus et nunquam natus est aut natus erit, si semper nascitur. Aliud est enim nasci, aliud natum esse; ac per hoc nunquam filius si nunquam natus; et si semper /152/ filius semper igitur natus.

IDEM AD PASCENTIUM COMITEM ARIANUM: Quid ergo dicimus? Si natus est filius de patre, iam pater destitit gignere et, si destitit, coepit. Si autem coepit gignere, fuit aliquando sine filio. Sed nunquam fuit sine filio quia filius eius sapientia eius est. Ergo semper gignit pater et semper nascitur filius. Hic rursus timendum est ne putetur imperfecta generatio, si non dicimus natum esse sed nasci. Compatere mecum, obsecro, in his angustiis humanae cogitationis et linguae; et pariter confugiamus ad spiritum Dei per prophetam dicentem: Generationem eius quis enarrabit?

GREGORIUS SUPER IOB LIB. XXIX: Dominus Deus Iesus Christus, in eo quod uirtus et sapientia Dei est, de patre ante tempora natus est, uel potius quia nec coepit nasci nec desiit, dicamus uerius semper natus. Non autem possumus dicere, semper nascitur, ne imperfectum esse uideatur. At uero ut aeternus designari ualeat et perfectus et semper dicamus et natus, quatenus et natus ad perfectionem pertineat et semper ad aeternitatem, quamuis hoc ipsum quod perfectum dicimus multum ab illius ueritatis expressione deuiamus. Quia quod factum non est, nec potest dici perfectum; et tamen infirmitatis nostrae uerbis Dominus condescendens,estote, inquit, perfecti, sicut et pater uester caelestis perfectus est.


Q. 017: QUOD SOLUS PATER DICATUR INGENITUS ET NON.

ISIDORUS ETYMOLOGIARUM LIB. VI: Pater solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus.

ATHANASIUS DE TRINITATE, LIB. VIII: Natiuitas filii Dei ante principium /153/ apud patrem est. Confiteor unum innascibilem et unum natum. Confiteor patrem omnipotentem sine initio, sine fine, qui omnia tenet et a nullo tenetur, omnia gubernat et a nullo gubernatur. Quantam habet pater uirtutem tantam habet et filius. Non diminuitur genitus ab eo, qui est innascibilis. Spiritus sanctus nec natus nec innascibilis; si autem dixero natum, duos filios statuo.

GENNADIUS DE ORTHODOXA FIDE: Pater, inquit, principium deitatis, a quo filius natus, a quo spiritus sanctus non natus, quia non est filius, nec ingenitus, quia non est pater.

GREGORIUS IN REGISTRO, CAP. I: Spiritum uero sanctum nec genitum nec ingenitum sed coaeternum, de patre et filio procedentem.

AUGUSTINUS IN QUAESTIONIBUS AB OROSIO PROPOSITIS ET AB IPSO DISSOLUTIS, CAP. II: Spiritum sanctum neque genitum neque ingenitum fides certa declarat; quia si dixerimus ingenitum, patrem affirmare uidebimur; sin autem genitum, duos filios credere culpamur. Sed, quod certa fides tenet, nec ingenitus est nec genitus sed ab utrisque procedens, id est a patre et filio.

IDEM IN LIB. V DE TRINITATE, CAP. VII: Quod ergo dicitur ingenitus, hoc ostendit quod non sit filius. Sed genitus et ingenitus commode dicuntur. Filius autem latine dicitur sed infilius ut dicatur non admittit loquendi consuetudo. Nihil tamen intellectui demitur si dicatur non filius quemadmodum etiam si dicatur non genitus pro eo dicitur ingenitus nihil aliud dicitur.

ITEM: Non ergo iam dicemus ingenitum quamuis dici latine possit sed pro eo dicamus non genitum quod tantum ualet. Non ergo aliud dicimus quam non filium.

ITEM: Ingenitus porro quid est nisi non genitus? Sicut enim genitus non ad se ipsum dicitur sed quod ex patre sit, ita, cum dicitur ingenitus, non ad se ipsum dicitur sed quod ex genitore /154/ non sit ostenditur.

AMBROSIUS DE INCARNATIONE DOMINICA: Cum dudum audierint quidam dicentibus nobis filium Dei qui generatus sit, patri qui generauit inaequalem esse non posse, quamuis ille generatus sit iste generauerit, quia generatio non potestatis est sed naturae; aduersus illam quidem quaestionem uocem sibi arbitrantur acclusam. Sed uestigium uertunt, mutatione sermonis dicentes, quomodo possunt ingenitus et genitus esse unius naturae atque substantiae? Ergo ut respondeam, primum omnium ingenitum in scripturis diuinis nusquam inuenio, non legi, non audiui. Cuius mutabilitatis sunt homines istius modi, ut dicant nos usurpare non scripta, cum scripta dicamus, et ipsi obiiciant quod scriptum non sit?

ITEM: Asserant, ubi ingenitum patrem legerint.

ITEM: Verbum ingeniti, ubi legerint, demonstrent. Lectum est, inquiunt, nam Arius dixit ingenitum patrem, et genitum et creatum filium. Quo auctore contra apostolica scripta contendant, si modo Arii se discipulos fateantur! Sed si illi dicunt quod Arius, iustius ego debeo dicere quod apostolus dixit. Patrem non ingenitum, filium et genitum dixit. Quod legi, non nego immo libenter usurpo; quod non legi, usurpare non debeo. Sed usurpent ne forte dicant, quia genitum non legimus patrem ideo ingenitum existimare debemus. Intelligitur hoc ergo, non legitur; sed nec spiritum sanctum genitum legi. Ergo et spiritus sanctus ingenitus secundum uestram sententiam nominandus est.


Q. 018: QUOD AETERNA GENERATIO FILII NARRARI VEL SCIRI VEL INTELLIGI

       POSSIT ET NON.

HIERONYMUS SUPER ECCLESIASTEN, EO LOCO QUO DlCITUR: /155/ Quis scit spiritus filiorum hominum, si asoendat sursum et spiritus pecoris desoendat deorsum in terram? Adiciendo quis difficultatem rei uoluit demonstrare. Pronomen enim quis in scripturis sanctis non pro impossibili sed pro difficili semper accipitur, ut ibi: generationem eius [id est Christi] quis enarrabit?

IDEM IN PROLOGO SUPER ISAIAM: Neque uero, ut Montanus somniat, prophetae in extasi sunt locuti, ut nescirent quid loquerentur, et, cum alios erudirent, ipsi ignorarent quid dicerent. Sed iuxta Salomonem, qui loquitur in prouerbiis: sapiens intelligit quae profert de ore suo, et in labiis suis portabit scientiam, etiam ipsi sciebant quid dicerent.

ITEM: Quomodo sapientes prophetae, instar brutorum animalium, quid dicerent ignorabant? Legimus et in alio apostoli loco: Spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt, ut sua habeant potestate quando taceant, quando loquantur.

IDEM SUPER ISAIAM, LIB. I: Auditu audiui a domino. Propter hoc enim prius uocabantur uidentes, qui dicere poterant: Oculi nostri semper ad dominum. Istos cordis oculos et sponsa habebat in Cantico canticorum, cui sponsus dicit: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, uno ex oculis tuis. Et in euangelio legitur: Lucerna corporis tui est oculus tuus. In ueteri quoque dicitur instrumento quod populus uidit uocem Dei. Ex quo Montani deliramenta conticeant, qui in exstasi et cordis amentia prophetas putat uentura dixisse; neque enim uidere poterant quod ignorabant.

ORIGENES IN EPISTOLA PAULI AD ROMANOS, Secundum reuelationem mysterii temporibus aeternis taciti etc.: Sed requirendum est utrum ita dicat in /156/ silentio habitum, ut omnino nullus agnouerit nec ipsi quidem qui annuntiabant prophetae. Mihi quidem ualde absurdum uidetur ut dicamus prophetas ita scripsisse de sacramentis diuinis ut non intellexerint quae dicebant, cum scriptura dicat: Sapiens intelliget quae de ore eius procedunt et in labiis portat intellectum. Si uero non intellexerunt quae de ore proprio proferebant, non erant sapientes. Unde si stultum est prophetas negare sapientes fuisse, restat ut intellexerint quae proferebant. Paulus dicit se audisse uerba, quae non lioet homini loqui; non quod ipse ignoret quod audierit sed quod aliis pandere quae sibi sunt indicata non liceat. Ita ergo potest et hoc loco dictum uideri sacramentum in silentio habitum, quod scirent quidem prophetae sed hominibus, id est uulgo, non manifestauerint sed silentio texerint secundum praeceptum Dei usque quo tempus adesset et uerbum caro fieret.

AUGUSTINUS SUPER IOHANNEM: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud Deum, et Deus erat uerbum. Hoc animalis homo non percipit. Quid ergo, fratres, silebimus hinc? Quare ergo legitur, si siletur? aut quare auditur, si non exponitur? sed ut quid exponitur, si non intelligitur? Itaque quoniam rursus esse non dubito in numero uestro quosdam a quibus possit non solum expositum capi sed et antequam exponatur intelligi, non fraudabo eos qui possunt capere, dum timeo superfluus esse auribus eorum qui non possunt capere.

IDEM DE TRINITATE, LIB. II: Non aliud est illi esse de patre, id est nasci de patre, quam uidere patrem; aut aliud uidere patrem operantem quam pariter operari.

HIERONYMUS SUPER MATTHAEUM: Liber generationis Iesu Christi. In Isaia legimus generationem eius quis enarrabit? Non ergo putemus euangelium prophetae esse contrarium, ut quod ille impossibile dixit, effatu hic narrare incipiat; quia ibi de generatione diuinitatis, hic de incarnatione dictum est.

AUGUSTINUS LIB. II CONTRA /157/ MAXIMINUM: Distinguere inter illam generationem et hanc processionem nescio, non ualeo, non sufficio, quia et illa et ista est ineffabilis; sicut propheta de filio ait: generationem eius quis enarrabit? Ita de spiritu sancto uerissime dicetur, processionem eius quis enarrabit?

ATHANASIUS DE TRINITATE, LIB. VI, CAP. II: Maledictus qui inenarrabiliter filium uere genitum de substantia patris esse non confitetur, fiat, fiat.

IDEM LIB. VIII: O homo, deitatem quaeris, uitupero te. Si credis, bene facis; credere tibi iussum est, non discutere permissum. Si autem discutis et dicis, quomodo pater? de lumine excidisti; et si dixeris, quomodo filius? occurret tibi: generationem eius quis enarrabit? Vide ergo ne similiter excidas a lumine; nemo enim nouit patrem nisi filius neque filium nisi pater.

AMBROSIUS DE FIDE AD GRATIANUM IMPERATOREM: Mihi impossibili est generationis scire secretum. Supra potestates, supra angelos, supra cherubim, supra seraphim, supra omnem sensum est. Scrutari non licet superna mysteria; licet scire quod natus, non licet discutere quemadmodum.

ITEM: Credere iussum est et non discutere permissum est.

ITEM: Mysterium patris nec angeli potuerunt comprehendere.

AUGUSTINUS LIBRO QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS: Cherubim et seraphim non comprehendunt penitus quid Deus sit, quia nemo nouit patrem nisi filius.


Q. 019: QUOD DE AETERNA GENERATIONE FILII [EX PATRE] ILLUD SIT

       ACCIPIENDUM EGO HODIE GENUI TE ET CONTRA.

AUGUSTINUS SUPER SECUNDUM PSALMUM: Filius meus es /158/ tu; ego hodie genui te. Quamquam possit etiam ille dies dictus uideri quo Deus secundum hominem natus est, tamen hodie quia praesentiam significat, atque in trinitate nihil praeteritum est quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit sed praesens tantum accipitur secundum hoc quod dictum est: ego hodie genui te; quo sempiternam generationem sapientiae Dei, qui est unigenitus filius, fides sincera et catholica praedicat.

IDEM IN LIBRO CONTRA V HAERESES: Audi adhuc, qui negas Deum genuisse filium, audi quid pater dicat per Isaiam: Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit dominus. Si ego qui generationem caeteris aliis tribuo, sterilis ero? dicit Dominus. Cui dictum est: filius meus es tu; ego hodie genui te. Irrides, cum audis hodie; apud Deum nunquam crastinum, nunquam hesternus dies est sed semper hodie.

IDEM IN ENCHIRIDION, CAP. XLIX: Non enim renascebantur qui baptismate Iohannis baptizabantur sed quodam praecursorio ministerio, qui dicebat: parate uiam domino. Huic, in quo solo renasci poterant, parabantur. Huius enim baptismum est non in aqua tantum, sicut fuit Iohannis, uerum etiam in spiritu sancto, ut de illo spiritu sancto regeneraretur quisquis in Christum credit; de quo Christus generatus regeneratione non eguit. Unde uox illa patris quae super baptizatum facta est: ego hodie genui te; non unum illum temporis diem quo baptizatus est sed immutabilis aeternitatis ostendit, ut illum hominem ad unigeniti personam pertinere monstraret. Ubi enim dies nec hesterni fine inchoatur, nec initio crastini terminatur, semper hodiernus est. In aqua ergo baptizari uoluit a Iohanne, ut eius magna co mmendaretur humilitas.

IDEM IN SERMONE II FERIAE PASCHALIS QUI SlC INCIPIT, NON MINUS ETIAM NUNC LAETARI DEBEMUS, QUAM HESTERNO DIE LAETATI /159/ SUMUS: Christus qui nos illuminauit nobis dies factus est; ipse pro nobis hodie genitus est, secundum quod ait Dauid ex persona Dei patris: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Non quod in die illa genuerit filium, sed quod ipsum filium diem lucemque genuerit, quod fulgeat cunctis, luceat uniuersis. Hodie autem dicitur quod uelut praesens et indeficiens lumen de ipsa perpetuitate fulgoris una dies esse uidebatur; quod eum nec uetusta antiquitate subterfugiunt nec futura ignoratione praetereunt.

ITEM: Quo autem tempore dictum sit filio: ego hodie genui te, scire debemus non illo quo ex Maria secundum carnem natus est neque illo quo secundum diuinitatem ex Dei patris ore processit sed illo tempore quo a mortuis resurrexit. Sicut enim apostolus Paulus ait: Resuscitans dominum Iesum, sicut scriptum est in psalmo: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Recte ergo tunc hodie uocitatur, quando de inferorum tetra nocte ad superos uelut praeclarum lumen emicuit.

IDEM IN TRACTATU DE INCARNATIONE DOMINI: De eo quod minor est patre et consubstantialis est matri, propheta cecinit dicens: ego hodie genui te.

ITEM: Illa prophetia natiuitatem futurae carnis ostendit, eo quod de Maria uirgine nuper natus est. Nam de aequalitate diuinitatis eius cum patre non dicit: hodie genui te sed, ante luciferum genui te, id est antequam dies uel angeli fierent.

AMBROSIUS DE SACRAMENTIS, LIB. III: Quid est regeneratio? Habes in Actibus apostolorum quod ille uersiculus in psalmo: Filius meus es tu; ego hodie genui te, ad resurrectionem spectare uideatur. Namque in Actibus apostolorum Petrus apostolus sic interpretatus est, quod tunc cum resurrexit filius a mortuis, uox patris resultauit: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Unde primogenitus a mortuis dicitur; resurrectio est quando de morte ad uitam transimus. Sic et in baptismate, quoniam /160/ similitudo mortis est dum mergis, dum resurgis similitudo fit resurrectionis. Recte itaque secundum interpretationem apostoli Petri, sicut illa resurrectio regeneratio fuit ita et ista resurrectio regeneratio est.

HILARIUS SUPER MATTHAEUM, CAP. II, DE DOMINO BAPTIZATO: Nam baptizato eo, reseratis caelorum aditibus, spiritus sanctus emittitur et specie columbae uisibilis agnoscitur, et istius modi paternae pietatis unctione perfunditur; uox deinde de caelo ita loquitur: Filius meus es tu; ego hodie genui te.

IDEM IN II PSALMO: Natus est rursum ex baptismo et tum Dei filius ut et in id ipsum et in aliud nasceretur. Scriptum est autem cum ascendisset de aqua: Filius meus es tu; ego hodie genui te; sed secundum generationem hominis renascentis tum quoque ipse Deo renascebatur in filium. Sed id quod nunc in psalmo est: Filius meus es tu; ego hodie genui te, non ad uirginis partum neque ad lauacri regenerationem sed ad primogenitum ex mortuis pertinere apostolica auctoritas est. Namque in libro Actuum apostolorum ita dictum est: suscitans dominum nostrum Iesum, sicut et in psalmo primo scriptum est: Fitius meus es tu; ego hodie genui te, cum suscitauit eum a mortuis, amplius non regressurum in interitum.

IDEM IN XI DE TRINITATE: Iesus quemadmodum in uirtute et spiritu Dei unctus sit, non ambiguum est, tunc cum ascendente eo de Iordane uox patris audita est: Filius meus es tu; ego hodie genui te, ut per hoc testimonium sanctificata in eo carnis unctio spiritalis uirtutis cognosceretur.

ITEM: Denique ille prophetiae sermo posteriorem unctionem hanc, quae in tempore esset, ostendit dicens: Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus. Meruisse posterius est quam esse. Si igitur natiuitati unigeniti Dei unctionem deputamus, quae unctio ob meritum dilectae iustitiae et perosae iniquitatis indulta sit, prouectus potius per unctionem unigenitus Deus quam genitus /161/ intelligetur; iamque per incrementa et profectus deus consummabitur, qui non natus deus sit sed in deum sit unctus ex merito; et iam per causam erit deus Christus, et non omnis cause per Deum Christum.


Q. 020: QUOD PRIMUS PSALMUS DE CHRISTO SIT ACCIPIENDUS ET NON.

HIERONYMUS IN MAIORI BREVIARIO: Et in uia peccatorum non stetit. Non dixit, non ambulauit (hoc quippe impossibile est, quia nullus absque peccato) sed non stetit, hoc est non perseuerauit in delicto sed per paenitentiam ad meliora conuersus est.

ITEM: Et omnia quaecumque faciet prosperabuntur. Iudaei hunc psalmum dictum esse existimant de Iosia, qui solus inter profanos reges non abierit in consilio impiorum sed secutus sit legem Dei. Unde hoc, et omnia quaecumque faciet prosperabuntur, de nullo sanctorum accipi potest, nisi forte in futuro saeculo. Melius igitur de eo intelligimus homine qui a Saluatore assumptus est, non quod alium assumpsisse, alium assumptum esse testemur; sed quod idem filius Dei et filius hominis.

IDEM IN MINORE BREVIARIO QUOD SlC INCIPIT, PSALTERIUM EST QUASI MAGNA DOMUS: Beatus uir qui non abiit. Quidam putant, ut beatus iste uir secundum hominem Christus sit sed imperitia est. Vir enim beatus hic Christus est, et Christus legem dedit, quomodo de Christo dicitur: in lege domini uoluntas eius? Denique quomodo alteri ligno comparatur, et dicitur: et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Omne quod comparatur minus est ab eo cui comparatur. Videtis igitur, super domini persona non potest interpretari psalmus sed generaliter de quolibet. /162/


Q. 021: QUOD ILLUD "ERUCTAUIT COR MEUM" DE GENERATIONE FILII SIT

       ACCIPIENDUM ET NON.

HIERONYMUS IN PSALMO XL, Eructauit cor meum uerbum bonum: Psalmus iste initiatur uoce paterna. Eructauit cor meum uerbum bonum. Non de coniunctione corporea sed de corde protulit aequale sibi Verbum, per quod facta sunt omnia. Dico ego opera mea regi. Loquor uerbo, regi filio, et cuncta perficiuntur.

IDEM DE FILIO PRODIGO: Vitulus saginatus, qui ad paenitentiae immolatur salutem, ipse Saluator est, cuius cotidie carne pascimur, cruore potamur, pinguedine saturati in ructum laudum eius erumpimus dicentes: eructuait cor meum etc.; licet quidam superstitiose magis quam uere, non considerantes textum psalmi, ex patris persona hoc arbitrantur intelligi.


Q. 022: QUOD SOLUS FILIUS EX SUBSTANTIA PATRIS NON SIT ET CONTRA.

HIERONYMUS LIB. II AD PAMMACHIUM ET MARCELLAM CONTRA ACCUSATOREM DEFENSIO: Multa in libro Eusebii scandala reperiuntur et apertissimae blasphemiae. Dicit filium patris ministrum, spiritum sanctum non de eadem patris filiique substantia.

AMBROSIUS LIB. IV DE TRINITATE, CAP. V: Inuenta est in utero habens de spiritu sancto. Graecus habet ex spiritu sancto. Quod ergo ex aliquo est aut ex substantia est aut ex potestate eius. Ex substantia, sicut filius, qui ait: Ex ore Altissimi prodiui, sicut spiritus qui a patre procedit. Ex potestate, sicut illud est: unus Deus pater, ex quo omnia.

NICAENA SYNODUS: Credimus in unum Deum patrem omnipotentem, omnium uisibilium inuisibiliumque factorem; et in unum dominum /163/ Iesum Christum, filium Dei natum ex patre unigenitum, hoc est ex substantia patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine.


Q. 023: QUOD SPIRITUS DOMINI FEREBATUR SUPER AQUAS INTELLIGENDUM SIT

       DE SPIRITU SANCTO ET NON.

AMBROSIUS DE SACRAMENTIS, SERMONE I: Vidisti aquas non solas, crede diuinitatis illic adesse praesentiam. Spiritus inquit ferebatur super aquas. Dicit propheta: Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Qui superferebatur, operabatur. Accipe aliud testimonium: Non permanebit inquit Deus spiritus meus in hominibus, quia carnes sunt; quo ostendit Deus quia carnalem immunditiam gratia spiritalis auertit.

IDEM IN HEXAMERON DE DIE PRIMO: Et spiritus domini ferebatur super aquas. Spiritum sanctum accipimus, ut in constitutione mundi opera trinitatis eluceant. Praemisso enim quia in principio fecit Deus caelum in terram, id est in Christo uel per filium, quia per ipsum facta sunt, supererat plenitudo operationis in spiritu, sicut scriptum est: Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris omnis uirtus eorum. Spiritus Dei superferebatur aquas; ornando polos caeli germinaturis terris, quia per ipsum nouorum partuum semina germinare, secundum quod dixit propheta: Emitte spiritum tuum etc. Denique Syrus, qui uicinus Hebraeo est, sic habet: et spiritus domini fouebat aquas, id est uiuificabat, ut in nouas cogeret creaturas et fotu suo animaret ad uitam. Nam etiam spiritum sanctum legimus creatorem dicente Iob: spiritus diuinus qui fecit me.

ITEM: Siue, ut quidam uolunt, aerem accipiant, respondeant qua ratione spiritum Dei dixerit, cum satis fuerit spiritum nuncupare.

HIERONYMUS SUPER GENESIM, /164/ IN LIBRO HEBRAICARUM QUAESTIONUM: Et spiritus Dei ferebatur super aquas; pro eo quod in nostris codicibus scriptum est ferebatur, in hebraeo habet merefeth, quod nos appellare possumus incubabat siue confouebat, in similitudinem uolucris oua calue animantis. Ex quo intelligimus non de spiritu mundi dici, ut nonnulli arbitrantur sed de spiritu sancto, qui et ipse uiuificator omnium a principio dicitur; si autem uiuificator, et coeditor quod si conditor, et Deus. Emitte, inquit, spiritum tuum et creabuntur.

AUGUSTINUS SUPER GENESIM, LIB. I: Spiritus domini ferebatur super aquas. Egenus atque indigens amor ita diligit ut rebus quas diligit, subiiciatur; propterea, cum commemoraretur spiritus Dei, in quo sancta eius beneuolentia dilectioque intelligitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putaretur.

IDEM DE INCARNATA DEITATE, AD IANUARIUM: Spiritus igitur Dei qui super aquas ferebatur in principio, puto quod non sit alius quam spiritus sanctus, non tamen secundum historiam sed secundum intelligentiam spiritualem.

IDEM IN LIBRO QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS, CAP. LVI: Si ideo spiritus sanctus putatur quia Dei esse spiritus legitur, inanis assertio est. Ait Dominus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, propterea quod sunt caro. Et in subiectis: sed delebo, inquit, omnia ab homine usque ad pecus. Hoc utique dixit quia diluuium inducere habuit super terram. Numquid hic spiritus sanctus potest intelligi? De animabus enim dixit. Et in Ezechiele sic dictum est: Haec dicit Dominus ossibus istis: extendam super uos cutem, et dabo in uos spiritum meum, et uiuetis.

ITEM: Et anima hominis spiritus dicitur et uentus similiter, et aer et anima pecoris et angeli et quaecumque acceperunt ut uiuant per substantiam propriam.

ITEM: /165/ Quotiescumque autem spiritum, qui proprie de Deo est, uult scriptura significare, addit dicens spiritum sanctum, ut hoc non creatura intelligatur. Moyses autem cum creaturam hylicam, id est confusionem rerum, describeret quae utique sensu bruta est, super terram et abyssum tenebrosam spiritum domini superferri interfatus est, ut ex eo spiritu et loco in quo ferebatur, superior creatura, quam spiritalem dicimus, cognoscatur. Nam ex eo quod superferri illum dixit, creaturam illum significauit; quia omnis creatura Dei fertur uirtute, a quo accepit ut sit. Nam quis ordo est, ut spiritus sanctus super aquas ferretur quem constat utique super omnem esse creaturam?


Q. 024: QUOD SPIRITUS SANCTUS PATER QUOQUE ET FILIUS DICI POSSIT

       ET NON.

AUGUSTINUS DE TRINITATE, LIB. V: Spiritus sanctus secundum id quod scriptum est, quoniam Deus spiritus est, potest idem uniuersaliter dici quia et pater spiritus et filius spiritus et pater sanctus et filius sanctus.

ET POST PAUCA: Spiritus sanctus quaedam patris filiique communio est, et ideo fortasse sic appellatur quia patri et filio potest eadem appellatio conuenire. Ut ergo ex nomine quod utrique conuenit utriusque communio significetur, uocatur donum amborum spiritus sanctus.

IDEM IN XV: Multis exemplis doceri potest multarum rerum uocabula et uniuersaliter poni et proprie quibusdam rebus adhiberi. Hoc ideo dixi ne quis propterea nos inconuenienter existimet caritatem appellare spiritum sanctum quia et Deus pater et Deus filius potest caritas nuncupari.

ITEM: Denique si in nobis Dei nihil maius est caritate et nullum est maius donum Dei quam spiritus sanctus, quid consequentius quam ut ipse sit caritas quae dicitur Deus et ex Deo? Et si caritas qua pater diligit filium et patrem /166/ diligit filius ineffabiliter communionem amborum demonstrat, quid conuenientius quam ut ille proprie dicatur caritas qui spiritus est communis ambobus?

AMBROSIUS DE FIDE: De spiritu Dei uirgo concepit et quod concepit hoc peperit, id est Deum, homini suo sociatum; sicut ipse dixit: Quod nascitur de came caro est, et quod nascitur de spiritu spiritus est, quia Deus spiritus est et de Deo natus est; sicut angelus ad Mariam dixit: Spiritus Dei ueniet in te, et uirtus Altissimi obumbrabit tibi, propterea quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius Dei. Vides ergo ipsum spiritum, id est filium Dei, uenisse ad uirginem et inde Dei et hominis filium processisse, nec tamen ipso indumento carnis Dei filium esse mutatum.

EPHRAEM DIACONI LIB. V: Deus, spiritus sanctus, solus sine peccato, propter te proprio filio non pepercit; et tu, infelix, tui non misereris?

HIERONYMUS SUPER XVII PSALMUM: Spiritus sanctus nec pater est nec filius sed dilectio quam habet pater in filio et filius in patre.

BEDA IN HOMILIA I POST ASCENSIONEM: Cum spiritus gratia datur hominibus profecto mittitur a patre spiritus, mittitur et a filio, procedit a patre, procedit et a filio, quia et eius missio ipsa processio est qua ex patre procedit et filio.

AUGUSTINUS IN V DE TRINITATE: Quod datum est et ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus dedit; ita spiritus sanctus dicitur et Dei qui dedit, et noster qui accipimus. Unde scriptum est de Iohanne quod in spiritu Heliae ueniret; hoc et de Moyse intelligendum est, cum ait dominus: Tollam de spiritu tuo et dabo eis, hoc est de spiritu sancto quem tibi dedi.

ITEM: Si non procedit nisi cum datur, nec procederet utique priusquam esset cui daretur. Nam donum potest esse et antequam /167/ detur; donatum autem nisi datum fuerit nullo modo dici potest.

ITEM: Nec moueat quod spiritus sanctus, cum sit coaeternus patri et filio, dicatur tamen aliquid ex tempore, ueluti hoc ipsum quod donatum dicimus. Nam sempiterne spiritus donum, temporaliter autem donatum. Nam et si dominus non dicitur nisi cum habere incipit seruum, et ista appellatio relatiua ex tempore est Deo. Non enim sempiterna creatura est cuius est ille dominus.

ITEM: Ecce dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur nisi etiam ista sempiterne famularetur.


Q. 025: QUOD PHILOSOPHI QUOQUE TRINITATEM SEU VERBUM DEI CREDIDERINT

       ET NON.

PAULUS APOSTOLUS AD ROMANOS: Quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis reuelauit; inuisibilia enim ipsius etc.

AUGUSTINUS IN VIII DE CIVITATE DEI: Homo christianus litteris tantum ecclesiasticis eruditus cauet eos qui secundum elementa huius mundi philosophantur; admonetur enim praecepto apostolico: Cauete ne quis uos decipiat per philosophiam et inanem seductionem, secundum elementa mundi. Deinde ne omnes tales esse arbitretur, audit ab eodem apostolo de quibusdam, quia quod notum est Dei manifestum est in illis. Deus enim illis manifestauit. Inuisibilia enim etc. Et ubi Atheniensibus loquens, cum rem magnam de Deo dixisset et quae a paucis possit intelligi, quod in illo uiuimus, mouemur et sumus, adiecit: Sicut et uestri quidam dixerunt. Nouit sane etiam ipsos, in quibus errant, cauere.

IDEM SUPER IOHANNEM, TRACT. II: Quidam philosophi huius mundi exstiterunt et inquisierunt creatorem per creaturam, euidenter dicente apostolo: inuisibilia /168/ enim ipsius etc. Viderunt quia per uerbum Dei facta sunt omnia; illud potuerunt uidere quod est; noluerunt tenere humilitatem Christi, et sorduit eis crux Christi.

IDEM IN XIII DE TRINITATE: Praecipui gentium philosophi, qui inuisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere potuerunt, sine mediatore, id est homine Christo philosophati sunt, qui nec uenturum prophetis nec uenisse apostolis crediderunt.

IDEM DE SPIRITU ET LITTERA: Vita sapiens quae fecit mundum contemplato mundo intelligitur. Interroga mundum, ornatum caeli, terram fructificantem herbis et lignis, animalibus plenam, mare, quantis natatilibus plenum est; aerem, quantis uolatilibus; interroga omnia, et uide si non specie sua tamquam uoce tibi respondent, Deus nos fecit. Haec philosophi nobiles quaesierunt et ex arte artificem cognouerunt.

IDEM IN EXPOSITIONE QUARUNDAM PROPOSITIONUM IN EPISTOLA PAULI AD ROMANOS: Ait et Salomon de sapientibus mundi: Si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare factum, quomodo ipsius mundi dominum et creatorem non facilius inuenerunt? Sed quos arguit Salomon, non cognouerunt per creaturam creatorem; quos uero arguit apostolus, cognouerunt sed gratias non egerunt. Sapientes gentium quod inuenerint creatorem manifeste idem apostolus, cum Atheniensibus loqueretur, ostendit. Cum enim dixisset quia in illo uiuimus et mouemur et sumus, addidit: sicut quidam secundum uos dixit.

HIERONYMUS AD PAULINUM PRESBYTERUM DE OMNIBUS DlVINAE HISTORIAE LIBRIS: Iohannes rusticus, piscator indoctus; et unde illa uox, obsecro: In principio erat uerbum etc.? Hoc doctus Plato nesciuit; hoc Demosthenes eloquens ignorauit. Perdam, inquit, sapientiam sapientium etc.

ITEM: Taceo de mei similibus, qui si forte ad scripturas sanctas post saeculares litteras /169/ uenerint, et sermone composito aurem populi mulserint quicquid dixerint hoc legem deputant, nec scire dignantur quid prophetae quid apostoli senserint; sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia, quasi grande sit et non uitiosum ad uoluntatem suam scripturam trahere repugnantem; quasi non legerimus Homerocentenas et Virgiliocentenas, ac non sic etiam Maronem sine Christo possumus dicere christianum quia scripserit: Iam redit et uirgo etc. Iam noua progenies etc. Et patrem loquentem ad filium: Nate, meae uires, mea magna potentia solus. Et post uerba Saluatoris in cruce: Talia perstabat memorans fixusque manebat.


Q. 026: QUOD DE PRAESCIENTIA IUDICET DEUS ET NON.

AMBROSIUS IN EPISTOLA AD ROMANOS: Quod si uolens Deus ostendere dram etc. De praescientia Pharaonem damnandum censuit sciens eum non se correcturum; apostolum uero Paulum elegit praescius utique quod futurus esset fidelis. Quibusdam autem data est gratia in usum, ut Sauli; Iude illis quibus dixit: Ecce nomina uestra scripta sunt in caelo, et post abierunt retrorsum.

ITEM: Nomina eorum erant scripta in caelo propter iustitiam cui deseruiebant; secundum uero praescientiam in numero erant malorum. De iustitia enim Deus iudicat, non de praescientia. Unde et Moysi dicit: Si quis peccauerit ante me, delebo eum de libro uitae; ut secundum iustitiam iudicis tunc uideatur deleri, cum peccat. Iuxta praescientiam tamen nunquam in libro uitae fuerat. Econtra tunc aliquis uidetur adscribi, cum malus esse desinit, qui secundum praescientiam numquam defuit. /170/


Q. 027: QUOD PROVIDENTIA DEI CAUSA SIT EVENTUUM RERUM ET NON.

BOETHIUS, DE CONSOLATIONE, LIB. IV: Quidam aiunt non ideo quid es se euenturum, quoni am id prouident ia futurum esse prospexerit sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id diuinam prouidentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem. Neque enim necesse [est] esse contingere quae prouidentur sed necesse esse quae futura sunt prouideri.

ITEM: Iam uero quam praeposterum est, ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus causa esse dicatur! Quid est autem aliud arbitrari ideo Deum futura, quia sunt euentura, prouidere quam putare quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae?

ORIGENES SUPER EPISTOLAM PAULI AD ROMANOS: Et quos uocauit. Quomodo quos uocauit, iustificauit, cum constet multos esse uocatos, paucos electos? Sed omnes quidem uocati sunt, non tamen omnes secundum propositum uocati. Nam hi qui secundum propositum bonum et bonam uoluntatem, quam circa Dei cultum gerunt, uocantur, ipsi sunt qui secundum propositum uocati dicuntur. Quod si secundum propositum ad Deum referatur, hoc est ut secundum propositum Dei, qui sciens in eis religiosam mentem et salutis inesse desiderium, uocati dicantur, non uidebitur his quae exposuimus contrarium. Hoc ergo pacto neque in praescientia Dei uel salutis uel perditionis nostrae causa consistit, neque iustificatio ex sola uocatione pendebit, neque gloriari de nostra penitus potestate sublatum est. Nam et si communi intellectu de praescientia sentiamus, non propterea aliquid erit, quia id scit Deus futurum sed quia futurum est, scitur a Deo antequam fiat. Ut autem scias quia non in praescientia Dei uniuscuiusque salutis causa ponitur, /171/ sed in proposito et actibus suis, uide Paulum, uerentem ne forte cum aliis praedicauerit, ipse reprobus efficiatur, macerare corpus suum.


Q. 028: QUOD NIHIL FIAT CASU ET CONTRA.

AUGUSTINUS QUAESTIONUM LXXXIII CAP. XXVI: Quidquid casu fit, temere fit; quidquid temere fit, non fit prouidentia. Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non prouidentia uniuersus mundus administratur.

ITEM: Illud bonum, cuius participatione sunt bona caetera, non propter aliud sed per semet ipsum bonum est quod diuinam etiam prouidentiam uocamus. Nihil igitur casu fit in mundo.

IDEM, RETRACTATIONUM CAP. I: Non mihi placet totiens me appellare fortunam, quamuis non aliquam deam uoluerim hoc nomine intelligi sed fortuitum rerum euentum. Unde et illa uerba sunt, quae nulla religio dici prohibet: forte, forsitan, fortasse, fortuitu; quod tamen totum ad diuinam reuocandum est prouidentiam. Paenitet me illic nominasse fortunam, cum homines habeant in pessima consuetudine, ubi dici debet, hoc Deus uoluit, dicere, hoc uoluit fortuna.

IDEM IN LIBRO DE CONCORDIA EVANGELISTARUM IN MATTHAEUM: Nihil fortuitu fit ab eo qui omnia disponit, quamuis nullus intelligat causam. Unde Dominus: Ego ueni, ut qui non uident uideant, et qui uident oaeci fiant. Ipsa est enim atttitudo diuitiarum, sapientiae et scientiae Dei, qua fit ex eadem massa aliud uas in honorem, aliud in contumeliam, et qua dicitur carni et sanguini: O homo! tu quis es qui respondeas Deo? /172/


Q. 029: QUOD PRAEDESTINATIO DEI IN BONO TANTUM SIT ACCIPIENDA ET NON.

AUGUSTINUS DE PRAEDESTINATIONE SANCTORUM: Praedestinatio est gratiae praeparatio quae sine praescientia non potest esse; potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praesciuit quae fuerat ipse facturus. Unde dictum est, fecit quae futura sunt; praescire autem potens est et quae ipse non facit, sicut quaecumque peccata. Quocirca praedestinatio Dei quae in bono est, gratiae, ut dixi, est praeparatio; gratia uero est ipsius praedestinationis effectus.

ITEM: Praedestinationis nomine non aliqua uoluntatis humanae coacticia necessitas exprimitur sed misericors et iusta diuini operis sempiterna dispositio.

ITEM: Contingit credere Deum praescisse peccatores quia nihil eum latere potuit; non tamen praedestinasse quemlibet hominem ad peccatum. Quia si ad peccatum hominem praedestinaret pro peccatis hominem non puniret. Dei enim praedestinatione aut peccatorum praeparata est pia remissio aut peccatorum iusta punitio.

IDEM IN EXPOSITIONE QUARUNDAM PROPOSITIONUM IN EPISTOLA PAULI AD ROMANOS: Non praedestinauit aliquem nisi quem praesciuit crediturum.

IDEM SUPER IOHANNEM: Sed uos non areditis, quia non estis ex ouibus meis. Dixit: non estis ex ouibus meis, quia uidebat eos ad sempiternum interitum praeparatos.

ITEM: Non rapit eas quisquam de manu mea. Quid potest fur et latro? Non perdunt nisi ad interitum praedestinatos. De illis autem ouibus, de quibus dicit apostolus: Nouit Dominus qui sunt /173/ eius et quos praesciuit et praedestinauit, quos autem praedestinauit etc., nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interimit.

IDEM IN ENCHIRIDION, CAP. CIV: Magna opera Domini, exquisita in omnes uoluntates elus, ut per creaturae uoluntatem qua factum est quod creator noluit, impleret ipse quod uoluit; bene utens et malis tanquam summe bonus ad eorum damnationem quos iuste praedestinauit ad poenam, et~eorum salutem quos benigne praedestinauit ad gratiam.

RESPONSIONES PROSPERI AD RUFINUM: In praescientia et bona norit et mala.

ITEM: Praedestinatio Dei semper in bono est aut ad retributionem iustitiae aut ad damnationem pertinens gratiae.

ITEM: Potest itaque sine praedestinatione esse praescientia; praedestinatio autem sine praescientia esse non potest.

EX DICTIS AMBROSll DE PRAEDESTINATIONE: His omnibus testimoniis praedestinati ostenduntur mali ad poenam sed non praedestinati ad peccatum, quoniam eorum quae facturus est Deus praedestinator est; quae uero non facit nec facturus est, ea non praedestinauit.

ITEM: Impios praedestinauit ad poenam, et poenam praedestinauit illis; ad peccatum autem eos non praedestinauit, quoniam non est auctor iniquitatis. Quoniam, sicut iustitia ex Deo est et omne bonum. ita iniquitas et omne opus prauum ex diabolo.

ITEM IDEM: Iniquos itaque quos praesciuit Deus hanc uitam in peccato terminaturos, praedestinauit supplicio. In quo praedestinatio iustissime laudanda est ultionis, ut agnosceretur non ab eo praedestinatum hominem ad peccatum, quem praedestinauit peccati merito puniendum. Deus itaque omnia opera, siue bona siue mala, praesciuit; sed sola bona praedestinauit. Mala uero futura opera illorum, quos non praedestinauit ad regnum sed ad interitum, praesciuit et ordinauit prouida bonitate.

ISIDORUS DE SUMMO BONO, LIB. /174/ II, CAP. VI: Gemina est praedestinatio, siue electorum ad requiem siue reproborum ad mortem.

EX DICTIS EIUSDEM: Deus potuit, sicut uoluit, quosdam praedestinare ad gloriam, quosdam ad poenam. Quos autem praedestinauit ad poenam, non praedestinauit ad culpam.


Q. 030: QUOD PECCATA ETIAM PLACEANT DEO ET NON.

AMBROSIUS AUTPERTUS IN APOCALYPSI LIB. IX: Deus enim dedit in cordibus eorum ut faciant quod illi placitum est, ut dent regnum suum bestiae, donec consummentur uerba Dei. Praecedentium iniquitatum merita exigunt, ut reprobi in errorem a Deo ire permissi ita agant ut non misericordia parcentis soluentur sed iustitia punientis damnentur. Ideo enim Dei placitum perficiunt, quo iniquitatem amando, quam Deus odit, iustitiae se damnandos praeparant, quae Deo per omnia placet, cui dicitur: dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem. Cui enim placere non potest iniquitas, placet iustitia qua damnat perpetratas iniquitates. Quamobrem unde displicent, inde quod illi placitum est perficiunt.


Q. 031: QUOD DEUS MALORUM QUOQUE CAUSA VEL AUCTOR SIT ET NON.

DOMINUS PER ISAIAM: Ego dominus, et non est alter formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum; ego dominus faciens haec.

AMOS PROPHETA: Si erit malum in ciuitate, quod dominus non fecit.

SIMEON AD MARIAM DE CHRISTO: Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum.

ET IPSE CHRISTUS: Si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent.

ET ALIBI: /175/ In iudicium ego uend in hunc mundum, ut qui non uident uideant, et qui uident caeci fiant.

ET APOSTOLUS IN EPISTOLA AD ROMANOS: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam etc.

ITEM: Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae etc.

ET PAULO POST: Tradidit illos Deus in reprobum sensum etc.

IDEM INFRA: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio uero consecuta est; caeteri uero excaecati sunt, sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non uideant, et aures ut non audiant usque in hodiernum diem.

IDEM IN II AD CORINTHIOS: Quod si opertum est euangelium nostrum, in his qui pereunt est opertum, in quibus Deus huius saeculi excaecauit menses infidelium, ut non fulgeat illuminatio euangelii gloriae Christi.

AUGUSTINUS QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS CAP. LXXXVI: Nam omne quod permittit Deus facere dicitur, quia si non permittit non fit. Unde dicit dominus ad Pilatum, Non haberes potestatem in me, nisi datum esset desuper.

IDEM IN ENCHIRIDION: Non fit aliquid nisi omnipotens fieri ueldt, uel sinendo ut fiat uel ipse faciendo. Nec dubitandum est Deum facere bene, etiam sinendo fieri quaecumque fiunt male. Non enim hoc nisi sinit; et profecto bonum est omne quod iusto iudicio iustum est.

ITEM: Nam nisi esset hoc bonum, ut essent male nullo modo esse sinerentur ab omnipotente bono.

IDEM DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO: Scriptura diuina si diligenter inspiciatur, ostendit hominum uoluntates ita esse in Dei potestate ut eos quos uoluerit quando uoluerit inclinari, uel ad beneficia quibusdam praestanda uel ad poenas quibusdam ingerendas. Nam inuenimus aliqua peccata etiam poenas esse aliorum peccatorum; sicut sunt uasa irae, quae perfecta /176/ dicit apostolus in perditionem; sicut est induratio Pharaonis, cuius etiam causa dicitur ad ostendendam in illo uirtutem.

ITEM: Et dixit Dauid, Ecce filius maus quaerit animam meam, et adhuc modo filius Iemini. Sinite illum ut maledicat, quoniam dixit illi Deus. Quomodo dixerit dominus huic homini maledicere? Non enim iubendo dixit ubi obedientia laudaretur sed quod eius uoluntatem uitio suo malam in hoc peccatum iudicio iusto et occulto inclinauit.

ITEM: Per Ezechielem dixit Deus: Et propheta si errauerit et locutus fuerit, ego dominus seduxi prophetam illum, et exterminabo eum de medio populi mei Israel.

ITEM: In epistola Pauli ad Romanos, Propterea tradidit illos Deus etc. Et ad Thessalonicenses secunda ait de quibusdam; Pro eo quod dilectionem ueritatis non recaperunt ut salui fierent, ideo mittet illis operationem erroris ut credant mendacio, ut indicentur omnes qui non crediderunt ueritati sed consenserunt iniquitati.

IDEM DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO: Scriptum est in prouerbiis: Cor regis in manu Dei; quocumque uoluerit inclinat illud. Et in Psalmo legitur de Aegyptiis: Conuertit cor eorum ut odirent populum eius, et dolum faoerent in seruos eius etc. Apostolus quoque: Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam. Talibus testimoniis satis, quantum existimo, manifestatur operari Deus in cordibus hominum ad inclinandas eorum uoluntates quocumque uoluerit, siue ad bona pro sua misericordia, siue ad mala pro meritis eorum, iudicio utique aliquando aperto, aliquando occulto, semper autem iusto. Ac per hoc quando legitis a Deo seduci homines aut obtundi uel obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum ut iuste ista paterentur, ne incurratis illud prouerbii Salomonis: Insipientia uiri uiolat uias eius; Deum autem causatur in /177/ corde suo.

IDEM DE CORREPTIONE ET GRATIA: Electi sunt ad regnandum cum Christo, non quomodo Iudas ad opus cui congruebat; ab illo quippe electus est qui nouit bene uti etiam malis, ut per eius opus damnabile illud propter quod ipse uenerat opus uenerabile compleretur. Cum itaque audimus: Nonne ego uos duadeoim elegi? et unus ex uobis diabolus est, illos debemus intelligere electos per misericordiam, illum per iudicium. Illos ergo elegit ad obtinendum regnum suum, illum ad effundendum sanguinem suum.

IDEM IN LIBRO XX QUAESTIONUM EXODI: Causa obdurationis cordis Pharaonis non solum fuit quod incantatores similia faciebant, uerum etiam ipsa Dei patientia, quae parcebat patientia secundum corda, quibusdam utilis ad paenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum Deo et in malo perseuerandum.

HIERONYMUS AD CASTRICIANUM: Magna ira est quando peccantibus non irascitur Deus.

ITEM: Pro poena est dum suae peccator relinquitur uoluntati. Unde est quod peccata patrum in tertiam et quartam generationem restituit, dum non uult statim percutere peccantes sed innocens primis postrema condemnat.

IDEM IN OSEE, LIB. I: Grandis offensa est postquam peccaueris, iram Dei non mereri.

ITEM: Qui in tantum iratus est ut nequaquam percutiat delinquentes.

ISIDORUS DE SUMMO BONO, LIB. II, CAP. XVIIII: Praecedentia peccata sequentium sunt criminum causa, ut illa quae sequuntur sint praecedentium poena. Poena ipse uocatur induratio ueniens de diuina iustitia. Hinc est quod ait propheta: Indurasti cor nostrum, ne timeremus te. Sicut et apostolus dicit: Quoniam ueritatem Dei non receperunt, immisit illis Deus spiritum erroris. Facit ergo Deus quosdam peccare sed in quibus iam talia peccata praecesserunt, ut iusto iudicio eius /178/ mereantur ire in deterius.

EX LIBRO III REGUM: Dixit Michaeas prophata: Audi sermonem Domini. Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. Et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et cadet in Ramoth Galaad? Et dixit unus uerba huiuscemodi, et alius aliter. Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: Ego decipiam ilium. Cui locutus est Dominus: In quo? et ille ait: egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus: Decipies et praeualebis; egredere et fac ita. Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacem in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.

HIERONYMUS IN EPISTOLA PAULI AD ROMANOS: Propterea tradidit illos Deus; non quod ipse sit cause sed per longanimitatem et patientiam non inducendo uindictam patitur eos secundum cordis sui agere uoluntatem. Item tradere dicitur cum non retinet delinquentes, sicut dixit: et dimisi eos seoundum desideria cordis eorum.

AUGUSTINUS QUAESTIONUM LXXXIII CAP. XXII: Utrum Deus mali auctor sit. Quisquis omnium quae sunt auctor est, et ad cuius bonitatem id tantum pertinet ut sit omne quod est, non esse ad eum pertinere nullo pacto potest. Omne autem quod deficit, ab eo quod est esse deficit et tendit ad non esse. Esse autem et in nullo deficere bonum est, et malum deficere. At ille ad quem non esse non pertinet non est cause deficiendi, id est tendendi ad non esse, quia, ut ita dicam, essendi cause est; bond igitur tantummodo cause est et propterea ipse summum bonum est. Quocirca mall auctor non est, quia omnium quae sunt auctor est, quia in tantum sunt, in quantum bona sunt.

DE PRAEDESTINATIONE DIVINA: Quem uult indurat non ita intelligendum est quasi Deus in homine ipsam, quae non est, duritiam cordis operetur. Quid est enim aliud duritia quam /179/ Dei obuiare mandatis?

ITEM: Indurare dicitur eum quem mollire noluerit, sic excaecare quem illuminare noluerit. a sic repellere quem uocare noluerit.

[CHRYSOSTOMUS SUPER MATTH., Simile est regnum oaelorum hominum regi qui fecit nuptias filio suo et reliqua: Omne malum sine substantia est et nihil est.

ITEM: Ex malo autem nulla res esse potest. Cum enim ipsum malum nihil sit quomodo potest facere rem aliquam esse? Tamen perdere potest de re in qua est malum, subtrahit se bonum propter inhabitans malum, et sic res uadit ad nihilum. Ergo res in qua solun est bonum immortalis est. Homo autem ex bono et malo creatus est ut contempto malo sequatur bonum et propter quod habet electionis mercedem.]

GREGORIUS SUPER EZECHIELEM, HOMILIA XI: Nobis cum tremore considerandum est quomodo Deus, cum praecedentibus peccatis irascitur, permittit ut caecata mens in aliis labatur. Unde Moyses ait: Nondum completa sunt peccata Amorrhaeorum. Dauid quoque: Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum et non intrent in iustitiam tuam. Paulus ait: Ut impleant peccata sua. Iohanni quoque per angelum dicitur: Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordesoat adhuc. Unde nunc etiam Dominus dicit: si conuersus a iustitia sua fecerit iniquitatem, ponam offendioulum coram eo. Ac si aperte dicat, Quia uidere paenitendo noluit ubi iam impegit, iusto eum iudicio deserens ponam ei ut alibi impingat. Quod tamen Dei ponere est nequaquam ad peccatum premere sed nolle a peccato liberare; sicut de Pharaone dicitur: Ego indurabo cor eius. Non enim cor peccantis Dominus obdurat sed obdurare dicitur, cum ab obduratione non liberat.

RESPONSIONES PROSPERI AD RUFINUM, /180/ CAP. III: Et quod ex Deo non nisi bonum est, et quod bonum est mali causa non est. Non itaque recte opinatur qui putat praerogatorem uitae lapsuris auctorem esse peccati. Non enim relicti sunt a Deo ut relinquerent Deum sed reliquerunt et relicti sunt.


Q. 032: QUOD OMNIA POSSIT DEUS ET NON.

CHRYSOSTOMUS HOMILIARUM SUARUM XXVI, IN EXPOSITIONE SYMBOLI, QUAE SIC INCIPIT, UNIVERSALIS ECCLESIA CONGAUDET: Credo in Deum, patrem omnipotentem. Creditis Deo omnipotenti, quia posse ipsius non potest inuenire non posse; tamen aliqua non potest, ut puta falli, fallere, mentiri, ignorare, initium et finem habere, non praeuidere, praeterita obliuisci, praesentia attendere, futura nescire; ad ultimum negare se ipsum non potest. Ecce quanta non potest! Tamen ideo est omnipotens, quia superius supprehensa non potest.

IDEM HOMILIA XXVIII, DE EXPOSITIONE SYMBOLI, QUAE SIC INCIPIT, SUPER FABRICAM TOTIUS ECCLESIAE: Credo in Deum, patrem omnipotentem. Omnipotens dicitur quia posse illius non potest inuenire non posse, dicente propheta: Omnia quaecumque uoluit feoit. Ipsa est ergo omnipotentia, ut totum quod uult possit.

HIERONYMUS IN EPISTOLA AD EUSTOCHIUM: Audacter loquar; cum omnia possit Deus, suscitare uirginem non potest post ruinam; ualet quidem liberare de poena sed non uult coronare corruptam.

AMBROSIUS CHROMATIO: Impossibile est mentiri Deum; impossibile is tud non infirmitatis est sed uirtutis et maiestatis, quia ueritas non recipit mendacium. Hoc impossibile eius plenitudinis est; ex quo colligitur impossibile Dei potentissimum esse. Quid etiam potentius quam nescire quidquid infirmitatis est? Est tamen et aliud infirmum Dei quod fortius est hominibus, et stultum Dei quod sapientius /181/ est hominibus. Sed hoc crucis, illud diuinitatis.

AUGUSTINUS CONTRA EPISTOLAM GAUDENTII: Cur hoc fieri non posset nisi quia iuste fieri nullo modo posset? Sic et dicimus, Atque utinam possim me occidere! Sic et Dominus Loth: Non potero, inquit, faoere rem, donec tu illo introeas. Non posse dixit se, quia sine dubio poterat per potentiam sed non poterat per iustitiam.

AUGUSTINUS IN ENCHIRIDION CAP. XCVI: Neque enim ob aliud ueraciter uocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid uult potest, nec uoluntate cuiuspiam creaturae uoluntatis omnipotentis impeditur effectus.

IDEM IN LIBRO DE SPIRITU ET LITTERA: Non potest facere iniusta quia ipse est summa iustitia et bonitas. Omnipotens uero est, non quod omnia possit facere sed quia potest efficere quidquid uult, ita ut nihil ualeat resistere eius uoluntati quin compleatur, aut aliquo modo impedire eam.

IDEM QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS CAP. CLIX: Nam omnia quidem potest Deus sed non facit nisi quod conueniat ueritati eius ac iustitiae.

IDEM IN TRACTATU DE SYMBOLO: Deus non potest mori, non potest mutari, non potest falli.


Q. 033: QUOD DEO RESISTI NON POSSIT ET CONTRA.

PSALMISTA: Tu terribilis es; et quis resistet tibi?

ESTHER: Domine, rex omnipotens, in tua ditione cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere tuae uoluntati.

APOSTOLUS AD ROMANOS: Voluntati enim eius /182/ quis resistit?

PSALMISTA: A resistentibus dextrae tuae custodi me.

STEPHANUS IN ACTIBUS APOSTOLORUM: Vos semper spiritui sancto resistitis, sicut et patres uestri.

MARCUS: Dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua. Et non poterat ibi uirtutem ullam facere; nisi paucos infirmos impositis manibus curauit. Et mirabatur propter incredulitatem eorum.


Q. 034: QUOD DEUS NON HABEAS LIBERUM ARBITRIUM ET CONTRA.

HIERONYMIS DAMASO, DE FILIO PRODIGO: Nulli uideatur periculosum, nulli es se blasphemum, quod et in apos tolos inuidiae malum diximus potuisse subrepere, cum etiam de angelis hoc putemus. Sidera quippe non sunt munda in conspectu eius, et contra angelos peruersum quid intellexit? Et in psalmis: Non iustifioabitur in conspeotu tuo omnis uiuens. Non ait, omnis homo sed omnis uiuens, id est non euangelista, non apostolus -- sed ad omnia conscendo -- non angeli, non throni, non dominationes, caeteraeque uirtutes. Solus Deus est in quo peccatum non cadit. Caetera, cum sint liberi arbitrii, in utrunque possum suam flectere uoluntatem.

IDEM AD PAULAM ET EUSTOCHIUM, IN EXPOSITIONE EPISTOLAE PAULI AD PHILEMONEM: Uti ne uelut ex necessitate bonum tuum esset sed uoluntarium. Quod a plerisque quaeritur de praesenti loco, solui potest. Si enim Deus uoluntarie et non ex necessitate bonus est, debuit hominem faciens ad suam imaginem et similitudinem facere ut ipse uoluntarie et non ex necessitate /183/ bonus esset. Ex quo manifestum est rem eos inter se postulare contrariam. Nam ex eo quod dicunt, debuit homo Deo similis fieri, illud petunt ut liberi fieret arbitrii, sicut Deus ipse est. Ex eo autem quod inferunt, talis debuit fieri qui malum recipere non posset, cum necessitatem ei boni important, illud uolunt ut homo Deo similis non fieret.

AUGUSTINUS QUAESTIONUM LXXXIII CAP. IV: Melior autem homo est qui uoluntate quam qui necessitate bonus est. Voluntas ergo libera danda homini fuit.

IDEM SUPER GENESIM: Sic oportebat primum hominem fieri ut et uelle bene posset et male; postea uero sic esse ut male uelle non posset, nec ideo libero careret arbitrio. Multo quippe liberius erit arbitrium, quod omnino non poterit seruire peccato. Neque enim uoluntas libera dicenda est, quia beati esse sic uolumus ut esse miseri non solum nolumus sed nec esse possumus.

IDEM DE CIVITATE DEI, LIB XXII: Id eti~m beata illa ciuitas magnum in se bonum uidebit, quod nulli superiori ullus inferior inuidebit, sicut nunc non inuident archangelis angeli. Nec ideo liberum arbitrium non habebunt quia peccata eos delectare non poterunt; magis quippe erit liberum a delectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi.

ITEM: Sicut prima immortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori, nouissima erit non posse mori; ita primum liberum arbitrium posse non peccare, nouissimum non posse peccare.

ITEM: Certe Deus ipse nunquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est? Erit ergo illius ciuitatis in singulis uoluntas libera, ab omni malo liberata, impleta omni bono, oblita culparum, oblita poenarum. Nec ideo tamen suae liberationis oblita ut liberatori suo sit ingrata. Quantum ergo attinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum etiam malorum suorum; quantum autem ad experientis /184/ sensum, prorsus immemor.

IDEM DE CORREPTIONE ET GRATIA: Quid etiam liberius libero arbitrio, quando non potuerit seruire peccato? quae future erat et homini sicut facta est angelis sanctis merces meriti.

ITEM: Prima ergo libertas uoluntatis erat posse non peccare; nouissima erit multo maior, non posse peccare.

ITEM: Illi ergo sine peccato ullo data est, cum qua conditus est, libera uoluntas, et eam fecit seruire peccato. Horum uero cum fuisset uoluntas serue peccati, liberta est per ilium qui dixit: Si uos filius liberauerit, uere liberi eritis.


Q. 035: QUOD UBI DEEST VELLE DEI DESIT ET POSSE ET CONTRA.

EX VITA SANCTI HIERONYMI QUAE SIC INCIPIT, HIERONYMUS NOSTER: Sanctus Hieronymus Eustochio ad meliora studuit hortando mandare: Cum omnia possit Deus, uirginitatem suscitare non potest post ruinam, quod non posse Dei non uelle alio omni modo dici poterat uerbo. Per quemdam namque sapientem dicitur Deo, Tu autem dominator uirtutis, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reuerentia disponis. Subest enim tibi, cum uolueris, posse. Ergo ubi non est uelle Dei, deest posse. Deus quippe ut immutabilis naturae, ita immutabilis est uoluntatis.

AUGUSTINUS IN TRACTATU DE SYMBOLO: Quod non uult omnipotens, hoc solum non potest.

ITEM: Sed quondam dixi hoc solum omnipotentem non posse quod non uult, ne quis me temere dixisse arbitretur aliquid omnipotentem non posse. Hoc et apostolus dixit: Si non oredimus, ille qui fidelis permanet, negare se ipsum non potest, quia et uelle non potest. Non enim potest iustitia uelle facere quod iniustum est.

ITEM: Si ergo potest esse quod non uult, omnipotens non est. Est autem omnipotens; ergo quidquid uult /185/ potest, et ideo quod non uult esse non potest; qui propterea dicitur omnipotens, quoniam quidquid uult potest.

IDEM DE TRINITATE, LIB. XIII, CAP. X: Eos qui dicunt, itane defuit Deo modus alius quo liberaret homines, ut unigenitum filium hominem fieri uellet, mortalemque factum mortem perpeti? parum est sic refellere ut istum modum quo nos liberare dignatur asseramus bonum; uerum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cuius potestati cuncta aeque subiacent sed sanandae nostrae miseriae conuenientiorem alium modum non fuisse. Cur non fieret mors Christi, immo cur non, praetermissis innumerabilibus modis quibus ad nos liberandos uti posset omnipotens, ipsa potissimum eligeretur?

ITEM: Poterat utique Deus hominem aliunde suscipere in quo esset mediator Dei et hominum, non de genere illius Adam, sicut illum quem primum creauit non de genere creauit alicuius. Poterat, uel sic uel alio quo uellet modo creare unum alium de quo uinceretur uictor prioris sed melius iudicauit de ipso quod uictum fuerat genere hominem assumere.

IDEM IN LIB. QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS: Potuit Deus simul cuncta facere sed ratio prohibuit.

ITEM: Poterat animam limo terrae admiscere, et sic formare corpus sed ratione infirmabatur, quia primum oportebat domum compaginari et sic habitatorem induci.

IDEM IN ENCHIRIDION: Omnipotentis uoluntas mala esse nunquam potest. Praeterea multa potest facere quae nec facit, nec uult. Potuit enim efficere ut XII legiones angelorum pugnarent contra eos qui eum ceperunt.

EVANGELISTA MATTHAEUS: An putatis quia non possum rogare patrem, et exhibebit mihi modo plus quam XII legiones angelorum? /186/

ITEM: Tunc in clarissima sapientiae luce uidebitur quod nunc fides habet, quam certe immutabilis et efficacissima sit uoluntas Dei, quam multa possit et non uelit, nihil autem uelit quod non possit.

IDEM IN LIBRO DE SPIRITU ET LITTERA: Absurdum tibi uidetur dici aliquid fieri posse, cuius desit exemplum; cum, sicut credo, non dubites nunquam esse factum ut per foramen acus camelus transiret, et tamen ille hoc quoque dixit Deo esse possibile.

ITEM: His addi possunt etiam illa quae leguntur in libro sapientiae, quoniam multa posset noua tormenta Deus exercere in impios ad nutum sibi seruiente creatura, quae tamen non exercuit. Potest et de monte illo, quem fides in mare transferret, quod tamen nusquam factum uel legimus uel audiuimus. Quisquis horum aliquid Deo dixit impossibile, uides quam desipiat quamque aduersus fidem scripturae eius loquatur. Multa alia hulusmodi possunt occurrere uel legenti uel cogitanti, quae possibilia Deo negare non possumus quamuis eorum desit exemplum.

IDEM IN LIBRO DE NATURA ET GRATIA: Dominus Lazarum suscitauit; sine dubio potuit. Quia uero Iudam non suscitauit, numquid dicendum est, non potuit? Potuit ergo sed noluit. Nam si uoluisset, eadem etiam hoc potestate fecisset; quia filius quos uult uiuifieat.


Q. 036: QUOD QUICQUID VULT DEUS FACIAT ET NON.

DAVID IN PSALMO CXXXIV: Omnia quaecumque uoluit dominus, fecit in caelo et in terra etc.

ET APOSTOLUS AD /187/ ROMANOS: Voluntati enim eius quis resistit?

IDEM IN EPISTOLA PRIMA AD TIMOTHEUM: Hoc enim bonum est et acceptum coram saluatore nostro Deo, qui omnes homines uult saluos fieri etc.

ET PER SEMETIPSAM VERITAS AD IERUSALEM LOQUITUR: Quoties uolui congregare filios tuos etc.

HIERONYMUS SUPER DANIELEM, IN TERTIA VISIONE, UBI DE DEO ET DE NABUCHODONOSOR SIC LOQUITUR: Iuxta uoluntatem enim suam faeit tam in caelo quam in terra; et non est qui resistat manui eius et dicat quare fecisti? Loquitur quasi homo saeculi. Non enim quod uult hoc facit, sed quod bonum est hoc uult Deus. Nabuchodonosor autem sic locutus est ut, dum potentiam Dei praedicat, iustitiam eius uideatur arguere quod immerito poenas sustinuerit.


Q. 037: QUOD NIHIL FIAT DEO NOLENTE ET CONTRA.

EX VERBIS HABAKKUK PROPHETAE: Domine, non dico sine te quicquam fieri, et te nolente tantam esse potestatem impii. Cum ergo sis omnium creator et dominus, necesse est ut facias quod sine te fieri non potest.

AUGUSTINUS IN LIBRO DE SPIRITU ET LITTERA: Infideles quidem contra uoluntatem Dei faciunt cum eius euangelio non credunt.

IDEM DE CIVITATE DEI, LIBRO XXII: Multa fiunt quidem contra uoluntatem Dei sed tantae est ille sapientiae tantaeque uirtutis ut in eos exitus siue fines, quos bongs et iustos ipse praesciuit, tendant omnia quae uoluntati eius uidentur aduerse.

ITEM: Deus qui operatur in nobis et uelle.

ITEM: Secundum ergo hanc uoluntatem, qua Deum uelle dicimus quod altos efficit uelle, multa /188/ uult nec facit. Multa enim uolunt fieri sancti eius ab illo inspirati sancta uoluntate, nec fiunt, sicut orant pro quibusdam pie sancteque, et quod orant non facit.

IDEM IN ENCHIRIDION: Aliquando homo bona uoluntate uult aliquid quod Deus non uult, tanquam si bonus filius patrem uelit uiuere, quem Deus bona uoluntate uult mori. Et rursus fieri potest ut hoc uelit homo uoluntate mala quod Deus uult bona; uelut si malus filius uelit mori patrem, uelit hoc etiam Deus.

ITEM: Omnes homines uult saluoe fieri; tamquam si diceretur, nullum hominem saluum fieri, nisi quem fieri saluum esse uoluit. Aut certe sic dictum, omnes homines, id est de omni genere hominum, saluos fieri.


Q. 038: QUOD OMNIA SCIAT DEUS ET NON.

APOSTOLUS AD HEBRAEOS DE SPIRITU DEI: Omnia nuda sunt et aperta oculis eius etc.

EX LIBRO SENTENTIARUM PROSPERI, CAP. CCLXXXI: Cum saluator dicit unum passerem non cadere in terram sine uoluntate Dei, et quod faenum agri post paululum mittendum in clibanum ipse tamen formet ac uestiat, nonne confirmat non solum totam mundi partem, rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam, uerum etiam uilissimas eius abiectissimasque particulas diuina prouidentia regi, ne fortuitis perturbari motibus ea quorum causas comprehendere non possumus, aestimemus?

HIERONYMUS SUPER ABACUC~H] PROPHETAM, EXPONENS ISTA EIUS VERBA: Domine, mundi sunt oculi tui; ne uideas malum, et /189/ respicere ad iniquitatem non poteris. Quare non respicis super iniqua agentes et faces deuorante impio iustiorem se? Et facies homines quasi pieces maris, et quasi reptile non habens principem. Non dico sine te quidquam fieri, et te nolente tantam esse potestatem impii. Cum ergo sis omnium creator et dominus, necesse est ut facias quod sine te fieri non potest. Non quod propheta sic sentiat sed quod humanam impatientiam in sua persona exprimat, sicut apostolus multas in se personas transformat. Unde: Haec autem, fratres, transfiguraui in me et Apollo etc. Aliter enim non potest Deus habere homines quasi pieces maris et quasi reptilia non habentia principem, quorum angeli cotidie uident faciem patris qui in caelis est. Sicut ergo in hominibus etiam per singulos currit Dei prouidentia, sic etiam in caeteris animalibus generalem quidem dispositionem et ordinem cursunque rerum intelligere possumus; uerbi gratia, quomodo nascatur piscium multitudo et uiuat in aquis; quomodo reptilia et quadrupedalia oriantur in terra et quibus alantur cibis. Sed absurdum est ad hoc Dei ducere maiestatem ut sciat per momenta singula quot culices nascantur quotue moriantur; quae cimicum et pulicum et muscarum sit multitudo; quanti pieces in aqua natitent et qui de minoribus maiores praecedere debeant. Non simus tam fatui adulatores Dei ut, dum potentiam eius etiam ad ima detrudimus, in nos ipsos iniuriosi simus eamdem irrationabilium prouidentiam esse dicente~s>. Unde fiber ille apocryphus stultitiae deputandus, in quo scriptum est quendam angelum nomine Tyri praeesse reptilibus, et similiter piscibus et arboribus et bestiis uniuersis proprios in custodia angelos assignatos.


Q. 039: QUOD OPERA HOMINUM NIHIL SUNT ET CONTRA.

AUGUSTINUS IN ENCHIRIDION, CAP. IX: Satis est Christiano rerum creatarum causes non nisi bonitatem intelligere creatoris, qui est Deus, nullamque naturam esse /190/ quae non aut ipse sit aut ab ipso.

IDEM DE MORIBUS ECCLESIAE CATHOLICAE: Creatura, Paulus clamat, uanitati subiecta est, neque nos potest a uanitate separare ueritatique connectere quod subiectum est uanitati. Et hic nobis spiritus sanctus praestat. Creatura igitur non est, quia omne quod est aut Deus aut creature est.

PAULUS IN EPISTOLA PRIMA AD CORINTHIOS: Scimus quia nihil est idolum in mundo.

PRUDENTIUS HYMNORUM:

    Isis, Apollo, Venus nihil est
    Maximianus et ipse nihil [est]
    illa nihil quia facta manu
    hic manuum quia facta colit.

EX PSALMO CXIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.


Q. 040: QUOD DEUS QUOQUE LOCO MOVEATUR VEL LOCALIS SIT ET NON.

PROPHETA: Egredietur dominus de loco sancto suo etc.

ET PER SEMETIPSAM VERITAS: Quia descendi de caelo, non ut faciam uoluntatem meam etc.

UNDE ET APOSTOLUS: Quid est autem, quod ascendit, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae etc.?

AUGUSTINUS DE CIVITATE DEI LIB. XVI: Non loco mouetur Deus quia semper ubique est totus sed descendere dicitur cum aliquid inusitatum facit in terra.

IDEM AD DARDANUM: Est ergo Deus per cuncta diffusus. Ipse quippe ait per prophetam: Caelum et terram ego impleo. Et de sapientia eius scriptum est: Attingit a fine usque ad finem. Itemque scriptum est: Spiritus Domini repleuit orbem terrarum. Et in psalmo: Quo ibo a spiritu tuo? etc. Si ascendere in caelum etc. Substantialiter Deus ubique est.

ITEM: Fatendum /191/ est ubique esse Deum per diuinitatis praesentiam sed non ubique per habitationis gratiam.

ITEM: Non est negligenter intuendum quod diximus Deum in se ipso esse ubique totum. Ideo ubique esse dicitur quia nulli parti rerum absens est, ideo totus quia cuilibet parti pariter totus adest. Hique ab eo longe esse dicuntur qui peccando dissimillimi facti sunt, et hi ei appropinquare qui eius similitudinem pie uiuendo recipiunt.

ITEM: Quod addidimus in se ipso, diligentius exponendum est. In se ipso est, quia non continetur eis quibus est praesens, tanquam sine his esse non possit. Spatia locorum tolle corporibus, nunquam erunt. Tolle ipsa corpora qualitatibus corporum, non erunt ubi sunt, et ideo necesse est ut non sint.

IDEM VOLUSIANO: Verbum Dei ubique totum est. Venit autem, cum manifestatur; abscedit, cum occultatur.

HIERONYMUS IN MAIORI BREVIARIO PSALTERII, PSALMO XXX: Numquid localis est Deus? Et localis et non localis; localis ad se uenientibus; non localis, quia ubique est.


Q. 041: QUOD DEUS IPSE SIT QUI ANTIQUIS PATRIBUS APPAREBAT ET NON.

ECCLESIASTICA HISTORIA CAP. I: Multis antea astitisse ostenditur sed euidentius et familiarius Abrahae atque eius familiae, quantum fas erat, Deum hominibus innotuisse describitur, quia apparuit Deus Abrahae tanquam communis aliquis homo sedenti ad ilicem Mambre. At ille exsurgens cum hominem uideret, adorauit Deum et ueneratur ut Deum. Sed et propriae uocis professione praesentiam se testatur non ignorare diuinam dicens: Dominator, Domine /192/ etc. Quae utique omnia non ad patrem sed ad filium referenda posterioris in carne ratio dispensationis plenius expleta designat. Item propheta: Misit uerbum suum etc. Eundemque cum apparuisset Iacob Deum esse scripture designat dicens: Ex Israel erit nomen tuum, quia inualuisti cum Deo. Et paulo post dicit: Vidi Pominum facie ad faciem etc. Neque enim fas est de aliquo angelorum uel caelestium uirtutum ista sentire. Nullum enim eorum, si quando mortalibus ex caelesti praecipiuntur adesse mandato, Dominum uel Deum diuinus sermo commemorat. Hic etiam Iesu successori Moysi cum adstitisset percunctanti quis esset, responsis euidentissimis assignauit dicens: princeps militiae uirtutum Domini ego sum. Cunque his auditis adoraret famulus, ut decebat, solue, innuit ad eum, corrigiam calciamenti etc. In quo consideranda est praeceptorum similitudo, quondam non erat hic alius ab qui dixerat ad Moysen de rubo: Ne appropies huc, solue calciamenta etc. Et addidit dicens: Ego sum Deus patrum tuorum etc. Claruit ergo ex his omnibus quod uerbum Dei et Deus designatus est.

HIERONYMUS AD MARCELLINUM ET ANASICHIAM: Sempiternus Deus erat qui Adae in paradiso uisus est et cum Iacob locutus est.

IDEM AD DAMASUM: Iuxta quod et ipsum Dominum et angelos in humanas uidimus se mutasse formas ut metus uidentibus demeretur.

EX EPISTOLA BEATI HILARII AD DlVERSAS PROVINCIAS DESTINATA. QUAE SIC INCIPIT "DILECTISSIMIS ET BEATISSIMIS FRATRIBUS": Si quis cum Iacob non filium quasi hominem colluctatum sed Deum innascibilem uel patrem eius dicat, anathema sit.

IDEM IN XII DE TRINITATE: Hinc etiam saepe naufragium est quia unigenitus Deus sub prophetica auctoritate creatura esse defenditur, quia ex persona sapientiae dictum est: Dominus creauit me initium uiarum suarum.

ITEM: Videamus itaque in quas Dei uias et in quae opera a saeculis creata sit nata ante saecula ex Deo sapientia. Vocem Domini deambulantis in paradiso Adam audiuit. Putasne /193/ deambulantis incessum, nisi in specie assumptae creationis auditum, ut in aliqua creatione consisteret, qui inambulando fuerat auditus?

ITEM: Angelus ad Agar loquitur, et utique idem Deus est. Numquid speciei eiusdem est cum angelus uidetur, cuius est in ea natura qua Deus est? Sed quid de angelo dicam? Homo ad Abraham uenit. Num quid secundum hominem in creationis istius habitu Christus talis consistit, qualis et Deus est? Sed et homo loquitur, et corpore assistit, et cibo alitur, uerumtamen Deus adoratur. Certe qui ante angelus nunc etiam homo est, nec naturalem hanc esse Dei speciem diuersitas ipsius assumptae creationis pateretur intelligi. Adest autem ad Iacob etiam usque ad luctae complexum inhabitu humano, et manum conserit, et membris nititur, lateribus inflectitur, et in omni motu nostro incessuque consistit. Sed idem postea Moysi esse ignis ostenditur. Curre per tempora et intellige qualis uisus sit caeteris quibus se in habitu humanae creationis ingessit. Incessit in uias Dei et in opera Dei ad cognitionem scilicet Dei et nostrae aeternitatis profectam. Etiam his omnibus Deus, qui ignis consumens est, ita creatus inest, ut creationem ea uirtute qua assumpsit, absumeret, potens abolere rursum quod tantum ad causam contemplationis exstiterat.

IDEM LIBRO I: Et dixit angelus Domini ad Agar, multiplicans multiplicabo semen tuum etc. Et uocauit nomen Domini qui loquebatur secum, tu Deus, qui adspexisti me. Angelus Dei loquitur; duplex in angelo Dei significatio est, ipse qui est et ille cuius est.

ITEM: Primum angelus Domini, secundo Dominus; uocauit enim nomen Domini qui loquebatur secum; tertio Deus: Tu enim es Deus qui adspexisti me. Qui angelus Dei dictus est, idem Dominus et Deus est. Est autem secundum prophetam filius Dei magni consilii angelus. Ut personarum distinctio absoluta esset, angelus Dei est nuncupatus; qui enim est Deus ex Deo, ipse est angelus Dei. Ut uero honor debitus redderetur /194/ et Dominus et Deus est praedicatus.

ITEM: Angelus loqui ad Agar coepit. Confessio audientis et Dominum eum esse et Deum edocet. Ita qui sub ministerio magni consilii nuntiandi angelus est, ipse et natura et nomine Deus est.

ITEM: Procedit pleniore doctrinae profectu sermo. Deus Abraham loquitur. Viri tres sedenti assistunt, unum adorat et Deum confitetur. Idemque adoratus et confessus ab illo tempore eodem in futurum redditurum se promittit, et Sarae filium futurum Deus ad Abraham locutus est. Idem postea de rebus ipsis uir ab eo uisus alloquitur. Virum licet conspectum Abraham tamen Dominum adorauit, sacramentum scilicet futurae corporationis cognoscens.

AMBROSIUS DE FIDE: Si angeli in figura hominum saepe sunt uisi, et tamen aliud non sunt quam quod esse se norunt, neque substantiam mutant cum formam humani corporis sumunt, quanto magis ipse Dominus? Sic filium Dei uisum a patribus approbamus ut non totum in illo, quod Deus est, uideretur sed dispositiones rerum futurarum, quae complendae erant, in illo per imaginem cernerentur. Nam quis filium Dei uidere potuit antequam conspicabilem materiam, cum ei placuit, assumpsit uel hominem induere dignatus est? Qui etsi Abrahae uisus est sed in forma humani corporis uisus est, quod postremis temporibus in homine uenturus esse ostenderetur. Iacob autem alibi in angelo, alibi uidetur in homine. Qui ideo se in angelo demonstrauit ut nuntium se magni consilii indicaret. In homine uero, cum quo et conluctatus fuisse describitur, ut imaginem futurae colluctationis, quam cum Israel habiturus erat, cum secundum hominem aduenisset, indicaret. Sed ut Deum crederet, cum quo sub figura hominis luctabatur, Israel, id est homo uidens Deum, nomen accepit, qui figuram hominis uiderat quam Dei filius induerat. Moysi in rubo in flamma ignis apparuit, ut lumen credentibus /195/ incredulis iudicium demonstraret. Populum Israel in columna nubis per diem et per noctem in columna ignis quasi dux itineris praecedebat, ut baptismi gratiam per nubem et donum sancti spiritus per ignem ostenderet, quia Paulus in nube patres baptizatos scribit, et spiritum ignem esse apostolorum Acta declarant. Denique cum Moyses oraret ut faciem Domini pure uideret, non poteris, inquit, uidere faciem meam; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet.

AUGUSTINUS LIB. VIII DE GENESI AD LITTERAM: Si modum quaerimus quomodo locutus sit Deus, certissime tenere debemus Deum aut per suam substantiam loqui aut per sibi subditam creaturam sed per substantiam non loqui nisi ad creandas naturas. Ad spiritales uero atque intellectuales non solum creandas sed etiam illuminandas, cum iam possint capere locutionem eius qualis est in uerbo eius, quod in principio erat uerbum etc. Illis autem, qui eum capere non possum, cum loquitur Deus, non nisi per creaturam loquitur aut tantummodo spiritalem, siue in somnis siue in exstasi in similitudine rerum corporalium aut etiam per corporalem, dum sensibus corporis uel aliqua species apparet uel intonant uoces.

ITEM: Nonnulli haeretici putant substantiam filii Dei nullo assumpto corpore per se ipsam esse uisibilem et ideo, antequam ex uirgine corpus acciperet, ipsum esse uisum patribus. Quae impietas procul a catholicis mentibus repellenda est.

IDEM DE CIVITATE DEI LIB. X: Nec mouere debet quod, cum sit inuisibilis, uisibiliter patribus apparuisse memoratur. Sicut enim sonus quo auditur sententia, non est hoc quod ipsa, ita et species qua uisus est Deus in natura inuisibili constitutus, non erat quod ipse. Nec illi ignorabant inuisibilem Deum in specie corporali, quod ipse non erat, se uidere. Nam et loquebatur cum loquente Moyses et ei tamen dicebat: Si inueni gratiam ante te, ostende /196/ mihi temetipsum scienter ut uideam te.

IDEM SUPER IOHANNEM HOMELIA III: Deum nemo uidit unquam. Moyses uidit nubem, uidit angelum, uidit ignem. Omnis illa creatura typum Domini sui gerebat, non ipsius Domini praesentiam exhibebat. Namque habes aperte in lege: Et loquebatur Moyses cum Domino contra in contra, sicut amicus cum amico suo. Sequeris ipsam scripturam, inuenies Moysen dicentem: Si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi te ipsum manifeste, ut uideam te. Responsum accepit: Non potes uidere faciem meam. Loquebatur ergo cum Moyse angelus portans typum Domini, et illa omnia quae ibi per angelum facta sunt futuram istam gratiam et ueritatem promittebant. Omnia quae corporaliter uisa sunt, non erant illa substantia Dei. Facta sunt illa uisibilia corporaliter per creaturam, in quibus typus ostenderetur; non utique substantia ipsa demonstrabatur.

IDEM DE TRINITATE LIB. III, CAP. X: Omnia quae patribus uisa sunt, cum Deus illis praesentaretur, per creaturam facta esse manifestum est. Etsi nos latet quomodo ea ministris angelis fecerit, per angelos tamen esse facta dicimus. Cur ergo scriptum est, dixit Dominus, et non potius, dixit angelus? Quia cum uerba iudicis praeco pronuntiat, non scribitur in gestis, ille praeco dixit sed ille iudex.

ITEM: Ante incarnationem saluatoris cum Deus apparere dicebatur uoces illae ac species corporales per angelos factae sunt, ipsis loquentibus uel agentibus aliquid ex persona Dei.


Q. 042: QUOD SOLUS FILIUS IN ANGELIS OLIM APPARERET ET NON.

ISIDORUS DE SUMMO BONO CAP. X: Ubicumque in scripturis /197/ sanctis pro Deo angelus ponitur, non pater, non spiritus sanctus sed pro incarnationis dispensatione solus filius intelligitur.

AUGUSTINUS DE TRINITATE LIB.IV, CAP. X, DE ANGELIS, IN QUIBUS APPAREBAT DOMINUS ET LOQUEBATUR: In angelis utique erat pater et filius et spiritus sanctus, et aliquando pater, aliquando filius, aliquando spiritus sanctus, aliquando etiam sine ulla distinctione personae Deus per illos figurabatur.

IDEM LIB. II, CAP. XI: Cum tres uiri uisi sunt Abrahae, nec quisquam in eis uel forma uel aetate uel potestate maior caeteris dictus est, cur non hic accipiamus uisibiliter insinuatam per creaturam uisibilem trinitatis aequalitatem eandemque substantiam.

ITEM IN EODEM LIBRO: Si in illis uocibus quae fiebant in Exodo, et illis omnibus corporalibus demonstrationibus Christus ostendebatur, aut alio Christus, aiio spiritus sanctus, sicut ea quae supra diximus admonent, non hoc efficitur ut Deus pater numquam tali specie patribus uisus sit. Multa enim talia uisa facta sunt illis temporibus, non euidenter designato in eis uel patre uel filio uel spiritu sancto, ut nimis temerarium sit dicere Deum patrem numquam patribus per aliquas uisibiles formas apparuisse. Hanc enim opinionem illi pepererunt, qui non potuerunt in unitate trinitatis intelligere quod dictum est: Regi autem saeculorum etc. et quem nemo hominum uidit nec uidere potest. Quod substantia diuina, ubi pater et filius et spiritus sanctus unus est Deus, intelligitur. Visiones autem illae per creaturam commutabilem factae sunt, non proprie sicuti est sed significatiue ostendentes Deum. Quamquam nescio quemadmodum isti intelligant quod Danieli apparuit antiquus dierum, a quo filius hominis accepisse intelligitur regnum, ab illo scilicet qui ei dicit: Filius meus es tu etc., postula a me etc. Si ergo Danieli et pater dans regnum et filius /198/ accipiens apparuerunt in specie corporali, quomodo isti dicunt patrem numquam uisum esse prophetis et ideo solum debere intelligi inuisibilem? Non ergo inconuenienter creditur etiam Deus pater eo modo solere apparere mortalibus. Nisi forte aliquis dicet ideo non esse uisibilem patrem quia in conspectu somniantis apparuit, ideo filium et spiritum sanctum uisibiles quia Moyses illa omnia uigilans uidit. Quasi uero uerbum uidit Moyses carnalibus oculis, aut uideri spiritus uel humanus potest, quanto minus spiritus Dei! Aut quis audeat dicere filium et spiritum sanctum etiam uigilantibus esse uisibiles, patrem autem non nisi somniantibus? Unde nemo sani capitis affirmare debet numquam personam patris per aliquam speciem corporalem uigiliantium oculis demonstratam.

ITEM: Quid dicunt de Abraham, cui uigilanti, cum scriptura praemisisset dicens, Visus Dominus Abrahae, non unus aut duo sed tres apparuerunt uiri, quorum nullus excelsius aliis eminuisse dictus est, nullus honoratius effulsisse, nullus imperiosius egisse?


Q. 043: QUOD NULLUS CREATUS SPIRITUS LOCO MOVEATUR ET CONTRA.

AUGUSTINUS SUPER GENESIN LIB. VIII: Spiritalem creaturam corporali praeposuit Deus, quod spiritalis tantummodo mutari per tempora posset, corporalis autem per tempora et locos. Per tempus mouetur animus uel reminiscendo quae oblitus erat uel discendo quae nesciebat uel uolendo quae nolebat; per locos autem corpus.

ITEM: Quisquis intelligere conatur quemadmodum incommutabilis Deus nec per tempus nec per locum motus moueat temporaliter et localiter creaturam suam, non eum puto posse assequi, nisi prius intellexerit quemadmodum anima, hoc est spiritus creatus, nec per locum sed per tempus motus, /199/ moueat corpus per tempus et locum.

ITEM: Cui non facile occurrat, quod per locum non mouetur, quae per loci spatium non distenditur? Quidquid autem per loci spatia distenditur corpus est. Ac per hoc consequens est, ut anima moueri non putetur, si corpus non esse credatur.

IDEM SUPER ID QUOD SCRIPTUM EST, spiritus domini ferebatur super aquas: Cum aquarum nomine illa materies insinuetur informis, quae de nihilo facta est, unde omnia fierent, quid prohibet spiritum sanctum intelligere conditoris, quod superferebatur huic materiae non locorum gradibus interuallisque spatiorum, quod nequaquam de ulla re incorporea dicitur recte sed excellentia et dominantis eminentia super omnia, ut omnia conderentur?

IDEM IN LIBRO QUAESTIONUM OROSII AD IPSUM: Spiritus conditus sicut est angelorum; quia ex tempore in inferioribus iussa Dei perficiunt, lure creduntur moueri ex tempore. Corpora uero sua in locum mouent dum descendunt de caelo et adscendunt.

ITEM: Igitur secundum supradictam rationem spiritus creatus per tempus moueri potest, non per locum. Spiritus creator sine tempore et loco, corpus autem et loco et tempore.

ITEM: Animantia uel uolatilia in suo genere obtemperant Deo, sicut moues ille omnia temporibus opportunis, non ipse temporaliter motus. Mouet itaque se ipsum sine tempore et loco, moues creatum spiritum sine loco temporaliter, moues creaturam corpoream temporaliter et localiter.

ITEM: Orosius: Quae cause fecit ut Deus, quem adstruis moueri, non moueatur in tempore? Augustinus: Deus qui est ante tempora, nihil in eo est praeteritum et futurum, nulla noua cogitatio; quia si noua, et accidens. Si uero aliquid accidit Deo, iam incommutabilis non est. Igitur incommutabilis Deus est, nihil illi accidit etc.

BOETHIUS IN TERTIO TOPICORUM: Anima neque crescit neque minuitur neque ab alio loco transit ad alium.

SYMBOLUM QUOD DICITUR /200/ APOSTOLORUM: Mortuus et sepultus descendit ad inferos.

AMBROSIUS DE FIDE AD GRATIANUM IMPERATOREM: Seraphim de loco ad locum transit, non enim complet omnia.

AUGUSTINUS QUAESTIONUM LXXXIII CAP. IX: Moueri per se animam sentit, qui sentit in se esse uoluntatem, qui tamen motus non est de loco in locum tanquam corporis. Localiter enim moueri corporum proprium est.


Q. 044: QUOD SOLUS DEUS INCORPOREUS SIT ET NON.

GENNADIUS MASSILIENSIS EPISCOPUS DE ORTHODOXA FIDE ECCLESIASTICORUM DOGMATUM: Nihil incorporeum et inuisibile in natura credendum est, nisi solum Deum. Qui ex eo incorporeus creditur, quia ubique est et omnia implet atque constringit, et ideo inuisibilis omnibus creaturis, quia incorporeus est. Creatura omnis corporea; angeli et omnes caelestes uirtutes corporeae, licet non came subsistant. Ex eo autem corporeal esse credimus intellectuales naturas, quod localiter circumscribuntur, sicut et anima humana, quae came clauditur, et daemones, qui per substantiam angelicae naturae sunt corporei.

GREGORIUS MORALIUM LIB. II: In hoc itaque est nunc natura angelica a naturae nostrae conditione distincta, quod nos et loco circumscribimur et caecitatis ignorantia coartamur. Angelorum uero spiritus quidem circumscripti sunt sed eorum scientiae longe super nos incomparabiliter dilatantur.

ITEM: Eorum itaque scientia comparatione nostra ualde dilatata est sed comparatione diuinae scientiae angusta; sicut et ipsi illorum spiritus comparatione quidem nostrorum corporum spiritus sunt sed comparatione summi et incircumscripti /201/ spiritus corpus.

AUGUSTINUS QUAESTIONUM LXXXIII CAP. XXI: Deus non est alicubi; quod alicubi enim est, continetur loco; quod continetur loco, corpus est. Deus autem non est corpus; non igitur alicubi est, et in illo sunt potius omnia, nec tamen ita ut ipse sit locus. Locus enim in spatio est, quod longitudine et latitudine et altitudine corporis occupatur. Locus tamen abusiue dicitur templum Dei, non quod eo contineatur sed quod ei praesens sit.

COLLATIO VII QUAE DICITUR ABBATIS SERENI, CAP. XIII: Licet enim pronuntiemus nonnullas esse spirituales naturas, ut sunt angeli, archangeli, caeteracque uirtutes ipsa quoque anima rostra, uel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae sunt. Habent enim secundum se corpus, quo subsistent, licet multo tenuius quam nostra sunt corpora secundum apostoli sententiam ita dicentis: et corpora caetestia et corpora terrestria, et iterum: Seminatur corpus animaLe, surges corpus spirituate. Quibus manifeste colligitur nihil esse incorporeum nisi solum Deum, et idcirco ipsi tantummodo posse penetrabiles omnes spiritales atque intellectuales esse substantial, eo quod solus totus et ubique et in omnibus sit, ita ut abdita mentis uniuerse respiciat atque perlustret.

HILARIUS SUPER MATTHAEUM CAP. V: Nonne anima plus est quam esca et corpus pLus quam uestimentum? Nihil est quod non in substantia sua et creatione corporeum sit, et omnium siue in caelo siue in terra, siue uisibilium siue inuisibilium elementa formata sunt. Nam et animarum species siue obtinentium corpora siue corporibus exulantium corporeae tamen naturae substantiam sortiuntur, quia omne quod creatum est in aliquo sit necesse est.

IDEM IN PSALMO CXXiX: Ad imaginem Dei homo interior effectus est rationabilis, mobilis, mouers, scitus, incorporeus, subtilis, aeternus. Quantum in se est, speciem naturae /202/ principalis imitatur, dum transcurrit, dum circumuolat, et dicto citius nunc intra oceanum est, nunc in caelos euolat, nunc in abyssis est, nunc orientem nunc occidentem perlustrat, dum nunquam ut non sit aboletur. Natura quidem Dei in omnibus est, neque ut alibi adsit, discedit aliunde. Sed animus humanus in hac sensus sui mobilitate ad imaginem opificis sui factus est, dum naturam Dei mobilitas animae perennis imitatur, nihil in se habet corporale, nihil terrenum, nihil graue, nihil caducum.

AUGUSTINUS DE CIVITATE DEI LIB. XXII: Iam uero contra illud, quod iam dixi superius, etiam istum considerantes atque tractantes elementorum ordinem, quo confidunt, non inueniunt omnino quid dicant. Sic est enim hinc sursum uersus terra prima, aqua secunda, tertius aer, quartum caelum, ut super omnia sit animae natura. Nam et Aristoteles quintum corpus eam dixit esse, Plato nullum.

IDEM IN LIBRO CONTRA EPISTOLAM FUNDAMENTI MANICHAEORUM: De omni natura incorporea quamuis mutabili, sicuti est anima.

ISIDORUS DE SUMMO BONO LIB. II CAP. XII: Male a quibusdam creditur anima hominis esse corporea, quae propter id ad Dei imaginem facta est, ut si non incommutabilis ut Deus esset, tamen incorporea ut Deus existeret, sicut angeli.

GREGORIUS DIALOGORUM LIB. IV: Si esse sanctorum animas in satisfactione credidisti, oportet ut per omnia esse credas et iniquorum animas in inferno. Petrus: Et qua ratione credendum est, quod rem incorpoream tenere ignis corporeus possit? Gregorius: Si uiuentis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem spiritus etiam corporeo igne teneatur? Petrus: Viuente quolibet idcirco spiritus tenetur in corpore, quia uiuificat corpus. Gregorius: Si spiritus in hoc teneri potest, quod uiuificat, quare non poenaliter /203/ et ibi teneatur, ubi mortificatur? Teneri per ignem spiritum dicimus, ut in tormento ignis sit uidendo atque sentiendo. Ignem namque eo ipso patitur, quod uidet; quia et cremari si aspicit, concrematur. Sicque fit ut res corporea incorpoream exurat, dum ex igne uisibili ardor ac dolor inuisibilis trahitur.

ITEM: Reprobis Veritas in fine dictura est: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Si igitur diabolus eiusque angeli cum sint incorporei, corporeo sunt igne cruciandi, quid mirum si animae, et antequam recipiant corpora, possint corporea sentire tormenta?

CLAUDIANUS PRAEFECTORIO PATRICIO DE STATU ANIMAE LIB. I: De quodam opere sancti Hieronymi capitulum quoddam, quod quidem te constat non intellixisse, subiungis, quo ait, Globos siderum corporatos esse spiritus arbitrantur.

ITEM: Sub ipso sancti Hieronymi nomine adiungit: Si angeli, inquit, caelestia et iam corpora ad comparationem Dei immunda esse dicuntur, quid putas homo existimandus est?

ITEM: Nam quid hic aliud uir doctus Hieronymus dixisse censebitur, nisi angelorum corpora habilitate sui atque potentia humanis praestare longe corporibus? Pariter cum dixit "si angeli" et adiecit "caelestia etiam corpora," duo quaedam intelligi uoluit angelos et caelestia corpora. Quia cum angeli spiritus corporati sint, sunt in caelo quaedam quae sola sunt corpora.

ITEM: Certum namque diuina auctoritate retinemus, sanctorum corpora, quae immutari merebuntur in gloria angelicis aequanda corporibus dicente Domino: Et erunt siout angeli in caelo.

ITEM: Duplex est ergo angelica sicuti est humana substantia, habens corpus totius facilitatis maximaeque pulchritudinis, quod hominibus cum iubetur appareat, habens incorporeum, quo Deum semper uideat.

ITEM: Intelligere nos oportet, constare hominem ex corporeo et incorporeo, constare angelum /204/ et corpore et spiritu praecipua inter creaturas dignitate formato. Spiritus namque illi est omni spiritu creato potior; corpus illi est de potissimo omnium elemento sublimius secundum illud propheticum, ubi angelica substantia duplex sine dubitatione perhibetur: Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem. Ignem uero non esse spiritum manifestum est, quia non istic allegorice aliquid accipiendum est sicut illud ubi ait Dominus: Ignem ueni mittere in terram, cum de spiritu sancto diceret. Non enim credi fas est animas humanas ad amorem diuinum participatione spiritus inflammari, quia eodem bono bonus est homo quo bonus est angelus, et eodem bono uterque beatus.


Q. 045: QUOD DEUS PER CORPORALES IMAGINES NON SIT REPRAESENTANDUS

       ET CONTRA.

EX LIBRO DEUTERONOMII: Non habebis Deos alienos coram me, non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in caelo desuper, et quae est in terra deorsum, neque eorum quae sunt in aquis sub terra, non adorabis ea neque coles.

ITEM EX EODEM: Locutus est Dominus ad nos de medio ignis. Vocem uerborum audisti et formam penitus non uidisti. Non uidisti aliquam similitudinem in die, qua locutus est Dominus uobis in Horeb de medio ignis, ne forte decepti faciatis uobis sculpturam aut imaginem; ne forte oculis leuatis uideas solem et lunam et astra caeli, et errore deceptus adores ea, et colas quae creauit Deus in ministerium cunctis gentibus.

ITEM: Et pronuntiabunt leuitae dicentque ad omnes uiros Israel excelsa uoce: Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito, et respondebit omnis populus et dicet Amen.

ORIGENES IN EXODO, HOMILIA /205/ VIII: Non facies tibi idolum, neque omnem similitudinem et caetera. Si quis faciat speciem alicuius, similitudinem facit. De idolis autem apostolus dicit quia nihil est idolum in mundo. Idolum facit, qui facit quod non est. Quid est, quod non est? Species quam non uidit oculus sed ipse sibi animus fingit. Ut si quis in uno hominis habitu duas facies fingat, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis adiungat. Haec et similia qui facit, facit quod non est, nec habet aliquid simile sui. Non adorabis ea, neque coles. Potest quis interdum adorare inuitus. Colere uero est toto his affectu et studio mancipari.

AUGUSTINUS SUPER PSALMUM CXIII, EO LOCO UBI SCRIPTUM EST "Nequando dicent gentes, ubi est Deus eorum" ETC: Quia inuisibilem Deum colimus, qui nullorum corporeis oculis, cordibus autem paucorum mundissimis notus est, tanquam ideo possent dicere gentes: ubi est Deus eorum? quia ipsi possent ostendere deos suos.

ITEM: Multo honestius non habetis quod possitis ostendere, quam ut in eo, quod de istis oculis a uobis ostenditur, uestri cordis caecitas ostendatur.

ITEM: Noli addere manus hominum ut illo metallo quod fecit uerus Deus uelis facere falsum deum; immo falsum hominem, quem pro uero uenereris Deo; quem quisquis pro uero homine in amicitiam reciperet, insaniret. Ducit enim, et affectu quodam infirmo rapit infirma corda mortalium formae similitudo, et membrorum imitata compago. Sed sicut fabricata singula ostenderis, sic ostende officia singulorum, quorum te effigies et humana uanitas trahit. Os enim habent, et non loquentur etc. Iam ergo artifex melior est qui ea potuit membrorum motu atque officio fabricare. Melior et tu, quamuis ea non feceris, quoniam quae illa non possunt facis. Melior est bestia; ad hoc enim additum est: Non /206/ clamabunt in faucibus suis.

ITEM: Et quaedam bestiae sicut simiae manibus contrectant.

ITEM: Lectorem uel auditorem fecit intentum, ut admoneri se inueniat simulacris gentium non tantum homines sed etiam bestias se debere praeponere; ut si pudet adorare bestiam, quam fecit Deus uidentem, audientem etc., uiderent quam pudendum esset adorare mutum et carens uitae sensusque simulacrum.

ITEM: Quanto ergo melius mures atque serpentes, atque id genus animantium colerent quod simulacris, si ita dicendum, quodammodo iudicant, in quibus quia non sentinnt humanam uitam, non curant humanam figuram? Itaque in eis plerumque nidificant, et nisi humanis motibus deterreantur nulla sibi habitacula munitiora conquirunt. Mouet ergo se homo, ut uiuentem bestiam a deo suo deterreat, et illum non se mouentem quasi potentem colit, a quo meliorem deterruit. Deterruit enim uidentem a caeco, audientem a surdo etc., immo deteriorem quam mortuum. Mortuum quippe manifestum est aliquando uixisse. Quapropter deum, qui nec uiuit, nec uixit, profecto et mortuns antecedit.

ITEM: Quamquam, ut illi asserunt, species membrorum in signo aliquo fabrefacta, cum adorari atque honorari a multitudine coeperi[n]t, parit unoquoque sordidum simulacrum -- talis hominum affectus inuitat.

ITEM: Itaque ne quisquam dicat, cum irrisa fuerint simulacra, non hoc uisibile colo sed numen quod illic inhabitat inuisibiliter, ipsa numina in alio psalmo sic damnat: Quoniam dii gentium daemonia. Dicit etiam apostolus quao idolum non sit aliquid sed quod immolant gentes, daemoniis immolant. Videntur autem sibi purgatioris esse religionis qui dicunt, nec simulacrum nec daemonium colo sed effigiem corporalem et eius rei signum intueor quam colere debeo. Itaque interpretantur simulacra, ut alio simulacro dicant significari /207/ terram, unde templum solent appellare Telluris; alio mare, sicut Neptuni simulacro; alio aerem, sicut Iunonis; alio ignem, sicut Vulcani; alio luciferum, sicut Veneris etc. De quibus rursum cum exagitari coeperint, quod corpora colant, maxime terram, et mare, et aerem, et ignem, quorum nobis usus in promptu est, audent respondere non se ipsa corpora colere sed quae illis regendis praesident. Seruierunt ereaturae potius quam creatori. Nam priore autem parte huius sententiae simulacra damnauit; posteriore autem interpretationes simulacrorum. Effigies enim a fabro factas appellando nominibus earum rerum quas fabricauit Deus, transmutant ueritatem Dei in mendacium. Res autem ipsas pro diis habendo et uenerando seruierunt creaturae. Quis autem adorat aut orat intuens simulacrum, qui non sic afficitur ut ab eo se audiri putet, ab eo sibi i praestari quod desiderat speretur?

ITEM: Hoc enim quodammodo extorquet illa figura membrorum, ut animus uiuens in sensibus corporeis magis arbitretur sentire corpus, quod suo corpori simillimum uidet.

ITEM: Sed nos pleraque instrumenta et uasa huiusmodi materia habemus in usu celebrandorum sacrorum. Et sunt profecto etiam ipsa quid aliud quam opera manuum hominum? Veruntamen nunquid os habent et non loquentur? oculos habent et non uidebunt? Numquid eis supplicamus, quia per ea supplicamus Deo? Illa causa maxima est pietatis insaniae, quod plus ualet in affectionibus miserorum uiuenti similis forma, quae sibi efficit supplicari, quam quod eum manifestum est non esse uiuentem, ut debeat a uiuente contemni. Plus enim ualent simulacra ad curuandam infelicem animam quod oculos habent, aures, nares, manus et pedes, quam ad corrigendum quod non loquentur, non uident etc. Ita sequitur ut illud quoque fiat, similes illis fiant omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Videant ergo isti /208/ apertis et sentientibus oculis, et adorent clausis et mortuis mentibus nec uidentia nec uiuentia simulacra. Domus autem Israel sperauit in Domino. Spes enim quae uidetur non est spes; quod enim uidet quis quid sperat?

IDEM LIB. IV DE TRINITATE DEI CAP. XXXII, DE VARRONE LOQUENS AIT: Dicit etiam idem acutissimus auctor atque doctissimus quod hi soli uideantur ei animaduert isse quid esset Deus, qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum gubernantem. Ac per hoc, ac si nondum tenebat quod ueritas habet, Deus enim uerus non anima sed animae quoque est conditor: tamen unum Deum colendum fateretur atque suaderet.

ITEM: Dicet etiam antiquos Romanos plus centum annos et septuaginta deos sine simulacro coluisse. Quodsi adhuc, inquit, mansisset, castius dii obseruarentur. Cui sententiae suae testem adhibet inter caetera etiam gentem Iudaeam. Nec dubitat eum locum ita concludere ut dicat, qui primi populis simulacra deorum posuerunt, eos ciuitatibus suis et metum depressisse et errorem addidisse, prudenter aestimans deos facile posse in simulacrorum stoliditate contemni. Quod uero non ait "errorem tradiderunt," sed "addiderunt," iam utique fuisse etiam sine simulacris uult intelligi errorem Quapropter cum solos dicit animaduertisse quid esset Deus, qui eum crederent animam mundum gubernantem, castiusque existimat sine simulacris obseruare religionem; quis non uideat quantum propinquauerit ueritate?

SANCTUS EPIPHANIUS IN EPISTOLA AD IOHANNEM CONSTANTINOPOLITANUM, QUAM BEATUS TRANSTULIT HIERONYMUS: Audiui quosdam murmurare contra me, quando simul pergebamus ad locum sanctum, qui uocatur Bethel, et uenissem ad uillam, quae dicitur Anablatha, uidissemque ibi praeteriens lucernam ardentem et interrogassem qui locus esset, didicissemque esse ecclesiam et intrassem, ut orarem, inueni ibi uelum pendens in /209/ imaginem quasi Christi uel sancti cuiusdam. Cum ergo hoc uidissem in ecclesia Christi contra auctoritatem scripturarum hominis pendere imaginem, scidi illud et magis dedi consilium custodibus eiusdem loci, ut pauperem mortuum eo obuoluerent et efferrent. Illique contra murmurantes dicerent, Si scindere uoluerat, iustum erat, ut aliud daret uelum atque mutaret. Quod cum audirem, me daturum esse pollicitus sum et missurum. Nunc autem misi quod potui reperire, et precor ut iubeas presbytero ipsius loci suspendere uelum a lectore quod a nobis missum est, et deinceps praecipere in ecclesia Christi istius modi uela quae contra religionem nostram ueniunt non suspendi.

EX SECUNDA COLLATIONE ABBATIS ISAAC: Non est mirandum hominem simplicissimum et de natura diuinitatis nunquam penitus eruditum rusticitatis uitio et consuetudine erroris antiqui usque nunc detineri et in errore pristino perdurare, dum secundum consuetudinem erroris illius, quo daemones hominum figura compositos excolebant, nunc quoque illam incomprehensibilem atque ineffabilem ueri numinis maiestatem subscriptione alicuius existimant adorandam, nihil se tenere uel habere credentes, si propositam non habuerint imaginem quandam in supplicatione positi iugiter interpellent, eanque circumferant mente ac prae oculis teneant semper affixam.

EX CONCILIO ELIBERITANO CAP. I: Placuit picturas in ecclesiis fieri non debere, ne quod colitur et adoratur in parietibus depingatur.

GREGORIUS SECUNDINO SERVO DEI RECLUSO: Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturae historiam quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus scripturam, hoc idiotis patet picturam cernentibus, quia in ipsa uident quid sequi debeant, in ipsa legunt, qui litteras nesciunt.

ITEM: Frangi ergo non debuit, quod non ad adorandum in ecclesiis sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum.

ACTIO IV SYNODI XIII: Ioannes apocrisarius /210 orientalium sedium dixit, Significat sermo patris nostri Sophronii, quod melius sit iurantem periurare quam conseruare sacramentum in confractione sanctarum imaginum. Hoc autem dicimus, et quidam se sacramento excusant.

LEO NONUS MICHAELI PATRIARCHAE: Recordamini illius nefandae synodi, quam uoluerunt uocari VII nostri haeresiarchae, quorum conspiratione ipsius domini nostri Iesu Christi et sanctorum reuerendae imagines aut flammis traditae sunt aut aquis submersae, picturae uero de parietibus deletae. Quibus quamuis restiterit Romanorum pontificum auctoritas, prae cunctis tamen sanctissimi papae Nicolai, qui per legatos suos tam pro sacris imaginibus quam pro depositione Ignatii et substitutione Photii ecclesiam sanctae Sophiae clausit, donec sedis apostolicae acquiesceret decretis.


Q. 046: QUOD ANGELI ANTE CAELUM ET TERRAM VEL CAETERAS OMNES CREATURAS

       FACTI SUNT VEL QUOD OMNES ANGELI AEQUALES ET BEATI CREATI SUNT
       ET NON.

AMBROSIUS IN HEXAMERON DE DIE PRIMO: In principio, inquit, fecit Deus caelum et terram et factus est mundus et coepit esse quod non erat. Verbum autem Dei in principio erat et erat semper. Sed etiam angeli, dominationes et potestates, etsi aliquando coeperunt, erant tamen, quando hic mundus est factus. Omnia nanque creata et condita sunt, uisibilia et inuisibilia.

HIERONYMUS PAULAE ET EUSTOCHIO IN EPISTOLA AD TITUM, ANTE SAECULA AETERNA: Sex milia necdum nostri orbis implentur anni et quantas prius aeternitates, quanta tempora, quantas saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus angeli [et] throni dominationes caeteracque uirtutes seruierint Deo, et absque temporum uicibus atque mensuris Deo iubenti /211/ substiterint.

ISIDORUS IN LIB. OFFICIORUM: Ante omnem creaturam angeli facti sunt etc.

AUGUSTINUS DE CIVITATE DEI LIB. XI: Non euidenter legitur quo ordine creati sunt angeli. Sed uel caeli nomine ubi dictum est, in principio fecit Deus caelum et terram, uel potius lucis huius, de qua loquitur figurati sunt.

ITEM: Non absurda sententia mihi uidetur si, cum lux prima facta est, angeli creati intelliguntur, inter sanctos angelos et immundos fuisse discretum, ubi dictum est: et diuisit Deus inter lucem et tenebras.

IDEM IN LIBRO QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS, CAP. IV: Ante quidem caelum factum est et terra, deinde lux, quae in officio dies est.

ITEM: Terram autem quam post caelum factam dicit, non terram solam uult intelligi sed materiam significauit, id est omnia inferna quae in mundi omnem speciem profecerunt. Caelum autem non hoc carnale sed illud supernum quod spiritale est, in principio factum, ut, cum caelum dicit primum factum, omnia inuisibilia create signaret. Totius enim naturae summa et ima comprehendit, ut quidquid medium est procul dubio factum credatur.

IDEM SUPER GENESIM: Fiat lux et facta est lux, id est angelica et caelistis substantia, ex quibus unus spiritus, qui uocatur Lucifer, creatus est, sapientior et eminentior omnibus aliis, quemadmodum Iob dicit de eo: ipse est principium uiarum Dei, id est actionum uel operum.

IDEM IN LIBRO QUAESTIONUM OROSII AD IPSUM: Primus dies ipse est angelica natura, quae primo caeli nomine nuncupata est.

ITEM: In principio fecit Deus caelum et terram, id est in filio omnem spiritalem corporalemque creaturam.

ITEM: Quod dixit caelum, hoc mihi uidetur dixisse aquarum abyssum tenebrosam, antea quodammodo fluitantem uitam, nisi conuertatur ad creatorem, et /212/ fiat lux et contempletur Deum.

ITEM: Diuisit lucem a tenebris, diuisit inter bonos et malos angelos, malos appellans tenebras, bonos lucem.

HIERONYMUS IN EZECHIELEM: In deliciis paradisi Dei fuisti, pro quo in hebraico habet: Eden. Eden autem uertitur in delicias, quo sermone demonstrat nequaquam hominem esse de quo scribitur sed contrariam fortitudinem, quae quondam in Dei paradiso commorata sit.

ITEM: Aurum opus decoris tui. Septuaginta: Auro replesti thesauros tuos, quod cogitatio eius diuinis patuerit sacramentis et congregauerit sibi diuitias spiritales, de quibus dominus praecipit: Thesaurizate uobis thesauros in caelo etc. Iste est thesaurus absconditus de quo loquitur thesauro abscondito in agro.

GREGORIUS IN MORALIBUS, Ipse est principium uiarum Dei: Cum Deus cuncta crearet, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. Iudaei quoque periti in lege et prophetis sic senserunt dicentes in Beelzabub, principe daemoniorum.

IDEM IN HOMILIA DE ANGELIS, QUAE SIC INCIPIT, AESTIVUM TEMPUS: Procul dubio nouem esse ordines angelorum inueniuntur, unde et ipsi angelo qui primus est conditus per prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore in deliciis paradisi fuisti. Qui notandum quod non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis dicitur, ut quia in eo subtilior est natura, in illo imago Dei sublimius insinuetur expressa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius etc. Ecce nouem dixit nomina lapidum, quia profecto nouem sunt ordines angelorum, quibus nimirum ordinibus ille primus angelus ideo ornatus et opertus exstitit, quia dum cunctis agminibus angelorum praelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit.

EX LIBRO QUAESTIONUM OROSII AD AUGUSTINUM: Orosius: Omnes angeli aequales an inaequales /213/ creati sunt? et si aequales, cur non omnes firmi et stabiles fuerunt? si inaequales, quo merito alii praescientiae suae stabilitatem suam accipere meruerunt? Augustinus: Omnes quidem angeli acquales creati sunt sed cadentibus illis per superbiam caeteri Domino pia obedientia cohaeserunt, accipientes certam scientiam suae stabilitatis, quam illi nunquam habuerunt.

IDEM DE CIVITATE DEI LIB. XI: Antequam peccassent angeli, illius sapientiae fuerunt participes et bonis angelis aequales; quomodo dicturi sumus? quandoquidem si acquales in ea fuissent, etiam isti in eius aeternitate mansissent pariter beati, quia pariter certi. Quapropter si uere perfecteque beata uita nonnisi perfecta est, non erat talis istorum, quandoque desitura, et propterea non aeterna, siue id scirent, siue nescirent, quia scientes timor, nescientes error beatos esse non sinebat.

IDEM LIB. XII: Causa beatitudinis angelorum bonorum ea uerissima rep[p]eritur quod ei adhaerent qui summe est. Causa uero miseriae malorum angelorum est, quod ab illo, qui summe est a[d]uersi ad se ipsos conuersi sunt, qui non summe sunt. Initium quippe omnis peccati superbia.

ITEM: Beatitudinis illorum causa est adhaerere Deo, istorum miseriae non adhaerere Deo.

IDEM DE CORREPTIONE ET GRATIA: Angeli quidam, quorum princeps est qui dicitur diabolus, per liberum arbitrium a Deo refugae facti sunt. Caeteri autem per ipsum liberum arbitrium in ueritate steterunt.

ITEM: Diabolus et angeli eius etsi beati erant antequam caderent, et se in miseriam casuros esse nesciebant, erat tamen adhuc quod eorum adderetur beatitudini, id est ut magna per spiritum sanctum data abundantia caritatis Dei cadere ulterius omnino non possent et hoc de se certissime nossent.

ITEM: Sed quia nesciebant suam futuram miseriam, minore quidem sed tamen beatitudine sine ullo uitio fruebantur. Nam si suum casum futurum nossent aeternumque /214/ supplicium, beati utique non esse possent, quos huius tanti mali metus iam tunc miseros esse compelleret.

ITEM: Similiter hominem fecit cum libero arbitrio et quamuis sui casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori et miserum non fieri in sue potestate esse sentiebat.

PHILIPPUS PRESBYTER, AUDITOR HIERONYMI, IN IOB: Ecce, qui seruiunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit prauitatem. Dicitur hoc quidem de diabolo, qui quondam sanctus angelus fuit.

AMBROSIUS AUTPERTUS IN APOCALIPSI LIB. VI: Cecidit accusator fratrum nostrorum etc. In quibus uerbis intelligi datur non de prima eius ruina hoc dictum fuisse, si enim, ut uerum est, angelus prima, homo uero sexta die est conditus, apostate autem domino affirmante in ueritate non stetit. Ac per hoc statim ut creatus est, cecidit etc.


Q. 047: QUOD ANTE CREATIONEM HOMINIS ANGELUS CECIDERIT ET CONTRA.

ISIDORUS DE SUMMO BONO CAP. X: Prius de caelo cecidisse diabolum quam homo conderetur. Nam mox ut factus est, in superbiam erupit et praecipitatus est de caelo. Nam iuxta ueritatis testimonium ab initio mendax fuit, et in ueritate non stetit quia statim ut factus est cecidit.

AUGUSTINUS SUPER GENESIM AD LITTERAM LIB. XI, DE DIABOLO: Nonnulli dicunt ipsum deiectum fuisse a supernis quod inuidit homini facto ad imaginem Dei. Porro autem inuidia sequitur superbiam. Cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, inuidia uero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur satis in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suam uel paribus inuidet, quod /215/ coaequantur sibi, uel inferioribus, ne sibi coaequentur, uel superioribus, quod eis non coaequetur. Superbiendo igitur inuidus, non inuidendo superbus quisquam est. Et merito initium omnis peccati superbia est, ut definit scriptura. Cui aptatur, quod ait apostolus, radix omnium malorum cupiditas, si auaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit amplius quam oportet.

ITEM: Quando deiecerit superbia diabolum, scriptura non dicit, ante tamen factum fuisse, et ex hoc eum homini inuidisse, ratio declarat. In promptu enim est non ex inuidia superbiam nasci sed ex superbia inuidiam. Non autem frustra putari potest, diabolum ab initio temporis cecidisse, nec fuisse ullum ante tempus, quo cum angelis sanctis pacatus uixit sed ab ipso primordio creaturae apostatasse, ut quod Dominus ait: Ille homicida fuit ab initio, et in ueritate non stetit, utrumque ab initio intelligamus. Ab initio ergo homicida fuit, quia primum hominem occidit. Quod autem nunquam putatur in ueritate stetisse, nunquam cum angelis beatam uitam duxisse sed ab initio suae conditionis cecidisse, non sic accipiendum est ut non propria uoluntate deprauatus sed malus creatus putetur. Alioquin non ab initio cecidisse diceretur sed factus continuo se a luce ueritatis auertit superbia tumidus et propriae potestatis dilectione corruptus Unde beatae uitae atque angelicae dulcedinem non gustauit. Proinde nec sui casus praescius esse potuit. Et non ex eo quod acceperat cecidit sed ex eo quod acciperet, si subdi uoluisset Deo.

IDEM IN LIBRO QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE /216/ LEGIS: Praeuidit diabolus quod ad accusationem suam factus est homo.

ITEM CAP. III: Et ne praetermisisse uideamur, cur mundus factus sit, dicimus diabolum apostasia multos angelos secum in praeuaricationem traxisse, dum uult sibi regnum impia praesumptione defendere. Lucifer, qui mane oriebatur id est qui caeteris lucidior apparebat, erat enim quasi princeps multorum, inter quos clarior erat, quorum societate ad impium descendit certamen. Videns enim infra se multas spiritales potentias, quippe cum in paradiso Dei praestantior esset, cognitione mysterii caelestis, elatione inflatus, uoluit dici Deus.

EUIPIUS EX DICTIS AUGUSTINI XI DE GENESI AD LITTERAM, DE DIABOLO: Nonnulli dicunt ipsum cecidisse, quod inuiderit homini. Porro inuidia sequitur superbiam. Nec causa superbiae est inuidia sed inuidiae superbia. Amando enim quisquis excellentiam suam uel paribus inuidet, quod ei acquentur, uel superioribus. Superbiendo igitur inuidus, non inuidendo quisque superbus est. Initium omnis peccati superbia, cui aptatur dictum apostoli, radix omnium malorum auaritia, si auaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit amplius quam oportet propter excellentiam suam. Spiritalis autem auaritia est quae usitate appellatur amor pecuniae, cuius nomine apostolus per speciem genus significans uniuersalem auaritiam uolebat intelligi dicendo: radix omnium malorum etc.

CYPRIANUS AD DEMETRIANUM: Diabolus hominem ad imaginem Dei factum impatienter tulit, inde et periit primus et perdidit.

ITEM: Videamus unde zelus et quando et quomodo coeperit.

ITEM: Diabolus inter initia statim mundi et periit primus et perdidit. Angelicam maiestatem subnixus ille Deo acceptus et carus, postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in zelum maliuolo liuore prorupit, non prius alienum deiciens zelo quam ipse zelo ante deiectus; dum stimulante liuore homini gratiam datae immortalitatis /217/ eripit, ipse quoque id quod prius fuerat amisit. Quale malum est, quo angelus cecidit!

HIERONYMUS SUPER EPISTOLAM AD EPHESIOS: Don est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem: Contra spiritales hostes spiritalia arma sumenda sunt, aduersus quos nobis est colluctatio in caelestibus, id est pro caelestium promissione praemiorum. Non ut quidam putant, antequam fundaretur terra et crearentur omnia quae sunt in ea, peccauerunt sed ex quo uiderunt hominem tanto honore et gloria apud Deum esse, zelo adducti contra hominem hostiles inimicitias exercere coeperunt, sicut in libro Sapientiae scribitur: Inuidia diaboli mors orbem ingressa est, et Dominus in euangelio dicit: ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit.

IOHANNES EPISCOPUS IN QUODAM SERMONE DE DECOLLATIONE SANCTI IOHANNIS, QUI SIC INCIPIT "HEU ME, QUID AGAM?": Diaboli telum mulieri Per mulierem Iohannem capite truncauit. Et quid dicam de hominibus? per mulierem angelos caelo deposuit, per mulierem cuncta posternit et subiugat.


Q. 048: QUOD BONI ANGELI SIUE SANCTI VISIONE DEI FRUENTES OMNIA

       SCIANT ET NON.

EX LIBRO QUAESTIONUM OROSII AD AUGUSTINUM: Orosius: Primum diem spiritalem astruis esse creaturam, et quamodo habuit uespere et mane? Augustinus: Omnis creatura, antequam tempore suo fieret, in ipso Dei uerbo prius erat ab angelis cognoscenda, et sic suo tempore facienda. Quapropter ipsa creaturae cognitio in semetipsa uespera, in Deo erat mane, quia plus uidetur ipsa creatura in Domino quam in se ipsa; propterea ait: Quod factum est, in ipso uita erat. Omnia in Deo uita sunt. Viuunt in Domino /218/ sine initio atque incommutabiliter omnes rationes creaturarum. Ac per hoc plus uidentur ab angelis sanctis in uerbo Dei, ubi sunt uita, quam in se ipsis, quia scientia angelorum in comparatione Dei quodammodo uespera est. Sit ergo in cognitione (spiritnum dies primus; in cognitione) firmamenti dies secundus. In cognitione discretionis maris et terrae tertius. In cognitione solis ac lunae et stellarum quartus. In cognitione reptilium et uolatilium quintus. In cognitione iumentorum et ferarum uel ipsius hominis sextus. Neque enim diei unius, quem intelligimus <naturam) spiritalium creaturarum, id est angelicarum, sexies facta est cognitio. Sexies fecit propter senarii perfectionem.

ISIDORUS DE SUMMO BONO, CAP. X: Angeli in uerbo Dei cognoscunt omnia antequam in re fiant.

GREGORIUS DIALOGORUM LIB. IV, CAP. XXXIIII, DE SPIRITIBUS SANCTORUM: Quia illic omnes communi claritate Deum conspiciunt, quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt?

IDEM IN HOMILIA DE ANGELIS, QUAE SIC INCIPIT "AESTIVUM TEMPUS": Sublimiora illa agnina idcirco Cherubim uocata sunt, quia tanto perfectiore scientia plena sunt quanto claritatem Dei uicinius contemplantur.

ITEM: Sic in illa summa ciuitate spiritalia quaedam singulorum sunt ut tamen sint communia omnium, et quod in suo quisque ex parte habet, hoc in alio ordine totum possidet. Sed idcirco uno eodemque uocabulo communiter non censentur, ut ille ordo uocari priuato uniuscuiusque rei nomine debeat, qui hanc in munere plenius accepit. Seraphim nanque ardentes diximus, et tamen amore conditoris omnes simul ardent. Cherubim uero plenitudinem scientiae, et tamen quis ibi aliquid nesciat, ubi ipsum omnes scientiae Deum uident?

IDEM IN HOMILIA DE DIVITE ET LAZARO: Qui creatoris sui claritatem uident, nihil in creatura agitur quod /219/ uidere non possint.

IDEM MORALIUM LIB. II: Angelorum spiritus, quia ipsum fontem scientiae contemplantur, quid de his quae scienda sunt nesciunt, qui scientem omnia sciunt?

ITEM: Eorum itaque scientia comparatione nostra ualde dilatata est, sed comparatione diuinae scientiae angusta.

ITEM LIB. IV: Quod uero angeli superiorum angelorum potestatibus dispensantur, Zacharias perhibet propheta qui ait: Ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur et alius angelus egrediebatur in occursum eius, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem. Si enim in ipsis officiis sanctorum spirituum, nequaquam potestates summae minima disponerent, nullo modo hoc quod homini diceret angelus ab angelo cognouisset.

HIERONYMUS SUPER XXIII PSALMUM, ID QUOD DICITUR Quis est iste rex gloriae? In uoce etiam angelorum dictum accipit, ac si et ipsi quaererent dicentes, quis est iste rex gloriae, cui uidelicet propheta caelos aperiri praecipit ut eius humanitas ascendat. Nos quippe inquiunt, semper patrem et filium insimul esse uidemus. Non est autem absurdum, si quidam angelorum qui plenitudinem scientiae non habent, mysterium incarnationis non nouerunt, qui humanitatem Christi super se conscendentem ad dexteram patris obstupescerent, quasi apud se quaerentes, quis est iste rex gloriae?

IDEM IN SERMONE NATALIS DOMINI, QUI SIC INCIPIT "HODIE VERUS SOL ORTUS EST MUNDO": O dies saeculi omni sole lucidior! O tempus cunctis saeculis spectantius! Quod praestolabantur angeli, quod Cherubim et Seraphim et caelorum ministeria nesciebant, hoc in nostro tempore reuelatum est. Quod illi uidebant per speculum et per imaginem, nos cernimus in ueritate.

AMBROSIUS DE MYSTERIIS: Dubitauerunt enim etiam angeli, cum resurgeret Christus; dubitauerunt potestates /220/ caelorum uidentes quod caro in caelum ascenderet. Denique quid dicebant? Quis est iste rex gloriae? Et cum alii dicerent, tollite portas prinoipis uestri et eleuamini portae aeternales, et introibit re~ gloriae, alii dubitabant dicentes: Quis est iste rex gloriae? In Isaia quoque habes dubitantes uirtutes caelorum dixisse: Quis est iste qui ascendit ex Edom, rubor uestimentorum eius ex Bosor, speciosus in stola candida?

IDEM DE FIDE AD GRATIANUM IMPERATOREM LIB. IV: Quid mirum si mysterium Dei per sapientiam mundi non potuerunt homines comprehendere, quod nec angeli cognoscere nisi ex reuelatione potuerunt? Quis enim potuit opinione magis quam fide sequi Iesum, nunc de caelis inferna penetrantem, nunc ab inferis ad caelestia resurgentem, subito exinanitum, ut habitaret in nobis, nec unquam immunitum, cum semper filius in patre et in filio pater esset. Dubitauit in eo ipse praenuntius licet per synagogae typum. Denique missis discipulis interrogat: Tu es qui uenturus es? Obstupuerunt et angeli caelestae mysterium. Unde cum resurgeret dominus, atque illum resurgentem ab inferis astra sustinere non possent, haeserunt etiam caelestia opinionis incerta.

ITEM: Angeli Dominum de morte triumphantem uenire cernentes tolli portas principibus imperabant, cum admiratione dicentes: Tollite portas prinoipes uestri, et introibit rex gloriae. Erant tamen adhuc in caelestibus qui stuperent, qui admirarentur nouam pompam, nouam gloriam, et ideo requirebant: Quis est iste rem gloriae? Sed quia angeli processus habent scientiae et capacitatem profectus, habent utique discretionem uirtutis atque prudentiae. Solus enim sine processu Deus quia in omni perfectione semper aeternus est. Dicebant alii, illi utique qui affuerant resurgenti, illi qui uiderant uel etiam cognouerant: Dominus fortis in proelio. Iterum /221/ dicebant: Quis est iste rez gloriae? Vidimus eum, non habebat speciem neque decorem. Si ergo ipse non est, quis est iste rex gloriae? Respondetur a scientibus: Dominus uirtutum ipse est rex gloriae.

IDEM SUPER LUCAM LIB. I: Et quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis caelestibus uirtutibus et potestatibus legimus, quia Deum nemo uidit unquam? Et addidit quod ultra caelestes est potestates: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse narrabit. Ideo Deum nemo uidit unquam, quia eam quae in Deo habitat plenitudinem diuinitatis nemo mente aut oculis comprehendit.

ITEM: Denique nec apostoli omnes Christum uidebant, et ideo ait: Tanto tempore uobiscum sum, et adhue me non cognouistis?

IDEM DE FIDE AD GRATIANUM: Mihi impossibile est generationis scire secretum. Supra potestates, supra angelos, supra Cherubim, supra Seraphim, supra omnem sensum est.

ITEM: Mysterium patris nec angeli potuerunt comprehendere.

AUGUSTINUS LIBRO QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS: Cherubim et Seraphim non comprehendunt penitus quid sit Deus, quia nemo nouit patrem nisi filius.

ISIDORUS DE SUMMO BONO CAP. III: Quantumcumque ad parilitatem angelicam humana post resurrectionem natura proficiat et ad contemplandum Deum indefessa consurgat, uidere tamen eius essentiam plene non ualet, quia nec ipsa perfectio angelica in totum attingit scire secundum apostolum, qui ait: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, ut subaudias, etiam angelorum. Sola enim trinitas sibi integre nota est, et humanitas a Christo suscepta, quae tertia est in trinitate persona. Dei essentia sciri potest, dum esse creditur. Opus uero eius et iudicia a nullo penitus sciuntur. Non possunt sensu penetrari uel angelico uel humano. Tantum uenerari opus est et timere, non discutere aut inquirere, /222/ secundum apostolum qui ait: Quis enim cognouit sensum Domini?

HAIMO SUPER EPISTOLAM AD EPHESIOS: Ut innotescat multis formis sapientia Dei principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam. Ut ergo ista multiplex sapientia Dei manifestaretur principibus et potestatibus in caelestibus, quas beatus Hieronymus angelicas uirtutes uult intelligi caelo residentes, filius Dei ueniens in mundum reuelauit eam apostolis. Et per ecclesiam, hoc est in ecclesia praedicantibus apostolis manifestauit angelicis uirtutibus. Dicit nanque beatus Hieronymus quod quaedam angelicae dignitates fuerunt quae mysteria superius memorata ad purum non intellexerunt, donec completa est passio Christi, et apostoli per omnes gentes coepissent praedicatione sua gentiles trahere ad fidem. Quod probari potest per hoc, quod angeli admirando dixerunt illo ascendente ad caelos: Quis est iste qui uenit de Edom, hoc est de cruento et sanguinolento mundo? Et in psalmo: Quis est iste rex gloriae? Illis enim qui maioris dignitatis sunt et per quorum ministerium illa nuntiata sunt, cognita fuerunt utpote consiliariis et nuntiis. Illis uero qui minoris potestatis sunt, potest esse ut ex parte incognita essent.

ITEM: Et qui ascendit super omnes caelos, id est spiritus, ut adimpleret omnia, scilicet oracula legis et prophetarum, uel etiam caelestia et terrestria de sua cognitione et reuelatione dignitatis suae. Caelestia impleta sunt, quia erant quaedam angelicae potestates quae mysterium natiuitatis Christi passionis, resurrectionis, ascensionis ad liquidum non cognouerunt, quousque impleta sunt. Unde admirando dicunt in psalmo: Quis est iste rex gloriae?


Q. 049: QUOD OMNES ORDINES CAELESTIUM SPIRITUUM GENERALITER ANGELI

       VOCENTUR ET NON.

GREGORIUS IN HOMILIA DE ANGELIS: Decem uero dragmas habuit mulier, quia nouem sunt ordines angelorum. Sed /223/ ut compleretur electorum numerus, homo decimus est creatus.

ITEM: Nouem uero angelorum ordines diximus, quia uidelicet esse testante sacro eloquio scimus angelos, archangelos, uirtutes, potestates, principatus, dominationes, thronos, Cherubin atque Seraphin.

ITEM: Dum principatibus, potestatibus, uirtutibus atque dominationibus coniunguntur throni, quinque sunt ordines. Quibus dum angeli et archangeli Cherubin atque Seraphin adiuncta sunt, procul dubio nouem esse ordines angelorum inueniuntur.

ITEM: Ecce nouem diximus nomina lapidum quia profecto nouem sunt ordines angelorum.

ITEM: Graeca etenim lingua angeli nuntii, archangeli uero summi nuntii uocantur.

ITEM: Angelorum uocabulum nomen est officii, non naturae. Nam sancti illi caelestis patriae spiritus semper quidem sunt spiritus sed semper uocari angeli nequaquam possunt, quia tunc solum sunt angeli cum per eos aliqua nuntiantur, unde et per psalmistam dicitur: Qui facit angelos suos spiritus. Ac si aperte dicat, Qui eos quos semper habet spiritus, cum uoluerit, angelos facit. Hi autem qui minima nuntiant, angeli; qui uero summa nuntiant, archangeli uocantur. Hinc est enim quod ad Mariam uirginem non quilibet angelus sed Gabriel archangelus mittitur.

ITEM: Fertur uero Dionysius Areopagita, antiquus uidelicet ac uenerabilis pater, dicere quod ex minoribus angelorum agninibus foris ad explendum ministerium uel uisibiliter uel inuisibiliter mittuntur; scilicet quia ad humana solatia ut angeli aut archangeli ueniunt. Nam superiora illa agmina ab intimis nunquam recedunt, quoniam ea quae praeminent usum exterioris ministerii nequaquam habent. Cui rei illud uidetur esse contrarium quod Isaias dicit: Volauit ad me unus de Seraphin, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os moum. Sed in /224/ hac sententia prophetae uult intelligi quia hi spiritus, qui mittuntur, eorum uocabula percipiunt quorum officium gerunt. Qui[a] enim, ut peccata locutionis incendat, de altari angelus carbonem portat, Seraphin uocatur, quod incendium dicitur. Huic autem sensui et illud creditur non inconuenienter opitulari, quod per Danielem dicitur: Milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia assistebant ei. Aliud est nanque ministrare, aliud assistere. Ministrant quidem Deo qui ad nos annuntiando exeunt, assistunt uero qui sic contemplatione intima perfruuntur ut ad explenda foras opera minime mittantur. Sed quia in quibusdam scripturae locis quaedam per Cherubin, quaedam uero per Seraphin agi didicimus, utrum per se haec faciunt an per subiecta agmina agantur, quae, sicut dicitur, in eo quod a maioribus ueniunt maiorum uocabula sortiuntur, nos affirmare nolumus quod apertis testimoniis non probamus. Hoc tamen certissime scimus, quod ad explendum de supernis ministerium alii spiritus alios mittunt, Zacharia scilicet attestante propheta, qui ait: Ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum eius etc.

ITEM: Minora uero sunt quae mittuntur, maiora quae mittunt. Sed hoc quoque de ipsis agninibus quae mittuntur certum tenemus, quia et cum ad nos ueniunt, sic exterius implent ministerium ut tamen nunquam desint interius per contemplationem.

HAIMO IN EPISTOLA AD HEBRAEOS: Ut ait Didymus Graecus in libro de spiritu sancto, ex omnibus angelorum ordinibus aliqui mittuntur.


Q. 050: QUOD IN CAELESTI UITA NEMO PROFICIAT ET CONTRA.

AUGUSTINUS SUPER IOHANNEM SERMONE XXIX: Ad patriam quae sursum est, ubi nemo moritur, quia nemo nascitur, ubi /225/ nemo iam proficit et nemo deficit.

AMBROSIUS DE FIDE AD GRATIANUM IMPERATOREM: Erant adhuc in caelestibus qui stuperent, qui admirarentur nouam pompam, nouam gloriam, et iam requirebant: Quis iste rex gloriae? Sed quia angeli processus habent scientiae, solus enim sine processu Deus, dicebant alii, illi utique qui affuerant resurgenti, qui uiderant: uominus fortis et potens; Dominus potens in proelio. Iterum multitudo angelorum triumphali agmine praecinebant: Tollite portas principes uestras, et eleuamini portae aeternales, et introibit rez gloriae. Rursus alii stupentes dicebant: Quis est iste rez gloriae? Iidimus eum non habentem speciem neque decorem. Si ergo ipse non est, quis est iste rex gloriae? Respondebatur a scientibus: Dominus uirtutum, ipse est rex gloriae.

ITEM: Quo modo ascendemus caelum? Sunt illic dispositae potestates, ordinati principes, qui caeli ianuas seruant, qui ascendentem interrogant.

ITEM: Porta aeternalis est Petrus, Iohannes, Iacobus.

ITEM: Grande mysterium Christi, quod stupuerunt angeli.

HIERONYMUS AD PAMMACHIUM ET MARCELLAM CONTRA ACCUSATOREM DE EXPOSITIONE EIUS IN EPISTOLA AD EPHESIOS: Secundum locum breuiter ponam, ubi Paulus loquitur: Sedere eum faciens ad dezberam suam in caelestibus super omnem principatum et potestatem et uirtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, post multiplicem expositionem, cum ad ministrorum Dei officia peruenissem et de principatibus ac potestatibus et uirtutibus et dominationibus dicerem, etiam hoc addidi: Necesse est ut subiectos habeant et timentes se et seruientes sibi et eos qui a sue fortitudine roborentur. Quae distributiones officiorum non so lum in praesentiarum sed etiam in futuro saeculo erunt, ut per singulos profectus et honores, ascensiones et descensiones uel crescat aliquid, uel decrescat et sub alia atque alia potestate, uirtute, principatu /226/ et dominatione fiat. Et post exemplum terreni regis totanque palatii descriptionem, postquam diuerse ministeriorum Dei officia demonstrabam, addidi: Et putamus Deum, Dominum dominorum, simplici tantum ministerio es contentum? Quomodo archangelus non dicitur nisi prior est angelorum, sic principatus potestates et dominationes non appellatur nisi subiectos aliquos habeas inferioris gradus. Sin autem putat idcirco me Origenem sequi, quia profectus et honores et ascensiones et descensiones, incrementa et imminutiones in expositione mea posui, sciat multum interresse de angelis et Seraphin et Cherubin dicere, daemones et homines fieri, quod affirmat Origenes.

AUGUSTINUS IN PSALMO LXXXV: Adiuuisti me et consolatus es me. Contristatus est beatus Cyprianus in passione, modo consolatus est in corona. Modo consolatus adhuc tristis est. Dominus enim Iesus adhuc interpellat pro nobis, omnes martyres, qui cum illo sunt, interpellant. Non transeunt interpellatidnes ipsorum nisi cum transierit gemitus noster. Cum transierit, in ciuitate uiuentium erimus. Quis ibi gemit?

PAULUS IN EPISTOLA AD ROMANOS: Scimus enim quod omnis creature ingemiscit et parturit usque adhuc.


Q. 051: QUOD PRIMI PARENTES SINT CREATI MORTALES ET NON.

AUGUSTINUS IN LIBRO QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS CAP. XXI: Deus hominem fecit, qui quamdiu non peccaret, immortalitate uigeret, ut ipse sibi auctor esset aut ad uitam aut ad mortem, ut custodians se a peccato labore suo gauderet se immortalem, negligens uero factus ipse sibi imputaret, quod coeperat esse mortalis. Quamdiu enim in creatoris lege durauit, dignus fuit edere de arbore uitae, ut mori non posses. Nec enim corpus tale erat quod dissolui impossibile uideretur, sed gustus arboris /227/ uitae corruptionem corporis inhibebat. Denique etiam post peccatum potuit indissolubile manere, si modo permissum esset ei edere de arbore uitae. Nam quomodo immortale corpus habebat, quod cibo sustentabatur? Immortalis enim non eget esca uel potu. Vitae autem arbor medicinae modo corruptionem omnem prohibebat.

IDEM DE CIVITATE DEI LIB. XIII, DE CORPORE QUOD NUNC GESTAMUS: Nec tale quidem erit quale fuit in primis hominibus ante peccatum, qui licet morituri non essent nisi peccassent, alimentis tamen ut homines utebantur nondum spiritalia sed adhuc alla corpora terrena gestantes etc.

IDEM DE BAPTISMO PARVULORUM LIB. I: Adam quamuis secundum corpus terra esset et corpus in quo creatus est animale gestaret, tamen si non peccasset, in corpus fuerat spirituale mutandus et in illam incorruptionem quae fidelibus et sanctis promittitur sine mortis periculo transiturus.

ITEM: Proinde si non peccasset Adam, non erat exspoliandus corpore sed superuestiendus immortalitate et incorruptione, ut absorberetur mortale a uita, id est ab animal) ad spirituale transiret. Neque enim metuendum erat ne si diutius hic uiueret in corpore animali senectute grauaretur et ueterascendo perueniret ad mortem. Si enim Deus Israelitarum uestimentis et calceamentis praestitit, quod per tot annos non sunt oblita, quid mirum si obedienti homini eiusdem potentia praestaretur, ut animale, hoc est mortale, habens corpus haberet in eo quendam statuary, quo sine defectu esset annosus, tempore quo uel let Deus a mortal itate ad immortal itatem sine morte uenturus? Sicut enim haec ipsa caro quam nunc habemus non ideo non est uulnerabilis, quia non est necesse ut uulneretur, sic illa et non ideo fuit non mortalis, quia non erat necesse ut moreretur. Talem puto habitudinem adhuc in corpore animali atque mortali etiam in illis qui sine morte hinc translati sunt, fuisse concessam. Neque enim Enoch et Elias per tam longam aetatem senectute marcuerunt. NEc tamen credo eos iam in illam spirirualem qualitatem corporis commutatos, qualis in resurrectione /228/ promittitur, quae in domino prima praecessit; nisi quia isti fortasse nec his cibis egent, qui sui consumptione reficiunt sed ex quo translati sunt, ita uiuunt ut similem habeant satietatem ei qua illis XL diebus Elias ex calice aquae et ex collyride panis sine cibo uixit; aut si et his sustentaculis opus est, ita in paradiso fortasse pascuntur sicut Adam priusquam per peccatum exinde exire meruisset. Habebat enim, quantum aestimo, et de lignorum frondibus refectionem contra defectionem et de ligno uitae stabilitatem contra uetustatem.

IDEM SUPER GENESIM: Illud corpus ante peccatum et mortale secundum aliam causam et immortale secundum aliam dici poterat; mortale quia poterat mori, immortale quia poterat non mori. Aliud enim est non posse mori, aliud est posse non mori.

ITEM: Primus homo creatus est immortalis, quod ei praestabatur de ligno uitae, non de conditione naturae, a quo separatus est, ut posset mori, qui nisi peccasset posset non mori. Mortalis ergo erat conditione corporis animalis, immortalis beneficio Dei. Si enim animale utique mortale, quia et mori poterat, quamuis et immortale, quia non mori poterat. Neque enim immortale, quod mori omnino non possit, erit nisi spirituale, quod nobis futurum in resurrectione promittitur.

GREGORIUS RESPONDENS AUGUSTINO CANTUARIORUM EPISCOPO: Cum primum parentes nostri in paradiso deliquissent, immortalitatem quam acceperant, recto Dei iudicio perdiderunt.

BEDA SUPER LUCAM: Qui etiam exspoliauerunt eum, id est indumenta gratiae spiritualis immortalitatis et innocentiae auferunt.

ITEM: Semi-uiuo relicto quia immortalitate exuere sed rationis sensum abolere non possunt. /229/


Q. 052: QUOD ADAM EXTRA PARADISUM SIT CONDITUS ET CONTRA.

GENESIS: Plantauerat autem dominus Deus paradisum uoluptatis a principio, in quo posuit hominem, quem formauerat.

ITEM: Tulit ergo dominus Deus hominem et posuit eum in paradisum uoluptatis.

REMIGIUS IN GENESIM: Ex hoc quod positus homo in paradiso dicitur, datur intelligi non ibi fuisse conditum sed in hac nostra mortali terra, quia diuina praescientia illum peccaturum et ob hoc ab illa sancta terra in hanc uallem miseriae nouerat propellendum.

AUGUSTINUS DE VERBIS DOMINI IN SERMONE, Non turbetur cor uestrum: Auctoritate illa qua Adam in paradiso formauit, carnem sibi ex substantia ipsius Mariae fabricauit, quam pro salute nostra suscipiens natus est Deus et homo.


Q. 053: QUOD PECCATUM ADAE MAGNUM FUERIT ET NON.

AMBROSIUS IN EPISTOLA PAULI AD ROMANOS: Propterea sicut per unum hominem pecoatum etc. Quia unus Adam id est Eua, quia mulier Adae peccauit.

ITEM: In quo, id est in Adam, omnes peccauerunt. Ideo dixit in quo, cum de muliere loquebatur, quia non ad speciem retulit sed ad genus. In similitudinem praeuaricationis Adae et Thara, pater Abrahae, et Nachor et Laban proprios deos habebant. Et peccatum Adae non longe est ab idolatria. Praeuaricauit enim putans se hominem futurum Deum. Aestimauit enim hoc magis profuturum, quod diabolus suasit, quam quod Deus iussit, in loco Dei diabolum statuens. Unde et subditus /230/ factus est diabolo.

AUGUSTINUS IN ENCHIRIDION CAP. XLV: Quamuis et in illo peccato, quod per unum hominem intrauit in mundum, et in omnes homines pertranaiit, propter quod etiam paruuli baptizantur, possint intelligi plura peccata, si unum ipsum in sua quasi membra singula diuidatur. Nam et superbia est illic, quia homo in sua potius esse quam in Dei potestate dilexit; et sacrilegium, quia Deo non credidit; et homicidium, quondam se praecipitauit in mortem; et fornicatio spiritualis, quondam integritas mentis humanae serpentine suasione corrupta est; et furtum, quia cibus prohibitus usurpatus est; et auaritia, quia plus quam quod sufficere debuit, appetiuit; et si quid aliud in hoc uno admisso diligenti consideratione inueniri potest.

ITEM CAP. XLVI: In iniquitatibus conceptus sum et in delictia mater mea in utero me aluit. Neque hic dixit in iniquitate uel in peccato, cum ad hoc recte dici possit sed iniquitates et peccata dicere maluit. Quia et in illo uno quod in omnes homines pertransiit atque tam magnum est ut in eo mutaretur et conuerteretur humana natura, reperiuntur, sicut supra disserui, plura peccata.

HIERONYMUS AD VIRGINEM DEO CONSECRATAM: Adae magis parcendum fuerat, qui adhuc nouellus erat et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis retrahebatur exemplo. Tibi uero post tanta documenta, post legem, post prophetas, post euangelia, post apostolos, si delinquere uolueris, quomodo indulgere possit ignoro.


Q. 054: QUOD PRIMUM HOMINIS PECCATUM NON COEPERIT A PERSUASIONE

       DIABOLI ET CONTRA.

AUGUSTINUS SUPER GENESIM AD LITTERAM, LIB. XI: Nec arbitrandum est quod esset hominem deiecturus tentator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda /231/ ut per humiliationem peccati, quam de se falso praesumpserit disceret.

IDEM IN PSALMO CXVIII: Apostolus intelligens generalem auaritiam, quae radix est omnium malorum. Nam ipsi primi homines per serpentem decepti et deiecti non fuissent, nisi plus quam acceperant habere uoluissent. Hic quippe promiserat: eritia sicut dii. Ergo ista pleonoxia subuersi sunt.

HIERONYMUS IN EPISTOLA PAULI AD ROMANOS: Propterea sicut per unum hominem. Si per unum hominem Euam peccatum intrauit in mundum, insaniunt qui dicunt, antequam deciperet diabolus Euam peccatum fuisse in mundo.


Q. 055: QUOD EVA SOLA NON ADAM SEDUCTA SIT ET CONTRA.

AUGUSTINUS SUPER GENESIM AD LITTERAM, LIB. XI: Apostolus ait: Adam non est seductus, mulier autem seducta est. Nam interrogatus non ait, mulier seduxit me sed ipsa mihi dedit de ligno. Illa uero dixit: Serpens seduxit me. Ita Salomon, nunquidnam credendus est, quod in simulacrorum cultu crediderit esse aliquid utilitatis? Sed mulierum amori resistere non ualuit, faciens quod sciebat non esse faciendum ne suas delicias contristaret. Ita et Adam, postquam mulier seducta manducauit eique dedit, noluit eam contristare. Non carnis concupiscentia, quam nondum senserat uictus, sed amicali quodam beniuolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne homo ex amico fiat inimicus; quod eum facere non debuisse, diuinae sententiae iustus exitus indicauit. Ergo alio quodam modo ipse etiam deceptus est; sed dolo illo serpentino quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci. /232/ Hanc autem proprie seductionem appellauit Apostolus, qua id quod suadebatur, cum falsum esset, uerum putatum est, id est quod Deus ideo illud lignum tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, uelut Deos futuros, tanquam eis diuinitatem inuideret.

AMBROSIUS IN EXAMERON DE DIE V: Adam per Euam deceptus est, non Eua per Adam. Quem uocauit ad culpam mulier, iustum est ut eum gubernatorem assumat, ne iterum feminea facilitate labatur.

PASCHASIUS DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI CAP. XII: Diuina sapientia haec simul de latere suo produxit, ut unde mulier, quae deceperat priorem Adam, creata est, inde ecclesia formaretur.

EX SERMONE CHRYSOSTOMI IN XL: Denique consentiens mulier talis circa uirum extitit qualem circa se malitiam serpentis inuenit. Adeo persuasa est et persuasit, infecta est et infecit, decepta est et decepit.

AUGUSTINUS DE SINGULARITATE CLERICORUM: Miramur, si Adam per Euam seductus est, quem nulla morientium exempla praecesserant.


Q. 056: QUOD HOMO LIBERUM ARBITRIUM PECCANDO AMISERIT ET NON.

AUGUSTINUS IN ENCHIRIDION CAP. XXX: Nam libero arbitrio male utens homo et se perdidit et ipsum. Sicut enim qui se occidit utique uiuendo se occidit nec se ipsum poterit resuscitare, ita cum libero peccaretur arbitrio, uictore peccato amissum est et liberum arbitrium. A quo enim quia deuictus est, huius et seruus factus est. Quae autem potest serui esse libertas, nisi quando eum peccare delectat? liberaliter enim seruit, qui sui domini uoluntatem /233/ libenter facit. Ac per hoc et ad peccandum fiber est qui peccati seruus est.

IDEM DE CORREPTIONE ET GRATIA: Liberum arbitrium et ad malum et ad bonum faciendum confitendum est nos habere. Sed in malo faciendo liber est quisque iustitiae seruusque peccati.

IDEM DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO: Semper est in nobis uoluntas libera sed non semper est bona. Aut enim a iustitia libera est quando seruit peccato, et tunc est male; aut a peccato libera est quando seruit iustitiae, et tunc est bona. Gratia uero Dei semper est bona, et per hanc fit ut sit homo uoluntatis bonae, qui prius fuit malae.

ITEM: Non enim homo sic gratiam suscipit ut propriam perdat uoluntatem. Tamen ne ipsa uoluntas sine gratia Dei putetur boni aliquid posse subiecit: non ego autem sed gratia Dei mecum, id est non solus, ac per hoc nec gratia Dei sola nec ipse solus.


Q. 057: QUOD ADAM IN LOCO CALVARIAE SEPULTUS SIT ET CONTRA.

AMBROSIUS ORONTIANO: Haec filia ecclesiae ad superiora se bonis consiliis attollens, quam suscepit in Golgotha Christus, ubi Adae sepulcrum erat, ut ilium mortuum in sua cruce resuscitaret. Ubi ergo in Adam mors omnium, ibi in Christo resurrectio.

HIERONYMUS AD MARCELLAM DE LOCIS SANCTIS, URBEM IERUSALEM LAUDANS: In hac urbe, immo in hoc tunc loco et habitasse dicitur et mortuus esse Adam. Unde et locus in quo crucifixus est dominus Caluaria appellatur, scilicet quod ibidem sit antiqui hominis Caluaria condita, ut secundus Adam et sanguis Christi de cruce stillans primi Adam et iacentis propagatoris /234/ peccata dilueret, et tunc sermo ille apostoli compleretur: Excitare qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

IDEM IN LIBRO LOCORUM ET NOMINUM: Arboc corrupte in nostris codicibus scribitur, cum in hebraeis legatur arbe, id est quattuor, eo quod ibi tres patriarchae Abraam, Isaac et Iacob sepulti sunt, et Adam magnus, ut in Iesu libro scriptum est, licet eum quidam conditum in loco Caluariae suspicentur; haec autem Hebron olim metropolis Philistinorum.

ISIDORUS DE VITA ET OBITU SANCTORUM PATRUM, DE ADAM: A paradiso proiectus terram sentibus squalentem incoluit. Amissaque immortalitate in puluerem rediit. Sepultus est autem in loco Arbe, hoc est Hebron, metropolis allophylorum urbs.

ITEM: In agro Ephron in spelunca duplici, in cuius interiori parte sepultus fuit Adam, in exteriore uero Abraham. Distat autem hic locus, ut Iosephus edocet, septimo ab urbe Chebron stadio.


Q. 058: QUOD ADAM SALVATUS SIT ET CONTRA.

EX LIBRO SAPIENTIAE: Per sapientiam sanati sunt quicumque tibi placuerunt domine a principio. Haec ilium, qui primus factus est a Deo pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodiuit et eduxit ilium a delicto quo; et dedit illi uirtutem continendi omnia.

AUGUSTINUS IN EPISTOLA AD EVODIUM DE VERBIS PETRI, QUIBUS CHRISTUM ASSERIT SOLVISSE INFERNI DOLORES: Quis ergo nisi infidelis negauerit fuisse apud inferos Christum?

ITEM: Cur uoluerit uenire ubi dolores essent? Quia erat, ut scriptum est, inter mortuos liber, ubi princeps mortis non inuenit quod supplicio deberetur.

ITEM: Et de illo quidem /235/ primo homine, quod eum ibidem soluerit, ecclesia fere tota consentit; quod eam non inaniter credidisse credendum est, undecumque hoc traditum sit, quamquam illud quod in libro Sapientiae scriptum est: Haeo illum, qui primua faotua est, patrem orbia terrarum, cum solus esset creatus, custodiuit, et eduxit illum a delicto suo, magis facere pro hac sententia uideatur.

IDEM DE BAPTISMO PARVULORUM LIB. II, DE ADAM ET EVA: Sicut ergo illi primi homines postea iuste uiuendo unde merito creduntur per Domini sanguinem ab aeterno supplicio liberati.

ITEM LIB. I: Adam primus hominum peccauit, Abel primus hominum iuste uixit.

HILARIUS IN PSALMO XIV: Denique Adam confessus ueniae reseruatur et glorificatus in Christo est.

GREGORIUS EULOGIO EPISCOPO ALEXANDRINO ET ANASTASIO ANTIOCHENO: Primum hominem, qua die peccauit, anima mortuum dicimus; qui tamen Adam post modum per paenitentiam ad uitam rediit.

AUGUSTINUS DE SINGULARITATE CLERICORUM: Dico autem uobis, tolerabilius erit Adae in die iudicii quam uobis.


Q. 059: QUOD DE PROMISSO SIBI PARTU MARIA DUBITAVERIT ET NON.

BEDA SUPER LUCAM: Quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? Quomodo, inquit, fieri potest ut accipiam pariamque filium, quae in castimonia uirginitatis uitam consummare disposui? Non autem quasi incredula uerbis angeli, quomodo haec impleri ualeant requirit sed certa quia oportebat impleri quod et tunc ab angelo audiebat et prius a propheta dictum legerat, quo in ordine complendum sit interrogat, quia uidelicet propheta qui hoc futurum praedixit, quomodo fieri posset non dixit sed /236/ angelo dicendum reseruauit.

AUGUSTINUS QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS CAP. LXIX: Ambigenti Mariae de conceptus possibilitate angelus praedicat dicens: Spiritus sanctus superueniet in te; hoc est ne dubites, quia uirum nescis, quoniam spiritus sanctus operabitur ut sine uiro concipias.


Q. 060: QUOD VERBUM DEI IN UTERO VIRGINIS SIMUL ANIMAM ET CARNEM

       SUSCEPERIT ET NON.

GREGORIUS EPISCOPIS IN HIBERNIA: Non prius in utero uirginis caro concepta est, et post modum diuinitas uenit in carnem sed mox uerbum seruata uirtute propriae naturae factum est caro et perfectus homo id est in ueritate carnis et animae rationalis. Unde unctus prae participibus dicitur dono uidelicet spiritus sancti. Nam hoc ipsum de spiritu sancto et carne uirginis concipi a sancto spiritu ungi fuit.

ITEM: Ibi ab eodem spiritu unctus est, ubi conceptus; nec ante conceptus et post modum unctus sed hoc ipsum de spiritu sancto et carne uirginis concipi a spiritu sancto ungi fuit.

AUGUSTINUS DE SECRETO INCARNATIONIS CHRISTI: Da ueniam Christe et parce ori meo, quia incarnationis tuse mysterium temerarius narrator attingo.

ITEM: In uulua uirginis genitalis sanguis et semineus humor fuit; huic sanguini uel humori uerbum se uelut coagulatum miscuit et sanguinis uel humoris substantia celatam carnem fecit. Accessit spiritus sanctus et haec, quae fuerant uerbi glutino commassata, animando formauit, formata distinxit.

IDEM IN LIBRO /237/ QUAESTIONUM DE VETERI TESTAMENTO, CAP. XXIII: Moyses tradidit: Si quia percusserit mulierem in utero habentem, et abortierit, si formatum fuerit, det animam pro anima; si autem informatum, multetur peounia, ut probaret non esse animam ante formam.

ITEM: Si prius respiciamus, uidebimus quid sequi debeamus. Contemplemur facturam Adae. In Adam enim exemplum datum est, ut ex eo intelligatur quia iam formatum corpus accipit animam. Nam poterat animam limo terrae admiscere et sic formare corpus. Sed ratione infirmabatur, quia primum oportebat domum compaginari, et sic habitatorem induci. Anima certe, quia spiritus est, in sicco habitare non potest, ideo in sanguine fertur. Cum ergo lineamenta compacta non fuerint, ubi erit anima?

HIERONYMUS AD AGASIUM: Semina paulatim formantur in utero, et tam diu non reputatur homicidium, donec elementa confecta suas imagines membraque suscipiant.


Q. 061: QUOD IOSEPH NON SIT SUSPICATUS MARIAM ADULTERAM ET CONTRA.

EX HOMILIA ORIGENIS IN VIGILIA NATALIS DOMINI: Ioseph autem uir eius, inquit, cum esset homo iustus, et nollet eam traducere, uoluit occulte dimittere eam. Noluit eam traducere, noluit eam accipere, noluit eam male defamare sed occulte dimittere. Haec illo inquit cogitante. Quaerendum nobis est, quid cogitauerit. Haec cogitabat, ut eam dimitteret. Si suspicionem in eam habebat quomodo iustus erat? Si non est suspicatus uel tale aliquid cogitauit cur dimittere uoluit immaculatam et sanctam? Iniustum enim et hoc erat. Sed enim simplicem sensum audi huius rationis. Ideo eam dimittere uolebat, /238/ quoniam uirtutem mysterii et sacramentum quoddam magnificum in ea cognoscebat, cui approximare se indignum aestimabat. Ergo humilians se ante tantam et tam ineffabilem rem quaerebat longe se facere. Sicut et beatus Petrus Domino se humilians aiebat: Recede a me Domine, quoniam homo peccator aum; uel sicut ille centurio ad eundem Dominum mittebat dicens: Non sum dignus, ut intrea sub tectum meum; uel sicut sancta Elizabeth ad beatam locuta est Mariam dicens: Et unde hoc mihi, ut ueniat mater Domini ad me? Sic et Ioseph iuste humilians se in omnibus cauebat, timebat sibimet istius tantae sanctitatis coniunctionem adhibere. Iccirco uolebat eam occulte dimittere dicens, Maior est huius dignitas, superexcellit eius sanctitas, nec meae congruit indignitati.

HIERONYMUS SUPER MATTHAEUM: Ioseph autem uir eius, cum esset iuatua et nollet eam traducere etc. Hoc testimonium Mariae est, quod Ioseph sciens illius castitatem et admirans quod euenerat, celat silentio cuius mysterium nesciebat.

EX SERMONE QUODAM DE NATALI,QUI SIC INCIPIT, CASTISSIMUM MARIAE VIRGINIS UTERUM: Audite, fratres, audite Mariam nobiscum loquentem, carne absentem et spiritu praesentem. Ignorauit quidem Ioseph, sponsus meus, quod adamasset me Deus meus, et putauit quod adulterio inpraegnatus esset uenter meus.

ITEM: Turbatus est Ioseph homo iustus quod Mariam, quam de templo acceperat et non cognouerat, grauidam sentiebat, secumque diu aestuans ac disputans dicit, Prodo an taceo? Si tacuero malum consentiens, cum adulteris portionem meam pono.

AUGUSTINUS IN SERMONE DE VERBIS EVANGELII, si peccauerit in te frater tuna etc.: Attende, quemadmodum iustus Ioseph tanto flagitio, quod de uxore fuerat syspicatus, tanta benignitate pepercit. Se ad illam non accessisse nouerat. Restabat igitur certa adulterii suspicio /239/ et tamen, quia ipse solus senserat, cum nollet eam diuulgare, uoluit eam occulte dimittere.

IDEM IN ENCHIRIDION CAP. XXII: Et Ioseph cum uellet eam dimittere suspicatus adulteram, quam sciebat non de se grauidam etc.

IDEM IN EPISTOLA AD MACEDONIUM: Unde Ioseph cui Domini mater fuerat desponsata, cum eam comperisset praegnantem esse cui se nouerat non esse commixtum, et ob hoc nihil aliud quam adulteram credidisset, puniri eam tamen noluit, nec approbator flagitii fuit. Nam haec uoluntas eius etiam iustitiae deputatur. Ita quippe de illo scriptum est: Cum esset iustus et nollet eam diuulgare, statuit eam occulte dimittere. Haec eo cogitante apparuit ei angelus.

AMBROSIUS SUPER LUCAM CAP. V: Pulchre autem docuit sanctus Matthaeus, quid facere debeat iustus qui opprobrium coningis deprehendit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio se praestare debeat. Qui enim coniungitur meretrici, unum corpus est.


Q. 062: QUOD CHRISTUS CLAUSO UTERO VIRGINIS NATUS SIT ET CONTRA.

SYMBOLUM EPHESINI CONCILII: Natiuitatem nostram ex uulua sustinuit, homo de muliere procedens, non quod erat abiciens.

ITEM: Natiuitatem sustinet ex uulua corpoream.

BEDA SUPER LUCAM: Quod ait adaperiena uuluam, consuetae natiuitatis more loquitur; non quod dominus sacri uentris hospitium, quod ingressus sanctificauerat, egressus deuirginasse credendus sit sed iuxta fidem catholicam clauso uirginis utero quasi sponsus suo processisse de thalamo.

AUGUSTINUS DE SECRETO INCARNATIONIS /240/ CHRISTI: Christe licet tu clausum dimiseris uterum tuum, nobis tamen permisisti aperire euangelium tuum incredulis.

IDEM IN ENCHIRIDION CAP. XXXV: Quo si uel nascente corrumperetur eius integritas, non iam ille de uirgine nasceretur.

EX HOMELIIS GREGORII PAPAE IN OCTAVIS PASCHAE: Illud enim corpus domini intrauit ad discipulos ianuis clausis, quod ad humanos oculos per natiuitatem suam clauso exiit utero uirginis. Quid ergo mirum si clausis ianuis post resurrectionem suam in aeternum iam uicturus intrauit, qui moriturus ueniens non aperto utero uirginis exiuit?

HIERONYMUS AD PAMMACHIUM: Christus uirgo, mater uirginis nostri uirgo perpetua. Haec est porta orientalis in Ezechiele semper clausa. Respondeant mihi quomodo clausis ianuis Iesus ingressus est, et ego respondebo quomodo sit uirgo post partum, mater ante quam nupta.

IDEM IN II DIALOGO SUO CONTRA PELAGIUM: Magis ad specialem natiuitatem saluatoris quam ad omnium hominum hoc referri potest, quod dicitur, qui aperit uuluam sanctus domino uocabitur. Solus enim Christus clausas portas uuluae uirginalis aperuit, quae tamen clausae iugiter permanserunt. Haec est porta orientalis clausa, per quam solus pontifex ingreditur et egredidur et nihilominus semper clausa est.

IDEM AD EUSTOCHIUM: Dei filius pro nostra salute, hominis factus est filius; decem mensibus, ut nascatur, exspectat; fastidia sustinet, cruentus egreditur.

HORMISDA PAPA AD IUSTINUM AUGUSTUM: Ut, qui antea erat Dei filius, fieret filius hominis et nasceretur hominis more, matris uuluam natus aperiens, et uirginitatem matris diuinitatem uirtute non soluens.

ANASTASIUS EPITECTO EPISCOPO: Gabriel mittitur ad Mariam non transitorie uirginem sed /241/ uirginem desponsatam.

ITEM: Et partus meminit scriptura et dicit, Inuoluit puerum, et beata sunt ubera quae suxit, et oblatum est sacrificium quia aperuit qui natus est, uuluam. Haec autem parturientis uirginis erant indicia.

AMBROSIUS SUPER LUCAM: Quia omne masoutinum, adaperiena uuluam, sanctum Domino uocabitur. Verbis enim legis promittebatur uirginis partus. Et bene sanctus quia immaculatus. Quia quod nuacetur er te sanctum, uocabitur filius Dei. Nam si litteram sequamur, quomodo sanctus omnis masculus? Numquid sanctus Achab? Sed ille sanctus per quem figura futuri mysterii legis praescripta signabant, eo quod solus sanctae ecclesiae uirginis ad generandos populos Dei immaculatae fecunditatis aperiret genitale secretum. Dicit ergo, solus aperuit sibi uuluam.

ITEM: Priuaquam te formarem in utero, noui te et in uulua matria sanctificaui te. Qui ergo uuluam sanctificauit alienam, hic est qui aperuit matris suae uuluam ut immaculatus exiret.


Q. 063: QUOD CHRISTUS SECUNDUM CARNEM NON FUERIT DE TRIBU IUDA ET

       CONTRA.

ORIGENES SUPER EPISTOLAM PAULI AD ROMANOS HOMILIA 1: Qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem. Quomodo uidetur Christus ex semine Dauid descendere, quem constat ex Ioseph non esse natum, in quem Ioseph series ex Dauid descendentis generationis adducitur? Quibus occurrere quamuis molestum sit secundum litterae rationem, tamen respondetur a nostris, quod Maria, quae desponsata Ioseph erat, secundum legem sine dubio contribuli suo et cognato coniuncta est; et quamuis dicatur ad eam ab angelo, quia Elisabeth, cognata tua, et ipsa pariet filium /242/ in senectute sua, Elisabeth autem ex filiabus Aaron esse dicatur, tamen affirmabitur a nostris, quod cognationis nomen non solum ad contribules sed ad omnes qui sunt ex genere Israel possit aptari, sicut idem apostolus de omnibus simul dicit: qui sunt cognati mei secundum carnem. Haec quidem et alia his similia respondentur. Nobis tamen haec intelligenda secundum spiritalem uel allegoricam rationem magis uidentur, secundum quod nihil obest, etiam quod Ioseph pater Christi dicitur. Et a Matthaeo refertur, quod Ioram genuit Oziam. In quarto autem Regnorum scriptum est, quod Ioram genuit Ochoziam, Ochozias Ioas, Ioas Amasiam, Amasias Azariam, ipsum qui interdum Ozias nominatur, et Azarias Ionatham.

ITEM: Cuius rei dissertio certum est, quod non secundum historiam sed secundum spiritualem intelligentiam constet, quae non est nobis nunc pulsanda. Interim sufficit nobis ad eos qui aduersantur, respondere quod sicut Iesus Ioseph filius esse dicitur et Ozias genitus ex Ioram, ex quo non est genitus, ita et ex semine Dauid secundum carnem Christus potest accipi, et quicquid rationis in Ioram protulerint et Ioseph, hoc et in Dauid dicamus.

PAULUS IN EPISTOLA AD HEBRAEOS: Manifestum est enim quod ex Iuda ortus sit dominus noster, in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.

HIERONYMUS SUPER EPISTOLAM AD HEBRAEOS: Quid adhuc necessarium per ordinem Melchiaedech alium surgere sacerdotem, non secundum Aaron etc. Volens ostendere apostolus generationem Melchisedech non ex Sem progenie, unde Abraham sed ex Cham, cuius posteritatem subsequentem scriptura non memorat, originem trahere, dicit eum sine patre, sine matre, id est originis numeratione, neque /243/ initia neque finem mortis habere conscriptum.

ITEM: Hoc autem ideo apostolus facit, ut ostendat eum qui ex Hebraeorum generatione non esset, benedixisse patriarcham et in eo similitudinem Christi, qui non esset ex tribu Leui, id est sacerdotali sed ex Iudae.

AUGUSTINUS CONTRA FAUSTUM LIB. II, CAP. II: Dominus Dei secundum diuinitatem, idem ipse filius Dauid ex semine Dauid secundum carnem. Quod si nobis credere non prodesset, non hoc tam attente apostolus Timotheo commendaret, dicens: memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis, ex semine Dauid, secundum euangelium meum. Contra quod euangelium quisquis aliud annuntiauerit ut anathema sit, magna cure fideles admonuit.

ITEM: Cognationum seriem non usque ad Mariam sed usque ad Ioseph Matthaeus perducit, primo quia mariti eius fuerat propter uirilem sexum potius honoranda persona. Neque enim quia concubitu non permixtus, ideo non maritus, cum ipse Matthaeus narret ab angelo Mariam ipsius coniugem appellatam.

ITEM: Cogitare enim debemus fieri potuisse, ut et Ioseph maritus Mariae diceretur, habens eam coniugem non concubitu sed affectu, quod est carius, et ideo non debuisse uirum uirginis matris Christi separari a serie parentum Christi; et ipsam Mariam aliquam de stirpe Dauid uenam sanguinis ducere, ut caro Christi etiam ex uirgine procreata sine Dauid semine esse non posset.

ITEM: Quid restat nisi et Mariam non fuisse extraneam a cognatione Dauid?

ITEM: Quisquis ita dicit Mariam ad consanguinitatem Dauid non pertinuisse, manifestum est quod scripturarum tam excellenti auctoritati obluctetur. /244/


Q. 064: QUOD DEUS PERSONAM HOMINIS NON SUSCEPERIT SED NATURAM ET

       CONTRA.

AUGUSTINUS IN LIBRO DE FIDE AD PETRUM: Ita Verbum caro factum est ut, quamuis naturaliter non sit uerbum quod caro, quia duarum naturarum ueritas manet in Christo secundum unam tamen personam idem uerbum caro ab ipso fieret maternae conceptionis initio. Deus enim uerbum non accepit personam hominis sed naturam.

BOETHIUS CONTRA EUTYCHEN ET NESTORIUM: Hoc interim constet, quod inter naturam personamque differre praediximus; quoniam natura est cuiuslibet substantiae specificata proprietas, persona uero rationabilis naturae indiuidua subsistentia.

AMBROSIUS SUPER EPISTOLAM PAULI AD ROMANOS: Seruus Iesu Christi. Utrumque posuit, id est Iesu Christi, ut Dei et hominis personam signaret, quia in utroque est Dominus.

ITEM: Quoties scriptura aut Iesum dicit aut Christum, aliquando personam Dei, aliquando hominis significat.

AUGUSTINUS LIB. II CONTRA MANICHAEOS: Reliquit patrem, cum dixit, a patre eriui; apparendo hominibus, cum uerbum caro factum est. Quod non commutationem naturae Dei significat sed susceptionem inferioris personae, id est humanae. /245/


Q. 065: QUOD FILIUS DEI MUTATUS SIT SUSCIPIENDO CARNEM ET NON.

HIERONYMUS IN PSALMO LXXVI: Haec mutatio dexterae excelsi; nisi dextera eius, hoc est filius eius mutatus fuerit et hominis corpus acceperit, nos misericordiam accipere non possumus. Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed exinaniuit semet ipsum, formam serui accipiens.

AUGUSTINUS DE NATURA SUMMI BONI: Naturae corruptibiles ideo non incommutabiles sunt, quia nihil est unde factae sunt.

ITEM: Omnis enim mutatio facit non esse quod erat. Vere ergo ille est qui incommutabilis est.

ITEM: Vera immortalitas hoc est summa illa incommutabilitas quam solus Deus habet.

ISIDORUS DE SUMMO BONO, CAP. 1: Quid est Dei immortalitas nisi eius incommutabilitas? Nam angeli et animae immortales sunt sed incommutabiles non sunt. Solus Deus dicitur immortalis quia solus incommutabilis. Nam anima moritur, sic et angelus, dum deserente Deo est lapsus. Quod materiam habet unde existat, mutabile est, quia de informi ad formam transit; quod uero non habet materiam immutabile est, sicut Deus.


Q. 066: QUOD DEUS ET HOMO IN CHRISTO PARTES ESSE VIDEANTUR ET NON.

ATHANASIUS: Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo ita Deus et homo unus est Christus, unus omnino non confusione substantiae sed unitate personae.

HIERONYMUS IN PSALMO II: Vox Christi: Ego autem constitutus /246/ sum rex ab eo, pro parte carnis dicitur.

IDEM IN PSALMO XXIII: Quia est iste rex gloriae? Vox angelorum qui apud patrem semper fuerunt. Ac si dicerent, Nos patrem et filium semper insimul esse uidemus. Iste rex gloriae quis est? Pro parte carnis dicebant.

AUGUSTINUS IN LIBRO SENTENTIARUM PROSPERI: Hoc est quod dicimus, quod modis omnibus approbare contendimus, sacrificium ecclesiae duobus confici, duobus constare: uisibili elementorum specie et inuisibili domini nostri Iesu Christi carne et sanguine; sacramento et re sacramenti, id est corpore Christi; sicut Christi persona constat et conficitur Deo et homine, cum ipse Christus uerus sit Deus et uerus homo, quia omnis illa res illarum rerum naturam et ueritatem in se continet, ex quibus conficitur. Est igitur sacramentum et res sacramenti, id est corpus Christi.

IDEM IN LIBRO QUAESTIONUM OROSII AD IPSUM: Sicut anima et caro unus est homo ita uerbum et homo unus est Christus. Duas substantias accipimus in uno filio Dei, diuinitatis et humanitatis, non duas personas. Si dixerimus duas esse personas, iam non erit trinitas sed quaternitas.

IDEM DE TRINITATE, LIB. IV: Ita sane factum ut ibi sit non tantum uerbum Dei et hominis caro sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum et homo propter hominem. Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur.

IDEM DE PRAEDESTINATIONE SANCTORUM: Ipsa est illa ineffabilis facta hominis a Deo uerbo susceptio singularis, ut filius Dei et filius hominis simul, et filius hominis propter susceptum hominem et filius Dei propter suscipientem Deum, ueraciter et proprie diceretur, /247/ ne non trinitas sed quaternitas crederetur.

IDEM IN EPISTOLA AD VOLUSIANUM DE INCARNATIONE CHRISTI: Sicut in unitate personae anima utitur corpore ut homo sit, ita in unitate personae Deus utitur homine ut Christus sit. In illa ergo persona mixtura est animae et corporis; in hac persona mixtura est Dei et hominis. Ergo persona hominis mixtura est animae et corporis, persona autem Christi mixtura est Dei et hominis. Cum enim uerbum Dei permixtum est animae habenti corpus, simul et animam suscepit et corpus. Illud quotidie fit ad procreandos homines; hoc semel factum est ad liberandos homines. Verum tamen duarum rerum incorporearum commixtio facilius credi debuit quam unius incorporeae et alterius corporeae. Ac per hoc uerbi Dei et animae credibilior debuit esse permixtio, quam animae et corporis. Verbum igitur Dei longe alio modo quodam quam eo quo creaturis caeteris adest, suscepit hominem seque et illo fecit unum Iesum Christum.

REMIGIUS IN PSALMO XXXIV: Et oratio mea in ainu meo conuertetur. Scimus quippe Chris tum in duabus et ex duabus subs tantiis constare, diuina scilicet et humana.

AUGUSTINUS CONTRA MAXENTIUM: Nulla fit partium diuisio in trinitate deitatis. Christus una persona est geminae substantiae, nec tamen Deus pars huius personae dici potest. Alioquin filius Dei antequam formam serui susciperet non erat totus. et creuit cum homo diuinitati eius accessit. Quod si in una persona absurde dicitur, quia pars illius rei non potest esse Christus, quanto magis trinitatis esse non potest quicumque unus in tribus? In trinitate ergo, quae Deus est, pater est Deus, et filius est Deus, et spiritus sanctus est Deus, et simul hi tres unus Deus, nec huius trinitatis tertia pars est unus, nec maior pars duo quam unus est ibi; nec maius aliquid sunt omnes quam singuli, /248/ quia spiritalis nec corporalis est magnitudo.

IDEM SUPER IOHANNEM HOMILIA XLV: Per similitudinem Christus multa est quae per proprietatem non est. Per similitudinem et petra est et ostium et lapis angularis et agnus et pastor et leo, et alia quae connumerare longum est. Si autem proprietates discutias rerum, quas uidere consueuisti, nec petra est nec ostium etc.

ITEM: Pono, inquit, animam meam. Quis ponit? quam ponit? Quid est Christus? Verbum et homo. Nec sic homo, ut sola caro sed quia homo constat ex carne et anima, totus autem homo in Christo. Non enim partem deteriorem suscepisset et meliorem deseruisset; pars quippe hominis melior est anima quam corpus. Quia ergo totus homo in Christo, quid est Christus? Verbum inquam et homo. Quid est Verbum et homo? Verbum, anima, caro. Tene ergo quia nonnulli fuerunt haeretici et in ista sententia; Apollinaristae haeretici ausi sunt dogmatizare quia Christus non sit nisi Verbum et caro, et animam humanam non eum habuisse contendunt. Quis ponit animam et iterum sumit eam? Christus ex eo quod Verbum est ponit et iterum sumit. An ex eo quod anima humana est, ipsa se ponit et sumit? An ex eo quod caro est, caro animam ponit et sumit? Si dixerimus quia Verbum Dei posuit animam et iterum sumpsit, metuendum nobis est ne dicatur, Ergo anima illa aliquando separata est a Verbo, et aliquando Verbum illud, ex quo suscepit animam, fuit sine anima.

ITEM: Quid fecit passio, quid fecit mors, nisi corpus ab anima separauit? Animam uero a uerbo non separauit. Mortuns est dominus; sine dubio caro ipsius exspirauit; anima ad tempus deseruit carnem. A Verbo autem animam separatam esse non dico. Latronis animae dixit: Hodie mecum eris in paradiso. Latronis animam non deserebat /249/ et deserebat suam? Absit. Sed suam inseparabiliter habuit. Sicut Christus animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere. Ponere animam mori est; sic et Petrus dixit: Animam meam pro te ponam, id est pro te moriar. Carni hoc tribue; caro ponit animam et iterum sumit. Et inclinato capite tradidit spiritum, hoc est ponere animam. Caro illum tradidit, emisit, exspirauit. Ideo dicitur exspirare extra spiritum fieri, quomodo exulare extra solum fieri, exorbitare extra orbitam fieri. Si ergo caro animam posuit, quomodo Christus animam posuit? non enim caro Christus. Ita plane et caro Christus et anima Christus et Verbum Christus; nec tamen tria haec tres Christi sed unus Christus. Quomodo est enim unus homo anima et corpus, sic unus Christus Verbum et homo. Videte quid dixerim et intelligite: anima et corpus duae res sunt sed unus homo; Verbum et homo duae res sunt sed unus Christus. De homine quaere. Ubi est Paulus apostolus modo? Si quis respondeat, in requie cum Christo, uerum dicit. Item si quis respondeat, Romae in sepulcro, et ipse uerum dicit. Illud de anima, hoc de eius carne respondet. Nec tamen ideo duos dicimus apostolos, unum qui requiescit in Domino, alterum qui requiescit in sepulchro.

IDEM DE TRINITATE, LIB. I: Quia forma Dei accepit formam serui, utrumque Deus et utrumque homo; sed utrumque Deus propter accipientem Deum, utrumque homo propter acceptum hominem.

ITEM: Ex forma serui crucifixus est, et tamen dominus gloriae crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio quae Deum hominem faceret et hominem Deum; quid tamen propter quid, et quid secundum quid dicatur, diligens lector intelligit. /250/


Q. 067: QUOD CHRISTUS SIVE DEUS NON SIT DICENDUS CREATURA AUT SERVUS

       ET CONTRA.

BEDA IN HOMILIA DE NATALI: Omnia per ipaum facta sunt. Si enim nihil creaturarum sine ipso factum est, patet profecto, quia ipse creatura non est, per quem omnis creatura facta est.

HIERONYMUS DE SYMBOLO NICENI CONCILII: Accipe igitur quia creatura Deus uerus non potest esse, neque creatura creaturam saluare dicente scriptura: coluerunt et seruierunt creaturae potiua quam creatori, qui est benedictua in saecula. Vides igitur quod paganitatis est potius hoc quam christianitatis.

HILARIUS IN XII DE TRINITATE: Non enim Dominum Christum creaturam, quia neque est, neque facturam, quia facturarum omnium ipse est Dominus sed Deum nouimus, Deum Dei patris propriam generationem.

ITEM: Nostra uero tantum hoc solum religio est, filium confiteri non adoptiuum sed natum, neque electum sed generatum.

ITEM: Quia Paulus seruientes creaturae coarguat.

ITEM: Humanae intelligentiae sensus haec respuit, ut creator creatura sit, quia creatio per creatorem est. Qui si creatura sit, et corruptioni subditus et expectationi obnoxius est et seruituti subiectus est. Ait enim apostolus: Etenim longinqua exspectatio creaturae reuelationem filiorum Dei expectat. Vanitati enim creatura subdita est, non sponte, sed propter eum qui subdidit eam in spe; quia et ipsa creatura liberabitur etc. Si igitur Christus creatura est, necesse est sub spe longinquae expectationis incertus sit, et longinqua eius expectatio nostra potius expectet, et expectans ea uanitati /251/ subiectus sit, et per necessitatis subiectionem non sponte subiectus sit. Subiectus autem non sponte cum sit, necesse est et seruus sit. Seruus autem cum sit, maneat etiam in corruptione naturae. Haec enim omnia creaturae propria esse apostolus docet. O impudentem de Deo atque impiam professionem, his eum per creaturae contumeliam etiam ludibriis deputare, ut speret, ut seruiat, ut coactus sit, ut liberandus sit in rostra, non in sua.

IDEM SUPRA LIB. IX: Profitens sibi patrem Deum Deus filius.

ITEM: Dispensatio itaque pii sacramenti, natiuitatis diuinae patrem, insuper etiam conditionis assumptae Deum fecit; dum qui in forma Dei erat, repertus est in forma serui.

ITEM: Sicut ante per naturam non erat seruus et postea secundum naturam esse quod non erat coepit, non alla dominatus cause intelligenda est quam quae extitit seruitutis; tunc habens ex naturae dispensatione dominum, cum praebuit ex hominis assumptione se seruum.

ITEM: Ascendo ad patrem meum et patrem uestrum, Deum meum et Deum uestrum. Cum haec ad homines seruos homo in serui forma Christus loquitur, non ambigitur quin pater sibi ut caeteris sit ex ea parte, qua homo est, et Deus sibi ut cunctis sit ex ea natura qua seruus est.

AUGUSTINUS IN ENCHIRIDION CAP. XIII: Confitemur natum de spiritu sancto et Maria uirgine, procul dubio non sic de illo ut de patre, sic autem de illa ut de matre natus est.

IDEM IN PRIMA EPISTOLA IOHANNIS: Ideo uenit Deus in carne ut spem resurgendi nobis ostenderet. Quod aliter non poterat fieri nisi carnem indueret mortalem. Deus enim mori non poterat. /252/

AMBROSIUS DE FIDE AD GRATIANUM LIB. I: Restat ut illud quoque sacrilegium redarguatur et probemus creaturam non esse Dei filium. Audiuimus dicente Domino Praedicate euangelium uniuersae creaturae; creaturam nullam excipit, et ideo ubi sunt qui creaturam Christum appellant? Nam si creatura esset numquid ipse sibi mandaret euangelium praedicari? Non igitur creatura est sed creator Christus. Vanitati enim creatura subiecta est, sicut apostolus dixit. Numquid ergo Christus subiectus est uanitati? Rursus iuxta eundem apostolum creatura congemisoit. Numquid ergo Christus congemiscit, qui nostros a morte gemitus liberauit? Creatura, inquit, liberabitur a seruitute corruptionis. Videmus igitur magnam inter creaturam et Deum esse distantiam, quia seruitus creatura est, Deus autem spiritus est; ubi autem spiritus domini, ibi libertas. Quis hunc induxit errorem, ut eum qui creauit omnia diceret creaturam? Numquid ipse Dominus se creauit? si per ipaum facta sunt omnia, numquid ipse se fecit? Si lectum est quia Deus in sapientia fecit omnia, numquid uerisimile uideri potest quia in se ipsa facta est sapientia?

IDEM IN QUINTO: Apostolus dixit dominum maiestatis crucifixum; filius ergo est et dominus maiestatis; sed non creaturis subiecta maiestas. Non ergo creatura filius.

ITEM: Filius paternae est imago substantiae, omnis autem creatura dissimilis supernae substantiae sed non dissimilis Dei patris filius. Non ergo creatura filius.

ITEM: Nulla creatura aequalis Deo, aequalis autem filius, non ergo creatura filius.

ITEM: Omnis creatura accidentia boni et mali recipit eademque discessionem sentit; Dei autem filio nihil potest ex eius diuinitate uel decedere uel accedere. Non ergo creatura Dei filius.

ITEM: Omne /253/ opus suum Deus adducet in iudicium. Sed Dei filius non adducitur in indicium. Non ergo creatura Dei filius.

ITEM: Filius unum se esse cum patre dixit. Id quemadmodum potest dici creatura? Non ergo creatura Dei filius.

ITEM: Non idem est regnare et seruire. Christus autem et rex est et filius regis. Non ergo seruus est Dei filius.

ITEM: Omnis creatura seruit sed non seruit Dei filius, qui ex seruis filios Dei facit. Non ergo creatura Dei filius.

IDEM SUPRA LIB. I DE ARRIANIS: Dicant igitur generatum ex patre, ex matre creatum; aut dicant, quomodo Dei filius et genitus et creatus? Una natura et maxime Deus diuersitatem non recipit. Prohibet me Paulus creaturae seruire, et Christo admonet seruiendum. Non ergo creatura Christus. Paulus inquit seruus Iesu Christi. Quemadmodum ergo Christo ipse seruiret, si creaturam Christum putaret? Aut igitur desinant colere quem creaturam appellant, aut desinant, quem colere se simulant, dicere creaturam, ne sub appellatione cultorum sacrilegia grauiora committant.

IDEM IN EODEM: Deum meum et Deum uestrum: Ubique autem Deum suum quod ex persona dicat hominis, testimonia docent. Deus Deus meus respice in me, et de uentre matris meae Deus meus es tu, significat ex illo Deum sibi esse ex quo de matris uentre iactatus est. Cum igitur generationem Christi legerimus, in quo audent dicere creatum uel factum? Et quid est in quo creatum legerint, in quo factum considerare deberent? Edoctum enim est Dei filium de Deo esse genitum. Factum autem in quo legerint diligenter aduertant. Non enim Deus factus. sed Deus Dei filius natus est; postea autem secundum carnem homo factus est. Misit Deus filium suum factum ex muliere. Suum cum dicit, generationis aeternae proprietatem /254/ signauit. Factum ex muliere, ut factura non diuinitati sed assumptioni corporis adscriberetur.

ITEM: Vane iactare consuerunt quia scriptum est: Et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Iesum, quem uos crucifixistis. Non diuinitas crucifixa est sed caro. Hoc itaque fieri potuit, quod potuit crucifigi. Non ergo factura Dei filius.

ITEM: Dominus creauit me. Non dixit, Pater creauit. Caro Dominum agnoscit, creature nostra Dominum confitetur. Itaque quis ignoret, quia ob causam incorporationis hoc dicitur? In eo ergo se creatum dicit in quo et hominem testatur.

ITEM LIB. V: Scriptum est, inquiunt qui in me credit, non credit in me, sed in eum qui me misit. Sed uidete quid sequatur: Et qui uidet me, uidet eum qui me misit. Exposuit igitur quod ante praemisit, quia ille credit in filio qui confitetur patrem. Nam qui filium nescit nec patrem. Quid est non credit in me? Non in id quod corporaliter cernitis. Ait: a me ipso non ueni, quasi homo a se non uenit, et alibi, ut omnia qui uidet filium et credit in eum, habeas uitam aeternam. et alibi: credite in Deum, et in me credite.

ITEM: Se quoque nunc ex persona hominis, nunc in Dei maiestate significat, nunc doctrinam suam se non habere, nunc uoluntatem suam se non quaerere, nunc testimonium suum uerum non esse, nunc uerum esse significans. Nam ipse ait: si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est uerum, et in posterioribus: Et si ego testimonium perhibeo de me, uerum est testimonium meum. Quomodo non est uerum testimonium tuum domine, nisi secundum fragilitatem hominum? Omnis enim homo mendax. Denique ut secundum hominem dixisse se demonstraret, ait: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me. Verum autem testimonium secundum diuinitatem, sicut ipse ait: Et uerum est testimonium moum, quia scio unde ueni et quo /255/ uado.

IDEM LIB. V: Aliud igitur est secundum diuinam substantiam, aliud secundum susceptionem carnis filium nominari. Nam et secundum generationem diuinam Deo patri aequalis est filius, et secundum susceptionem corporis formam serui accepit; unus tamen atque idem est filius. Patriarchae Dauid secundum gloriam suam dominus est, secundum corporalis susceptionis seriem filius est. Nec solum ex genere Dauid seruitutem suscepit in persona hominis sed etiam ex Domino, sicut habes: Ecce ego mittam ad uos seruum moum; Oriens nomen est ei. Et ipse filius ait: Dominus qui finxit me ex utero seroum sibi et dixit mihi: Ecce posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae. Cui hoc dicitur nisi Christo? Qui cum in forma Dei esset, exinaniuit se. Dicit in psalmo: Illustra faciem tuam super seruum tuum. Seruus dictus est in quo unctus est. Seruus dictus est in quo matrem habet. Ego seruus tuus et filius ancillae tuae. Et in Ezechiele: Et suscitabo super eos pastorem unum, et reget eos seruus meus Dauid, et Dauid in medio erit princeps. Utique Dauid iam defunctus erat. De Christo itaque dicit.

CHRYSOSTOMUS DE PSALMO L: Rerum stupenda miracula. Quem dignum sermonem pronuntiem? O amentia haereticorum dicentium, quomodo creatura creator est? Dic quemadmodum, qui ubique est, intra uuluam fuit?

AUGUSTINUS DE VIRGINITATE: Inspicite pulchritudinem amatoris uestri, cogitate aequalem patri, subditum et matri. etiam in caelis dominantem et in terris seruientem, creantem omnia, creatum inter omnia.

IDEM DE FIDE AD PETRUM: Ille omnium spirituum omniumque corporum, id est omnium naturarum, creator et dominus creauit uirginem creandus /256/ ex uirgine.

IDEM IN ENCHIRIDION CAP. XI l: Natus est de spiritu sancto et uirgine Maria. Utraque substantia, diuina scilicet atque humana, filius est Dei.

IDEM SUPER IOHANNEM TRACTATU V: Omnia per ipsum facta sunt; si omnia et Maria per ipsum facta est, de qua postea natus est. Quomodo creauit Mariam et creatus est per Mariam, sic dedit baptismum Iohanni et baptizatus est a Iohanne.

LEO PAPA IN SERMONE PENTECOSTES: Si enim homo ad imaginem et similitudinem Dei factus in suae naturae honore mansisset, nec diabolica fraude deceptus a lege sibi posita per concupiscentiam deuiasset, creator mundi creature non fieret. Sed quia diaboli inuidia mors intrauit in orbem terrarum et aliter solui captiuitas humana non potuit, nisi causam nostram ille susciperet, qui sine maiestatis suae damno uerus homo fieret et solus contagium peccati non haberet et caetera.


Q. 068: QUOD CHRISTUS SECUNDUM CARNEM FACTUS SIT ET CONTRA.

PAULUS IN EPISTOLA AD ROMANOS: Qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem.

AUGUSTINUS CONTRA FAUSTUM: Christus in quantum Deus est, omnia per ipsum facta sunt. In quantum homo est, et ipse factus est.

IDEM IN LIB. QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS CAP. LXV: Manifestum est saluatorem non eguisse baptismo, quia Christus non factus sed natus est dicente angelo pastoribus: Ecce natus est uobis hodie saluator, qui est Christus Dominus.

BEDA SUPER LUCAM, HOMILIA ILLIUS LECTIONIS. Erat Iesus eiciens daemonium: Misit Deus filium suum /257/ factum ex muliere, factum sub lege. Neque enim audiendi sunt qui legendum putant natum ex muliere, quia conceptus in utero uirginali carnem non de nihilo, non aliunde sed materna traxit ex carne.


Q. 069: QUOD FILIUS DEI PRAEDESTINATUS SIT ET CONTRA.

AUGUSTINUS TRACTATU IV SUPER IOHANNEM, Et nunc clarifica me tu pater apud temetipsum etc.: Recte dicitur non praedestinatus secundum id quod est Verbum, Deus apud Deum. Utquid enim praedestinaretur, cum iam esset, quod erat, sine initio? Illud autem praedestinandum erat quod nondum erat ut sic suo tempore fieret, quemadmodum ante omnia tempora praedestinatum erat ut fieret. Quisquis igitur Dei filium praedestinatum negat, hunc eundem filium hominis negat. Sed propter contentiosos etiam hinc audiamus apostolum: Quod ante promiserat de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, qui praedestinatus est filius Dei in uirtute etc. Secundum hanc ergo pracdestinationem etiam clarificatus est, antequam mundus esset, ut esset claritas eius ex resurrectione mortuorum.

ORIGENES SUPER EPISTOLAM PAULI AD ROMANOS: Qui praedeatinatus est filius Dei in uirtute etc. Quamuis in latinis exemplaribus "praedestinatus" soleat inueniri, tamen secundum quod interpretationis ueritas habet, "destinatus" scriptum est, non "praedestinatus." Destinatur enim ille qui est, praedestinatur ille qui nondum est. Praesciri et praedestinari possunt illi qui nondum sunt. Ille autem qui est et semper est, non praedestinatur sed destinatur. Haec a nobis dicta sunt propter eos qui in /258/ unigenitum filium Dei impietatem loquuntur et, ignorantes differentiam destinati et praedestinati, putant eum inter eos qui ante non fuerunt numerandum.

ITEM: Qui ergo semper est, destinatur. Qui autem praedestinatur, nondum erat cum praedestinaretur. Necessaria igitur distinctione apostolus utitur, eum qui ex semine Dauid secundum carnem est factum dicens; eum uero quem filium Dei in uirtute eecundum spiritum sanctificationis nominal, destinatum. Non superfluo addidit "in uirtute," indicans per hoc quod substantia filius sit secundum spiritum sanctificationis. Christus enim Dei uirtus et sapientia dicitur, quia uapor uirtutis Dei et manatio gloriae omnipotentis purissima.

Q. 070: QUOD DEUS MINORARI NON POSSIT ET CONTRA.

MOYSES PROPHETA: Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est. Unus non potest esse maior, non potest esse minor.

PSALMISTA: Minorasti eum paulo minus ab angelis.


Q. 071: QUOD ETIAM SECUNDUM DIVINITATEM FILIUS MINOR PATRE VIDEATUR

       ET CONTRA.

HIERONYMUS DE SYMBOLO NICAENI CONCILII: Absit ergo in filio Dei aliquid plus minusue aut in loco aut in tempore aut in potentia aut in scientia aut in aequalitate aut in subiectione, cum dicitur, hoc ut deitati eius, non carni ascribatur. Si enim plus minusue aliquid inuenitur, excepto hoc, quod genuit pater filium, et excepto hoc, quod filius non ex semetipso natus est sed de patre natus /259/ est proprie, aut inuidus aut impotens pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.

HILARIUS DE TRINITATE, LIB. IX: Ut sacramentum natiuitatis et mysterium assumpti corporis manifestaret, ait: quia pater maior me est, a quo scilicet esset gloriam resumpturus, apud quem et in quo esset glorificandus.

ITEM: Glorificaturus filium pater maior est; glorificatus in patre filius minor non est. Aut quomodo minor est qui in gloria Dei patris est? Aut numquid pater maior non est? Maior itaque pater est, dum pater est; sed filius, dum filius est, minor non est. Natiuitas filii patrem constituit maiorem. Minorem uero filium esse natiuitatis natura non patitur. Maior pater est, dum gloriam assumpto homini rogatur ut reddat. Filius minor non est, dum gloriam resumit apud patrem; atque ita et sacramentum natiuitatis et dispensatio corporationis impletur. Nam et pater, dum pater est et glorificat nunc filium hominis, maior est; et pater et filius unum sunt, dum ex patre natus filius post assumptionem terreni corporis glorificatur in patrem.


Q. 072: QUOD CHRISTUS SECUNDUM CORPUS ETIAM NON CREVERIT ET CONTRA.

HIERONYMUS SUPER IEREMIAM LIB. VI: Audi quod nunquam ante cognoueras. Nouam rem creauit dominus super terram absque uiri semine, absque coitu atque conceptu. Femina circumdabit uirum gremio uteri sui. Qui iuxta incrementa quidem aetatis per uagitus et infantiam proficere uidebitur sapientia et aetate sed perfectus uir in uentre solitis mensibus continebitur.

ITEM: Quid sibi autem in hoc loco uoluerit editio uulgata, possim dicere et sensum aliquem reperire, nisi de uerbis Dei humano sensu /260/ argumentari esset sacrilegium.

AMBROSIUS SUPER LUCAM: Elisabeth impletum est tempus pariendi. Pulchre tempus in quo fuit in utero Propheta, describitur.

ITEM: Neque enim ullam infantiae sensit aetatem, qui supra naturam, supra aetatem in utero matris situs, a mensura perfectae coepit aetatis plenitudinis Christi.

CHRYSOSTOMUS HOMILIA XXVI DE EXPOSITIONE SYMBOLI, QUAE SIC INCIPIT "UNIVERSALIS ECCLESIA CONGAUDET": Creuit aluus uirginis, uirgo erat, et praegnans creuit et uirginitatem non amisit. Iste ergo natus creuit, ad passionem peruenit.

EX EPISTOLA LEONIS PAPAE AD PALAESTINOS EPISCOPOS: Quamuis ergo ab illo initio, quo in utero uirginis Verbum caro factum est, nihil unquam inter diuinam humanamque substantiam diuisionis extiterit, et per omnia incrementa corporea, unius personae fuerit totius temporis actionis; ea ipsa tamen, quae inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus sed quid cuius formae sit, ex operum qualitate sentimus. Nec diuina enim humanis praeiudicant nec humana diuinis, cum ita in id ipsum utraque concurrant ut in iis nec proprietas assumatur nec persona geminetur.

IDEM AD IULIANUM EPISCOPUM CONTRA EUTYCHENAE IMPIETATIS ERROREM: Non alterius naturae erat eius caro quam nostra.

AUGUSTINUS IN PSALMO LIV: Dominus Iesus nouimus unde acceperit carnem; de uirgine scilicet Maria. Infans lactatus est, nutritus est, creuit, ad iuuenilem aetatem perductus est etc.

IDEM IN EPISTOLA AD VOLUSIANUM DE INCARNATiONE CHRISTI ET VIRGINITATE MARIAE: Quaeris utrum mundi dominus et rector passus fuerit puerilitatis annos, adoleuerit, in iuuentute solidatus sit, cibo alitus, omnes affectus mortalium /261/ senserit etc.

ITEM: Non metuendum est corpusculum infantiae, ne in illo tantus Deus angustias passus esse uideatur. Neque enim mole sed uirtute magnus est Deus.

ITEM: Hic si ratio quaeritur, non erit mirabile. Si exemplum poscitur, non erit simile. Demus Deo aliquid posse, quod nos fateamur inuestigare non posse. In talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis.

ITEM: Quid si nullas in paruulo in iuuentam mutaret aetates, nullos cibos, nullos caperet somnos? Nonne opinionem confirmaret erroris, nec hominem suscepisse ullo modo crederetur, et dum omnia mirabiliter facit, auferret quod misericorditer fecit?

ITEM: Quid autem non mirum facit Deus in omnibus creaturae motibus, nisi consuetudine cotidiana uiluissent? Ille igitur sine semine operatus est hominem, qui in rerum natura sine seminibus operatur et semina. Ille in suo corpore numeros temporum mensurasque seruauit aetatum, qui sine ulla sui mutabilitate mutando contexuit ordinem saeculorum. Hoc enim creuit ex tempore, quod coepit ex tempore.

BEDA SUPER LUCAM: Puer autem crescebat et confortabatur. His uerbis illi haeretici destruuntur, qui negauerunt illum ueram carnem ex uirgine assumpsisse. Crescebat igitur corpore et confortabatur aetate et sapientia. Destruuntur et illi qui negauerunt eum ueram animam habuisse, quia sicut crescere pertinet ad corpus, ita sapientia refertur ad animam.


Q. 073: QUOD HUMANITAS CHRISTI NON CREVERIT IN SAPIENTIA VEL QUOD

       TANTUMDEM SCIERIT QUANTUM DIVINITAS ET CONTRA.

BEDA SUPER LUCAM: Recte dicitur plenus sapientia /262/ non per interualla temporum proficiendo in sapientiam, qua semper plenus fuit ab hora conceptionis, quoniam in ipso ut ait apostolus, habitat omnia plenitudo diuinitatia corporaliter. Gratia namque Dei erat in illo, quia nulli mortali tanta et talis data est, ut ex quo in utero uirginis conciperetur perfectus esset Deus. Iste homo nec ad momentum aliud fuit quam Deus.

AMBROSIUS DE FIDE AD GRATIANUM: Sunt plerique non ita timidiores ut ego. Malo enim alta timere quam sapere. Sunt plerique, quia scriptum est: Iesus proficiebat aetate et aupientia et gratia apud Deum et homines, qui dicunt secundum nostrae conditionis assumptionem ignorare se.

ITEM: Magis arbitror, ut nostra ignoratione nescire se diceret, non quia aliquid ipse nesciret.

IDEM DE INCARNATIONE DOMINICA: Deus igitur ante carnem, Deus in carne perfectionem naturae assumpsit humanae, suscepit sensum hominis sed non sensu carnis inflatus. Sensu hominis animam meam dixi esse turbatam. Sensu hominis esuriui, rogaui, profeci, sicut scriptum est: Iesus proficiebat aetate, et sapientia, et gratia apud Deum et homines. Quomodo proficiebat sapientia Dei? Doceat te ordo uerborum. Profectus aetatis et profectus sapientiae sed humanae est. Ideo aetatem ante praemisit, ut secundum homines crederes dictum. Aetas enim non diuinitatis sed corporis est. Ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat et sapientia hominis. Sapientia autem sensu proficit, quia sensus sapientia. Iesus autem proficiebat aetate et aupientia. Quis sensus proficiebat? Si humanus, ergo et ipse susceptus est. Si diuinus, ergo mutabilis per profectum. Quod enim proficit, /263/ utique mutatur in melius. Sed quod diuinum est non mutatur. Quod ergo mutatur non utique diuinum est. Sensus igitur proficiebat humanus. Sensum ergo suscepit humanum. Et quia secundum hominem loquebatur, praemisit dicens: Puer autem confortabatur et creacebat et implebatur sapientia, et gratia Dei erat cum illo. Puer nostrae nomen aetatis est; nec confortari uirtus poterat Dei, nec crescere Deus, nec altitudo sapientiae Dei nec plenitudo diuinitatis impleri. Quae igitur implebatur, erat non Dei sapientia sed nostra. Per quem autem sensum dixit Isaias, Patrem puer nesciebat aut matrem? Scriptum est enim: Priusquam sciat puer patrem aut matrem, accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae. Sapientiam Dei futura et occulta non fallunt. Expers autem agnitionis infantia per humanam utique imprudentiam quod adhuc non didicit ignorat. Sed uerendum est, inquam, ne si duos principales sensus aut geminam sapientiam Christo tribuimus, Christum diuidamus. Numquid cum et diuinitatem eius et carnem credimus, Christum diuidimus? Numquid cum in eo imaginem Dei crucemque ueneramur, diuidimus eum? Apostolus certe, qui de eo dixit: Quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, uiuit tamen ex uirtute Dei, ipse dixit quia non diuisus est Christus. Numquid etiam cum dicimus quia animam rationalem et intellectus nostri capacem suscepit, diuidimus eum? Non enim ipse Deus Verbum pro anima rationali et intellectus capaci in carne sua fuit sed animam rationalem et intellectus capacem, et ipsam humanam et eiusdem substantiae cuius nostrae sunt animae, et carnem nostrae similem eiusdemque cuius caro nostra est substantiae suscipiens Deus uerbum, perfectus etiam homo fuit, sine ulla tamen labe peccati.

FULGENTIUS: Anima Christi cum Verbo unus est Christus, et quia unigenitus Deus aequalis est patri, nec potest totum nosse filium qui totum non nouerit patrem, caueamus ne si anima Christi totum patrem nosse non creditur, ipsi uni Christo ex aliqua /264/ parte non solum patris sed etiam sui et spiritus sancti cognitio negetur. Sed a fide alienum uidetur, ut dicatur anima Christi non plenam suae deitatis habere notitiam, cum qua creditur habere personam. Contra hoc uidetur esse assertio Iohannis dicens Christo non esse datum spiritum ad mensuram, in quo deitas spiritum non accepit, sed anima Christi. Ubi autem mensura non esse dicitur, plenitudo perfectionis et perfectio plenitudinis inuenitur. Accepit ergo Christus spiritum sed non ad mensuram. Quod si animae Christi non est datus ad mensuram, necesse est ut nihil minus habeas sapientiae, nihil scientiae. De eodem apostolus: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Si non ad mensuram accepit, necesse est ut omnis thesauros sapientiae et scientiae habeas. Quod si aliquid plenitudinis ei demitur, consequens est ut ad mensuram accepisse Spiritum dicatur. Ubi ergo spiritus non est mensura, necesse est ut plena sit deitatis notitia. De Christo Paulus dicit: In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare. In ipeo inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. Non ergo existimandum est, illi animae in aliquo plenam deitatis deesse notitiam, cum una est persona cum uerbo, quam sic sapientia[m] suscepit, ut eadem sapientia ipsa sit quae omnium rerum in tantum facta est domina, ut cum ipsa diuinitate sua una sit in trinitate persona, id est Christus.

ITEM: Habet anima illa plenam trinitatis notitiam, non tamen habet unam cum trinitate naturam. Nescio qualiter accipimus unigenitum a patre plenum gratiae et ueritatis, si uel illi plenitudini ueritatis aliquid plenitudinis gratiae desit uel illi plenitudini gratiae non tote inest ueritatis plenitudo. Non enim tote plenitudo ueritatis habetur quando ipsius ueritatis aliquid ignoratur. Quod absit ut de Christo sentiatur. /265/

IDEM DE MYSTERIO MEDIATORIS: Isaias dicit: Priusquam sciat aut proferat maligna, mutabit bonum, quoniam priusquam sciat puer bonum, non credet malitiae, ut eligat quod bonum est. Si anima uel intellectus naturae in Christo defuisse creditur humanae, quid in infante bonum malumque dicitur ignorasse? An illam filii Dei naturam diuinam ignorantiae boni malique subicimus, ut humanam in Christo animam denegemus? Itaque nec credendus est homo susceptus a Deo quae Dei sunt aliquatenus potuisse sapere, in quo ipsa sapientia cognitione boni malique dicitur caruisse. Anima igitur humana quae rationis capax naturaliter facta est, bonum malumque in infante Christo nescisse dicitur, quae secundum euangelicam ueritatem in puero Iesu sapientia et gratia profecisse narratur, sicut Lucas dicit: Puer autem crescebat et confortabatur plenua sapientia. Et paulo post: Ieana proficiebat aetate, et gratia apud Deum et homines. Nam sicut carnis est aetate proficere, sic est animae sapientia et gratia profecisse. Qui tamen in sapientia nullatenus proficeret, si naturalem intelligentiam, quae hominibus est concessa, non haberet.

ITEM: Effectus piae susceptionis exigit ut dum caro et anima a Deo suscipitur, utraque pariter saluaretur. Nam nec caro ipsa fuit a Dei filio suscipienda nisi fuisset diuina susceptione liberanda.

ALCUINUS AD CAROLUM LIB. II CAP. XI: Omnia subiecisti sub pedibus eius. Peruersum uero et a sanitate fidei penitus alienum, ut dicamus animam Christi non plenam in se deitatis habere notitiam, cum qua naturaliter unam creditur habere personam. Unde Iohannes baptista Christo singulariter ac sine mensura datam spiritus largitatem dixit; non enim ad menauram, ait, dat Deus spiritum, quia omnis plenitudo diuinitatis in eo habitat.

ITEM: Ubi enim mensura dicitur non /266/ esse, plenitudo perfectionis inuenitur.

ITEM: Non enim aestimandum est animae Christi in aliquo plenam diuinitatis deesse notitiam, cuius una est persona cum uerbo, quam sic sapientia suscepit, ut cum ipsa diuinitate sua una sit in trinitate persona, id est Christus.

AUGUSTINUS DE BAPTISMO PARVULORUM LIB. II: Non illam animi infirmitatem in Christo paruulo credo fuisse quam uidemus in paruulis.

AMBROSIUS SUPER EPISTOLAM PRIMAM AD CORINTHIOS: Spiritus enim omnia acrutatur, etiam profunda Dei. Quia de Deo est omnia nouit. Profunda autem ideo ait, quia omnem uirtutem et praescientiam eius nouit, quod omnino creaturae impossibile est.

ITEM: Sensum Dei nemo nouit nisi qui de Deo est, spiritus Dei. Inferiora enim non possunt superiorum scire consilium, neque creatura conditoris sui dignoscere uoluntatem.

HIERONYMUS SUPER EANDEM EPISTOLAM ET EUNDEM LOCUM: Etiam profunda Dei. Praeclarum hoc aduersus haereticos, qui creaturam spiritum sanctum dicunt, unde hic ostenditur non solum creaturam non esse, uerum etiam quod ipse solus interiora Dei et profunda rimetur, quippe ut [qui] eiusdem naturae atque substantiae sit.

CLAUDIUS SUPER EANDEM EPISTOLAM ET EUNDEM LOCUM: Qui enim de Deo est hic spiritus, omnia nouit Dei, ac per hoc Deum esse non dubites, qui non solum humana uerum etiam Dei occulta dicitur scire. Profunda autem ideo ait, quia omnem uirtutem et praescientiam eius nouit, quod omnino creaturae impossibile est.

HIERONYMUS IN PSALMO XIV: Benedicam dominum, qui tribuit mihi intellectum. Qui sapientia Dei est non indiget ipsa sapientia. Sed secundum illud accipiendum est: Iesus proficiebat /267/ aetate et sapientia.

AMBROSIUS AUTPERTUS IN HOMILIA ILLIUS LECTIONIS EVANGELICAE, ERAT IOSEPH ET MARIA MATER EIUS MIRANTES: Puer autem crescebat et confortabatur plenua sapientia. Haec de illo secundum humanitatem dicta sunt. Neque enim in sua natura confortatur, nec adimpletur sapientia sed in rostra, in qua pro nobis exinanitus est. Quae scilicet omnia melius ad eius corpus, quod est ecclesia, quam ad ipsum caput referri possum. Cotidie crescit in fide puer Iesus, cotidie confortatur uirtutibus etc.

EX HOMILIA DOMINICAE POST THEOPHANIAM, QUAE SIC INCIPIT "RATIONABILITER MAGISTRI": Nisi enim ueram carnem habuisset, nequaquam aetate proficeret et cresceret, et nisi ueram animam habuisset nequaquam sapientia proficere et crescere ualeret; et quemadmodum per momenta aetatum corpus crescit ita et anima sapientia crescendo proficit.

IDEM IN APOCALIPSI LIB. III: Dignus est agnus, qui occisus est, accipere uirtutem et diuinitatem et sapientiam etc. Humana in Christo natura ita meruit uniri uirtuti ac sapientiae Dei ut una uirtus Deus et homo, una persona Deus et homo, una sapientia Dei existeret Deus et homo. Nec non et si ipsa humana in Christo natura sapientia proficit in ferris, tamen nunc angelos docet in caelis.

IDEM LIB. IV, ITA DE IUDAEIS LOQUENS: Isti dicunt, Non est Christus uester illa sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter, quia per incrementa temporum sapientia profecit ut homo. Nos econtra, Non est detrimentum passa in homine assumpta illa sapientia, cum idem secundum hominem per uicissitudinem temporum profecit sapientia sed magis haec ab illa assumpta mansit una sapientia, qua mundus est factus, qua mundus est restauratus.

REMIGIUS IN PSALMO XXI V: Ego autem dixi in abundantia mea. Christus secundum carnem /268/ nullas diuitias habuit; pauper enim adeo fuit ut non haberet quo caput reclinaret. Abundantiam itaqua suam plenitudinem gratiarum et spiritualium et omnis diuinitatis thesaurum appellat, quia in eo corporaliter mansit. Dixi, inquit, in abundantia mea, id est in plenitudine diuinitatis.

ITEM: Et factus sum conturbatus, id est mortuus sum ex infirmitate carnis, ignorans lumen ueritatis.


Q. 074: QUOD CHRISTUS CORPORALITER QUOQUE UNCTUS FUISSE LEGATUR

       ET CONTRA.

LUCAS EVANGELISTA: Mulier quae erat in ciuitate peccatrix ut cognouit, quod accubuisset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.

MATTHAEUS: Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis.

IOHANNES: Ioseph ab Arimathia uenit et accepit corpus mixturam myrrhae Iesu. Venit autem et Nicodemus ferens et aloes quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu et ligauerunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire.

CASSIODORUS IN PSALMO CXXXII: Alii olim ungebantur in reges, alii in prophetas, alii in sacerdotes. Quibus omnibus figurabatur Christus, qui corporaliter unctus fuisse non legitur. Fuit autem unctus spiritu sancto descendente in eum baptizatum in columbae specie. Unde illud: Unxit te Deus, Deus tuus etc. /269/


Q. 075: QUOD IN CHRISTO IS QUI EST FILIUS DEI NON SIT ILLE QUI EST

       FILIUS HOMINIS SIVE IS QUI EST AETERNUS NON SIT IS QUI EST
       TEMPORALIS ET CONTRA.

HIERONYMUS IN PSALMO CXIV: Iurauit dominua. Hoc quod dicit iurauit non ei qui ante Luciferum genitus est sed ei iurauit qui post Luciferum natus ex uirgine est.

ITEM: Ipse enim est iste Melchisedech sine patre, sine matre, sine generatione. Ab omnibus ecclesiasticis dictum est, sine patre secundum carnem, sine matre secundum Deum.

IDEM IN SERMONE DE ASSUMPTIONE SANCTAE MARIAE: Verbum quod erat in principio et apud Deum erat uerbum; ipsum Deum genuit gloriosa uirgo Maria ex se carnem factum.

ITEM: Qui elegit nos, inquit, ante mundi constitutionem, quia profecto quicquid Deus fecit ab initio, Christus fecit totum per unitatem sacramenti; et ideo iam Christus erat in filio, quoniam semper per sacramenti unitatem in Deo fuisse non dubitatur.

ITEM: Unus in carne, unus in sacramento atque unus in spiritu [et] nec admittit omnino ut alius filius hominis, alius filius Dei intelligatur, quia nec tempore praescribitur nec passione separatur. Sed totus Deus in Christum et Christus in Deum transiit, ut quidquid Dei filius est Christus dicatur, et quidquid Christus pertulerit, id Deus pertulisse recte dicatur. Nec nos hominem seorsum colimus nec adoramus sed Deum incarnatum, qui proprium sibi corpus animatum uniuit.

ITEM: Ipsum Dei filium adoramus, qui nihil in se pro assumpto homine est auctus nihilque quod uerbum caro factum est imminutus uel mutatus, et ideo unus idemque /270/ semper cum Deo patre filius adoratur, non recedens ex tempore, non alienus natura uel genere. Quod si tibi nouum uidetur quod hominem assumpsit, noueris quod semper cum eo et in eius consilio fuit.

ITEM: In Christo Iesu in quo est Deus et homo, sic unus in una persona, ut legatur quam saepe in diuinis litteris homo Deo coaeternus propter unitatem substantiae, ac deinde Deus homini uideatur compassus, cum nec ininitiabilis homo nec passibilis Deus. Sic tamen unitus est Deus suo corpori ut nullam patiatur fieri inter Deum et hominem humana opinione distantiam, ne forte, quod absit, alius filius Dei et alius filius hominis credatur, praesertim cum scriptura sic connectit et corporat Deum et hominem ut nec in tempore admodum hominem quis a Deo nec in passione possit ab homine Deum discernere. Unde si ad tempus respicias, inuenies semper filium hominis cum filio Dei; si ad passionem, inuenies semper cum filio hominis eumdem Dei filium ita unitum et indiuiduum, quantum ad uocem scripturae pertinet, ut nec homo a Deo separari in tempore nec ab homine Deus ualeat passione. Siquidem, ut haec apertius intelligatis, ipsius Christi uerba discutite: Nemo ascendit, inquit, in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo.

ITEM: Idem Deus et homo in una substantia uel persona sine diuisione aut commixtione.

ITEM: Verum tamen uerbum est Deus et non caro quamquam carnem animatam assumpserit. Similiter et caro caro est animata et non uerbum, licet Dei uerbum caro conspecta sit ac uisa. Unde Iohannes: Quod fuit ab initio, quad uidimus ac perspeximus et manus nostrae tractauerunt de uerbo uitae, cum nemo Deum uerbum uidere aut tractare possit manibus, nisi per sacramentum sibi uniti hominis. Quae nimirum /271/ unio tam mira est ut discerni nequeat.

ITEM: Hinc est quod unus idemque manens filius unigenitus, indisseparatus in utrisque naturis conspicitur, et quae sunt utriusque substantiae operatur secundum unicuique essentiam uel naturalem proprietatem.

ITEM: Emmanuel dum unus est et in eo ipso uterque, id est Deus et homo, quae utriusque naturae sunt ueraciter gessit, secundum aliud et aliud operans. Secundum quod Deus, quae diuina sunt, secundum quod homo idem ipse, quae humana sunt. Et non alius miracula operatus est, alius perpetrauit humana passionesque sustinuit; sed unus idemque Christus, filius Dei atque filius hominis, qui et diuina gessit et humana. Siquidem inseparabiliter atque indiuise communes Christus habuit actiones sed intelligendae sunt ipsorum operum qualitates, contemplandumque semper ad quae prouehatur humilitas carnis, ad quae inclinetur altitudo diuinitatis.

IDEM DE SIMILITUDINE CARNIS PECCATI: Prior homo de terra, terrenus; secundus e caelo, caelestis. Quis est iste caelestis? Ille sine dubio, qui eum quem gestabat in baptismate fecit audire: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Et qualiter dicitur hodie si in principio uerbum erat apud Deum? Quia non istud uerbum quod semper apud patrem fuisse et esse credendum est sed homo, quem Deus uerbum susceperat, audiuit, quod hic filius hominis per Dei filium Dei esse filius in Dei filio promeretur.

AMBROSIUS DE SACRAMENTIS LIB. VI: Ego sum, inquit, panis uiuus, qui de caelo deacendi. Sed caro non descendit de caelo, quomodo descendit de caelo panis uiuus, quia idem dominus noster Iesus Christus consors est et diuinitatis et corporis; et tu, qui accipis carnem eius, diuinae substantiae /272/ in illo participaris alimento.

AUGUSTINUS CONTRA MAXENTIUM, LIB. II: Una persona est Christus Deus et homo. Propter quod etiam: Nemo, inquit, ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelo. Si ergo attendas distinctionem substantiarum, filius Dei de caelo descendit, filius hominis crucifixus est. Si unitatem personae, et filius hominis de caelo descendit et filius Dei crucifixus est. Propter hanc ergo unitatem personae non solum filium hominis dixit descendisse de caelo sed esse dixit in caelo cum loqueretur super terram.

IDEM LIB. I DE TRINITATE: Ex forma serui crucifixus est, et tamen gloriae dominus crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio, quae Deum hominem faceret et hominem Deum. Quid tamen propter quid dicatur prudens lector intelligit. Nam ecce diximus quia, secundum quod Deus est, glorificat nos, secundum hoc utique quod dominus gloriae est, et tamen dominus gloriae crucifixus est. Quia recte dicitur et Deus crucifixus, non ex uirtute diuinitatis sed ex infirmitate carnis.

IDEM CONTRA FAUSTUM: Ipsum dominum gloriae, in quantum homo factus est Dei filius, praedestinatum esse dicimus. Clamat doctor gentium: qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, qui praedestinatus est filius Dei in uirtute, ut qui futurus erat secundum carnem filius Dauid, esset tamen in uirtute filius Dei secundum spiritum sanctificationis, quia natus est de spiritu sancto et uirgine. Ipsa est illa ineffabiliter facta hominis a Deo susceptio singularis, ut filius Dei et filius hominis simul; et filius hominis propter susceptum hominem, et filius Dei propter suscipientem Deum ueraciter et proprie diceretur, ne non trinitas sed quaternitas crederetur.

EX LIBRO DE BONO PERSEVERANTIAE: Ita ut qui suscepit et quod suscepit una esset in trinitate /273/ persona. Neque enim homine assumpto quaternitas facta est sed trinitas mansit assumptione illa ineffabiliter faciente personae unius in Deo et homine ueritatem.


Q. 076: QUOD HUMANITAS CHRISTI IGNORAVERIT DIEM IUDICII ET NON.

GREGORIUS EULOGIO PATRIARCHAE: Scriptum est quia diem et horam neque filius neque angeli sciunt. Nouit quidem unigenitus diem et horam iudicii sed non ex natura humanitatis. In nuptiis, ubi uinum defuit, respondit matri: Quid mihi et tibi est mulier? ac si diceret, Miracula facere non habeo ex matre. Cum autem hora mortis uenerit, cognoscam te matrem.

IDEM IN PASTORALI CAP. L: Cum Iesus annorum duodecim dicitur in medio doctorum sedens, non docens sed interrogans inuenitur. Quo exemplo scilicet ostenditur ne infirmus docere quis audeat, si ille puer doceri interrogando uoluit, qui per diuinitatis potentiam uerbum scientiae ipsis suis doctoribus ministrauit.

HIERONYMUS IN MINORI BREVIARIO PSALMO CXXXVIII: Humanitas filii hic significatur, quae in euangelio dixit se ignorare finem huius mundi, et quae ait: Triatia est anima mea uaque ad mortem.

CASSIODORUS PSALMO EODEM: Natura hominis, quae in euangelio dixit se ignorare finem mundi, testatur patrem uidisse suum imperfectum. Imperfectum eius est quod adbuc ecclesia usque ad finem saeculi congregatur.

HIERONYMUS CCLX CAP. SUPER MATTHAEUM: Apostolus ait de saluatore, In quo sunt omnes thesauri sapientiae absconditi. Post resurrectionem interrogatus ab apostolis de die illa manifestius respondit, Non est uestrum nosse tempora et momenta, quae pater posuit in sua potestate. Hic ostenditur quod ipse sciat /274/ sed non expediat apostolis nosse, ut semper incerti uiuant cum timore.

IDEM CCCLV CAP. MATTH.: Non ignorat Christus eam diem in qua se scit futurum cum apostolis.

GREGORIUS TURONENSIS HISTORIARUM CAP. 1: De fine uero mundi ea sentio quae a prioribus didici. Antichristus uero prius circuncisionem inducet, se asserens Christum. Deinde in templo Hierosolymis statuam suam collocabit adorandam, sicut dominum dixisse legimus: Videbitia abominationem desolationia atantem in loco aancto. Sed diem illam omnibus hominibus recoli ipse dominus manifestat dicens: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, neque filius, nisi pater solus. Sed et hic respondebimus haereticis, qui nos impugnant asserentes minorem esse filium patre, qui hanc diem ignoret. Cognoscant ergo hunc filium Christianum populum nuncupatum, de quo a Deo praedicitur: Ego ero illis in patre et ipai erunt mthi in filioa. Si enim haec de unigenito filio praedixisset, nunquam ei angelos proposuisset. Sic enim ait: Neque angeli caelorum, neque filius, ostendens non de unigenito sed de adoptiuo populo haec dixisse.


Q. 077: QUOD IUDAEI VEL DAEMONES CHRISTUM COGNOVERUNT ETIAM ANTE

       PASSIONEM EIUS ET NON.

Super cathedram Moysi EX HOMILIA CHRYSOSTOMI: Non enim nescientes eum Dei filium occiderunt sed habere eum talem non sustinentes, sicut prophetat de illis Salomon: Venite, circumueniamus iustum, quia inutilia est, et improperat nobis peccata legis.

AUGUSTINUS SUPER EPISTOLAM IOHANNIS HOMILIA IX: Et daemones credunt. Quid potuerunt /275/ daemones plus credere quam ut dicerent, scimus quia sis filius Dei? Quod dixerunt daemones, dixit et Petrus: Tu es Christus, filius Dei uiui, et audiuit a domino: Beatus es Simon etc. et super hanc petram etc. Magna laus! Dicunt et daemones, quia sis filius Dei, sanctus Dei. Hoc Petrus, hoc et daemones. Eadem uerba, non idem animus. Quia fides Christiana cum dilectione, daemonis sine dilectione. Cum dilectione fides Christiani. Qui autem non credunt peiores sunt quam daemones et tardiores. Nescio qui non uult credere in Christum, adhuc nec daemones imitatur.

APOSTOLUS IN EPISTOLA I AD COR.: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio; quae abscondita est, quam praedestinauit Deus ante saecula in gloria nostra, quam principum huius saeculi nemo cognouit; si enim cognouissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent.

AUGUSTINUS QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS CAP. LXIV: Non illum aliter scierunt daemones quam sciebant principes huius saeculi. Sciebant enim ipsum esse qui promissus erat in lege per signa prophetiae. Non tamen quod filius Dei erat ex aeterno sciebant neque sacramentum incarnationis.

IDEM SIMPLICIANO, MEDIOLANENSI EPISCOPO: Iam uero si illud mouet, quomodo a maligno spiritu Sauli uera praedicta sunt; potest et illud uideri mirum, quomodo daemones agnouerunt Christum, quem Iudaei non agnoscebant.

IDEM AD DULCITIUM DE OCTO QUAESTIONIBUS, RESPONSIONE PRIMA: Hucusque est propositio tua. Cui respondeo ex libro meo, qui inscribitur de fide et operibus, ubi de hac re ita locutus sum: Iacobus autem tam uehementer infestus est eis qui sapiunt fidem sine operibus ualere ad salutem, ut illos etiam daemonibus comparet dicens, Tu credis, quoniam unus est Deus; bene facis, et daemones credunt et contremiscunt. Quid uerius, breuius, uehementius dici potuit? Cum et in euangelio legamus hoc dixisse daemonia, cum Christum filium Dei confiterentur et ab illo corriperentur, /276/ quod in Petri confessione laudatum est.

GREGORIUS MORALIUM LIB. XXXIII: In oculis etus quasi hamo capiet eum. Behemoth iste filium Dei incarnatum nouerat; sed redemptionis nostrae ordinem nesciebat. Sciebat enim quod pro redemptione nostra incarnatus Dei filius fuerat sed omnino quod idem redemptor noster illum moriendo transfigeret, nesciebat. Unde et bene dicitur: In oculis eius quasi hamo capiet eum. In oculis quippe habere dicimus, quod coram nobis positum uidemus. Antiquus uero hostis humani generis redemptorem ante se positum uidit, quem cognoscendo confessus confitendo pertimuit dicens: Quid nobia et tibi, fili Dei? Venisti ante tempus torquere nos. In oculis itaque suis quasi hamo captus est, quia et nouit et momordit; et cognouit prius quem pertimesceret, et tamen post non timuit cum in illo quasi escam propriam, mortem carnis esuriret.

ITEM: Numquid illudes ei quasi aui? Quasi aui quippe dominus illusit, dum ei in passione unigeniti filii ostendit escam sed laqueum abscondit. Vidit enim quod ore perciperet sed non uidit quod guttur teneret. Nam quamuis eum filium Dei fuerat confessus, uelut purum tamen illum hominem mori credidit, ad cuius mortem Iudaeorum persequentium animos concitauit. Sed in ipso traditionis eius tempore tarde iam cognouisse intelligitur, quod illa eius morte puniretur. Unde et Pilati coniugem somnus terruit, ut uir illius a iusti persecutione cessaret. Sed res interna dispensatione disposita nulla ualuit machinatione refragari.


Q. 078: QUOD CHRISTUS SERVILEM TIMOREM HABUISSE VIDEATUR ET NON.

AUGUSTINUS DE SERMONE DOMINI IN MONTE: Beati pauperes spiritu, id est non inflati, dum se diuinae auctoritati subdit anima, timens post hanc uitam ne pergat ad /277/ poenas, etiamsi forte in hac uita sibi beata esse uideatur.

ITEM: Videtur ergo mihi septiformis operatio spiritus sancti, de qua Isaias loquitur his gradibus congruere. Sed interest ordinis; nam ibi enumeratio ab excellentioribus rebus coepit, hic uero ab inferioribus.

ITEM: Initium aapientiae timor domini est.

ITEM: Timor Dei congruit humilibus, de quibus dicitur beati pauperes spiritu, id est non superbi, quibus apostolus dicit, Noli altum sapere sed time, id est noli extolli.

IDEM IN LIBRO DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO: Ne arbitremur nos non accepisse spiritum timoris domini, quod sine dubio magnum est Dei donum, de quo dicit Isaias: Requieacet auper eum spiritus sapientiae etc. Spiritus timoris domini, de quo dicit Christus: Eum timete, qui habet potestatem aorpus et animam perdere in Gehennam.

HIERONYMUS DE MANSIONIBUS FILIORUM ISRAEL: Noli altum sapere sed time. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam; et qui se exaltat, uideat ne cadat. Potentes potenter tormenta patientur. Timor uirtutum custos est; securitas ad lapsum facilis. Unde et in psalmo, postguam saluator dixerat: Dominus regit me etc. iungit timorem, qui custos est beatitudinis, et infert: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Et est sensus: dum tormenta formido, seruaui gratiam quam acceperam.

GREGORIUS IN MORALIBUS LIB. I: Timens Deum et recedens a malo. Scriptum est de illo: Et repleuit eum spiritus timoris domini. Incarnatus enim dominus in semetipso omne quod nobis inspirauit, ostendit ut quod praecepto diceret, exemplo suaderet. Iuxta humanitatis igitur naturam redemptor noster Deum timuit, quia ut superbum hominem redimeret, mentem pro /278/ illo humilem sumpsit.

DOMINUS IN EVANGELIO: Paenitentiam agite, appropinquauit enim regnum caelorum.

ITEM: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Sed timete eum qui potest animam et corpus perdere in Gehennam.

CHRYSOSTOMUS SUPER MATTHAEUM: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Diliges dominum, Deum tuum, in toto corde tuo; diliges, inquit, non timebis, dicente Iohanne: Perfecta dilectio foras mittit timorem. Donec enim homo timet Deum, non eum diligit. Timere enim seruorum est, diligere autem filiorum; timor sub necessitate est, dilectio in libertate. Qui in timore seruit Deo, poenam quidem euadit, mercedem autem iustitiae non habet, quia inuitus fecit bonum propter timorem. Non uult ergo Deus ut timeatur ab hominibus quasi Deus sed ut diligatur quasi pater, quia adoptionis spiritum donauit hominibus. Quid est diligere Deum ex toto corde? Ut cor tuum non sit inclinatum ad ullius rei dilectionem amplius quam Dei. Quomodo cognoscitur uxoris plena dilectio? Uxor neminem debet sapientiorem putare quam uirum suum, etsi sit alter sapientior; neminem fortiorem, etsi sit alter fortior; neminem formosiorem, etsi sit alter formosior. Perfectum odium et perfectus amor iudicio rerum cognoscitur. Ut puta, si perfecte odias aliquem qualiacumque fuerint apud illum, omnia tibi displicent, siue quid dicit, siue quid agit. Sic etsi perfecte aliquem amas, quaecumque sunt apud eum tibi placent. Ergo et quaecumque mulier uidens aliquem dixerit, Quam sapiens uir, utinam uir meus talis esset! iam amor eius minus habet aliquid de perfecto amore. Sic et anima Christiana, quae sponsa est Christi, ita debet diligere Deum ut nihil sit in mundo quod amplius amet quam Deum. Pro quanta autem parte plus aliquid amauerit, pro tanta parte minus habet Deum. Quid est in toto corde, animam diligere Deum? /279/ Certissimum animum habere in ueritate, et firmum in fide. Alius est amor cordis, alius animae. Amor cordis quodammodo carnalis est, ut etiam carnaliter Deum amemus.

ITEM: si licet homini uxorem etc. Viro casto qualiscumque uxor bona uidetur, quia perfecta caritas uitia non sentit.

BEDA SUPER PARABOLAS: Timor domini principium sapientiae. Duo sunt timores Domini. Primus seruilis, qui principium scientiae uel sapientiae uocatur. Secundus amicabilis, qui perfectionem sapientiae comitatur. Timor seruilis principium sapientiae. Sed hunc timorem perfecta dilectio foras mittit. Succedit autem timor domini sanctus, permanens in saeculum saeculi, quem non excludit sed auget caritas. Ipse est quo timet filius bonus ne uel in modico oculos amantissimi patris offendat. Uterque autem timor in futuro saeculo cessabit; caritas uero nunquam excidet sed in plenitudine sapientiae perpetua manebit; quod est cognoscere uerum et unum Deum, et quem misisti, Iesum Christum.

AUGUSTINUS SUPER PSALMUM XVIII: Timor domini sanctus permanena in aaeculum aaeculi. Timor non ille sub lege poenalis temporalia bona sibi subtrahi perhorrescens, quorum dilectione anima fornicatur sed castus quo ecclesia sponsum suum quanto ardentius diligit tanto diligentius offendere cauet, et ideo non foras mittit consummata dilectio timorem hunc sed permanet in saeculum saeculi.

ITEM: Timor domini non seruilis sed castus, gratis amans, non puniri timens ab eo quem tremit sed separari ab eo quem diligit. Iste est timor castus, non quem consummata caritas foras mittit sed permanens in saeculum saeculi. Hic est spiritus sanctus; id est, hunc donat spiritus sanctus.

IDEM IN LIBRO QUAESTIONUM LXXXIII, CAP. XXXV: Nulli dubium est non aliam metuendi esse causam nisi ne id quod amamus aut adeptum amittamus, /280/ aut non adipiscamur speratum.

ITEM: Si cupit, quia nihil aliud est cupiditas nisi amor rerum transeuntium, metuat necesse est ne aut amittat eas cum adeptus fuerit, aut non adipiscatur.

CAP. XXXVI: Nemo beatissimus metuit. Non est itaque uitium, non metuere. At audacia uitium est. Non ergo quisquis non metuit audax est, quamuis omnis qui audet non metuat.

ITEM: Cum commune sit non metuere beatissimo et audaci sed beatissimus id habeas per tranquillitatem animi, audax per temeritatem.

IDEM SUPRA, CAP. XXVI: Sapientia Dei hominem ad exemplum, quo recte uiueremus, suscepit. Pertinet autem ad uitam rectam quae non sunt metuenda non metuere. Mors autem metuenda non est. Oportuit ergo id ipsum illius hominis quem Dei sapientia suscepit morte monstrari. Sunt autem qui quamuis mortem ipsam non timeant, genus tamen aliquod mortis horrescunt. Nihilo minus hoc cruce ostendendum fuit. Nihil erat inter omnia genera mortis illo genere exsecrabilius et formidolosius.

CAP. LXII: Omnis qui beate uult uiuere, si uiuit ut uult, beatus est. Omnis autem homo beate uult uiuere. Omnis ergo homo qui uiuit ut uult, beatus est. Ex quo conficitur neminem uiuere ut uult qui turpiter uiuit, quia nemo beatus est qui turpiter uiuit. Ideo autem non uiuit ut uult, quia, etsi multa secundum uoluntatem suam faciat, consequuntur plura contra ipsius uoluntatem.

HIERONYMUS SUPER EUNDEM PSALMUM: Timor domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Timor cum caritate; unde dixit: perfecta caritas foras mittit timorem. Time non timore Gehennae aut timore poenae sed timore sancto. Sic timeas, ut quem amas non perdas per negligentiam. /281/


Q. 079: QUOD CHRISTUS FEFELLERIT ET NON.

AMBROSIUS SUPER LUCAM LIB. II: Non mediocris quoque causa est ut uirginitas Mariae falleret principem mundi; qui cum desponsatam uiro cerneret, partum non potuit habere suspectum. Fallendi, ut dixi, principis mundi fuisse consilium ipsius domini uerba declarant, cum apostoli iubentur tacere de Christo, cum sanati prohibentur gloriari de miraculo, cum daemones praecipiuntur silere de Dei filio. Fallendi autem principis mundi fuisse consilium, etiam apostolus declarauit dicens: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum huius saeculi cognouit. Si enim cognouissent, nunquam dominum maiestatis crucifixissent. Fefellit ergo, ut uinceret; fefellit diabolum, cum temptaretur, ut nunquam diuinitatem propriam fateretur. Sed tamen magis fefellit principes saeculi.

IDEM IN APOLOGIA DAVID: Merito uenit occultus, qui falleret principem mundi tanquam Uriam illum, qui interpretatione dicitur lumen meum, transfigurantem se in angelum lucis.

AUGUSTINUS LXXXIII QUAESTIONUM CAP. XV: Si phantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus; non est ueritas.

ITEM CAP. LVI: Summa et est neminem decipere, atque illud exhibere quod dictum est: Sit in ore uestro: est, est; non, non.

ITEM: Sicut ergo summa et proprie diuina uirtus est neminem decipere, sic ultimum uitium est quemlibet decipere.

ITEM: Est summae uirtuti propinquior qui quamquam uelit hostem decipere non eum decipit, nisi auctoritate diuina. Deus enim nouit sincerius qua quisque poena praemioue sit /282/ dignus.

ITEM: Deus per se neminem decipit. Est enim pater ueritatis et ueritas et spiritus ueritatis; dignis tamen digna distribuens utitur animis pro meritis et dignitatibus, quae sunt in gradibus eorum ut si quisquam dignus est decipi, non solum per se ipsum non eum decipiat sed neque per talem hominem qui iam custodire persistit: sit in ore uestro, est, est; non, non; neque per angelum, cui non conuenit persona fallaciae sed aut per talem hominem qui nondum se huius mundi cupiditatibus exuit, aut per talem angelum qui pro suse uoluntatis peruersione ad uindictam peccatorum ordinatus est. Legimus enim deceptum regem uaticinio pseudoprophetarum, quoniam dignus erat sic decipi.

ITEM: Cum et Aegyptii deceptione digni essent, et populus Israel pro illa aetate generis humani in tali adhuc morum gradu constitutus esset ut non indigne hostem deciperet, factum est ut iuberet Dominus uel potius pro illorum cupiditate permitteret, ut uasa argentea uel aurea, quibus adhuc terreni regni appetitores inhiabant, et paterent ab Aegyptiis non reddituri et acciperent quasi reddituri. Quam et[iam] mercedem tam diuturni laboris atgue operis pro talium animarum gradu non iniustam Deus esse uoluit, et poenam illorum quos digne fecit amittere id quod reddere debuerunt. Non itaque Deus deceptor est, quod credere nefarium quis non intelligat? sed meritorum et personarum iustissimus distributor.

ITEM: Actum est ut alia carnali populo, alia spirituali pro temporum congruentia iuberentur. Non ergo mirum si hostem deceptione dignum decipere iussi sunt, qui erant adhuc digni hostem decipere. Nondum erant idonei quibus diceretur: Diligite inimicos uestros sed quibus dici oporteret: diliges promimum tuum et oderis inimicum tuum. Inchoatio quaedam facta est sub paedagogo, ut magistro perfectio seruaretur. /283/


Q. 080: QUOD CHRISTUS NEC SECUNDUM HOMINEM PASSUS SIT AUT TIMUERIT

       ET CONTRA.

HILARIUS DE TRINITATE LIB. X: Expurganda etiam nunc est omnis impiae assertionis occasio et omnes haereticae blasphemiae transcurrendae sunt praedicationes, ut ueritas euangelii per ea ipsa quibus obscurari uidetur, eluceat. Volunt enim plerique eorum ex passionis metu et ex infirmitate patiendi non in natura eum impassibilis Dei fuisse, ut qui timuit et doluit, non fuerit uel in ea potestatis securitate quae non times, uel in ea spiritus incorruptione quae non doles sed inferioris a Deo patre naturae et humanae passionis trepidauerit metu, et ad corporalis poenae congemuerit atrocitatem, quia scriptum est: Tristis est anima mea usque ad mortem, et rursum: si possibile est, transeat a me calix iste, et illud: Deus meus, quare me dereliquisti? Hoc quoque: Pater, commendo in manus tuus spiritum meum. Ac primum antequam ex his ipsis dictis demonstremus nec metuendi de se in eum infirmitatem incidisse aliquam nec dolendi, quaerendum est quidnam uideatur timere potuisse, an ratione subsistat ut mori timuerit, qui omnem terrorem mortis ab apostolis apellens ad gloriam eos sit martyrii adhortatus dicens: Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus; et qui perdiderit animam propter me, inueniet eam. Cum enim pro eo mori uita sit, quid ipse in mortis sacramento doluisse existimandus est, qui pro se morientibus uitam rependat? Cum non timendos esse qui corpus occiderent monet, ipsum mors ad timorem passionis corporalis exterruit? Tum deinde quem dolorem mortis timeret, potestatis suae libertate moriturus? Humano enim /284/ generi mortem aut uis exterior degrassata in corpus accelerat, aut ipsa natura corporis senio in eam ipsam mortem uicta concedit. Unigenitus autem Dei ita potestatem habens ponendae animae ut resumendae, ad peragendum in se mortis sacramentum, cum potato aceto consummasse omne humanarum opus passionum est testatus, inclinato capite spiritum tradidit. Si hoc naturae hominis ius relictum est, ut per se exhalans spiritum requiescat in mortem et non dissoluto corpore labefacta anima decedat, uel abruptis aut perfossis aut collisis membris spiritus tanquam in sede sua uiolatus erumpat aut effluat, incidat in dominum uitae metus mortis, si quod emisso spiritu mortuus est, non libertatis suae ad moriendum usus est potestate. Quod ex se mortuus est, et per se spiritum reddidit, non est terror mortis in potestate moriendi.

ITEM: Haec stulta atque ridicule sunt, ut in potestate ponendae animae ac resumendae mori timeret, ad sacramentum uitae humanae sub uoluntatis suae libertate moriturus.

ITEM: Timeri mors non potest et in uoluntate moriendi et in potestate uiuendi.

ITEM: Virgo enim non nisi ex sancto spiritu genuit. Et quamuis tantum ad natiuitatem carnis ex se daret quantum ex se feminae edendorum corporum susceptis originibus impenderent, non tamen Christus per humanae conceptionis coaluit naturam. Sed omnis cause nascendi inuecta per spiritum tenuit in hominis natiuitate quod matris est, cum tamen haberet in origine quod Deus est. Hinc suscepti hominis sacramentum dominus ipse ostendit dicens: Nemo aacendit in aaelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelo. Quod de caelo descendit, conceptae de spiritu originis causa est. Non enim corpori Maria originem dedit, licet ad crementa partumque corporis omne quod sexus sui est naturale contulerit.

ITEM: Et uerbum caro factum, cum caro esset, non tamen non erat et uerbum.

ITEM: Absolute autem apostolus huius inenarrandae /285/ corporeae natiuitatis sacramentum locutus est dicens: Primus homo de terrae limo, secundus homo de caelo. Cum ait secundum hominem de caelo, in originem eius ex superuenientis in uirginem sancti spiritus aditu testatus est.

ITEM: Ipse dominus huius natiuitatis suae mysterium pandens sic locutus est: Ego aum pania uiuus qui de caelo descendi. Si quia mandueauerit de pane meo, uiuet in aeternum. Ipse enim corporis sui origo est. Ac ne uerbi uirtus atque natura defecisse ex se existimaretur in carne, rursus panem suum esse dixit ut, per hoc quod descendens de caelis panis est, non ex humana conceptione origo esse corporis existimaretur, dum caeleste esse corpus ostenditur. At uero cum suus panis est, assumpti per uerbum corporis est professio. Subiecit enim: Nisi manducaueritis carnem filii hominis et sanguinem eius biberitis, non habebitis uitam in uobis ut, quia id quod filius hominis est et panis de caelis ipse descendit, per panem suum de caelo descendentem et per sanguinem et carnem filii hominis et conceptae ex uirgine carnis intelligatur assumptio.

ITEM: Homo itaque Christus Iesus unigenitus Deus, per carnem et uerbum ut hominis filius, ita Dei filius, hominem uerum secundum similitudinem nostri hominis sumpsit; in quo, quamuis aut ictus aut uulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio eleuaret, afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen passionis dolorem inferrent. Ut telum aliquod aut aquam perforans, aut ignem compungens, aut aera uulnerans, omnes quidem has passiones naturae suae infert, ut foret, ut compungat, ut uulneret; sed naturam suam in haec passio illata non retinet, dum in natura non est uel aquam forari, uel ignis pungi, uel aera uulnerari, quamuis naturae teli sit et uulnerare et compungere et forare.

ITEM: Passus quidem dominus, dum caeditur, dum suspenditur, dum crucifigitur, dum moritur; sed in corpus irruens passio nec non /286/ fuit passio nec tamen naturam passionis exercuit, dum et poenali ministerio desaeuit et uirtus corporis sine sensu poenae uim poenae in se desaeuientis excepit. Quid enim per naturam corporis humani conceptam ex spiritu carnem iudicamus? Homo ille de Deo est, habens ad patiendum quidem corpus, et passus est sed naturam non habens ad dolendum. Naturae enim propriae ac suae corpus illud est. Neque cum sitiuit aut esuriit aut fleuit, bibisse aut manducasse aut doluisse monstratus est sed ad monstrandam corporis ueritatem, corporis consuetudo suscepta est. Vel cum potum et cibum accepit, non se necessitati corporis sed consuetudini tribuit.

ITEM: Tenuit apostolus demonstrandae natiuitatis huius sacramentum, cum ait: In aimilitudine hominis constitutus et habitu repertus ut homo. Non fuit habitus ille tantum hominis sed ut hominis, dum et habitus carnis in natiuitatis est ueritate et similitudo carnis peccati a uitiis humanae passionis aliena est. Atque ita habet natiuitatem hominis, quia homo est; nec in uitiosa hominis infirmitate, quia Christus est. Quia quamuis forma nostri corporis esset in domino, non tamen uitiosae infirmitatis nostrae esset in corpore, qui non esset in origine, quod ex conceptu spiritus sancti uirgo progenuit.

ITEM: Timuisse tibi, o haeretice, dominus gloriae passionem uidetur? Sed ei ob ignorantiae huius errorem, et satanas Petrus et scandalum est.

ITEM: Tu quid sectaberis spei Christum Deum negando et metum ei passionis addendo? Anne timuit qui armatis ad corripiendum se obuius prodiit? et in corpore eius infirmitas fuit, ad cuius occursum consternata agmina persequentium ceciderunt? Quam igitur infirmitatem dominatam huius corpori credis, cuius tantam habuit natura uirtutem? Sed forte dolorem uulnerum timuit. Quem, /287/ rogo, penetrantis in carnem claui habuit horrorem, qui excisae auris carnem solo restituit attactu? Manus clauum dolet et sentit sibi uulnus, quae alteri dolorem uulneris non relinquit?

ITEM: Haeretice, cum exeunte ad proditionem Iuda non memineris dictum fuisse, nunc clarificatus est filius hominis? Si enim passio honori futura erat, quomodo tristem eum metus passionis effecerat, nisi forte tam irrationabilis fuerit, ut pati timuerit quae essent glorificatura patientem?

ITEM: Calicem quem dedit mihi pater, non uia ut bibam illum? Quomodo ergo per patiendi metum transferri a se calicem deprecatur, quod per dispensationis studium festinaret implere? Non enim conuenit ut pati nollet quod pati uellet.

ITEM: Oportuerat te dicti huius immemorem non fuisse: Verum tamen dico ucbis, amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem cum nubibus caeli.

ITEM: Omne, quod timetur, uitari necesse est dum timetur; quod infirmum est sumit ex imbecillitate terrorem. Tu uero quo sensu rationis intelligis, dominum Iesum ad quod festinat timere, et consternantem fortes infirmitate trepidare, et uulnera non permittentem dolori uulneratum dolore?

ITEM: Anne metuere tibi infernum chaos credendus est dicens latroni in cruce: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso, Martyri suo paradisum promittens, et consummatae beatitudinis delicias pollicens?

ITEM: Collatis igitur dictorum atque gestorum uirtutibus demonstrari non ambiguum est, in natura eius corporis infirmitatem naturae corporeae non fuisse, cum in uirtute naturae fuerit omnem corporum depellere infirmitatem, et passione illa, licet /288/ corpori illata sit, non tamen naturam dolendi corpori intulisse; quia quamuis forma corporis nostri esset in domino, non tamen in uitiosse infirmitatis nostrae esset corpore, qui non esset in origine, quod ex conceptu spiritus sancti uirgo progenuit. Quod licet sexus sui officio genuerit, tamen non terrenae conceptionis suscepit elementis, et extra corporis nostri infirmitatem est quod spiritalis conceptionis sumpsit exordium.

ITEM: Non eiusdem significationis est tristem esse propter mortem et tristem esse usque ad mortem, quia ubi propter mortem tristitia est illic ipsa mors cause est tristitiae. Ubi uero tristitia usque ad mortem est mors tristitiae est finis.

ITEM: Orauit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Non rogat ne secum sit sed ut a se transeat. Deinde rogat ne uoluntas sua fiat, et quod uult effici, id ipsum concedi sibi non uult. Ait enim, non siout ego uolo, sed sicut tu uis; ut uoluntate calicis deprecandi humanae in se sollicitudinis significans consortium, sententiam a se unitae sibi communisque cum patre non discerneret uoluntatis.

ITEM: Orate ne intretis in temptationem etc. Qui non scandalizaturos se pollicebantur in scandalum per infirmitatem carnis erant futuri. Non ergo sibi tristis est neque sibi orat sed illis quos monet orare peruigiles, ne in eis calix incumbat, quem a se transire orat ne in his scilicet maneat.

ITEM: Quod ait si possibile est, docuit quod ait Petro: ecce sathanas expetiuit, ut uos uentilet sicut triticum. Tristitia igitur usque ad mortem domino est, quia in morte monumentorum reseratione, mortuorum resurrectione confirmanda iam apostolorum fides esset.

ITEM: Quia post mortem eius per uirtutis gloriam apostolicae infirmitatis scandalum pelleretur.

ITEM: Subiecit post multam domini precem angelum astitisse confortantem eum, quo assistente prolixius /289/ orare coeperit ita ut guttis sanguinum corporis sudor efflueret.

ITEM: Haeresis meminerit creatorem angelorum creationis suae non eguisse auxilio.

ITEM: Propter nos tristis est; necesse est ut [et] propter nos sit confortatus, et de nobis. Sudorem uero infirmitati nemo audebit deputare; et contra naturam est sudare sanguinem, nec infirmitas est, quod potestas contra naturam gessit.

ITEM: Apostolus locutus est: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed uiuit ex uirtute Dei, uti cum in eodem esset infirmitas ad passionem et ad uitam Dei uirtus, non alius ac diuisus a se esset qui et pateretur et uiueret.

IDEM IN PSALMO: Deus in nomine tuo saluum me fac: Passio illa uoluntarie suscepta est, officio quidem ipsa satisfactura poenali non tamen poenae sensu laesura patientem, non quod illa laedendi non habuerit naturam sed quod dolorem diuinitatis natura non sentit. Passus ergo est Deus, quia se subiecit uoluntarius passioni sed tamen a naturae suae uirtute non excidit ut doloret.

IDEM SUPER MATTHAEUM ; CAP. XXLX: Aliquorum opinio est, quod cadere propter se maestitudo in Deum potuerit eumque futurae passionis metus fregerit, quia dixit: tristis est anima mea usque ad mortem, et illud: pater, si possibile est, transeat a me calix iste, et rursum: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma, et ad postremum bis id ipsum: pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat uoluntus tua. Volunt enim ex infirmitate corporis aerumnam spiritui adhaerere, ac si uirtutem illam incorruptae substantiae imbecillitatis suae sorte assumptio carnis infecerit et aeternitatis naturam fragilitas acceperit, quae ad metum tristis est, si ad dolorem infirma, si ad mortem trepida, iam et corruptioni subdita erit; ac si aeternitas mutata in metum, si potest esse quod non erat, potuit perinde hoc quod in ea est aliquando non esse. Deus autem /290/ sine mensura temporum semper est, et qualis est talis aeternus est. Aeternitas autem in infinito manens ut in his quae fuerunt, ita in illis quae consequentur extenditur semper integra, incorrupta. Sed eorum omnis hic sensus est, ut opinentur metum mortis in Dei filium incidisse, qui asserunt eum non de aeternitate prolatum neque de infinitate paternae substantiae extitisse. Quod si euangeliorum capaces esse potuissent, scirent uerbum in principio Deum. Mori igitur nihil in Deo potuit, neque ex se Deo ullus metus est. Sed quia maestum fuisse dominum legimus, causas maestitudinis reperiamus. Assumptis Petro et Iacobo et Iohanne coepit tristis esse. Ergo non ante tristis est quam assumpsit, et omnis metus illius esse coepit illis assumptis, atque ita non de se orta est sed de his quos assumpserat, maestitudo. Denique ait: triatia est anima mea usque ad mortem, non ait propter mortem. Nam si de morte erat metus, ad eam utique referri, propter quam erat, debuit. Superius dixerat: Scandalum patiemini in ista nocte. Sciebat enim exterrendos, fugandos, negaturos. Sed quia spiritus blasphemiae nec hic nec in aeternum remittitur, metuit ne se Deum abnegarent, quem caesum et consputum et crucifixum erant contemplaturi. Quae ratio seruata in Petro est, qui cum negaturus esset, ita negauit: non noui hominem, quia dictum est, aliquid in filium hominis remittetur. Tristis ergo est anima usque ad mortem. Non itaque mors sed tempus mortis in metu est; quia post eam resurrectionis uirtute fides esset firmanda credentium. Deinde orat: pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; sed tamen non sicut ego uolo, sed sicut tu uis. Non ait: transeat [a] me calix iste. Qui autem ut a se transeat rogat, non ut ipse praetereatur orat sed ut in alterum id quod a se transit excedat. Totus igitur super his qui passuri erant metus est; atque ideo quia non est possibile se non /291/ pati, pro his rogat qui passuri erant post se, dicens: transeat calix a me, id est quomodo a me bibitur ita ab his bibatur sine sped diffidentia, sine sensu doloris, sine metu mortis. Ideo autem si possibile est, quia carni et sanguini grauis terror est et difficile est eorum acerbitate corpora humana non uinci. Quod autem ait: non siout ego uolo, sed sicut tu, uellet quidem eos non pati, ne forte in passione diffident sed cohaereditatis suae gloriam sine passionis difficultate mereantur.

ITEM: Discipulos dormientes et Petrum coarguit, cur secum una saltim hora non uigilet. Petrum ideo ex tribus, quia prae caeteris non se scandalizaturum fuerat gloriatus.

ITEM: Rogat ut quod pater uult bibendi calicis in eos ex se transeat fortitudo.

ITEM: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Non utique de se; ad eos enim hic sermo conuersus est. Aut quomodo nunc de se spiritus promptus, si superius triatia est anima usque ad mortem? Sed uigilari praecipit et orari ne in temptationem incidant, ne infirmitati corporis succumbant.

ITEM: Passuris discipulis per fidei iustificationem, omnem in se corporis nostri infirmitatem assumpsit, crucique secum uniuerse quibus infirmabamur affixit. Ideo peccata nostra portat et pro nobis doles; quia fidei calue feruentes, cum aduersus diabolum passionis bello sit decertandum, omnes imbecillitatum nostrarum dolores cum corpore eius et passione moriuntur. Et ideo transire ab eo calix non potest, nisi ilium bibat, quia pati nisi ex eius passione non possumus.

IDEM IN PSALMO CXLI: Omnium apostolorum fides usque ad resurrectionis tempus fuit trepida; et hinc illud est: tristis est anima mea usque ad mortem. Non enim ait propter mortem, quia licet se passioni daret non tamen uirtus aeterna dolorem passionis exciperet. /292/

AMBROSIUS IN LIBRO DE INCARNATIONE: Infirmos in se praesignans dominus ait: transeat a me calix iste. Non enim uere timebat dominus pati, tertio die resurrecturus, et cum arderet Paulus dissolui et esse cum Christo, iste gaudet coronandus, tristis est dominus coronaturus. Sed tristitiam sic assumpsit quomodo carnem; fuit enim tristis sed uoluntate tristitiam suscepit ueram, quomodo uoluntate carnem ueram.

IDEM DE TRINITATE AD GRATIANUM LIB. II: Scriptum est, inquiunt haeretici, Pater, si possibile est, transfer a me calicem hunc, et ideo si omnipotens est, quomodo de possibilitate ambigit? Ergo quia omnipotentem probaui, probaui utique eum ambigere de possibilitate non posse. Verba, inquis, Christi sunt. Verum dicis. Sed quando et qua forma loquatur aduerse. Hominis substantiam gerit, hominis assumpsit affectum. Non ergo quasi Deus sed quasi homo loquitur, cum scriptum sit de Deo: Impossibile enim tibi nihil. De quo autem dubitat, de se an de patre? De eo utique, cui dicit transfer, dubitat hominis affectu. Timet Christus, dum Petrus non times? Petrus dicit: Animam meam pro te ponam. Christus dicit: Anima mea turbatur. Utrumque uerum est et plenum utrumque rationis, quod inferior non times et superior gerit timentis affectum. Ille enim quasi homo uim mortis ignorat, iste quasi Deus in corpore constitutus fragilitatem carnis exponit, ut eorum qui sacramentum incarnationis abhorrent excluderetur impietas.

IDEM IN EODEM: Omnia quae pater habet, mea sunt. Sine dubio quia nihil excipit, quam habet pater, eandem habet et filius uoluntatem. Una ergo uoluntas ubi una operatio. Sed alla uoluntas hominis, alla Dei. Cum Petrus Deum uellet a passione reuocare, /293/ Dominus ait: Non aapia quae Dei sunt, asd quae hominum. Suscepit ergo uoluntatem meam, tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino, qui crucem praedico. Mea est uoluntas quam suam dixit, quia ut homo suscepit tristitiam, ut homo locutus est, et ideo ait: non sicut ego uolo, sed sicut tu uis. Mea tristitia quam meo suscepit affectu. Nemo enim moriturus exultat. Mihi patitur, mihi tristis est, mihi doles. Ergo pro me et in me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret. Doles domine non tua sed mea uulnera, non tuam mortem sed nostram infirmitatem, sicut ait propheta quia pro nobia dolet. Et quid mirum si pro omnibus doluit, qui pro uno fleuit? Si moriturus pro omnibus taedeat? Ut homo ergo dubitat, ut homo turbatur. Non turbatur uirtus, non eius diuinitas sed turbatur anima; turbatur secundum humanae fragilitatis assumptionem, et ideo quia suscepit animam, suscepit et animae passiones. Non enim Deus eo quod Deus erat aut turbari aut mori posses.

ITEM: Caro igitur est passe, diuinitas autem a mortis libera passione.

ATHANASIUS DE TRINITATE LIB. VI, CAP. II: Maledictus, qui hominem uere, quem assumpsit, passum esse non confitetur, fiat, fiat.

ITEM CAP. IV: Si quis confitetur uerum hominem, quem assumpsit, non uere manducasse aut bibisse aut lacrimatum fuisse et sanguinem sudasse, et passum fuisse, anathema sit.

AUGUSTINUS IN LIB. LXXXIII 0UAESTIONUM, CAP. LXXXI: Ostendimus per innumerabiles locos narratum de illo ab euangelistic, quod in his affectionibus fuerit quae sine anima esse non possum. Non profero: triatia est anima mea, et poteatatem habeo ponendi animam meam, et maiorem dileotionem nemo habet, quam ut animam anam ponat quia pro amiaia auia, quae peruicax contradictor potest dicere figurate a domino dicta, ubi habemus eum et /294/ natum et comprehensum a Iudaeis et flagellatum et crucifixum atque interfectum et sepultum. Si ergo eum ista corpus habuisse testantur sic indicant habuisse animam affectiones illae quae non possunt esse nisi in anima, quas nihilominus legimus [esse]. Miratus est Iesus et iratus et contristatus et hilaratus et multa alia.

ITEM: Stultum est credere narranti euangelistae, quod manducauerit, et non ei credere, quod esurierit. Nec nos illa terret inepta calumnia qua resistentes aiunt, Ergo sub necessitate positus fuit, si has affectiones animi ueras habuit. Facile quare respondemus, ergo sub necessitate positus fuit, quia comprehensus, flagellatus, crucifixus et mortuus est. Ut tandem intelligatur, sic eum passiones animi uoluntate dispensationis, ueras tamen, ut placuit, suscepisse, quemadmodum passiones corporis eadem dispensationis uoluntate sine ulla necessitate susceperit. Utrumque, ut oportebat, uoluntate exhibuit, et tamen uerissime exhibuit. Sicut ergo nec nos nec illos necessitatis nomine quisquam auellit a fide uerissimae passionis, per quam corpus eius ostenditur, sic nos ipso nomine necessitatis nemo deterret a fide uerissimae affectionis, per quam eius animam agnoscimus.

IDEM IN PSALMO XXIX: Multa gessit secundum corpus, ex quo intelligimus quia habuit corpus. Ambulauit sedit, dormiuit, flagellatus est, crucifixus, mortuus. Quomodo ergo ex his indiciis cognoscimus quia uerum corpus habuit, sic et ex quibusdam aliis officiis quia habuit animam. Esurire, sitire animae sunt. Si falsa dicunt ista fuisse, falsa erunt et illa quae de corpore creduntur.

EX CONCILIO CARTHAGINENSI, CAP. I: Qui episcopus ordinandus est, ante examinetur, si credat, ut qui erat in diuinitate Dei filius, ipse fieret in homine hominis filius, qui passus sit uera carnis passione, /295/ mortuus uera corporis sui morte etc.

AMBROSIUS DE FIDE AD GRATIANUM IMPERATOREM, LIB. I: Ut homo dubitat, ut homo turbatur; quia suscepit animam, suscepit animae passiones.

ITEM: Deus meus, ut quid me dereliquisti? ut homo loquitur, meos circumferens metus, quod in periculis positi a Deo deseri nos putamus.

ITEM: Per naturam hominis et dubitauit et taedia habuit.

AUGUSTINUS QUAESTIONUM LXXXIII CAP. XXXV: Nulli dubium est non aliam metuendi esse causam nisi ne id quod amamus aut adeptum amittamus, aut non adipiscamur speratum.

ITEM CAP. XXXVI: Nemo beatissimus metuit. Non est itaque uitium non metuere.

CLAUDIANUS PRAEFECTORIO PATRICIO DE STATU ANIMAE: Prout locus est moneo consentaneum super sententia tua Hilarium Pictauum esse potuisse, qui scilicet inter complura praecelsarum disputationum suarum quiddam secretius sentiens duo haec aduersa inde disseruit. Unum quo nihil incorporeum creatum dixit, aliud quo nihil doloris Christum in passione sensisse, cuius si passio uera non fuit, redemptio quoque nostra uera esse non potuit. Sed quoniam beatus Hilarius opinionis huiusce uitium uirtute confessionis aboleuit, sic sustinet reprehensionis stilum, ut non patiatur detrimenta meritorum. Quapropter estenus diuinarum tractatoribus scripturarum fidem adhiberi par est quod usque eidem tenori ueritatis adstipulantur.

BEDA SUPER TOBIAM: Expauescens piscem Tobias clamauit uoce magna dicens, domine, inuadit me. Et dominus imminente mortis articulo coepit pauere et taedere, non diabolum pertimescens sed mortem, quae inuidia diaboli intrauit in orbem terrarum, naturae carnalis fragilitate horrescens. Unde et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab /296/ eo hora: abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed non quod uolo, sed quod tu.


Q. 081: QUOD IN MORTE CHRISTI SEPARATIO DIVINITATIS ET HUMANITATIS

       SIT ET NON.

ATHANASIUS DE TRINITATE LIB. III: Nostras infirmitates noster mortalis uel passibilis homo uere sustinuit, qui post passionem a Deo rursus assumptus est.

ITEM: Intellige quia prius hic homo in natiuitate de Maria uirgine assumptus est, et in passione permittente potestate eius traditus est, et post passionem denuo assumptus ab ipso uel acceptus est.

ITEM LIB. VI, CAP. II: Maledictus qui hunc totum hominem, id est animam et corpus, quod assumpsit, denuo assumptum uel liberatum post tertiam diem a mortuis resurrexisse non confitetur, fiat, fiat.

HILARIUS SUPER MATTHAEUM: Clamor uero ad Deum corporis uox est recedentis a se uerbi Dei testate discidium; denique cur relinquatur exclamat dicens: Deus meus, quare me dereliquisti? Sed relinquitur, quia erat homo morte peragendus.

AMBROSIUS SUPER LUCAM: Clamauit Iesus uoce magna dicens: Veua, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Ergo nec ego erubescam confiteri, quod Christus non erubuit magna uoce profiteri. Clamauit homo, diuinitatis separatione moriturus; nam cum diuinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat, nisi uita discederet, quia uita diuinitas est.

AUGUSTINUS SUPER IOHANNEM HOMILIA XLV: Si dixerimus quia Verbum Dei posuit animam et iterum sumpsit, metuendum est ne dicatur nobis, Ergo aliquando anima illa separate est a Verbo et aliquando /297/ Verbum illud, ex quo suscepit animam illam, fuit sine anima.

ITEM: Quid fecit passio, quid fecit mors, nisi corpus ab anima separauit? Animam uero a uerbo non separauit. Mortuus est dominus sine dubio. Caro ipsius exspirauit, anima ad tempus deseruit carnem. A uerbo autem animam separatam esse non dico. Latronis animae dixit: hodie mecum eris in paradiso. Latronis animam non deseruit, et deserebat suam? Absit sed animam inseparabiliter habuit.

IDEM DE TRINITATE LIB. II, CAP. V: Ideo nusquam scriptum est quod Deus pater maior sit spiritu sancto, quia non sic est assumpta creatura, in qua appareret spiritus sanctus, sicut assumptus est filius hominis. Neque enim columbam beatificauit spiritus, uel ignem unitatique personae suae coniunxit in aeternum.

CLAUDIANUS DE STATU ANIMAE LIB. III: Ipse quoque dominus de cruce clamauit: Deus meus, quare me dereliquiati? Si enim non discessit, non dereliquit. Si dereliquit, utique discessit. Sicut ergo illocalitas Deo non adimitur, quo hominem Christum discedendo deseruit, sic anima illocalitatis priuilegium non amittit, cum corpore moriente discedit.

ITEM SUPRA: Magis in anima est corpus quod aggrauat animam, quam in corpore anima quae grauatur, onus uidelicet in portitore, non portitor in onere. Quae cum ita sint, magnam animae auctoris sui inesse similitudinem illud indicio est, quod sicut illocaliter mundus in Deo est sic illocaliter corpus in anima.

FULGENTIUS IN LIBRO DE IMMENSITATE DIVINITATIS FILII DEI: Communem passionem diuinitatis et carnis unitas personae fecit in Christo. Per hanc unitatem dominus gloriae asseritur crucifixus.

ITEM: Quando mortuo Christo anima deseruit carnem tunc solutum est illud templum.

ITEM: Ipsa quoque Christi diuinitas, quae secundum animam contristari et secundum carnem dignata est mori, secundum substantiae proprietatem, sicut immortalis /298/ sic est impassibilis praedicanda.

ITEM: Humanitas ergo filii nec tote in sepulcro fuit nec tote in inferno sed in sepulcro secundum carnem Christus iacuit, et secundum animam ad infernum descendit. Secundum eandem animam ab inferno ad carnem, quam in sepulcro reliquerat, rediit. Secundum diuinitatem uero quae nec loco tenetur nec fine concluditur, totus fuit in sepulcro cum came, totus in inferno cum anima. Ac per hoc plenus fuit ubique Christus, quia non est Deus ab humanitate quam susceperat separatus, qui et in anima sua fuit ut solutis inferni doloribus ab inferno uictrix rediret, et in carne sua fuit ut celeri resurrectione corrumpi non posses.

ITEM: Totus Christus secundum solam animam ad infernum descendit. Idem atque inseparabilis Christus secundum solam carnem de sepulcro surrexit. Idem atque inseparabilis Christus secundum totum hominem quem accepit terram localiter deserens ascendit.


Q. 082: QUOD IN CHRISTO SUGGESTIO ETIAM DELECTATIONIS FUERIT

       ET CONTRA.

HIERONYMUS IN PSALMO XIV: Uaque ad noctem increpuerunt me renes med. Delectationes carnis tunc me increpant, quando mihi suggerunt ut peccem, quando delectatur caro. Sed nisi tu fuisses a dextris, forsitan infirmarer. Sed prouidebam dominum in conspectu meo aemper; filius patrem, ecclesia Christum. Quoniam a dextris est mihi, ne commouear. Ac si dicat, Si tu non fuisses a dextris, forsitan commouerer, id est de fide ad infidelitatem, de bono ad malum.

GREGORIUS HOMILIA EVANGELIORUM XVI: Ductus est Iesus in desertum. Tribus modis temptatio agitur, suggestione, delectatione, consensu. Et nos cum temptamur, plerumque in delectatione aut etiam in consensu /299/ labimur, quia de carnis peccato propagati in nobis etiam gerimus unde certamina toleremus. Deus uero, qui sine peccato uenerat, nihil contradictionis in semetipso tolerabat. Temptari ergo per suggestionem potuit sed eius mentem delectatio peccati non momordit. Atque ideo omnis diabolica illa temptatio foris, non intus fuit.


Q. 083: QUOD CHRISTUS VEL SANCTI MORI VOLUERINT ET NON.

ISAIAS PROPHETA: Oblatus est, quia ipse uoluit.

IPSE DOMINUS IN EVANGELIO: Nemo tollit animam meam a me sed ego pono eam.

ITEM: Non ueni facere uoluntatem meam sed eius qui misit me.

ITEM: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumptamen non sicut ego uolo sed sicut tu.

ET RURSUM: Non mea uoluntas sed tua fiat.

PAULUS AD PHILIPPENSES: Coartor autem e duobus, desiderium habens dissolui et cum Christo esse etc.

IDEM AD LAODICENSES: Est enim mihi uera uita in Christo et mori gaudium.

IDEM IN SECUNDA AD CORINTHIOS: Nam et qui sumus in tabernaculo isto, ingemiscimus grauati, eo quod nolumus exspoliari sed superuestiri, ut absorbeatur quod mortale est a uita.

HIERONYMUS DE AMORE DEI ET SAECULI: Cruciat te amor carnis, tolle crucem tuam et sequere dominum. Et ipse tibi dominus et saluator tuus quamuis in carne Deus humanum tamen demonstrauit affectum, ubi ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Nouerat quod calix iste transire non poterat, ad eum bibendum uenerat uoluntate non necessitate. Pro te uocem hominis, uocem carnis emisit; te in se dignatus est transfigurare. Voluntatem ostendit qua temptari posset, continuo docuit quam uoluntatem cui uoluntati praeferre deberes. Pater, /300/ inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste; uox carnis, non spiritus, uox infirmitatis, non diuinitatis. si fieri potest, transeat calix iste. Illa est uoluntas. de qua et Petro dicitur: Cum autem senueris, alter te cinget et ducet quo tu non uis. Unde ergo uicerunt martyres? quia uoluntati carnis uoluntatem spiritus praeposuerunt. Amabant hanc uitam et ideo ponderabant. Inde considerabant quantum amanda esset aeterna, si sic amatur ista peritura. Moriturus mori non uult et erit necessario moriturus.

IDEM IN PSALMO CXXXII: Ecce quam bonum et quam iocundum. Bonum est martyrium sed non est iocundum. Habet enim supplicia et poenas et semper in cruciatibus dolorem, et utique in dolore non est iocunditas.

AUGUSTINUS IN PSALMO LXXXV: Adiuuiati me et consolatus es me. Contristatus est beatus Cyprianus in passione, modo consolatus est in corona etc.

IDEM SUPER IOHANNEM SERMONE CXXI: Extendes, inquit, manus tuas, hoc est crucifigeris. Ad hoc autem ut uenias, alius te cinget et ducet quo non uis. Prius dixit quo fieret, deinde dixit quomodo fieret. Non enim crucifixus sed crucifigendus quo nollet est ductus; nam crucifixus abiit quo uolebat. Solutus quippe a corpore uolebat esse cum Christo sed si fieri posset praeter mortis molestiam, ad quam nolens ductus est. Nolens ad eam uenit sed uolens eam uicit et reliquit hunc infirmitatis affectum, quo nemo uult mori, usque adeo naturalem ut eum beato Petro nec senectus auferre potuerit, cui dictum est: Cum senueris, duceris quo non uis. Propter nos consolandos etiam in se transfigurauit ipse saluator dicens: Pater, si fieri potest, transeat etc. Qui utique mori uenerat, nec habebat mortis necessitatem sed uoluntatem, potestate positurus animam suam et rursus eam sumpturus.

ITEM: Nam si nulla esset mortis uel parua molestia, non esset tanta martyrum gloria. /301/

GREGORIUS EVANGELIORUM HOMILIA III, DE SANCTA FELICITATE SERMONEM ADNECTENS: Optauit nullum post se relinquere ne si quem haberet superstitem, non posset habere consortem. Nemo ergo existimet quod eius cor morientibus filiis etiam carnalis affectus minime pulsauit. Neque enim filios, quos carnem suam esse nouerat, sine dolore poterat morientes uidere; sed erat uis amoris interior quae dolorem uinceret carnis. Unde et passuro Petro dicitur: Atrus te oinget et duaet quo non uis. Neque enim plenissime Petrus, si nollet, pro Christo pati potuisset. Sed martyrium quod per infirmitatem carnis noluit, per uirtutem spiritus amauit. Qui dum per carnem ad poenas trepidat, per spiritum ad gloriam exultat, actumque est ut cruciatum martyrii nolendo uoluisset. Sicut nos quoque cum gaudium quaerimus salutis, amarum poculum sumimus purgationis. Amaritudo quidem in poculo displicet sed restituenda per amaritudinem salus placet.

EX LIBRO SENTENTIARUM PROSPERI, CAP. CLXXXII: Nemo quod toIerat amat etiam si tolerare amat, quia aliud est fortis patientia, aliud secura felicitas. Nec eiusdem est temporis labor pugnae et beatitudo uictoriae.


Q. 084: QUOD CHRISTUS DESCENDENS AD INFEROS OMNES LIBERAVERIT

       INDE ET NON.

ORIGENES SUPER GENESIM HOMILIA ULTIMA: Catulus leonis Iuda etc. Mors Christi oppressio et triumphus daemonum fuit. Omnem namque praedam quam leo ille contrarius inuaserat, prostrato homine et deiecto hic leo eripuit.

AMBROSIUS IN EPISTOLA PAULI AD ROMANOS: Omnes enim pecaauerunt tam Iudaei quam Graeci, quam ob rem Christi mors omnibus proficit, et hic in saeculo, quid credendum et obseruandum est, docuit; et de inferno omnes eripuit.

ITEM: Sicut et ad Galatas dicit: Christus nos redemit offerens se pro nobis. Permisit enim se uolenti diabolo sed inpraescio. /302/ Putans enim Christum se posse retinere, quia uirtutem eius ferre non potuit, omnes quos tenebat simul cum illo amisit.

ITEM: Manifestum est omnes in Adam peccasse quasi in massa.

ITEM: Mors secunda in Gehenna, quam non peccato Adae patimur sed eius occasione propriis peccatis acquiritur, a qua boni immunes sunt, tantum nisi quod in inferno erant sed superiore.

ITEM: Gratiam autem Dei in plures abundare est, quia et in his qui delicto Adae mortui dicuntur similiter peccantes, et in his qui non peccauerunt in hac similitudine praeuaricationis Adae: paterno autem peccato ex sententia Dei erant apud inferos, gratia Dei abundauit in descensu saluatoris omnibus dans indulgentiam cum triumpho sublatis eis in caelum.

IDEM IN EPISTOLA AD COLOSSENSES: Qui eripuit nos de potes tate tenebrarum etc. In quo habemus redemptionem etc. Nam sine fide Christi nullus egressus de inferno est, quia obligatus peccatis exire ianuas Tartari non potest.

GREGORIUS IN HOMILIA SABBATI INFRA OCTAVAS PASCHAE: Haec festiuitas recte dici potest solempnitas solempnitatum. Per hanc electi, qui quamuis in tranquillitatis sinu tamen apud inferni claustra tenebantur, ad paradisi amoena reducti sunt. Quod ante passionem dixit, in resurrectione sua Dominus adimpleuit: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Omnia etenim traxit, qui de electis suis apud inferos nullum reliquit. Omnia abstulit, utique electa. Neque etenim infideles quosque et pro suis criminibus aeternis suppliciis deditos ad ueniam resurgendo reparauit sed illos ex inferni claustris rapuit quos suos in fide et actibus recognouit. Unde recte etiam per Osee dicitur: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne! Id namque quod occidimus, agimus ut penitus non /303/ sit. Ex eo etenim quod mordemus, partem abstrahimus et partem relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus occidit mortem, mors mortis extitit. Quia uero ex inferno partem abstulit et partem reliquit, non occidit funditus sed momordit infernum.

AUGUSTINUS AD OPTATUM: Illa tamen sit fides salua qua credimus nullum hominem liberari a contagio mortis, quod prima natiuitate contraxit, nisi per unum mediatorem. Cuius hominis eiusdemque Dei saluberrima fide etiam illi salui facti sunt qui, priusquam ueniret in carne, crediderunt in carne uenturum. Eadem namque fides est et nostra et illorum, quoniam illi crediderunt futurum, et nos credimus factum. Unde dicit apostolus: Habentes autem eundem spiritum. Si ergo eundem spiritum fidei et illi habebant qui uenturum in carne praenuntiarunt Christum, quem etiam illi qui eum uenisse nuntiarunt, sacramenta esse potuerunt pro temporum diuersitate diuersa, ad unitatem tamen eiusdem fidei concordissime recurrentia. Scriptum est in Actibus apostolorum loquente Petro: Quid temptatis Deum, ingum imponere, quod neque patres nostri, neque nos potutmus portare? Sed per gratiam domini lesu credimus nos saluari, quem ad modum et illi. Si ergo et illi per gratiam domini Iesu saluos fieri se crediderunt, manifestum est quoniam haec gratia et antiquos iustos uiuere fecit ex fide. Iustus autem ex fide uiuit. Proinde cum omnes iusti, hoc est ueraces Dei cultores, siue ante incarnationem siue post incarnationem Christi nec uixerint nec uiuant nisi ex fide incarnationis Christi, in quo gratiae plenitudo, profecto quod scriptum est non esse aliud nomen sub caelo, in quo oportet saluos fieri nos, ex illo tempore ualet ad saluandum, ex quo in Adam uitiatum est genus humanum.

IDEM AD CONSULTA HILARII: Ut sciamus antiquos iustos, quicumque esse potuerunt, non nisi per eandem fidem liberatos per quam liberamur et nos, fidem scilicet /304/ incarnationis Christi, quae illis praenuntiabatur sicut et nobis annuntiatur.

IDEM AD DARDANUM: Sacramentum regenerationis nostrae manifestum esse uoluit manifestus mediator. Erat autem antiquis iustis aliquod occultum, cum tamen et illi eadem fide salui fierent quae fuerat suo tempore reuelanda. Non enim audamus fideles temporis nostri praeferre amicis Dei per quos nobis ista prophetata sunt, cum Deum Abraham et Isaac et Iacob ita se Deus esse commemoret ut hoc dicat suum nomen in aeternum.

IDEM DE NUPTIIS ET CONCUPISCENTIA LIB. I: Non quod ante circumcisionem iustitia fidei nulla erat. Nam cum adhuc esset in praeputio, ex fide iustificatus est ipse Abraham, pater gentium, quae fidem ipsius erant sectaturae. Sed superioribus temporibus omni modo latuit sacramentum iustificationis ex fide. Eadem tamen fides mediatoris saluos iustos faciebat antiquos, pusillos cum magnis, non uetus testamentum quod in seruitutem generat, non lex quae non sic data est quae possit uiuificare sed gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum. Quia sicut credimus nos Christum in carne uenisse, sic illi uenturum; sicut nos mortuum ita illi moriturum; sicut nos resurrexisse ita illi resurrecturum; et nos et illi ad iudicium mortuorum uiuorumque uenturum.

IDEM IN LIBRO DE CORREPTIONE ET GRATIA: Si enim, sicut ueritas loquitur, nemo liberatur a damnatione quae facta est per Adam, nisi per fidem Iesu Christi, et tamen ab hac damnatione non se liberabunt qui potuerunt dicere se non audisse euangelium Christi, cum fides ez auditu sit, quanto minus se liberabunt qui dicturi sunt, perseuerantiam non accepimus? Iustior enim uidetur excusatio dicentium, non accepimus audientiam, quam dicentium, non accepimus perseuerantiam. Quoniam potest dici homini, In eo quod audieras et tenueras perseuerares, si uelles. Nullo modo autem dici potest, /305/ id quod non audieras crederes, si uelles.

HIERONYMUS IN EPISTOLA AD GALATAS LIBRO I: Aiunt quidam, Si uerum sit ex operibus legis neminem iustificari sed ex fide Iesu Christi, patriarchas sanctos, qui ante aduentum Christi fuerunt, imperfectos fuisse. Quos ammonere debemus, sanctos, qui antiquitus fuerunt, ex fide Christi iustificatos. Siquidem Abraham uidit diem Christi, et Moyses maiores diuitias aestimauit thesauris Aegyptiorum improperium Christi, aspiciebat enim in remunerationem, et Isaias uidit gloriam Christi ut Iohannes euangelista commemorat, et Iudas de omnibus generaliter: commonere, inquit, uos uolo, quoniam Iesus populum de terra Aegypti saluans, secundo eos qui non crediderunt perdidit.

GREGORIUS SUPER EXTREMAM PARTEM EZECHIELIS HOMILIA V: Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes: Osanna benedictus qui uenit in nomine domini. Quia omnes electi qui in Iudaea esse potuerunt siue qui nunc in ecclesia existunt in mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt.

IDEM GEORGIO PRESBYTERO ET THEODORO DIACONO: Diaconibus narrantibus agnoui quod dilectio uestra dixisset, dominum Iesum Christum ad inferos descendentem omnes qui illic confiterentur eum Deum, saluasse atque a poenis liberasse. De qua re uolo ut uestra caritas longe aliter sentiat. Descendens quippe ad inferos solos illos per suam gratiam liberauit qui eum uenturum esse crediderunt et praecepta eius uiuendo tenuerunt.

ITEM: Sed ne dilectionem uestram in mea disputatione immorer, quid de hac haeresi Philaster in libro quem de haeresibus scripsit, dixerit, agnoscat. Cuius haec uerba sunt: Sunt haeretici qui dicunt dominum in infernum descendisse et omnibus post mortem etiam ibidem se nunciasse, ut confitentes ibidem saluarentur, cum hoc sit contrarium dicente propheta /306/ Dauid: In inferno autem quis confitebitur tibi?

BEDA IN ACTIBUS APOSTOLORUM DE VERBIS PETRI APOSTOLI: Hic est lapis qui reprobatus est a uobis aedificantibus qui factus est in caput anguli; Et non est in alio aliquo salus. Si in nullo alio sed in Christo tantum mundi salus est, ergo et patres testamenti ueteris eiusdem redemptoris incarnatione et passione saluati sunt qua nos saluari credimus. Etsi enim sacramenta pro temporum ratione discrepent fides tamen una eademque concordat, quia quam nos per apostolos factam, eandem illi dispensationem Christi per prophetas didicerant esse uenturam.


Q. 085: QUOD INCERTUM SIT QUA HORA NOCTIS DOMINUS RESURREXERIT ET

       CONTRA.

HIERONYMUS AD HEDIBIAM LIB. XII QUAESTIONUM: Nulli notum est qua hora dominus resurrexit.

IDEM IN EPISTOLA AD GALATAS: Quarta uigilia noctis uenit dominus ad discipulos ambulans super mare. Ita et quarta uigilia noctis VIII Kalendas Ianuarii natus, et quarta uigilia noctis VI Kalendas Aprilis resurrexit, et quarta uigilia noctis uenturus est ad iudicium. Nox in quattuor uigiliis diuiditur. Una uigilia tres horae sunt.

BEDA CCCLII CAP. SUPER MATTHAEUM: Ultima parte noctis dominus resurrexit.


Q. 086: QUOD DOMINUS RESURGENS PRIMO APPARUERIT MARIAE MAGDALENAE

       ET NON.

MARCUS EVANGELISTA: Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia.

AMBROSIUS IN LIB. DE VIRGINIBUS: Considerate quia uirgines prae apostolis resurrectionem /307/ domini uidere meruerunt. Nam cum in nouo monumento suo posuisset Ioseph domini corpus, obseruabant uirgines.

ITEM: Vidit ergo Maria resurrectionem domini, et prima uidit et credidit. Vidit et Maria Magdalene, quamuis adhuc ista notaretur.

ITEM: Denique Maria Magdalene dominum prohibetur tangere, quia dubitabat de resurrectionis fide. Illa ergo tangit quae fide tangit.

SEDULIUS ILLE EGREGIUS VERSIFICATOR, CUIUS ETIAM PASCHALE OPUS INTER AUTHENTICA PAPA GELASIUS CONNUMERAT:

    Coeperat interea post tristia sabbata felix
    Irradiare dies; culmen qui nominis alti
    A domino dominante trahit, primusque uidere
    Promeruit nasci mundum atque resurgere Christum.

ITEM:

                              Hoc luminis ortu
    Virgo parers, aliaeque simul cum munere matres
    Messis aromaticae notum uenere gementes
    Ad tumulum; uacuumque uident iam corpore factum,
    Sed plenum uirtute locum. Nam missus ab astris
    Angelus attoniti residebat uertice saxi.

ITEM:

    Ecclesiam Christus pulchro sibi iunxit amore,
    Haec est conspicuo radians in honore Mariae
    Quae cum clarifico semper sit nomine mater,
    Semper uirgo manes; huius se uisibus adstans,
    Luce palam dominus prius obtulit; ut bona mater
    Grandia diuulgans miracula, quae fuit olim
    Aduenientis iter haec sit redeuntis et index.
    Mox aliis conuiua potens in fragmine panis
    Agnitus apparuit etc.


Q. 087: QUOD ILLI QUI CUM DOMINO RESURREXERUNT ITERUM MORTUI SUNT

       ET NON.

IOHANNES CHRYSOSTOMUS HOMILIA XXVIII DE EXPOSITIONE SYMBOLI, QUAE SIC INCIPIT, SUPER FABRICAM TOTIUS ECCLESIAE: /308/ Descendit ad infernum, ut et ibi a miraculo non uacaret. Nam multa corpora sanctorum resurrexerunt cum Christo, quae postea mortua sunt, sicut Lazarus, sicut filia archisynagogi, sicut filius uiduae. Nam multa corpora sanctorum resurrexerunt cum Christo, de quibus dixit apostolus: ex quibus plures manent usque adbuo, quidam autem dormierunt.

AUGUSTINUS SUPER IOHANNEM, sic eum uolo manere donec ueniam: Sicut ad horam multa corpora sanctorum surrexerunt, quando passus est Christus, et post eius resurrectionem apparuerunt multis.

ATHANASIUS IN SYMBOLO FIDEI: Ad cuius aduentum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis.

HIERONYMUS SUPER MATTHAEUM: Et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Quomodo Lazarus mortuus resurrexit sic et multa corpora sanctorum resurrexerunt, ut dominum resurgentem ostenderent; et tamen cum monumenta aperta sint, non ante resurrexerunt quam dominus resurgeret, ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis.

IDEM IN SERMONE DE ASSUMPTIONE SANCTAE MARIAE: Ne forte si uenerit uestris in manibus illud apocryphum de transitu eiusdem uirginis, dubia pro certis recipiatis. Quod multi Latinorum pietatis amore amplius amplectuntur, praesertim cum ex his nihil aliud experiri potest pro certo, nisi quod hodierna die gloriosa migrauit a corpore.

ITEM: Haec idcirco dixerim, quia multi nostrorum dubitant utrum assumpta fuerit simul cum corpore an obierit relicto corpore.

ITEM: Utrum surrexerit nescitur, quamuis nonnulli astruere uelint eam iam resuscitatam inmortalitate uestiri.

ITEM: Quid horum uerius censeatur, ambigimus; melius totum Deo committimus, cui nihil impossibile est, quam ut aliud temere definire uelimus /309/ quod non probamus, sicuti et de his quos cum domino resurrexisse creditur. Sed utrum redierint in terrae puluerem, certum non habemus; de quibus profecto nonnulli doctorum senserunt et etiam in suis reliquerunt scriptis quia iam in illis perfecta sit complete resurrectio. Fatentur enim quod ueri testes non essent nisi et uera esset eorum resurrectio. Unde et beatus Petrus dixisse legitur, cum de Dauid loqueretur in testimonium: Et aeputorum, inquit, etua apud noa eat, quasi non sit ausus dicere, quod ipse uel corpus eius apud nos est. Hinc aiunt et ipsum resurrexisse cum caeteris sanctis, et ideo uacuum remansisse monumentum. Quod quia domino nihil impossibile est, nec nos de beata Maria factum abnuimus, quamquam propter cautelam salue fide pio magis desiderio opinari oporteat quam inconsulto definire quod sine periculo nescitur.

BEDA SUPER CANTICA LIB. III, Comedi fauum aum melle meo, bibi uinum maum cum [acte meo: In corpore simul et anima ad supernae ciuitatis per ilium meruerunt atria conscendere, de quibus euangelista manifeste testatur, quia moriente in cruce domino monumenta aperta sunt, et multa corpora surrexerunt. Et post resurrectionem etus uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis. Qui enim resurgente domino resurrexerunt a mortuis, etiam ad caelos ascendente simul ascendisse credendi sunt. Neque ulla ratione illorum temeritati fides accommodanda est qui eos postea reuersos in cinerem ac denuo in monumentis, quae pridem patefacta sunt ab eis quibus paulo ante uiui apparuerunt, more mortuorum putant esse reclusos.

AMBROSIUS IN NATALE MARTYRUM DE RESURRECTIONE: Si martyres nondum liberati sunt ab inferis, liberati sunt a peccatis. Verum tamen etiam fortasse plurimi ex eisdem beatis martyribus cum domino resurrectionem corporaliter uel consequenter fuerint consecuti. Nam si legimus prima resurrectionis festiuitate se suscitante domino multa corpora sanctorum uixisse, cur non, quotienscumque resurrectionis /310/ festiuitas celebratur, toties credamus resurgere eius sanctos? Ubi enim uotorum solemnitas iugis est, iugis est et donorum. Sed fortasse quis dicat, Sepulcra clausa sunt, monumenta constructa sunt; quemadmodum prodire exinde possunt? Ut taceamus quia omnia possibilia sunt Deo et quia clausis tumulis possit corpus spirituale educere, ut haec omnia praetermittam, Iohannis tamen apostoli habemus exemplum, quem tumulus susceptum claudere potuit, custodire non potuit. Nam depositum corpus perdidit, non assumpsit. Hoc enim clausis tumuli foribus gratia resurrectionis ablatum est, ut constaret sepultura nec inueniretur sepultus. Denique cum sacerdotes honorandi causa corpus inquirerent, reserato aditu tumulus non potuit reddere quem suscepit.


Q. 088: QUOD CHRISTUS POST RESURRECTIONEM CICATRICES NON VULNERA

       DUBITANTIBUS DEMONSTRAVIT ET CONTRA.

AUGUSTINUS AD DEOGRATIAS PRESBYTERUM: Sciat sane qui has proposuerit quaestiones, Christum post resurrectionem cicatrices, non uulnera, demonstrasse dubitantibus, propter quos etiam cibum ac potum sumere uoluit, non semel sed saepius, ne illud non corpus sed spiritum esse arbitrarentur et sibi non solide sed imaginaliter apparere. Tunc autem illae falsse cicatrices fuissent si nulla uulnera praecessissent.

SEDULIUS LIBRO IV:

    Cum foribus clausis resideret turba fidelis,
    Pace salutantis sese intulit, atque foratas
    Expediens palmas, nudat latus; ast ibi Thomas,
    Cui Didymus cognomen erat, cum fratribus una
    Non fuerat; dubiamque fidem sub corde gerebat,
    Donec rursus eo pariter residente ueniret;
    Qui nunquam subtractus erat. Tunc limine clauso.
    Constitit in medio; non dedignatus apertum
    Discipulo monstrare latus, tactuque probari
    Vulneris, et mentem patienter ferre labantis.  /311/


Q. 089: QUOD CREATURA SIT ADORANDA ET NON.

CHRYSOSTOMUS IN EPISTOLA AD HEBRAEOS SERMONE III: Et adorent eum. Superius dixerat quia non per prophetas nobis locutus est sed per filium, quia filius melior est angelis. Quod ex ipso argumentatus est nomine. Hic autem ex alia re uult argumenta deducere, ex adoratione uidelicet Christum secundum carnem iussit a cunctis angelis adorari.

ITEM SERMONE V: Non enim quemquam angelorum apprehendit. Stupore plenum est carnem nostram sursum sedere et adorari ab angelis et archangelis et Cherubim et Seraphim.

HIERONYMUS IN EPISTOLA AD PHILIPPENSES: Deitas, quae in Christo erat, suscepto homini donauit hoc nomen, propter quod pro hominibus passus est mortuus, ut omnis creatura in nomine eius precem fundat, ut omnes simul hominem cum uerbo adorent assumptum.

AUGUSTINUS LIB. II CONTRA MAXENTIUM: Quia donauit ei nomen etc. Homini donauit ista, non Deo. Neque enim cum in forma Dei esset, non excelsus erat, aut non ei genua flectebant. In qua ergo forma crucifixus est, ipsa exaltata est. Ipsi donatum est nomen super omne nomen ut cum ipsa forma Dei nominetur unigenitus filius Dei.

IDEM SUPER IOHANNEM CAP. CXXXII: Dicunt Arriani, Quare carnem, quam creaturam non negas, cum diuinitate adoras? Propterea ego adoro eam, quia diuinitati unita est ita ut Deus filius Deus sit et homo. Denique si hominem separaueris a Deo, nunquam ei seruio. Velut si quis purpuram aut diadema regale iacens inueniat, nunquid adorabit. Cum uero eis rex fuerit indutus, periculum mortis incurrit qui ea cum rege adorare contempserit. Si quis ergo contempserit adorare carnem diuinitati unitam, poenam mortis aeternae patiatur. /312/

AMBROSIUS AUTPERTUS IN APOCALYPSI LIB. III: Nisi enim ipsa humana in Dei uerbo natura ab omni creatura adoranda esset, nequaquam psalmista diceret: Adorate scabellum pedum eius. Recte igitur scabellum pedum eius ipsa incarnatio redemptoris dicitur, cui aeternitas inesse probatur.

AMBROSIUS IN EPISTOLA AD PHILIPPENSES: Et donauit itti nomen: Perfectum Dei filium natum de Deo qui negat, Arrianus est. Unde constat hunc natum esse perfectum. In natiuitate enim sua omnia consecutus uidetur. In plenitudine enim diuini tat is es t natus ad omnia agenda quae gessit, ut prius donum accepisset quam gereret ad quae gerenda natus est. Videtur ergo donum patris hoc quod est esse filium, et nomen eius super omne nomen esse Deum. Nomen enim Dei sed per naturam super omne nomen est. Caetestium; quae sint haec omnia aperit. Alia enim nulla sunt. Quibusdam tamen uidetur homini donatum esse nomen quod est super omne nomen. Quod nulla ratione conuenit ut Dei nomen corpori sit donatum. Quia nec dignum est ut Deus immutetur in carnem, neque caro hoc possit effici quod est Deus. Sed scriptura illi donatum significat qui se exinaniuit, qui formam serui accepit, qui in similitudinem hominis factus est, qui patri obediuit. Si homo Deo patri obediuit, quid magnum est, quod dixit apostolus? Sed hoc magnum dicit, quia cum aequalis esset, obediuit. Et quid laudis est, si in similitudinem hominis factus est homo, ut homini similis homo factus dicatur? Sed non potest fieri. Nemo enim in similitudinem fit alicuius, nisi sit alius antequam fiat. Per causam enim similis factus est, non per substantiam. Consideremus nunc dicta, et sic aduertamus uim locutionis. Certe nomen quod est super omne nomen, Dei nomen est, sed per naturam et adoptiuo Deo non flectit genu creatura sed uero non creaturae. Et quomodo fieri potest ut homo sit in gloria Dei patris? Et si adoptiuus Deus sit, homo in gloria Dei patris /313/ non potest esse. Nam ei hoc competit qui natus est de Deo. In gloria enim Dei patris esse nihil differre a Deo est, ut una gloria sit patris et filii per communem substantiam et uirtutem. Est enim haec unites naturae. Quid contrarium est, si filius donum a patre accepisse dicitur, cum omnia filii a patre sint, a quo et cuncta esse creduntur? Substantiam Dei idcirco naturam dicimus, quia natus de illa Christus est.

AUGUSTINUS DE MORIBUS ECCLESIAE CATHOLICAE: Creatura, Paulus clamat, uanitati subiecta est; neque nos potest a uanitate separare ueritatique connectere quod subiectum est uanitati. Et hoc nobis spiritus sanctus praestat. Creatura igitur non est, quia omne quod est aut Deus aut creature est. Deum ergo diligere debemus trinam quandam unitatem, patrem et filium et spiritum sanctum.

ITEM: Merito ergo ecclesia catholica mater Christianorum uerissima, non solum ipsum cuius adeptio uita beatissima est, purissime atque cautissime colendum praedicas, nullam nobis adorandam creaturam inducens cui seruire iubeamur, et ab illa inuiolabili aeternitate, cui sold homo subiciendus est, credens omne quod factum est; etiam proximi caritatem ita complecteris, ut uariorum, quibus pro peccatis suis animae aegrotant, omnis apud te medicine praepolleat.


Q. 090: QUOD DOMINUS POST ASCENSIONEM NON SIT LOCUTUS IN TERRA

       ET CONTRA.

AUGUSTINUS SUPER EPISTOLAM IOHANNIS HOMILIA IX: Ascensurus dixit uerba nouissima; post illa uerba non est locutus in terra.

GREGORIUS XL HOMILIARUM LIB. II HOMILIA III, DE HOSPITALI VIRO, QUI IN SPECIE PEREGRINI DOMINUM QUOQUE IESUM SUSCEPIT, IPSO PROFITENTE ET EI IN SEQUENTI NOCTE PER VISIONEM DICENTE: Caeteris diebus me in membris meis, hesterno autem die me in memetipso suscepisti. /314/ Ecce in iudicium ueniens dicit: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistia. Ecce ante iudicium cum per membra sua suscipitur, susceptores suos etiam per semetipsum requirit; et tamen nos ad hospitalitatis gratiam pigri sumus.

IDEM EIUSDEM LIBRI HOMILIA XIX, DE MARTYRIO MONACHO QUI IPSUM DOMINUM IESUM CHRISTUM IN SPECIE LEPROSI SUSTULIT IN HUMEROS ET PORTAVIT: Cumque iam monasterii foribus propinquaret, spiritualis pater eiusdem monasterii magnis clamare uocibus coepit, Currite, currite, ianuas monasterii citius aperite, quia frater Martyrius uenit dominum portans. Statim uero ut Martyrius ad monasterii aditum peruenit, is qui leprosus esse putabatur de collo eius exsiliens et in ea specie apparens, qua recognosci ab hominibus solet redemptor humani generis, Deus et homo Christus Iesus, ad caelum Martyrio aspiciente rediit, eique ascendens dixit, Martyri, tu me non erubuisti super terram, ego te non erubescam super caelos. Qui sanctus uir mox ut est monasterium ingressus, ei pater monasterii dixit, Frater Martyri, ubi est quem portabas? Cui ille respondit dicens, Ego si scissem quis esset, pedes illius tenuissem. Tunc idem Martyrius narrabat quia cum eum portasset, pondus eius minime sensisset. Nec mirum, quomodo enim pondus eius sentire poterat qui portantem portabat?


Q. 091: QUOD SOLA MARIA IN ANIMA PASSA SIT ET CONTRA.

EX SERMONE HIERONYMI DE ASSUMPTIONE SANCTAE MARIAE: Recte igitur beata Dei genitrix et martyr et uirgo fuit. Hinc quoque quod uere passa sit, Simeon propheta loquens ad eam, Et tuam, inquit, animam pertransibit gladius. Ex quo constat, quod alii sancti et si passi sunt pro Christo in carne, tamen in anima, quae immortalis est, pati /315/ non potuerunt. Beata uero Dei genitrix, quia in ea parte passa est quae impassibilis habetur, ideo, ut ita fatear, quia spiritaliter et atrociter passe, propterea et plus omnibus doluit in tantum ut animam eius totem pertransiret et possideret uis doloris ad testimonium eximiae dilectionis. Quia beata Maria mente passe est, plus quam martyr fuit. Nimirum et eius dilectio amplius fortis quam mors, quia mortem Christi suam fecit.

AUGUSTINUS DE CIVITATE DEI LIB. XXII: Si consideremus diligentius, dolor qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet quam ad corpus. Animae est enim dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi cause existit a corpore, cum in eo loco doles ubi laeditur corpus.

IDEM SUPER GENESIM: Sentire non est corporis sed animae per corpus, licet acute disseratur secundum diuersitatem corporeorum elementorum sensus esse corporis distributos. Anima tamen, cui sentiendi uis est, cum corporea non sit, per subtilius corpus agitat uigorem sentiendi. Inchoat itaque motum in omnibus sensibus subtilitate ignis.

ITEM: Neque enim corpus sentit sed anima per corpus, quo uelut nuntio utitur ad formandum in semetipsa quod extrinsecus nuntiatur.


Q. 092: QUOD ANTE PENTECOSTEN VEL IN IPSA DE OMNIBUS SINT EDOCTI

       APOSTOLI ET NON.

DOMINUS AD APOSTOLOS SECUNDUM IOHANNEM: Vos autem dixi amicos, quia quaecumque audiui a patre meo note feci uobis.

ITEM: Adhuc multa habeo uobis dicere sed non potestis portare modo. Cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem.

PAULUS IN EPISTOLA AD GALATAS: Cum autem Cephas uenisset Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. /316/


Q. 093: QUOD PETRUS VEL PAULUS ET CAETERI APOSTOLI SINT AEQUALES

       ET NON.

AMBROSIUS SUPER LUCAM LIB. I: Gemina uirtus est in homine perfecto, ut et intentio sit et actio.

ITEM: Ubi dicit Petrus animam meam pro te ponam, erat intentio passionis sed nondum actio.

ITEM: Cum multa apostolica uirtute peregisset, postea tulit crucem atque actionem subiit passionis. Sed fuit in Petro, Andrea, Iohanne et caeteris apostolis et intentionis et actionis aequalitas.

EX SERMONE QUODAM IN PASSIONE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI QUI SIC INCIPIT: Cum omnes beati apostoli parem gratiam apud Deum sanctitatis obtineant, nescio quo tamen pacto Petrus et Paulus uidentur prae caeteris peculiari quadam in saluatore fidei uirtute praecellere. Quod quidem ex ipsius domini iudicio possumus approbare. Nam Petro sicut bono dispensatori clauem regni caelestis dedit, Paulo tamquam idoneo doctori magisterium ecclesiasticae institutionis.

ITEM: Clauem quodammodo a Christo scientiae et Paulus accepit. Ambo igitur craues a domino perceperunt, scientiae ille, iste potentiae. Sunt enim scientiae thesauri sicut scriptum est, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Ergo beati Petrus et Paulus eminent inter uniuersos apostolos et peculiari quadam praerogatiua praecellunt. Unde inter ipsos quis cui praeponatur incertum est. Puto enim illos aequales esse meritis.

EX SERMONE LEONIS PAPAE IN FESTIVITATE PETRI ET PAULI: De quorum meritis atque uirtutibus, quae omnem loquendi superant facultatem, nihil diuersum, nihil debemus sentire discretum, quia illos et electio pares, et labor similes, et finis fecit aequales.

PAULUS IN EPISTOLA PRIMA AD CORINTHIOS: Nouissime autem omnium tanquam /317/ abortiuo uisus est et mihi. Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus uocari apostolus, quondam persecutus sum ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit, sed abundantius illis laboraui, non ego autem sed gratia Dei mecum.

GREGORIUS SUPER ElECHIELEM HOMILIA XVIII: Certe Paulus, cum Petrus apostolus seruare adhuc circumcisione legis consuetudinem uellet, ei in faciem restitit, et hoc eius studium discipulis loquens non solum culpam sed quod est maius, hypocrisim, id est simulationem, nominal, dicens: Et simulationi eius consenserant caeteri Iudaci. Idem uero apostolorum primus, cum a quibusdam detrahi Pauli scriptis agnosceret, dicit: Sicut carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit uobis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti deprauant ad suam ipsorum perditionem. Ecce Paulus in epistolis suis scribit Petrum reprehensibilem. Ecce Petrus in suis asserit Paulum in his quae scripserat admirandum. Certe nisi legisset Petrus Pauli epistolas, non laudasset. Si autem legit, quia illic ipse reprehensibilis diceretur inuenit. Reprehensus est, atque ei et hoc ipsum placuit quia in his non placuerat quae aliter quam debuerat sensit, seque etiam minori fratri ad consensum dedit, atque in eadem re factus est se minor, ut etiam in hoc praeiret; quatinus qui primus erat in apostolatus culmine, esset primus et in humilitate.

ITEM: Ecce a minore suo reprehenditur et reprehend) non dedignatur. Non ad memoriam reuocat quod primus in apostolatum uocatus est, quod craues regni caelestis accepit, quod quaecumque peccata in terra soluerit, essent solute et in caelo etc.

HIERONYMUS AD PAULINUM PRESBYTERUM: Paulus apostolus uas electionis de persecutore mutatus, nouissimus in ordine, et primus in meritis est, quia extremus licet plus omnibus /318/ laborauit.

IDEM AD DAMASUM: Dominus atque saluator omnia non est in omnibus sed pars in singulis, uerbi gratia in Salomone sapientia, in Petro fides, in Iohanne uirginitas, in caeteris caetera. Cum autem finis aduenerit, tune omnia in omnibus erit, ut singuli sanctorum omnes uirtutes habeant et sit totus Christus in cunctis.

AMBROSIUS SUPER LUCAM: Sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec uideant regnum Dei. Non de omnibus sed de pluribus dicit. Neque enim Petrus mortuus est, cui inferi porta praeualere non potuit, nec Iacobus et Iohannes mortui, filii tonitrui, quibus in uisum gloriae caelestis assumptis non praeualent terrena sed subiacent.

ITEM: Ergo ut scias quia Petrus et Iacobus et Iohannes mortem non gustauerunt, gloriam resurrectionis uidere meruerunt. Solos enim tres istos post haec uerba in diebus octo assumpsit et duxit in mortem.

ITEM: Tres autem sold et tres electi Domini. Ad montem Petrus ascendit, qui craues regni caelorum accepit, Iohannes, cui committitur mater, Iacobus, qui primus solium sacerdotale conscendit.

AUGUSTINUS SUPER EPISTOLAM AD GALATAS: Petrus et Iacobus et Iohannes honoratiores in apostolic erant, quia ipsis tribus se in monte dominus ostendit.

SYMBOLUM EPHESINI CONCILII: Denique Petrus et Iohannes aequalis sunt ad alterutrum dignitatis, propter quod apostoli et sancti discipuli esse monstrantur.


Q. 094: QUOD PETRUS INSTINCTU DIABOLI DOMINO PERSUASERIT VITARE

       MORTEM ET CONTRA.

HILARIUS SUPER MATTHAEUM: Nam cum praedicare coepisset, oportere se Hierosolymam ire, pati deinde plura a /319/ senioribus plebis et a scribis et principibus sacerdotum, occidi etiam et post diem tertium resurgere, apprehendit eum Petrus et ait: Absit a te domine, non erit istud. At ipse conuersus Petro dimit: Vade retro post me, sathana, scandalum mihi es. Igitur post praedicationem passionis accipiens diabolus facultatem (usque ad tempus enim ab eo secesserat), quia incredibile satis apostolis uideretur eum in quo Deus erat esse passibilem,sumens hanc humanae infidelitatis occasionem, opinionis istius Petro insinuauit adiectum. Denique ita passionem detestatus est ut dixerit absit, quo uerbo rerum detestandarum execratio continetur. Sed sciens dominus diabolicae artis instinctum Petro ait: Vade retro post me, id est ut exemplo se passionis sequatur. In eum uero per quem opinio haec suggerebatur conuersus, adiecit: sathanas, scandalum mihi es. Non enim conuenit existimare Petro sathanae nomen et offensionem scandali deputari post illa indultae et beatitudinis et potestatis tanta praeconia. Sed quia infidelitas omnis diaboli opus est, Petri responsione dominus offensus cum opprobrio nominis infidelitatis istius est detestatus auctorem.

HIERONYMUS SUPER MATTHAEUM: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraueris me. Tunc dixit ei Iesus: Vade retro, sathana. Petro dicitur: Vade retro me, sathanas, id est sequere me, qui contrarius es uoluntati meae. Hic uero addit, uade retro sathanas, et non dicitur retro me, ut subaudiatur, uade in ignem aeternum.


Q. 095: QUOD SOLUS CHRISTUS FUNDAMENTUM SIT ECCLESIAE ET CONTRA.

PAULUS IN PRIMA EPISTOLA AD CORINTHIOS: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus.

AUGUSTINUS RETRACTATIONUM CONTRA EPISTOLAM DONATIANI: Dixi de apostolo Petro quod /320/ in illo tamquam in petra fundata sit ecclesia; qui sensus etiam cantatur in uersibus beati Ambrosii, ubi de gallo gallinatio ait:

    Hoc ipsa petra ecclesiae
    canente culpam diluit.

Sed scio me postea sic exposuisse quod dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecctesiam meam, ut super hunc intelligeretur, quem confessus est Petrus dicens: Tu es Christus, filius Dei uiui. Ac si Petrus, ab hac petra appellatus, personam ecclesiae figuraret, quae super hanc petram aedificaretur. Non enim dictum est illi, Tu es petra sed tu es Petrus; petra autem erat Christus.

CYPRIANUS IN EPISTOLA DE DISCIPLINA ET HABITU VIRGINUM: Petrus etiam, cui oues suas dominus pascendas tuendasque commendat, super quem posuit et fundauit ecclesiam etc.

IDEM AD IUVAIANUM, DE RECITANDO HAERETICORUM BAPTISMO: Manifestum est autem ubi et per quos remissa peccatorum dari possit. Nam Petro primum dominus, super quem aedificauit ecclesiam, dedit ut id solueret in terris quod ille soluisset.

IDEM DE EODEM AD QUINTUM: Petrus, quem primum dominus elegit et super quem aedificauit ecclesiam suam.

ORIGENES SUPER MATTHAEUM: Quaecumque ligaueris super terram. Quoniam autem qui episcopatus uendicant locum utuntur hoc textu quemadmodum Petrus, et claues regni caelorum a Christo acceptas docent, qui ab eis ligati fuerint in caelo esse ligatos et qui ab eis soluti fuerint, id est remissionem acceperint, esse in caelo solutos; dicendum est quoniam benedicunt, si opera habent illa propter quae dictum est illi Petro: Tu es Petrus, et tales sunt ut super eos aedificetur ecclesia Christi.

ECCLESIASTICA HISTORIA LIB. VI, DE HIS QUAE IN EXPOSITIONE PRIMI PSALMI DICIT ORIGENES: Petrus uero, super quem fundatur ecclesia, duas tantum modo epistolas scribit. /321/

AMBROSIUS IN EXAMERON, DE OPERIBUS QUINTAE DIEI, CUM DE GALLO LOQUERETUR: Hoc postremo canente ipsa petra ecclesiae culpam suam diluit, quam priusquam gallus cantaret, negando contraxerat.

HIERONYMUS IN EPISTOLA PRIMA AD CORINTHIOS: Si quis enim superacdificat, super fidem aedificat quilibet doctor.

ITEM: Hic magistros et doctores significat super fundamentum, quod est Christus, homines recte instruere uel praue. In quibus magistrorum doctrina in die iudicii in igne reuelabitur, ubi consumptis peccatoribus probati manebunt. Doctores autem super his qui probati fuerint, mercedem retributionis accipient. In illis uero quos ignis exusserit, damno afficientur, quia in uacuum laborauerunt.

IDEM SUPER IEREMIAM LIB. III: Et uenabuntur eos de omni monte et de oauernis petrarum. Non solum enim Christus petra sed et Petro apostolo donauit ut uocaretur petra.

IDEM AD MARCELLAM, DE FIDE NOSTRA ET MONTANI HAERETICI DOGMATE: Si igitur apostolus Petrus, super quem dominus fundauit ecclesiam etc.

IDEM IN PSALMO LXXXVI: Fundamenta eius in montibus sanctis. Fundamenta eius siue Dei siue certe ecclesiae. Quae sunt autem fundamenta, nisi pater et filius et spiritus sanctus? Loquitur Paulus: Quasi sapiens architectus fundamentum posui, hoc est fidem trinitatis. Et alio loco: Exspectabant enim ciuitatem habentem fundamenta, cuius artifex et conditor Deus. Quos nos possumus dicere montes? apostolos. In illis erant fundamenta, ubi primum posita est fides ecclesiae. Diligit dominus portas Sion. Legamus Apocalypsim et Isaiam, ubi aedificatur ciuitas Ierusalem, et XII portae ipsius dicuntur. Manifestum est quod de apostolis scripsit. Aliter mihi uidentur portae Sion esse uirtutes.

IDEM SUPER MATTHAEUM: Et super hano petram aedifioabo ecolesiam meam. Sicut ipse lumen apostolis donauit ut lumen mundi appellarentur, caeteraque ex Deo sortiti uocabula sunt, ita et Simoni, qui credebat in petram Christum, /322/ petrae largitus est nomen ac, secundum metaphoram petrae, recte dicitur ei: aedificabo ecclesiam meam super te.

ITEM: Absit a te, domine, non erit tibi hoc. Consideret. qui hoc quaerit, Petro illam benedictionem ac potestatem et aedificationem super eum ecclesiae in futuro promissam, non in praesenti datam. Aedificabo, inquit, super te ecolesiam meam, et portae inferi etc. Quae si statim dedisset ei nunquam in eo prauae confessionis error inuenisset locum.

LEO UNIVERSIS PROVINCIAE EPISCOPIS: Dominus Iesus instituit ut ueritas, quae antea legis et prophetarum praeconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem uniuersitatis exiret, sicut scriptum est: In omnem terram exiuit sonus eorum. Sed huius muneris sacramentum ita ad omnium apostolorum officium pertinere uoluit ut in beatissimo Petro principaliter collocaret, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua uelut in omne corpus diffunderet, ut exsortem se mysterii intelligeret esse diuini qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. Hunc enim in consortium indiuiduae unitatis assumptum, id quod ipse erat, uoluit nominare dicendo: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, ut aeterni templi aedificio mirabili munere gratiae in Petri soliditate consisteret.

SERMO PRIMUS MAXIMI EPISCOPI IN FESTIVITATE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI: Hic est Petrus, cui Christus dominus communionem sui nominis libenter indulsit. Ut enim, sicut apostolus Paulus edocuit, petra erat Christus, ita per Christum Petrus factus est petra dicente domino: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Nam sicut in deserto dominico sitienti populo aqua fluxit e petra, ita uniuerso mundo perfidiae ariditate lassanti de ore Petri fons salutiferae confessionis emersit. /323/


Q. 096: QUOD PETRUS NON NEGAVERIT CHRISTUM ET CONTRA.

AMBROSIUS SUPER LUCAM LIB. VIII, CAP. XIII: Consideremus quo in statu Petrus neget. Frigus, inquit, erat. Si tempus consideremus, frigus esse non poterat. Sed frigus erat ubi Iesus non agnoscebatur, ubi non erat qui lucem uideret, et ubi negebatur ignis consumens. Frigus erat mentis, non corporis.

ITEM: Petrum itaque prodenti ancillae quod ex illis esset qui cum Iesu Galilaeo erant, prima uoce Matthaeus posuit respondisse: Nescio quid dicis. Hoc etiam Marcus, qui secutus est Petrum, et ex ipso potuit uerius cognoscere. Prima igitur uox negantis est Petri, qua tamen non negare Deum sed a proditione separasse se mulieris uidetur. Quid tamen negauerit considera, ex illis utique se esse qui cum Iesu Galilaeo erant uel, ut Marcus posuit, cum Iesu Nazareno. Numquid negauit cum Dei fuisse se filio? Hoc est dicere, Nescio Galilaeum; nescio Nazarenum, quem Dei filium noui. Habeant homines locorum uocabula, Dei filium patria non potest nuncupare, cuius maiestatem nullus locus includit. Et ut scias hoc uerum esse, etiam exemplo probatur. Nam alibi cum interrogaret dominus discipulos: quem me dicunt esse homines filium hominis? alii Eliam, alii Ieremiam dixerunt, aut unum ex prophetis, Petrus autem ait: Tu es Christus, filius Dei uiui. Numquid et ibi negauit quia Christum non hominis filium sed Dei filium maluit confiteri? Certe quid hic putamus ambiguum, quod etiam Christus probauit? Aliud accipe. Interrogatus enim Petrus, Et tu es illis es, qui cum Iesu Galilaeo erant? uerbum aeternitatis hoc refugit -- non enim erant qui esse coeperant -- hoc est dicere, Ille solus erat, qui in principio erat. Denique ait: Non sum ego. Illius enim est esse, qui semper est. Unde et Moyses ait: Qui est, misit me. /324/ Rursus cum urgeretur quod ex illis esset, secundum Marcum negauit; ut scias euangelistam ueritati quam gratiae plus dedisse. Sed tamen negauit ex illis se esse, non Christum negauit. Negauit ex illis se esse, qui cum Galilaeo erant, non negauit cum Dei filio. Denique secundum Matthaeum proditus quod cum Iesu Nazareno fuisset, ait: Nescio hominem. Hoc idem et in tertia uoce uterque de quibus proposuimus euangelista cum iuramento respondisse posuerunt, quia nesciret hominem. Et bene negauit hominem, quem sciebat Deum. Denique ubi iusiurandum est, cauta responsio est. Nam etsi negauit Petrus, non tamen peierauit, quia nec dominus peieraturum esse memorauerat. Quod si in Petro dubium est, quam periculosum est iusiurandum! Iohannes autem sic posuit quoniam interrogatus ab ancilla Petrus utrum ex discipulis esset hominis illius, prima uoce responderit: non sum. Non enim erat hominis apostolus, qui erat Christi. Denique et Paulus hominis apostolum se esse negauit dicens: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum patrem. Sed ne uideretur ambiguum aliquod incarnationis afferre, subiecit: qui suscitauit eum a mortuis, ut et hominem credas, cum Deum ante credideris. Quod alibi quoque eodem tenore custodit, ubi ait: Unus enim Deus, unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Prius enim mediatorem Dei quam hominem nuncupauit. Non enim sat est utrumque credere, nisi fidei ordo seruetur. Concordat igitur ubique responsio. Nam qui dixit, nesolo hominem, aequum erat ut interrogatus utrum esset ex discipulis hominis diceret: non sum. Itaque non Christi discipulum se negauit sed hominis negauit esse discipulum. Denique et Petrus et Paulus hominem negauerunt, quod Dei filium fatebantur. Quod sensit Petrus, Paulus expressit. Huic et ille profecit. Error Petri doctrina iustorum est et titubatio Petri omnium petra est. Denique super undas titubat sed dexteram porrigit Christo. In monte cadit sed leuatur a Christo. Titubauit quidem Petrus in mare sed ambulauit. Firmior titubatio Petri quam nostra /325/ est firmitas. Ibi cadit, quo nullus ascendit; ibi nutat, ubi nemo ambulat. Et tamen inter undas licet titubot, non labitur. Nutat, non cadit; fluitat, non praecipitatur. Et si cecidit, in monte tamen cecidit; sod folicius ille cecidit quam alii steterunt. Felicius cecidit quem Christus leuauit. Iterum autem interrogatum quod ex discipulis eius esset Iohannes scripsit negasse. Et bono negauit, quia ex eius dicebatur esse discipulis quem hominem in superioribus sunt locuti. Nam et tertio quod cum illo uisus esset negauit, hoc et de superioribus deriuatur, Cum illo quem hominem nuncupatis non fui sed a Doi filio non recessi. Lucas quoque scripsit Petrum interrogatum utrum ex illis esset respondisse prima uoce: non noui illum. Et bene dixit. Temerarium quippe erat ut diceret quia nouerat eum quem mens humana non potest comprehendere. Nemo enim nouit filium, nisi pater. Rursus secunda uoce secundum Lucam idem Petrus ait: Non sum ego. Maluit uidelicet se negare quam Christum. Aut quia Videbatur negare Christi societatem, utique se negauit. Certe cum de homine negat, in filium peccauit hominis, ut remitteretur ei; non in spiritum sanctum. Tertio quoque interrogatus ait: Nescio quid dicis, hoc est, sacrilegia uestra nescio. Sed nos excusamus; ipse non excusauit. Non enim sat est inuoluta responsio confitentis Iesum sed aperta confessio. Quid prodest uerba inuoluere, si uideri uis denegasse? Et ideo Petrus non de industria sic respondisse inducitur, quia postea recordatus est et fleuit. Maluit enim ipse suum accusare peccatum, ut iustificaretur fatendo quam grauaretur negando -- Iustus enim in principio accusator est sui -- et ideo fleuit. Quare fleuit? Quia culpa obrepsit ei. Ego soleo flere, si culpa mihi desit, hoc est si non me uindicem, si non obtineo quod improprie cupio. Petrus doluit et fleuit, quia errauit ut homo.

IDEM IN EXAMERON DE DIE V: Non cantabit gallus, priusquam ter me neges. Bene fortis in die Petrus, in nocte turbatur et ante galli cantum labitur, et labitur tertio, ut scias non inconsulta effusione sermonis esse /326/ prolapsum sed mentis quoque mutatione prolapsum.

MATTHAEUS: Respondens autem Petrus ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Ait illi Iesus: Amen dico tibi antequam gallus cantet, ter me negabis.

ITEM: Petrus uero sedebat foris in atrio. Et accessit ad eum una ancilla dicens: Et tu cum Iesu Galilaeo eras. At ille negauit coram omnibus dicens: Nescio quid dicis. Exeunte autem illo ianuam, uidit eum alla ancilla et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Iesu Nazareno. Et iterum negauit cum iuramento, quia non noui hominem. Et post pusillum accesserunt qui adstabant et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit. Tunc coepit detestari et iurare, quia non nouisset hominem.

MARCUS: Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te sed non ego. Et ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus bis uocem dederit, ter me es negaturus. LUCAS: Ait autem dominus Simoni: Simon, ecce sathanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tugs. Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire Et ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me.

IOHANNES: Dicit ei Petrus: Quare non possum te modo sequi? Animam meam pro te ponam. Respondit Iesus: Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec me ter neges.

AUGUSTINUS SUPER IOHANNEM TRACTATU LIII: Negauit ille et dizit non num. An apostolus Petrus, sicut eum quidam fauore peruerso excusare nituntur, Christum non negauit, quia interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit? Quasi uero qui hominem Christum negat, non Christum negat. Qui ergo ita confitetur Christum Deum ut hominem neget, non pro illo mortuus est Christus, quia secundum hominem mortuus est Christus. Qui negat hominem /327/ Christum non iustificatur; quia sicut per inobedientiam unius hominis etc. Qui negat hominem Christum non resurget in resurrectionem uitae, quia et per hominem resurrectio mortuorum.

ITEM: Petrus si negato Christo hinc fret, quid aliud quam periret?

BEDA SUPER LUCAM: At ille negauit eum dicene: Mulier non noui illum. Quidam pio erga apostolum Petrum affectu locum hunc ita interpretantur, quasi bene dixerit se illum non nosse, quem mens humana nescit comprehendere, quia nemo nouit filium nisi pater. Iterum quoque inquisitus dixerit: o homo, non sum, malens se negare quam Christum. Sed et tertio interrogatus cum ait; homo, nescio quid dicis, significauit, se sacrilegia illorum nescire, hoc est reprobando et execrando damnare. Sed haec quam friuola sit expositio, et dominus, qui se ter negandum a Petro dixerat, et ipse Petrus insinuat, qui se non de industria sed de subreptione locutum subsequentibus manifestat.


Q. 097: QUOD PETRUS ET PAULUS EODEM PRORSUS DIE NON REVOLUTO ANNI

       TEMPORE PASSI SUNT ET CONTRA.

ECCLESIASTICA HISTORIA LIB. II. CAP. XXV, EX DICTIS DIONYSII CORINTHIORUM EPISCOPI DE PETRO ET PAULO: Ambo etenim simul aduentantes et in nostra Corinthiorum ecclesia docuerunt, et per omnem Italiam atque in hac urbe simul docentes etiam martyrio pariter uno eodemque tempore coronati sunt.

ANACLETUS OMNIBUS EPISCOPIS ET SACERDOTIBUS IN EA BENEDICTUS DEUS: Paulus, uas eleationia, uno die unoque tempore gloriosa morte cum Petro sub principe Nerone agonizans coronatus est.

HIERONYMUS DE ILLUSTRIBUS VIRIS CAP. I: Simon Petrus, filius Iohannis, prouinciae Galilaeae, uico Bethsaida, frater Andreae apostoli et princeps apostolorum,post episcopatum Antiochensis ecclesiae et praedicationem dispersionis eorum qui de circumcisione /328/ crediderunt, in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia et Bithynia, secundo Claudii anno, ad expugnandum Simonem magum Romam pergit, ibique XXV annis cathedram sacerdotalem tenuit usque ad ultimum annum Neronis, id est XIV, a quo et affixus cruci, martyrio coronatus est capite ad terram uerso et in sublime pedibus eleuatis, asserens se indignum qui sic crucifigeretur sicut dominus suus.

ITEM CAP. V, DE PAULO: Et hic ergo XIV Neronis anno eodem die quo Petrus, Romae pro Christo capite truncatur sepultusque est in uia Ostiensi, anno post passionem domini XXXVII.

GREGORIUS TURONENSIS LIB. I MIRACULORUM, CAP. XXVIII: Paulus apostolus post reuolutum anni circulum ipsa die qua Petrus apostolus passus occubuit.

MARTYROLOGIUM: Commemoratio sancti Pauli apostoli, quem cum beato Petro cruce appenso caelum gladio necatum excepit, una non tamen die eadem sed euoluto anni tempore, ut uir disertus Arator scribit.


Q. 098: QUOD PAULUS ANTE CONVERSIONEM QUOQUE TAM PAULUS QUAM SAULUS

       VOCATUS SIT ET CONTRA.

RUFINUS SECUNDUM ORIGENEM IN EPISTOLA PAULI AD ROMANOS: Quibusdam uisum est quod a Paulo proconsule, quem apud Cyprum Christi fidei subiecerat, uocabulum sibi apostolus sumpserit, sicut reges solent, uerbi gratia sicut a Parthis Parthici et Gothis Gothici nominari. Quod ne nos quidem usquequsque euacuandum putamus. Tamen quia nulla talis in scripturis diuinis consuetudo deprehenditur, magis ex his quae in exemplo sunt absolutionem quaerimus. Inuenimus igitur in scripturis aliquantos binis, alios etiam ternis usos esse nominibus. Secundum hanc ergo consuetudinem uidetur nobis et Paulus duplici usus uocabulo, et donec quidem genti propriae ministrabat Saulus esset uocitatus, quod et magis appellationi patriae uernaculum /329/ uidebatur, Paulus autem appellatus est, cum gentibus praecepta conscripsit. Nam et hoc ipsum quod scriptura dicit, Saulus qui et Paulua, euidenter Pauli nomen ueteris appellationis fuisse designat.

HIERONYMUS AD PAULAM ET EUSTOCHIUM IN EXPOSITIONE EPISTOLAE PAULI AD PHILEMONEM: Neque uero putandum est Saulum ante dictum esse, et non Saul, quia et de tribu Beniamin erat, in qua hoc nomen familiarius habebatur. Si quidem et ille Saul rex, persecutor Dauid, de tribu Beniamin fuit. Quod autem Saulus a nobis dicitur, non mirum est hebraea nomina ad similitudinem Graecorum et Romanorum casuum declinari, ut sicut pro Ioseph Iosephus et pro Iacob Iacobus, ita et pro Saul quisque Saulus in nostra lingua dicatur.

ITEM DE PAULO ET BARNABA: Qui cum Paphum peruenissent, inuenerunt quemdam magum cum proconsule Sergio Paulo, qui acoaptia Barnaba et Paulo desiderabat Dei ab eis audire sermonem. Resistente itaque mago et a fide Sergium deprauante, Saulus, ait scriptura, qui et Paulus, repletus spiritu sancto, intuens in eum dixit: O fili diaboli, non desistis subuertere uias domini. Ecce manus domini super te, et eris caecus usque ad tempus. Confestimque cecidit super eum caligo, et circuiens quaerebat qui ei manum daret. Tunc proconsul credidit. Et cum a Papho nauigassent Paulus et qui cum eo erant, uenerunt Pamphiliae. Diligenter attende quando primum Pauli nomen acceperit. Ut enim Scipio subiecta Africa Africani sibi nomen assumpsit, ita et Paulus ad praedicationem gentium admissus a primo ecclesiae spolio proconsule Sergio Paulo uictoriae suae trophaea retulit erexitque uexillum, ut Paulus diceretur e Saulo. Si autem et interpretatio nominis quaeritur, Paulus in Hebraeo mirabilem sonat. Reuera mirum ut post Saul, quod interpretatur rex petitus, eo quod ad uexandum ecclesiam fuisset a diabolo postulatus, de persecutore uas fieret electionis.

IDEM SUPER EPISTOLAS PAULI: Sicut in aliorum sanctorum, id est Abrahae, Petri et caeterorum, profectu et incremento /3330/ mutate sunt nomina, ut essent etiam ipso nomine noui, ita et Paulus in gratia proficiens nomen ipsum mutauit.

AUGUSTINUS CONFESSIONUM LIB. VIII: Ipse minimus apostolorum, cum Paulus proconsul per eius militiam sub iugum Christi tui esset missus, ipse quoque ex Saulo Paulus uocari amauit ob tam magnum insigne uictoriae.

IDEM DE SPIRITU ET LITTERA: Paulus cum Saulus prius uocaretur non ob aliud, quantum mihi uidetur, hoc nomen elegit nisi ut se ostenderet paruum tanquam minimus apostolorum contra superbos et de suis operibus praesumentes pro commendanda Dei gratia.

IDEM IN PSALMO LXXI: Primo Saulus, deinde Paulus, id est primo superbus, postea humilis. Saul rex superbus fuit. Ex Saulo factus est Paulus, ex superbo modicus. Paulum enim modicum est. Audi, quomodo fuerit Saulus, et quomodo sit Paulus: Qui fui, inquit, perseautor et blasphemua et iniuriosus. Audisti Saulum, audi et Paulum: Ego enim sum. inquit, minimus apostolorum, qui non sum dignus uecari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam Dei; sed gratia Dei sum id quod sum. Minimus in se, grandis in Christo.


Q. 099: QUOD IACOBUS IUSTUS, FRATER DOMINI, FILIUS FUERIT IOSEPH

       SPONSI MARIAE ET CONTRA.

AMBROSIUS IN EPISTOLA AD GALATAS: Nisi Iacobum fratrem domini. Iacobus iste constitutus erat ab apostolis episcopus Hierosolymae. Fuit autem filius Ioseph qui nuncupatus est pater domini. Unde et frater domini appellatus est.

ECCLESIASTICA HISTORIA, LIB. II, CAP. I: Iacobum qui dicebatur frater domini pro eo quod esset filius Ioseph qui Christi quasi pater habebatur, quondam desponsata ei fuerat uirgo Maria.

GREGORIUS TURONENSIS HISTORIARUM LIB. I, CAP. XXII: Fertur Iacobus apostolus, /331/ cum dominum iam mortuum uidisset in cruce, detestasse ac iurasse nunquam se comesurum panem nisi dominum cerneret resurgentem. Tertia demum die rediens dominus spoliato Tartaro cum triumpho Iacobo se ostendens ait, Surge, Iacobe, comede, quia iam a mortuis resurrexi. Hic est Iacobus iustus, quem fratrem domini nuncupant pro eo quod Ioseph fuerit filius ex alia uxore progenitus.

HIERONYMUS DE ILLUSTRIBUS VIRIS CAP. II: Iacobus qui appellatur frater domini, cognomento iustus, ut nonnulli existimant, filius Ioseph ex alia uxore, ut autem mihi uidetur Mariae, sororis matris domini, cuius Iohannes in libro suo meminit, filius, post passionem domini statim ab apostolis Hierosolymorum episcopus ordinatur.

IDEM ADVERSUS HELVIDIUM: Possumus hac existimationis possibilitate contendere plures quoque uxores habuisse Ioseph, et de his esse uxoribus fratres domini, quod plerique non tam pia quam audaci temeritate confingunt. Tu dicis Mariam uirginem non mansisse. Ego mihi plus uendico, etiam ipsum Ioseph uirginem fuisse per Mariam, ut ex uirginali coniugio uirgo filius nasceretur. Si enim in uirum sanctum fornicatio non cadit, et aliam eum uxorem habuisse non scribitur (Mariae autem quam maritus putatus est habuisse, custos fuit potius), relinquitur uirginem eum mansisse cum Maria, qui pater domini meruit appellari.

IDEM CXXX CAP. MATTH.: Quidam sequentes deliramenta apocryphorum suspicantur fratres domini foris stantes esse filios Ioseph de quodam muliercula. Sed consobrinos saluatoris fratres eius hic intelligere debemus, scilicet liberos materterae eius, id est matris Iacobi minoris et Iudae et Ioseph.

IDEM IN EPiSTOLA AD GALATAS: Iacobus frater domini dicitur, quoniam de Maria Cleophae, sorore matris domini, natus esse monstratur. /332/


Q. 100: QUOD IACOBUS IUSTUS, FRATER DOMINI, PRIMUS FUERIT EPISCOPUS

       HIEROSOLYMAE ET CONTRA.

ECCLESIASTICA HISTORIA LIB. II, CAP. I: Duos autem fuisse Iacobos constat, unum, qui de pinna templi deiectus fullonis uecte percussus est et morti traditus. Alius autem est ille qui ab Herode capite caesus est. Hunc, inquam, Iacobum, qui iustus cognominatus est ab antiquis uirtutum merito et insignis uitae priuilegio, primum historiae tradunt suscepisse ecclesiae quae Hierosolymis est sedem, sicut Clemens in VI dispositionum libro asserit dicens: Petrus et Iacobus et Iohannes post assumptionem saluatoris quamuis ab ipso fuerint omnibus paene praelati, tamen non sibi uendicant principatus gloriam sed Iacobum, qui dicebatur iustus, apostolorum episcopum statuunt.

EX PRAEFATIONE NICAENI CONCILII: Nam et Hierosolymitanus episcopus ab omnibus habetur honorabilis, maxime quoniam illic primus beatissimus Iacobus, qui dicebatur iustus, qui etiam secundum carnem frater domini nuncupatus est, a Petro Iacobo et Iohanne apostolis est ordinatus episcopus.

HIERONYMUS DE ILLUSTRIBUS VIRIS CAP. II: Iacobus qui appellatur frater domini, cognomento iustus, post passionem domini statim ab apostolis Hierosolymorum episcopus ordinatur.

AMBROSIUS IN EPISTOLA AD GALATAS: Nisi Iaeabum fratrem domini. Iacobus iste constitutus erat ab apostolis episcopus Hierosolymae.

IDEM SUPER LUCAM: Sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec uideant regnum Dei. Neque enim Petrus mortuus est nec Iacobus et Iohannes, filii tonitrui, quibus in uisum gloriae caelestis assumptis non praeualent terrena sed subiacent.

ITEM: Solos enim tres istos duxit in montem.

ITEM: Tres autem soli et tres electi domini. Ad montem Petrus ascendit, /333/ qui craues regni caelorum accepit, Iohannes, cui committitur mater, Iacobus, qui primus solium sacerdotale conscendit.


Q. 101: QUOD IACOBUS IUSTUS, FRATER DOMINI, PRIMAM DE VII CANONICIS

       EPISTOLAM SCRIPSERIT ET CONTRA.

ECCLESIASTICA HISTORIA LIB. II, CAP. XXII: De Iacobo iusto, cuius illa habetur epistola quae prima scribitur inter eas quae catholicae appellantur.

HIERONYMUS DE ILLUSTRIBUS VIRIS CAP. II: Iacobus, qui appellatur frater domini, unam tantum scripsit epistolam, quae de VII canonicis est.

ISIDORUS DE VITA ET OBITU SANCTORUM PATRUM: Iacobus, filius lebedaei, frater Iohannis, quartus in ordine, duodecim tribubus quae sunt in dispersione gentium scripsit, atque Hispaniae et occidentalium locorum gentibus euangelium praedicauit, et in occasum mundi lucem praedicationis infulsit. Hic ab Herode tetrarcha gladio caesus occubuit, sepultus in techa marmorica.


Q. 102: QUOD PHILIPPUS DIACONUS ET PHILIPPUS APOSTOLUS IDEM NON

       FUERINT ET CONTRA.

ACTUS APOSTOLORUM: Conuocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt: Non est aequum nos derelinquere uerbum Domini et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, uiros ex uobis bond testimonii septem plenos spiritu sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. Nos uero orationi et ministerio uerbi instantes erimus. Et placuit sermo coram omni multitudine, et elegerunt Stephanum uirum plenum fide et spiritu sancto et Philippum et Prochorum etc.

ITEM: Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis, /334/ et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos. Saulus uero deuastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens uiros ac mulieres tradebat in custodiam. Igitur qui dispersi erant pertransibant euangelizantes uerbum. Philippus autem descendens in ciuitatem Samariae praedicabat illis Christum. Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes et uidentes signa quae faciebat.

ITEM: Cum autem audissent apostoli, qui erant Ierosolymis, quia recepit Samaria uerbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Iohannem. Qui cum uenissent, orauerunt pro ipsis ut acciperent spiritum sanctum. Nondum enim in quemquam illorum uenerat sed baptizati tantum erant in nomine domini Iesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant spiritum sanctum.

ITEM MULTIS INTERPOSITIS LUCAS, QUI HAEC SCRIPSIT, DE SE ET PAULO AIT: Alia autem die profecti uenimus Caesaream, et intrantes domum Philippi euangelistae, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. Huic autem erant filiae quattuor uirgines prophetantes.

BEDA IN EISDEM ACTIBUS APOSTOLORUM: Philippus autem descendens in ciuitatem Samariae. Philippus de numero disseminatorum fuit, qui primus Samariae Christum praedicauit.

ITEM POST ALIQUA: Philippus, qui Samariae euangelizabat, unus de septem fuit. Si enim apostolus esset, manum imponere posset, ut spiritum acciperent, quod solis episcopis licet. Nam presbyter siue praesente episcopo siue absente cum baptizat, chrismate inungit quod ab episcopo consecratum est, non tamen frontem oleo signat, quod solus episcopus facit, cum tradit spiritum paraclitum baptizatis.

ITEM: Donec ueniret caesaream. Caesaream Palaestinae dicit, /335/ ubi infra domum describitur habuisse, quae usque hodie monstratur, nec non et cubiculum quattuor filiarum eius uirginum prophetantium.

RABANUS IN EISDEM ACTIBUS APOSTOLORUM: Cum uero credidisset Philippo euangelizanti. Dicunt quidam istum Philippum fuisse apostolum et unum de duodecim sed non uidetur uerum secundum seriem huius libri.

ITEM: Spiritus domini rapuit Philippum uel spiritus irruit in eunuchum fortiter, sicut et in apostolos uenit. Quanto fides fortior tanto spiritualis impetus maior; ex hoc quod spiritus irruit in eunuchum, dicitur Philippum apostolum fuisse, a quo tamen nec manus impositionem nec spiritus sancti inuocationem legimus factam. Unde apparet in primitias gentium non manus impositione, nec inuocatione sed sponte spiritum descendisse, ut apostoli contra Iudaeos accusantes eos excusationem haberent, quia gentes baptizabant. Quis enim posset prohibere spiritum domini, aut quis arceret ab aqua, in quo spiritus descenderat?

ITEM: Huic autem erant fitiae quattuor uirgines prophetantes. Alibi filiae Philippi apostoli prophetissae leguntur fuisse sed ueritati huius loci non est contradicendum nisi fortasse uterque filias habuisse prophetissas intelligatur.

USUARDUS IN MARTYROLOGIO, KALENDIS MAIIS: Natalis apostolorum Philippi et Iacobi, ex quibus Philippus postquam paene Scythiam ad fidem Christi conuertisset, apud Ierapolim, Asiae ciuitatem, glorioso fine quieuit.

ITEM, VIII ID. IUN: Natalis beati Philippi, qui fuit unus de septem diaconibus. Hic signis et prodigiis inclitus apud Caesaream requieuit, iuxta quem tres uirgines filiae ipsius prophetissee tumulatae iacent. Nam quarta filia illius plena spiritu sancto in Epheso occubuit.

ISIDORUS IN LIB. DE ORTU ET OBITU PATRUM, DE PHILIPPO APOSTOLO: In Ierapoli, Frigiae prouinciae urbe, /336/ crucifixus lapidatusque obiit. Cadauer eius simul cum filiabus suis requiescit.

EUSEBIUS CAESARIENSIS EPISCOPUS IN ECCLESIASTICA HISTORIA LIB. III, CAP. XXIX: Igitur quia de uita et exitu Petri uel Pauli in superioribus explanauimus sed et tempus Iohannis, quo uita excessit, ex parte iam diximus, nunc etiam de loco quietis eius secundum fidem Polycratis, Ephesii episcopi, edocere conueniens puto. Hic etenim Polycrates Victori, episcopo urbis Romae, scribens et ipsius et Philippi apostoli ac filiarum eius pariter meminit dicens, sicut iam superius inseruimus, quod magna lumina in Asiae partibus dormierunt, quae suscitabit dominus in nouissimo die aduentus sui, cum ueniet in gloria et requiret omnes sanctos suos. Dico autem de Philippo, inquit, qui fuit unus ex apostolis qui dormiuit apud Ierapolim; sed et duse eius filiae inibi uirgines consenuere. Et alia eius filia spiritu sancto repleta permansit apud Ephesum et Iohannes ille, qui supra pectus domini recumbebat, qui fuit sacerdos Dei, pontificale petalum gestans, et martyr et doctor optimus, apud Ephesum dormiuit. Haec etiam de locis, in quibus requiescunt in somno pacis, adiecisse sufficiat. Sed et Gaius, cuius ante mentio facta est in dialogo suo, quem cum Proculo disputans scribit, de filiabus Philippi simul et obitu ipsius consonis uocibus memorat dicens, Post haec autem quattuor fuerunt Philippi filiae, cuius sepulcrum extat apud Ierapolim, Asiae urbem, una cum filiabus suis. De his autem et Lucas in Actibus apostolorum meminit, cum adhuc apud Caesaream degerent. Dicit ergo ita: Venimus, inquit, Caesaream et ingressi in domum Philippi euangelistae, qui erat ex septem, mansimus apud eum. Huic autem erant uirgines filiae quattuor prophetantes.


Q. 103: QUOD OMNES APOSTOLI EXCEPTO IOHANNE UXORES HABUERINT

       ET CONTRA.

EUSEBIUS CAESARIENSIS EPISCOPUS IN ECCLESIASTICA /337/ HISTORIA LIB. III, CAP. XXVIII: Clemens sane hic, cuius uoces annotauimus, scribens aduersum eos qui nuptias spernunt, inter caetera etiam haec dicit: An et apostolos improbant? Petrus enim ac Philippus et uxores habuerunt, et filias etiam uiris nuptum dederunt. Sed et Paulum non taedet apostolum in quodam epistola sua mentionem uel salutationem facere comparis suae, quam se ideo negat circumducere, ut ad praedicationem euangelii expeditior fiat.

AMBROSIUS IN II EPISTOLA AD CORINTHIOS: Omnes apostoli exceptis Iohanne et Paulo uxores habuerunt.

HIERONYMUS AD EUSTOCHIUM VIRGINEM: De uirginibus, inquit apostolus, praeceptum domini non habeo, quod, et ipse ut esset uirgo, non fuit imperii sed propriae uoluntatis. Neque enim audiendi sunt qui eum uxorem habuisse confingunt, cum suadens perpetuam castitatem intulerit: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum. Et in alio loco: Nunquid non habemus potestatem mulieres circumducendi, sicut et caeteri apostoli?

IDEM DE ILLUSTRIBUS VIRIS: Iacobus, frater domini, uinum et siceram non bibit, ex utero matris sanctus fuit, carnem nullam comedit, nunquam tonsus est nec unctus nec usus balneo; genua eius creduntur traxisse camelorum duritiam.

IDEM CONTRA IOVINIANUM: Iacobus, frater domini, fuit perpetuae uirginitatis, ut Iosephus quoque refert. Ipse scribit in epistola sua: Nolite errare, fratres. Omne datum optimum etc. Virgo uirginitatem docet, quia omne perfectum desursum descendit ubi non sunt nuptiae.

HAIMO IN I EPISTOLA AD CORINTHIOS: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum, id est, si fieri posset, uellem omnes homines esse uirgines, sicut ego sum, et amare uirginitatem, sicut ego amo. /338/


Q. 104: QUOD IN FIGURIS QUATTUOR ANIMALIUM MATTHAEUS PER HOMINEM

       MARCUS PER LEONEM PRAESIGNATUS SIT ET E CONVERSO.

EX GENERALI PRAEFATIONE HIERONYMI IN QUATTUOR EVANGELIA: Haec igitur quattuor euangelia multo ante praedicta et Ezechielis quoque uolumen probat, in quo prima uisio ita contexitur. Et in medio similitudo quattuor animalium, et uultus eorum facies hominis et facies leonis et facies uituli et faotes aquilae. Prima hominis facies Matthaeum significat, qui quasi de homine exorsus est scribere: Liber generationis Iesu Christi, filii Dauid, filii Abraham. Secunda Marcum, in quo uox leonis in heremo rugientis auditur, uox clamantis in deserto: parate uiam domini, reotas facite uias eius. Tertia uituli, quae euangelistam Lucam a lacharia sacerdote sumpsisse initium praefigurat. Quarta Iohannem euangelistam, qui assumptis pennis aquilae et ad altiora festinans de uerbo Dei disputat. Unde et apocalypsis introducit quattuor animalia plena oculis dicens: Animal primum simile leoni, et secundum simile uitulo, et tertium simile homini, et quartum simile aquilae uolanti. Quibus cunctis perspicue ostenditur, quattuor tantum debere euangelia suscipi.

EX QUADAM EIUS ALIA PRAEFATIONE, QUAE SIC INCIPIT, IMPRIMIS QUAERENDUM EST: Quattuor euangelistae quid significant? Matthaeus faciem hominis, Lucas uituli, Marcus leonis, Iohannes aquilae; Dominus Iesus Christus totum impleuit, homo nascendo, uitulus immolando, leo resurgendo, aquila ascendendo.

AUGUSTINUS DE CONCORDIA EVANGELISTARUM LIB. I: Unde mihi uidentur qui ex apocalypsi illa quattuor animalia ad intelligendos quattuor euangelistas interpretati sunt, probabilius aliquid attendisse illi qui leonem in Matthaeo, hominem in Marco, uitulum in Luca, aquilam in Iohanne intellexerunt, quam illi qui hominem Matthaeo, aquilam Marco, uitulum Lucae, leonem Iohanni tribuerunt. De principiis enim librorum quandam coniecturam capere /339/ uoluerunt, non de tota intentione euangelistarum, quae magis tota fuerat perscrutanda. Multo enim congruentius ille qui regiam Christi personam maxime commendauit, per leonem accipitur. Quod autem per uitulum Lucas significatus sit, neutri dubitauerunt. Marcus ergo, qui neque stirpem regiam neque sacerdotalem uel cognationem uel consecrationem narrare uoluit, et tamen in eis uersatus ostenditur, quae homo Christus operatus est, tantum hominis figura in illis quattuor animalibus significatus uidetur.

BEDA SUPER APOCALYPSIM: Et animal primum simite leoni etc. Haec animalia multifarie interpretantur. Beatus autem Augustinus iuxta ordinem libri istius Matthaeum in leone dicit intelligi, qui regiae dignitatis in Christo prosapiam narrat, qui et uicit leo de tribu Iuda. Catulus enim leonis Iuda, et in quo ut rex a rege timetur, a magis adoratur, ubi etiam rex cum seruis rationem ponit, rex nuptias filio fecit, et ad ultimum segregat oues ab haedia Facies uero hominis Marcum significat, qui nihil de regali uel sacerdotali domini potentia locutus, tantum hominis Christi gesta simpliciter narrat etc.

IDEM IN PROLOGO EXPOSITIONIS SUAE SUPER LUCAM: Quod uero ais mouere quosdam quare in apocalypsi noua interpretatione Matthaeum leoni, Marcum homini assignare uoluerim, intueri debuerant quicumque illi sunt quos hoc mouet, quia non mea noua sed antiqua patrum explanatione traditum dixi. Neque enim mihi a me ipso ita uisum sed ita a beato Augustino expositum fuisse memoraui, et paucis etiam unde hoc affirmaret adiunxi.


Q. 105: QUOD EADEM MARIA TAM CAPUT DOMINI QUAM PEDES UNXERIT

       ET CONTRA.

EX HOMILIA IOHANNIS EPISCOPI DE PRODITIONE IUDAE: Tunc abiit unus de duodecim etc. Ante proditionis tempus, ante traditionis horam accessit meretrix uas alabastrum manibus portans, et unguentum domini capiti supra effudit; /340/ paulo ante meretrix subito pudica processit, et quando prostituta lupanar exiuit, tunc discipulus Gehennam intrauit. Quando illa mercedem sui corporis abdicabat, tunc iste pretium magistri sanguinis postulabat. Quando illa osculabatur pedes, ut susciperetur, tunc iste domini labia osculabatur, ut proderet. Ideo dixi tunc ut non magistrum infirmitatis accuses, quoniam discipulum reperis proditorem. Magis etenim uirtutem doctoris ostendit, qui et meretrices ad obediendum conuolare perfecit. Quid igitur qui meretricum mores ualuit commutare, discipulum non retinere? Valde, inquam, et incunctanter ualuit retinere sed necessitate nolebat bonum efficere.

HIERONYMUS SUPER OSEE IN PROLOGO: Haec est mulier meretrix et adultera quae in euangelio pedes domini lauit, crine detersit, et confessionis suae honorauit unguento; indignantibusque discipulis et maxime proditore quod non fuisset uenditum et pretium illius in alimentum pauperum distributum, dominus respondit: Quid molesti estis mulieri? Opus bonum operata est in me. Pauperes enim semper hababitis uobiscum, me autem non semper. Et ne putaretur leue esse quod fecerat, et nardum pisticum, id est unguentum fidelissimum, ad aliud quid et non ad ecclesiam referendum, dat nobis occasionem intelligentiae, et magna fidei praemia repromittit, dicens: Amen, amen dico uobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc euangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecerit, in memoriam eius.

BEDA SUPER LUCAM LIB. III: Et ecce mulier, quae erat in ciuitate peccatrix etc. Quidam dicunt hanc eandem non esse mulierem quae imminente dominica passione caput pedesque eius unguento perfudit, quia haec lacrimis lauerit et crine pedes terserit et manifeste peccatrix appelletur. De illa autem nihil tale scriptum sit, nec potuerit statim capite domini meretrix digna fieri. Verum qui diligentius inuestigant, inueniunt eandem mulierem, Mariam uidelicet Magdalenam, sororem Lazari, sicut Iohannes narrat, bis eodem functam /341/ obsequio. Semel quidem hoc loco cum primo accedens remissionem meruit peccatorum, secundo autem in Bethania non iam peccatrix sed sancta, non solum pedes sed et caput eius unxisse reperitur. Quod et regulae allegoriae pulcherrime congruit. Quia et unaquaeque fidelis anima prius et domini pedes humiliata peccatisque absoluenda curuatur, deinde augescentibus per tempora meritis laetae fidei flagrantia domini quasi caput odore perfundit aromatum.

IDEM IN HOMILIA FERIAE TERTIAE POST RAMIS PALMARUM: Altera soror Lazari Maria in magnae dilectionis indicium accepit libram unguenti, nardi pistici preciosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis. Sed prius notandum quod, sicut narrantibus Matthaeo et Marco didicimus, non solum pedes domini Maria sed et caput nardo perfudit. Nec dubitandum est quod et ipsa sit mulier quae, sicut Lucas refert, quondam peccatrix ad dominum cum alabastro uenit unguenti, et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius et capillis suis tergebat et osculabatur et unguento ungebat.

HIERONYMUS DAMASO SECUNDO TRACTATU SUPER CANTICA CANTICORUM: Loquitur euangelium quia uenit mulier habens alabastrum unguenti, nardi pistici preciosi, non illa peccatrix sed sancta, de qua nunc mihi sermo est. Scio quippe Lucam de peccatrice, Matthaeum uero et Iohannem et Marcum non de peccatrice dixisse. Venit ergo non peccatrix illa sed sancta, cuius nomen quoque Iohannes inseruit, habens alabastrum unguenti preciosi, et effudit super caput Iesu. In figura ergo istius quae nunc loquitur: Nardus mea dedit odorem suum, illa super caput Domini fudit unguentum.


Q. 106: QUOD SINE BAPTISMO AQUAE NEMO IAM SALVARI POSSIT ET CONTRA.

SECUNDUM IOHANNEM: Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu /342/ sancto, non potest introire in regnum Dei.

AMBROSIUS DE SACRAMENTIS SERMONE I: Cognosce quod aqua non mundat sine spiritu sancto. Ideoque legisti quod tres testes in baptismate unum sins, aqua, sanguis et spiritus, quia si unum horum detrahas, non stat baptismatis sacramentum. Quid enim aqua sine cruce Christi? Elementum commune sine ullo sacramenti effectu. Nec iterum sine aqua regenerationis mysterium est. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua etc. Credit autem et catecuminus in crucem domini sed nisi baptizatus fuerit in nomine patris et filii et spiritus sancti, remissionem non potest accipere peccatorum nec spiritalis gratiae munus haurire.

AUGUSTINUS IN LIBRO DE NATURA ET GRATIA: In eo quod dictum est, per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem uitae, nullus praetermissus est. Non quia omnes in eum credunt et baptismo eius abluuntur sed quia nemo iustificatur nisi in eum credat et baptismo eius abluatur.

IDEM DE CORREPTIONE ET GRATIA: Ut immorer etiam in baptismate paruulorum, quod nullus istorum potest dicere cur illi paruulo detur, illi non, cum sit utrumque in potestate Dei et sine illo sacramento nemo intret in regnum Dei.

RESPONSIONES PROSPERI AD RUFINUM CAP. IX: Non sufficit hominum redemptioni crucifixum esse Christum, nisi commoriantur ei et sepeliantur in baptismo. Alioquin nato saluatore et crucifixo pro omnibus nobis non fuerat necessarium ut renasceremur et similitudini mortis eius complantaremur. Sed cum sine hoc sacramento nemo hominum salutem consequatur, non est saluatus cruce Christi qui non est crucifixus in Christo. Non est autem crucifixus in Christo qui non est membrum corporis Christi. Nec est membrum corporis Christi qui non per aquam et sanguinem induit Christum.

SECUNDUM MATTHAEUM: Qui autem perdiderit animam suam propter me /343/ inueniet eam.

ITEM: Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo.

AUGUSTINUS DE CIVITATE DEI, LIB. XIII: Qui enim dixit, si quis non renatus fuerit ex regnum caelorum, alia non minus generaliter aqua et spiritu, non intrabit in sententia istos fecit exceptos, ubi ait: Qui me confessus fuerit etc. et in alio loco: Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam.

IDEM DE FIDE AD PETRUM: Ex illo tempore, quo saluator dixit, si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei, absque sacramento baptismatis praeter eos, qui in ecclesia catholica sine baptismate sanguinem fundunt, nec regnum caelorum potest quisque accipere, nec uitam aeternam.

GENNADIUS DE ORTHODOXA FIDE ECCLESIASTICORUM DOGMATUM: Nullum catecuminum quamuis in bonis operibus defunctum, uitam aeternam habere credimus, excepto martyrio. Baptizandus confitetur fidem suam coram sacerdote. Hoc et martyr coram persecutore facit. Ille manus impositione pontificis accipit spiritum sanctum, hic habitaculum efficitur spiritus sancti, dum non est ipse qui loquitur sed spiritus patris, qui in ipso loquitur. Ille communicauit eucharistiae in commemoratione mortis domini, hic ipsi Christo commoritur.

AUGUSTINUS DE UNICO BAPTISMO LIB. IV: Baptismi uicem aliquando implere passionem de latrone illo cui non baptizato dictum est: Hodie mecum eris in paradiso, beatus Cyprianus non leue documentum assumit, quod etiam atque etiam considerans inuenio non tantum passionem /344/ pro nomine Christi id quod ex baptismo deerat posse supplere sed etiam fidem conuersionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est sed pro meritis facinorum suorum nec quia credidit passus est sed dum patitur, credidit. Quantum itaque ualeat etiam sine uisibili baptismi sacramento, quod ait apostolus: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem, in illo latrone declaratum est. Sed tunc impletur uisibiliter, cum mysterium baptismi non contemptus religionis sed articulus necessitatis excludit. Et sicut in illo latrone quod de baptismi sacramento defuerat compleuit omnipotentis benignitas quia non superbia uel contemptu sed necessitate defuerat, sic in infantibus, qui baptizati moriuntur, eadem gratia omnipotentis explere credenda est, quod non ex impia uoluntate sed ex aetatis indigentia nec corde credere ad iustitiam possunt nec ore confiteri ad salutem. Ideo cum pro eis oratur, ut impleatur erga eos celebratio sacramenti, ualet utique ad eorum celebrationem, quia ipsi respondere non possunt. Alienum quippe opus est, cum credit per alterum, sicut alienum opus fuit, cum peccauit in altero.

ITEM: Sicut autem in latrone per necessitatem baptismus corporaliter defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritualiter affuit; sic cum et ipsa praesto est, si per necessitatem desit quod latroni affuit, perficitur salus. Quod traditum tenet uniuersitas ecclesiae, cum baptizantur paruuli infantes, qui certe nondum possunt credere ad iustitiam et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit, quin etiam flendo et uagiendo, cum in eis mysterium celebratur, ipsis mysticis uocibus obstrepunt, et nullus Christianorum dixerit eos inaniter baptizari.

ITEM: Quibus rebus omnibus ostenditur aliud esse baptismi sacramentum, aliud conuersionem cordis sed salutem hominis ex /345/ utroque compleri; nec si unum horum defuerit, ideo consequens esse putare debemus ut et alterum desit, quia et illud sine isto potest esse, ut in infante, et istud sine illo potuit esse in latrone, Deo complente siue in illo siue in isto quod non uoluntate defuisset, cum uero ex uoluntate alterum horum defuerit, reatu hominem inuolui. Et baptismus potest inesse, ubi conuersio cordis defuerit. Conuersio autem cordis potest quidem inesse non percepto baptismo, sed contempto non potest. Neque ullo modo dicenda est conuersio cordis ad Deum, cum Dei sacramentum contempnitur.

IDEM IN SECUNDO RETRACTATIONUM: Cum dicerem "uicem baptismi posse habere passionem," non satis idoneum posui illius latronis exemplum, quia utrum non fuerit baptizatus incertum est.

ITEM: Quod dixi, "latro ille nec ipsum baptismum acceperat," hoc et alios rectores sanctae ecclesiae ante nos posuisse in suis libris inuenimus. Sed quibus documentis satis possit ostendi quod non fuerit baptizatus, ignoro.

ITEM: De latrone quod non fuerit uisibiliter baptizatus quasi certum posui, cum sit incertum magisque baptizatum fuisse credendum est, sicut postea disputaui.

IDEM DE ORIGINE ANIMAE LIBRO I AD VINCENTIUM VICTOREM: Noli credere, noli dicere infantes, antequam baptizentur morte praeuentos peruenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum, si uis esse catholicus. Exempla enim quae te fallunt, uel de latrone qui dominum est confessus in cruce, uel de fratre sanctae Perpetuae Dinocrate, nihil tibi ad huius erroris sententiam suffragantur. Latro quippe ille, quamuis potuerit iudicio diuino inter eos deputari qui martyrii confessione /346/ purgantur, tamen etiam utrum non fuerit baptizatus ignoras. Nam ut omittam quod creditur aqua simul cum sanguine exiliente de latere domini iuxta confixus potuisse perfundi atque huiusmodi baptismo sanctissimo dilui, quid si in carcere fuerat baptizatus, quod postea [ex] persecutionis tempore nonnulli clanculo impetrare potuerunt? Quid et si antequam teneretur? Nam si eos, de quibus scriptum non est utrum fuerint baptizati, sine baptismo de hac uita recessisse contendimus, ipsis calumniamur apostolis, qui praeter apostolum Paulum quando baptizati fuerint ignoramus. Sed si ipsos baptizatos esse per hoc nobis innotescere potuit quod Petro dominus ait, qui lotua eat, non indiget, nisi ut pedea lauet; quid de aliis dicemus, de quibus uel tale nihil legimus dictum, de Barnaba, de Timotheo, de Tito, de ipsis euangelistis Marco et Luca, de innumerabilibus caeteris, quos absit ut baptizatos esse dubites, quamuis non legamus? Dinocrates autem septennis puer, in quibus annis pueri cum baptizantur iam symbolum reddunt et pro se ipsis ad interrogata respondent, cur non tibi uisus fuerit baptizatus, potuisse ab impio patre ad gentilium sacrilegia reuocari et ob hoc fuisse in poenis, de quibus sorore orante liberatus est, nescio. Neque enim et ipsum uel nunquam fuisse Christianum uel catecuminum fuisse legisti, quamquam ipsa lectio non sit in eo canone scripturarum unde in huiusmodi quaestionibus testimonia proferenda sunt.

IDEM AD SELEUCIUM: Scriptum est quando baptizatus est apostolus Paulus, et scriptum non est quando baptizati sint alii apostoli. Verumtamen ipsos etiam baptizatos intelligere debemus siue baptismo Iohannis siue, quod magis credibile est, baptismo Christi. De Petro autem intelligitur in eo quod a domino audiuit, /347/ qui lotua est non indiget, nisi ut pedea lauet.

IDEM DE NATURA ET GRATIA: Ego dico paruulum natum in eo loco ubi ei non potuit per Christi baptismum subueniri, morte praeuentum idcirco talem fuisse, id est sine lauacro regenerationis exisse, quia esse aliud non potuit. Sed non eum absoluit apostolus, qui ait, per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum more et ita in omnea hominea pertranaiit, in quo omnea peccauerunt. Recte ergo ea damnatione quae per uniuersam massam currit non admittitur in regnum caelorum, quamuis Christianus non solum non fuerit sed nec esse potuerit.

HIERONYMUS AD HELIODORUM: Non facit ecclesiastica dignitas Christianum. Cornelius centurio adhuc ethnicus dono spiritus sancti mundatur.

AMBROSIUS SUPER EPISTOLAM AD CORINTHIOS I: Scimus et spiritum sanctum sine menus impositione datum a Deo et non baptizatum consecutum remissionem peccatorum.

IDEM IN EPISTOLA DE CONSOLATIONE MORTIS VALENTINIANI IMPERATORIS AD SORORES IPSIUS: Audio uos dolere, quod non accepit sacramenta baptismatis. Dicite mihi, qui etiam dudum hoc uoti habuit ut, cum in Italiam uenisset, initiaretur, et proxime baptizari se a me significauit et ideo praeteritis causis me acciendum putauit, non habet ergo gratiam, quam desiderauit, non habet quam poposcit? Et quia poposcit, accepit. Et ubi illud est: Iustus quacumque morte praeuentua fuerit, anima eius in requie erit. Solue igitur, pater sancte, munus seruo tuo.

ITEM: Non metuebat hominibus displicere, ut tibi sold placeret in Christo. Qui habuit spiritum tuum, quomodo non accepit gratiam tuam? Aut si qua solemniter non sunt celebrate mysteria, hoc moues -- Ergo nec martyres, si catecumini fuerint, coronantur? Quod si suo abluuntur sanguine et hunc sue pietas /348/ abluit et uoluntas.

ITEM: Et huic adhuc intercessionem adscisco cui remunerationem praesumo! Pio requiem poscamus affectu.

ITEM: Doleo in te fili Gratiane, doleo etiam in te, fili Valentiniane! Tu per me putabas te eripi periculis, tu me non solum ut parentem diligebas sed ut redemptorem tui et liberatorem sperabas. Tu dicebas, Putasne, uidebo patrem meum? Speciosa de me uoluntas tua sed non efficax praesumptio. Ei mihi uana spes in homine! Ei mihi quod uoluntatem tuam non ante cognoui. Domine, quia nemo habet quod alii plus deferat quam quod sibi optat, non me ab illis post mortem separes quos in hac uita carissimos sensi. Domine, peto ut, ubi ego fuero, et illi aint mecum. Te quaeso, summe Deus, ut carissimos iuuenes matura resurrectione resuscites, ut immaturum hunc uitae istius cursum matura resurrectione compenses.

EX VITA SANCTI GREGORII LIB. II, CAP. XLIV: Legitur quod beatissimus ille papa animam Traiani imperatoris gentilis defuncti precibus suis et lacrymis ab inferni cruciatibus liberauit, et quod ipse propter mansuetudinem praedicti iudicis ad sancti Petri basilicam peruenerit, ibique tam diu super errore tam clementissimi principis defleuisset, quousque responsum sequenti nocte accepisset, se pro Traiano fuisse auditum, ad quem quidem orationis ausum praedictus papa commotus fuisse ibidem perhibetur pro eo, quod, dum quodam tempore Traianus ad imminentis belli procinctum uehementissime festinaret, proclamante uidua quadam pro uindicta filii sui interfecti equo descendit nec antea discessit quam iudicium uiduae per semet ipsum egerit. Et notandum, quod non legitur Traiani animam in paradiso fuisse repositam, cum scriptum /349/ sit: nisi quia renatua fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum caelorum; sed simpliciter dicitur ab inferni cruciatibus liberauit cum ita possit anima et in inferno existere et inferni cruciatum per Dei misericordiam non sentire, sicuti unus Gehennae ignis ualet omnes peccatores pariter detinere sed non aequaliter exurere, ut quantum uniuscuiusque meruit culpa tantum sentiatur et poena. Non itaque Traianus adeptus est gloriam, etsi euaserit communem Gehennae poenam, nec intrat caelorum regnum, si euitet corporale incendium et mitissima illa paruulorum fruatur poena. Bene autem fortasse spiritali uiro ostensum est, hoc Traiani iustitiam et clementiam meruisse, cum pro retributione iustitiae hoc ipse fecisse cognoscatur. Cum enim praedictae uiduse proclamanti Traianus, si sanus reuerteretur e proelio uindictam se per omnia facturum responderet, uidua dixit, Si tu in proelio mortuus fueris quis mihi praestabit? Traianus respondit: Ille qui post me imperabit. Vidua dixit, Et quid tibi proderit, si alter mihi iustitiam fecerit? Traianus respondit, Utique, nihil. Et uidua, Nonne, inquit, tibi melius est ut tu mihi iustitiam facias et tu pro hoc mercedem tuam recipias, quam alteri hanc transmittas? Tunc Traianus ratione pietateque pariter commotus equo descendit et peregit iudicium.

HIERONYMUS AD RUSTICUM: Nequaquam gentilis plangendus est atque Iudaeus, qui in ecclesia non fuerunt et semel mortui sunt, de quibus saluator ait: dimitte mortuea ut acpeliant mortuca auoa sed hi qui per scelera egrediuntur de ecclesia et nolunt ultra reuerti ad eam damnatione uitiorum.

AUGUSTINUS LIB. I DE BAPTISMO PARVULORUM: Sicut per unum omnes ad condemnationem, sic per unum omnes ad iustificationem. Nec est ullus ulli medius locus, ut possit esse /350/ nisi cum diabolo, qui non est cum Christo.

IDEM IN LIBRO DE FIDE AD PETRUM: Firmissime tene et nullatenus dubites non solum homines iam ratione utentes uerum etiam paruulos, qui siue in uteris matrum uiuere incipiunt et ibi moriuntur siue iam nati sine sacramento baptismatis, quod datur in nomine patris et filii et spiritus sancti, de hoc saeculo transeunt, ignis aeterni supplicio sempiterno puniendos. Quia etsi peccatum propriae actionis nullum habuerunt, originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione et natiuitate traxerunt.

ITEM: Firmissime tene et nullatenus dubites, exceptis illis qui pro nomine Christi suo sanguine baptizantur, nullum hominem accepturum uitam aeternam qui non hic a malis suis fuerit per paenitentiam fidemque conuersus et per sacramentum fidei et paenitentiae, id est per baptismum, liberatus. Et maioribus quidem necessarium esse et paenitentiam de malis suis agere et fidem catholicam secundum regulam uirtutis tenere et sacramentum baptism) accipere. Paruulis uero, qui nec propria uoluntate credere nec pacnitentiam pro peccato quod originaliter trahunt agere possum, sacramentum fidei, quod est sanctum baptisma, quamdiu rationis aetas eorum capax esse non potest, sufficere ad salutem.

EX EPISTOLA SIRITII PAPAE CAP. XIII: Qui in uino pro maxima necessitate baptizat ut aeger non periclitetur. pro tall re nulla ei adscribitur culpa. Si uero aqua aderat et necessitas talis non urgebat, hi communione priuentur et paenitentiae submittantur. Homo uero ille si in sancta trinitate baptizatus est in eo baptismo remaneat. /351/


Q. 107: QUOD OMNIA PECCATA BAPTISMUS DELEAT TAM ORIGINALIA SCILICET

       QUAM PROPRIA ET CONTRA.

AUGUSTINUS IN ENCHIRIDION: Nullus est qui non peccato moriatur in baptismo sed paruuli tantum originali. Maiores autem etiam his omnibus quaecumque male uiuendo addiderunt ad illud quod nascendo traxerunt.

IDEM IN PRIMO DE CIVITATE DEI, DE HIS QUI SE OCCIDUNT: Quam causam si uoluerimus admittere, eo usque progressa perueniet, ut hortandi sint homines tune se potius interimere cum lauacro sanctae regenerationis abluti uniuersorum remissionem acceperint peccatorum. Tunc enim tempus est cauendi omnia future peccata cum sunt omnia delete praeterita.

ITEM: O menses amentes! quis est hic tantus non error sed furor?

GENNADIUS DE ORTHODOXA FIDE: Baptizatus suam fidem confitetur coram sacerdote; hoc idem martyr coram persecutore facit. Illi omnia peccata remittuntur; isti extinguntur.

EX CONCILIO CARTHAGINENSI, CAP. 1: Qui episcopus ordinandus est, ante examinetur, si credat, si in baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum quam illa, quae uoluntarie admissa sunt, dimittantur etc. Cum his omnibus examinatus pleniterque instructus repertus fuerit, tunc ordinetur episcopus.

AMBROSIUS DE PAENITENTIA LIB. 1: In baptismo itaque remissio peccatorum omnium est. Quid interest utrum per paenitentiam an per lauacrum hoc ius sibi datum sacerdotes uindicent? Unum in utroque mysterium est.

IDEM IN LIB. DE MYSTERIIS: /352/ Qui lotus eat, non indiget, nisi ut pedes lauet sed est mundus totus. Mundus erat Petrus sed plantam lauere debebat; habebat enim primi hominis de successione peccatum, quando eum supplantauit serpens et persuasit errorem. Ideo planta eius abluitur ut haereditaria peccata tollantur. Nostra enim propria per baptismum relaxantur.

IDEM DE SACRAMENTIS, LIB. III: Ascendisti de fonte; quid secutum est? Audisti lectionem. Succinctus summus sacerdos pedes tibi lauit. Quid istud mysterium? Niai lauero, inquit, tibi pedea, non habobia mecum partem. Non ignoramus quod ecclesia Romana hanc consuetudinem non habeat cuius typum in omnibus sequimur et formam. Hanc tamen consuetudinem non habet ut pedes lauet. Forte propter multitudinem declinauit. Sunt tamen qui dicant et excusare conentur, quia hoc non in mysterio faciendum est, non in baptismate, non in regeneratione sed quasi hospiti pedes lauandi sunt. Aliud est humilitatis, aliud sanctificationis. Denique audi quia mysterium est et sanctificatio: Nisi lauero tibi pedea, non hababis meoum partem. Hoc ideo dico non quod alios reprehendam sed mea officia ipse commendem. In omnibus cupio sequi ecclesiam Romanam. Sed tamen et nos homines sensum habemus. Ideo quod alibi rectius seruatur et nos rectius custodimus. Ipsum sequimur apostolum Petrum, ipsius inhaeremus deuotioni. Ad hoc ecclesia Romana quid respondet? Utique ipse auctor est nobis huius assertionis Petrus apostolus, qui sacerdos fuit ecclesiae Romanae. Ipse Petrus ait: Domine, non solum pedes sed etiam manus et caput. Vides fidem. Quod ante excusauit, humilitatis fuit. Quod postea obtulit, deuotionis et fidei. Respondit dominus: Qui lauit, non necesse habet iterum lauare, nisi solos pedes. Quare hoc? Quia in baptismate omnis culpa diluitur. Recedit ergo culpa. Sed quia Adam supplantatus a diabolo est et uenenum ei effusum est supra pedes, ideo lauas pedes, ut in ea parte in qua insidiatus est serpens, maius subsidium /353/ sanctificationis accedat, quo postea te supplantare non possit. Lauas ergo pedes ut laues uenena serpentis.

ITEM: Post fontem superest ut perfectio fiat, quando ad inuocationem sacerdotis spiritus sanctus infunditur, spiritus sapientiae et intellectus etc. Istae sunt septem uirtutes quando consignaris.

ITEM: Post haec uenire haloes ad altare.


Q. 108: QUOD PARVULI PECCATUM NON HABEANT ET CONTRA.

HIERONYMUS SUPER EZECHIELEM: Quamdiu anima in infantia constitute est, peccato caret.

IDEM AD HELIODORUM, IN EPITAPHIO NEPOTIANI: Regnauit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos etc. Si Abraham et Isaac et Iacob in inferno, quis in caelorum regno? Si amici tui sub poena offendentis Adam, et qui non peccauerunt alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est qui dixerunt in cordibus suis: non est Deus?

AUGUSTINUS DE FIDE AD PETRUM: Ideo nec aeternitas irrationabilibus spiritibus data est nec aliquod eis iudicium praeparatur, in quo eis uel beatitudo pro bonds uel damnatio pro malis reddatur operibus. Ideo in eis nulla operum discretio requiretur, quia nullam intelligendi facultatem diuinitus acceperunt. Propterea igitur eorum corpora resurrectura non sunt, quia nec ipsis animalibus aut aequitas aut iniquitas fuit, pro qua eis aut aeterna beatitudo sit retribuenda uel poena.

IDEM IN LIBRO QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS: Quomodo reus constituitur qui nescit quod fecerit? /354/

IDEM IN SERMONE IN HANC LECTIONEM, Cum enim essemus in carne, AIT APOSTOLUS, passiones peocatorum etc.: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. Homo quod bonum putabat, malum esse cognoscit. Voluit frenare concupiscentiam; conatus est, uictus est. Coepit esse non solum peccator sed etiam praeuaricator. Peccator enim et antea erat, sed antequam legem audiret peccatorem se esse nesciebat. Factus est praeuaricator qui fuit ante nescius peccator.

HAIMO SUPER EPISTOLAM PAULI AD ROMANOS: Sine enim lege naturali uel Moysi peccatum mortuum erat, id est latebat, ignorabatur, non apparebat. Antequam lex naturalis et intellectus incipiat uigere in paruulis aliisque hominibus, licet percutiant patrem et matrem et maledicant, non peccant. Similiter antequam lex Moysi data esset, erant quaedam peccata quae ignorabantur peccata esse, quae commissa non tantae grauitudinis erant uel, etiamsi cognoscebantur esse peccata, latebat qua poena digna essent.

AUGUSTINUS IN SERMONE DE VERBIS APOSTOLI: Ecce infantes in suis utique operibus innocentes sunt, nihil secum nisi quod de primo homine traxerunt habentes. Responde mihi, quare moriuntur, si omnes homines, quoniam peccant, ideo moriuntur? Quid putatis dici potuisse? Peccauerunt et ipsi. Ubi pecca<ue>runt? Rogo te, quando? quomodo? Bonum et malum quid sit nesciunt. Peccatum accipiunt qui praeceptum non capiunt. Quid de illis dicis qui in utero moriuntur? Et ipsi, inquit, peccauerunt. Contradicit apostolus. Magis apostolum audio quam te: Nondum natis neo aliquid agentibua boni aut mali.

ISIDORUS DE SUMMO BONO, LIB. I: Innoxios esse infantes opere, non esse innoxios cogitatione, quia motum quem gerunt in mente nondum possunt exercere opere; ac per hoc in illis aetas est imbecillis, non animus. Ad nutum enim uoluntatis non obtemperat illis fragilitas /355/ corporis, nec adeo opere nocere possunt sicut cogitatione mouentur.

GREGORIUS DIALOGORUM LIB. IV, CAP. XVIII, DE PUERO BLASPHEMO: Et si omnes baptizatos infantes atque in infantia morientes ingredi regnum caeleste credendum est, omnes tamen paruulos, qui iam loqui possunt, regna caelestia ingredi credendum non est, quia nonnullis paruulis eiusdem regni caelestis aditus a parentibus clauditur, si male nutriantur. Nam quidam in hac urbe notissimus ante triennium filium habuit annorum, sicut arbitror, quinque. Quem nimis carnaliter diligens remisse nutriebat, atque idem paruulus, quod dictu graue est, mox eius animo ut aliquid obstitisset, maiestatem Dei blasphemare consueuerat. Qui in hac ante triennium mortalitate percussus uenit ad mortem. Cumque eum pater in sinu teneret, sicut testati sunt qui praesentes fuerunt, malignos ad se spiritus uenisse puer aspiciens coepit clamare, Obsta, pater, obsta! Mauri homines uenerunt, qui me tollere uolunt. Qui cum hoc dixisset, maiestatis nomen protinus blasphemauit et animam reddidit. Ut enim Deus ostenderet pro quo reatu talibus fuisset exsecutoribus traditus, unde uiuentem pater suus noluit corrigere, hoc morientem permisit iterare, quatinus reatum suum pater eius agnosceret, qui paruuli filii animam negligens non paruulum peccatorem Gehennae ignibus nutrisset.


Q. 109: QUOD TANTUMDEM VALEBAT CIRCUMCISIO IN ANTIQUO POPULO QUANTUM

       NUNC BAPTISMUS ET CONTRA.

AUGUSTINUS LIB. II CONTRA PELAGIUM: Ex quo enim instituta est circumcisio in populo Dei, quod erat tunc signaculum iustitiae fidei, ad significationem purgationis ualebat et paruulis ueteris originalisque peccati, sicut et baptismus ex illo ualere coepit ad innouationem /356/ hominis ex quo est institutus.

GREGORIUS MORALIUM LIB. IV: Quod ualet apud nos aqua baptismatis, hoc egit apud ueteres uel pro paruulis sola fides, uel pro maioribus uirtus sacrificii, uel pro his qui ex Abrahae stirpe prodierant mysterium circumcisionis.

AMBROSIUS IN EPISTOLA PAULI AO ROMANOS: Beati quorum remissae sunt iniquitates etc. Propheta autem tempus felix praeuidens in saluatoris aduentu beatos nuncupat quibus sine labore uel aliquo opere lauacro remittuntur et teguntur et non imputantur peccata. Apostolus tamen propter plenitudinem temporum et quia plus gratiae in apostolis est quam fuit in prophetis, maiora protestatur quae ex dono baptismatis consequimur, quia non solum remissionem peccatorum accipere nos sed et iustificari et filios Dei fieri profitetur, ut beatitudo haec gloriam perfectam habeat et securitatem.

HAIMO IN OMELIA EVANGELII DE CIRCUMCISIONE DOMINI: Nec putandum est paruam utilitatem suo tempore habuisse circumcisionem sed sciendum est quia tantum ualebat tunc circumcisio contra originale peccatum quantum nunc ualet aqua baptismatis, excepto quod ille nondum uenerat qui peccata absoluere posset uel qui ianuam regni caelestis reseraret.


Q. 110: QUOD BAPTIZATUS A QUOCUNQUE NON SIT REBAPTIZANDUS ET CONTRA.

BEDA IN LIB. I HOMELIARUM XXXVII: Siue haereticus, siue schismaticus, siue facinorosus quisque in confessione sanctae trinitatis baptizet, non ualet ille qui baptizatus est a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio uel /357/ inuocatio tanti nominis uideatur adnullari.

AUGUSTINUS SUPER IOHANNEM SERMONE V: Super quem uideris spiritum descendentem. Non dicant, baptismus meus est, quia non est ipsorum. Audiant ipsum Iohannem. Ecce Iohannes plenus erat spiritu sancto et baptismum de caelo habebat, non ex hominibus. Sed quatenus habebat, ipse dixit: parate uiam Domino. Ubi autem cognitus est Dominus, ipse factus est uia; non iam opus erat baptismo Iohannis, quo pararetur uia Domino. Quid solent dicerei Ecce post Iohannem baptizatum est! Post haereticos non baptizatur, quia haeretici baptismum Christi dederunt, quem non dedit Iohannes.

IDEM IN LIBRO DE FIDE AD PETRUM: Si in haeresi quacumque uel schismate quisquam in nomine patris et filii et spiritus sancti baptismi sacramentum accepit, integrum sacramentum accepit; sed salutem, quae uirtus est sacramenti, non habebit, si extra ecclesiam catholicam ipsum sacramentum habuerit. Ergo debet ad ecclesiam redire ut non sacramentum baptismi iterum accipiat, quod hemo debet in quolibet homine baptizato repetere sed ut in societate catholica uitam aeternam accipiat.

IDEM DE VERBIS DOMINI TRACTATU XI: Quicumque in schismaticis uel haereticis congregationibus baptizantur, quamuis non sint renati spiritu tamen cum ad catholicam ecclesiam ueniunt, non repetitur lauacrum carnis.

GREGORIUS QUIRINO EPISCOPO IN HIBERNIA: Antiqua patrum institutione didicimus ut quilibet apud haeresim in trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis aut impositione manus sola fidei professione ad sinum matris ecclesiae reuocentur. Hi uero haeretici qui /358/ in trinitatis nomine minime baptizantur, sicut sunt Bonosiaci et Cathafrigae quia et illi Christum dominum non credunt, et isti spiritum sanctum peruerso sensu esse quendam prauum hominem Montanum credunt. Quorum similes sunt alii multi; cum ad sanctam ecclesiam ueniunt, baptizantur, quia baptismum non fuit quod in errore positi in sanctse trinitatis nomine minime perceperunt. Nec potest ipsum baptisma dici iteratum quod, sicut dictum est, in trinitatis nomine non erat datum.

NICOLAUS AD CONSULTA BULGARORUM CAP. CIV: A quodam Iudaeo, nescitis utrum Christiano an pagano, multos in patria uestra baptizatos asseritis, et quid inde sit agendum consulitis. Hi profecto si in nomine sanctae trinitatis uel tantum in nomine Christi, sicut in Actibus apostolorum legimus, baptizati sunt, (unum quippe idemque est, ut sanctus demonstrat Ambrosius) constat denuo non esse baptizandos.

AUGUSTINUS IN LIBRO DE BAPTISMO ADVERSUS DONATISTAS: Sacramentum enim baptismi est quod habet qui baptizatur. Et sacramentum dandi baptismi est quod habet qui ordinatur. Sicut autem baptizatus, si ab unitate recesserit, sacramentum baptismi non amittit, sic etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, sacramentum dandi baptismi non amittit. Nulli enim sacramento iniuria facienda est.

ITEM: Quamobrem si euangelicis uerbis in nomine patris et filii et spiritus sancti Marcion baptismum consecrabat, integrum erat sacramentum, quamuis eius fides, sub eisdem uerbis aliud opinantis quam catholica ueritas docet, non esset integra sed fabulosis falsitatibus inquinata.

ITEM: Manus autem impositio non sicut baptismus repeti non potest. Quid /359/ est enim aliud nisi oratio super hominem?

EX DECRETIS LEONIS PAPAE: Nam hi qui baptismum acceperunt ab haereticis, cum baptizati antea non fuissent, sola spiritus sancti inuocatione per impositionem manuum confirmandi sunt, quia formam tantum baptismi sine sanctificationis uirtute sumpserunt. Et hanc regulam ut satis seruandam in omnibus praedicamus, ut semel lauacrum initum nulla iteratione uioletur dicente apostolo: Unus Deus, una fides, unum baptisma. Cuius ablutio nulla iteratione temerenda est sed, ut diximus, sola sanctificatio sancti spiritus inuocanda, ut quod ab haereticis nemo accipit a catholicis sacerdotibus consequatur.

EX CONCILIO APUD COMPENDIUM CAP. V: Si quis presbyter ordinatus fuerit et deprehenderit se non baptizatum esse, baptizetur et ordinetur iterum et omnes quos prius baptizauit.

EX EPISTOLA CYPRIANI XXV, AD IUVAIANUM: Scripsisti, frater, desiderans significari tibi quid nobis uideatur de haereticorum baptismo, qui extra ecclesiam constituti uindicant sibi rem nec iuris sui nec potestatis. Quod nos nec ratum possumus nec legitimum computare, quando hoc apud illos esse constet illicitum. Et quoniam super hac re quid sentiremus litteris nostris expressimus, exemplum earundem litterarum tibi misi, quid in concilio, cum conplures essemus, decreuimus; quid postea Quinto collegae nostro de eadem re quaerenti rescripserimus; et nunc quoque cum in unum conuenissemus tam prouinciae Africae quam Numidiae episcopi LXXI, hoc idem denuo sententia nostra firmauimus, statuentes unum baptisma esse quod sit in ecclesia catholica constitutum, ac per hoc non rebaptizari sed baptizari a nobis quicumque ab adultera et prophana aqua /360/ uenientes abluendi sint et sanctificandi salutaris aquae ueritate.

ITEM: Longe alia est apud haereticos fides; immo nihil est apud illos nisi perfidia. Quomodo ergo potest uideri qui apud illos baptizatur consecutus esse peccatorum remissa et diuinae indulgentiae gratiam per suam fidem, qui ipsius fidei non habuerit ueritatem? Si enim, sicut quibusdam uidetur, secundum fidem suam quis accipere aliquid extra ecclesiam potuit, utique id accepit quod credidit. Falsum autem credens uerum accipere non potuit sed potius adulterina et prophana, secundum quod credebat, accepit. Quem locum prophani et adulteri baptismi subtiliter Ieremias perstringit dicens: Ut quid qui contristant me praeuatent? Plaga mea solida est; facta est mihi quasi aqua mendax, non habens fidem. Quae est aqua mendax et perfida? Utique ea quae baptismi imaginem mentitur et gratiam fidei adumbrata simulatione frustratur. Quod si secundum prauam fidem baptizari aliquis foris et remissa peccatorum consequi potuit et secundum eandem fidem consequi et spiritum sanctum, non est necesse uenienti manum imponi ut spiritum sanctum consequatur et signetur. Aut utrumque enim fide sua foris consequi potuit aut neutrum eorum qui foris fuerat accepit. Manifestum est autem ubi et per quos remissa peccatorum dari possit. Nam Petro primum dominus, super quem aedificauit ecclesiam, dedit ut id solueret in terris quod ille soluisset. Et post ad apostolos loquitur dicens: sicut misit me pater et ego uos. Hoc cum dixisset inspirauit et ait: Accipite epiritum sanctum. si cutus remiseritis peccata etc. Unde intelligimus nonnisi in ecclesia praepositis licere baptizare et remissa peccatorum dare. Filii Aaron qui alienum ignem altari imposuerunt in conspectu statim domini indignantis extincti sunt. Quod supplicium manet eos qui alienam aquam baptismo inferunt falso, ut diuina censura ulciscatur haereticos gerere quod nonnisi soli liceat ecclesiae. Quod autem quidam dicunt eis qui in Samaria baptizati fuerant aduenientibus /361/ apostolis Petro et Iohanne tantum super eos manum impositam esse, ut acciperent spiritum sanctum, rebaptizatos tamen eos non esse, ad praesentem causam uidemus omnino non pertinere. Illic enim qui crediderunt, fide uera crediderant et intus ecclesiam a Philippo diacono, quem idem apostoli miserant, baptizati erant sed tantummodo quod deerat a Petro et Iohanne factum est, ut manu imposita infunderetur super eos spiritus sanctus, quod nunc quoque apud nos geritur. Numquid de ecclesiae fontibus rigare potest qui intus ecclesiam non est? Haeretici in ecclesia non sunt, immo et contra ecclesiam faciunt, quomodo baptizare baptismo ecclesiae possunt? Nam si baptizari quis apud haereticos potuit, utique et remissa peccatorur consequi potuit. Si peccatorum remissa consecutus est, sanctificatus est, templum Dei factus est. Quaero cuius Dei? Si creatoris, non potuit qui in eum non credidit. Si Christi, nec huius fieri potest templum qui negat Deum Christum. Si spiritus sancti, quomodo spiritus sanctus placatus ei esse potest, qui aut filii aut patris inimicus est? Quare baptisma nobis et haereticis commune esse non potest, cum quibus nec pater Deus nec filius Christus nec spiritus sanctus nec fides nec ecclesia ipsa communis est. Et ideo baptizari eos oportet, qui de haeresi ad ecclesiam ueniunt, quando ex nobis didicerint, baptizatos quoque a Paulo eos qui iam baptismo Iohannis baptizati fuissent, sicut legimus in Actibus apostolorum. Quod si iccirco haereticus ius baptismi obtinere potuit, quia prior baptizauit, non possidentis erit iam baptisma sed occupantis; et cum separari a se et diuidi omnino non possint baptisma et ecclesia, qui occupare baptisma prior potuit et ecclesiam pariter occupauit. Haec tibi rescripsimus, frater, nemini praeiudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat habens arbitrii sui liberam potestatem.

IDEM IN EPISTOLA AD QUINTUM: Nescio qua praesumptione ducuntur quidam ut putent eos qui apud /362/ haereticos tincti sunt, quando ad nos ueniunt, baptizari non oportere. Nos autem dicimus eos qui inde ueniunt non rebaptizari apud nos sed baptizari. Neque enim accipiunt ibi aliquid, ubi nihil est.

IDEM AD IUVAIANUM LIB. II: Oportet sanctificari aquam prius a sacerdote, ut possit baptismo suo peccata abluere. Quomodo autem mundare et sanctificare aquam potest qui ipse immundus est? et apud quem spiritus sanctus non est? cum dominus dicat in Numeris: Et quaecumque tetigerit immundus, immunda erunt. Quis autem potest dare quod ipse non habeat? aut quomodo potest spiritalia agere qui ipse amiserit spiritum sanctum? Et idcirco baptizandus est et innouandus.

SENTENTIAE EPISCOPORUM: Cyprianus dixit: Saepe censuimus haereticos ad ecclesiam uenientes ecclesiae baptismo baptizari et sanctificari oportere. Caecilius a Biltha dixit: Ego baptismum in ecclesia sola scio et extra nullum; apud haereticos omnia per mendacium geruntur. Primus a Misgirpa dixit: Censeo omnem hominem ab haeresi uenientem baptizandum. Frustra enim illic putat se esse baptizatum.

AUGUSTINUS CONTRA PETILIANUM DE UNICO BAPTISMO: Martyrem gloriosissimum Cyprianum, qui apud haereticos uel schismaticos datum Christi baptismum nolebat agnoscere, dum eos nimium detestaretur, tanta eius merita usque ad triumphum martyrii consecuta sunt ut et caritatis qua excellebat luce obumbratio illa fugaretur, et ut sarmentum fructuosum fieret fructuosius, si quid habebat purgandum, passionis falce ultima tolleretur. Nec nos quia baptismi ueritatem etiam in haereticorum iniquitate agnoscimus, ideo Cypriano meliores sumus, sicut nec Petro, quia gentes iudaizare non cogimus.

ECCLESIASTICA HISTORIA LIB. X, CAP. VI, DE STATUTIS NICAENI CONCILII: Iubet et ut Paulianistae, /363/ qui sunt Fotiniaci, rebaptizentur.

IDEM LIB. VII, CAP. 11: In urbe uero Roma Cornelio episcopatum regente et apud Carthaginem Cypriano, ambobus fide uirtute pietate praestantibus, quaestio exorta est in Africae magis partibus si oporteret haereticos rebaptizari. Cumque id a Cipriano et caeteris paene omnibus per Africam sacerdotibus oportere fieri decerneretur, Cornelius et caeteri omnes per Italiam sacerdotes huiusmodi decretum manente sacerdotali concordia refutauerunt.

HIERONYMUS ADVERSUS VIGILANTIUM: Ergo uigilias malae aliorum uigiliae non destruent; quin potius pudicitiae uigilare cogantur qui libidini dormiunt. Quod enim semel fecisse bonum est, non potest malum esse si frequenter fiat. Aut si aliqua culpa uitandum est, non ex eo quod saepe sed ex eo quod fit aliquando, culpabile est.

IDEM IN EPISTOLA PAULI AD EPHESIOS LIB. II: Solliciti seruare unitatem spiritus in uincuto pacis. Unum corpus et unus spiritus. Facit contra omnes haereticos, ut sciant non habere se baptisma sed in una Christi ecclesia fontem esse uitalem.

CASSIODORUS SENATOR DE INSTITUTIONE DIVINARUM SCRIPTURARUM LIB. I: Impossibile est omnino complecti quantum inter alios scriptores praeter iterationem baptismatis, quam usus atque ratio rapudiauit ecclesiae, conferat beatissimus Cyprianus uelut oleum decurrens in omnem suauitatem, lingua composita declamator insignis doctorque mirabilis.


Q. 111: QUOD FICTO ETIAM PER BAPTISMUM PECCATA DIMITTANTUR ET NON.

AUGUSTINUS DE UNICO BAPTISMO LIB. I: Si ad baptismum fictus accessit, dimissa sunt ei peccata annon? Si /364/ dimissa dixerint, quomodo spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, si in isto ficto remissionem operatus est peccatorum? Si dixerint non esse dimissa, quaero, si postea fictionem suam corde conuerso et uero dolore fateretur, denu (baptizandus iudicaretur? Quod si dementissimum est dicere, fateantur uero baptismo Christi baptizari posse hominem, et tamen cor eius in malitia perseuerans peccatorum abolitionem non sinere fieri, atque ita intelligant in communionibus ab ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus eadem sacramenti celebratione datur et sumitur, qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, cum quisque reconciliatus sacrilegio dissensionis exuitur, quo eius peccata tenebantur et dimitti non sinebantur.

ITEM: Non impeditur baptismi gratia quo minus omnia peccata dimittat, etiam si odium fraternum in eius animo, cui dimittitur, perseuerat. Soluitur enim hesternus dies et quicquid supra est, soluitur etiam ipsa hora momentumque ante baptismum et in baptismo. Deinceps autem continuo reus esse incipit non solum consequentium sed etiam praeteritorum dierum, horarum, momentorum redeuntibus omnibus quae dimissa sunt.

IDEM LIB. IV: Sic in haeresi baptizatus in nomine sanctae trinitatis non fit tamen templum Dei, si ab haeresi non recesserit, quomodo neque est idolorum seruitus.

ITEM: Perfidus et blasphemus si in perfidia et blasphemia permanserit, nec extra ecclesiam nec intra (ecclesiam> remissionem accipit peccatorum. Aut si propter uim sacramenti ad punctum temporis accipit, et foris et intus eadem uis operatur, sicut uis nominis Christi expulsionem daemoniorum /365/ etiam foris operabatur.

IDEM DE VERBIS DOMINI TRACTATU XI: Ille non est dicendus esse in ecclesia id est ad societatem spiritus pertinere, qui ouibus Christi tantum corporali commixtione ficto corde miscetur. Spiritus enim sanctua disciplinae effugiet fictum.

IDEM DE PAENITENTIAE MEDICINA: Omnis qui iam suae uoluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramentum fidelium, nisi paeniteat ueteris uitae, nouam inchoare non potest. Ab hac paenitentia cum baptizantur paruuli soli immunes sunt. Nondum enim uti possunt libero arbitrio.

ITEM: Caeterorum hominum nullus transit ad Christum ut incipiat esse quod non erat, nisi cum paenituerit fuisse quod erat. Haec paenitentia praecipitur dicente Petro: Paenitentiam agite et baptizetur unusquisque uestrum.

IDEM DE UTILITATE AGENDAE PAENITENTIAE: Nam neque ad baptismum Christi, in quo omnia peccata delentur, quisquam bene accedit, nisi agendo paenitentiam de uita pristina. Nemo enim eligit uitam nouam nisi quem ueteris paenitet.

HIERONYMUS AD SABINUM DIACONUM LAPSUM: Nihil ita repugnat Deo quam cor impaenitens. Solum crimen est quod ueniam consequi non potest.

IDEM IN EZECHIELE: Et aqua non es lota ad salutem. Quod quidem non solum de haereticis sed de ecclesiasticis intelligi potest, qui non plena fide accipiunt baptismum salutare, de quibus dicendum est, quod acceperint aquam sed non spiritum, sicut Simon magus baptizatus quidem est in aqua sed nequaquam in salutem.

IDEM IN EPISTOLA AD GALATAS LIB. II: Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quo modo per fidem quae est in Christo nascamur ostendit. Si igitur qui in Christo baptizati sunt Christum induerunt, /366/ manifestum est eos qui non sunt induti Christum non fuisse baptizatos in Christo. Ad eos enim qui fideles et baptisma Christi consecuti putabantur, Induite uos Christum. Si quis hoc corporeum aquae tantum accipit lauacrum, non est indutus Christum. Nam et Simon ille acceperat lauacrum aquae uerum quia spiritum sanctum non habebat, indutus non erat Christum. Et haeretici uel hypocritae et qui sordide uictitant uidentur quidem accipere baptismum sed nescio an Christi habeant indumentum. Itaque consideremus ne forte et in nobis aliquis deprehendatur qui, ex eo quod Christi non habet indumentum, arguatur non baptizatus in Christo.

IDEM SUPER MATTHAEUM LIB. IV: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos. Primum docent, deinde intingunt in aqua. Non enim potest fieri ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit ueritatem.


Q. 112: QUOD UNA BAPTISMI MERSIO SUFFICIAT ET NON.

TOLETANUM CONCILIUM IV, CAP. VII: Propter uitandum schismatis scandalum uel haereticorum usum simplam teneamus baptismi mersionem.

GREGORIUS LEANDRO EPISCOPO: De trina mersione baptismatis nihil responderi uerius potest quam ipsi sensistis; quia in una fide nihil officit ecclesiae consuetudo diuersa. Quia dum in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismate uel ter uel semel mergere, quando et in tribus mersionibis personarum trinitas, et in una potest diuinitatis singularitas designari. Sed quia nunc /367/ usque ab haereticis infans in baptismate tertio mergebatur, fiendum apud uos esse non censeo, ne dum mersiones numerant, diuinitatem diuidant, dumque quod faciebant faciunt, morem uestrum se uicisse glorientur. Nos autem quod tertio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta assignamus, ut dum tertio infans ab aquis educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur. Quod si quis forte etiam pro summae trinitatis ueneratione aestimet fieri, neque hoc aliquid obsistit baptizandum semel in aquis mergere; quia dum tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismate uel ter uel semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum trinitas et in una potest diuinitatis singularitas designari.

HAIMO SUPER EPISTOLAM PAULI AD ROMANOS: In suo sensu abundabat Cyprianus, quando semel mergebat in baptismate paruulos, quia quod intelligebat studiose implebat bonis operibus abundando, licet in hoc nescius delinqueret sed quia bonis operibus abundabat, postea correctus a Domino abundauit altiori sensu ter illos mergendo.


Q. 113: QUOD ETIAM SINE SACRAMENTO ALTARIS BAPTISMUS SUFFICIAT ET NON.

BEDA IN HOMILIA DE CIRCUMCISIONE DOMINI: Baptismus autem tantam gratiam confert ut si ille qui baptizatur de fonte ascendens mortuus fuerit, sine ulla dilatione temporum alta caelorum penetret.

HAIMO SUPER EPISTOLAM PAULI AD ROMANOS, UBI SCRIPTUM EST, Iustificati gratis per gratiam ipsius: Redemptione qua Christus nos redemit suo sanguine, et fide et aqua baptismatis qua quisque renatus, si statim obierit, saluabitur in uita. Si autem uixerit /368/ ornare debet fidem operibus, quia fides sine operibus mortus est.

AUGUSTINUS DE FIDE AD PETRUM: Firmissime tene et nullatenus dubites paruulis qui nec propria uoluntate credere nec paenitentiam pro peccato, quod originaliter trahunt, agere possum, sanctum baptisma, quam diu rationis aetas eorum capax esse non potest, sufficere ad salutem.

IDEM DE BAPTISMO AD MARCELLINUM: Quaerentibus quomodo paruuli paenitere possint de originali peccato, qui adhuc nullis propriis peccatis tenentur obnoxii, respondetur: Si propterea recte fideles uocantur, quondam fidem per uerba gestantium profitentur, cur non etiam paenitentes habeantur, cum per eos diabolo et huic saeculo renuntiant?

ITEM: Nemo nisi baptizatus ad mensam dominici corporis rite accedit.

ITEM: Nisi manducaueritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis uitam in uobis. Quid ultra quaerimus? Quid ad hoc responderi potest, nisi pertinacia pugnaces neruos aduersus constantiam perpetuae ueritatis intendat? An ergo quisquam hoc dicere audebit, quod ad paruulos haec sententia non pertineat possitque sine participatione corporis huius et sanguinis in se habere uitam, quia non ait, qui non manducauerit, sicut de baptismo, qui non renatus fuerit sed ait, si non manducaueritis, uelut eos alloquens qui audire et intelligere poterant, quod utique non ualent paruuli? Sed qui hoc dicit, non attendit quia nisi omnes istam sententiam teneant, ut sine corpore et sanguine domini uitam habere non possint, frustra etiam id maior aetas cures. Potest enim, si non uoluntatem sed uerba loquentis attendas, eis solis uideri dictum quibus tunc /369/ dominus loquebatur.

ITEM: Panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi uita. Quis autem ambigat saeculi nomine homines signasse qui nascendo in hoc saeculo ueniunt? Ac per hoc etiam pro paruulorum uita caro data est quae data est pro saeculi uita et si non manducauerint carnem filii hominis, nec ipsi habebunt uitam.

ITEM: Haec gratia cum ad ilium ueniat, ad ilium non ueniat, occulta esse potest, iniusta non. Neque enim frustra dictum est: Iudicia tua sicut abyssus multa, cuius abyssi multitudinem ueluti expauescens exclamat apostolus: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei.

ITEM: Punici Christiani baptismum ipsum nihil aliud quam salutem, et sacramentum corporis nihil aliud quam uitam uocant. Unde, nisi ex antiqua, ut aestimo, apostolica traditione, qui ecclesiae Christi transitum tenent, praeter baptismum et participationem mensse dominicae non solum ad regnum Dei sed nec ad salutem et uitam aeternam posse quemquam omnino peruenire? Hoc enim scripture testatur. Nam quid aliud tenent qui baptismum nomine salutis appellant, nisi quod dictum est: saluos nos fecit per lauacrum regenerationis, et quod Petrus ait: sic et nos simili forma baptisma saluos fecit? Quid aliud, quod sacramentum dominicae mensae uitam uocant, nisi quod dictum est: Ego sum panis uiuus qui de caelo descendi, et panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi uita, et si non mandueaueritis carnem filii hominis et sanguinem eius biberitis, non habebitis uitam in uobis? Si ergo, ut tot et tanta diuina testimonia concinunt, nec salus nec uita sine baptismo et corpore et sanguine domini cuiquam speranda est, frustra sine his promittitur paruulis. /370/


Q. 114: QUOD IN BAPTISMO IOHANNIS PECCATA DIMITTEBANTUR ET NON.

AUGUSTINUS QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS CAP. XVIII, SECUNDAE PARTIS: Baptismum Iohannis coeptum non cessauit sed adhibitum est ei quod deerat. Iohannes enim tantum baptizauit, non spiritum sanctum credentibus dedit, sicut et ipse dicit de saluatore: Ego quidem baptizo uos in aqua in paenitentia, ipse autem uos baptizabit in spiritu sancto, hoc est per me remissio peccatorum, non tamen datur spiritus sanctus, ut purificati filii dicantur; hoc saluatori reseruatum est, ut filii Dei non fierent nisi accepto a filio spiritu sancto. Amplificatum ergo est baptismum Iohannis, non euacuatum.

EX SERMONE CHRYSOSTOMI IN DECOLLATIONE SANCTI IOHANNIS: Herodes, inquit, tenuit Iohannem et alligauit eum. Qui uincula soluerat peccatorum, peccatoris uinculis alligatur, ut uincta uenia locum ueniae non relinquat.

AMBROSIUS IN EPISTOLA AD GALATAS: Noc solum uolo discere a uobis etc. Quos, quia in adultero baptismate sub nomine baptismi Iohannis fuerant non tincti sed sordidati, Paulus in trinitatis nomine baptizari praecepit.

GREGORIUS IN XX HOMILIA LIB. I: Et uenit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum pacnitentiae in remissionem peccatorum. Cunctis legentibus liquet quia Iohannes baptismum paenitentiae non solum praedicauit uerum etiam quibusdam dedit. Sed tamen baptismum suum in remissionem peccatorum dare non potuit. Remissio etenim peccatorum in solo nobis baptismo Christi tribuitur. Notandum itaque quod dicitur: praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, quoniam baptismum quod peccata solueret, quia dare non poterat, praedicabat, ut sicut incarnatum uerbum patris praecurrebat uerbo praedicationis, ita baptismum paenitentiae quo peccata soluuntur, /371/ praecurreret suo baptismate, quo peccata solui non possunt; ut quia eius sermo praecurrebat praesentiam redemptoris, ipsum quoque eius baptisma praecedendo fieret umbra ueritatis.


Q. 115: QUOD NIHIL ADHUC DEFINITUM SIT DE ORIGINE ANIMAE ET CONTRA.

AUGUSTINUS RETRACTATIONUM LIB. I: Item alio loco de animo dixi: "Securior rediturus in caelum." Iturus autem quam rediturus dixissem securius, propter eos qui putant animos humanos pro meritis peccatorum suorum de caelo lapsos siue deiectos in corpora ista detrudi. Sed ita dixi in caelum, tanquam dicerem ad Deum, qui eius est conditor, sicut beatus Cyprianus non cunctatus est dicere, Nam cum corpus e terra, spiritum possideamus e caelo. Et in libro Ecclesiastes scriptum est: Spiritus reuertatur ad Deum, qui dedit illum. Quod utique sic intelligendum est, ut non resistamus apostolo dicenti nondum natos nihil egisse boni aut mali. Sine controuersia ergo quaedam originalis regio beatitudinis animi Deus ipse est, qui eum non quidem de se ipso genuit sed de nulla re alia condidit. Quod autem attinet ad eius originem, utrum de illo uno sit qui primus creatus est, quando factus est homo, an similiter fiant singuli singulis, nec tunc sciebam nec adhuc scio.

GREGORIUS SECUNDINO, SERVO DEI INCLUSO: De origine animae inter sanctos patres requisitio non parua uersata est. Sed utrum ipsa ab Adam descenderit an certe singulis detur, incertum remansit; eamque in hac uita insolubilem fassi sunt esse quaestionem. Grauis enim est quaestio, nec ualet ab homine comprehendi. Quia, si de Adam substantia anima cum carne nascitur, cur non etiam cum carne moritur? Si uero cum carne non nascitur, cur /372/ in ea carne quae de Adam prolata est obligata peccatis tenetur? Sed cum hoc sit incertum, illud incertum non est, quia nisi sacri baptismatis gratia fuerit renatus homo, omnis anima originalis peccati uinculis est obstricta. Hinc enim scriptum est: Non est mundus in conspectu eius nec unius dioi infans super terrain. Hinc Dauid ait: In iniquitatibus conceptus sum.

EX LIBRO SAPIENTIAE: Sortitus um animam bonam, et cum essem magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum.

EX OBSEQUlO MORTUORUM, QUOD AD DEUM DICITUR: Ut animam ad te reuertentem blande leniterque suscipias.

EX LIBRO HIERONYMI AD AUGUSTINUM, QUI SIC INCIPIT, DE RELIQUIS QUAE AD FINEM PERTINENT: An certe, quod ecclesiasticum est secundum eloquia saluatoris: Pater meus usque modo operatur et ego operor; et illud Isaiae: Qui format spiritum hominis in ipso; et in psalmis: Qui fingit per singulos corda eorum, cotidie Deus fabricatur animas et coeditor esse non cessat?

IDEM: Qui dicunt prius animas fuisse quam nati sins, et non corpori secundum exemplum primi hominis a Deo cotidie fieri, anathema sint.

AMBROSIUS LIBRO II DE CAIN ET ABEL: Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod in ipsa uera et beata uita sit, qua unusquisque bene cum suis uiuit, multo purius ac beatius cum huius carnis anima nostra deposuerit inuolucrum, et quasi quodam carcere isto fuerit absolute corporeo, in ilium superiorem euolans locum unde nostris infuse uisceribus cum passione corporis huius ingemuit.

GENNADIUS DE DOGMATE CHRISTIANO: Animas hominum non esse ab initio inter caeteras intellectuales naturas nec simul creates, sicut Origenes fingit, neque cum corporibus per coitus seminari, sicut Luciferiani, Cyrillus et aliqui Latinorum praesumptores affirmant, /373/ quasi naturae consequentia seruiente; sed dicimus corpus tantum per coniugii copulam seminari, Dei uero iudicio coagulari atque compingi et formari, ac formato iam corpore animam creari et infundi, ut uiuat homo ex anima constans et corpore; creationem uero animae solum creatorem nosse.

ITEM IDEM: Anima humana non cum carne moritur quia, ut dictum est, nec cum carne seminatur sed, formato in uentre matris corpore, Dei iudicio creari et infundi.

HILARIUS SUPER PSALMUM CXXIX: Deus hominem ad imaginem sui faciens, eum ex humili natura caelestique composuit, anima uidelicet et corpore; et prius quidem animam de uno illo et incomprehensibili nobis uirtutis suae opere constituit. Non enim cum ad imaginem Dei hominem fecit, tunc et corpus effecit. Genesis docet longe postea quam ad imaginem Dei homo erat factus puluerem sumptum formatumque corpus; dehinc rursum in animam uiuentem per inspirationem Dei factus, naturam hanc, scilicet terrenam atque caelestem quodam inspirationis foedere copulatam.

AUGUSTINUS DE FIDE, AD PETRUM: Credimus iam formato corpore animam creari et infundi, ut uiuat in utero homo ex anima constans et corpore.

IDEM IN LIBRO QUAESTIONUM VETERIS ET NOVAE LEGIS, CAP. XXIII: Inhonestum puto animas generari, ut anima nascatur ex anima. Nam si cum semine et anima existit ex anima, multae animae cotidie pereunt cum fluxo semine.

ITEM: Quod manifestius declarat Moyses dicens: Si quis mulierem in utero habentem percusserit et /374/ abortauerit, si quidem formatum fuerit, reddet animam pro anima; si uero informatum fuerit, pecunia multetur, manifeste declarans non esse animam ante formam.

ITEM: Consideremus facturam Adae. In Adam enim exemplum datum est, ut intelligatur quia iam formatum corpus accepit animam. Nam poterat animam limo terrae admiscere et sic formare corpus; sed primum oportebat domum compaginari et sic habitatorem induci animam.

IDEM DE QUANTITATE ANIMAE: Anima est facta similis Deo, quia Deus fecit eam immortalem indissolubilem, quae de nihilo facta est.

ITEM: Sicut elementa pura non habent aliqua praeiacentia uel actu uel natura ex quibus naturaliter componantur, ita nec anima.

IDEM IN LIBRO DE ORIGINE ANIMAE: Anima non de Deo est sed ab ipso de nihilo est creata.

ITEM: Si autem de nulla re alia facta est, de nihilo facta est procul dubio sed ab ipso.

IDEM AD HIERONYMUM: Hoc certe sentis, quod singulas animas singulis nascentibus modo Deus faciat.

IDEM AD OPTATUM: Beatus Hieronymus, tam sanctum Victorinum martyrem quam plerosque secutus Catholicos, se potius fieri quam propagari animas credere significauit; illud etiam adiungens animarum propaginem occidentalem se tenere solere.

ITEM IDEM AD EUNDEM: Qui animarum propaginem inconsiderata temeritate defendunt.

ITEM AD EUNDEM: Quis haec ita intelligere malit: omnes animae eorum qui exierunt ex femoribus etus, ut etiam sic possit intelligi secundum corpus tantum exisse homines de femoribus patris?

IDEM RURSUS IN EPISTOLA AD HIERONYMUM, DE EODEM LOQUENS: Optarem ut haec sententia uera esset; si uera est, ut a te inuictissime defendatur. Non enim /375/ quod dictum est: spiritus reuertitur ad dominum qui dedit illum, istam sententiam confirmat quam uolumus esse nostram.

ITEM AD EUNDEM, DE EO QUOD DICITUR DEUS REQUIEVISSE SEPTIMO DIE AB OMNI OPERA: Nouas, inquit, creando animas singulas, singulis suam cuique nascenti, non aliquid facere dicitur quod ante non fecerat. Iam enim fecerat hominem; hoc et nunc facit non instituendo quod non erat, sed multiplicando quod erat.

IDEM SUPER GENESIM AD LITTERAM: Si quaeratur unde Christus animam habuerit, malim dicere unde Adam quam de Adam.

ITEM: Qui animat carnes in uteris matrum, ut oriantur.

REMIGIUS SUPER PSALTERIUM: Domine, quando respicies? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam: Unica uocatur anima Christi, quae unice ex uirgine nata, unice conuersata, singulariter resurrexit, singulariter caelos ascendit.

ISIDORUS DE SUMMO BONO, LIB. I, CAP. XII: Animam non esse priusquam corpori misceatur sed tunc eam creari quando et corpus creatur cui admisceri uidetur, credimus.


Q. 116: QUOD PECCATA PATRUM REDDANTUR IN FILIOS ET CONTRA.

ORIGENES IN EXODO, HOMILIA VIII: Cum a diabolo ad peccandum suademur, semen eius suscipimus; cum uero opere etiam implemus, tunc iam et genuit nos. Verum quia peccantes uix fere accidit ut sine adintore peccemus, omnes uelut unus ex altero secundum persuasionis ordinem generati ex patre diabolo noxiae natiuitatis progeniem ducunt. Nunc ergo uideamus secundum hanc quam diximus progeniem, /376/ quomodo Deus peccata patrum reddat in filios et in tertiam et in quartam progeniem, et in ipsos non reddat patres. Nihil enim de patribus dixit. Diabolus non erit mundus in hoc saeculo neque corripitur pro peccato neque flagellatur. Omnia namque ei seruata sunt in futurum. Unde et ipse sciens sibi illud statutum esse tempus poenarum dicebat ad saluatorem: Quare uenieti ante tempus torquere nos? Redduntur autem peccata in filios, id est in eos quos genuit per peccatum. Etenim homines in carne positi corripiuntur a domino, ut reuertantur; et propterea benignus dominus reddet peccata patrum in filios, ut quondam patres, id est diabolus et angeli eius, indigni sunt qui in hoc saeculo corripiantur, filii eorum hic recipiunt quae gesserunt; ut purgatiues ad futurum saeculum pergant et ultra diabolo socii non efficiantur in poena. Propterea dicit: Visitabo in flagellis peccata eorum. Misericordiam autem meam non auferam ab eis.

EZECHIEL PROPHETA: Et factus est sermo domini ad me dicens: Quid est quod inter uos parabolam uertitis in prouerbium istud in terra Israel dicentes: Patres nostri comederunt uuam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt.

HIERONYMUS SUPER HUNC LOCUM: Monet illud quod in Exodo dictum est: Ego aum Deue aemulator, qui reddo pecoata patrum euper filios usque ad tertiam et quartam generationem his qui oderunt me, et facto misericordiam in millia his qui diligunt me et iterum: Domine Deus, miserator et misericors, patiens et multae misericordiae etc. Reddens iniquitates patrum in filios et super filioe filiorum in tertiam et quartam generationem, sic accipi debere quasi parabolam et prouerbium, ut aliud in uerbis sonet, aliud in sensu teneat. /377/ Et nos usque in praesentem diem putabamus non esse parabolam sed simplicem explicare sententiam, et tamen scandalum patiebamur occultum quod iniustitia uideretur Dei alium peccare et alium luere peccata. Sed ex eo quod sequitur, hie qui oderunt me, comminationis suae scandalum soluitur. Non enim ideo puniuntur quia deliquerunt patres eorum, cum patres potius puniri debuerint sed quia patrum extiterunt aemulatores et oderunt Deum hereditario malo, in ramo quoque de radice crescente.

ITEM: Respondebimus et in hoc creatoris clementiam demonstrari. Non enim truculentiae est et seueritatis iram tenere usque ad tertiam et quartam generationem sed signum misericordiae poenam differre peccati. Quoniam enim dicit: dominus Deus, miserator et misericors, patiens et multus miserationis, et infert: reddens iniquitates patrum super filios et filios filiorum, hoc indicat, quod tantae misericordiae sit ut non statim puniat sed sententiam differat puniendi.

ITEM: Scriptum est in prouerbiis: Sicut uua acerba dentibus noxia est, et fumus oculis, sic iniquitus hic qui utuntur ea. Ex quo perspicuum est, non aliorum dolere dentes et obstupescere sed eorum qui uuam acerbam comederunt. Est autem sensus: Quomodo si quis uelit dicere, patres uuam acerbam comederunt, et dentes filiorum obstupuerunt, ridiculum est et nullam habens consequentiam, sic iniquum est atque peruersum, peccare patres et filios nepotesque cruciari.

ITEM: Sunt qui hoc quod scriptum est: reddens iniquitatea patrum auper filioa in tertiam et quartam generationem, ita edisserant ut ad animam humanam sententiam referant, patrem in nobis leuem punctum sensuum et incentiua uitiorum esse dicentes, filium uero si cogitatio peccatum conceperit, nepotem si quod cogitaueris atque conceperis opere perpetrabis, pronepotem autem, hoc est quartam generationem, si non solum feceris quod malum est /378/ sed in tuis sceleribus gloriaris, secundum quod scriptum est: Impius cum in profundum malorum uenerit, contemnit. Deus igitur primos et secundos stimulos cogitationum, sine quibus nullus hominum esse potest, nequaquam punit sed si cogitata quis facere decreuerit aut ipsa quae fecerit noluerit corrigere paenitentia.

ITEM: Ad probationem autem huius rei, quod nequaquam primus pulsus cogitationis puniatur a Deo sed si quod mente conceperis opere consumes, illud de Genesi: Cham peccauit irridens nuditatem patris, et sententiam non ipse qui risit sed filius eius suscepit Chanaan. Maledictus, ait, Chanaan; seruus erit fratrum suorum; uidetur sententia iustitiam non habere.

ITEM: Hoc interim de prouerbio siue parabola dixisse sufficiat. Si quis autem uel meliorem uel alterum sensum poterit reperire, qui contrariorum inter se testimoniorum scandalum tollat, illius magis adquiescendum sententiae est.

ITEM: Viuo ego, dicit dominus, si erit ultra parabola haec in prouerbium in Israel. Anima quae peccauerit, ipea morietur. Parabola nequaquam dicitur in Israel sed in his qui Dei notitiam non habent nec possunt perspicere ueritatem.

ITEM: Sicut peccata filiorum non nocent patribus sic peccata patrum ad filios non redundant.

EX LIB. IOB: Deus seruabit filiis illius dolorem patris; et cum reddiderit, tunc sciet.

GREGORIUS LIBRO XV MORALIUM: Scriptum nouimus: Qui reddia peccata patrum in filioa ac nepotea in tertiam et quartam generationem. Et rursum scriptum est: Anima quae peccauerit, ipsa morietur. Reddit ergo peccata patrum in filios, dum pro culpa parentis ex originali peccato anima polluitur prolis. Et rursum non reddit, quia cum ab originali culpa per baptismum liberamur, iam non parentum sed quas ipsi committimus habemus. /379/ Aliter quisquis praui parentis iniquitatem imitatur, etiam ex eiusdem delicto constringitur. Unde fit ut iniquus filius iniqui patris non solum sua quae addidit sed etiam patris peccata persoluat, cum uitiis patris, quibus iratum dominum non ignorat, etiam suam adhuc malitiam adiungere non formidat.

ITEM: Anima quae peccauerit, ipsa morietur, quia in carne nonnunquam filii etiam ex patris peccato perimuntur. Deleto autem originali peccato, ex parentum nequitia in anima non tenentur.

ITEM: Pater iniquus plerunque percutitur in filiis, ut acrius uratur; quatinus per filiorum poenas mens patris iniqua puniatur.

ITEM: Recte dicitur usque in tertiam et quartam progeniem, quia ad tertiam et quartam progeniem, eam quam imitantur filii parentum uitam possunt uidere, usque ad eos ultimo extenditur, qui uiderunt quod male sequerentur.


Q. 117: DE SACRAMENTO ALTARIS QUOD SIT ESSENTIALITER IPSA VERITAS

       CARNIS CHRISTI ET SANGUINIS ET CONTRA.

HILARIUS DE TRINITATE LIB. VIII: In Christo pater et Christus in nobis unum in his esse nos faciunt. Si uere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et uere homo ille Christus est, nosque uere sub mysterio carnem corporis sui sumimus (et per hoc unum erimus, quia pater in eo est et ille in nobis), quomodo uoluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas perfectae sacramentum sit unitatis? Non est humano aut saeculi sensu de his rebus loquendum, neque per uiolentiam atque impudentem praedicationem caelestium dictorum sanitati alienae atque impiae intelligentiae extorquenda /380/ peruersitas. De naturali enim in nobis Christi ueritate quae dicimus, nisi ab eo didicimus, stulte atque impie dicemus. Ipse enim ait: Caro mea uere est esca, et sanguis meus uere est potus. Qui edet carnem meam et bibet sanguinem meum, in me manet et ego in eo. De ueritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus. Nunc enim et ipsius domini professione et fide nostra uere caro est et uere sanguis est. Et haec accepta atque hausta efficiunt ut et nos in Christo et Christus in nobis sit. Est ergo ipse in nobis per carnem. Quod autem in eo per sacramentum communicatae carnis et sanguinis simus, ipse testatur dicens: Vos autem me uidebitis quia ego uiuo et uae uiuetis; quondam ego in patre meo et uae in me et ego in uobis. Si uoluntatis tantum intelligi unitatem uellet, cur gradum quendam atque ordinem consummandae unitatis exposuit, nisi ut cum ille in patre per naturam diuinitatis esset, nos contra in eo per corporalem eius natiuitatem et ille rursus in nob is per sacramentorum inesse mysterium crederetur? Ac sic perfecta per mediatorem unites doceretur, cum nobis in se manentibus ipse maneret in patre, et in patre manens maneret in nobis, et ita ad unitatem proficeremus, cum qui in eo naturaliter secundum natiuitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente. Quam autem in nobis naturalis haec unites sit ipse ita testatus est: Qui edet carnem meam et bibet meum sanguinem, in me manet et ego in eo. Non enim in eo erit, nisi in quo ipse fuerit; eius tantum in se assumptam habens carnem, qui suam sumpserit.

ITEM: Sicut misit me uiuens pater, et ego uiuo per patrem: et qui manducauerit carnem meam, et ipse uiuet per me. Quomodo per patrem uiuit, eodem modo nos per carnem eius uiuimus. Haec ergo uitae nostrae cause est, quod in nobis manere per carnem Christum habemus, uicturi per eum ea /381/ conditione qua uiuit ille per patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum uiuimus, id est naturam carnis suae adepti, quomodo non naturaliter secundum spiritum in se patrem habeat, cum uiuat ipse per patrem?

ITEM: Haec autem idcirco a nobis commemorata sunt, quia uoluntatis tantum inter patrem et filium unitatem haeretici mentientes unitatis nostrae ad Deum utebantur exemplo, tamquam nobis ad filium et per filium ad patrem obsequio tantum ac uoluntate religionis unitis nulla per sacramentum carnis et sanguinis naturalis communionis proprietas indulgeretur. Cum et per honorem nobis datum filii et per manentem in nob is carnaliter filium et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis mysterium uerae ac naturalis unitatis sit praedicandum.

IDEM: Corpus Christi quod sumitur de altari, figura est, dum panis et uinum extra uidetur; ueritas autem, dum corpus et sanguis Christi in ueritate interius creditur.

EX SYMBOLO EPHESINO: Necessarie igitur et hoc adicimus. Incruentam celebramus in ecclesiis sacrificii seruitutem et sanctificamur participes sancti corporis et pretiosi sanguinis Christi, non ut communem carnem percipientes nec ut uiri sanctificati et uerbo coniuncti secundum dignitatis unitatem sed uere uiuificatricem et ipsius uerbi propriam factam. Vita enim naturaliter Deus existens, quia propriae carni unitus est, uiuificatricem eam esse professus est, et ideo quamuis dicat, nisi manducaueritis carnem filii hominis etc., non tamen eam ut hominis unius ex nobis existimare debemus (quomodo enim iuxta naturam suam uiuificatrix esse caro hominis poterit?) sed ut uere propriam eius factam.

ITEM: Si creditur, quod factus sit caro, immo potius /382/ homo animatus anima rationali.

AMBROSIUS IN LIBRO DE OFFICIIS: Illa igitur sunt nobis expetenda in quibus perfectio, in quibus ueritas est. Hic umbra, hic imago est, illic ueritas in caelestibus. Ante agnus offerebatur, nunc Christus offertur quasi homo, quasi recipiens passionem, et offert se ipse quasi sacerdos, ut peccata nostra dimittat. Hic in imagine, ibi in ueritate, ibi apud patrem quasi aduocatus pro nobis interuenit.

IDEM DE SACRAMENTIS LIB. I: Illud promitto, quod diuiniora et puriora sunt sacramenta Christianorum quam Iudaeorum.

ITEM: Accipe quae dico, anteriora esse mysteria Christianorum quam Iudaeorum. Melchisedech obtulit panem et uinum. Ergo intellige sacramenta haec quae accipis anteriora esse misteria, quam sunt Moysi sacramenta, et prius coepisse populum Christianum quam Iudaeorum sed nos in praedestinatione, illi in nomine.

ITEM: Panis iste panis est ante uerba sacramentorum. Ubi accessit consecratio, de pane fit caro Christi. Consecratio igitur quibus uerbis est et cuius sermonibus? Domini Iesu; nam reliqua omnia quae dicuntur, laus Deo defertur; oratione petitur pro populo, pro regibus, pro caeteris. Ubi uenitur, ut conficiatur sacramentum, iam non suis sermonibus utitur sacerdos sed Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum. Sermo Christi, quo facta sunt omnia. Iussit Deus et factum est caelum, terra, maria et omnis creatura. Si ergo tanta uis est in sermone domini Iesu ut inciperent etiam esse quae non erant, quanto magis operatorius est ut sint quae erant et in aliud commutentur.

ITEM: Sermo Christi /383/ mutat quando uult instituta naturae, et primo de generatione eius sumamus exemplum. Vides quia contra instituta et ordinem naturae homo est natus ex uirgine?

ITEM: Sermo caelestis si operatur in aliis rebus, non operatur in sacramentis caelestibus? Ergo didicisti quod ex pane corpus Christi fiat, et quod uinum cum aqua in calicem mittitur sed fit sanguis consecratione uerbi caelestis. Sed forte dicis, speciem sanguinis non uideo. Sed habet similitudinem. Sicut enim mortis similitudinem sumpsisti ita et similitudinem sanguinis bibis, ut nullus horror cruoris sit. Didicisti ergo quia quod accipis corpus Christi est. Vis scire quia uerbis caelestibus consecratur? Accipe quae sunt uerba. Dicit sacerdos, Fac nobis hanc oblationem scriptam, rationabilem, acceptam, quod est figura corporis et sanguinis domini Iesu Christi, qui pridie quam pateretur in sanctis manibus suis accepit panem, respexit ad caelum, ad te, sancte pater omnipotens aeterne Deus, gratias agens, benedixit, fregit fractumque dedit discipulis suis dicens: Accipite etc.

ITEM: Vide, omnia illa uerba euangelistae sunt usque ad accipite; inde uerba sunt Christi. Vide singula. Qui pridie, inquit, quam pateretur accepit panem. Antequam consecretur, panis est. Ubi autem uerba Christi accesserint, corpus est Christi. Et ante uerba Christi calix est uini et aquae. Ubi uerba Christi operata fuerint, sanguis efficitur.

ITEM: Quid est amplius, manna de caelo an corpus Christi? Corpus Christi utique, qui auctor est caeli. Deinde manna qui manducauit, mortuus est. Qui manducauerit hoc corpus, fiet ei remissio peccatorum et nom morietur in aeternum. Corpus Christi cum tu petieris, dicit tibi sacerdos, /384/ Corpus Christi. Et tu dicis, Amen, hoc est, uerum est. Quod confitetur lingua, teneat affectus. Quantum sit sacramentum cognosce. Vide quid dicat, Quotienscumque feceritis, commemorationem mei facietis. Et sacerdos dicit, Ergo memores gloriosissimae eius passionis et ab inferis resurrectionis etc.

ITEM: In calice mittitur uinum et aqua. Sed dicis, Quomodo ergo Melchisedech panem et uinum obtulit? Quid sibi uult admixtio aquae? Bibabant autem de consequenti petra; petra autem erat Christus. Non immobilis petra quae populum sequebatur. Et tu bibe, ut te Christus sequatur. Vide mysterium. Moyses, hoc est propheta. Virga, hoc est uerbum Dei. Sacerdos uerbo Dei tangit petram, et fruit aqua, et bibit populus Dei. Redundat aqua in calice, salit in uitam aeternam.

ITEM: Accipe et aliud. De latere eius fluxit aqua et sanguis, aqua ut mundaret, sanguis ut redimeret. Quare de latere? Quia unde culpa, inde gratia. Culpa per feminam, gratia per Christum.

ITEM: Audisti psalmum; uice quam aptus sit caelestibus sacramentis: Dominua pasoit me et nihil mihi deerit etc. Super aquam refectionis etc. Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis; non timebo mala, quaniam tu mecum es. Virga tua etc. Virga imperium, baculus passio est. Aeterna deltas Christi, passio temporalis. Illa creauit, haec redemit. Parasti in conspectu meo mensam etc. et poculum tuum inebrians quam praeclarum est.

ITEM: Quotienscumque bibis, remissionem accipis peccatorum et inebriaris spiritu. Unde et apostolus: Nolite inebriari uino sed implemini spiritu sancto.

ITEM: Praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur.

ITEM: Fiat uoluntas tua sicut in caelo et /385/ in terra, panem nostrum cotidianum da nobis hodie. Sanguine Christi pacificata sunt omnia uel in caelo, uel in terra. Sanctificatum est caelum, deiectus est diabolus, ubi uersatur et homo quem ille decepit. Dixi uobis quod ante uerba Christi quod offertur panis dicatur; ubi Christi uerba deprompta fuerint, iam non panis dicitur sed corpus. Quare ergo in oratione dominica ait: panem nostrum? Panem quidem dixit sed epyusion, hoc est supersubstantialem. Non iste panis est qui uadit in corpus sed qui animae nostrae substantiam fulcit. Ideo graece epyusion dicitur. Latinus autem hunc panem cotidianum dixit. Si cotidianus est, cur post annum illum sumis, quemadmodum Graeci in Oriente facere consueuerunt? Accipe cotidie quod cotidie tibi prosit. Sic uiue ut cotidie merearis accipere, quomodo Iob sanctus pro filiis suis offerebat.

ITEM: Qui uulnus habet, medicinam quaerat. Cotidie si accipis, cotidie tibi hodie est. Si tibi hodie est Christus, tibi cotidie resurgit. Quomodo? Filius meus es tu, ego hodie genui te. Hodie ergo est, quando Christus resurrexit. Eri[t] et hodie. Ipse enim dominus ait: Dimitte nobis debita nostra! Debitum quid est, nisi peccatum? Accepisti a diabolo debitum, et qui eras liber in Christo debitor factus es diabolo. Cautionem tuam tenebat inimicus sed eam dominus crucifixit et suo cruore deleuit. Abstulit debitum, reddidit libertatem.

EX LIBRO VI: Sicut uerus est Dei filius dominus Iesus Christus non quemadmodum homines per gratiam sed quasi filius ex substantia patris; ita uera Christi caro, sicut ipse dixit, quam accepimus, et uerus sanguis eius /386/ est potus.

ITEM: Ego sum, inquit, panis uiuus, qui de caelo descendi. Sed caro non descendit e caelo. Quomodo descendit e caelo panis uiuus? Quia idem dominus Iesus consors est diuinitatis et corporis, et tu qui accipis carnem, diuinae eius substantiae in illo participaris alimento.

ITEM: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie. Haec postulatio maxime est eorum quae postulantur. Et dimitte, inquit, nobis debita nostra. Ideo cotidie accipe, ut cotidie debito tuo indulgentiam petas.

IDEM IN LIBRO DE MYSTERIIS: Re uera mirabile quod manna Deus pluerit patribus. Unde dictum est: Panem angelorum manducauit homo. Sed tamen panem illum qui manducauerunt, omnes in deserto mortui sunt. Ista autem esca quam accipis, iste panis uiuus qui descendit de caelo, uitae aeternae substantiam subministrat, et quicumque hunc manducauerit non morietur in aeternum, quia corpus est Christi. Considera utrum praestantior sit panis angelorum, an caro Christi. Manna illud de caelo, hoc supra caelum. Illud caeli, hoc domini caelorum. Illud corruptioni obnoxium si in diem alterum seruaretur; hoc alienum ab omni corruptione, quod quicumque religiose gustauerit, corruptionem sentire non poterit. Illis aqua de petra fluxit, tibi sanguis e Christo. Iudaeus bibit et sitit; tu cum biberis sitire non poteris; et illud in umbra, hoc in ueritate.

ITEM: Potior est lux quam umbra, ueritas quam figura, corpus auctoris quam manna e caelo.

ITEM: Probemus non hoc esse quod natura formauit sed quod benedictio consecrauit, maioremque uim esse benedictionis quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur. /387/ Vides prophetica gratia bis mutatam esse naturam et serpentis et uirgae.

ITEM: Sacramentum quod accipis, Christi sermone conficitur. De totius mundi elementis legisti: quia ipae dixit et facta sunt. Sermo ergo Christi qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt, in id mutare, quod non erat?

ITEM: Praeter naturae ordinem uirgo generauit; et hoc quod conficimus corpus ex uirgine est. Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse dominus partus ex uirgine? Vera utique caro Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est, uere ergo carnis illius sacramentum est. Ipse clamat dominus, hoc est corpus meum. Post consecrationem corpus significatur, sanguis nuncupatur. Et tu dicis: Amen, hoc est, uerum est. Quod os loquitur, mens interna fateatur; quod sermo sonat, affectus sentiat.

ITEM: In illo sacramento Christus est, quia corp