Summa logicae/Pars I : De terminis

E Wikisource
 Epistola prooemialis Guillelmi de Ockham Pars II : De propositionibus 
GUILLELMI DE OCKHAM SUMMA TOTIUS LOGICAE


[1.01 DE DEFINITIONE TERMINI ET EIUS DIVISIONE IN GENERALI]

Omnes logicae tractatores intendunt astruere quod argumenta ex propositionibus et propositiones ex terminis componuntur. Unde terminus aliud non est quam pars propinqua propositionis. Definiens enim terminum Aristoteles, I Priorum, dicit: "Terminum uoco in quem resoluitur propositio, ut praedicatum et de quo praedicatur, uel apposito uel diuiso esse uel non esse".

Sed quamuis omnis terminus pars sit propositionis, uel esse possit, non omnes termini tamen eiusdem sunt naturae; et ideo ad perfectam notitiam terminorum habendam oportet aliquas diuisiones terminorum praecognoscere.

Est autem sciendum quod sicut secundum Boethium, in I Perihermenias, triplex est oratio, scilicet scripta, prolata et concepta, tantum habens esse in intellectu, sic triplex est terminus, scilicet scriptus, prolatus et conceptus. Terminus scriptus est pars propositionis descriptae in aliquo corpore, quae oculo corporali uidetur uel uideri potest. Terminus prolatus est pars propositionis ab ore prolatae et natae audiri aure corporali. Terminus conceptus est intentio seu passio animae aliquid naturaliter significans uel consignificans, nata esse pars propositionis mentalis, et pro eodem nata supponere. Unde isti termini concepti et propositiones ex eis compositae sunt illa uerba mentalia quae beatus Augustinus, XV De Trinitate, dicit nullius esse linguae, quia tantum in mente manent et exterius proferri non possunt, quamuis uoces tamquam signa subordinata eis pronuntientur exterius.

Dico autem uoces esse signa subordinata conceptibus seu intentio nibus animae, non quia proprie accipiendo hoc uocabulum 'signa' ipsae uoces semper significent ipsos conceptus animae primo et proprie, sed quia uoces imponuntur ad significandum illa eadem quae per conceptus mentis significantur, ita quod conceptus primo naturaliter significat aliquid et secundario uox significat illud idem, in quod uoce instituta ad significandum aliquid significatum per conceptum mentis, si conceptus ille mutaret significatum suum eo ipso ipsa uox, sine noua institutione, suum significatum permutaret. Et pro tanto dicit Philosophus quod uoces sunt "earum quae sunt in anima passionum notae". Sic etiam intendit Boethius quando dicit uoces significare conceptus. Et uniuersaliter omnes auctores, dicendo quod omnes uoces significant passiones uel sunt notae earum, non aliud intendunt nisi quod uoces sunt signa secundario significantia illa quae per passiones animae primario importantur, quamuis aliquae uoces primario importent passiones animae seu conceptus, quae tamen secuiidario important alias animae intentiones, sicut inferius ostendetur. Et sicut dictum est de uocibus respectu passionum seu intentionum seu conceptuum, eodem modo proportionaliter, quantum ad hoc, tenendum est de his quae sunt in scripto respectu uocum.

Inter istos autem terminos aliquae differentiae reperiuntur. Una est quod conceptus seu passio animae naturaliter significat quidquid significat, terminus autem prolatus uel scriptus nihil significat nisi secundum uoluntariam institutionem. Ex quo sequitur alia differentia, uidelicet quod terminus prolatus uel scriptus ad placitum potest mutare suum significatum, terminus autem conceptus non mutat suum significatum ad placitum cuiuscumque.

Propter tamen proteruos est sciendum quod signum dupliciter accipitur. Uno modo pro omni illo quod apprehensum aliquid aliud facit in cognitionem uenire, quamuis non faciat mentem uenire in primam cognitionem eius, sicut alibi est ostensum, sed in actualem post habitualem eiusdem. Et sic uox naturaliter significat, sicut quilibet effectus significat saltem suam causam; sicut etiam circulus significat uinum in taberna. Sed tam generaliter non loquor hic de signo. Aliter accipitur signum pro illo quod aliquid facit in cognitionem uenire et natum est pro illo supponere uel tali addi in propositione, cuiusmodi sunt syncategoremata et uerba et illae partes orationis quae finitam significationem non habent, uel quod natum est componi ex talibus, cuiusmodi est oratio. Et sic accipiendo hoc uocabulum 'signum' uox nullius est signum naturale.

[1.02 DE DIVISIONE TERMINI, ET QUOD DIVERSIMODE POTEST ACCIPI HOC NOMEN 'TERMINUS' IN SPECIALI]

Est autem sciendum quod hoc nomen 'terminus' tripliciter accipitur. Uno modo uocatur terminus omne illud quod potest esse copula uel extremum propositionis categoricae, subiectum delicet uel praedicatum, uel etiam determinatio extremi uel uerbi. Et isto modo etiam una propositio potest esse terminus, sicut potest esse pars ropositionis. Haec enim uera est 'homo est animal: est propositio uera' in qua haec tota propositio 'homo est animal' est subiectum, et 'propositio uera' est praedicatum. Aliter accipitur hoc nomen 'terminus'scundum quod distinguitur contra orationem, et sic onme incomplexum uocatur terminus. Et sic de termino in praecedenti capitulo sum locutus. Tertio modo accipitur terminus praecise et magis stricte pro isto quod significatiue sumptum potest esse subiectum uel praedicatum propositionis. Et isto modo nullum uerbum, nec coniunctio nec aduerbium nec praepositio nec interiectio est terminus; multa etiam nomina non sunt termini, scilicet nomina syncategorematica, quia talia quamuis possint esse extrema propositionum si sumantur materialiter uel simpliciter, quando tamen sumuntur significatiue non possunt esse extrema propositionum. Unde ista oratio 'legit: est uerbum' congrua est et uera si hoc uerbum 'legit' sumatur materialiter, si autem significatiue sumeretur non itelligibilis esset. Similiter est de talibus 'omnis: est nomen'; 'olim: est aduerbium'; 'si: est coniunctio'; 'ab: est praepositio'. Et isto modo accipit Philosophus terminum quando definit terminum I Priorum.

Non solum autem unum incomplexum potest esse terminus, sic accepto termino, sed etiam compositum ex duobus incomplexis, scilicet compositum ex adiectiuo et substantiuo; et etiam compositum ex participio et aduerbio uel praepositione cum suo casuali potest esse terminus, sicut potest esse subiectum uel praedicatum propositionis. In ista enim propositione 'omnis homo albus est homo' nec 'homo' nec 'albus' est subiectum, sed hoc totum 'homo albus'. Similiter hic 'currens uelociter est homo' nec 'currens' nec 'uelociter' est subiectum, sed hoc totum 'currens uelociter'.

Est autem sciendum quod non tantum nomen acceptum in recto potest esse terminus, sed etiam casus obliquus potest esse terminus, quia potest esse subiectum propositionis et etiam praedicatum. Verumtamen obliquus non potest esse subiectum respectu cuiuscumque uerbi: non enim bene dicitur 'hominis uidet asinum', quamuis bene dicatur 'hominis est asinus'. Quomodo autem et respectu quorum uerborum potest obliquus esse subiectum et respectu quorum non, ad grammaticum pertinet, cuius est constructiones uocum considerare.

[1.03 DE DIVISIONE TERMINI INCOMPLEXI]

Visa aequiuocatione istius nominis 'terminus' prosequendum est de diuisionibus termini incomplexi. Unde non solum terminus incomplexus diuiditur in terminum prolatum, scriptum et conceptum, sed etiam singula membra consimilibus diuisionibus subdiuiduntur. Nam sicut uocum quaedam sunt nomina, quaedam sunt uerba, quaedam sunt aliarum partium, quia quaedam sunt pronomina, quaedam participia, quaedam aduerbia, quaedam coniunctiones, quaedam praepositiones, et consimiliter est de scriptis, sic intentionum animae quaedam sunt nomina, quaedam uerba, quaedam sunt aliarum partium, quia quaedam sunt pronomina, quaedam aduerbia, quaedam coniunctiones, quaedam praepositiones.

Utrum autem participiis uocalibus et scriptis correspondeant in mente quaedam intentiones a uerbis distinctae potest esse dubium, eo quod non uidetur magna necessitas talem pluralitatem ponere in mentalibus terminis. Nam uerbum et participium uerbi sumptum cum hoc uerbo 'est' semper uidentur in significando aequiualere. Propter quod sicut nominum synonymorum multiplicatio non est propter necessitatem significationis inuenta, sed propter ornatum sermonis uel aliam causam consimilem accidentalem, quia quidquid per omnia synonyma significatur posset per unum illorum exprimi sufficienter, et ideo multitudo conceptuum tali pluralitati synonymorum non correspondet, ita uidetur quod distinctio inter uerba uocalia et participia non est propter necessitatem expressionis inuenta, propter quod uidetur quod non oportet participiis uocalibus distinctos conceptus in mente correspondere. Et de pronominibus posset esse consimilis dubitatio.

Est autem inter nomina uocalia et mentalia differentia, quia quamuis omnia accidentia grammaticalia quae conueniunt nominibus mentalibus etiam nominibus uocalibus sint conuenientia, non tamen e conuerso, sed quaedam sunt communia tam istis quam illis, quaedam autem sunt propria nominibus uocalibus et scriptis, quia quaecumque conueniunt uocalibus, et scriptis et e conuerso. Accidentia communia nominibus uocalibus et mentalibus sunt casus et numerus.

Sicut enim istae propositiones uocales `homo est animal', 'homo non est animalia' distincta habent praedicata quorum unum est numeri singularis et aliud pluralis, ita propositiones mentales quarum una mens ante omnem uocem dicit quod homo est animal et alia dicit quod homo non est animalia distincta habent praedicata quorum unum potest dici numeri singularis et aliud pluralis.

Similiter sicut istae propositiones uocales 'homo est homo' et 'homo non est hominis' habent distincta praedicata uariata per casus, sic proportionaliter dicendum est de propositionibus in mente correspondentibus.

Accidentia autem propria nominibus uocalibus et scriptis sunt genus et figura. Talia enim accidentia nominibus propter necessitatem significationis non conueniunt. Unde et aliquando accidit quod duo nomina sunt synonyma et tamen sunt generum diuersorum et aliquando diuersarum figurarum, propter quod talem multiplicitatem non oportet naturalibus signis tribuere. Unde quaecumque pluralitas et uarietas talium accidentium, quae potest competere nominibus synonymis, potest conuenienter a mentalibus amoueri.

De comparatione autem, an conueniat solis nominibus ad placitum institutis, posset esse difficultas, quam tamen quia non est magnae utili tatis pertranseo.

De qualitate posset esse consimilis difficultas, quam alias pertractabo in sua radice.

Per praedicta autem potest studiosus euidenter perpendere quod quamuis aliquando ex sola uariatione accidentium terminorum, scilicet casus, numeri et comparationis, propter tamen rem significatam, potest propositio una uerificari et alia falsificari, hoc tamen numquam accidit propter genus et figuram. Quamuis enim frequenter ad congruitatem orationis habendam oportet aspicere ad genus, -- haec enim est congrua 'homo est albus' et haec incongrua 'homo est alba', quod ex sola diuersitate generis oritur --, tamen supposita congruitate nihil refert cuius generis uel cuius figurae sit subiectum uel praedicatum. Sed certe, cuius numeri uel casus sit subiectum uel praedicatum, ad sciendum an propositio sit uera uel falsa oportet aspicere. Haec enim est uera 'homo est animal' et haec falsa 'homo est animalia', et sic de aliis.

Et sicut nominibus uocalibus et scriptis quaedam sunt accidentia propria, quaedam communia illis et mentalibus, consimiliter de uerborum accidentibus est dicendum. Communia sunt modus, genus, numerus, tempus, persona. De modo patet, nam alia oratio mentalis comrespondet isti orationi uocali Sortes legit et isti alia utinam Sortes legeret. De enere patet, nam alia oratio mentalis correspondet isti orationi uocali 'Sortes amat' et isti 'Sortes amatur'. Verumtamen in mente non sunt nisi tria genera, nam dep onentia et co mmunia uocalia non sunt propter necessitatem significationis inuenta, cum uerba communia aequiualeant actiuis et passiuis et deponentia neutris uel actiuis, et ideo non oportet talem plulalitatem in uerbis mentalibus ponere. De numero etiam patet, nam distinctae orationes mentales correspon dent istis 'tu legis', 'uos legitis'. Idem patet de tempore, nam istis 'tu legis', 'tu legisti' distinctae orationes mentales correspondent. Hoc idem patet de persona, ut istis 'tu legis', 'ego lego' aliae correspondent.

Sed quod oporteat ponere talia nomina mentalia et uerba et aduerbia et coniunctiones et praepositiones ex hoc conuincitur quod omni orationi uocali correspondet alia mentalis in mente, et ideo sicut illae partes propositionis uocalis quae sunt propter necessitatem significationis impositae sunt distinctae, sic partes propositionis mentalis correspondenter sunt distinctae. Propter quod sicut nomina uocalia et uerba et aduerbia et coniunctiones et praepositiones sunt necessariae diuersis propositionibus et orationibus uocalibus, ita quod impossibile est omnia exprimere per nomina et uerba solum quae possunt per illa et alias partes exprimi, sic etiam distinctae partes consimiles sunt necessariae mentalibus propositionibus.

Accidentia autem propria uerbis institutis sunt coniugatio et figura. Tamen quandoque uerba diuersaruim coniugationuim possunt esse synonyma et similiter uerba diuersae figurae.

Per praedicta potest studiosus faciliter aduertere quomodo proportionaliter de aliis partibus orationis et earum accidentibus est dicendum.

Nec miretur aliquis quod dico aliqua nomina et uerba esse inentalia, sed prius legat Boethium super Perihermenias, et hoc ibidem in ueniet. Et ideo quando Aristoteles tam nomen quarm uerbum definit per uocem, accipit ibi nomen et uerbum magis stricte, scilicet pro nomine et uerbo uocali.

[1.04 DE DIVISIONE TERMINORUM IN TERMINOS CATEGOREMATICOS ET SYNCATEGOREMATICOS, QUAE EST COMMUNIS TAM TERMINIS MENTALIBUS QUAM VOCALIBUS]

Adhuc aliter diuiditur terminus, tam uocalis quam mentalis, quia terminorum quidam sunt categorematici, quidam syncategorematici. Termini categorematici finitam et certam habent significationem, sicut hoc nomen 'homo' significat omnes homines et hoc nomen 'animal' omnia animalia, et hoc nomen 'albedo' omnes albedines.

Termini autem syncategorematici, cuiusmodi sunt tales 'omnis', 'nullus', 'aliquis', 'totus', 'praeter', 'tantum', 'inquantum' et huiusmodi, non habent finitam significationem et certam, nec significant aliquas res distinctas a rebus significatis per categoremata, immo sicut in algorismo cifra per se posita nihil significat, sed addita alteri figurae facit eam significare, ita syncategorema proprie loquendo nihil significat, sed magis additum alteri facit ipsum aliquid significare siue facit ipsum pro aliquo uel aliquibus modo determinato supponere uel aliud officium circa categorema exercet. Unde hoc syncategorema 'omnis' non habet aliquod certum significatum, sed additum 'homini' facit ipsum stare seu supponere actualiter siue confuse et distributiue pro omnibus hominibus; additum autem 'lapidi' facit ipsum stare pro omnibus lapidibus; et additum 'albedini' facit ipsum stare pro omnibus albedinibus. Et sicut est de isto syncategoremate 'omnis', ita proportionaliter de aliis est tenendum, quamuis distinctis sycategorematibus distincta officia conueniant, sicut de aliquibus inferius ostendetur.

Et si proteruiatur quod haec dictio 'omnis' est significatiua, ergo aliquid significat, dicendum est quod non ideo dicitur significatiua quia aliquid determinate significat, sed quia facit aliud significare uel supponere uel stare pro aliquo, sicut declaratum est. Et sicut hoc nomen `omnis' nihil determinate et finite significat, secundum modum loquendi Boethii, sic est de omnibus syncategorematibus et uniuersaliter de coniunctionibus et praepositionibus.

De quibusdam autem aduerbiis aliter est, quia quaedam eorum determinate significant illa quae significant nomina categorematica, quamuis alio modo significandi important.

[1.05 DE DIVISIONE NOMINIS PER CONCRETUM ET ABSTRACTUM]

Omissis autem aliis partibus orationis, de nominibus est dicendum, et priino de diuisione nominis per concretum et abstractum est disserendum.

Et est aduertendum quod concretum et abstractum sunt nomina consimile principium secundum uocem habentia, sed non consimiliter terminantur, sicut patet quod 'iustus' et 'iustitia', 'fortis' et 'fortitudo', 'animal' et 'animalitas' a simili littera uel syllaba incipiunt, sed non terminantur in consimileim. Et semper uel frequenter abstractum plures habet syllabas quam concretum, sicut in praedictis exemplis apparet. Concretum etiam, ut frequenter, est adiectiuum et abstractum substantiuum.

Nominum autem concretorum et abstractorum multi sunt modi. Quandoque enim concretum aliquam rem significat uel connotat siue importat seu dat intelligere, pro qua etiam supponit, quam abstractum nullo modo significat nec per consequens aliquo modo supponit pro eadem, sicut se habent 'iustus' et 'iustitia', 'album' et 'albedo' et consimilia. Nam 'iustus' uere supponit pro homine quando dicitur 'iustus est uirtuosus'; non enim potest supponere pro iustitia, quia iustitia quamuis sit uirtus non tamen est uirtuosa. Hoc nomen uero 'iustitia' supponit pro qualitate et non pro homine. Et propter hoc accidit quod praedicatio talis concreti de abstracto est impossibilis, quia semper concretum tale et abstractum pro distinctis rebus supponunt. Sunt autem, ad praesens, tres species seu diiferentiae talium nominum inferiores. Prima est quando abstractum supponit pro accidente uel est de talibus 'albedo-album', 'calor-calidum', 'sciens-scientia', loquendo de creaturis. Et sic de aliis. Nam in omnibus talibus abstractum supponit pro accidente inhaerente subiecto et concretum supponit pro subiecto eiusdem. E conuerso autem accidit de talibus 'ignis-igneus', nam 'ignis' supponit pro subiecto et 'igneus', quod est concretum, pro accidente eiusdem. Dicimus enim quod calor est igneus et non ignis; similiter dicimus quod ista scientia est humana et non homo. Secunda differentia talium nominum est quando concretum supponit pro parte et abstractum pro toto uel e conuerso sicut in istis 'anima-animatum'; homo enim est animatus et non anima, et ita 'animatum' supponit pro homine et anima pro parte eius. Hic autem 'anima est humana' et 'anima non est homo', 'homo', quod est abstractum, supponit pro toto et humanum pro anima, quae est pars. Est autem aduertendum quod quandoque idem concretum accipi tur aequiuoce, quia quandoque idein concretum est tam in prima quam in secunda differentia, sicut hoc nomen 'animatum' potest supponere pro toto, quia dicimus quod homo est animatus; et potest supponere pro subiecto recipiente animain, quia dicimus quod corpus, quod est altera pars, est animatum. Et sicut est de isto nomine ita est de multis aliis, quod sic possunt aequiuoce accipi.

Tertia differentia talium nominum est quando concretum et abstractum supponunt pro distinctis rebus, quarum tamen neutra est subiectum nec pars alterius. Et hoc contingit fieri multis modis: nam tales res quandoque se habent sicut causa et effectus, sicut dicimus quod hoc opus est humanum et non homo; quandoque sicut signum et significatum, sicut dicimus quod differentia hominis est differentia essentialis, non quia est essentia, sed quia est signum alicuius partis essentiae; quandoque sicut locus et Iocatum, sicut dicimus quod iste est Anglicus et non Anglia. Multis etiam aliis modis contingit hoc fieri, quae discutienda ingeniosis dimitto.

Et sicut in primis duobus modis aliquod concretum supponit pro parte uel pro forma et abstractum pro toto uel subiecto, et aliquando accidit e conuerso, ita est in proposito. Nam quandoque concretum supponit pro effectu uel significato et abstractum pro causa uel signo, et aliquando e conuerso. Et sic est de ceteris contentis sub isto modo.

Et sicut contingit idem nomen esse concretum primis duobus modis, sed tunc accipitur aequiuoce, ita contingit idem concretum esse concretum primo modo et tertio, immo omnibus tribus modis potest esse concretum. Et ideo isti tres modi inferiores ad primum modum principalem non sic distinguuntur quod unus eorum uniuersaliter negetur a reliquo, sed sic quod quilibet ab alio particulariter amouetur, quod sufficit ad distinctionem talium. Similiter etiam non est inconueniens quod idem nomen respectu diuersorum sit concretum et abstractum.

Sciendum est quod quandoque habemus concretum aequiualenter, cui tamen nullum abstractum propter, penuriam nominum correspondet, sicut est de hoc nomine 'studiosus' quando accipitur pro uirtuoso.

[1.06. QUOD NOMEN CONCRETUM ET ABSTRACTUM ALIQUANDO IDEM SIGNIFICANT]

Praeter modum praedictum nominum concretorum et abstractorum sunt multi alii, quorum unus est quod nomen concretum et abstractum quandoque sunt 'synonyma' Sed ne in aequiuoco procedatur, sciendum quod hoc nomen 'synonyma' dupliciter accipitur, scilicet stricte et large. Stricte dicuntur illa synonyma quibus omnes utentes intendunt simpliciter uti pro eodem, et sic non loquor hic de synonymis. Large dicuntur illa synonyma quae simpliciter idem significant omnibus modis, ita quod nihil aliquo modo significatur per unum quin eodem modo significetur per reliquum, quamuis non omnes utentes credant ipsa idem significare sed decepti aestiment aliquid significari per unum quod non significatur per reliquum, sicut si aliqui aestimarent quod hoc nomen 'Deus' importaret unum totum et 'deitas' partem eius.

Isto secundo modo intendo uti in isto capitulo, et in multis aliis, hoc nomine 'synonyma'. Et dico quod concretum et abstractum quandoque sunt synonyma, sicut secundum intentionem Phi1osophi ista nomina sunt synonyma 'Deus' et 'deitas', 'homo' et 'humanitas', 'animal-animalitas', 'equus' et 'equinitas'. Et hinc est quod multa nomina habemus consimilia concretis talibus, non tamen abstractis consimilia. Quamuis enim frequenter ponant hoc nomen 'humanitas' et hoc nomen 'animalitas' et quandoque hoc nomen 'equinitas' quae, correspondent quasi abstracta istis nominibus 'homo', 'animal', 'equus', tamen raro uel numquam inueniuntur talia nomina 'bouinitas', 'asineitas', 'caprineitas', 'albedineitas', 'nigredineitas', 'coloreitas', 'dulcedineitas', quamuis istis nominibus 'bos', 'asinus', 'capra', 'albedo', 'nigredo', 'color', 'dulcedo' frequenter utamur. Immo sicut apud antiquos philosophos ista nomina sunt synonyina 'calor-caliditas', 'frigus-frigiditas', ita ista erunt synonyma apud eos 'equus-equinitas', 'homo-huinanitas'. Nec in talibus curabant distinguere inter nomina concreta et abstracta quantum ad significationem, quamuis unum illorum haberet plures syllabas et formam abstractorum primo modo dictorum et aliud non, sed magis formam concretorum primo modo dictorum. Nec tali diuersitate talium nominum utebantur nisi causa ornatus Iocutionis uel aliqua alia causa accidentali, sicut nec nominibus sunonymis.

Sub isto modo nominum concretorum et abstractorum, secundum intentionem Philosophi et Commentatoris, comprehenduntur omnia nomina substantiarum concreta et abstracta ficta ab eis, quae nec pro accidente nec pro parte nec pro toto illius quod importatur per nomen concretum secundum formam nec pro aliqua re disparata ab eo supponunt, cuiusmodi secundum eos sunt 'animalitas', 'equinitas' et huiusmodi. Non enim animalitas stat pro aliquo accidente animalis, nec pro parte nec pro aliquo toto cuius pars sit animal, nec pro re aliqua extrinseca totaliter ab animali distincta.

Sub eodem etiam modo continentur omnia nomina abstracta quae in genere quantitatis collocantur et omnia nomina quae sunt propriae passiones istorum quae in genere quantitatis continentur, et hoc secundum opinionem illorum qui ponunt quod quantitas non est alia res a substantia et qualitate, non autem secundum opinionem illorum qui ponunt quantitatem esse rem absolutam, distinctam realiter tam a substania quam a qualitate. Unde secundum primam opinionem 'quantum' et 'quantitas' sunt nomina synonyma, et similiter 'longum' et 'longitudo', 'latum' et 'latitudo', 'profundum' et 'profunditas', 'plura' et 'pluralitas', et sic de aliis.

Ad eundem etiam modum reducuntur omnia nomina concreta et abstracta quae ad figuram pertinent, secundum opinionem illorum qui ponunt quod figura non est alia res a quantitate siue a substantia et qualitate, et sic de aliis speciebus qualitatis. Unde illi habent ponere quod 'figura' et 'figuratum', 'rectum' et 'rectitudo', 'curuum' et 'curuitas', 'cauum' et 'cauitas', 'simum' et 'simitas', 'angulare' et 'angulus', 'conuexum' et 'conuexitas' et huiusmodi sunt nomina synonyma. Et haec omnia intelligenda sunt si nullum illorum nominum includat aliquam dictionem aequiualenter quam aliud non includit.

Et non solum talia nomina concreta et abstracta sunt synonyma, sicut dicere habent sic opinantes, quin etiam, secundum opinionem illorum qui ponunt quod relatio non est aliqua res distincta realiter a rebus absolutis, nomina concreta et abstracta relatiua sunt nomina synonyma, sicut 'pater' et 'paternitas', 'simile' et 'similitudo', 'causa' et 'causalitas', 'potentia' et 'potentialitas, 'risibile' et 'risibilitas', 'aptum' et 'aptitudo', 'habile' et 'habilitas', 'capax' et 'capacitas', duplum et 'dupleitas', 'calefactiuum' et 'calefactiuitas', et sic de aliis.

Verumtamen possent sic opinantes de relatione saluare quod talia concreta et abstracta non essent nomina synoyma, ponendo quod abstractum supponeret pro duobus simul, ut similitudo supponat pro duobus similibus. Et ita haec esset falsa 'simile est similitudo', haec tamen uera 'similia sunt similitudo'.

Possent etiam omnes praedicti opinantes saluare quod nulla nomina talia concreta et abstracta sunt synonyma per unum modum de quo dicetur inferius. Et tunc possent dicere quod semper in talibus praedicatio concreti de abstracto falsa est.

Qui autem tenent praedictas opiniones et modum dicendi inferius tenere uolunt, si dicant consequenter, concedere debent in omnibus talibus praedicationem concreti de ab stracto et e conuerso. Unde primi opinantes concedere habent tales praedicationes 'homo est humanitas', 'animal est animalitas', et per consequens habent concedere tales 'humanitas currit', 'animalitas est alba', et sic de consimilibus.

Secundi etiam habent concedere tales propositiones 'substantia est quantitas', 'qualitas est quantitas', 'substantia est longitudo', 'qualitas est latitudo', et per consequens tales 'quantitas currit', 'longitudo dis- putat', 'latitudo loquitur', et sic de consimilibus.

Tertii autem habent concedere tales propositiones 'substantia est figura', 'curuitas est substantia', 'figura est alba', 'figura comedit', et sic de consimilibus.

Quarti etiam haberent concedere tales 'relatio est substantia', 'qualitas est relatio', 'homo est relatio', 'similitudo currit', 'paternitas est filiatio', 'similitudo est dupleitas', et sic de consimilibus.

Qualiter autem concedentes radices priorum opinionum possent negare tales propositiones, ostendetur inferius . Per quem etiam modum possunt negari tales propositiones 'materia est priuatio ', 'aer est tenebra', 'homo est caecitas', 'anima est peccatum originale', anima est ignorantia, homo est negatio, corpus Christi est mors, non obstante quod aliqui concederent quod 'priuatio', 'tenebra', caecitas et huiusmodi non importarent aliquid a parte rei, distinctum quocumque modo a subiecto, puta ab homine, materia et huiusmodi.


[1.07 INQUIRIT PER RATIONEM UTRUM HUIUSMODI NOMINA CONCRETA ET ABSTRACTA 'HOMO' ET 'HUMANITAS' 'ANIMAL' ET 'ANIMALLTAS' ET HUIUSMODI SINT NOMINA SYNONYMA]

Quia dictum est esse de intentione Aristotelis et Commentatoris sui 'hominem' et 'humanitatem' esse nomina synonyma, aliquantulum a principali proposito disgrediendo, quomodo uerum sit et quomodo non, et an secundum ueritatem sint synonyma, declarare curabo.

Unde dico quod Aristoteles opinabatur quod nulla res imaginabilis importatur per hoc nomen 'homo' quin eodem modo importetur per hoc nomen 'humanitas' et e conuerso. Cuius ratio est quia secundum eum nulla res est hic inferius nisi materia et forma uel compositum uel accidens; sed nullum istorum, sicut inductiue patet, plus importatur per unum istorum nominum quam per reliquum. Et hoc supposito patet quod haec sit falsa 'anima intellectiua est humanitas'.

Nec ualet cauillatio aliquorum dicentium quod 'humanitas' significat tantum naturam specificam, 'homo' autem addit, ultra, differentiam indiuidualem, quia hoc inferius ostendetur esse falsum et contra intentionem Aristotelis. Et ad principale propositum sufficiat nunc adducere unicam rationem.

Unde sic arguo. sicut se habent ad inuicem 'homo' et 'humanitas', sic se habent 'sortes' et 'sorteitas'. Hanc enim ponunt aduersarii consimiliter fingentes tale abstractum de hoc nomine 'Sortes' sicut de hoc nomine 'homo'. Sed 'Sortes' nullam rem, nec distinctam formaliter nec realiter, significat quin significetur per hoc nomen 'sorteitas', secundum sic fingentes, nec e conuerso; ergo 'homo' non significat aliquam rem quae non significetur per hoc nomen 'humanitas', nec e conuerso. Probatio assumpti: quia si alterum istorum nominum 'Sortes' et 'sorteitas' significat aliquid quod non significatur per reliquum, uel est natura specifica, et manifestum est quod illa aequaliter significatur per utrumque uel per neutrum; uel est materia uel forma uel compositum uel accidens, quae omnia sic dicentes negant; uel est differentia indiuidualis illa quam ponunt, quod dici non potest ab eis. Nam, secundum eos, Sortes addit ultra naturam specificam differentiam indiuidualem et similiter sorteitas addit ultra naturam specificam differentiam indiuidualem, quia aliter sorteitas nullo modo differret ab humanitate, et per consequens, secundum modum eorum arguendi, sicut humanitas est in Platone ita sorteitas esset in Platone. Relinquitur igitur quod nihil a parte rei possunt ponere significari per hoc nomen Sortes quin eodem modo significetur per hoc nomen 'sorteitas', nec e conuerso, et per consequens 'Sortes' et 'sorteitas' nullo modo distinguuntur a parte rei. Et per consequens oportet eos concedere quod haec est uera 'Sortes est soiteitas', ex qua Sequitur quod Sortes est haec humanitas demonstrando sorteitatem. Et per consequens 'Sortes est humanitas', ab inferiori ad superius [sine distributione] a parte praedicati, et sequitur 'Sortes. est humanitas, igitur homo est humanitas'. Et si hoc, nihil significatur per hoc nomen 'homo' quin significetur per hoc nomen 'humanitas' nec e conuerso. Ex quibus omnibus sequitur quod, secundum uiam Aristotelis, nihil significatur per hoc nomen 'homo' quin significetur per hoc nomen 'humanitas' et e conuerso. Et hoc dico esse de intentione eius, et ideo uel concederet istam de uirtute sermonis 'homo est humanitas' uel negaret eam solum propter aliquod Syncategorema aequiualenter inclusum in altero istorum nominum, sicut inferius ostendetur.

Sed quamuis haec fuerit intentio Aristotelis, tamen secundum ueritatem theologorum non est sic dicendum. Non enim ista noimna sunt synonyma 'homo' et 'humanitas', quamuis concederetur quod neutrum istorum aliquod syncategorema aequiualenter includeret. Immo ista nomina possunt pro distinctis rebus supponere et aliquam rem significat uel consignificat unum nomen quam reliquum nomen nullo modo significat. Nam hoc nomen 'homo' uere supponit pro Filio Dei, et ideo Filium Dei significat uel aliquo modo importat, hoc autem nomen 'humanitas' non supponit pro Filio Dei nec aliquo modo Filium Dei significat, non plus quam hoc nomen 'albedo'. Propter quod ista est concedenda 'Filius Dei est homo', haec autem falsa est `Filius Dei est humanitas'. Et ita, cum non quidlibet quod per unum istorum importatur, eodem modo importetur per reliquum, non sunt synonyma.

Qualiter autem ista nomina non omnino idem significant, uideri faciliter potest si definitiones exprimentes quid nominis eorum inspiciantur. Hoc enim nomen 'humanitas' nihil significat nisi naturam unam compositam ex corpore et anima intellectiua, non connotando quod ista natura sustentetur ab aliquo supposito, puta a persona diuina nec quod non sustentetur, et ideo semper pro illa natura supponit. Propter quod numquam potest supponere pro Filio Dei, cum Filius Dei non possit esse illa natura. Hoc autem nomen 'homo' significat illam naturam, dando intelligere illam naturam esse per se subsistentem et non sustentatam ab alio supposito uel esse sustentatam ab alio. Unde defini tione exprimente quid nominis posset sic definiri. homo est natura composita ex corpore et anima intellectiua, a nullo supposito sustentata, uel est allquod suppositum talem naturam compositam ex corpore et anima intellectiua sustentans. De quolibet enim homine ista descriptio pro altera parte uerificatur. Nam haec est uera 'Sortes est natura composita ex corpore et anima intellectiua, non sustentata ab alio supposito, quamuis haec sit falsa de uirtute sermonis 'Sortes est suppositum sustentans talem naturam'. Quod enim haec sit falsa, patet: quia si Sortes sit suppositum sustentans talem naturam, quaero, pro quo supponit hoc nomen 'Sortes'? Si pro illa natura, igitur illa natura est sustentans talem naturam; quod falsum est, quia ipsa non sustentat Se ipsam. Si supponit pro aliquo alio ab illa natura, hoc est impossibile, quia uel supponit pro parte illius naturae, uel pro aliqua substantia disparata ab illa natura, uel pro uno composito ex illa natura et aliquo alio; quorum quodlibet est de se falsum, et ex dicendis inferius satis apparebit falsitas ipsius.

Et si dicatur quod Sortes supponit pro uno composito ex natura et differentia indiuiduali, quod compositum sustentat naturam, hoc non ualet, quia sicut inferius ostendetur, nullum est tale compositum. Similiter, hoc dato non euaditur ratio, nam si Sortes sustentat naturam, oportet quod aliquam naturam indiuiduam sustentet. Sed nullam naturam indiuiduam sustentat, quia quaelibet natura indiuidua includit talem differentiam, secundum istos, et ita unum compositum ex natura et differentia indiuiduali sustentaret unum compositum ex natura et differentia indiuiduali, quod est absurdum.

Nec ualet dicere quod subiectum in ista 'Sortes sustentat naturam humanam' supponit pro uno composito ex natura singulari et negatione dependentiae ad aliud suppositum. tum quia tunc Sortes esset compositus ex affirmatione et negatione, quod est absurdum, cum nihil reale substantiale possit componi ex talibus, tum quia nullum tale compositum potest sustentare naturam, cum natura non possit ad tale compositum dependere. Relinquitur igitur quod haec est falsa de uirtute sermonis 'Sortes est suppositum sustentans naturam humanam'; haec tamen est uera 'Sortes est natura composita ex corpore et anima intellectiua, a nullo sustentata', et propter hoc est homo. Haec autem 'Filius Dei est homo' non est uera quia Filius Dei sit talis natura composita ex corpore et anima intellectiua, sed quia Filius Dei est suppositum sustentans talem naturam et terminans dependentiam eius.

Ex praedictis possunt elici diuersae conclusiones. Una, quod quamuis haec concederetur 'homo est humanitas', haec tamen est falsa 'omnis homo est humanitas', immo haec esset uera 'aliquis homo non est humanitas'. Si enim neutrum istorum nominum 'homo', 'humanitas' includeret aliquod syncategorema aequiualenter, haec esset concedenda 'homo est humanitas', quia hic homo esset humanitas, demonstrando Sortem, quia non posset dari quod subiectum et praedicatum pro distinctis supponerent sed pro eadem re; et per consequens propositio esset uera si nullum syncategorema nec aliqua determinatio aequiualenter includeretur. Hoc tamen concesso haec esset falsa 'omnis homo est humanitas', quia haberet unam singularem falsam, scilicet istam 'hic homo est humanitas', demonstrando Filium Dei. Et ita istae duae starent simul pro diuersis singularibus 'homo est humanitas', 'homo non est humanitas'.

Et qui uellet istud concedere, deberet consequenter dicere quod aliquando abstractum praedicatur de concreto et e conuerso. Et non tantum hoc, immo deberet dicere quod abstractum affirmatur et negatur uere de concreto particulariter sumpto et e conuerso, quamuis non uniuersaliter sumpto nisi forte successiue. Oporteret etiam concedere quod tale concretum de eodem uere affirmatur et negatur successiue. Unde haec nunc est uera 'haec humanitas est homo', demonstrando humanitatem quae est Sortes, secundum istam opinionem. Et si ista humanitas assumeretur a Verbo uel ab alia persona diuina, haec esset falsa 'haec humanitas est homo', et hoc quia hoc nomen 'homo' numquam supponit pro illa re, scilicet pro illa humanitate nisi quando non est unita. Et ideo quia aliquando potest esse unita et aliquando non unita, ideo aliquando supponit pro ea et aliquando non. Et ideo aliquando concretum praedicatur de abstracto et aliquando non, et similiter e conuerso.

Alia conclusio potest colligi ex praedictis, uidelicet quod omnis propositio composita ex tali concreto et abstracto, uel aliquo aequiualenti tali concreto, per quam ratione uerbi uel alicuius determinationis additae denotantur illa pro quibus stant subiectum et praedicatum esse distincta, falsa est si sit uniuersalis; et hoc dum aliqua natura talis non est assumpta. Cuius ratio est quia talia concreta et abstracta non supponunt pro distinctis rebus nisi ratione personae diuinae sustentantis naturam humanam in Christo. Hoc patet, quia si sic, oporteret quod unum supponeret pro parte et aliud pro toto, uel illa duo pro duabus partibus, uel pro duabus substantiis totaliter distinctis, uel unum pro substantia et aliud pro accidente; quorum quodlibet maiiifestum est esse falsum. Non igitur supponunt pro distinctis rebus nisi quando unum illorum supponit pro persona diuina. Ex quo sequitur quod propositio denotans illa esse distincta falsa est.

Ex quo sequitur quod omnes tales propositiones de uirtute sermonis, hoc est secundum proprietatem sermonis, falsae sunt 'omnis homo habet humanitatem', 'omnis humanitas est in homine', 'omne animal habet animalitatem' et huiusmodi. Et hoc, quia cum nihil habeat se nec aliquid sit in se, et per tales propositiones denotatur quod illud pro quo supponit subiectum habet illud pro quo supponit praedicatum, uel illud pro quo supponit subiectum est in illo pro quo supponit praedicatum, et hoc est falsum, cum subiectum et praedicatum supponant pro eodem, manifestum est quod tales propositiones sunt falsae. Unde sicut secundum Anselmum, Monologion, cap.16, non proprie dicitur quod summa natura, scilicet Deus, habet iustitiam, sed proprie dicitur quod summa natura est iustitia, ita non proprie dicitur quod iste homo, demonstrando Sortem, habet humanitatem, sed proprie dicitur quod est humanitas. Et ideo sicut tales propositiones recipiuntur et usitantur a Sanctis 'Deus habet iustitiam', 'Deus habet sapientiam, bonitatem, intelligentiam', 'in Deo est sapientia' et huiusmodi, quae tamen secundum proprietatem sermonis uerae non sunt, secundum Anselmum, ita tales conceduntur 'homo habet humanitatem', 'humanitas est in Sorte' et huiusmodi, quae tamen secundum proprietatem sermonis uerae non sunt.

Ex isto sequitur ulterius quod tales propositiones de uirtute sermonis falsae sunt 'humanitas subsistit in supposito proprio', 'humanitas dependet a supposito proprio', 'proprium suppositum terminat dependentiam naturae', sed magis posset concedi quod humanitas est suppositum.

Unde sciendum quod nisi aliquod syncategorema impediat istam praedicationem humanitas est suppositum', debet concedi absolute. Verumtamen humanitas non esset suppositum, hoc concesso, nisi quando non esset unita. Si enim esset unita, statim desineret esse suppositum. Et ideo hoc nomen 'suppositum' connotat quod non sit unita, ut haec sit definitio exprimens quid nominis 'supposium', uel aequiualens ei: suppositum est res completa, una et non plures, a nullo supposito sustentata. Ita quod loco istius nominis 'suppositum' licitum sit ponere totam istam orationem et e conuerso, quando sumuntur significatiue. Quo facto facile est uidere quae propositiones debent negari et quae concedi.

[1.08 DE NOMINIBUS ABSTRACTIS QUAE AEQUIVALENTER ALIQUA SYNCATEGOREMATA VEL ALIQUAS DETERMINATIONES ADVERBIALES COINCLUDUNT]

Pertractatis quibusdam quae principali proposito impertinentia uidebantur, necessaria tamen, ad intentum redeundo de alio modo nominum concretorum et abstractorum tractabitur, ex quo aliqua quae praedicta sunt patefieri possunt.

Sunt enim quaedam nomina abstracta, uel esse possunt ad placitum instituentium, quae aequiualenter aliqua syncategoremata uel aliquas determinationes aduerbiales, uel alias, includant, ita quod abstractum in significando aequiualeat concreto uel alteri termino sumpto cum aliquo syncategoremate uel aliqua alia dictione uel dictionibus. Possunt enim utentes, si uoluerint, uti una dictione loco plurium, sicut loco istius totius 'omnis homo' possem uti hac dictione a et loco istius totius 'tantum homo' possem uti hoc uocabulo b, et sic de aliis. Et si ita esset, possibile esset quod concretum et abstractum non suppouerent pro distinctis rebus uec significarent distinctas res, et tamen quod praedicatio unius de altero esset falsa et quod aliquid praedicaretur de uno et non de alio. Si enim istud abstractum 'humanitas' aequiualeret in significando isti toti 'hoino secundun quod homo' uel 'homo in quantum homo', haec esset uera 'homo currit' et haec falsa 'humanitas currit', sicut ista est falsa 'homo in quantum homo currit'. Similiter si hoc nomen 'humanitas' aequiualeret isti toti 'homo necessario', ita quod haec dictio 'humanitas' poneretur loco istius totius 'homo necessario', haec esset falsa 'humanitas est homo' sicut haec est falsa 'homo necessario est homo', nam nullus homo necessario est homo, sed contingenter tantum; et eodem modo haec esset falsa 'humauitas est alba' sicut ista est falsa 'homo necessario est albus'. Et per talem modum potest saluari ubicumque placet quod concretum et abstractum non significant distinctas res nec pro distinctis rebus supponunt, et tamen praedicatio unius de alio est simpliciter falsa, et quod aliquid praedicatur de uno quod non praedicatur de reliquo. Et sic possent aliqui dicere quod quantitas non est alia res a substantia et qualitate, et tamen quod quaelibet talis est falsa 'substantia est quantitas, 'qualitas est quantitas'. Si enim hoc nomen 'quantitas' aequiualeret isti toti in significando, uel alicui consimili, 'necessario quantum quamdiu manet in rerum natura', haec esset falsa -- etiam tenendo illam opinionem -- 'substantia est quantitas' sicut ista est falsa 'substantia necessario est quanta quamdiu manet in rerum natura'. Et sicut dicitur de ista, ita posset dici de multis aliis, tam in diuinis quam in creaturis.

Per aliquem enim talem modum posset saluari quod essentia diuina et intellectus et uoluntas nullo modo distiuguuntur in Deo, et tamen haec esset uera 'Deus intelligit per intellectum' et haec falsa 'Deus intelligit per uoluntatem'. Similiter posset dici quod anima nullo modo distinguitur ab iutellectu et uoluntate, et tamen haec esset uera 'intellectus intelligit' et non ista 'uoluntas intelligit'. Et ita de multis aliis. Uude in talibus magis reputo difficultatem uocalem, dependentem ex logica, quam realem. Propter quod nescientes logicam quaternos innumeros circa talia inutiliter replent, facientes difficultatem ubi nulla est, et deserentes difficultatem quam inuestigare deberent.

Est autem aduertendum quod quamuis in uulgari locutione abstracta talia, aequiualentia multis dictionibus talibus in significando, raro uel numquam locum habeant, in dictis tamen philosophorum et Sanctorum frequenter inueniuntur abstracta usitata sic accipi. Unde sic accipit Auicenna, V Metaphysicae, dicens: "Equinitas non est aliud nisi equinitas tantum; ipsa enim ex se uec est unum nec multa, nec exsistens in his sensibilibus nec in anima". Nihil enim aliud intelligebat nisi quod equus non definitur nec per unum nec per multa, nec per esse in anima nec per esse in re extra, ita quod nullum istorum ponitur in definitione eius. Et ita uolebat quod hoc nomen 'equinitas', secundum quod tunc utebatur eo, aequiualeret in significando multis dictionibus, siue simul proferantur siue mediante uerbo et copula. Unde non iutendebat quod equinitas esset aliqua res et tamen quod illa res realiter non esset una nec plures, nec in effectu extra animam nec in anima, -- hoc enim impossibile est et absurdum --, sed intendebat quod uihil tale ponitur in definitione eius. Et quod haec sit intentio sua satis patet intuenti uerba eius. Unde dicit: "Cum ipsum", supple uniuersale, "fuerit homo uel equus, haec intentio est alia praeter intentionem uniuersalitatis quae est humanitas uel equinitas. Definitio enim equinitatis est praeter definitionem uniuersalitatis, nec uniuersalitas continetur in definitione equinitatis. Equinitas enim habet definitionem quae non eget uniuersalitate".

Ex istis et aliis uerbis suis, quae propter breuitatem omitto, satis patet quod non plus intendit nisi quod nihil tale ponitur in definitione equi uel equinitatis. Et ita uult quod in illis uerbis hoc nomen 'equinitas' aequiualeat in significando pluribus dictionibus. Aliter enim non sequeretur ista 'unum et multa et huiusmodi non ponuntur in definitione equinitatis, igitur equinitas non est una', sicut non sequitur 'album non ponitur in definitione hominis, igitur homo non est albus'.

Per praedicta posset prohiberi, secundum unam opinionem, talis modus arguendi, qui secundum uocem uidetur syllogisticus 'omnis res absoluta est substantia uel qualitas; quantitas est res absoluta; ergo quantitas est substantia uel qualitas', sicut iste modus arguendi 'omne b est a; c est b; igitur c est a' prohiberi potest ipsis uocabulis alio modo institutis. Si enim b significet idem quod homo, et a idem quod animal, et c idem quod hoc totum 'tantum risibile', ita quod semper loco istius totius 'tantum risibile' sit licitum ponere hoc uocabulum c et e conuerso, tunc sicut non sequitur 'omnis homo est animal; tantum risibile est homo; igitur tantum risibile est animal', ita non sequitur 'omne b est a; c est b; ergo c est a'. Et ita per modum istum nominum abstractorum possunt saluari multa dicta auctorum, quae tamen de uirtute sermonis uidentur esse falsa.

Non solum autem potest abstractum sic aequiualere multis dictionibus in siguificando, sed hoc etiam potest conuenire concretis et aliis dictionibus. Sic enim concedunt in Iogica eruditi quod hoc signum 'totus' includit suum distribuibile, ut aequiualeat isti 'quaelibet pars', quando sumitur syncategorematice. Unde ista 'totus Sortes est minor Sorte' aequiualet isti 'quaelibet pars Sortis est minor Sorte'. Similiter, hoc signum 'quidlibet' includit suum distribuibile, ut aequiualeat isti 'omne ens'; aliter enim haec non esset intelligibilis 'quidlibet est homo uel non homo'. Sic etiam est de multis uerbis, nam cum dicitur 'curro' subintelligitur pronomen primae personae, et ita hoc uerbum 'curro' aequiualet sibi ipsi et pronomini. Et ita est de multis aliis, quod maxime necessarium est scire propter mentem auctorum habendam.

Non solum autem aliquando una dictio aequiualet multis dictionibus in significando, sed etiam addita alteri totum resultans aequiualet composito ex pluribus, inter quae illud cui additur aliquando mutatur uel secundum casum uel secundum modum uel tempus; aliquando autem illud simpliciter in resoluendo et ultimate explicando quod importatur per illam orationem auferendum est. Unde quando dicitur 'totus Sortes est minor Sorte', si 'totus' syncategorematice accipiatur aequiualet isti 'quaelibet pars Sortis est minor Sorte', ubi loco istius recti 'Sortes' ponitur iste obliquus 'Sortis', et loco istius dictionis 'totus' ponuntur istae duae dictiones 'quaelibet pars'. Ita dicerent aliqui quod ista propositio 'generatio formae est in instanti' aequiualet isti 'una pars formae non producitur ante aliam, sed omnes simul', ubi haec copula 'est' ablata est. Sic possent aliqui dicere quod ista 'quantitas est res absoluta' aequiualet isti 'distantia partium et extensio, etsi non esset substantia nec qualitas, esset res absoluta si esset in rerum natura'. Et si ita esset, manifestum esset quod iste discursus non ualeret 'omnis res absoluta est substantia uel qualitas; quantitas est res absoluta; ergo quantitas est substantia uel qualitas'.

Et si dicatur quod per istam uiam possem impedire quemcumque syllogismum, dicendo in aliquo terminorum aliquod tale aequiualenter includi diceudum quod ad sciendum an aliquis discursus ualeat, oportet praesupponere significata uocabulorum, et secundum hoc iudicandum est de discursu an sit bonus uel non. Et quia de multis terminis est certum quod secundum usum omnium nihil tale includunt aequiualenter, ideo simpliciter iuxta regulas traditas est coucedendum quod syllogismus ualet uel non ualet. De omni tamen discursu proposito posset logicus iudicare an ualeat, resoluendo terminos in suas definitiones exprimeutes quid nominis, quo facto potest per regulas certas euidenter coguoscere quid de eo est dicendum.

Ad praedictum autem modum nominum abstractorum possent reduci omnia abstracta priuatiua et negatiua et etiam omnia uerbalia et multa alia, de quibus inferius perscrutabitur. Et per talem modum faciliter possent negari omnes tales propositiones 'materia est priuatio', 'aer est tenebra', 'anima est peccatum' et huiusmodi. Per istum etiam modum possuut saluari tales 'Deus non facit peccatum', 'Deus non est auctor mali', et huiusmodi. Et qualiter tales consequentiae non ualent 'hoc est malum; Deus facit hoc; igitur Deus facit malum', in tractatu de fallaciis ostendetur.

[1.09 DE NOMINIBUS CONCRETIS ET ABSTRACTIS QUORUM ABSTRACTA NON SUPPONUNT NISI PRO MULTIS SIMUL SUMPTIS ET CONCRETA PRO UNO SOLO VERIFICARI POSSUNT]

Restat adhuc de alio modo nominum concretorum et abstractorum disserere. Unde quaedam sunt abstracta quae non supponunt nisi pro multis simul sumptis, concreta autem pro uno solo uerificari possunt, sicut se habent 'populus' et 'popularis', 'plebs' et 'plebeius'. Quilibet enim homo quamuis possit esse plebeius et popularis, nullus tamen homo populus uel plebs esse potest. Inter nomina talia illi qui ponunt numerum non esse aliam rem a rebus numeratis computare debent omnia nomina abstracta et concreta numerorum, si concreta et abstracta inter talia reperiantur. Unde secundum talem opinionem debet concedi quod homines sunt numerus et multa animalia sunt numerus et quod anguli sunt ternarius, quaternarius et sic de aliis, nisi forte uelint talem praedicationem negare, dicendo quod tales termini in siguificando aequiualent multis dictionibus, modo quo dictum est in praecedenti capitulo de multis dictionibus, saltem secundum usum auctorum.

Et de concretis et abstractis ista sufficiant, quainuis forte alii modi nominum concretorum et abstractorum possent assignari. Nec aliquis me reprehendat si in hoc opere aliqua praetermitto, quia non promitto me omnia uelle discutere et nihil perscrutandum studiosis relinquere, sed aliqua breuia ad utilitatem simplicium uelle percurrere.

[1.10 DE DIVISIONE NOMINUM IN MERE ABSOLUTA ET CONNOTATIVA]

Postquam de nomiuibus concretis et abstractis est discussum, nunc de alia diuisione nominum, quibus scholastici frequenter utuntur, est dicendum. Unde sciendum quod nominum quaedam sunt absoluta mere, quaedam sunt connotatiua. Nomina mere absoluta sunt illa quae non significant aliquid principaliter et aliud uel idem secundario, sed quidquid significatur per illud nomen, aeque primo significatur, sicut patet de hoc nomine 'animal' quod non significat nisi boues, asinos et homines, et sic de aliis animalibus, et non significat unum primo et aliud secundario, ita quod oporteat aliquid significari in recto et aliud in obliquo, nec in definitione exprimente quid nominis oportet ponere talia distincta in diuersis casibus uel aliquod uerbum adiectiuum. Immo, proprie loqueudo talia nomina non habent definitionem exprimentem quid nominis, quia proprie loquendo unius nominis habentis definitionem exprimentem quid nominis est una definitio explicans quid nominis, sic scilicet quod talis nominis non suut diuersae orationes exprimentes quid nominis habentes partes distinctas, quarum aliqua significat aliquid quod non eodem modo importatur per aliquam partem alterius orationis. Sed talia quantum ad quid nominis possunt aliquo modo pluribus orationibus non easdem res secundum suas partes significantibus explicari, et ideo nulla earum est proprie definitio exprimens quid nominis. Verbi gratia 'angelus' est nomen mere absolutum, saltem si non sit nomen officii sed tantum substantiae. Et istius nominis non est aliqua una definitio exprimens quid nominis, nam unus explicat quid hoc nomen significat, sic dicendo 'intelligo per angelum substantiam abstractam a materia'; alius sic 'angelus est substantia intellectualis et incorruptibilis'; alius sic 'angelus est substantia simplex, non componeus cum alio'. Et ita bene explicat unus quid significat hoc nomen sicut alius. Et tamen aliquis terminus positus in una oratione significat aliquid quod non significatur eodem modo per terminum alterius orationis, et ideo nulla earum est proprie definitio exprimens quid nominis. Et ita est de nominibus mere absolutis quod stricte loquendo nullum eorum habet definitionem exprimentem quid nominis. Talia autem nomina sunt huiusmodi 'homo', 'animal', 'capra', 'lapis', 'arbor', 'ignis', 'terra, 'aqua', 'caelum', 'albedo', 'nigredo', 'calor', 'dulcedo', 'odor', 'sapor' et huiusmodi.

Nomen autem connotatiuum est illud quod significat aliquid primario et aliquid secundario. Et tale nomen proprie habet definitionem exprimentem quid nominis, et frequenter oportet ponere unum illius definitionis in recto et aliud in obliquo. Sicut est de hoc nomine 'album, nam 'album' habet definitionem exprimentem quid nominis, in qua una dictio ponitur in recto et alia in obliquo. Unde si quaeras, quid significat hoc nomen 'album', dices quod illud idem quod ista oratio tota 'aliquid informatum albedine' uel 'aliquid habens albedinem'. Et patet quod una pars orationis istius ponitur in recto et alia in obliquo. Potest etiam aliquando aliquod uerbum cadere in definitione exprimente quid nominis, sicut si quaeras, quid siguificat hoc nomen 'causa', potest dici quod idem quod haec oratio 'aliquid ad cuius esse sequitur aliud' uel 'aliquid potens producere aliud', uel aliquid huiusmodi.

Huiusmodi autem nomina connotatiua sunt omnia nomina concreta primo modo dicta, de quibus dictum est in quinto capitulo. Et hoc quia talia concreta significant unum in recto et aliud in obliquo; hoc est dictu, in definitione exprimente quid nominis debet poni unus rectus, significans unam rem, et alius obliquus, significans aliam rem, sicut patet de omnibus talibus 'iustus', 'albus', 'animatus', 'humanum', et sic de aliis.

Huiusmodi etiam nomina sunt omnia nomina relatiua, quia semper in sua definitione ponuntur diuersa idem diuersis modis, uel distincta, significantia, sicut patet de hoc nomine 'simile'. Si enim definiatur simile, debet dici sic 'simile est alquid habens qualitatem talem qualem habet aliud', uel aliquo modo consimili debet definiri. Unde de exemplis non est magua cura.

Ex quo patet quod hoc commune 'nomen en connotatiuum' est superius ad hoc commune 'nomen relatiuum', et hoc accipiendo hoc commune 'nomen connotatiuum'largissime. Talia etiam nomina sunt omnia nomina pertinentia ad genus quantitatis, secundum illos qui ponunt quantitatem non esse aliam rem a substantia et qualitate, sicut 'corpus', secundum eos, debet poni nomen connotatiuum. Unde secundum eos debet dici quod corpus non est aliud nisi aliqua res habens partem distantem a parte secundum longum, latum et profundum; et quantitas continua et permanens non est nisi res habens partem distantem a parte, ita quod ista est definitio exprimens quid nominis ipsius. Tales etiam consequenter habent ponere quod 'figura', 'curuitas', 'rectitudo', 'longitudo', 'latitudo' et huiusmodi sunt nomina connotatiua. Immo, qui ponunt quod quaelibet res est substantia uel qualitas, habent ponere quod omnia contenta in aliis praedicamentis a substantia et qualitate sunt nomina connotatiua; et etiam quaedam de genere qualitatis sunt connotatiua, sicut ostendetur inferius.

Sub istis etiam nominibus comprehenduntur omnia talia 'uerum', 'bonum', 'unum', 'potentia', 'actus', 'intellectus', 'intelligibile', 'uoluntas', 'uolibile' et huiusmodi. Unde de intellectu est sciendum quod habet quid nominis istud 'intellectus est anima potens intelligere', ita quod anima significatur per rectum et actus intelligendi per aliam partem. Hoc autem nomen 'intelligibile' est nomen connotatiuum, et significat intellectum tam in recto quam in obliquo, quia definitio sua est ista 'intelligibile est aliquid apprehensibile ab intellectu'. Ibi intellectus significatur per hoc nomen 'aliquid', et per istum obliquum 'intellectu' significatur etiam intellectus. Et eodem modo dicendum est de 'uero' et 'bono', quia 'uerum', quod ponitur conuertibile cum 'ente', significat idem quod 'intelligibile'. 'Bonum' etiam, quod est conuertibile cum 'ente', significat idem quod haec oratio 'aliquid secundum rectam rationem uolibile uel diligibile'.

[1.11 DE DIVISIONE NOMINUM SIGNIFICANTIUM AD PLACITUM, PUTA IN NOMINA PRIMAE IMPOSITIONIS ET IN NOMINA SECUNDAE IMPOSITIONIS]

Positis diuisionibus quae possunt competere tam terminis naturaliter significantibus quam etiam terminis ad placitum institutis, dicendum est de quibusdam diuisionibus competentibus terminis ad placitum institutis.

Est autem prima diuisio talis: nominum ad placitum significantium quaedam sunt nomina primae impositionis et quaedam sunt nomina secundae impositionis. Nomina secundae impositionis sunt nomina imposita ad significandum signa ad placitum instituta et illa quae consequuntur talia signa, sed nonnisi dum sunt signa.

Verumtamen hoc commune 'nomen secundae impositionis' potest dupliciter accipi. Scilicet large, et tunc omne illud est nomen secundae impositionis quod significat uoces ad placitum institutas, sed nonnisi quando sunt ad placitum institutae, siue illud nomen sit commune etiam intentionibus animae quae sunt signa naturalia siue non. Talia autem nomina sunt huiusmodi 'nomen', 'pronomen', 'coniunctio', 'uerbum', 'casus', 'numerus', 'modus', 'tempus' et huiusmodi, accipiendo ista uocabula illo modo quo utitur eis grammaticus. Et uocantur ista nomina 'nomina nominum', quia non imponuntur nisi ad significandum partes orationis, et hoc nonnisi dum istae partes sunt significatiuae. Illa enim nomina quae praedicantur de uocibus ita quando non sunt significatiuae sicut quando sunt significatiuae, non, uocantur nomina secundae impositionis. Et ideo talia nomina 'qualitas', 'prolatum', 'uox' et huiusmodi, quamuis significent uoces ad placitum institutas et uerificentur de eis, quia tamen ita significarent eas si non essent significatiuae sicut nunc, ideo non sunt nomina secundae impositionis. Sed 'nomen' est nomen secundae impositionis, quia ista uox 'homo', nec aliqua alia, antequam imponebatur ad significandum non erat nomen, et similiter 'hominis' antequam imponebatur ad significandum nullius casus erat, et ita est de aliis. Stricte autem dicitur 'nomen secundae impositionis' illud quod non significat nisi signa ad placitum instituta, ita quod non potest competere intentionibus animae quae sunt naturalia signa, cuiusmodi sunt talia 'figura', 'coniugatio' et huiusmodi.

Omnia autem alia nomina ab istis, quae scilicet non sunt nomina secundae impositionis nec uno modo nec alio, uocantur nomina primae impositionis.

Verumtamen nomen primae impositionis dupliciter accipi potest, scilicet large, et sic omnia nomina quae non sunt nomina secundae impositionis sunt nomina primae impositionis. Et sic talia signa syncategorematica 'omnis', 'nullus', 'aliquis', 'quilibet' et huiusmodi sunt nomina primae impositionis. Aliter potest accipi stricte, et tunc sola nomina categorematica, quae non sunt nomina secundae impositionis, uocantur nomina primae impositionis, et non nomina syncategorematica.

Nomina autem primae impositionis, stricte accipiendo 'nomen primae impositionis', sunt in duplici differentia, quia quaedam sunt nomina primae intentionis et quaedam sunt nomina secundae intentionis. Nomina secundae intentionis uocantur illa nomina quae praecise imposita sunt ad significandum intentiones animae, uel praecise intentiones animae quae sunt signa naturalia, et alia signa ad placitum instituta uel consequentia talia signa. Et talia nomina sunt omnia talia 'genus', 'species', 'uniuersale', 'praedicabile' et huiusmodi, quia talia nomina non significant nisi intentiones animae quae sunt signa naturalia uel signa uoluntarie instituta.

Unde potest dici quod hoc commune 'nomen secundae intentionis' potest accipi stricte et large. Large illud dicitur nomen secundae intentionis quod significat intentiones animae quae sunt naturalia signa, siue etiam significet signa ad placitum instituta tantum dum sunt signa siue non. Et sic aliquod nomen secundae intentionis et p rimae imositionis est etiam nomen secundae impositionis. Stricte autem illud solum dicitur nomen secundae intentionis quod praecise significat intentiones animae quae sunt naturalia signa, et sic accipiendo nullum nomen secundae intentionis est nomen secundae impositionis.

Nomina autem primae intentionis uocantur omnia alia nomina a praedictis, quae uidelicet significant aliquas res quae non sunt signa, nec consequentia talia signa, cuiusmodi sunt omnia talia 'homo', 'animal', 'Sortes', 'Plato', `albedo', 'album', 'ens', 'uerum', 'bonum' et huiusmodi, quorum allqua significant praecise res quae non sunt signa nata supponere pro aliis, aliqua significant talia signa et simul cum hoc alias res.

Ex quibus omnibus colligi potest quod quaedam nomina significant praecise signa ad placitum instituta, et nonnisi dum, sunt signa, quaedam autem praecise significant signa tam ad placitum instituta quam signa naturalia. Quaedam uero significant praecise res quae non sunt signa talia, quae sunt partes propositionis; quaedam indifferenter significant tales res quae non sunt partes propositionis nec orationis et etiam signa talia, cuiusmodi sunt talia nomina 'res', 'ens', 'aliquid' et huiusmodi.

[1.12. QUID EST INTENTIO PRIMA ET QUID SECUNDA ET QUOMODO DISTINGUUNTUR AB INVICEM]

Et quia dictum est in praecedenti capitulo quod quaedam sunt nomina primae intentionis et quaedam secundae intentionis, et ignorantia significationum uocabulorum multis est errandi occasio, ideo incidenter uidendum est quid sit intentio prima et quid secunda, et quomodo distinguuntur.

Est autem primo sciendum quod intentio animae uocatur quiddam in anima, natum significare aliud. Unde, sicut dictum est prius, ad inodum quo scriptura est secundarium signum respectu uocum, quia inter omnia signa ad placitum instituta uoces obtinent principatum, ita uoces secundaria signa sunt illorum quorum intentiones animae sunt signa primaria. Et pro tanto dicit Aristoteles quod uoces sunt "earum quae sunt in anima passionum notae". Illud autem exsistens in anima quod est signum rei, ex quo propositio mentalis componitur ad modum quo propositio uocalis componitur ex uocibus, aliquando uocatur intentio animae, aliquando conceptus animae, aliquando passio animae, aliquando similitudo rei, et Boethius in commento super Perihermenias uocat intellectum. Unde uult quod propositio mentalis componitur ex intellectibus: non quidem ex intellectibus qui sunt realiter animae intellectiuae, sed ex intellectibus qui sunt quaedam signa in anima significantia alia et ex quibus propositio mentalis componitur. Unde quandocumque aliquis profert propositionem uocalem, prius format interius unam propositionem mentalem, quae nullius idiomatis est, in tantum quod multi frequenter formant interius propositiones quas tamen propter defectum idiomatis exprimere nesciunt. Partes talium propositionum mentalium uocantur conceptus, intentiones, similitudines et intellectus.

Sed quid est illud in anima quod est tale signum?

Dicendum quod circa istum articulum diuersae sunt opiniones. Aliqui dicunt quod non est nisi quoddam fictum per animam. Alii, quod est quaedam qualitas subiectiue exsistens in anima, distincta ab actu intelligendi. Alii dicunt quod est actus intelligendi. Et pro istis est ratio ista quia 'frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora'. Omnia autem quae saluantur ponendo aliquid distinctum ab actu intelligendi possunt saluari sine tali distincto, eo quod supponere pro alio et significare aliud ita potest competere actui intelligendi sicut alii signo. Igitur praeter actum intelligendi non oportet aliquid aliud ponere.

De istis autem opinionibus inferius perscrutabitur, ideo pro nunc sufficiat quod intentio est quiddam in anima, quod est signum naturaliter significans aliquid pro quo potest supponere uel quod potest esse pars propositionis mentalis.

Tale autem signum duplex est. Unum, quod est signum alicuius rei quae non est tale signum, siue significet tale signum simul cum hoc siue non, et illud uocatur intentio prima; qualis est illa intentio animae quae est praedicabilis de omnibus hominibus et similiter intentio praedicabilis de omnibus albedinibus et nigredinibus et sic de aliis.

Verumtamen sciendum est quod 'intentio prima' dupliciter accipitur: stricte et large. Large dicitur intentio prima omne signum intentionale exsistens in anima quod non significat intentiones uel signa praecise, siue sit signum stricte accipiendo 'signum' pro illo quod sic significat quod natum est supponere in propositione pro suo significato siue sit signum large accipiendo 'signum', illo modo quo dicimus syncategorema significare. Et isto modo uerba mentalia et syncategoremata mentalia et coniunctiones et huiusmodi possunt dici intentiones primae. Stricte autem uocatur intentio prima nomen mentale, natum pro suo significato supponere.

Intentio autem secunda est illa quae est signum talium intentionum primarum, cuiusmodi sunt tales intentiones 'genus', `species' et huiusmodi. Sicut enim de omnibus hominibus praedicatur una intentio communis omnibus hominibus, sic dicendo iste homo est homo', 'ille homo est homo', et sic de singulis, ita de illis intentionibus quae significant et supponunt pro rebus praedicatur una intentio communis eis, sic dicendo 'haec species est species', 'illa species est species', et sic de aliis. Similiter sic dicendo 'lapis est genus', 'animal est genus', 'color est genus', et sic de aliis, praedicatur una intentio de intentionibus, ad modum quo in talibus 'homo est nomen', 'asinus est nomen', 'albedo est nomen' praedicatur unum nomen de diuersis nominibus. Et ideo sicut nomina secundae impositionis significant ad placitum nomina primae impositionis, ita secunda intentio naturaliter significat primam. Et sicut nomen primae impositionis significat alia quam nomina, ita prima intentio significat alias res quam intentiones.

Potest etiam dici quod intentio secunda potest accipi stricte pro intentione quae significat praecise primas intentiones, uel large pro intentione quae significat intentiones et signa ad placitum instituta, si tamen sit aliqua talis.

[1.13. DE DIVISIONE NOMINUM ET TERMINORUM IN AEQUIVOCA, UNIVOCA ET DENOMINATIVA, ET QUID EST AEQUIVOCUM ET QUOT MODIS DICITUR]

Sequitur post praedicta tractare de diuisione terminorum ad placitum institutorum quae est per aequiuocum, uniuocum et denominatiuum. Qyamuis enim Aristoteles in Praedicamentis tractet de aequiuocis, uniuocis et denomniatiuis, tamen ad praesens intendo tantum de uniuocis et aequiuocis tractare, quia de denominatiuis dictum est superius.

Est autem primo sciendum quod sola uox uel aliud signum ad placitum institutum est aequiuocum uel uniuocum, et ideo intentio animae uel conceptus non est aequiuocus nec uniuocus proprie loquendo.

Est autem uox illa aequiuoca quae significans plura non est signum subordinatum uni conceptui, sed est signum unum pluribus conceptibus seu intentionibus animae subordinatum. Et hoc intendit Aristoteles quando dicit nomen commune esse idem, sed rationem substantialem esse diuersam, hoc est, conceptus uel intentiones animae, cuiusmodi sunt descriptiones et definitiones et etiam conceptus simplices, sunt diuersi, tamen uox una est. Hoc expresse patet de dictione diuersorum idiomatum, nam in uno idiomate imponitur ad significandum illud idem quod significatur per talem conceptum et in alio imponitur ad significandum illud idem quod significatur per alium conceptum, et ita pluribus conceptibus seu passionibus animae subordinatur in significando.

Tale autem aequiuocum est duplex. Unum est aequiuocum a casu, quando scilicet uox pluribus conceptibus subordinatur, et ita uni ac si non subordinaretur alteri et ita significat unum ac si non significaret aliud, sicut est de hoc nomine 'Sortes', quod imponitur pluribus hominibus. Aliud est aequiuocm a consilio, quando uox primo imponitur alicui uel aliquibus et subordinatur uni conceptui et postea propter aliquam similitudinem primi significati ad alquid aliud uel propter aliquam aliam rationem imponitur illi alteri, ita quod non imponeretur illi alteri nisi quia primo imponebatur alii, sicut est de hoc nomine 'homo'. Primo enim imponebatur ad significandum omnia animalia rationalia, ita quod imponebatur ad significandum omne illud quod continetur sub hoc conceptu 'animal rationale', postea autem utentes, uidentes similitudinem inter talem hominem et imaginem hominis, utebantur quandoque hoc nomine 'homo' pro tali imagine, ita quod nisi hoc nomen homo fuisset primo impositum hominibus, non uterentur nec imponerent hoc nomen homo ad significandum uel standum pro tali imagine; et propter hoc dicitur 'aequiuocum a consilio'.'Uniuocum' autem dicitur omne illud quod est subordinatum uni conceptui, siue significet plura siue non. Tamen proprie loquendo non est uniuocum nisi significet uel natum sit significare plura aeque primo, ita tamen quod non significet illa plura nisi quia una intentio animae significat illa, ita quod sit signum subordinatum in significando uni signo naturali, quod est intentio seu conceptus animae.

Talis autem diuisio non tantum competit nominibus sed etiam uerbis et uniuersaliter cuilibet parti orationis, immo etiam sic quod aliquid potest esse aequiuocum eo quod potest esse diuersarum partium orationis, puta tam nomen quam uerbum uel tam nomen quam participium uel aduerbium, et sic de aliis partibus orationis.

Est autem intelligendum quod ista diuisio terminorum per aequiuocum et uniuocum non est simpliciter per opposita, ita quod haec sit omnino falsa 'aliquod aequiuocum est uniuocum', immo uera est, quia uere et realiter eadem uox est aequiuoca et uniuoca sed non respectu eorundem, sicut idem est pater et filius, non tamen respectu eiusdem, et idem est simile et dissimile non tamen eidem per idem. Unde si sit aliqua dictio diuersorum idiomatum, manifestum est quod potest esse uniuoca in utroque idiomate. Unde ille qui sciret alterum idioma tantum, nullam propositionem in qua poneretur distingueret, scienti tamen utrumque idioma est aequiuoca. Unde scientes utrumque idioma in multis casibus distinguerent propositiones in quibus talis dictio poneretur, et ita idem terminus est uni uniuocus et alteri aequiuocus.

Ex praedictis colligi potest quod non semper uniuocum habet unam definitionem, quia non semper proprie definitur. Et ideo quando Aristoteles dicit quod <uniuoca sunt illa quorum nomen commune est et ratio substantialis eadem> accipit rationem pro intentione animae cut tamquam prtmario signo uox subordinatur.

Est autem sciendum quod 'uniuocum' dupliciter accipitur, scilicet large, pro omni uoce uel signo ad placitum instituto correspondente uni conceptui; aliter accipitur stricte, pro aliquo tali praedicabili per se primo modo de aliquibus quibus est uinuocum, uel de pronomine demonstrante aliquam rem.

Terminus autem denominatiuus, ad praesens, dupliciter potest accipi, scilicet stricte, et sic terminus incipiens sicut abstractum incipit et non habens consimilem finem et significans accidens dicitur terminus denominatiuus, sicut a 'fortitudine' 'fortis', a 'iustitia' 'iustus'. Aliter dicitur large terminus habens consimile principium cum abstracto, sed non consimilem finem, siue significet accidens siue non, sicut ab 'anima' dicitur 'animatus'.

Et haec de diuisionibus terminorum sufficiant. Aliqua autem in praedictis omissa inferius supplebuntur.

[1.14. DE HOC COMMUNI 'UNIVERSALE' ET DE 'SINGULARI', OPPOSITO SIBI]

Cum non sufficiat logico tam generalis notitia terminorum, sed oportet cognoscere terminos in speciali magis ideo postquam de diuisionibus generalibus terminorum tractatum est, de quibusdam contentis sub ahquibus illarum diuistonum prosequendum est.

Est autem primo tractandum de terminis secundae intentionis, secundo de terminis primae intentionis. Dictum autem est quod termini secundae intentionis sunt tales 'uniuersale', 'genus', 'species' etc., ideo de illis quae ponuntur quinque uniuersalia est modo dicendum. Primo tamen dicendum est de hoc communi 'uniuersale' quod praedicatur de omni uniuersali, et de singulari opposito sibi.

Est autem primo sciendum quod 'singulare' dupliciter accipitur. Uno modo hoc nomen 'singulare' significat omne illud quod est unum et non plura. Et isto modo tenentes quod uniuersale est quaedam qualitas mentis praedicabilis de pluribus, non tamen pro se sed pro illis pluribus, dicere habent quod quodlibet uniuersale est uere et realiter singulare: quia sicut quaelibet uox, quantumcumque communis per institutionem, est uere et realiter singularis et una numero quia est una et non plures, ita intentio animae, significans plures res extra, est uere et realiter singularis et una numero, quia est una et non plures res, quamuis significet plures res.

Aliter accipitur hoc nomen 'singulare' pro omni illo quod est unum et non plura, nec est natum esse signum plurium. Et sic accipiendo 'singulare' nullum uniuersale est singulare, quia quodlibet uniuersale natum est esse signum plurium et natum est praedicari de pluribus. Unde uocando uniuersale aliquid quod non est unum numero, -- quam acceptionem multi attribuunt uniuersali --, dico quod nihil est uniuersale nisi forte abuteris isto uocabulo, dicendo populum esse unum uniuersale, quia non est unum sed multa; sed illud puerile esset.

Dicendum est igitur quod quodlibet uniuersale est una res singularis, et ideo non est uniuersale nisi per significationem, quia est signum plurium. Et hoc est quod dicit Auicenna, V Metaphysicae: "Una forma apud intellectum est relata ad multitudinem, et secundum hunc respectum est uniuersale, quoniam ipsum est intentio in intellectu, cuius comparatio non uariatur ad quodcumque acceperis". Et sequitur: "Haec forma, quamuis in comparatione indiuiduorum sit uniuersalis, tamen in comparatione animae singularis, in qua imprimitur, est indiuidua. Ipsa enim est una ex formis quae sunt in intellectu". Vult dicere quod uniuersale est una intentio singularis ipsius animae, nata praedicari de pluribus, ita quod propter hoc quod est nata praedicari de pluribus, non pro se sed pro illis pluribus, ipsa dicitur uniuersalis; propter hoc autem quod est una forma, exsistens realiter in intellectu, dicitur singularis. Et ita 'singulare' primo modo dictum praedicatur de uniuersali, non tamen secundo modo dictum; ad modum quo dicimus quod sol est causa uniuersalis, et tamen uere est res particularis et singularis, et per consequens uere est causa singularis et particularis. Dicitur enim sol causa uniuersalis, quia est causa plurium, scilicet omnium istorum inferiorum generabilium et corruptibilium. Dicitur autem causa particularis, quia est una causa et non plures causae. Sic intentio animae dicitur uniuersalis, quia est signum praedicabile de pluribus; et dicitur etiam singularis, quia est una res et non plures res.

Verumtamen sciendum quod uniuersale duplex est. Quoddam est uniuersale naturaliter, quod scilicet naturaliter est signum praedicabile de pluribus, ad modum, proportionaliter, quo fumus naturaliter significat ignem et gemitus infirmi dolorem et risus interiorem laetitiam. Et tale uniuersale non est nisi intentio animae, ita quod nulla substantia extra animam nec aliquod accidens extra animam est tale uniuersale. Et de tali uniuersali loquar in sequentibus capitulis. Aliud est uniuersale per uoluntariam institutionem. Et sic uox prolata, quae est uere una qualitas numero, est uniuersalis, quia scilicet est signum uoluntarie institutum ad significandum plura. Unde sicut uox dicitur communis, ita potest dici uniuersalis; sed hoc non habet ex natura rei sed ex placito instituentium tantum.

[1.15. QUOD UNIVERSALE NON SIT ALIQUA RES EXTRA ANIMAM]

Et quia non sufficit ista narrare nisi manifesta ratione probentur, ideo pro praedictis aliquas rationes adducam, necnon et auctoritatibus confirmabo.

Quod enim nullum uniuersale sit aliqua substantia extra animam exsistens euidenter probari potest. Primo quidem sic: nullum uniuersale est substantia singularis et una numero. Si enim diceretur quod sic, sequeretur quod Sortes esset aliquod uniuersale, quia non est maior ratio quare unum uniuersale sit una substantia singularis quam alia. Nulla igitur substantia singularis est aliquod uniuersale, sed omnis substantia est una numero et singularis, quia omnis substantia uel est una res et non plures uel est plures res. Si est una et non plures, est una numero; hoc enim ab omnibus uocatur unum numero. Si autem aliqua substantia est plures res, uel est plures res singulares uel plures res uniuersales. Si primum detur, sequitur quod aliqua substantia esset plures substantiae singulares, et per consequens eadem ratione aliqua substantia esset plures homines; et tunc, quamuis uniuersale distingueretur a particulari uno, non tamen distingueretur a particularibus. Si autem aliqua substantia esset plures res untuersales, accipio unam istarum rerum uniuersalium et quaero: aut est plures res aut una et non plures. Si secundum detur, sequitur quod est singularis, si primum detur, quaero. aut est plures res singulares aut plures res untuersales. Et ita uel erit processus in infinitum uel stabitur quod nulla substantia est uniuersalis ita quod non singularis, ex quo relinquitur quod nulla substantia est uniuersalis.

Item, si aliquod uniuersale esset substantia una, exsistens in substantiis singularibus, distincta ab eis, sequeretur quod posset esse sine eis, quia omnis res prior naturaliter alia potest per diuinam potentiam esse sine ea; sed consequens est absurdum.

Item, si opinio ista esset uera, nullum indiuiduum posset creari si aliquod indiuiduum praeexsisteret, quia non totum caperet esse de nihilo si uniuersale quod est in eo prius fuit in alio. Propter idem etiam sequeretur quod Deus non posset unum indiuiduum substantiae adnihilare nisi cetera indiuidua destrueret, quia si adnihilaret aliquod indiuiduum, destrueret totum quod est de essentia indiuidui, et per consequens destrueret illud uniuersale quod est in eo et in aliis, et per consequens alia non manerent, cum non possent manere sine parte sua, quale ponitur illud uniuersale.

Item, tale uniuersale non posset poni aliquid totaliter extra essentiam indiuidui; esset igitur de essentia indiuidui, et per consequens indiuiduum componeretur ex uniuersalibus, et ita indiuiduum non esset magis singulare quam uniuersale.

Item, sequeretur quod aliquid de essentia Christi esset miserum et damnatum, quia illa natura communis exsistens realiter in Christo et in damnato esset damnata, quia in Iuda. Hoc autem absurdum est.

Aliae multae rationes adduci possent, quas causa breuitatis pertranseo, et eandem conclusionem confirmo per auctoritates.

Primo, per Aristotelem, VII Metaphysicae, ubi ex intentione istam tractans quaetionem an uniuersale sit substantia, demonstrat quod nullum uniuersale est substantia. Unde dicit: "Impossibile est substantiam esse quodcumque uniuersaliter dictorum".

Item, X Metaphysicae dicit: "Si itaque nullum uniuersalium esse substantiam est possibile, sicut in sermonibus de substantia et ente dictum est, nec ipsum hoc substantiam ut aliquid unum praeter multa".

Ex quibus patet quod secundum intentionem Aristotelis nullum uniuersale est substantia, quamuis supponat pro substantiis.

Item, Commentator, VII Metaphysicae, commento 44: "In indiuiduo non est substantia nisi materia et forma particularis, ex quibus componitur".

Item, ibidem, commento 45: "Dicamus igitur quod impossibile est ut aliquod illorum quae dicuntur uniuersalia sit substantia alicuius rei, etsi declarent substantias rerum".

Item, ibidem, commento 47: "Impossibile est ut ista sint partes substantiarum exsistentium per se".

Item, VIII Metaphysicae, commento 2: "Uniuersale non est substantia neque genus".

Item, X Metaphysicae, commento [6]: "Cum uniuersalia non sint substantiae, manifestum est quod ens commune non est substantia exsistens extra animam".

Ex praedictis auctoritatibus pluribusque aliis colligi potest quod nullum uniuersale est substantia, qualitercumque consideretur. Unde consideratio intellectus non facit quod aliquid sit substantia uel non sit substantia, quamuis significatio termini faciat quod de ipso, non pro se, praedicetur hoc nomen 'substantia' uel non praedicetur. Sicut si iste terminus 'canis' in ista propositione 'canis est animal' stet pro animali Iatrabili uera est, si pro caelesti sidere falsa est. Quod tamen eadem res propter unam considerationem sit substantia et propter aliam non sit substantia est impossibile.

Et ideo simpliciter concedendum est quod nullum uniuersale est substantia, qualitercumque consideretur. Sed quodlibet uniuersale est intentio animae, quae secundum unam opinionem probabilem ab actu intelligendi non differt. Unde dicunt quod intellectio qua intelligo hominem est signum naturale hominum, ita naturale sicut gemitus est signum infirmitatis uel tristitiae seu doloris; et est tale signum quod potest stare pro hominibus in propositionibus mentalibus, sicut uox potest stare pro rebus in propositionibus uocalibus.

Quod enim uniuersale sit intentio animae, satis exprimit Auicenna, V Metaphysicae, ubi dicit: "Dico ergo quod uniuersale dicitur tribus modis. Dicitur enim uniuersale secundum hoc quod praedicatur in actu de multis, sicut 'homo', et dicitur uniuersale intentio quam possibile est praedicari de multis". Et sequitur: "Dicitur etiam uniuersale intentio quam nihil prohibet opinari quin praedicetur de multis".

Ex quibus aliisque multis patet quod uniuersale est intentio animae nata praedicari de multis.

Quod etiam ratione confirmari potest, nam omne uniuersale, secundum omnes, est de multis praedicabile; sed sola intentio animae uel signum uoluntarie institutum natum est praedicari et non substantia aliqua; ergo sola intentio animae uel signum uoluntarie institutum est uniuersale. Sed nunc non utor 'uniuersali' pro signo uoluntarie instituto, sed pro illo quod naturaliter est uniuersale.

Quod enim substantia non sit nata praedicari patet, quia si sic, sequeretur quod propositio componeretur ex substantiis particularibus, et per consequens subiectum esset Romae et praedicatum in Anglia, quod absurdum est.

Item, propositio non est nisi in mente uel in uoce uel in scripto; igitur partes eius non sunt nisi in mente uel in uoce uel in scripto; huiusmodi autem non sunt substantiae particulares. Constat igitur quod nulla propositio ex substantiis componi potest. Componitur autem propositio ex uniuersalibus, uniuersalia igitur non sunt substantiae ullo modo.

[1.16. DE OPINIONE CIRCA ESSE UNIVERSALIS: QUOMODO HABET ESSE EXTRA ANIMAM? CONTRA SCOTUM]

Quamuis multis sit perspicuum quod uniuersale non sit aliqua substantia extra animam exsistens in indiuiduis, distincta realter ab eis, uidetur tamen aliquibus quod uniuersale est aliquo modo extra animam in indiuiduis, non quidem distinctum realiter ab eis, sed tantum distinctum formaliter ab eisdem. Unde dicunt quod in Sorte est natura humana, quae contrahitur ad Sortem per unam differentiam indiuidualem, quae ab illa natura non distinguitur realiter sed formaliter. Unde non sunt duae res, una tamen non est formaliter alia.

Sed ista opinio omnino improbabilis uidetur mihi. Primo, quia in creaturis numquam potest esse aliqua distinctio qualiscumque extra animam nisi, ubi res distinctae sunt; si igitur inter istam naturam et istam differentiam sit qualiscumque distinctio, oportet quod sint res realiter distinctae. Assumptum probo per formam syllogisticam sic. Ista natura non est distincta formaliter ab ista natura; haec differentia indiuidualis est distincta formaliter ab hac natura; igitur haec differentia indiuidualis non est haec natura.

Item, eadem res non est communis et propria; sed secundum eos differentia indiuidualis est propria, uniuersale autem est commune; igitur nullum uniuersale et differentia indiuidualis sunt eadem res.

Item, eidem rei creatae non possunt conuenire opposita; commune autem et proprium sunt opposita; ergo eadem res non est communis et propria. Quod tamen sequeretur si differentia indiuidualis et natura communis essent eadem res.

Item, si natura communis esset eadem realiter cum differentia indiuiduali, igitur tot essent realiter naturae communes quot sunt differentiae indiuiduales, et per consequens nullum eorum esset commune, sed quodlibet esset proprium differentiae cui est eadem realiter.

Item, quaelibet res se ipsa uel per aliquid sibi intrinsecum distinguitur a quocumque distiniguitur; sed alia est humanitas Sortis et alia Platonis; igitur se ipsis distinguuntur; non igitur per differentias additas.

Item, secundum sententiam Aristotelis quaecumque differunt specie, differunt numero; sed natura hominis et natura asini se ipsis distinguuntur specie, ergo se ipsis distinguuntur numero; ergo se ipsa quaelibet illarum est una numero.

Item, illud quod per nullam potentiam potest competere pluribus, per nullam potentiam est praedicabile de pluribus; sed talis natura, si sit eadem realiter cum differentia indiuiduali, per nullam potentiam potest conuenire pluribus, quia nullo modo potest competere alteri indiuiduo; ergo per nullam potentiam potest esse praedicabile de pluribus, et per consequens per nullam potentiam potest esse uniuersale.

Item, accipio illam differentiam indiuidualem et naturam quam contrahit et quaero: aut inter ea est maior distinctio quam inter duo indiuidua aut minor. Non maior, quia non differunt realiter, indiuidua autem differunt realiter. Nec minor, quia tunc essent eiusdem rationis, sicut duo indiuidua sunt eiusdem rationis, et per consequens si unum est de se unum numero et reliquum erit de se unum numero.

Item, quaero: aut natura est differentia indiuidualis aut non. Si sic, arguo syllogistice sic: haec differentia indiuidualis est propria et non communis; haec differentia indiuidualis est natura; ergo natura est propria et non communis. Quod est intentum. Similiter arguo syllogistice sic: haec differentia indiuidualis non est distincta formaliter a differentia indiuiduali; haec differentia indiuidualis est natura; ergo natura non est distincta formaliter a differentia indiuiduali. -- Si autem detur quod haec differentia indiuidualis non est natura, habetur intentum, nam sequitur: differentia indiuidualis non est natura, ergo differentia indiuidualis non est realiter natura; quia ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis, sic arguendo: differentia indiuidualis est realiter natura; ergo differentia indiuidualis est natura. Consequentia patet, quia a determinabili, sumpto cum determinatione non distrahente nec diminuente, ad determinabile per se sumptum est bona consequentia. 'Realiter' autem non est determinatio distrahens nec diminuens. Igitur sequitur: differentia indiuidualis est realiter natura, ergo differentia indiuidualis est natura.

Dicendum est igitur quod in creaturis nulla est talis distinctio formalis, sed quaecumque in creaturis sunt distincta, realiter sunt distincta, et sunt res distinctae si utrumque illorum sit uera res. Unde sicut in creaturis tales modi arguendi numquam negari debent 'hoc est a, hoc est b, ergo b est a', nec tales 'hoc non est a, hoc est b, igitur b non est a', ita numquam debet negari in creaturis quin quandocumque contradictoria uerificantur de aliquibus, illa sunt distincta, nisi aliqua determinatio uel aliquod syncategorema sit causa talis uerificationis; quod proposito poni non debet. Et ideo debemus dicere cum philosophis quod in substantia particulari nihil est substantiale penitus nisi forma particularis et materia particularis uel aliquid compositum ex talibus. Et ideo non est imaginandum quod in Sorte sit humanitas uel natura humana distincta a Sorte quocumque modo, cui addatur una differentia indiuidualis, contrahens illam naturam, sed quidquid imaginabile substantiale exsistens in Sorte uel est materia particularis uel forma particularis uel aliquid compositum ex his. Et ideo omnis essentia et quidditas et quidquid est substantiae, si sit realiter extra animam, uel est simpliciter et absolute materia uel forma uel compositum ex his, uel substantia immaterialis abstracta, secundum doctrinam Peripateticorum.

[1.17. DE SOLUTIONE DUBIORUM QUAE MOVERI POSSUNT CONTRA PRAEDICTA]

Et quoniam solutio dubiorum est ueritatis manifestatio, ideo contra praedicta aliquae obiectiones sunt ponendae, ut soluantur. Multis enim non paruae auctoritatis uiris uidetur quod uniuersale sit aliquo modo extra animam et de essentia substantiarum particularium. Ad quod probandum nonnullas rationes et auctoritates adducunt.

Unde dicunt quod quando aliqua realiter conueniunt et realiter differunt, per aliud conueniunt et per aliud differunt. Sortes autem et Plato conueniunt realiter et realiter differunt, igitur distinctis conueniunt et differunt; sed conueniunt in humanitate et etiam in materia et forma; igitur includunt aliqua praeter ista, quibus distinguuntur. Illa uocant differentias indiuiduales.

Item, plus conueniunt Sortes et Plato quam Sortes et asinus; igitur in aliquo conueniunt Sortes et Plato in quo non conueniunt Sortes et asinus; sed non conueniunt in aliquo uno numeraliter; igitur illud in quo conueniunt non est unum numero; igitur est aliquid commune.

Item, X Metaphysicae: In omni genere est unum primum quod est mensura omnium aliorum quae sunt in illo genere. Sed nullum singulare est mensura omnium aliorum, quia non omnium indiuiduorum eiusdem speciei; igitur est aliquid praeter indiuiduum.

Item, omne superius est de essentia inferioris, igitur uniuersale est de essentia substantiae; sed non-substantia non est de essentia substantiae; igitur aliquod uniuersale est substantia.

Item, si nullum uniuersale esset substantia, igitur omnia uniuersalia essent accidentia, et per consequens omnia praedicamenta essent accidentia, et ita praedicamentum substantiae esset accidens, et per consequens aliquod accidens esset per se superius ad substantiam. Immo sequeretur quod idem esset superius ad se, quia illa uniuersalia non possent poni nisi in genere qualitatis si sint accidentia, et per consequens praedicamentum qualitatis esset commune ad omnia uniuersalia; igitur esset commune ad hoc uniuersale quod est praedicamentum qualitatis.

Aliae rationes et auctoritates innumerae adducuntur pro ista opinione, quas causa breuitatis omitto ad praesens, dicturus de eis in diuersis locis inferius.

Et ad istas respondeo. Ad primum concedo quod Sortes et Plato realiter conueniunt et realiter differunt, quia realiter conueniunt specifice et realiter differunt numeraliter. Et per idem conueniunt specifice et differunt numerafiter, sicut alii habent dicere quod differentia indiuidualis per idem conuenit realiter cum natura et differt formaliter.

Et si dicas quod idem non est causa conuenientiae et differentiae, dicendum quod uerum est quod idem non est causa conuenientiae et differentiae oppositae illi conuenientiae, quo modo non est in proposito, nam inter conuenientiam specificam et differentiam numeralem nulla est penitus oppositio. Concedendum est igitur quod Sortes per idem conuenit specifice cum Platone et differt numeraliter ab eodem.

Secundum etiam argumentum non mouet: non enim sequitur 'Sortes et Plato plus conueniunt quam Sortes et asinus, igitur in aliquo plus conueniunt', sed sufficit quod se ipsis plus conueniant. Unde dico quod Sortes per animam suam intellectiuam plus conuenit cum Platone quam cum asino, et se toto plus conuenit cum Platone quam cum asino. Unde de uirtute sermonis non debet concedi quod Sortes et Plato conueniunt in aliquo quod est de essentia eorum, sed debet concedi quod conueniunt aliquibus, quia formis suis et se ipsis; quamuis si per contradictionem esset una natura in illis, conuenirent in illa, sicut si -- per contradictionem -- Deus esset fatuus, male regeret mundum.

Ad aliud dicendum est quod quamuis unum indiuiduum non sit mensura omnium indiuiduorum eiusdem generis uel eiusdem speciei specialissimae, idem tamen indiuiduum potest esse mensura indiuiduorum alterius generis uel indiuiduorum multorum eiusdem speciei, et hoc sufficit pro intentione Aristotelis.

Ad aliud dicendum est quod loquendo de ui uocis et secundum proprietatem sermonis concedi debet quod nullum uniuersale est de essentia cuiuscumque substantiae. Omne enim uniuersale est intentio animae uel aliquod signum uoluntarie institutum; nullum autem tale est de essentia substantiae, et ideo nullum genus, nec aliqua species nec aliouod uniuersale est de essentia substantiae cuiuscumque, sed magis proprie loquendo debet dici quod uniuersale exprimit uel explicat naturam substantiae, hoc est naturam quae est substantia. Et hoc est quod dicit Commentator, VII Metaphysicae, 'quod impossibile est quod aliquod illorum quae dicuntur uniuersalia sit substantia alicuius rei, etsi declarent substantias rerum'. Unde omnes auctoritates quae sonant uniuersalia esse de essentia substantiarum uel esse in substantiis uel esse partes substantiarum, debent sic intelligi quod auctores non intendunt nisi quod talia uniuersalia declarant, exprimunt, explicant, important et significant substantias rerum.

Et si dicas: nomina communia, puta talia 'homo', 'animal' et huiusmodi, significant aliquas res substantiales et non significant substantias singulares, quia tunc 'homo' significaret omnes homines, quod uidetur falsum, igitur talia nomina significant aliquas substantias praeter substantias singulares:

Dicendum est quod talia nomina significant praecise res singulares. Unde hoc nomen 'homo' nullam rem significat nisi illam quae est homo singularis, et ideo numquam supponit pro substantia nisi quando supponit pro homine particulari. Et ideo concedendum est quod hoc nomen 'homo' aeque primo significat omnes homines particulares, nec tamen propter hoc sequitur quod hoc nomen 'homo' sit uox aequiuoca, et hoc quia quamuis significet plura aeque primo, tamen unica impositione significat illa et subordinatur in significando illa plura tantum uni conceptui et non pluribus, propter quod uniuoce praedicatur de eis.

Ad ultimum habent dicere illi qui ponunt intentiones animae esse qualitates mentis, quod omnia uniuersalia sunt accidentia. Non tamen omnta uniuersalta sunt signa accidentium, sed aliqua sunt signa substantiarum tantum et illa quae sunt tantum signa substantiarum constituunt praedicamentum substantiae, alia constnuunt alia praedicamenta. Concedendum est igitur quod praedicamentum substantiae est accidens, quamuis declaret substantias et non accidentia. Et ideo concedendum est quod aliquod accidens, illud scilicet quod est signum tantum substantiarum, est per se superius ad substantiam. Nec est hoc magis inconueniens quam dicere quod aliqua uox est nomen multarum substantiarum.

Sed numquid idem est superius ad se ipsum? Potest dici quod non, quia ad hoc quod aliquid sit superius ad aliud requiritur distinctio inter illa. Et ideo potest dici quod non omnia uniuersalia sunt per se inferiora ad hoc commune 'qualitas', quamuis omnia uniuersalia sint qualitates, quia hoc commune 'qualitas' est qualitas, non tamen est inferius ad illud sed est ipsummet.

Et si dicatur: idem non praedicatur de diuersis praedicamentis, igitur qualitas non est communis ad diuersa praedicamenta, dicendum est quod siue idem praedicetur de diuersis praedicamentis quando stant significatiue siue non, tamen quando illa praedicamenta stant et supponunt non significatiue non est inconueniens idem praedicari de diuersis praedicamentis. Unde si in ista 'substantia est qualitas' subiectum stet materialiter uel simpliciter pro intentione, ipsa est uera. Et eodem modo ista est uera 'quantitas est qualitas', si 'quantitas' non stet significatiue: et ita idem praedicatur de diuersis praedicamentis. Sicut istae duae 'substantia est uox','quantitas est uox' uerae sunt si subiecta supponant materialiter et non significatiue.

Et si dicas: qualitas spiritualis est in plus quam quodcumque praedicamentum, eo quod praedicatur de pluribus, nam praedicatur de omnibus praedicamentis, et nullum praedicamentum praedicatur de omnibus praedicamentis:

Dicendum est quod qualitas spiritualis non praedicatur de omnibus praedicamentis significatiue sumptis, sed tantum pro signis sumptis, et propter hoc non sequitur quod sit in plus quam quodcumque praedicamentum. Nam superioritas et inferioritas inter aliqua sumitur ex hoc quod unum significatiue sumptum praedicatur de pluribus quam aliud significatiue sumptum. Unde ista est difficultas talis qualis est de isto nomine 'dictio', nam hoc nomen est unum contentum sub nomine, nam hoc nomen dictio est nomen, et non omne nomen est hoc nomen 'dictio'. Et tamen hoc nomen 'dictio' est quodammodo superius ad omnia nomina et ad hoc nomen 'nomen', nam omne nomen est dictio, sed non omnis dictio est nomen.

Et ita uidetur quod idem respectu eiusdem est superius et inferius. Quod potest solui dicendo quod argumentum concluderet si in omnibus propositionibus quibus probatur conclusio termini supponerent uniformiter. Nunc autem aliter est ill proposito. Si tamen hoc uocetur 'inferius' de quo aliquo modo supponente praedicatur aliud et de pluribus, quamuis illud si aliter supponeret non praedicaretur de eo uniuersaliter sumpto, potest concedi quod idem respectu eiusdem est superius et inferius, sed tunc 'superius' et 'inferius' non sunt opposita sed disparata.

[1.18. DE QUINQUE UNIVERSALIBUS ET EORUM SUFFICIENTIA]

Ostenso quid est uniuersale, uidendum est quot ponuntur species uniuersalium. Ponuntur autem quinque uniuersalia, quorum sufficientia et numerus potest sic accipi. Omne uniuersale est de multis praedicabile: aut igitur praedicatur in quid de multis aut non in quid. Si in quid, ita quod conuenienter per illud contingit respondere ad quaestionem factam per quid de aliquo, hoc contingit dupliciter. Quia aut illa multa de quibus praedicatur sunt omnia similia, ita quod omnia essentialiter conueniunt, nisi forte unum componatur ex pluribus aeque similibus, et sic est Species specialissima. Aut non omnia de quibus praedicatur praedicto modo conueniunt, sed contingit reperire aliqua duo quae simpliciter secundum se tota et secundum suas partes, si habeant partes, sunt dissimilia, sicut est de 'animali'. Nam 'animal' praedicatur de homine et asino, et maior est similitudo substantialis inter duos homines quam inter hominem et asinum. Similiter est de 'colore' respectu albedinis et nigre dinis, nam nec haec nigredo nec aliqua pars huius nigredinis tantum conuenit cum hac albedine uel aliqua parte huius albedinis quantum una albedo conuenit cum alia, et propter hoc intentio praedicabilis de albedine et nigredine non est species specialissima sed genus. Sed albedo est species specialissima respectu albedinum, quia quamuis aliquando una albedo plus conueniat cum una albedine quam cum alia, sicut duae albedines aeque intensae plus conuenire uidentur quam albedo intensa et remissa, tamen semper altera illarum albedinum tantum conuenit cum aliqua parte alterius quantum quaecumque duae albedines conueniunt inter se. Et propter hoc 'albedo' est species specialissima et non genus respectu albedinum.

Verumtamen sciendum est quod tam genus quam species dupliciter accipitur, scilicet large et stricte. Stricte autem uocatur genus illud per quod conuenienter respondetur ad quaestionem factam per 'quid' de aliqua re per pronomen demonstrans illam rem. Sicut si quaeratur 'quid est hoc', demonstrando Sortem, conuenienter respondetur dicendo quod est animal uel homo et sic de aliis generibus. Et consimiliter est de specie.

Large autem dicitur genus uel species omne illud per quod conuenienter respondetur ad quaestionem factam per 'quid est' per nomen connotatiuum, quod non est mere absolutum. Sicut si quaeratur 'quid est album', conuenienter respondetur quod est coloratum. Et tamen si quaereres quaestionem 'quid est' per pronomen demonstratiuur, numquam contingit conuenienter respondere per 'coloratum'. Quidquid enim demonstrares per hoc pronomen 'hoc', sic quaerendo 'quid est hoc', numquam conuenienter respondebis quod est coloratum. Quia sic quaerendo uel demonstras subiectum albedinis, et tunc manifestum est quod non conuenienter respondes; uel demonstras albedinem, et manifestum est quod non conuenienter respondes per 'coloratum', nam albedo non est colorata; uel demonstras unum aggregatum, et manifestum est quod non conuenienter respondes, quia illud aggregatum non est coloratum, sicut inferius ostendetur; uel demonstras illum terminum, et manifestum est quod ille terminus non est coloratus. Patet igitur quod ad talem quaestionem 'quid est album' conuenienter respondetur per 'coloratum', et propter hoc 'coloratum' potest dici genus, large sumendo genus. Quia tamen per 'coloratum' non conuenienter respondetur ad quaestionem 'quid est' factam per pronomen demonstratiuum, ideo non est genus, stricte sumendo hoc uocabulum 'genus'. Et eodem modo, proportionaliter, est de specie.

Et est ista distinctio necessaria, quia sine ea non possunt saluari multae auctoritates Aristotelis et aliorum auctorum quin repugnent; sed per eam exponendae sunt, quia multae regulae intelliguntur de genere et specie primo modo dictis, quae non intelliguntur de aliis, sicut in processu patebit.

Si autem non praedicatur tale praedicabile in quid, uel hoc est quia exprimit partem rei unam et non aliam, nihil extrinsecum exprimendo, et sic est differentia. Sicut 'rationale', si sit differentia hominis, exprimit partem hominis, scilicet formam et non materiam. Vel exprimit siue importat aliquid quod non est pars rei, et tunc uel praedicatur contingenter uel necessario: si contingenter, sic uocatur accidens, si necessario, sic uocatur proprium.

Verumtamen sciendum est quod aliquando illud extrinsecum importatum potest esse una propositio sine cuius ueritate [non] potest esse exsistere uere praedicari de aliquo, sicut secundum ponentes quantitatem non esse aliam rem a substantia et qualitate, hoc nomen 'quantitas' importat istam propositionem esse ueram, si formetur, quando praedicatur de aliquo 'hoc habet partem distantem a parte'.

Est etiam sciendum quod secundum multas opiniones idem potest esse genus large accipiendo hoc nomen 'genus' respectu aliquorum, et proprium uel accidens respectu aliorum. Sicut quantitas respectu aliquorum est genus, puta respectu corporis, lineae, superficiei et huiusmodi, et tamen secundum opinionem quae ponit quantitatem non esse aliam rem a substantia et qualitate respectu substantiae et qualitatis est accidens uel propriu. Sed hoc est impossibile de genere, stricte sumendo hoc nomen 'genus'. Et hoc idem dicendum est de specie.

Et si dicas: ens est uniuersale, et similiter unum, et tamen non est genus:

Similiter hoc commune 'uniuersale' est uniuersale, et tamen non est genus nec species:

Ad primum istorum potest dici quod illa est diuisio uniuersalium quae non praedicantur de omnibus, 'ens' autem praedicatur de omnibus. De uno autem est alia ratio, quia 'unum' potest assignari esse accidens uel proprium.

Ad secundum potest dici quod hoc commune 'uniuersale' est genus, et ideo genus praedicatur de specie, non pro se sed pro specie.

[1.19. DE INDIVIDUO QUOD CONTINETUR SUB QUOLIBET UNIVERSALI]

His praemissis de uniuersali dicendum est de quinque uniuersalibus in speciali. Primo tamen dicendum est de indiuiduo, quod continetur sub quolibet uniuersali.

Et est sciendum primo quod apud Iogicos ista nomina conuertibilia sunt 'indiuiduunm', 'singulare', 'suppositum', quamuis apud theologos 'indiuiduum' et 'suppositum' non conuertantur, quia apud eos suppositum non est nisi substantia, accidens autem est indiuiduum. Sed in isto capitulo utendum est istis nominibus illo modo quo logici utuntur eis.

Apud logicum autem 'indiuiduum' tripliciter accipitur. Nam uno modo dicitur indiuiduum illud quod est una res numero et non plures, et sic potest concedi quod quodlibet uniuersale est indiuiduum. Aliter dicitur indiuiduum res extra animam, quae est una et non plures, nec est signum alicuius; et sic quaelibet substantia est indiuiduum. Tertio modo dicitur indiuiduum signum proprium uni, quod uocatur terminus discretus; et sic dicit Porphyrius quod indiuiduum est quod praedicatur de uno solo. Ista autem definitio non potest intelligi de re exsistente extra animam, puta de Sorte et Platone et huiusmodi, quia res talis non praedicatur de uno nec de pluribus, ideo oportet quod intelligatur de aliquo signo proprio uni, quod non potest praedicari nisi de uno; hoc est non praedicatur de aliquo conuertibiliter, quod potest supponere pro pluribus in eadem propositione.

Tale autem indiuiduum tripliciter potest assignari. Quia aliquod est nomen proprium alicuius, sicut hoc nomen 'Sortes' et hoc nomen 'Plato'. Aliquod autem est pronomen demonstratiuum, sicut hic 'hoc est homo', demonstrando Sortem. Aliquando autem est pronomen demonstratiuum sumptum cum aliquo termino communi, sicut 'hic homo', 'hoc animal', 'iste lapis', et sic de aliis.

Et sicut distinguitur de hoc nomine 'indiuiduum', ita potest distingui de hoc nomine 'singulare' et de hoc nomine 'suppositum'. Unde et apud antiquos, sicut puerulus didici, supposita termini communis alicuius duplicia sunt, scilicet per se et per accidens. Sicut istius termini 'album' supposita per se sunt 'hoc album', 'illud album', supposita per accidens sunt Sortes et Plato et iste asinus. Quod non potest intelligi nisi accipiendo hoc nomen 'suppositum' pro indiuiduis quae sunt signa rerum; quia loquendo de supposito quod est a parte rei et non signum alicuius, impossibile est quod aliqua sint supposita alicuius termini per se et aliqua per accidens. Sed aliter accipiendo suppositum, scilicet pro termino proprio uni, quod dicitur suppositum quia de illo praedicatur illud commune, non pro se sed pro suo significato, illa dicuntur supposita per se alicuius termini communis quae sunt pronomina demonstratiua sumpta cum eodem termino communi; nomina autem propria et pronomina demonstratiua dicuntur supposita per accidens eiusdem termini. Et est differentia magna inter ista indiuidua siue supposita et illa, nam impossibile est unum contrariorum uere praedicari de supposito per se alterius contrarii, sicut haec est impossibilis 'hoc album est nigrum', sed de supposito per accidens unius contrarii potest praedicari aliud contrarium, quaimuis non dum est suppositum illius, sicut si Sortes sit modo suppositum albi, adhuc est haec possibilis 'Sortes est niger', et hoc quia idem potest esse suppositum per accidens duorum contrariorum successiue, quamuis non simul

[1.20. DE GENERE: QUID EST GENUS?]

Post haec dicendum est de quinque uniuersalibus, et primo, sequendo Porphyrium, dicendum est de genere.

Definitur autem genus a Philosopho et a Porphyrio sic "Genus est quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quid".

Circa quam definitionem primo notandum est quod genus non est aliqua res extra animam, de essentia illorum de quibus praedicatur, sed est quaedam intentio animae, praedicabilis de multis, non quidem pro se sed pro rebus quas significat. Unde sicut quando profero istam propositionem 'homo est animal', uox praedicatur de uoce, non tamen praedicatur uox de uoce pro uoce, quia non intendimus uti ipsa uoce pro se ipsa, sed pro re quam significat, et ita praedicatur de re. Sic est de intentione generis, quia non praedicatur pro se sed pro re quam significat. Et ideo quando genus praedicatur de specie non denotatur quod subiectum sit praedicatum nec quod praedicatum realiter conueniat subiecto in esse reali, sed denotatur quod illud quod importatur per subiectum est illud quod importatur per praedicatum.

Ista autem intentio quae est genus non praedicatur de rebus extra animam, quia illae non subiciuntur, sed praedicatur de signis talium rerum, de quarum essentia tamen non est genus, sicut nec intentio animae est de essentia rei extra.

Ex quo sequitur quod genus non est pars speciei. Et non solum hoc, sed etiam nec genus importat partem speciei, immo genus importat totum. Non enim illa intentio plus importat materiam quam formam nec e conuerso, proprie loquendo de 'importare' seu 'significare'. Improprie tamen utendo uocabulo potest dici quod genus aliquando importat materiam et non formam; quod non est aliud quam dicere quod in quolibet significato per tale genus inuenitur materia eiusdem rationis, non autem aliqua forma eiusdem rationis.

Verumtamen non omne genus, etiam isto modo loquendo, significat materiam rei, quia aliquod est genus quod est commune praecise ad simplicia, carentia compositione ex materia et forma, sicut est de 'colore', quod non est commune nisi ad colores, qui non componuntur ex materia et forma. Et ideo omnes auctoritates philosophorum quae ponunt quod genus est pars rei uel quod est materia ret uel consimilia, sic glossari debent quod ideo genus dicitur pars rei uel materia, quia est quasi pars materialis definitionis uel descriptionis. Sicut enim in naturalibus materia praesupponitur formae et forma aduenit sibi, ita si aliqua res debeat definiri, primo ponendum est genus, secundo addendae sunt differentiae essentiales uel accidentales. Et ideo genus est pars definitionis et primum in definitione, ad modum, aliquo modo, quo materia est primum in composito. Et propter hoc, et propter nihil aliud, dicunt auctores quod genus est materia et pars rei.

Et si dicas: si genus est pars dcfinitionis et definitio est eadem realiter cum definito, igitur est pars definiti, dicendum est quod de uirtute sermonis ista est simpliciter falsa 'definitio est eadem realiter cum definito'; sed ista est simpliciter uera 'definitio et definitum significant idem'. Nec aliud intendunt auctores.

Secundo notandum est quod genus praedicatur de speciebus et indiuiduis. Tamen aliter est de genere stricte sumpto et large sumpto. Nam omne genus stricte sumptum requirit res distinctas dissimiles, pro quibus illa de quibus praedicatur genus supponunt. Non sic autem est de genere large sumpto, immo sufficit quod illa de quibus praedicatur et quae supponunt pro aliis sint communia et ab inuicem se remouentia. Sicut si non esset possibile quod esset aliqua res substantialis nisi homo, adhuc 'numerus' uel 'multitudo' propria substantiis posset poni genus. 'Multa' enim uel 'multitudo' praedicaretur de istis communibus 'duo', 'tres', 'quatuor' et sic de aliis, quorum nullum praedicatur de alio. Tamen multae auctoritates de isto genere non intelliguntur

[1.21. DE SPECIE]

Speciem similiter definiunt philosophi dicentes quod "species est illud quod praedicatur de pluribus differentibus numero in eo quod quid ".

Circa quam dicendum est, sicut de genere, quod species est intentio animae, quae non est de essentia indiuiduorum, quamuis sit praedicabilis de eis.

Differt autem ista intentio ab intentione quae est genus, non tamquam totum a parte, quia realiter et proprie Ioquendo nec genus est pars speciei nec species est pars generis, sed in hoc differunt quod species est communis ad pauciora quam genus suum, ita quod genus est signum plurium et species pauciorum. Unde sicut hoc nomen 'animal' significat plura, quia significat omnia animalia, hoc autem nomen 'homo' significat pauciora, quia significat tantum homines, ita est de genere et specie. Et hoc est speciem esse partem subiectiuam generis, scilicet speciem significare pauciora quam genus. Sic etiam haec uox 'homo' potest dici pars huius uocis 'animal', hoc est haec uox 'homo' significat pauciora quam haec uox 'animal'. Et sic accipiunt omnes recte loquentes istum terminum 'pars subiectiua'.

Similiter sicut genus non praedicatur de speciebus pro se sed pro rebus quas significat, ita species non praedicatur de pluribus pro se sed pro rebus. Ipsa enim species non est plura, quamuis praedicetur de pluribus. Nec etiam species est realiter in indiuiduo, tunc enim esset pars indiuidui, quod manifestum est esse falsum: tum quia nec est materia nec forma; tum quia aliqua sunt indiuidua quae non habent partes, et per consequens species non est pars indiuidui, sed est signum indiuidui, immo significat omnes res indiuiduales contentas sub ea.

Est autem sciendum quod intentionum, quae sunt genera et species, quaedam sunt genera generalissima, quaedam sunt genera et species subalternae, quaedam sunt species specialissimae.

Est autem genus generalissimum quod non habet genus supra se, hoc est genus generallsstimum est illud de quo uniuersaliter Sumpto non praedicatur aliud genus et simul de alio, quamuis secundum aliquam opinionem de genere generalissimo praedicetur particulariter aliquod aliud genus. Unde aliqui ponunt quod haec est uera 'substantia est quantitas', quia tamen non ponunt istam esse ueram 'omnis substantia est quantitas', ideo possunt saluare quod substantia est genus generalissimum. Quamuis etiam aliter possent saluare, scilicet dicendo quod genus generalissimum est illud de quo uniuersaliter sumpto non praedicatur in quid aliud genus. Nunc autem quamuis dicerent istam esse ueram 'substantia est quantitas', non tamen dicerent quod quantitas praedicatur in quid de substantia uniuersaliter sumpta.

Species autem specialissima est intentio non habens speciem sub se, hoc est species specialissima de nullo communi praedicatur in quid, quamuis de multis singularibus possit praedicari in quid. Media autem inter speciem specialissimam et genus generalissimum uocantur genera et species subalternae

[1.22. DE COMPARATIONE GENERIS ET SPECIEI AD INVICEM]

Viso quid est genus et quid species, istae intentiones secundum communes proprietates et proprias sunt ad inuicem comparandae.

Differunt autem in hoc quod genus praedicatur de specie, sed species non praedicatur de genere. Quod non est intelligendum quod species nullo modo praedicetur de genere: hoc enim impossibile est, cum genus praedicetur de specie, et per consequens species de genere. Sequitur enim per conuersionem 'homo est animal, igitur animal est homo'; et ita si genus praedicatur de specie sequitur necessario quod species praedicatur de genere. Et ideo sic intelligenda est differentia quod quando genus actualiter continet sub se diuersa indiuidua diuersarum specierum tunc genus uere praedicatur de specie uniuersaliter sumpta, sed species tunc non praedicatur de genere uniuersaliter sumpto, quamuis praedicetur de genere particulariter sumpto. Unde haec modo est uera 'ontnis homo est animal', sed haec est falsa 'omne animal est homo', quamuis haec sit uera 'animal est homo', ex quo haec particularis, quae cum indcfinita conuertitur, uera est 'aliquod animal est homo'.

Verumtamen si nullum animal esset in rerum natura nisi homo, haec tunc esset uera 'omne animal est homo' sicut ista 'omnis homo est animal'. Et ita species potest praedicari de genere non tantum particulariter sed etiam uniuersaliter, sed non quando diuersa indiuidua diuersarum specierum sunt in rerum natura.

Est etiam aduertendum quod quamuis genus praedicetur de Specie, praedicatio tamen illa non semper est necessaria, sicut haec non est necessaria 'homo est animal'. Si enim nullus homo esset, haec esset falsa 'homo est animal' sicut haec esset falsa 'aliquod compositum ex corpore et anima intellectiua est animal', propter falsam implicationem. Quamuis autem ista sit contingens 'homo est animal', ista tamen condicionalis est necessaria 'si homo est, animal est'.

Alia diiferentia ponitur, uidelicet quod genus continet speciem, species autem non continet genus. Quod est sic intelligendum quod genus natum est praedicari de pluribus, -- hoc enim hic 'continere' uocatur --, species autem non potest praedicari de pluribus quam genus suum.

Alia differentia ponitur quod genus est prius naturaliter quam species. Quae non est intelligenda sicut sonat, quasi prius natura sit illa intentio quae est genus quam illa intentio quae est species, quia illa intentio quae est species potest esse in anima sine illa intentione quae est genus sicut e conuerso. Unde non quilibet quando format propositionem talem 'Sortes est homo' oportet quod habeat omnes intentiones in anima quae sunt genera ad Sortem. Sed per istam propositionem 'genus est prius natura quam species' nihil aliud intendunt auctores nisi quod genus est communius quam species. Propter quod non oportet quamuis esse exsistere praedicetur de genere quod praedicetur de qualibet eius specie, immo potest uere negari ab aliqua specie, quamuis uere praedicetur de genere, sed e conuerso est impossibile. Et hoc non est aliud quam dicere quod tales consequentiae sunt bonae 'homo est, igitur animal est', sed non e conuerso; 'lapis est, igitur substantia est' et non e conuerso.

Alia differentia ponitur, quae est quod interemptis generibus interimuntur species. Quae non est intelligenda de interemptione reali, sic quod si genus corrumpatur oportet speciem corrumpi realiter et non e conuerso. Hoc enim falsum est. Quamuis enim haec intentio 'animal', quae est genus praedicabile de homine et asino, cesset esse in anima mea et per consequens corrumpatur, non oportet hanc intentionem 'homo', quae est species, desinere esse in anima mea. Sed praedicta differentia intelligenda est de interemptione logicali, hoc est: a negatione generis ad negationem Speciei est bona consequentia. Sicut sequitur 'animal non est, igitur homo non est', sed e conuerso non sequitur. Similiter sequitur 'a non est animal, igitur a non est homo', sed non e conuerso. Similiter sequitur 'nullum animal currit, igitur nullus homo currit', sed non e conuerso.

Aliae differentiae multae ponuntur, de quibus alibi dixi, et quarum intellectus elici possunt ex dictis et dicendis, ideo de ipsis pertranseo.

Conueniunt autem genus et species in hoc quod utrumque de pluribus est praedicabile. Quod quidem secundum ueritatem theologiae uerum est. Quamuis enim non sit nisi unus sol, possunt tamen per diuinam potelitiam esse plures. Similiter, quamuis non esset nisi unus angelus in una specie, posset tamen Deus, si sibi placeret, producere plures angelos eiusdem speciei, quamuis Philosophus hoc negaret.

Ponitur autem alia conuenientia inter genus et speciem, scilicet quod utrumque prius est ad illud de quo praedicatur. Quae non est intelligenda sic quod prius in rerum natura sit tam genus quam species quam indiuiduum. Hoc enim falsum est. Potest enim indiuiduum esse sine anima, species autem et genus sine anima esse non possunt. Sed ideo utrumque dicitur prius, quia ab indiuiduo ad genus et speciem est bona consequentia, et non e conuerso.

Tertia conuenientia ponitur quod tam genus quam species est quoddam totum. Quae intelligenda est accipiendo 'totum' pro 'communiori'.

[1.23. DE DIFFERENTIA]

Tertia species uniuersalium est differentia. Quae ut sciatur perfectius, sciendum est quod, sicut dicit Porphyrius, hoc nomen differentia tripliciter accipitur, scilicet communiter, proprie et magis proprie.

Communiter dicitur differentia omne illud quod non praedicatur in quid de aliquo, praedicatur tamen de eo et ab alio remouetur. Et differentia sic accepta communis est ad differentiam magis proprie dictam et ad proprium et ad accidens. Unde commune est ad tres species uniuersalium, scilicet differentiam, proprium et accidens.

Proprie dicitur differentia illud quod est proprium uni et non potest competere alteri. Vel, secundum Porphyrium, differentia proprie dicta est illud quod competit alicui, et non potest sibi exsistenti successiue competere et non competere; quod uocatur accidens inseparabile, de quo dicetur inferius.

Differentia uero magis proprie dicta est differentia specifica.

Potest autem et alia diuisio differentiae assignari, quae tamen praecedenti non repugnat, ut dicatur quod hoc uocabulum 'differentia' potest quadrupliciter accipi, scilicet stricte, large, largius et largissime.

Stricte dicitur differentia quae per se primo modo praedicatur de aliquo, et non indicat aliquid extrinsecum rei, pro qua supponit illud de quo praedicatur. Et sic est unum quinque uniuersalium, de quo in hac parte loquendum est.

Large dicitur differentia illud quod necessario praedicatur de aliquo, quod non omnibus potest conuenire. Et sic potest dici quod 'risibile' est differentia hominis, quia haec est necessaria 'homo est risibilis'.

Largius dicitur differentia illud quod praedicatur de aliquo et non potest uirtute naturae successiue affirmari et negari de illo, [illo] remanente. Et tale uocatur accidens inseparabile.

Largissime dicitur differentia omne illud quod praedicatur de uno et non de omnibus. Et sic etiam accidens separabile dicitur diiferentia. Sicut si Sortes sit albus et Plato niger, dici potest quod 'album' est differentia Sortis, quia Sortes est albus et non Plato.

Dimittendo autem pro nunc ista ultima membra, dicendum est de primo.

Et est intelligendum quod differentia non est de essentia rei, sed est quaedam intentio animae, praedicabilis de contentis non in quid. Quae intentio ideo dicitur differentia quia cum non praedicetur in quid, est tamen medium concludendi negatiuam, in qua negatur illud cuius est differentia ab alio. Sicut 'rationale' est medium concludendi negatiuam, quae negat hominem ab asino et aliis quae non sunt homines, sic arguendo 'omnis homo est rationalis; nullus asinus est rationalis; igitur nullus asinus est homo'.

Unde non est imaginandum quod differentia est aliquid intrinsecum speciei per quod una species distinguitur ab alia; tunc enim differentia non esset uniuersale, sed esset materia uel forma uel totum compositum ex materia et forma. Sed differentia est quoddam praedicabile proprium uni speciei et non conueniens alteri, et uocatur differentia essentialis, non quia est de essentia rei, sed quia exprimit partem essentiae rei et nihil extrinsecum rei. Unde differentia, de qua est nunc sermo, semper exprimit partem rei, et aliqua differentia exprimit partem materialem, aliqua exprimit partem formalem. Sicut ista differentia hominis 'rationale' exprimit animam intellectiuam, ad modum quo 'album' exprimit albedinem et 'animatum' animam. Haec autem differentia 'materiale' exprimit, consimiliter et proportionaliter materiam et eodem modo quo 'animatum' animam. Et ideo eodem modo est differentia. Et ideo falsum est de ui uocis quod multi moderni dicunt quod differentia accipitur tantum a forma et non a materia, quia differentia ita accipitur a materia sicut a forma.

Quamuis tamen aliqua differentia accipitur a materia et aliqua a forma, omnis tamen differentia quando ponitur in definitione assimilatur formae. Quia sicut forma aduenit materiae et praesupponit eam, ita omnis differentia in definitione aduenit generi, et primo ponendum est genus, secundo differentia, siue differentia ponenda accipiatur a forma siue a materia. Unde si corpus debeat definiri, sic debet definiri 'corpus est substantia materialis', ubi primo ponitur 'substantia' tamquam genus, secundo 'materialis' tamquam differentia, et tamen sumitur [a materia] et importat principaliter materiam.

Ex praedictis sequitur quod nulla species, quae est praecise communis simplicibus carentibus compositione ex materia et forma, habet differentiam essentialem, quia non habet partem, quamuis multas possit habere differentias accidentales. Ex isto sequitur ulterius quod nulla species, quae est praecise simplicium, est definibilis definitione proprie dicta siue sit in genere substantiae siue in quocumque alio praedicamento, quamuis definitione data per additamentum talis species definiri possit. Et ideo omnes auctoritates quae uolunt quod omne genus diuiditur per differentias et quod species habet differentiam constitutiuam et huiusmodi, dupliciter exponi possunt. Uno modo ut Ioquantur tantum de generibus et speciebus habentibus differentias tales, ut sensus istius 'omne genus diuiditur per differentias' sit iste 'omne genus habens differentias tales per eas diuiditur'. Aliter exponi possunt, ut omnes tales propositiones auctorum intelligantur accipiendo indifferenter differentiam pro differentia essentiali et accidentali, siue pro differentia stricte et largius dicta.

Ulterius sciendum est quod per tales propositiones 'differentia est qua abundat species a genere', 'differentia est constitutiua speciei', 'differentia diuidit genus in suas species', 'differentia est illud quo differunt singula', 'differentia est pars speciei', et per huiusmodi, non intelligunt auctores quod differentia sit aliquid reale in specie, sed praecise intendunt quod differentia est praedicabile proprium alicui, quod debet esse pars definitionis ipsius. Et ideo 'species differentia abundat a genere', hoc est differentia ponitur in definitione speciei et non in definitione generis. Similiter 'differentia est constitutiua speciei', hoc est differentia complet definitionem speciei. Similiter 'differentia est illud quo differunt singula', hoc est differentia est propria per praedicationem uni et non alteri, et est medium concludendi unum negari ab alio. Similiter 'differentia est pars speciei', hoc est differentia exprimit partem illius quod significatur per speciem uel est pars definitionis quae significat idem quod species. Similiter, quando dicit Porphyrius quod differentiae sunt potestate in genere, non intendit nisi quod differentia non praedicatur de genere uiuersaliter sumpto sed tantum particulariter sumpto.

Est igitur differentia quaedam intentio animae, exprimens determinatam partem rei, praedicabilis in quale de eisdem de quibus species, cum qua conuertitur, praedicatur in quid. Quod autem differentia sit quaedam intentio animae, patet per hoc quod est quoddam uniuersale. Sed uniuersale, sicut ostensum est prius, non est nisi intentio animae nisi forte signum uoluntarie institutum uocetur uniuersale; sed de tali uniuersali, quod est ad placitum uniuersale, nunc non loquor, sed de illo quod ex natura sua habet quod sit uniuersale.

Quod sit exprimens partem rei patet, quia oportet quod significet aliquid a parte rei. Et non significat raecise totum, quia tunc nullo modo distingueretur a specie; igitur significat partem rei uel aliquid extrinsecum. Sed nullum extrinsecum significat, quia tunc esset proprium uel accidens; relinquitur igitur quod significat partem rei. Unde semper differentia exprimit partem rei, isto modo quo album exprimit albedinem. Et ideo semper differentia est unum concretum, uel deberet esse concretum, cui correspondere deberet unum abstractum, significans praecise partem rei, ad modum quo albedo correspondet albo; et semper illud abstractum deberet supponere pro parte et concretum pro toto composito ex alia parte et illa.

Quod autem differentia praedicatur in quale patet, quia per differentiam non respondetur ad quaestionem factam per quid de aliquo, sed per quale. Si enim quaeras, qualis est homo, conuenienter respondetur quod est rationalis uel materialis; praedicatur igitur in quale, et de eisdem praedicatur de quibus praedicatur species, quia conuertibilis est cum specie. Ex quo patet quod nullo modo concedendum est quod anima est differentia corporis, sed animatum; nec ratio est differentia hominis, sed rationale.

[1.24. DE PROPRIO]

Postquam tractatum est de differentia, sequitur uidere de proprio, quod quatuor modis accipitur.

Uno modo dicitur proprium illud quod conuenit uni speciei uel uni generi, non tamen oportet quod conuenit omnibus contentis sub illa specie uel sub illo genere. Sicut hoc commune 'grammaticum' dicitur proprium homini, quia conuenit soli homini, non tamen conuenit onuii honiini; non enim omnis homo est grammaticus. Similiter 'moueri motu progressiuo' dicitur proprium animali, quia non conuenit nisi animali; non tamen conuenit omni animali.

Secundo modo dicitur proprium illud quod conuenit omni indiuiduo alicuius speciei, non tamen soli, sicut si dicerem quod 'bipes' est proprium homini.

Tertio modo dicitur proprium quod conuenit alicui uniuersaliter sumpto, non tamen omni tempore, sed aliquo tempore conuenit cuilibet indiuiduo et aliquo tempore sibi non conuenit. Sicut si omnis homo in senectute canesceret, tunc 'canescere' esset proprium homini isto tertio modo.

Quarto modo dicitur proprium omne illud quod conuenit alicui communi uniuersaliter sumpto, et nulli alii nisi illi communi et contentis sub illo, ita quod est conuertibile cum illo, necessario praedicabile de eodem, saltem si esse exsistere praedicetur de illo. Et proprium sic acceptum est unum de quinque uniuersalibus, alia autem magis continentur sub accidente. Et sic 'risibile' est proprium homini; sic enim competit omni homini et soli et semper quod Deus non posset facere aliquem hominem exsistere quin ille esset risibilis, quia uere posset ridere, ita quod non includeret contradictionem ipsum ridere, et per consequens esset risibilis; hoc enim uoco risibile. Et ita 'risibile' est proprium homini, 'ridens' autem non est proprium homini, sed magis est accidens. Et ideo non sunt idem ista duo praedicabilia 'ridens' et 'risibile'; in tantum enim differunt quod unum illorum affirmatur de aliquo a quo negatur reliquum.

Ad istum autem quartum modum pertinent illae passiones quae non tantum conueniunt superioribus sed etiam inferioribus. Unde omne proprium est alicui proprium, non tamen est cuilibet proprium, et ideo passio generis praedicatur de specie, non tamen est propria speciei.

Est autem notandum quod proprium non est aliqua res inhaerens realiter illi cuius est proprium; tunc enim non esset uniuersale, nec competeret alicui communi uniuersaliter sumpto, nec praedicaretur de pluribus. Non solum autem tenendum est quod proprium non semper est inhaerens subiecto cuius dicitur proprium, immo etiam tenendum est quod proprium non semper importat rem absolutam inhaerentem illi quod importatur per subiectum, sed aliquando importat rem distinctam ab illa re importata per subiectum et extrinsecum sibi. Et hoc aliquando affirmatiue, aliquando negatiue. Affirmatiue, sicut 'calefactiuum', 'creatiuum' et huiusmodi. Unde 'calefactiuum' non importat rem inhaerentem illi quod est calefactiuum, sed importat rem quae produci potest ab eo; et hoc loquendo de primo subiecto ipsius. Similiter 'creatiuum' non importat rem inhaerentem Deo, sed importat rem natam produci a Deo. Negatiuae passiones sunt sicut 'immortale', 'incorruptibile', 'immateriale' et huiusmodi. Aliquando tamen propria important res inhaerentes uel natas esse inhaerentes illi quod importatur per subiectum, sicut huiusmodi passiones 'dealbabile', 'alterabile', 'calefactibile', 'beatificabile' et huiusmodi.

Secundo est notandum quod quaelibet propositio affirmatiua simpliciter, non aequiualens negatiuae, in qua praedicatur proprium, est aequiualens uni de possibili. Et hoc quia si non aequiualeret propositioni de possibili, illa posset per diuinam potentiam esse falsa simul cum ueritate propositionis in qua esse exsistere enuntiatur de subiecto. Unde quaelibet talis est contingens 'substantia est quanta', 'omnis ignis est calidus', 'homo ridet', et sic de allis. Sed tales propositiones 'omnis homo est susceptibilis disciplinae', omne corpus est mobile', omnis homo est risibilis necessariae sunt, sic quod non possunt esse falsae cum ueritate propositionis in qua enuntiatur esse de subiecto, et aequiualent propositionibus de possibili. Sicut ista 'Omnis homo est risibilis aequiualet isti 'omnis homo potest ridere'; et hoc forte accipiendo subiectum in illa de possibili pro eo quod est, per quod una cauillatio puerilis excludi posset.

Ratio autem quare aliae propositiones sunt contingentes, ita quod possunt esse falsae simul cum ueritate propositionis in qua enuntiatur esse de subiecto, est quia Deus potest omnem rem creatam facere sine alia, saltem priorem sine posteriore.

Breuiter igitur, quasi recapitulando, dicendum est quod proprium, secundum quod hic loquimur de proprio quod est distinctum uniuersale ab aliis uniuersalibus, est quaedam intentio praedicabilis de aliquo adaequate et coiiuertibiliter in quale, connotans affirmatiue uel negatiue aliquid extrinsecum illi quod importatur per subiectum. Non tamen oportet quod semper illud extrinsecum sit aliqua res extra animam, exsistens realiter in rerum natura, sed forte aliquando sufficit quod sit aliquid possibile in rerum natura, uel forte aliqua propositio exsistens uel potens in mente exsistere. Et consimiliter debet dici, proportionaliter, de passione quae praedicatur per se secundo modo de subiecto, quia non est res inhaerens rei extra animam, -- tunc enim non esset praedicabilis de aliquo, nec esset uniuersale, nec posset esse praedicatum conclusionis demonstrationis, nec principii demonstrationis, quae tamen omnia competunt passioni --, sed est intentio animae.

[1.25. DE ACCIDENTE]

Accidens ponitur esse quintum contentum sub uniuersali. Et definiunt philosophi sic accidens: "Accidens est quod adest et abest praeter subiecti corruptionem".

Ad cuius definitionis euidentiam sciendum est quod accidens quadrupliciter accipi potest. Uno modo dicitur accidens aliqua res realiter inhaerens substantiae, ad modum quo calor est realiter in igne et albedo in pariete. Et sic accipiendo 'accidens' uerificatur praedicta definitio, quia nullum accidens est in aliquo subiecto quin saltem per diuinam potentiam possit ab illo subiecto auferri sine corruptione subiecti. Sed sic accipiendo 'accidens' pro aliquo extra animam, non ponitur quintum uniuersale, nam accidens quod est unum quinque uniuersalium est praedicabile de pluribus quale non est accidens extra animam, nisi forte uox uel aliquod signum uoluntarie institutum.

Aliter dicitur accidens omne illud quod contingenter potest praedicari de aliquo, ita quod stante ueritate propositionis in qua enuntiatur esse de subiecto p otest illud praedicari et non praedicari de illo. Et tam generaliter accipiendo accidens non est inconueniens attribuere aliquod accidens Deo, immo tale accidens attribuit Anselmus Deo, sicut patet Monologion, cap. 24. Verumtamen Deus non suscipit tale accidens realiter in se, sicut declarat ibidem, quia accidens sic dictum non est nisi quoddam praedicabile quod potest contingenter praedicari de aliquo. Et tunc in definitione accidentis non accipitur 'adesse et abesse' pro aduenire et recedere realiter, sed pro aduenire et recedere per praedicationem, hoc est quod aliquando praedicatur et aliquando non praedicatur.

Tertio modo dicitur accidens aliquod praedicabile quod contingenter praedicatur de aliquo et potest successiue affirmari et negari de eodem, tam per mutationem propriam illius quod importatur per subiectum quam alienam. Et sic, secundum Anselmum, relationes multae sunt accidentia, quia possunt aduenire et recedere, hoc est praedicari et negari per mutationem illius quod importatur per subiectum et per mutationem alterius.

Quarto dicitur accidens aliquod praedicabile quod non importat aliquam rem absolutam inhaerentem substantiae, sed potest contingenter praedicari de aliquo, sed nonnisi per mutationem illius quod importatur per subiectum. Et sic dicerent tenentes quod quantitas non est aliqua res distincta a substantia et qualitate quod quantitas est accidens, quia non potest successiue affirmari et negari de subiecto nisi per mutationem, saltem localem, illius quod importatur per subiectum. Unde dicerent quod aliquid est maior quantitas nunc quam prius, per hoc solum quod partes illius magis distant nunc quam prius, quod per solum motum localem partium contingere potest secundum eos.

Verumtamen sciendum quod quamuis secundum ueritatem nullum est accidens quin possit per diuinam potentiam auferri a substantia, ipsa manente, tamen Philosophus hoc negaret. Unde diceret quod multa sunt accidentia in corporibus caelestibus quae ab eis auferri non possunt.

Accidens autem diuiditur in accidens separabile et accidens inseparabile. Accidens separabile est quod per naturam auferri potest sine corruptione subiecti; accidens autem inseparabile est illud quod per naturam auferri non potest sine corruptione subiecti, quamuis per diuinam potentiam possit auferri.

Differt autem accidens inseparabile a proprio, quia quamuis accidens inseparabile non possit auferri naturaliter a subiecto illo cuius dicitur accidens inseparabile, tamen consimile accidens auferri potest ab alio subiecto sine illius corruptione. Sicut quamuis nigredo corui non possit naturaliter auferri a coruo sine corruptione corui, tamen nigredo potest naturaliter auferri a Sorte, sine corruptione Sortis. Proprium autem de nullo potest auferri sine corruptione rei, ita quod non plus est separabile ab uno quam ab alio sine corruptione rei.

Recapitulando igitur aliqua quae dicta sunt de uniuersalibus, dicendum est quod quodlibet uniuersale est quaedam intentio animae significans plura, pro quibus significatis potest supponere. Et ideo una intentio distincta ab alia praedicatur de ea, non quidem pro se sed pro re quam significat. Et ideo per tales propositiones ubi una intentio praedicatur de alia non denotatur quod una intentio sit alia, sed denotatur frequenter quod illud quod importatur per unam intentionem est illud quod importatur per aliam.

Huiusmodi autem uniuersalia non sunt res extra animam. Propter quod non sunt de essentia rerum nec partes rerum extra, sed sunt quaedam entia in anima, distincta inter se et a rebus extra, quarum aliqua sunt signa rerum extra, aliqua sunt signa illorum signorum. Sicut hoc nomen 'uniuersale' est commune ad omnia uniuersalia, et per consequens est signum omnium aliorum uniuersalium a se. Et ideo potest concedi quod illud uniuersale quod est praedicabile de quinque uniuersalibus, non tamen pro se sed pro uniuersalibus, est genus ad uniuersalia; sicut aliqua dictio praedicabilis de omnibus dictionibus est nomen, et non uerbum, nec participium, nec coniunctio etc.

Et haec de uniuersalibus sufficiant. Qui autem pleniorem notitiam uoluerit habere de uniuersalibus et proprietatibus eorum, poterit legere librum Porphyrii, ubi istam materiam multo diffusius pertractaui. Ideo illa quae sunt hic dimissa, ibi poterunt inueniri.

[1.26. DE DEFINTIONE: QUOT MODIS DICITUR DEFINITIO?]

Quoniam logici non solum utuntur praedictis uocabulis secundae intentionis, sed etiam multi termini alii secundae intentionis et etiam secundae impositionis frequenter in usum ueniunt, ne studentes per ignorantiam significationis eorum in inquisitione ueritatis retardentur, uolo nunc compendiose de aliquibus eorum ad instructionem simplicium pertractare.

Terminorum autem quibus utuntur logici quidam sunt communes omnibus uniuersalibus, quidam sunt proprii aliquibus eorum, quidam competunt aliquibus eorum simul acceptis, quidam competunt uni respectu alterius. Termini qui competunt pluribus simul acceptis sunt ut definitio et descriptio.

Definitio autem dupliciter accipitur. Quaedam est definitio exprimens quid rei et quaedam est definitio exprtmens quid nominis. Definitio exprimens quid rei dupliciter accipitur, scilicet large, et sic comprehendit definitionem stricte sumptam et etiam descriptiuam definitionem. Aliter accipitur hoc nomen 'definitio' stricte, et sic est sermo compendiosus, exprimens totam naturam rei, nec aliquid extrinsecum rei definitae declarans.

Hoc autem dupliciter fieri potest. Nam quandoque in tali sermone ponuntur casus obliqui exprimentes partes rei essentiales, sicut si definiam hominem sic dicendo 'homo est substantia composita ex corpore et anima intellectiua'; isti enim obliqui 'corpore et anima intellectiua' partes rei exprimunt. Et ista potest uocari definitio naturalis.

Alia est definitio in qua nullus ponitur casus obliquus, sed ponitur genus in recto et similiter in recto ponitur differentia, uel ponuntur differentiae exprimentes partes rei definitae, ad modum quo 'album' exprimit albedinem. Et ideo sicut 'album' quamuis exprimat albedinem non tamen supponit pro albedine sed tantum pro subiecto albedinis, ita differentiae illae quamuis exprimant partes rei non tamen supponunt pro partibus rei sed praecise pro toto composito ex partibus illis. Talis est ista definitio hominis 'anirmal rationale' uel ista 'substantia animata sensibilis rationalis'. Nam istae differentiae 'animata', 'sensibilis', 'rationalis' supponunt pro homine, quia homo est rationalis, animatus et sensibilis, tamen important partem hominis, sicut abstracta correspondentia eis important partem uel partes hominis, quamuis non eodem modo. Et ista potest uocari definitio metaphysicalis, quia sic metaphysicus definiret hominem.

Sed praeter istas duas definitiones nulla potest esse alia nisi forte illa cuius quaelibet pars est in plus et totum aequale. Et ideo truffaticum est illud quod dicunt aliqui quod hominis quaedam est definitio logicalis, quaedam naturalis, quaedam metaphysicalis; quia logicus cum non tractet de homine, eo quod non tractat de rebus quae non sunt signa, non habet hominem definire, sed habet docere quomodo aliae scientiae tractantes de homine ipsum definire debent. Et ideo logicus nullam definitionem hominis assignare debet, nisi forte gratia exempli, et tunc illa definitio quae gratia exempli ponitur debet esse naturalis uel metaphysicalis.

Et sicut uanum est dicere quod quaedam est definitio naturalis, quaedam metaphysicalis, quaedam logicalis, ita uanum est dicere quod quidam homo est naturalis, quidam metaphysicalis, quidam logicalis.

Et similiter, quamuis posset dici quod quaedam definitio hominis est naturalis, quaedam metaphysicalis propter diuersitatem partium istarum orationum, tamen totaliter irrationale et falsum est ponere quod quidam homo est naturalis, quidam metaphysicalis. Nam si sit quidam homo naturalis, quidam metaphysicalis, aut intelligitur quod est aliqua res extra animam et uera substantia quae est homo naturalis, et alia uera substantia quae est homo metaphysicalis, aut intelligitur quod aliquis conceptus mentis uel uox est homo naturalis et alius metaphysicalis. Primum dari non potest, quia quaero. quomodo illi homines qui sunt substantiae distinguuntur? Aut unus est pars alterius, aut sunt quaedam tota secundum se tota distincta, aut aliquid est pars utriusque, quamuis non omne quod est pars unius sit pars alterius. Primum et secundum dari non possunt, sicut euidenter patet. Nec tertium dici potest, quia cum homo naturalis non componatur nisi ex materia et forma, oporteret quod uel materia uel forma non esset pars alterius illorum hominum, et tunc alter illorum, scilicet homo metaphysicalis uel naturalis esset materia tantum uel forina tantum, quod est absurdum.

Nec ualet dicere quod aliter considerat metaphysicus hominem et aliter naturalis, et propter hoc homo consideratus a metaphysico distinguitur ab homine considerato a naturali. Quia quamuis ita esset, ex hoc non sequeretur quod unus homo esset metaphysicalis et alius naturalis, sed sequeretur quod tantum esset diuersa consideratio eiusdem hominis. Sicut si Sortes uideat Platonem clare et Socrates obscure, quamuis uisio unius et alterius sit diuersa, tamen Plato uisus non est alius, ita quamuis consideratio naturalis de homine et metaphysicalis sit alia, tamen homo consideratus non est alius. Sic igitur non est alia res quae sit homo naturalis et alia quae sit homo metaphysicalis.

Nec potest dici quod sit alius conceptus uel uox, quia iste conceptus uel erit definitio uel pars definitionis uel aliquod praedicabile de homine, et patet quod quidquid dicatur, nihil est ad propositum.

Ex quibus omnibus constat quod definitiones possunt esse distinctae, quamuis definitum sit idem. Verumtamen licet definitiones sint distinctae, tamen illae definitiones idem significant, et quidquid significatur per unam uel per partem unius significatur per aliam uel per partem alterius, quamuis partes differunt in modo significandi, quia aliqua pars unius est alterius casus a parte alterius.

Est autem sciendum quod quamuis de quocumque praedicatur definitito significatiue sumpta de eodem praedicatur definitum significatiue sumptum et e conuerso, et quamuis aliqua propositio composita ex definitione et definito hypothetica et etiam de possibili uel aequiualens tali sit necessaria, sicut ista est necessaria 'si homo est, animal rationale est' et e conuerso, et similiter ista 'omnis homo potest esse animal rationale' -- sumendo subiectum pro eo quod potest esse -- et e conuerso, tamen nulla propositio talis affirmatiua mere de inesse et mere de praesenti est necessaria. Unde ista est simpliciter contingens 'homo est animal rationale' sicut ista 'homo est substantia composita ex corpore et anima intellectiua', et hoc quia si nullus homo esset, quaelibet talis esset falsa. Verumtamen Aristoteles qui ponit quod tales sunt necessariae 'homo est animal', 'asinus est animal', poneret quod tales sunt necessariae.

Ex praedictis colligi potest quod definitio non est eadem cum definito, quia, secundum omnes, definitio est sermo uel mentalis uel uocalis uel scriptus, et per consequens non est eadem realiter cum re nec cum una dictione. Verumtamen definitio significat idem quod definitum. Et sic intelligunt recte loquentes quando dicunt quod definitio et definitum sunt idem realiter, hoc est significant idem.

Sciendum est autem quod definitio sic stricte Sumpta non est nisi solius substantiae tamquam rei expressae per definitionem, et ideo accipiendo definitum pro nomine conuertibili cum definitione, talis deftnitio non est nisi nominum, non uerborum nec aliarum partium orationis.

Definitio autem exprimens quid nominis est oratio explicite declarans quid per unam dictionem importatur, sicut aliquis uolens docere alium quid significat hoc nomen 'album' dicit quod significat idem quod haec oratio 'aliquid habens albedinem'. Et ista definitio potest esse nominum, non solum illorum de quibus potest uere affirmari esse in rerum natura sed etiam illorum de quibus talis praedicatio est impossibilis. Et sic 'uacuum', 'non ens', 'impossibile', 'infinitum', 'hircoceruus' habent definitiones, hoc est istis nominibus correspondent aliquae orationes significantes idem quod istae dictiones.

Ex quo sequitur quod sic accipiendo definitionem aliquando praedicatio definitionis de definito per hoc uerbum 'est', utroque significatiue sumpto, est impossibilis, sicut haec est impossibilis 'chimaera est animal compositum ex capra et boue'; sit haec eius definitio. Et hoc propter implicationem impossibilem, qua scilicet implicatur aliquid compom ex capra et boue. Tamen ista propositio in qua illi termini matertaliter supponunt "chimaera' et 'animal compositum ex capra et boue' idem significant' uera est. Et per illam primam communiter loquentes intelligunt istam secundam, quae tamen secundum proprietatem sermonis alia est. Unde sicut, secundum Priscianum, frequenter una dictio ponitur pro alia, sicut exemplificat in I Constructionum, ita frequenter una oratio pro alia ponitur. Verumtamen condicionalis ex tali definito et definitione composita uera est. Ista enim uera est 'si aliquid est chimaera, ipsum est compositum ex homine et leone' et e conuerso.

Non solum autem nomina possunt definiri definitione tali, sed etiam omnes partes orationis sic possunt definiri, scilicet uerba, coniunctiones etc. Sic definiuntur talia aduerbia 'ubi' 'quando', 'quot', coniunctiones et huiusmodi. Et tunc non debet definitio praedicari de definito mediante hoc uerbo 'est', utroque significatiue sumpto, sed hoc totum 'idem significare' uel aliquid tale debet de illis, materialiter sumpis, uerificari; uel alia oratio debet de illo uerificari, ipso materialiter sumpto, sic dicendo 'ubi: est aduerbium interrogatiuum loci', 'quando: est aduerbium interrogatiuum temporis', et sic de aliis.

[1.27. DE HOC NOMINE 'DESCRIPTIO']

Descriptio est sermo compendiosus ex accidentibus et propriis compositus. Unde dicit Damascenus in Logica sua, cap.14: "Descriptio ex accidentibus componitur, id est propriis et accidentibus. Verbi gratia 'homo est risibile, erecte ambulatiuum, latas habens ungues'. Haec enim omnia accidentalia sunt. Propter quod et descriptio dicitur ut obumbrans et non substantialem exsistentiam subiecti manifestans sed consequentia".

Ex uerbis huius auctoritatis euidenter datur intelligi quod in descriptione nihil debet poni quod praedicatur in quid uel per se primo modo de descripto; et in hoc differt descriptio a definitione.

Secundo, ex praedicta auctoritate sequitur quod accidens non solum accipitur pro aliqua re inhaerente alteri sed pro praedicabili de aliquo contingenter, sicut dictum est prius, quia cum secundum praedictum Doctorem descriptio componatur ex accidentibus subiecti, et descriptio non componatur nisi ex praedicabilibus de subiecto, oportet quod uocet ipsa praedicabilia de descripto accidentia, quae non possunt esse nisi conceptus uel uoces uel scripta.

Sequitur, tertio, ex praedictis quod non semper descriptio et descriptum sunt conuertibilia, quia cum accidentia contingenter praedicentur de aliquo, potest descriptum praedicari de aliquo quamuis descriptio non praedicetur de eo. Tamen hoc non contingit nisi propter imperfectionem illius de quo praedicatur descriptum. Unde potest homo sic describi 'homo est bipes, duas habens manus', addendo sibi aliqua alia quae non possunt competere nisi homini; quo facto illa descriptio potest negari ab aliquo carente manibus, de quo tamen praedicatur descriptum. Sed hoc est propter hoc quod illud indiuiduum non est perfectum.

Verumtamen potest dici quod descriptio dupliciter accipi potest, scilicet large, et sic loquitur iste Doctor de descriptione, uel potest accipi stricte, et sic non componitur ex accidentibus sed ex propriis; et sic semper conuertuntur descriptio et descriptum

[1.28. DE DESCRIPTIVA DEFINITIONE]

Descriptiua autem definitio est mixta ex substantialibus et accidentalibus. Verbi gratia 'homo est animal rationale, erecte ambulatiuum, latas habens ungues', secundum Damascenum, ubi prius. Ex quo patet quod aliquis sermo praecise componitur ex praedicabilibus per se primo modo, et ille est definitto; aliquis ex illis quae non praedicantur per se primo modo, et ille aliquando est descriptio; aliquis componitur ex utrisque, et ille est descriptiua definitio. Quia tamen omnis definitio et omnis descriptio et omnis descriptiua definitio est sermo, ideo nulla talis est eadem realiter cum definito uel descripto, quamuis significent idem

[1.29. DE ISTIS TERMINIS 'DEFINITUM' ET 'DESCRIPTUM']

Quia ostensum est quid est definitio et quid descriptio, ideo uidendum est quid est definitum et quid descriptum. Sciendum est autem quod 'definitum' dupliciter accipitur. Uno modo pro illo cuius partes uel essentia per definitionem exprimuntur, et sic definitio est ipsarum substantiarum singularium, sicut ista definitio 'animal rationale' est definitio omnium hominum, quia essentia omnium hominum per istam definitionem importatur. Unde per istam definitionem nullius rei essentia importatur nisi hominis particularis, quia nulla res est quae sit animal rationale nisi iste homo uel ille, et sic de singulis. Et isto modo accipiendo definitum, concedendum est quod substantia particularis defniitur.

Aliter accipitur 'definitum' pro aliquo conuertibili cum definitione, de quo definitio adaequate praedicatur. Et sic definitum est una dictio conuertibilis cum definitione, stgnificans illud idem praecise quod significat definitio. Et isto modo non definiuntur singularia sed praecise species, quia sola species est conuertibilis cum definitione et nullum singulare.

Et per istam distinctionem de definito possunt glossari multae auctoritates Aristotelis et Commentatoris, quarum aliquae dicunt quod definitiones sunt singularium et aliquae nonnisi specierum.

Et sicut dictum est de definito, ita debet distingui de descripto: quod potest accipi uel pro dictione de qua primo, non pro se sed pro re, dicitur descriptio; uel potest accipi pro re importata per illud nomen et per illam descriptionem.

[1.30. DE ISTO TERMINO 'SUBIECTUM']

Dicto de terminis qui non competunt alicui uni uniuersali, cuiusmodi sunt 'definitio' et 'descriptio' et huiusmodi, quia nullum unum uniuersale est definitio uel descriptio sed quaelibet definitio et descriptio ex pluribus uniuersalibus est composita, dicendum est nunc de terminis consequentibus quodlibet uniuersale, cuiusmodi termini sunt 'subiectum' et 'praedicatum' et huiusmodi.

Et de subiecto quidem est primo sciendum quod, sicut dicit Damascenus in Logica sua, cap. 8: "subiectum dicitur dupliciter: hoc quidem ad exsistentiam, hoc autem ad praedicationem. Et ad exsistentiam quidem, quemadinodum subicitur substantia accidentibus. In ipsa enim habent esse et extra ipsam non substant. Quod autem ad praedicationem, subiectum est particulare". Ex quo colligi potest quod aliquid dicitur subiectum, quia realiter substat alteri rei inhaerenti sibi et sibi aduenienti realiter. Et sic subiectum accipitur dupliciter, stricte scilicet, et sic dicitur subiectum respectu accidentium realiter inhaerentium sibi, sine quibus potest subsistere. Large autem dicitur subiectum omnis res quae alteri substat, siue illa res cui substat sit accidens inhaerens realiter siue sit forma substantialis informans rem cui adhaeret, et sic materia dicitur subiectum respectu formarum substantialium.

Aliter autem dicitur subiectum, quia est pars propositionis praececedens copulam, de quo aliquid praedicatur, sicut in ista propositione 'homo est animal', 'homo' est subiectum, quia de homine praedicatur animal. Et subiectum sic acceptum potest multipliciter accipi. Uno modo dicitur subiectum large omne illud quod potest in quacumque propositione uera uel falsa subici. Et sic quodlibet uniuersale respectu alterius potest esse subiectum, sicut patet in talibus propositionibus 'omne aninial est asinus', 'omnis albedo est coruus', et sic de aliis.

Aliter accipitur subiectum stricte, et sic dicitur subiectum illud quod subicitur in propositione uera ubi est directa praedicatio; et sic est homo subiectum respectu animalis, sed non e conuerso.

Tertio dicitur subiectum magis stricte, scilicet illud quod est subiectum in conclusione demonstrata, quae scitur uel nata est sciri scientia proprie dicta. Et sic accipiendo subiectum, quot sunt conclusiones habentes distincta subiecta, tot sunt subiecta in ista scientia aggregata; et sic in logica sunt multa subiecta, et similiter in metaphysica et in naturali philosophia.

Aliter accipitur subiectum strictissime pro aliquo primo aliqua primitate inter talia subiecta. Et sic aliquando subiectum comunissimum inter talia subiecta uocatur subiectum, et aliquando illud quod est perfectius, et sic de aliis primitatibus. Hoc tanten est commune omnibus quod quodlibet istorum est subiectum per praedicationem.

[1.31. DE ISTO TERMINO 'PRAEDICATUM']

Sicut subiectum dicitur illa pars propositionis quae praecedit copulam, ita illa pars propositionis quae sequitur copulam dicitur praedicatum.

Volunt tamen aliqui quod praedicatum est copula cum illo quod sequitur copulam. sed quia ista controuersia dependet ex significato uocabuli, quod ad placitum est utentium, ideo de hoc nunc pertranseo.

Et qualitercumque dicatur praedicatum, multipliciter accipitur. Uno modo omne illud quod est alterum extremum propositionis et non est subiectum; et sic quilibet terminus potest esse praedicatum qui praedicari potest in propositione uera uel falsa. Aliter accipitur praedicatum quod praedicatur in propositione uera in qua est directa praedicatio. Et sic 'animal' est praedicatum respectu 'hominis' sed non respectu 'lapidis'. Tertio dicitur praedicatum illud quod praedicatur de aliquo subiecto praedicatione directa, de quo subiecto potest esse scientia proprie dicta. Et sic accipit Philosophus praedicatum I Topicorum', ubi distinguit quatuor praedicata, scilicet genus, definitionem, proprium et accidens, et sub genere comprehendit differentiam. Ubi non enumeratur species, quia quamuis species praedicetur de indiuiduis, quia tamen indiuidua non possunt esse subiecta in propositionibus scitis scientia proprie dicta, ideo inter illa praedicata species non enumeratur.

Copula autem uocatur uerbum copulans praedicatum cum subiecto.

[1.32. QUOMODO PRAEDICATUM DICITUR INESSE SUBIECTO?]

Sicut autem praedicatum praedicatur de subiecto, ita dicimus praedicatum esse in subiecto, et praedicatum conuenire subiecto, et praedicatum inesse subiecto, et praedicatum inhaerere subiecto. Quae non sunt intelligenda ac si praedicatum poneretur realiter inhaerere subiecto, illo modo quo albedo inest parieti, sed omnia talia significant idem quod 'praedicari', nec aliter accipienda sunt nisi pro 'praedicari'. Et isto modo omnia accidentia, quae sunt nouem praedicamenta, possunt dici esse in substantia sicut in subiecto, non quidem per realem inhaerentiam, secundum opinionem multorum, sed per praedicationem ueram. Sic enim quantitas est accidens, secundum opinionem aliquorum, et est in substantia, non quia semper inhaeret realiter ipsi substantiae, sed quia contingenter praedicatur de substantia, ita quod substantia permanente est haec uera, secundum aliquos, 'substantia est quantitas' et eadem permanente poterit esse falsa.

Consimiliter talia uocabula 'aduenire', 'recedere', 'accedere', 'adesse', 'abesse' frequenter pro 'praedicari' accipiuntur. Sic enim dicit uenerabilis Anselmus, Monologion, cap. 25: "Omnium quippe quae accidentia dicuntur, quaedam nonnisi cum aliqua participantis uariatione adesse uel abesse posse intelliguntur, ut omnes colores; alia nullam omnino accedendo uel recedendo mutationem circa illud de quo dicuntur efficere noscuntur, ut quaedam relationes". Ubi Anselmus accipit 'adesse' et 'abesse', 'accedere' et 'recedere' pro 'praedicari'. Sic etiam 'participare' apud logicos accipitur pro 'subici'.

[1.33. DE ISTO TERMINO 'SIGNIFICARE']

'Significare' multipliciter accipitur apud logicos. Nam uno modo dicitur Signum aliquid signiflcare quando supponit uel natum est supponere pro illo, ita scilicet quod de pronomine demonstrante illud per hoc uerbum 'est' illud nomen praedicatur. Et sic 'album' significat Sortem; haec enim est uera 'iste est albus', demonstrando Sortem. Sic 'rationale' significat hominem; haec enim est uera 'iste est rationalis', demonstrando honminem. Et sic de multis aliis concretis.

Aliter accipitur 'significare' quando illud signum in aliqua propositione de praeterito uel de futuro uel de praesenti uel in aliqua propositione uera de modo potest pro illo supponere. Et sic 'album' non tantum significat illud quod nunc est album, sed etiam illud quod potest esse album; nam in ista propositione album potest currere, accipiendo subiectum pro eo quod potest esse, subtectum supponit pro his quae possunt esse alba. Accipiendo significate primo modo et significatum sibi correspondens, per solam mutationem rei frequenter uox et etiam conceptus cadit a suo significato, hoc est, aliquid cessat significari quod prius significabatur. Secundo modo accipiendo 'significare' et 'significatum' sibi correspondens, uox uel conceptus per solam mutationem rei extra non cadit a suo significato.

Aliter accipitur 'significare' quando illud dicitur significari a quo ipsa uox imponitur uel illud quod primo modo significatur per conceptum principalem uel uocem principalem. Et sic dicimus quod 'album' significat albedinem, quia 'albedo' significat albedinem, pro qua tamen albedine non supponit hoc signum 'album'. Sic 'rationale', si sit differentia, significat animam intellectiuam.

Aliter accipitur 'significare' communissime quando aliquod signum quod est natum esse pars propositionis uel natum est esse propositio uel oratio aliquid importat, siue principaliter siue secundario, siue in recto siue in obliquo, siue det intelligere siue connotet illud, uel quocumque alio modo significet, siue significet illud affimatiue siue negatiue, quo modo hoc nomen 'caecus' significat uisum, quia negatiue, et hoc nomen 'immateriale' significat negatiue materiam, et hoc nomen 'nihil' siue 'non-aliquid' significat aliquid, sed tamen negatiue; de quo modo significandi Ioquitur Anselmus, De casu diaboli.

Significare igitur secundum aliquam sui significationem competit cuilibet uniuersali. 'niuersale enim', secundum Damascenum in Logica sua, cap.48, 'est quod multa significat, ut 'homo', 'animal" Omne enim uniuersale uel significat plura primo modo uel secundo, quia omne uniuersale praedicatur de pluribus, uel in propositione de inesse et de praesenti, uel in propositione de praeterito uel de futuro, uel de modo. Ex quo patet quod errant illi qui dicunt quod haec uox 'homo' non significat omnes homines. Cum enim hoc uniuersale 'homo', secundum praefatum Doctorem, significet plura, et non significet plures res quae non sunt homines, oportet quod significet plures homines. Quod concedendum est, quia nihil significatur per hominem nisi homo, et non plus unus homo quam alius.

Uniuersale igitur omne significat plura. Sed uniuersale quod est genus uel species, quod praedicatur de pronomine demonstrante aliquam rem, non significat plura nisi primo modo uel secundo accipiendo 'significare'. Reliqua autem uniuersalia significant aliqua primo modo uel secundo, et aliqua etiam tertio modo uel quarto, quia omne aliud uniuersale significat aliquid in recto et aliquid in obliquo, sicut patet de 'rationali', 'risibili', 'albo' et sic de consimilibus.

[1.34. DE ISTO TERMINO 'DIVIDI']

Non solum autem uniuersale significat plura, sed etiam in plura diuiditur.

Sed 'diuidi' multipliciter accipitur. Aliquid enim diuidi dicitur quando alicuius totius per realem sectionem una pars ab alia separatur, sicut carpentarius diuidit lignum et latomus lapidem et faber ferrum. Aliter accipitur 'diuidi' quando sub aliquo uno, cuius una pars non separatur ab alia, plura sumuntur, sicut si diuidam hanc uocem 'canis' in sua significata, sic dicendo 'canis alius latrabile animal, alius caeleste sidus' etc., non separo utiam partem istius uocis ab alia, sed plura ad quae est ista uox communis sub illo communi accipio. Et sic loquuntur logici de diuisione."Sunt autem", secundum Damascenum, in Logica sua, cap. 12, "octo modi diuisiui: uel ut genus in species, ut animal diuiditur in rationale et irrationale. Vel ut species in indiuidua, ut 'homo' diuiditur in Petrum et Paulum et reliquos secundum partem hominis. Vel ut totum in partes, et hoc dupliciter: uel in similes partes uel in dissimiles partes. Similes quidem partes illae sunt quando partes suscipiunt nomen et definitionem totius et ad inuicem, ut cum diuidimus carnem in multas carnes et unaquaeque pars carnis caro dicitur et definitionem carnis suscipit. Dissimiles partes sunt cum partes neque nomen neque definitionem, neque totius neque ad inuicem, suscipiunt, ut quando diuidimus Socratem in caput et manus et pedes. Neque enim caput neque manus neque pedes suscipiunt nomen uel definitionem Socratis, neque ad inuicem. Vel ut aequiuoca uox in diuersa significata; et hoc dupliciter: uel ut totum uel ut pars". Et exemplificat ibidem: "Vel ut substantia in accidentia, ut cuni dico 'hominum hi quidem sunt albi hi autem nigri. Vel ut accidens in substantias, ut cum dico 'alborum haec quidem animata haec autem inanimata'. Vel ut accidens in accidentia, ut cum dico 'frigidorum haec quidem sicca haec autem humida'. Vel ut ab uno et ad unum: ab uno quidem ut a medicinali medicinalis liber, medicinale instrumentum; ad unum autem ut sanatiuum [pharmacum] sanatiuus cibus ad sanitatem".

Est autem aduertendum quod quamuis in praedictis modis diuidendi accipiatur unum, sub quo sine reali diuisione et reali separatione unius partis ab alia accipiuntur plura, tamen in aliquibus modis illud quod diuiditur importat aliquid quod potest realiter diuidi in illa quae importantur per diuidentia, scilicet in tertio et quarto modo. In aliis autem modis non sic: non enim quando dicitur 'hominum alii albi, alii nigri' aliquod totum diuiditur in suas partes reales ubi illae partes separantur realiter inter se.

Est autem aduertendum quod quando diuiditur substantia in accidentia uel accidens in substantias uel accidens in accidentia, accipitur ibi hoc nomen 'accidens' pro praedicabili contingenter de aliquo, ipso quod importatur per subiectum permanente in rerum natura. Et ita patet quod frequenter in auctoritatibus accipitur accidens non pro aliqua re accidentali realiter inhaerente substantiae, sed pro contingenter praedicabili de substantia. Si enim praedictus auctor accepisset 'accidens' pro re realiter alteri inhaerente, debuit dixisse quod 'homo diuiditur in albedinem et nigredinem', non 'in homines albos et nigros', et similiter debuit dixisse de aliis.

[1.35. DE ISTO TERMINO 'TOTUM']

'Totum' multipliciter accipitur. Uno modo dicitur aliquid complectens plures partes, sine quibus in rerum natura esse non potest. Sicut impossibile est quod homo sit sine anima rationali exsistente et corpore; et similiter impossibile est quod aer sit nisi tam materia quam forma sit; similiter impossibile est quod hoc lignum sit nisi haec pars sit. Et tunc semper pars est de essentia totius et non e conuerso. Aliter accipitur 'totum' pro aliquo communi ad multa. Et sic genus dicitur totum respectu specierum; et species dicitur totum respectu indiuiduorum. Et tunc 'totum' idem est quod 'commune'. Et sic logici communiter utuntur 'toto'.

Et quot modis dicitur 'totum', tot modis, proportionaliter, dicitur 'pars'. Unde quaedam pars est de essentia totius, quaedam pars non propter aliud dicitur pars nisi quia est minus communis quam illud cuius dicitur pars. Et ista uocatur 'pars subiectiua', quae non plus est de essentia totius quam e conuerso; et sicut illa pars potest esse sine toto, ita totum potest esse sine parte illa.

Et quamuis aliis modis posset accipi 'totum' et 'pars', tamen isti modi ad praesens sufficiant.

[1.36. DE ISTO TERMINO 'OPPOSITA']

Post praedicta dicendum est de oppositis . Et est sciendum quod hoc nomen 'opposita' significat tam res extra animam et in anima, quam signa rerum. Sed omnes res extra animam, quae non sunt signa, si sint oppositae, non opponuntur nisi contrarie; uel secundum unam opinionem aliquae opponuntur relatiue. Hoc patet: nam omnes res quae sunt oppositae uel sunt res absolutae, et tunc non potest inter eas esse oppositio nisi contraria tantum, sicut inductiue patet; uel sunt relatiuae, et tunc non possunt esse oppositae nisi uel contrarie uel relatiue; uel una est absoluta et alia relatiua, et si ita sit, non opponuntur. Unde quando aliquae res sic se habent quod possunt sibi succedere in eodem subiecto, si non possunt esse simul in eo, si sint formae absolutae sunt contrariae. Tamen, sicut dicetur inferius, in tali contrarietate sunt gradus.

Sed si loquamur de oppositione quae est inter signa rerum, cuiusmodi sunt conceptus, uoces et scripturae, sic hoc nomen 'opposita' secundum Peripateticos tam de complexis quam de incomplexis praedicatur.

Complexorum autem oppositorum potest triplex modus assignari. Quaedam enim opponuntur contradictorie, quando scilicet aliquae propositiones habent idem subiectum et idem praedicatum sed una est affirmatiua et alia negatiua. Sed hoc non sufficit, sed oportet quod una sit uniuersalis et alia particularis uel indefinita, uel quod utraque sit singularis. Verbi gratia istae opponuntur contradictorie 'omnis homo est animal', 'aliquis homo non est animal', similiter istae 'omnis homo est animal', 'homo non est animal', et hoc quia indefinita, quando subiectum sumitur significatiue, semper conuertitur cum particulari. Et ideo uniuersalis contradicit tam particulari quam indefinitae. Similiter istae contradicunt 'nullus homo est animal' et 'aliquis homo est animal' siue 'homo est animal'. Istae etiam contradicunt 'Sortes est animal', 'Sortes non est animal'.

Aliquae autem propositiones opponuntur contrarie, scilicet uniuersalis affirmatiua et uniuersalis negatiua. Et hoc uerum est quando subiecta sumuntur significatiue, aliter non oportet. Sicut istae non opponuntur contrarie 'omnis homo: est terminus communis cum signo uniuersali', 'nullus homo: est terminus communis cum signo uniuersali'.

Pro tertio modo oppositionis non habemus nomen impositum. Est tamen tertius modus quando aliquae propositiones nec sunt contradictoriae nec contrariae, sed inferunt propositiones contradictorias, uel una infert contradictoriam alterius; et propter hoc nullo modo possunt esse simul uerae. Sicut istae propositiones opponuntur 'nullum animal currit', 'aliquis homo currit', non tamen contrarie nec contradictorie, quia non habent idem subiectum. Sed opponuntur, quia ista 'aliquis homo currit' infert contradictoriam istius 'nullum animal currit', quia sequitur 'aliquis homo currit, ergo aliquod animal currit'.

Ex praedictis patet quod propositiones subalternae et subcontrariae non opponuntur, quia possunt simul esse uerae.

Oppositorum autem incomplexorum quatuor modi ponuntur. Quia quaedam incomplexa sunt contraria, scilicet illa quae significant quidquid significant positiue et affirmatiue, non negatiue; hoc est in definitione exprimente quid nominis eorum nulla negatio nec aliquid aequiualens negationi debet poni, et simul cum hoc quod illa non possunt uerificari de eodem pro eodem simul sed successiue; uel significant res quae possunt successiue inesse eidem, non simul, quamuis non possint uerificari de eodem nec simul nec successiue. Exemplum primi: sicut est de 'albo' et 'nigro', quia isti termini nihil significant negatiue et tamen isti termini significatiue sumpti non possunt uerificari de eodem pro eodem simul, sed successiue possunt. Verumtamen, sicut dicetur inferius, in isto modo sunt gradus. Exemplum secundi est de 'albedine' et 'nigredine', quia isti termini significant tales res, qui tamen termini nec simul nec successiue possunt uerificari de eodem pro eodem. Et in isto modo, sicut in priori, sunt gradus.

Quaedam autem opposita incomplexa sunt priuatio et habitus, et sunt illa quorum unum significat quidquid significat positiue, alterum autem aliquid significat positiue, et illud idem quod suum oppositum significat affirmatiue ipsum significat negatiue. Quod patere potest ex definitione exprimente quid nominis ipsius, quia in illa definitione negatio praecedit habitum oppositum sibi. Sic se habent 'uisus' et 'caecitas'; nam 'uisus' quidquid significat affirmatiue significat, quia in sua definitione exprimente quid nominis nulla negatio debet poni; sed 'caecitas' uel 'caecus' significat aliquid affirmatiue et aliquid negatiue, quia 'caecus' definitur sic 'caecus est ille qui non habet uisum quem natus est habere', ubi aliquid praeponitur negationi et significatum illius importatur per 'caecum' affirmatiue, et aliquid sequitur negationem et significatum illius importatur per 'caecum' negatiue. Si autem illud idem, propter sequentem particulam, dicatur importari affirmatiue, non curo; sufficit enim mihi quod negatiue importetur. Nec est inconueniens idem per idem importari affirmatiue et negatiue, sicut dictum est prius quod idem per idem potest significari in recto et in obliquo.

Istam autem distinctionem, scilicet significare aliquid affirmatiue uel negatiue, insinuat Anselmus, De casu diaboli, cap.11, ubi dicit sic: "Constat, quoniam, haec uox, scilicet 'nihil', quantum ad significationem nullatenus differt ab eo quod dico 'non aliquid'. Nihil quoque hoc apertius quam quod haec uox, scilicet 'non aliquid', omnem rem penitus et omne quod est aliquid in intellectu remouendum, nec omnino ullam rem aut penitus quod aliquid sit in intellectu retinendum sua significatione constituit. Sed quoniam remotio alicuius rei nullatenus significari potest nisi cum significatione ipsius cuius significatur remotio, -- nullus enim intelligit quid significet 'non-homo' nisi intelligendo quid sit 'homo' --, necesse est ut haec uox quae est 'non-aliquid', destruendo illud quod est aliquid significet aliquid". Et sequitur: "Significat aliquid remouendo, et non significat aliquid constituendo". Et sequitur: "Hoc itaque modo non repugnat malum nihil esse et mali nomen esse significatiuum, si sic aliquid perimendo significat ut nullius rei sit constitutiuum".

Ex his uerbis aliisque pluribus quae ibidem scribit Anselmus euidenter habetur quod aliquod incomplexum aliquid significat remouendo, perimendo, negando et aliquod incomplexum aliquid significat constituendo et affirmando.

Ex quo sequitur quod priuatio non est aliquid in re extra animam, distinctum quocumque modo a quolibet positiuo, sicut caecitas non est a parte rei in oculo, dicente Anselmo, ubi prius: "Multa dicuntur secundum formam quae non sunt secundum rem, ut 'timere' secundum formam uocis dicitur actiuum, cum sit passiuum secundum rem. Ita quoque dicitur 'caecitas' aliquid secundum formam loquendi, cum non sit aliquid secundum rem. Sicut enim dicimus de aliquo quia habet uisum et uisus est in eo, ita dicimus quia habet caecitatem et caecitas est in eo, cum haec non sit aliquid sed potius non-aliquid; et hanc habere non est aliquid, immo eo carere quod est aliquid. Caecitas namque non est aliud quam non-uisus aut absentia uisus ubi uisus debet esse. Non-uisus uero uel absentia uisus non magis est aliquid ubi debet esse uisus quam ubi non debet esse. Quare caecitas non magis est aliquid in oculo quia ibi debet esse uisus quam non-uisus uel absentia uisus in lapide ubi uisus non debet esse".

Ex ista auctoritate patet quod caecitas non est aliquid a parte rei in oculo exsistens, et per consequens nullibi est a parte rei. Et ideo illa quae sunt extra animam non opponuntur priuatiue, sed signa rerum, quorum unum significat aliquid affirmatiue et aliquid negatiue reliquum uero significat aliquid tantum affirmatiue, priuatiue opponuntur.

Relatiue autem opponuntur nomina relatiua quae non possunt de eodem respectu eiusdem uerificari. Et hoc uerum est siue res extra animam aliquae opponantur relatiue siue non. Nec propter hoc quod dico 'nomina relatiua' nego relationem esse extra animam, quia 'relatiuum' potest dici tam de re quam de nomine ret. Quod enim sint aliqua nomina relatiua patet per grammaticos, qui nomen relatiuum ponunt esse unam speciem nominum.

Incomplexa autem contradictoria sunt illa quorum unum significat aliquid uel aliqua affirmatiue et aliud significat praecise illud uel illa negatiue, nihil affirmatiue significando. Sicut 'homo' significat omnes homines affirmatiue et 'non-homo' significat eosdem homines negatiue, nihil determinate uel finite affirmatiue significando. Quod addo propter cauillationem quae posset fieri, dicendo quod 'non-homo' significat asinum, ex quo supponit pro asino, sic dicendo 'asinus est nonhomo.

Et est sciendum quod quodlibet istorum oppositorum est uere in se quoddam ens positiuum et absolutum, et de quolibet eorum pro se sumpto uerificatur 'ens reale'. Unde si in ista 'non-ens est ens' subiectum supponeret pro se, uera esset, quia illud subiectum uere est ens, cum sit subiectum et pars propositionis; nulla autem propositio componitur ex non-entibus.

Et si proteruiatur quod tunc unum oppositorum praedicaretur de reliquo, dicendum est quod non est inconueniens unum oppositorum praedicari de reliquo, non significatiue sed simpliciter uel materialiter sumpto. Sic enim tales sunt uerae 'non-dictio est dictio', 'non-incomplexum est incomplexum', 'non-pars est pars', et sic de multis aliis, sicut haec est uera quando profertur 'non-uox est uox'. Si enim subiectum supponat pro se, certum est quod illud est uox, quia haec uox quam profero non-uox' est uox.

Et ista de oppositis ad praesens sufficiant, quia multa hic omissa super librum Praedicamentorum exposui.

[1.37. DE ISTO TERMINO 'PASSIO']

Restat nunc de uno uocabulo, quo logici tractando de demonstratione frequenter utuntur, disserere, scilicet de isto uocabulo 'passio'.

Et est sciendum quod quamuis multipliciter accipi possit, sicut dixi super Praedicamenta', tamen secundum quod logicus utitur 'passione' passio non est aliqua res extra animam, inhaerens illi cuius dicitur passio, sed passio est quoddam praedicabile mentale uel uocale uel scriptum, praedicabile per se secundo modo de subiecto cuius dicitur passio. Quamuis proprie et stricte loquendo passio non sit nisi tale praedicabile mentale et non uocale neque scriptum, secundario tamen et improprie uox uel scriptura potest dici passio, illo modo quo dicimus quod in ista propositione prolata 'omnis homo est risibilis' praedicatur passio de suo subiecto.

Quod autem passio non sit res extra animam, quae non est signum praedicabile, patet. Quia secundum philosophos passio praedicatur per se secundo modo de suo subiecto, sed solus conceptus uel uox uel scriptum praedicatur, cum propositio non componatur nisi ex talibus et non ex rebus extra, igitur res extra non est passio.

Item, entis sunt passiones; sed non inhaerent illi communi, manifestum est; igitur etc.

Item, secundum philosophos omnis passio est primo alicuius uniuersalis; sed nulla res extra est inhaerens primo alicui uniuersali; igitur etc.

Item, de Deo praedicantur passiones propriae sibi; sed Deo non inhaerent aliquae aliae res; igitur passio non est talis res inhaerens suo subiecto.

Dicendum est igitur quod passio non est nisi quoddam praedicabile secundo modo dicendi per se de suo subiecto, et ideo omnis passio potest esse pars propositionis, et per consequens non est talis res extra. Ex quo sequitur quod non est impossibile subiectum esse in rerum natura sine sua passione, nec est impossibile passionem esse in rerum natura sine suo subiecto. Et ideo quod dicunt auctores quod subiectum non potest esse sine sua passione, exponendum est quod nihil aliud intendunt nisi quod passio non potest uere per propositionem negatiuam remoueri a suo subiecto, maxime si esse exsistere praedicetur de illo subiecto. Unde ista propositio est impossibilis 'Deus non est creatiuus', et tamen Deus potest esse et fuit quando praedicatum non erat in rerum natura.

Est etiam scietidum quod semper passio supponit pro illo eodem pro quo subiectum supponit, quamuis aliquid aliud ab illo significet aliquo modo, scilicet in recto uel in obliquo, uel affirmatiue uel negatiue. Unde et quaedam passiones uocantur positiuae et quaedam negatiuae.

Ex praedictis patere potest quomodo 'unum' est passio entis et realiter distinguitur ab illo ente cuius est passio, scilicet ab illo communi, et tamen idem significat quod illud commune; tamen alio modo, sicut patet per definitionem exprimentem quid nominis. Unde generaliter uerum est quod subiectum et passio sua non sunt idem realiter, quamuis supponant pro eodem, et quamuis praedicatio unius de alio sit necessaria.

[1.38. DE ISTO TERMINO 'ENS']

Dicto de terminis quibusdam secundae intentionis et quibusdam secundae impositionis, uidendum est de terminis primae intentionis, cuiusmodi ponuntur praedicamenta. Primo tamen dicendum est de quibusdam communibus omnibus, siue sint res quae non sunt signa siue sint signa, cuiusmodi sunt 'ens' et 'unum'.

Circa 'ens' autem est primo sciendum quod ens dupliciter accipi potest. Uno modo accipitur hoc nomen 'ens' secundum quod sibi correspondet unus conceptus communis omnibus rebus, praedicabilis de omnibus in quid, illo modo quo transcendens potest in quid praedicari.

Quod enim omnibus rebus sit unus conceptus communis praedicabilis de omnibus rebus ex hoc persuaderi potest: quia si non sit aliquis talis conceptus communis, ergo diuersis rebus sunt diuersi conceptus communes, qui sunt a et b. Sed ostendo quod aliquis conceptus est communior tam a quam b, praedicabilis de quocumque, puta de c, gratia exempli: quia sicut possunt formari tales tres propositiones uocales 'c est b', 'c est a', 'c est aliquid', ita possunt in mente tales tres propositiones formari quarum duae sunt dubiae et tertia est scita. Nam possibile est quod aliquis dubitet utramque istarum 'c est b', 'c est a' et tamen quod sciat istam 'c est aliquid'. Quo dato arguo sic: duae istarum propositionum sunt dubiae et una est scita, et istae tres habent idem subiectum, igitur habent distincta praedicata; quia si non, eadem propositio esset scita et dubia, ex quo duae sunt hic dubiae. Si habent distincta praedicata, igitur aliud praedicatum est in ista 'c est aliquid' quod non est praedicatum in aliqua istarum 'c est b', 'c est a', igitur illud praedicatum est distinctum ab illis. Sed manifestum est quod illud praedicatum non est minus commune nec conuertibile cum aliquo illorum, igitur est communius quam aliquod illorum. Quod est propositum: scilicet quod aliquis conceptus mentis alius ab istis inferioribus est communis cuilibet enti. Quod concedendum est, nam de omni ente uel de pronomine demonstrante quodcumque ens potest idem conceptus mentis uere praedicari, sicut eadem uox potest de quolibet uere praedicari.

Tamen non obstante quod sic sit unus conceptus communis omni enti, tamen hoc nomen 'ens' est aequiuocum, quia non praedicatur de omnibus subicibilibus, quando significatiue sumuntur, secundum unum conceptum, sed sibi diuersi conceptus correspondent, sicut super Porphyrium declaraui.

Ulterius sciendum est quod secundum Philosophum, V Metaphysicae: "Ens dicitur hoc quidem secundum accidens, illud uero secundum se". Quae distinctio non est intelligenda quod aliquod ens sit per se, aliud per accidens, sed ostendit ibi diuersum modum praedicandi unius de reliquo mediante hoc uerbo 'est'. Quod satis claret per exempla Philosophi, quia dicit quod dicimus 'musicum secundum accidens est iustum', et similiter 'musicum secundum accidens est homo', et musicum dicimus aedificare secundum accidens. Ex quo patet quod non loquitur nisi de diuerso modo praedicandi alicuius de aliquo, quia aliquid dicitur de aliquo per se et aliquid dicitur de aliquo per accidens.

Quod enim aliqua res non sit ens per se et aliqua per accidens patet, quia nulla res est quin sit substantia uel accidens; sed tam substantia quam accidens est ens per se; igitur etc.

Hoc tamen non obstante aliquid praedicatur de aliquo per se et aliquid per accidens.

Similiter diuiditur ens in ens in potentia et in ens in actu. Quod non est intelligendum quod aliquid quod non est in rerum natura, sed potest esse, sit uere ens, et aliquid aliud quod est in rerum natura sit etiam ens. Sed Aristoteles diuidendo 'ens' in potentiam et in actum, V Metaphysicae, intendit quod hoc nomen 'ens' de aliquo praedicatur mediante hoc uerbo 'est' in propositione mere de inesse, non aequiualenti propositioni de possibili, sic dicendo 'Sortes est ens', 'albedo est ens'; de aliquo autem non praedicatur nisi in propositione de possibili, uel aequiualenti propositioni de possibili, sic dicendo 'Antichristus potest esse ens' siue 'Antichristus est ens in potentia', et sic de aliis. Unde uult ibidem quod ens est dicibile potestate et actu, sicut sciens et quiescens, et tamen nihil est sciens uel quiescens nisi actualiter sit sciens uel quiescens.

De aliis diuisionibus entis alias patebit. Et ista causa breuitatis ad praesens sufficiant.

[1.39. DE ISTO TERMINO 'UNUM']

'Unum' autem est passio entis, quia est praedicabile de ente per se secundo modo, et hoc quia significat aliquid quod non eodem modo significatur per ens, quamuis alio modo significatur per ens. Nam 'ens' quidquid significat positiue et affirmatiue significat; 'unum' uero significat quodlibet significatum per 'ens' tam positiue et affirmatiue quam negatiue et remotiue. Quod patet per definitionem exprimentem quid nominis ipsius.

'Unum' tamen multipliciter dicitur, quia secundum Philosophum, V Metaphysicae: "Unum dicitur aliud secundum accidens, aliud secundum se". Quod sic est intelligendum quod hoc nomen 'unum' de aliquibus praedicatur per accidens, ita quod propositio illa est per accidens, sicut haec est per accidens 'Coriscus et musicus sunt unum', similiter ista est per accidens 'iustum et musicum sunt unum'. Cum hoc tamen stat quod tales sunt uerae 'musicum et iustum sunt per se unum' et 'musicus et Coriscus sunt per se unum'. Et si inueniantur in auctoribus tales propositiones 'musicum et album sunt unum per accidens', 'musicus per accidens est unum cum Corisco', debent exponi, ut per istas intelligantur tales 'haec est per accidens: musicum et album sunt unum', 'haec est per accidens: musicus et Coriscus sunt unum'. Qualiter autem istae propositiones distinguuntur et non aequipollent, ostendetur inferius.

'Unum secundum se dicitur illud de quo uel de quibus dicitur unum non per accidens sed per se. Et quamuis Philosophus, V Metaphysicae, ponat multos modos unius per se, tamen ad praesens sufficiat ponere tres modos unius quibus logici frequenter utuntur.

Unde quaedam dicuntur unum numero, hoc est de quibusdam terminis supponentibus pro eodem uerificatur hoc praedicabile 'unum numero', sic dicendo 'iste homo et Sortes sunt unum numero', 'Marcus et Tullius sunt unum numero'. Et ideo quod dicit Aristoteles, V Metaphysicae, quod "unum numero sunt quorum materia est una", intelligendum est quod tunc dicuntur unum numero quando non sunt distincta nec secundum materiam nec secundum formam.

Quaedam autem dicuntur unum specie, quorum scilicet est eadem species, ita quod semper quaecumque sunt unum specie sunt simpliciter plura uel unum numero, dicente Aristotele, I Topicorum "Idem specie sunt quae cum sint plura", ita, supple, si non sint unum numero, "sub eadem specie continentur".

Genere autem sunt illa unum quae sub eodem genere continentur, ita quod quaecumque sunt unum genere sunt simpliciter plura specie et numero, uel sunt unum specie, dicente Aristotele: "Quaecumque numero, specie unum; sed quaecumque specie, non omnia numero. sed genere omnia sunt unum, quaecumque et specie; quaecumque uero genere, non omnia specie".

Ex istis uerbis sequitur quod nihil est unum specie nisi sit unum numero uel plura numero. Et ideo impossibile est quod sit aliqua natura quae sit una specie et non sit una numero nec plures res numero. Similiter impossibile est quod sit aliqua natura una genete nisi illa sit una specie uel plura specie.

Et ideo dicendum est quod plura indiuidua sunt unum specte, et quod unum indiuiduum est unum specie cum alio indiuiduo. Similiter plura indiuidua diuersarum specierum sunt unum genere, et unum indiuiduum unius speciei est unum genere cum alio indiuiduo alterius speciei, sicut Sortes et iste asinus sunt unum genere, hoc est de Sorte et isto asino natum est unum genus praedicari. Similiter Sortes et Plato sunt unum specie, hoc est Sortes et Plato sub una specie continentur, uel Sortes et Plato sunt illa a quibus potest abstrahi una species communis eis.

Et si dicatur quod tunc non essent unum realiter, dicendum est quod sunt unum realiter, accipiendo 'unum' secundum quod dicitur de illis quae sunt unum specie; quia Sortes et Plato sunt realiter illa a quibus potest abstrahi una species. Et ita concedendum est quod est aliqua unitas minor unitate numerali, sed ipsamet indiuidua sunt unum realiter, illo modo accipiendo unum, ita quod nihil imaginabile distinctum ab indiuiduo uel indiuiduis est unum, illo modo accipiendo unum.

[1.40. DE ISTO TERMINO 'PRAEDICAMENTUM']

Post praedicta restat dicere de inferioribus ad 'ens', quae ponuntur decem praedicamenta.

Est autem sciendum quod hoc nomen 'praedicamentum' est nomen secundae intentionis sicut hoc nomen 'genus', quamuis illa de quibus praedicatur sint incomplexa primae intentionis.

Verumtamen praedicamentum dupliciter accipitur. Uno modo pro toto ordine aliquorum ordinatorum secundum superius et inferius, alio modo accipitur pro primo et communissimo in ordine illo. Et isto secundo modo accipiendo praedicamentum, quodlibet praedicamentum est unum incomplexum primae intentionis, et hoc quia significat res quae non sunt signa. Accipiendo autem praedicamentum primo modo, sic potest dici quod quandoque in aliquo tali ordine sunt incoiplexa primae intentionis, et aliqua sunt incomplexa secundae intentionis. Vel potest dici quod aliqua talia sunt primae intentionis et ariqua secundae intentionis. Sicut secundum opinionem quae ponit quod intentio uel conceptus est qualitas subiectiue exsistens in mente, hoc commune 'genus' est in praedicamento qualitatis uel relationis, nam omne genus est qualitas secundum illam opinionem. Et hoc commune 'genus' est secunda intentio uel nomen secundae intentionis, hoc autem commune 'color' est prima intentio. Et consimiliter potest dici de multis aliis.

Et si dicas quod intentio prima non est superior ad intentionem secundam:

similiter, intentio prima non praedicatur de intentione secunda nec e conuerso:

Similiter, ens rationis non potest esse in praedicamento reali; intentio autem secunda est ens rationis; igitur non est in praedicamento reali:

Ad primum istorum dicendum est quod intentio prima est superior ad intentionem secundam, sicut 'ens' est intentio prima et tamen est superius ad intentionem secundam; Omnis enim intentio secunda est ens, et non e conuerso.

Ad secundum dicendum est quod quamuis intentio prima non praedicetur de intentione secunda si utraque intentio supponat pro se ipsa, -- tunc enim oporteret concedere quod intentio secunda esset intentio prima, quod falsum est --, tamen intentio prima potest praedicari de intentione secunda, non pro se sed pro intentione secunda. Unde ista 'genus substantiae est qualitas' uera est, non tamen uerificatur hoc praedicatum 'qualitas' pro se sed pro intentione secunda, quae est genus. Sicut in ista propositione prolata 'nomen est qualitas' praedicatur nomen primae impositionis de nomine secundae impositionis, non pro se sed pro nomine secundae impositionis, et tamen nullum nomen secundae impositionis est nomen primae impositionis.

Ad tertium dicendum quod iste termius 'esse in praedicamento' dupliciter accipitur. Uno modo pro illo quod sic est in praedicamento quod de pronomine demonstrante ipsum praedicatur primum illius praedicamenti sumptum significatiue. Et sic accipiendo 'esse in praedicamento' nihil est in genere substantiae nisi substantia particularis, quia nihil est substantia nisi substantia particularis. Et sic accipiendo 'esse in praedicamento' omnia uniuersalia, etiam importantia praecise substantias, sunt in praedicamento qualitatis, quia quodlibet uniuersale est qualitas. Aliter accipitur 'esse in praedicamento' pro illo de quo significatiue sumpto praedicatur primum illius praedicamenti significatiue sumptum. Et sic quaedam uniuersalia sunt in genere substantiae, quia de quibusdam uniuersalibus significatiue sumptis praedicatur 'substantia' quando sumitur significatiue, sic dicendo 'omnis homo est substantia', 'omne animal est substantia', 'omnis lapis est substantia' et sic de aliis. Quaedam autem uniuersalia sic sunt in praedicamento qualitatis, et sic de aliis. Et ideo illa propositio accepta 'ens rationis non potest esse in praedicamento reali' falsa est, siue accipiatur 'esse in praedicamento' uno modo siue alio.

Verumtamen sciendum est quod secundum opinionem quae ponit quod intentio, conceptus siue passio animae est qualitas mentis, non ideo dicitur aliquid 'ens rationis' quia non sit uera res exsistens in rerum natura, sed ideo dicitur ens rationis quia non est nisi in ratione, quo mens utitur pro alio uel propter aliud. Et sic omnes propositiones et consequentiae et termini mentales sunt entia rationis, et tamen uere sunt realiter exsistentia in rerum natura, et entia perfectiora et realiora quam qualitates quaecumque corporales. Et ideo quod Commentator et Philosophus diuidunt ens primo in ens reale et in ens rationis, siue in ens in anima et in ens extra animam, et postea ens reale in decem praedicamenta, non est diuisio per simpliciter opposita, illo modo quo animal diuiditur in animal rationale et irrationale, sed magis est diuisio uocis in significationes, illo modo quo Aristoteles in I Priorum diuidit contingens in contingens necessarium et ad utrumlibet et possibile commune. Et ideo sicut unum istorum trium membrorum praedicatur de alio, -- haec enim est uera contingens necessarium est possibile', similiter ista 'contingens ad utrumlibet est possibile'-, ita non obstante illa diuisione entis haec est uera 'ens rationis est ens reale', accipiendo 'ens reale' pro illo quod est uera qualitas exsistens in rerum natura. Si tamen accipiatur 'ens reale' uel 'extra animam' praecise pro illo quod non est in anima, tunc diuisio entis in decem praedicamenta non est diuisio per se communis in sua inferiora, sed est consimilis et aequiualens isti diuisioni 'ens reale extra animam quoddam importatur per hoc praedicamentum, quoddam per illud', et sic de singulis; uel tali 'omne reale ens extra animam uel est in tali praedicamento uel in tali'. Cum hoc tamen stat quod etiam in illis praedicamentis sunt multa quae non sunt entia extra animam.

[1.41. DE NUMERO PRAEDICAMENTORUM]

His praemissis uidendum est de numero praedicamentorum. Ponuntur autem ab omnibus auctoribus decem praedicamenta, sed in modo ponendi, ut mihi uidetur, multi moderni discordant ab antiquis. Nam multi ponunt quod in omni praedicamento sunt multa ordinabilia secundum superius et inferius, ita quod superius per se primo modo et in recto praedicatur de quolibet inferiori, tali praedicatione qualis est haec 'omne a est b'. Unde ut talem praedicationem habeant, de aduerbiis fingunt nomina abstracta, sicut de 'quando', quod est aduerbium, fingunt tale abstractum 'quandalitas' et de 'ubi' hoc nomen 'ubitas', et sic de aliis.

Sed antiqui, ut mihi uidetur, non posuerunt talem ordinem in quolibet praedicamento, et ideo hoc nomine 'praedicamentum' et similiter talibus nominibus 'genus', 'species' et consimilibus magis large utebantur quam faciunt multi moderni. Unde quando dixerunt semper superius praedicari de inferiori et quodlibet praedicamentum habere sub se species, extendebant 'praedicari' ad uerba, quo modo dicimus quod 'ambulat' praedicatur de homine, sic dicendo 'homo ambulat', similiter 'iste calceatur', 'iste armatur'. Extendebant etiam praedicationem ad praedicationem aduerbiorum et praepositionum cum casualibus suis, sicut exercemus in talibus propositionibus 'iste est hodie', 'iste fuit heri', 'iste est in domo', 'iste est in ciuitate'. Et ita in quolibet praedicamento inuenitur aliqua talium praedicationum. Non tamen oportet quod ibi sit semper praedicatio propria recti de recto. Et ideo non omnis ordo superioris et inferioris est secundum praedicationem, stricte accipiendo praedicationem, sed aliquis est in consequendo et in praedicando, large accipiendo praedicationem.

Et quia intentio antiquorum mihi uidetur rationabilior, ideo ipsam prosequendo primo ostendam quod haec fuit eorum intentio. Quod probari potest primo per Aristotelem enumerantem praedicamenta, ubi sic exprimit ea: "Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur singulum aut significat substantiam aut qualitatem aut quantitatem aut ad aliquid aut ubi aut quando aut situm esse aut habitum aut facere aut pati". Et postea exemplificans dicit: "Ubi, ut in loco; quando autem, ut in tempore, ut heri; situm esse uero, ut sedet aut iacet; habere, ut calceatus, armatus; facere uero, ut secare, urere; pati, ut secari, uri". Idem etiam patet in capitulo De facere et pati.

Item, Damascenus in Logica sua, cap. 32, dicit sic: "Oportet cognoscere quod decem sunt omnia praedicamenta, id est generalissima genera sub quibus refertur omnis uox simpliciter dicta. Sunt autem haec: substantia, ut lapis; quantum, ut duo, tria; ad aliquid, ut pater, filius; quale, ut album, nigrum; ubi, ut in Tyro, in Damasco, hoc autem loci ostensiuum est; quando, ut heri, cras, hoc autem temporis est ostensiuum; habere, ut uestimentum induere; situm esse, ut stare, sedere; facere, ut urere; pati, ut uri".

Et isti duo auctores, unus sanctus et alius philosophus, sufficiant ad probandum quod per praedicamenta non intelligunt nisi quaedam incomplexa continentia sub se diuersas uoces uel intentiones animae, de quibus tamen non praedicantur praedicatione propria et in recto.

Ad cuius euidentiam sciendum est quod secundum intentionem antiquorum exsistentia in praedicamentis non sunt nisi quaedam incomplexa ex quibus affirmatio et negatio, scilicet propositiones affirmatiuae et negatiuae, natae sunt constitui. Propter quod dicit Aristoteles, ubi prius: "Singula igitur eorum quae dicta sunt ipsa quidem secundum se in nulla affirmatione dicuntur, horum autem ad se inuicem complexione affirmatio fit".

Et similiter dicit Damascenus, sicut dictum est, quod sub decem praedicamentis "refertur omnis uox simpliciter dicta", hoc est omnis uox categorematica, quae non est affirmatio uel negatio. Et ita constat esse de intentione eorum quod illa quae sunt in praedicamentis sunt incomplexa ex quibus sunt propositiones natae componi. Et hoc est uerum tam de incomplexis mentalibus quam uocalibus; mentalia tamen principaliora sunt, sicut dictum est prius.

Sumitur autem distinctio istorum praedicamentorum, sicut innuit Commentator VII Metaphysicae, ex distinctione interrogatiuorum de substantia siue de indiuiduo substantiae. Unde secundum quod ad diuersas quaestiones factas de substantia per diuersa incomplexa respondetur, secundum hoc diuersa in diuersis praedicamentis collocantur. Unde omnia incomplexa per quae conuenienter respondetur ad quaestionem factam per 'quid est' de aliquo indiuiduo substantiae sunt in praedicamento substantiae, cuiusmodi sunt omnia talia 'homo', 'animal', 'lapis', 'corpus', 'terra', 'ignis', 'sol', 'luna' et huiusmodi. Illa autem per quae conuenienter respondetur ad quaestionem factam per 'quale' de substantia sunt in genere qualitatis, cuiusmodi sunt talia 'album', 'calidum', 'sciens', 'quadratum', 'longum', 'latum', et sic de aliis. Illa autem per quae respondetur ad quaestionem factam per 'quantum' de substantia uel substantiis demonstratis continentur in genere quantitatis, cuiusmodi sunt talia 'bicubitum', 'tricubitum' et huiusmodi. Illa autem per quae respondetur ad quaestionem factam per 'cuius' uel per consimile, quia forte ibi deficit nobis unum interrogatiuum generale, sunt in genere relationis. Illa autem per quae conuenienter respondetur ad quaestionem factam per 'ubi' sunt in genere ubi. Et quia ad quaestionem factam per 'ubi' numquam conuenienter respondetur nisi per aduerbium uel praepositionem cum suo casuali, sicut si quaeratur 'ubi est Sortes' conuenienter respondetur 'ibi uel hic, uel in Tyro uel in Damasco, uel in mari uel in terra', ideo ista incomplexa, pro quanto non sunt affirmationes uel negationes, dicuntur in genere ubi. Similiter ad quaestionem factam de substantia demonstrata per 'quando' numquam respondetur nisi per aduerbia uel per praepositiones cum suis casualibus, sicut si quaeratur 'quando fuit Sortes' conuenienter respondetur quod fuit heri uel in tali die, ideo praecise talia sunt in genere quando. Similiter ad quaestionem factam per hoc totum 'quid facit Sortes' conuenienter respondetur per uerba, sicut quod calefacit uel ambulat, ideo talia sunt in genere actionis. Et sic, proportionaliter, est de aliis, quamuis forte propter penuriam nominum aliquando interrogatiua propria praedicamentis et generalia nobis deficiant.

Ex isto sequitur quod talia concreta 'album', 'nigrum', 'calidum', 'amarum' magis directe sunt in genere qualitatis quam eorum abstracta. Propter quod Philosophius, in Praedicamentis, exemplificans de illis quae sunt in praedicamento qualitatis dicit: " Qualitas, ut album". Verumtamen accipiendo praedicamentum qualitatis pro aliquo quod uniuersaliter remouetur a substantia, sic talia concreta non sunt in genere qualitatis sed praecise abstracta. Et sic intellexi aliquando, quando dixi talia abstracta esse in genere per se et concreta per reductionem. Sed in talibus magis est difficultas uerbalis quam realis, ideo ad praesens pertranseo.

Et sufficiat scire quod omne incoinplexum per quod responderi potest ad aliquam quaestionem factam de substantia est in aliquo praedicamento, siue illud sit aduerbium siue uerbum siue nomen siue praepositio cum suo casuali. Alia autem incomplexa non sunt in aliquo praedicamento; propter quod coniunctiones et syncategoremata in nullo praedicamento reponuntur. Per talia enim 'si' et', 'omnis', 'nullus' ad nullam quaestionem de indiuiduo substantiae respondetur. Si autem per aliqua talia poterit aliquo modo responderi ad aliquam quaestionem certam, licet non ad omnem, illa possunt ad aliquod praedicamentum reduci.

[1.42. DE PRAEDICAMENTO SUBSTANTIAE]

Expeditis quibusdam generalibus circa praedicamenta, quamuis multa alia possent dici, de singulis in speciali dicendum est, et primo de substantia.

Circa quam primo considerandum est quod substantia multipliciter accipitur. Uno modo substantia dicitur quaecumque res distincta ab aliis, sicut frequenter talia inueniuntur in auctoribusi'substantia albedinis', 'substantia coloris', et sic de aliis. Aliter dicitur substantia magis stricte omnis res quae non est accidens realiter inhaerens alteri. Et sicsubstantia dicitur tam de materia quam de forma quam etiam de composito ex utrisque. Aliter dicitur substantia strictissime de illo quod nec est accidens alteri inhaerens nec est pars alicuius essentialis, quamuis possit componere cum aliquo accidente. Et isto modo substantia ponitur genus generalissimum.

Quod secundum Aristotelem in diuiditur in substantias primas et secundas. sed non est intelligendum quod ista sit diuisio alicuius communis praedicabilis de suis diuidentibus per se siue de pronominibus demonstrantibus illa diuidentia. Demonstrando enim quaincumque substantiam secundam haec est falsa 'haec est substantia'. Unde de haec est uera 'nulla secunda substantia est substantia', quae patere potest ex prae- cedentibus. Probatum est enim prius quod nullum uniuersale est substantia; omnis autem secunda substantia est quoddam uniuersale, cum sit genus uel species secundum Aristotelem; nulla igitur secunda substantia est substantia.

Item, secundum doctrinam Aristotelis quidquid negatur uniuersaliter ab omnibus contentis immediate sub aliquo communi negatur uniuersaliter ab illo communi; sed substantia secunda negatur ab omnibus immediate contentis sub substantia; igitur negatur uniuersaliter a substantia. Est igitur haec uera 'nulla substantia est secunda substantia', et per consequens nulla secunda substantia est substantia. Assumptum patet, nam haec est uera 'nulla substantia corporea est secunda substantia' et haec similiter 'nulla substantia incorporea est secunda substantia'. Quod prima sit uera, et per consequens secunda, eadem ratione, patet per eandem regulam, nam haec est uera 'nullum corpus animatum est substantia secunda' et similiter ista 'nullum corpus inanimatum est substantia secunda'. Et quod prima istarum sit uera, et eadem ratione secunda, probari potest per eandem regulam, nam haec est uera 'nullum corpus animatum sensibile est substantia secunda' et haec similiter 'nullum corpus animatum insensibile est secunda substantia'. Et quod prima istarum sit uera, et eadem ratione secunda, adhuc probari potest per eandem regulam, nam haec est uera 'nullum corpus animatum sensibile rationale est secunda substantia' et eadem ratione ista 'nullum corpus animatum sensibile irrationale est secunda substantia'. Et quod prima istarum sit uera patet, nam sua conuertibilis est uera 'nullus homo est secunda substantia', quae euidenter patet ex hoc quod quaelibet singularis est uera. Relinquitur igitur, secundum doctrinam Aristotelis, quod haec est simpliciter uera 'nulla substantia est secunda substantia', et ideo quacumque substantia secunda inferiori ad generalissimum demonstrata, haec est simpliciter falsa 'haec est substantia'.

Et ideo dicendum est quod ista diuisio non est nisi diuisio unius nominis communis in nomina minus communia, ut sit aequiualens isti diuisioni: nominum importantium seu significantium substantias extra animam quaedam sunt nomina propria uni substantiae, et illa nomina uocantur hic primae substantiae; quaedam autem nomina sunt communia multis substantiis, et illa nomina uocantur secundae substantiae. Quae nomina postea diuiduntur, quia quaedam sunt genera et quaedam sunt species, quae tamen omnia uere sutit qualitates. Et ita omnia illa nomina communia quae uocantur secundae substantiae sunt in praedi camento qualitatis, accipiendo 'esse in praedicamento' pro eo de cuius pronomine demonstrante ipsum praedicatur 'qualitas'. Omnia tamen illa sunt in praedicamento substantiae, accipiendo 'esse in praedicamento' pro illo de quo significatiue sumpto praedicatur 'substantia'. Unde in ista propositione 'homo est animal' uel 'homo est substantia', 'homo' non supponit pro se sed pro suo significato. Si enim supponeret pro se haec esset falsa 'homo est substantia' et haec uera 'homo est qualitas'. Sicut si haec uox 'homo' supponat pro se haec est falsa 'homo est substantia' et haec uera 'homo est uox et qualitas'. Et ita secundae substantiae non sunt nisi quaedam nomina et qualitates praecise significantes substantias, et propter hoc et non propter aliud dicuntur esse in praedicamento substantiae.

Et quod illud sit consonum dictis auctorum patet, nam Philosophus dicit in Praedicamentis quod " Omnis substantia uidetur hoc aliquid significare. Et de primis substantiis indubitabile et uerum est quod hoc aliquid significant". Ex quo patet quod Aristoteles uult quod substantia prima significat hoc aliquid; sed substantia particularis exsistens extra aninam non significat hoc aliquid, sed ipsa significatur; igitur primam substantiam uocat hic Aristoteles nomen substantiae particularis exsistentis extra animam. Et eadem ratione, et multo fortius, debet uocare secundas substantias ipsamet nomina.

Item, Boethius uult in diuersis locis super Praedicamenta quod Philosophus in libro illo tractat de uocibus, et ita per consequens uocat primas substantias et secundas ipsas uoces.

Similiter, Aristoteles dicit substantias primas et secundas esse in praedicamento substantiae, et ibidem ponit illa quae sunt in praedicamento substantiae esse incomplexa ex quibus componuntur propositiones. Propositiones autem non componuntur ex substantiis extra animam exsistentibus. Igitur etc.

Item, Damascenus ponit uoces collocari sub praedicamento substantiae. Non est igitur dissonum dictis antiquorum dicere quod Aristoteles uocat substantias secundas nomina communia substantiarum.

Nec istis obstat illud quod dicit Aristoteles quod species sunt magis substantiae quam genera, quia per tales propositiones non plus intendit nisi quod conuenientius respondetur ad quaestionem factam per 'quid est' de substantia demonstrata per speciem quam per genus. Et ideo talis propositio 'species est magis substantia quam genus' falsa est de uirtute sermonis, sed uera est secundum mentem quam habuit de ea Philosophus.

Breuiter igitur dicendum est quod talis diuisio est diuisio in nomina, quorum aliqua sunt propria, aliqua communia. Nomina propria dicuntur substantiae primae, nomina communia dicuntur substantiae secundae.

Verumtamen sciendum est quod Philosophus in Praedicamentis aequiuoce utitur termino 'primae substantiae'. Nam aliquando utitur illo pro ipsis nominibus substantiarum exsistentium extra animam, sicut ibi: "Primae substantiae significant hoc aliquid"; aliquando pro ipsis substantiis exsistentibus extra animam, sicut ibi: "Substantia est quae proprie et principaliter" etc. Propter quod quando Philosophus dicit quod "omnia alia aut de subiectis principalibus dicuntur substantiis aut in subiectis eisdem sunt", uocat ibi subiecta non quidem subsistentia realiter aliis sed subiecta propositionum. Unde sicut dicit Damascenus in Logica sua, cap. 8, subiectum dupliciter accipitur, scilicet secundum exsistentiam, et sic substantia singularis exsistens extra animam est subiectum accidentium; uel ad praedicationem, et sic particulare est subiectum ad uniuersalius. Et isto secundo modo accipit Philosophus subiecta quando dicit secundas substantias dici de subiecto. Et ita substantiae primae non sunt subiecta realiter subsistentia substantiis secundis, sed sunt subiecta per praedicationem. Ex quo patet quod Philosophus quandoque uocat substantias primas nomina et signa substantiarum exsistentium extra animam, nam dicit secundas substantias dici de substantiis primis tamquam de subiectis; quod non potest esse nisi per praedicationem. Igitur substantia prima in praedicatione est subiectum et secunda substantia est praedicatum; sed nulla propositio componitur ex substantiis extra animam; igitur illa prima substantia quae est subiectum propositionis respectu secundae substantiae non est substantia exsistens extra animam.

Propter quod quando dicit Aristoteles quod destructis primis substantiis impossibile est aliquid aliorum remanere, non intelligit de destructione reali et consistentia reali, sed intelligit de destructione per propositionem negatiuam, sub isto sensu: quando esse exsistere non praedicatur de aliquo contento sub aliquo communi tunc esse exsistere uere negatur ab illo communi et a proprietatibus et accidentibus propriis illi communi. Nihil aliud intendens nisi quod tales consequentiae bonae sunt: iste homo non est, ille homo non est, et sic de singulis; igitur nullus homo est; igitur nullum risibile est; igitur nullum grammaticum est; igitur nulla grammatica est; igitur nulla logica est. Si enim intelligeret de destructione reali falsum diceret. Quamuis enim nullus lapis esset, hoc genus 'lapis' posset remanere; adhuc enim posset aliquis formare istam propositionem 'nullus homo est lapis' et istam 'nullus lapis est asinus'; quod non posset facere nisi partes propositionis essent, et per consequens hoc genus 'lapis' esset. Tunc tamen de nullo uere affirmatiue praedicaretur in propositione mere de inesse et mere de praesenti.

[1.43. DE PROPRIETATIBUS SUBSTANTIAE]

Viso quae ponuntur in linea praedicamentali substantiae, uidendum est de quibusdam proprietatibus substantiae.

Ponit autem Aristoteles in Praedicamentis unam proprietatem substantiae quam dicit esse communem omni substantiae, scilicet tam primae quam secundae, uidelicet quod substantia non est in aliquo subiecto. Quae si intelligatur de substantia exsistente extra animam, manifesta est; nulla enim talis est in aliquo subiecto. Si autem intelligatur de substantiis primis et secundis quae sunt nomina substantiarum exsistentium extra animam, sic per istam propositionem 'substantia non est in subiecto' debet intelligi ista propositio, quae est actus signatus, 'de nullo nomine substantiae proprio uel communi significatiue sumpto praedicatur esse in subiecto, sed remouetur a quolibet tali significatiue sumpto esse in subiecto'. 'Unde quaelibet talis uera est 'homo non est in subiecto', 'animal non est in subiecto', 'Sortes non est in subiecto', et sic de aliis. Tamen si tales termini supponerent pro se et non pro suis significatis uere posset dici quod sunt in subiectis, sicut uere dicitur quod sunt partes propositionum, et per consequens uel sunt conceptus mentis uel uoces uel scripta.

Sed contra illud uidetur esse Aristoteles, nam de secundis substantiis concedit quod dicuntur de subiecto, et negat eas esse in subiecto; sed accipiendo uniformiter secundas substantias, non plus competit eis unum quam aliud:

Dicendum quod Philosophus non uniformiter accipit, nec hoc est necessarium; sed frequenter utile est propter breuitatem difformiter accipere eundem terminum. 'Unde per talem propositionem nihil aliud intelligit nisi quod nomina communia substantiarum praedicantur de subiectis. Et tamen de eisdem eodem modo supponentibus quo supponunt in illis actibus exercitis non uerificatur 'esse in subiecto'. Unde haec est uera 'Sortes est animal', et de animali eodem modo supponente quo supponit in ista 'Sortes est animal' non uerificatur esse in subiecto, quia si sic supponat 'animal' haec est falsa 'animal est in subiecto.

Alia proprietas substantiae ponitur, quae est quod omnibus substantiis secundis conuenit praedicari uniuoce, non tamen conuenit tantum substantiis secundis sed etiam differentiis, quamuis ista proprietas non conueniat primis substantiis.

Sciendum est quod nihil praedicatur uniuoce proprie loquendo nisi quod est commune ad multa, hoc est nisi illud quod significat multa uel natum est significare multa. Et ideo quia substantiae primae sunt propriae, et non significantes multa, ideo noti praedicantur uniuoce. Secundae autem substantiae significant multa. Hoc enim nomen 'homo' non significat primo unam naturam communem omnibus hominibus, sicut multi errantes imaginantur, sed significat primo omnes homines particulares, sicut auctoritate Damasceni prius ostensum est. Ille enim qui primo instituit hanc uocem 'homo', uidens aliquem hominem particularem, instituit hanc uocem ad significandum illum hominem et quamlibet talem substantiam qualis est ille homo. 'Unde de natura communi non oportuit eum cogitare, cum non sit aliqua talis natura communis. Non tamen est haec uox 'homo' aequiuoca, quamuis significet multa aeque primo, quia est signum subordinatum uni conceptui et non pluribus in significando illos plures homines aeque primo.

Tertia proprietas substantiae assignatur haec, scilicet quod prima substantia stgnificat hoc aliquid, secunda autem substantia significat quale quid. Et ex ista proprietate manifeste patet quod cum significare siue hoc aliquid siue quale quid non competat substantiis extra animam exsistentibus sed tantum Signis talium substantiarum, substantiae primae et secundae uocantur signa propria et communia substantiarum extra animam exststentium. Quod concedendum est.

Est tamen aduertendum quod significare hoc aliquid non est aliud quam significare unum et non plura, significare autem quale quid est esse natum significare plura. Et ideo quando dicit Aristoteles quod substantiae secundae significant quale quid, non intendit quod substantiae secundae significant aliquam qualitatem uel aliquid reale adueniens indiuiduo, -- hoc enim simpliciter falsum est, sicut potest patere ex praedictis --, sed intendit quod significant plura et non unum solum. Quod euidenter probatur ex littera sua in Praedicamentis, sicut patet in expositione quam edidi super eundem librum.

Quarta proprietas substantiae est quod substantiae nihil est contrarium. Circa quod sciendum est quod contrarietas dupliciter accipitur. Uno modo pro proprietate quadam terminorum, illo modo quo dicimus quod 'album' et 'nigrum' sunt contraria, quia impossibile est istos duos terminos 'album' et 'nigrum' de eodem et pro eodem simul uerificari. Aliter accipitur pro quadam proprietate conueniente rebus, et sic potest accipi tripliciter, scilicet stricte, large et largissime. Stricte dicuntur illae res contrariae quae in eodem subiecto mutuo se expellunt et partibiliter in eodem subiecto adquiruntur uel adquiri possunt, saltem naturaliter; et isto modo nulla substantia contrariatur alteri. Large dicuntur illae res contrariae quae mutuo se expellunt in eodem, quamuis naturaliter partibiliter adquiri non possunt in eodem subiecto primo. Et sic formae substantiales sunt contratiae, quia mutuo se expellunt in eadem materia. Largissime dicuntur illa contraria quae componuntur ex talibus contrariis. Et sic aer et ignis dicuntur contraria, quia componuntur ex formis substantialibus contrariis, secundo modo loquendo de hoc uocabulo 'contraria'. Primo modo substantiae nihil est contrarium, sed secundo modo et tertio substantia contrariatur substantiae. Primo modo loquitur Philosophus in Praedicamentis, aliter loquitur alibi de contrariis

Quinta proprietas substantiae est quod substantia non suscipit magis et minus. Quae sic est intelligenda: de nulla substantia una numero praedicatur primo aliquod commune in genere substantiae cum hoc aduerbio 'magis' et postea cum hoc aduerbio 'minus', nec e conuerso. Unde non est possibile quod istae duae, uel consimiles, successiue uerificentur 'Sortes est magis homo nunc quam prius uel magis animal nunc quam prius', 'Sortes est minus homo uel minus animal nunc quam prius'. Unde de nullo supponente pro substantia potest aliquod tale praedicatum uerificari 'hoc est magis homo uel magis animal nunc quam prius', 'hoc est minus homo uel minus animal nunc quam prius', sicut de eodem numero contingit uere dicere 'hoc est magis album nunc quam prius'.

Sexta proprietas substantiae est quod substantia, cum sit una et eadem numero, est susceptiua successiue contrariorum, sicut idem homo numero est primo niger et postea albus. Haec autem proprietas ita conuenit substantiae quod nulli alii potest conuenire, sicut dicit Aristoteles in Praedicamentis. Unde dicit ibidem sic:"Maxime uero uidetur proprium esse substantiae quod, cum unum et idem numero sit, susceptibile est contrariorum. Et in aliis quidem non habebit quis quid proferat quaecumque non sunt substantiae, quod cum sit unum et idem nuinero sit suscepttbile contrariorum, et uelut color etc, cum sit unum numero, non erit album et nigrum, neque actio aliqua, cum sit una et eadem, erit praua et studiosa; similiter autem et in aliis quae non sunt substantiae. Substantia uero, cum unum et idem numero sit, capax est contrariorum; ut quidam homo, cum unum et idem numero sit, aliquando est niger aliquando albus, sic et calidus et frigidus, prauus et studiosus. In nullis autem aliis aliquid tale uidetur". Ex isto patet quod de intentione Aristotelis fuit quod suscipere realiter contraria successiue soli substantiae competit, ita quod impossibile est aliquid aliud a substantia realiter suscipere contraria.

Ex quo, tamquam ex principio, sequuntur duo esse de mente Aristotelis, siue secundum ueritatem sint uera siue falsa. Primum est quod non est de mente Aristotelis quod quantitas sit quoddam accidens realiter distinctum a substantia, inhaerens realiter illi, et realiter exsistens subiectum qualitatum corporalium, sicut multi moderni dicunt quod quantitas est unum accidens exsistens in substantia et realiter subiectum qualitatum. Si enim ita esset, sequeretur necessario quod aliquid aliud a substantia, exsistens unum etidem numero, esset susceptiuum contrariorum per propriam mutationem, quia illa quantitas primo reciperet unam qualitatem contrariam et postea aliam. Immo, quantitas immediatius et prius susciperet contraria quam substantia, cum substantia, secundum eos, non sit immediatum subiectum qualitatum contrariarum sed mediatum tantum, nec per consequens suscipit contraria nisi mediante quantitate.

Aliud sequitur esse de mente Aristotelis, quod nullum accidens est subiectum alterius accidentis, saltem accidentis habentis contrarium. Si enim sic esset, aliud a substantia susciperet contraria successiue.

Et ex isto Sequitur quod est contra mentem Aristotelis dicere quod intellectus et uoluntas sunt quaedam accidentia ipsius animae intellectiuae, in quibus accidentibus primo recipiantur intellectiones et uolitiones et tales actus et habitus. Et eodem modo potentiae sensitiuae, secundum eum, non sunt quaedam accidentia recipientia alia accidentia. Sequitur etiam, secundum eum, quod relationes non sunt quaedam res distinctae realiter a substantia, subiectiue exsisistentes in quantitate et qualitate, quae sint accidentia realiter exsistentia in substantia.

Unde intentio Aristotelis est quod omne accidens est immediate exsistens in substantia, ita quod inter substantiam et quodcumque accidens suum nihil est medium in ratione subiecti. Unde Aristoteles, ut magis explanet intentionem suam per dubiorum remotionem, obicit contra se ipsum per orationem et opinionem, quae non sunt substantiae et tamen uidentur suscipere contraria; eadem enim oratio est primo uera et postea falsa. Et soluens dicit: "Sed si quis hoc suscipiat sed tamen in modo suscipiendi differt; nam ea quae in substantiis sunt ipsa mutata susceptibilia sunt contrariorum. Frigidum enim de calido factum mutatum est, alteratum enim factum est; et nigrum ex albo et studiosum ex prauo; similiter autem in aliis unumquodque mutationem suscipiens susceptibile est contrariorum. 0ratio autem et opinio ipsa quidem immobilia omnino perseuerant, cum uero res mouetur contrarium fit circa eam, ut quod sedeat aliquis, oratio uero permanet eadem, cum uero res mota, aliquando quidem uera aliquando quidem falsa. Similiter autem et in opinione. Quapropter solummodo substantiae proprium est eo quod secundum sui mutationem captabilis sit contrariorum".

Ex ista solutione patet quod intentio sua est quod nihil aliud a substantia potest moueri ab uno contrariorum ad reliquum, quod tamen falsum esset si quantitas esset immediatum subiectum qualitatum et tamen differret realiter a substantia. Et ideo quod oratio aliquando est uera aliquando falsa, hoc non est quia ipsa oratio mutatur et aliquando recipit realiter ueritatem et aliquando falsitatem, sed hoc est propter mutationem alicuius substantiae, saltem localem.

Unde ad euidentiam istius solutionis est sciendum quod tam hoc nomen 'contraria' quam hoc uerbum 'suscipere' accipitur aequiuoce. Hoc enim nomen 'contraria', sicut tactum est prius, dupliciter, ad praesens, accipitur. Nam uno modo uerificatur de aliquibus pro ipsis rebus extra, sicut dicimus quod albedo et nigredo sunt contraria. Aliter uerificatur de terminis, sicut dicimus quod isti termini 'album' et 'nigrum' sunt contraria. Unde dicimus quod de eodem particulariter sumpto possunt uerificari contraria, sicut sic dicendo 'homo est albus', 'homo est niger', quod non potest uerificari nisi de terminis solis. Et contraria isto modo dicta dupliciter accipi possunt, scilicet stricte, et tuuc dicuntur contraria quia significant res contrarias. Aliter potest hoc uocabulum 'contraria' accipi large, et tunc dicuntur illa contraria quae non possunt de eodem pro eodem simul uerificari sed successiue.

'Suscipere' autem dupliciter accipitur, scilicet per realem inexsistentiam uel per praedicationem. Accipiendo 'contraria' primo modo, oratio nullo modo suscipit contraria. Sed accipiendo 'contraria' secundo modo, scilicet pro terminis, et hoc large, et 'suscipere' secundo modo, sic oratio suscipit contraria, hoc est dictu oratio non recipit in se tamquam accidens in subiecto aliqua contraria, sed de oratione praedicantur contraria successiue, non quidem contraria quae sunt res contrariae mutuo se expellentes, sed termimi qui non possunt de eodem pro eodem simul uerificari sed successiue. Substantia autem recipit realiter per inhaerentiam contraria in se tamquam accidentia in subiecto.

Et hoc est quod subdit Aristoteles: "Si quis autem et hoc recipiat, opinionem scilicet et orationem dicens susceptibilia esse contrariorum", scilicet per realem inhaerentiam, "non est uerum", quia oratio non recipit realiter contraria. Et subdit: "Oratio namque et opinio susceptibilia contrariorum esse dicuntur", hoc est oratio et opinio sunt susceptibilia contrariorum per praedicationem, "non in eo quod ipsamet aliquid contrariorum suscipiant", supple per realem inhaerentiam, "sed in eo quod circa alterum aliqua passio facta sit. Nam in eo quod res est uel non est dicitur oratio uera uel falsa, non in eo quod captabilis sit contrariorum. Simpliciter autem a nullo neque oratio mouetur neque opinio".

Vult dicere quod quamuis ista contraria 'uerum' et 'falsum' successiue uerificentur de eadem oratione, sicut ista oratio manens eadem numero 'tu sedes' est primo uera et postea falsa, tamen ista oratio non recipit realiter contraria, quia per hoc quod ista oratio est falsa quae prius fuit uera, nihil est realiter in oratione ista magis nunc quam prius. Sed ideo praecise nunc dicitur falsa et non prius, quia nunc significat aliter esse a parte rei quam est et prius significauit ita esse a parte rei sicut fuit. Unde nunc significat te sedere, et tamen non sedes, ideo est falsa; et prius fuit uera, quia prius sedisti, sicut ista oratio significauit. Et tamen ista oratio nihil recipit in se nec mutatur in aliquo. Propter quod subdit Aristotelis: 'Quapropter non erunt susceptibilia contrariorum, cum nulla in eis passio facta sit'.

Ex isto processu Aristotelis euideiiter apparet quod de intentione sua non est quod ueritas et falsitas propositionum sunt quaedam qualitates propositionum inhaerentes eis. Si enim ita esset, Sequeretur quod propositio quae est aliquando uera, aliquando falsa, realiter susciperet contraria. Sequeretur etiam quod quandocumque aliquid mouetur extra me et postea quiescit quod una qualitas noua esset in anima cuiuslibet formantis talem propositionem 'hoc mouetur' et alia deperderetur. Immo sequeretur quod propositio scripta uere alteraretur per hoc quod musca uolat. Quae omnia sunt absurda et simpliciter falsa.

Immo uidetur quod in theologia sequeretur haerests manifesta. Nam si ueritas et falsitas propositionum sunt tales qualitates propositionum sicut albedo et nigredo sunt qualitates corporum, tunc quandocumque ueritas aliqua erit, haec erit uera 'haec ueritas est', sicut quandocumque aliqua albedo erit, haec erit uera 'haec albedo est'. Et eodem modo de qualibet falsitate. Tunc accipio falsitatem istius propositionis 'Deus aliquid creat de nouo': haec per illam opinionem est una qlalitas propositionis, inhaerens sibi, et per consequens est alia res a Deo. Tunc quaero: aut ista res potest creari a Deo aut non potest. Si non potest, igitur est aliquid aliud a Deo quod a Deo creari non potest; quod est contra Euangelistam, dicentem: Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nilil. Si potest creari a Deo de nouo, ponatur in esse. Tunc erit haec uera 'haec falsitas de nouo a Deo creatur'; et sequitur 'haec falsitas de nouo a Deo creatur, igitur aliquid de nouo creatur'; et ultra 'igitur haec est uera: aliquid de nouo creatur a Deo', et per consequens non est falsa; et ultra 'igitur haec falsitas istius propositionis non est'; et ultra 'igitur non creatur a Deo de nouo'. Patet igitur quod falsitas non est talis qualitas propositionis.

Quid igitur est ueritas et falsitas? Dico quod Aristoteles diceret quod ueritas et falsitas non sunt res distinctae realiter a propositione uera uel falsa. Et ideo nisi ista abstracta 'ueritas' et 'falsitas' includant aliqua syncategoremata uel aliquas dictiones aequiualentes, haec est concedenda 'ueritas est propositio uera et falsitas est propositio falsa'.

Sed numquid argumentum praecedens procedit contra istum modum ponendi ueritatem et falsitatem? Dicendum est quod non, quia posito quod haec esset uera 'ueritas est propositio uera et falsitas est propositio falsa', tunc esset haec propositio falsa 'quandocumque haec falsitas erit, haec erit uera: haec falsitas est'. Et ideo concedendum esset quod haec falsitas istius propositionis 'Deus aliquid creat de nouo' potest creari a Deo de nouo. Haec tamen est impossibilis 'haec falsitas creatur a Deo', sicut haec est uera 'album potest esse nigrum', haec tamen est impossibilis 'album est nigrum'.

Et ratio quare ista opinio potest sic dicere, et non praecedens, est ista: quia scilicet ista opinio habet dicere quod ista nomina 'ueritas' et 'falsitas' non sunt nomina simpliciter absoluta sed connotatiua; prior autem opinio habet dicere quod sunt nomina mere absoluta, sicut ista 'albedo', 'nigredo', 'calor' et 'frigus'.

Ista autem secunda opinio est de mente Aristotelis, sicut opinio sua est quod nulla res realiter per inhaerentiam suscipit quaecumque accidentia contraria nisi sola substantia. 'Unde in fine capituli de substantia concludit: "Quare proprium erit substantiae quod, cum sit unum et idem numero, secundum sui mutationem contrariorum esse susceptibilis dicitur. Et de substantia quidem haec dicta sunt".

[1.44. DE PRAEDICAMENTO QUANTITATIS]

Sequitur nunc disserere de praedicamento quantitatis.

Circa quod est primo sciendum quod hoc commune 'quantitas' est quaedam intentio animae, habetis sub se multa contenta ordinata secundum superius et inferius. Et quia communiter ponitur a modernis quod quaelibet quantitas est quaedam res distincta realiter et totaliter a substantia et qualitate, ita quod quantitas continua est unum accidens medium inter substantiani et qualitatem, quae ponitur esse subiectiue in substantia et esse subiectum qualitatum. similiter ponitur quod quantitas discreta est quaedam res distincta realiter a substantiis, et idem ponitur de loco et tempore. Ideo de ista opinione perscrutandum est.

Primo autem uolo ostendere quod ista opinio est contra mentem Aristotelis. secundo ponam aliquas rationes contra eam. Tertio recitabo opinionem contrariam, quae mihi uidetur esse de mente Aristotelis, siue sit uera siue falsa, siue catholica siue haeretica.

Quod autem ista opinio sit contra mentem Aristotelis, ostensum est in praecedenti capitulo, quia secundum eum, sicut dictum est ibi, nullum accidens distinctum realiter a substantia est susceptiuum contrariorum per sui mutationem. Si autem quantitas esset accidens et subiectum qualitatum, manifestum est quod mutaretur in recipiendo qualitatem, et ita per mutationem sui in se reciperet contraria, quod est contra mentem Aristotelis.

Item, de mente Aristotelis est, sicut patet IV Physicorum, quod aer potest condensari sine mutatione omnium qualitatum uel aliquarum. Unde quando aer condensatur, non oportet quod deperdat aliquam qualitatem, uel saltem non oportet quod amittat omnem qualitatem quam habuit prius. Ex quo arguo: quando aer condensatur, aut manet tota quantitas praecedens, et praecise illa quae prius, aut non. si sic, igitur eadem quantitas est nunc minor quam prius per hoc solum quod partes quantitatis propinquius iacent nunc quam prius; igitur cum partes substantiae sint eodem modo propinquius iacentes nunc quam prius, et propter aliud non ponitur quantitas, uidetur quantitas esse superflua. Si autem non manet tota quantitas quae prius, igitur aliqua pars deperditur; et cum ad corruptionem subiecti immediati corrumpatur accidens eius, sequitur quod non omnis qualitas manet, quod est contra Aristotelem.

Item, de mente Aristotelis est quod omne accidens est in aliquo subiecto primo, ita quod si sit accidens partibile, una pars illius accidentis est in una parte subiecti et alia pars accidentis in alia parte subiecti, sicut tota albedo est in toto corpore et pars albedinis est in parte corporis. Si autem sit accidens indiuisibile, est in aliquo subiecto indiuisibili primo. Ex quo arguo quod punctus non sit alia res a linea, nec linea alia res a superficie, nec superficies alia res a corpore; et eadem ratione corpus non est alia res a substantia et qualitate secundum eum.

Quod autem ex praedicto principio sequatur quod punctus non sit alia res a linea, probo sic. si punctus sit accidens absolutum, distinctum a substantia, igitur est in aliquo subiecto primo. Tunc quaero: aut in substantia aut in linea. Non in substantia, quia aut in substantia diuisibili, quod est impossibile, quia tunc pars esset in parte, et ita punctus esset accidens diuisibile, quod negant. Aut est in substantia indiuisibili, quod est impossibile, quia secundum Aristotelem in genere substantiae non est nisi materia et forma et compositum, quorum quodlibet, secundum eum, est diuisibile. Sic igitur punctus non est accidens indiuisibile exsistens subiectiue in aliqua substantia immediate tamquam in subiecto primo. Nec est primo in linea, nec in parte lineae, tamquam in subiecto primo, quia linea, et quaelibet pars lineae, est diuisibilis, et per consequens non est subiectum primum accidentis indiuisibilis. Sic igitur patet quod de mente Aristotelis est quod punctus non est accidens indiuisibile; et eadem ratione linea non est accidens indiuisibile secundum latitudinem distinctum realiter a superficie; et eadem ratione nec superficies est accidens indiuisibile secundum profunditatem distinctum realiter et totaliter a corpore. Et Aristoteles non plus ponit corpus, quod est quantitas, esse distinctum realiter a substantia quam ponit lineam et superficiem distingui a corpore.

Propter quod mihi uidetur quod de intentione Aristotelis est quod quantitas continua non est res absoluta realiter et totaliter distincta a corpore.

Ideo contra istam opinionem communem modernorum intendo aliquas rationes, etiam theologicas, recitare, siue concludant siue non, saltem ualeant quantum ualere possunt.

Unde arguo sic primo: omnem rem absolutam, priorem alia, potest Deus conseruare sine mutatione locali eiusdem et rem posteriorem destruere. Cum igitur, secundum opinionem communem, hoc lignum sit quaedam substantia habens partes, quarum una est sub parte quantitatis inhaerentis toti et alia pars substantiae ligni sub alia parte quantitatis, et ista res substantialis est prior natura illa quantitate inhaerente sibi, poterit Deus sine mutatione locali istis substantiae conseruare eam et destruere illam quantitatem. Quod si sit possibile, ponatur in esse. Quo facto quaero: aut ista substantia habet partem distantem a parte aut non. Si sic, igitur est quanta sine quantitate addita, igitur illa superfiuit. Si non habet partem distantem a parte et prius distabant illae partes, igitur sunt mutatae localiter, quod est contra hypothesim.

Item, omne quod per se ipsum et per partes suas intrinsecas est praesens alicui quanto, ita quod totum est praesens toti et partes partibus, per se ipsum et per partes suas intrinsecas habet partem distantem a parte; omne autem tale per se et per partes suas est quantum. sed substantia materialis per se ipsam et per partes suas est praesens alicui toti quanto, puta saltem illi quantitati informanti eam, si sit talis quantitas informans eam. Igitur per se ipsam et per partes suas habet partem situaliter distantem a parte; igitur per se ipsam et per partes suas est quanta

Item, quod quantitas non sit tale accidens medium inter substantiam et qualitatem et subiectum qualitatum, potest probari per sacramentum Altaris. Quia si sic, qualitates remanentes in sacramento Altaris essent in quantitate subiectiue. Consequens uidetur falsum multis, igitur antecedens. Falsitatem consequentis probo. Primo, quia tunc illae qualitates non essent per se subsistentes, quod est contra Magistrum, libro IV Sententiarum, ubi loquens de colore, sapore, pondere et huiusmodi qualitatibus, dicit quod talia accidentia sunt ibi per se subsistentia.

Similiter, si quantitas esset subiectum illarum qualitatum, illa quantitas uere esset ponderosa et alba et sapida. Consequens est contra Glossam, De consecratione, distinctione secunda, super illud capitulum 'Si per negligentiam', ubi dicit Glossa quod 'ponderositas remanet ibi cum aliis accidentibus, tamen nihil est ibi ponderosum'.

Istae rationes probant quod quantitas Ionga, lata et profunda non est res distincta a substantia et qualitate.

Quod autem linea non sit distincta a superficie, probo. Quia si linea esset talis res alia, continuans superficies ad inuicem, diuidatur illa superficies. Qua diuisa, quaero: aut est aliqua linea noua aut solum linea prior manet. Si est aliqua linea noua, erunt infinitae nouae, quia diuiso corpore infinitae superficies erunt, habentes infinitas lineas, sicut diuisa superficie erunt infinita puncta terminantia infinitas lineas. Si nulla linea sit noua, igitur remanet illa quae praefuit, et non magis cum una parte superficiei quam cum alia. Igitur uel remanebit per se uel remanebit in distinctis locis cum utraque superficie; quorum utrumque est absurdum, igitur et illud ex quo sequitur.

Item, si linea sit alia res a superficie et punctus a linea, igitur poterit Deus conseruare lineam et destruere punctum. Quo facto, quaero: aut linea est finita aut infinita. Non infinita, manifestum est, igitur finita, et tamen sine puncto. Igitur frustra ponitur punctus terminans lineam.

Similiter, posset Deus conseruare lineam destruendo omnia puncta. Quo facto adhuc linea esset linea, et per consequens quantitas; et non quantitas discreta, igitur continua; igitur uere esset continua, quamuis non esset ibi aliqua alia res a partibus lineae copulans partes ad inuicem. Frustra igitur ponuntur talia puncta distincta a linea. Et eadem ratione frustra ponuntur lineae distinctae a superficiebus, et eadem ratione frustra ponuntur superficies distinctae a corporibus.

Ideo est alia opinio de quantitate, quae mihi uidetur esse de mente Aristotelis, siue sit haeretica siue catholica, quam uolo nunc recitare, quainuis nolim eam asserere. Et ideo quando istam opinionem posui et scripsi super philosophiam, non scripsi eam tamquam meam sed tamquam Aristotelis, quam exposui ut mihi uidebatur, et eodem modo nunc sine assertione recitabo eam.

Est autem ista opinio, quam etiam multi theologi tenent et tenuerunt, scilicet quod nulla quantitas est realiter distincta a substantia et qualitate, siue tales propositiones 'substantia est quantitas', 'qualitas est quantitas' sint concedendae siue non. Et de quantitate quidem continua permanente tenetur per istum modum, scilicet quod quantitas continua pemanens nihil aliud est nisi res una habens partem situaliter distantem a parte, ita quod ista duo 'quantitas continua permanens' et 'res una habens partem distantem a parte' sint aequiualentia in siginficando, in tantum quod erunt termini conuertibiles, nisi aliquis modus syncategorematicus uel aliqua determinatio inclusa aequiualenter in uno impediat conuertibilitatem et praedicationem unius de alio. Et ideo, cuni substantia liabeat partem situaliter distantem a parte, et similiter qualitas, aliqua quantitas non erit alia res a substantia, et aliqua quantitas non erit alia res a qualitate.

Nec uidetur multum consonum theologiae dicere quod Deus non possit facere istas partes substantiae distare situaliter nisi rem aliam absolutam coniungat eisdem. Quod si potest facere, uere ista substantia habebit partem distantem a parte sine re absoluta addita eis, et per consequens erit quanta sine alia re absoluta. Et idem argumentum fieri potest de qualitate. Et ideo, cum substantia possit esse quanta sine quantitate quae sit alia res, et similiter qualitas, quantitas talis media inter substantiam et qualitatem uidetur omnino superfluere.

Propter quod dicunt quod nulla quantitas est alia a substantia et qualitate, sicut nulla est res habens partem situaliter distantem a parte nisi substantia et qualitas. Unde et de sacramento Altaris dicunt quod post consecrationem corporis Christi una quantitas, quae praecessit, erat eadem realiter cum substantia panis, et illa non manet; sed praeter illam manet una quantitas quae est eadem cum qualitate, in qua tamen quantitate non est aliqua qualitas subiectiue, sed omnia accidentia remanentia post consecrationem remanent simul cum corpore Christi sine omni subiecto, quia per se subsistentia. Sic igitur dicunt de quantitate continua.

De quantitate autem discreta dicunt quod numerus nihil aliud est quam ipsae res numeratae. Unde dicunt quod sicut unitas rei non est aliquod accidens additum illi rei quae est una, ita numerus non est aliquod accidens additum illis rebus quae sunt numeratae.

Quod autem unitas non sit aliquod accidens additum rei quae est una, potest ostendi, quia si sit accidens, secundum omnes oportet quod sit respectiuum uel absolutum. Non respectiuum, quia nullum terminum realem habere potest. Unde ad hoc quod aliquid sit unum, non oportet quod sit alicuius unum, nec quod sit alicui unum, et sic de aliis casibus sub quibus aliquid dicitur ad aliud. Nec est accidens absolutum, quia tunc uel esset qualitas, quod euidenter patet esse falsum, uel est quantitas, et tunc uel continua uel discreta, quorum utrumque patet esse falsum. Reliquitur igitur quod unitas non est aliquod accidens realiter distinctum ab illo quod est unum et additum sibi in re extra. Et eadem ratione nec numerus erit accidens additum rebus numeratis.

De loco etiam et tempore dicunt quod non sunt res aliae distinctae. Sed de hoc in libro Physicorum perscrutatum est.

De oratione autem dicunt quod non est nisi ipsae uoces prolatae.

Istis uisis consequenter habent positores praedictae opinionis ponere quod punctus, linea, superficies et corpus et numerus non sunt res totaliter distinctae et realiter nec inter se nec a substantia et qualitate.

Verumtamen, secundum eos, non obstante identitate illorum quae importantur per omnia ista, tamen ista praedicabilia sunt distincta et sunt distinctae species quantitatis. Aliquando enim praedicabilia habent eadem significata et tamen in tantum distinguuntur quod praedicatio unius de alio est impossibilis. Isti enim termini 'homo' et 'homines' idem significant, et tamen haec est impossibilis 'homo est homines'. Ita est in proposito quod omnia ista easdem res significant et tamen sunt distinctae species et distincta praedicabilia.

[1.45. DE OBIECTIONIBUS CONTRA PRAEDICTAM OPINIONEM]

Ut autem magis pateat intentio sic opinantium, ponendae sunt aliquae obiectiones propter quas uidetur quod praedicta opinio sit contra mentem Aristotelis et suorum sequacium.

Et primo uidetur dicere oppositum in libro Praedicamentorum, ubi dicit quod multum album non est quantum nisi per accidens. Si tamen quantitas esset qualitas, album esset per se quantum, immo esset per se quantitas.

Item, dicit idem V Metaphysicae: "Secundum accidens uero dictorum quantorum hoc quidem sic dicitur sicut dictum est, quod musicum quantum et album, per esse quantum quidem cui insunt". Ex quo sequitur quod album inest alicui quod est quantum per se, et album est tantum quantum per illud; et ita albedo non est quantitas.

Item, ibidem: "Alia dicuntur secundum se quanta, alia secundum accidens: ut linea quantum aliquid secundum se, musicum uero secundum accidens".

Item, Aristoteles in Praedicamentis ponit quod aliquae sunt quantitates habentes positionem quarum partes copulantur ad aliquem teminum communem, sicut partes lineae ad punctum, partes superfificiei ad lineam et partes corporis ad superficiem. Sed partes alicuius non copulantur ad aliquam partem eiusdem totius; igitur punctus distinguitur a linea et linea a superficie et superficies a corpore.

Item, in libro Posteriorum dicit quod punctus est indiuisibilis; quod non competit lineae neque superficiei.

Item, uult quod unitas est indiuisibilis; et per consequens non est corpus nec linea nec superficies, nec est punctus; igitur est aliquid praeter ista et praeter numerum, quia unitas non est numerus; cuius oppositum asserit praedicta opinio.

Item, I Physicorum contra Parmenidem et Melissum probat plura esse si substantia et quantum sunt; quod non ualeret si substantia esset quantitas.

Sed istis non obstantibus mihi uidetur quod praedicta opinio sequitur ex principiis Aristotelis, siue sit uera siue falsa.

Est autem intelligendum primo quod Philosophus in diuersis locis aequiuoce utitur istis uocabulis 'per se' et 'per accidens'. Quantum autem ad praesens sufficit: Aristoteles in locis allegatis non accipit 'per se' et 'per accidens' ita generaliter sicut in I Posteriorum. Sed illam propositionem dicit esse 'per se' quae uera est, et simul cum hoc praedicatum nihil connotat quin aliquid tale consimili modo significandi connotetur per subiectum, ita quod euidentem contradictionem includit illam propositionem esse falsam simul cum ueritate propositionis enuntiantis esse de subiecto.

Vel propositionem 'per se' praecise uocat illam in qua praedicatur pars definitionis de definito, uel definitio de deftinto, uel idem de se, uel synonymum de synonymo; aliam autem propositionem uocat propositionem per accidens.

Et per istud patet ad primas instantias. Quando enim dicitur quod 'multum album non est quantum nisi per accidens', intendit Philosophus dicere quod haec est per accidens 'album est quantum', propter hoc quod hoc praedicatum 'quantum' connotat uel significat partem distare a parte, hoc autem subiectum 'album' nihil tale connotat; propter quod hoc praedicatum 'quantum' non debet poni in definitione albi nec e conuerso. Cum hoc tamen stat quod album uere et realiter sit quantum et similiter quod sit uere quantitas. Unde Philo sophus non plus concedit quod album est quantum quam quod album est quantitas: sicut igitur uere et realiter album est quantum, quamuis per accidens, ita uere et realiter, secundum intentionem Philosophi, album est quantitas, quamuis per accidens.

Quod autem haec sit intentio Philosophi patet per eundem, ubi prius. Unde postquam enumerauit species quantitatis et differentias earum dicit sic: "Proprie autem quantitates hae solae sunt quas diximus, alia uero omnia secundum accidens; ad hoc autem aspicientes et alias dicimus quantitates esse, ut multum album dicitur eo quod superficies multa sit". Ex quo colligi potest quod intendit quod de aliis ab illis ibi enumeratis uere dicitur hoc praedicabile 'quantitas', ut album uere dicatur quantitas, quamuis non proprie sed per accidens. Unde dicit: "Ad hoc autem aspicientes et alias dicimus quantitates esse", [id est] et de aliis dicitur hoc nomen 'quantitas', quamuis non per se sed per accidens, de illis autem dicitur per se et proprie, et hoc quia hoc praedicabile 'quantitas' ponitur in definitione eorum. Non sic autem ponitur in definitione albi, nec musici nec hominis nec lapidis.

Unde sciendum est quod numquam Philosophus facit distinctionem quantum ad significationem inter ista duo nomina, quorum unum est abstractum et alterum concretum, 'quantum' et 'quantitas', sed quidquid concedit de uno concedit et de reliquo et indifferenter ponit unum uel aliud. Unde apud eum synonyma sunt, nisi forte abstractum includat aliquod syncategorema uel aliam dictionem aequiualentem quantum ad significationem.

Per idem ad secundam auctoritatem, quod album et musicum dicuntur quanta per accidens, quia istae propositiones 'album es quantum', 'musicum est quantum' et consimiles non sunt per se ita quod in eis praedicetur pars definitionis de definito. Et quando dicitur quod sunt quanta per illud cui insunt, non accipit 'inesse' per realem inexsistentiam sed per praedicationem. Unde haec non est uera 'album est quantum' nisi quia superficies, quae praedicatur de albo, est quanta. Haec enim est primo uera 'superficies est quanta'. Et propterea quia album praedicatur de superficie et e conuerso, ideo haec est uera 'album est quantum.

Per idem ad aliam auctoritatem: quod ideo dicit alia esse quanta per se, puta lineam, corpus et huiusmodi, quia tales propositiones sunt per se 'linea est quantitas', 'corpus est quantitas' et huiusmodi. Alia autem sunt per accidens, quia tales propositiones sunt per accidens 'album est quantitas', 'musicum est quantitas'.

Ad aliud de Praedicamentis dicendum est quod non est intentio Philosophi dicere quod quantitates habentes positionem habeant partes copulatas ad aliquam rem distinctam totaliter ab illis partibus, quia tali rei, secundum eum, nullum posset subiectum assignari. Oporteret etiam quod esset per se in genere, cum non possit poni pars alicuius exsistentis in genere; et ita esset quantitas uel substantia uel qualitas etc., quorum quodlibet est falsum. Sed intendit Philosophus quod una pars extenditur ad aliam partem, ita quod nihil est penitus medium inter illas partes; et quod hoc est de ratione continui permanentis quod partes sint ad se protensae mutuo, ita quod si una non sit protensa usque ad aliam non erit ex eis unum continuum.

Et ista est differentia inter quantitatem continuam et discretam, secundum Aristotelem, quia ad quantitatem discretam nihil refert an illa quae constituunt quantitatem discretam sint distincta loco et situ uel non, an etiam inter ea sit medium uel non sit medium. Unde ad hoc quod duo homines sint duo nihil refert an inter illos duos homines sit mediuni uel non sit medium. Ita enim sunt duo quando nihil est medium inter eos sicut quando distant ab inuicem per centum leucas, nec in aliquo propter propinquitatem uel distantiam uariatur ista praedicatio istius praedicati 'duo' de istis hominibus, immo si simul essent in eodem loco ita essent duo sicut si non essent in eodem loco. Non sic autem est de partibus continui, quia ad hoc quod sint continuae oportet quod nihil sit medium inter eas, sed oportet quod una sit protensa usque ad aliam, et tamen quod distent situ, et quod faciant unam rem numero, quia aliter non sunt continuae. Si enim non constituant unam rem numero, uel non sint usque ad se protensae mutuo, uel non sint distantes loco uel situ non sunt continuae. Nullum autem praedictorum requiritur ad quantitatem discretam. Et propter lioc dicit Aristoteles quod partes copulantur ad terminum communem, hoc est sunt ad se protensae, simul cum hoc quod non sunt in eodem loco, in tantum quod si esset aliquod indiuisibile, illud terminaret utrumque. Non sic autem est de quantitate discreta, quia partes non sunt necessario ad se protensae, immo ita possunt constituere quantitatem si aliquid sit medium sicut si nihil sit medium.

Et propter idem dicit quod partes quantitatis continuae habent positionem, quia ad hoc quod sint partes quantitatis continuae oportet quod situaliter distet una ab alia, ita quod contingat dicere quod una pars est ibi et alia hic et alia alibi. Ad quantitatem autem discretam non requiritur talis distantia situalis, sicut dictum est. Unde materia et forma uere sunt duae res, et tamen situaliter non distant.

Ad aliud dicendum est quod quando Philosophus dicit punctum esse indiuisibilem, uel loquitur secundum opinionem famosam, uel loquitur condicionaliter: quod punctus esset indiuisibilis si esset alia res a quantitate. Vel per illam propositionem 'punctus est indiuisibilis' intelligit istam 'una pars continui extenditur ad aliam sine aliquo diuisibili medio inter illas partes', sicut per istam 'partes lineae copulantur ad teminum communem' intelligit istam 'partes lineae protenduntur ad se sine aliquo medio intercepto'.

Ad aliud dicendum est quod Philosophus non intendit quod unitas sit quaedam res omni parte carens, quia talis res nulla potest esse in istis inferioribus secundum eum, sed per istam propositionem 'unitas est indiuisibilis' intelligit istam 'illud quod est unum non est plura'. Et quod haec sit intentio sua declaraui per eundem II Physicorum, ideo hic causa breuitatis omitto.

Ad ultimum dicendum est quod Philosophus non intendit probare multa esse si substantia et quantum sint, per hoc quod substantia non est quantitas, sed per hoc quod impossibile est quod aliquid sit quantum nisi contineat partium pluralitatem. Et ita necessarto si substantia et quantum sunt, multa sunt, quia scilicet partes illius quantitatis sunt. Et hoc sufficit Philosopho contra illos antiquos.

Sic igitur dico quod intentio Aristotelis fuit negare omne indiuisibile in istis inferioribus, nisi forte ponat animam intellectiuam indiuisibilem. Voluit etiam ponere quod omnis res uel est substantia uel qualitas. Et si inueniatur aliquando dicere substantiam non esse quantitatem, uel qualitatem non esse quantitatem, intelligit quod haec propositio non est per se 'substantia est quantitas' nec etiam ista 'qualitas est quantitas'. Et hoc quia hoc nomen 'quantitas' si accipiatur pro quantitate continua permanente connotat unam partem ab alia distare situaliter, non stc autem hoc nomen 'substantia' uel 'qualitas'.

Dico igitur quod intentio Aristotelis et multorum aliorum fuit quod omnis quantitas non est aliqua res totaliter distincta a substantia et qualitate, nec punctus, linea, superficies et corpus sunt res inter se secundum se totas distinctae.

Tenentes autem communem opinionem moderunorum dicerent quod punctus est alia res a linea, copulans et continuans partes lineae ad imuicem; linea autem est alia res a superficie, continuans et copulans partes superficiei; superficies autem est alia res a corpore, continuans et copulans partes corporis ad inuicem; numerus quoque est alia res a rebus numeratis, et accidens exsistens in eis; et similiter oratio est alia res a uoce prolata et quantitas eius. Idem etiam dicerent de loco et tempore quod sunt distinctae res inter se et ab omnibus supra dictis.

[1.46. DE ILLIS QUAE PONUNTUR IN GENERE QUANTITATIS]

Visa uarietate opinionum circa distinctionem et identitatem quantitatis cum substantia et qualitate secundum utramque opinionem, uidendum est de illis quae ponuntur in genere quantitatis. Et primo secundum opinionem primam, quae mihi uidetur esse Philosophi.

Unde secundum illam opinionem dico quod omne illud per quod responderi potest ad quaestionem factam per 'quantum' reponendum est in genere quantitatis. Et accipio hic hoc interrogatiuum 'quantum' secundum quod est commune et quasi generale ad 'quantum' stricte sumptum et ad 'quot'.

Potest autem per tale interrogatiuum quaeri de pluribus, ita quod interrogatiuum est expressiuum plurium, sicut si quaeram 'quot sunt hic intus', 'quot homines sunt hic'. Et tunc illud per quod respondetur ad talem quaestionem est inter quantitates discretas connumerandum, quando scilicet exprimit pluralitatem. Et isto modo numerus est quantitas discreta, quia si quaeratur 'quot sunt isti homines' et respondeam 'tres', illud per quod respondeo exprimit plura. Isto etiam modo oratio est quantitas discreta, quia quaerendo de oratione 'quanta est', intelligitur quaestio de pluralitate syllabarum et quantitate earum. Aliter enim contingeret uniformiter quaerere de una littera et de una syllaba, cum possit esse longa et breuis, et ideo illud per quod respondetur debet esse expressiuum plurium, et propter hoc inter quantitates discretas connumeratur.

Si autem interrogatiuum quantitatis non sit expressiuum plurium, oportet quod sit expressiuum unius, habentis plures partes distantes situaliter ab inuicem. Et tunc uel exprimit distantiam secundum longitudinem et sic est linea; uel secundum latitudinem, et sic est superficies; uwl secundum profunditatem, et sic est corpus. Vel quaerit de loco uel de tempore, et sic ista duo 'locus' et 'tempus' reponuntur in genere quantitatis.

Ad cuius euidentiam sciendum est quod ista duo 'locus' et 'tempus' non ita per se pertinent ad genus quantitatis sicut alia, sed de loco et tempore diuersa ratio quaerenda est. Unde tempus ideo non ponitur ita per se de genere quantitatis sicut alia, quia tempus non significat praecise rem exsistentem in rerum natura sicut alia. Unde linea, superficies, corpus et numerus significant res praecise exsistentes, non significando nec connotando aliquid nisi rem exsistentem. Tempus autem, sicut motus, connotat uel significat rem non exsistentem uel in actu uel in potentia. Unde secundum istam opinionem tempus non est aliqua res distincta realiter a motu, nec motus est aliqua res distincta realiter a rebus permanentibus. Immo inotus non importat nisi quod una res habet aliam partem post aliam, uel quod una coniungitur uni post aliam, uel quod coniungeretur sibi si aliqua res quiescens esset sibi approximata. Et ita motus non est aliqua res distincta realiter a rebus permanentibus, et eodem modo nec tempus. Et propter hoc non ponitur tempus nisi quasi per accidens uel quasi passio rerum permanentium exsistentium in genere quantitatis. Et consimiliter motus potest poni in genere quantitatis, sicut ponit Aristoteles V Metaphysicae.

De loco autem alia ratio danda est. Unde locus non dicitur esse per se in genere quantitatis, quia locus non est aliquid distinctum a superficie. Et simul cum hoc, cum ueritate propositionis enuntiantis locum de subiecto aliquo non potest locus uariis modis et cum uariis determinationibus connotantibus quantitatem successiue uerificari de eodem absque consimili uariatione consimilis praedicationis superficiei uel lineae uel corporis de eodem. Verbi gratia sit haec modo uera 'a est locus' stante ista propositione 'a est locus' non possunt tales uerificari successiue 'a est maior locus', 'a est minor locus', 'a est longior', 'a est breuior' et sic de consimilibus, nisi tales etiam successiue uerificentur 'a est maior superficies', 'a est minor superficies'; uel tales 'a est maior linea', 'a est minor linea'; uel tales 'a est longius corpus uel breuius corpus'. Et uniuersaliter nullae tales determinationes repugnantes additae huic praedicabili 'loco' possunt successiue uerificari de loco nisi simul uerificentur si addantur alicui istorum trium 'linea', 'superficies', 'corpus'.

Et ex isto patet ratio quare non obstante quod ista opinio ponat quod linea, corpus et superficies non sunt distinctae res, sicut nec locus distinguitur ab eis, tamen magis per se pertinent ad genus quantitatis quam locus, quia scilicet non obstante quod significent eandem rem, tamen possunt tales successiue uerificari 'a est longior', 'a est breuior', quamuis nullae tales uerificentur 'a est latius', 'a est minus latum', 'a est profundius', 'a est minus profundum'.

Ex praedictis patet quod locus non est ita distinctum praedicabile a linea, superficie et corpore sicut ipsa sunt distincta inter se.

Ex praedictis etiam colligi potest quod prima et essentialior diuisio et distinctio illorum quae sunt in genere quantitatis sumitur per hoc quod illud per quod respondetur ad interrogatiuum factum per 'quantum', large accipiendo 'quantum', uel est expressiuum plurium, et sic est numerus, uel est expressiuum unius compositi ex pluribus, et sic sumitur magnitudo, quae diuiditur aliquo modo in lineam, superficiem et corpus. Et ita nec oratio nec locus nec tempus continentur ibi in ista diuisione, sed magis sunt passiones uel accidentia eorum.

Et isto modo diuidendi utitur Philosophus, V Metaphysicae, ubi enumerando illa quae sunt quanta per se et primo, non ponit nisi numerum, lineam, superficiem et corpus. Unde primo describens 'quantum' dicit sic: 'Quantum uero dicitur quod est diuisibile in ea quae insunt, quorum utrumque aut singulum, unum aliquid et hoc aliquid natum est esse'. Per primam particulam scilicet 'diuisibile in ea quae insunt' excluduntur tempus et oratio et motus, quia quodlibet istorum importat aliquid quod non est uel importat aliquid quod est negatiue, et hoc saltem uel respectu alicuius uel simpliciter. Iste est inodus loquendi Auselmi, De casu diaboli, qui est multum necessarius in diuersis difficultatibus. Et propter hoc ista non ponuntur primo quanta. Per secundam particulam possunt excludi omnia accidentia et omnes formae et materiae, quia talia non sunt nata esse 'hoc aliquid'. Sed tunc accipitur 'quantum' stricte, pro illo scilicet quod est per se exsistelis, non innitens alteri nec tamquam pars nec tamquam accidens alterius.

Et sic, secundum istam opinionem, sumendo 'quantum' stricte, sola substantia composita ex materia et forma -- uel, secundum opinionem Aristotelis, corpus caeleste -- est quantum. Et ideo Philosophis postea enumerando illa quae sic dicuntur quanta, dicit sic: 'Multitudo igitur quantum aliquid si numerabilis fuerit; magnitudo autem si mensurabilis fuerit. Dicitur autem multitudo quoddam diuisibile potestate in non continua; magnitudo autem quod in continua. Magnitudinis autem, quae quidem ad unum continua, longitudo; quae autem ad duo, latitudo; quae autem ad tria, profunditas. Horum autem pluralitas finita, numerus; sed longitudo, linea; latitudo, superficies; profunditas, corpus'.

Ex quo patet quod ista quatuor, lineam, superficiem, corpus et numerum praecise enumerat, et ita nec tempus nec orationem nec locum, propter rationes prius positas.

Post praedicta sciendum est quod aliqua quae ponuntur in genere quantitatis sunt illa per quae respondetur ad quaestionem factam per 'quantum', et sic 'bicubitum', 'tricubitum', 'duo', 'tria', et sic de consimilibus, sunt in genere quantitatis. Alia dicuntur in genere quantitatis quia sunt communia per se primo modo ad talia, et sic linea, superficies, corpus, numerus sunt in genere quantitatis

[1.47. DE PROPRIETATIBUS QUANTITATIS]

Iuxta praedictam opinionem uidendum est de proprietatibus quantitatis.

Ponit autem Aristoteles tria esse propria quantitati. Quorum primum est quod quantitati nihil est contrarium, sicut linea non est contraria superficiei nec bicubitum contrariatur tricubito.

Sed ex ista proprietate euidenter uidetur haberi quod quantitas non est substantia neque qualitas, quia si quantitas esset qualitas, cum qualitati aliquid sit contrarium, quantitati etiam aliquid esset contrarium:

Ad hoc dicendum est -- quod dictum est prius -- istum terminum 'contraria' multipliciter accipi posse. Verumtamen Philosophus in negando quantitati aliquid esse contrarium accipit 'contrarium' pro termino aliquo importante res contrarias aliis praecise, quae seilicet ideo dicuntur contrariae quia non possunt simul in eodem exsistere sed successiue, et simul cum hoc partibiliter adquiri possunt. Sic autem accipiendo 'contraria' manifestum est quod nulla per se contenta in genere quantitatis tamquam de aliis praedicabilia contrariantur, nam nullum est per contentum in illo genere cuius quodlibet significatum uel consignificatum contrariatur et repugnat significato uel consignificato alterius. Patet inductiue. Et ita concederent sic opinantes quod haec est uera 'alicui quantitati aliquid contrariatur', accipiendo 'contrariari' pro 'repugnare realiter inesse eidem simul, quamuis non successiue'. Haec tamen est uera 'nulla contenta in genere quantitatis per se contrariantur', accipiendo 'contrariari' illo modo quo dictum est. Unde quamuis albedo et nigredo contrarientur, tamen isti termini 'bicubitum', 'tricubitum' non contrariantur, nec isti 'duo', 'tria', nec isti 'linea' et 'superficies', et sic de aliis. Et ita albedo tricubita contrariatur nigredini bicubitae, et ita quantitas una realiter contrariatur quantitati alteri. Et tamen isti termini 'bicubitum', 'tricubitum' non contrariantur, quia 'bicubitum' significat albedinem eodem modo quo significat nigredimem, quae tamen albedo contrariatur nigredini.

Breuiter igitur dicendum est quod intentio Aristotelis est quod haec est uera 'quantitas contrariatur quantitati' si termini supponant personaliter pro re extra. Haec tamen uera est 'nulli termini per se contenti in genere quantitatis contrariantur sic quod semper important res contrarias'. Et istam propositionem intelligit Aristoteles quando dicit quod quantitati nihil est contrarium.

Secunda proprietas est quod quantitas non suseipit magis et minus, hoc est nullum contentum sub genere quantitatis praedicatur de aliquo aliquando cum hoc aduerbio 'magis', aliquando cum hoc aduerbio 'minus'. Sicut non dicitur quod ista res est aliquando magis bicubita, aliquando minus bicubita, ad modum quo dicimus quod hoc corpus aliquando est magis album, aliquando minus album; nec etiam dicimus quod ista tria sunt magis tria quam illa, sicut dicimus quod hoc est magis album quam illud.

Tertia proprietas est quod quantitas dicitur aequalis uel inaequalis alteri quantitati, sicut unum corpus dicitur aequale uel inaequale alteri. Similiter est de aliis.

Ex ista proprietate patet quod non est intentio Philosophi negare qualitatem esse quantitatem, nec substantiam esse quantitatem, nam secundum Philosophum haec proprietas est maxime propria quantitati, et per consequens est conuertibilis cum quantitate. Igitur de quocumque dicitur haec proprietas, de eodem dicitur quantitas. Sed haec est uera simpliciter, quamuis non sit per se uera 'unum lignum est aequale alteri' et 'unum album est aequale alteri' et 'una nigredo est aequalis alteri nigredini uel albedini'. Igitur haec est simpliciter uera 'substantia est quantitas' et similiter ista 'qualitas est quantitas', quamuis sit per accidens.

Nec ualet dicere quod non omne aequale uel inaequale est quantitas, quia non est proprie proprium quantitati esse aequale uel inaequale, sed est sibi proprie proprium quod secundum eam aliquid dicitur aequale uel inaequale. Quia non dicit Philosophus quod secundum quantitatem aliquid dicitur aequale uel inaequale, sed dicit quod hoc est proprie proprium quantitati quod quantitas est aequalis uel inaequalis. Unde dicit sic: 'Proprium autem quantitatis maxime est quod aequale uel inaequale dicitur. Singulum enim earum quae dictae sunt quantitatum aequale dicitur et inaequale, ut corpus aequale uel inaequale dicitur, et numerus aequalis uel inaequalis dicitur, dicitur tempus aequale uel inaequale; similiter et in aliis singulis quae dicta sunt aequale uel inaequale dicitur'. Ex istis uerbis apparet quod dicit ipsas quantitates esse aequales uel inaequales, et non aliud secundum eas esse aequale uel inaequale.

Et ideo dicendum est quod sicut albedo et substantia est aequalis uel inaequalis alteri, quamuis per accidens, ita substantia, secundum opinionem Aristotelis; et similiter qualitas est quantitas, quamuis per accidens.

Nec istis obstat illud quod postea dicit Philosophus quod in aliis praedicamentis non dicitur aliquid aequale uel inaequale, quia non tntendit negare quin de contentis in aliis praedicamentis praedicetur 'aequale' uel 'inaequale', sed intendit dicere quod in aliis non dicitur per se aequale uel inaequale sed per accidens tantum. Et hoc insinuat cum dicit: 'In ceteris uero quae quantitates non sunt', supple, per se, 'non multum uidetur aequale uel inaequale dici', quia de illis non per se, sed solum per accidens aequale uel inaequale dicitur. Cum hoc tamem stat quod uere de aliis dicitur aequale uel inaequale, et eodem modo quantitas praedicatur de eisdem.

[1.48. QUALITER RESPONDENDUM EST SUSTINENDO QUANTITATEM ESSE ALIAM REM ABSOLUTAM, DISTINCTAM A SUESTANTIA ET QUALITATE ET QUOMODO EXPONENDUS EST ARISTOTELES]

Secundum opinionem autem quae ponit quantitatem esse aliam rem absolutam a substantia et qualitate, et quod punctus, linea et superficies et corpus inter se realiter distinguuntur', aliter debet dici.

Unde secundum opinionem illam dimensiones sunt quaedam res informantes substantiam et sustentantes qualitates corporales, ita quod substantia non est dimensio sed est subiectum dimensionis; nec qualitas est dimensio sed est subiectiue exsistens in dimensione. Et tunc quantitas uel habet partes copulatas ad terminum communem uel non habet tales partes copulatas ad terminum communem. Si detur primum, uel illae partes omnes sunt permanentes: et tunc uel sunt extensae secundum longitudinem tantum, et sic est linea; uel secundum longitudinem et latitudinem, et sic est superficies; uel secundum longitudinem, latitudinem et profunditatem, et sic est corpus.

Locus autem a multis ponitur esse idem realiter cum superficie.

Si autem non omnes partes sunt permanentes, sic est tempus. Si autem partes non copulantur ad terminum communem, uel igitur illae partes sunt permanentes, et tunc est numerus; uel non sunt permanentes, et tunc est oratio. Et ita ista ponuntur in genere quantitatis: linea, superficies, corpus, locus, tempus, numerus et oratio.

Punctus autem, instans et unitas non ponuntur in genere quantitatis per se sed per reductionem.

Aliter autem diuiditur quantitas, quia quaedam est habens positionem, et sic sunt istae species: linea, superficies, corpus et locus; quaedam autem non habens positionem, et sic sunt istae species: tempus, numerus et oratio.

Prima autem proprietas quantitatis est non habere contrarium, quia quamuis qualitas exsistens subiectiue in quantitate habeat contrarium, ipsa tamen quantitas non habet contrarium, sicut inductiue patet.

Secunda proprietas est quod quantitas non suscipit magis et minus, quia una quantitas non est magis quantitas quam alia.

Tertia proprietas est quod secundum quantitatem aliquid dicitur aequale uel inaequale, ita quod ipsa quantitas per se et primo est aequalis uel inaequalis, et secundario et per accidens substantia sustentans quantitatem et qualitas exsistens in quantitate subiectiue est aequalis uel inaequalis.

Et de quantitate ista sufficiant.

[1.49. DE PRAEDICAMENTO 'AD ALIQUID']

Tertium praedicamentum quod ponit Aristoteles uocatur 'ad aliquid' siue relatio.

Et est primo sciendum quod sicut sunt opiniones contrariae de quantitate ita sunt contrariae opiniones de 'ad aliquid' siue de relatione.

Quidam enim ponunt quod relatio non est aliqua res extra animam distincta realiter et totaliter a re absoluta et a rebus absolutis. Et de ista opinione reputo fuisse Aristotelem et alios philosophos sequentes eum.

Alii autem ponunt quod relatio est quaedam res quae non plus est res absoluta quam homo est asinus, sed est distincta realiter et totaliter a re absoluta et a rebus absolutis. Et de ista opinione sunt multi theologi, quain etiam aliquando credidi fuisse opinionem Aristotelis, sed nunc mihi uidetur quod opinio contraria sequitur ex principiis suis. Unde istam materiam de relatiuis primo uolo prosequi secundum opinionem primam, secundo secundum opinionem secundam.

Tractando autem istam materiam iuxta primam opinionem, primo ponam modum ponendi et ostendam quod opinio illa est Aristotelis; secundo confirmabo eam per aliquas rationes; tertio obiciam contra eam et respondebo illo modo quo responderet Aristoteles, ut mihi uidetur; quarto prosequar de illis quae in isto praedicamento ponuntur.

Est autem ista opinio quod praeter res absolutas, scilicet substantias et qualitates nulla res est imaginabilis, nec in actu nec in potentia. Verumtamen illas easdem res diuersa nomina diuersimode significant. Quia aliqua nomina sic sua significata significant quod absolute possunt de aliquo praedicari absque hoc quod addatur eis aliquis casus obliquus, sicut aliquis est homo, quamuis non sit alicuius homo uel alicui homo, et sic de aliis casibus obliquis. Aliqua autem nomina sic sua significata significat quod de nullo uerificari possunt nisi uere et conuenienter possit eis addi casus obliquis alterius dictionis, sicut impossibile est quod aliquis sit pater nisi sit alicuius pater, et impossibile est quod aliquis sit similis nisi alicui sit similis, ita quod ista nomina 'pater', 'filius', 'causa', 'causatum', 'similis' et huiusmodi de nullo possunt uere affiimari si significatiue sumantur nisi uere et conuenienter possit eis addi respectu eiusdem aliquis casus obliquus. Et omnia talia nomina uocantur nomina relatiua. Et secundum unam opinionem omnis res pro qua potest tale nomen in propositione uera supponere est uera relatio, ut sic 'relatio' non sit nomen secundae intentionis, nec secundae impositionis, sed sit nomen primae intentionis, quia quando significatiue sumitur pro re, quae non est signum, potest supponere, ut sic haec sit uera 'homo est relatio', 'Sortes est relatio', ex hoc ipso quod Sortes est similis uel pater alterius.

Et quamuis secundum usum theologorum oporteat concedere quod aliqua res extra animam, quae non est signum incomplexum alterius ex quo nata est componi propositio, sit relatio, tamen puto quod Alistoteles nihil posuit relatiuum nec 'ad aliquid' nec relationem nisi solum nomen ex quo nata est propositio mentalis, uocalis uel scripta componi. Et ideo secundum opinionem Alistotelis, ut aestimo, 'relatio' siue 'ad aliquid' siue etiam 'relatiuum' erat nomen secundae impositionis uel nomen secundae intentionis et non nomen primae intentionis. Et ideo secundum suam opinionem non debet concedi quod homo est relatio uel albedo est relatio, sed debet concedi quod lioc nomen 'pater' est relatiuum, et non debet concedi quod iste homo qui est pater est relatiuum.

Et quod ista sit opinio Aristotelis potest persuaderi. Primo, quia Philosophus in Praedicamentis definiens 'ad aliquid' dicit quod 'ad aliquid talia dicuntur quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, uel quomodolibet aliter ad aliud'. Et exemplificat quomodo aliquid dicitur ad aliud diuersimode, quia aliquid sub habitudine casus genitiui, aliquid sub habitudine casus ablatiui uel datiui. Ex hoc arguo sic: nihil dicitur alterius sub habitudine casus genitiui uel ad aliud sub alio casu nisi nomen; sed omne ad aliquid dicitur ad aliud sub aliqua habitudine tali casuali; igitur omne ad aliquid est nomen. Unde et omnes expositores dicunt quod ad aliquid sub aliqua liabitudine casuali ad aliud dicitur; tale autem quid nonnisi nominibus competere potest. Relinquitur igitur, secundum Philosophum, quod 'ad aliquid' est nomen importans suum significatum, sic quod non potest pro eo conuenienter supponere nisi possit sibi addi aliquis casus obliquus.

Nec ualet dicere quod Philosophus istam definitionem relatiuorum reprehendit uersus finem capitul, quia Philosophus ibidem non intendit quod ista definitio ab aliquibus relatiuis remoueatur, sed dicit ibidem quod ista deftnitio conuenit omnibus relatiuis, non tamen est conuertibilis, sed est in plus, sicut patebit inferius. Et ita omne relatiuum est tale nomen secundum eum, sicut patet per ipsum ibidem. Per quem etiam ibidem patet quod substantias primas et secundas uocat nomina substantiarum, quia aliquas substantias ponit quae dicuntur aliorum, sed illae res non dicuntur aliorum sed nomina tantum, quamuis sint aliorum.

Item, Philosophus in Praedicamentis ponit quod omnia relatiua dicuntur ad conuertentiam si conuenienter assignentur. Ubi etiam ponit quod ubi deficiunt nobis nomina, licitum est fingere nomina ad quae alia relatiua dicuntur. Ex istis arguo sic: nos non assignamus nisi nomina, sicut nec utimtur nisi nominibus; cum igitur nos assignemus relatiua, ipsa nomina erunt relatiua. Praeterea, secundum intentionem Philosophi, nos fingimus relatiua ad quae dicuntur alia; sed non fingimud nisi nomina; igitur ipsa nomina sunt relatiua.

Et si dicas quod secundum Philosophum non fingimus relatiua sed fingimus nomina relatiuorum; unde dicit Philosophus: 'Aliquotiens et forte nomina fingere necesse est, si non fuerit nomen impositum ad quod conuenienter assignetur'. Igitur uidetur quod possumus fingere nomen relatiuum et non ipsum relatiuum:

Sed istud non ualet ad intentionem Philosophi, quia ipse intendit quod fingimus ipsum relatiuum. Quando enim non est nomen relatiuum impositum ad significandum correspondens alteri correlatiuo, tunc licitum est fingere nomen relatiuum. Unde dicit quod 'necesse est fingere si non fuerit nomen impositum ad quod conuenienter assignetur', et per consequens ad nomen fictum assignatur relatiuum; Sed non assignatur nisi ad relatiuum; igitur ipsum nomen est relatiuum.

Hoc idem patet per eudem, ibidem, nam postquam exemplificauit quomodo relatiua aliqua dicuntur ad conuertentiam, subdit: 'Similiter autem et in aliis; sed casu aliquotiens differunt secundum locutionem'. Ex quo patet quod dicit relatiua differre casu; sed sola nomina differunt casu; igitur secundum eum sola nomina sunt relatiua.

Item, quod non ponat relationes esse alias res, potest persuaderi sic: si relatio esset alia res, quandocumque adueniret alicui, illa res uere haberet rem nouam in se, et per consequens uere mutaretur; quod est contra eum, V Physicorum, ubi ponit relationem aduenire ipso nihil mutato.

Item, secundum Philosophum, V Metaphysicae, 'calefactiuum est ad calefactibile'; igitur si relatio esset alia res in calefactiuo, esset talis res ad illud calefactibile quod nihil est.

Item, tunc essent in eodem res infinitae actualiter. Probatio: nam ista res est calefactiua illius ligni et etiam infinitorum, seilicet sol, secundum Philosophum, quia sol calefacit infinita corpora; igitur cuiuslibet illorum est modo calefactiuus. Si igitur relatio sit alia res, tot erunt res actualiter exsistentes in sole quot erunt celefacta a sole. Sed sol calefacit tnfinita, igitur infinitae res, quarum quaelibet secundum se tota est distincta ab alia, modo sunt in sole. Quod est contra Philosophum, VI Physicorum, negantem talia infinita esse in rerum natura.

Nec ualet dicere quod ad omnia illa calefactibilia est una relatio, et non uariantur relationes secundum uariationem terminorum, quia eadem facilitate dicetur quod respectu omnium non oportet ponere nec unam talem relationem, sed sufficit quod sit una res quae potest appellari diuersis nominiibus, uel eodem nomine, adiectis sibi diuersis casibus obliquis.

Similiter, qua ratione dicis quod respectu omnium eiusdem rationis sufficit unica relatio, eadem ratione et aeque faciliter dicam ego quod respectu quorumcumque, etiam specie et genere distinctorum, sufficit una relatio, ita quod non oportet ponere tales relationes extra animam distinctas specie.

Sic igitur mihi uidetur quod opinio Aristotelis fuit quod sola nomina suiit ad aliquid uel relatiua. Et isti opinioni concordant multi grammatici, ponentes ad aliquid uel relatiuum esse speciem nominis. Unde Priscianus, in Maiori Volumine, libro III, cap. De nomine, enumerans multas species nominis, inter alias enumerat 'ad aliquid', dicens: 'Ad aliquid dictum est quod sine intellectu illius ad quod dictum est proferri non potest, ut 'filius', 'seruus'. Nam dicendo filium etiam patrem, et dicendo seruum dominum quoque intelligo; quod si intereat, una interimit illud quod ab eo intelligitur'. Eandem sententiam dicunt alii grammatici, sequentes praedictum auctorem.

[1.50. QUOD RELATIO NON SIT ALIA RES A RE ABSOLUTA]

Pro ista opinione possunt nonnullae rationes adduci, siue concludant siue non, ad praesens non curo.

Unde arguitur sic: si relatio esset res extra animam, distincta realiter a re absoluta, sequeretur quod potentia materiae primae, qua potest recipere formam, esset alia res a materia; consequens est falsum, quia tunc essent in materia infinitae res, ex quo potest successiue infinitas formas recipere.

Item, si esset talis alia res, quandocumque asinus inoueretur localiter hic inferius, quodlibet corpus caeleste mutaretur et reciperet aliquam rem de nouo in se, quia aliter distaret ab isto asino nunc quam prius, et si distantia esset alia res, uere perderet unam rem et aliam de nouo reciperet.

Item, tunc in isto corpore essent infinitae res. Probatio: quia a qualibet parte alterius corporis distat realiter; sed partes alterius corporis sunt infinitae; igitur in isto corpore sunt distantiae infinitae ad infinitas partes alterius corporis.

Praeterea, istud lignum est duplum ad suam medietatem. Si igitur illa dupleitas sit talis res alia ab isto duplo, eadem ratione relatio qua istud ligbum excedit medietatem suae medietatis erit res alia existens in isto ligno, et eadem ratione ad quamlibet medietatem cuiuseumque medietatis erit alia res in isto ligno. Cum igitur in isto ligno sint tales partes eiusdem proportionis infinitae, et non est eadem proportio istius totius ligni ad quaseumque duas illarum partium, sequitur quod in isto ligno erunt relationes infinitae, distinctae specie.

Si dicatur: illae partes illius ligni non sunt in actu sed in potentia, et ideo relationes illae non sunt infinitae actu, contra: illae partes sunt in rerum natura, quia aliter eiis componeretur ex non-ente; igitur relationes correspondentes istis partibus sunt in rerum natura, et per consequens res infinitae, distinctae specie, sunt in isto ligno.

Praeterea, hoc lignum realiter est duplum ad suam medietatem, igitur in hoc ligiio est realiter et actualiter relatio dupleitatis ad suam medietatem. Sed non plus est una pars in actu quam alia, quia omnes partes sunt similes; igitur quaelibet alia pars est in actu, ita quod ad eam potest esse relatio realis. Ergo ad quamlibet erit relatio realis et actualis; et illae partes sunt infinitae; igitur in isto ligno sunt infinitae relationes.

Praeterea, si aliqua relatio sit talis res, dupleitas erit talis res. Tunc quaero: aut illa dupleitas a ad b est accidens diuisibile aut indiuisibile. Non potest dici quod sit accidens indiuisibile: tum quia in isto ligno nullum est accidens indiuisibile quod denominet totum illud lignum; tum quia quaero de primo subiecto illius accidentis: aut est diuisibile aut indiuisibile. Non indiuisibile, manifestum est. Igitur oportet quod sit subiectum diuisibile; sed subiectum diuisibile non potest esse primum subiectum accidentis indiuisibilis; igitur illud accidens non est indiuisibile.

Nec potest dici quod est accidens diuisibile et extensum, quia quaero de partibus illius accidentis: aut sunt similes aut dissimiles. Si similes, igitur conueniunt in nomine et definitione totius, et per consequens quaelibet pars dupleitatis erit dupleitas; et per consequens quaelibet pars erit dupla ad illud ad quod totum est duplum, quod est absurdum. Si sint partes dissimiles, igitur distinguuntur specie, et per consequens si componant unam rem, oportet quod una illarum rerum sit actus et alia se potentia, et per consequens dupleitas componeretur ex actu et potentia. Similiter, si una pars esset actus et alia potentia, et actus et potentia quando faciunt unum non distant situaliter, oporteret quod illae partes non distarent situaliter, et per consequens non constituerent unum extensum nisi ponantur aliae partes praeter illas.

Item, pro ista opinione potest argui theologice: omnem rem quam potest Deus facere mediante causa secunda efficiente potest per se facere sine omni causa secunda efficiente. Cum igitur in isto efficiente ponatur quidam talis respectus efficientiae causatus a Deo mediante causa secunda, poterit Deus illum respectum facere sine hoc quod aliqua causa secunda efficiat simul cum Deo. Ponatur igitur in esse, si sit possibile. Quo posito probo quod positum sit impossibile: quia si Deus efficit istum respectum in isto, igitur illud est efficiens, quia tunc sicut in quocumque est albedo illud est album, ita in quo erit ille respectus efficientiae illud erit efficiens. Sed si illud est efficiens, et non est efficiens nisi respectus, igitur non solus Deus efficit istum respectum. Et ita ex posito sequitur suum oppositum, et per consequens non est possibile.

Praeterea, omnem rem quam Deus conseruat sine alia re, potuit uel potest producere de nouo etsi illa alia res non sit nec unquam fuerit. Si ergo paternitas qua pater refertur ad filium sit alia res a patre et filio, et Deus eam conseruat sine generatione, quia illa praeterita est, igitur potest uel potuit Deus istam paternitatem de nouo producere etsi numquam fuisset illa generatio, et per consequens poterit aliquis pater esse illius quem non genuit.

Item, ponatur quod Deus creet de nihilo unum hominem, post quem creet alios homines, et postea alii generentur. Quo posito arguo sic: qualis res et in aliquo istorum hominum potest Deus de sua potentia absoluta facere talem rem in isto homine; sed filiatio est in uno illorum, hominum; igitur potest Deus facere talem filiationem in isto. Et per consequens, isto posito, iste erit filius, et nonnisi hominis. Et non est aliquis alius homo ab isto nisi iunior eo, per causum; igitur iste homo erit filius hominis iunioris se, quod contradictionem uidetur includere.

Aliae rationes innumerae possent adduci pro ista opinione, quas causa breuitatis omitto.

[1.51. DE OBIECTIONIBUS QUAE POSSENT FIERI CONTRA PRAEDICTA]

Et quod haec non sit opinio Aristotelis, fortasse quis obiciet

Primo quidem ex dictis in Categoriis, tibi enumerans praedicamenta dicit: 'Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur singulum aut significat substantiam aut quantitatem aut qualitatem', et sic de aliis. Ex quo uidetur intendere distinctas res distinctis generibus importari, et ita cum relatio sit unum decem generum, importabit rem aliam ab his quae per alia genera importantur.

Praeterea, in eodem dicit: 'Ad aliquid sunt quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur'. Per quod excluduntur substantiae, quae licet sint aliorum, non tamen sunt ad aliquid. Hoc autem non uidetur uerum de terminis nec de rebus extra quas absolutas dicunt. Relinquitur igitur esse aliquid aliud ab his cui competat esse ad aliquid.

Adhuc, quomodo uera erunt quae Aristoteles ibidem docet de relatiuis, ut quod contrarietas inest in relatione, et quod relatio suscipit magis et minus, et quod relatiua sunt simul natura? De terminis enim et rebus absolutis, ut uidetur, uerificari non possunt.

Hoc etiam persuaderi uidetur rationibus ex principiis Aristotelis deductis: 'Impossibile enim est idem simul esse et non esse'; sed absoluta sunt relatione transeunte; necesse est igitur ea esse distincta.

Ulterius, passio realiter differt a subiecto, cum realiter demonstretur de eo; et idem non demonstratur realiter de se ipso. Aequale autem et inaequale, et nonnulla relatiua, sunt passiones, cum sit proprium quantitati aequale uel inaequale dici, et qualitati simile uel dissimile, ut docet Aristoteles in Praedicamentis. Igitur etc.

Item, quod est principium operationis realis necesse est esse reale. Relatio autem uidetur esse huiusmodi: aliqua namque aliter et aliter proportionata et ordinata faciunt delectationmn, quam non facerent indeterminata proportione, uel ordine circumseripto.

Amplius, quomodo saluabitur distinctio decem praedicamentorum, quorum septem ponuntur relatiua; et distinctio entis creati in absolutum et respectiuum; aut entis extra animam in decem categorias? Quomodo etiam consueta et communes locutiones stare poterunt, ut quod pater patemitate est pater; et filius filiatione est filius; et similis similitudine est similis, non enim nihilo est similis; aut quod relatio est accidens, et his similia?

Impossibile quoque uidetur sine respectu unionis astruere quem ad modum uniatur forma materiae, pars parti in continuo, accidens suo subiecto et spiritus naturae corporeae. Unionem namque spirituum ad naturas corporeas non solum Lex Christiana sed et omnis natio, ritus et secta fatetur; et lioc ipsum apud magos, pythones et ceteros superstitionum huiusmodi sectatores familiarissimum est.

Si praedicta etiam opinio esset uera tunc idem esset in diuersis praedicamentis, quod Aristoteles non recipit, ut uidetur, cum apud eum propositio negatiua in qua unum praedicamentum negatur ab alio sit immediata.

Ex his forsan putabit aliquis Philosophum aliter esse opinatum quam superius ostensum est. Sed diligenter consideranti non debet propter has rationes uideri ambiguum Aristotelem talia entia extra animam nullatenus posuisse.

Quod enim primo inducitur non arguit distinctionem rerum correspondentem illis distinctis inconiplexis, sicut nec arguitur distinctio rerum in Deo ex hoc quod dicimus nominum diuinorum alia significare iustitiam, alia sapientiam, alia bonitatem, alia potentiam, et sic de aliis; uel in equo ex hoc quod dicimus nomtnum de equo dictorum aliqua significare equi substantiam, aliqua mobilitatem, aliqua corruptibilitatem, et sic de aliis. Sed est sensus talium locutionutm quod terminorum de Deo dictorum quidam important quod Deus iustus est, quidam quod sapiens, quidam quod bonus, et sic de aliis; et quod terminorum de equo dictorum quidam significant quid equus sit, quidam quod mobilis, quidam quod corruptibilis, et sic de aliis. Eodem modo in proposito: 'Singulum incomplexorum aut significat substatitiam, aut quantitatem etc.', sensus est quod quidam terminorum significant quid res est, quidam qualis est, quidam quanta est, quidam ad quid est, puta cui similis uel aequalis, quidam quid agit, quidam quid patitur etc.

Manifestius igitur Aristoteles expressit naturam praedicamentorum V Metaphysicae, dicens: 'Quoniam igitur praedicamentorum alia quid est significant, alia quale, alia quantum, alia ad aliquid' etc. Est ergo mens Aristotelis non qui termini quas res significent, sed intendit ostendere quomodo aliqui termini sunt absoluti, aliqui connotatiui, aliqui relatiui, sicut alibi sufficienter declaratum est.

Eodem modo ad aliud dicendum est quod secundum mentem Aristotelis ipsi termini proprie dicuntur ad aliquid seu relatiui 'qui hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur', hoc est ex hoc quod sunt tales termini sic significantes aliquid, aliud dant intelligere, ita quod nulla propositio in qua praedicatur talis terminus de aliquo potest sciri nisi sciatur determinate illud quod dat intelligere. Et propterea tales termini 'caput', 'ala', 'manus' et huiusmodi non sunt ad aliquid: quocumque enim horum uiso potest sciri quid tale sit, puta 'caput', 'ala', 'manus', quamuis ignoretur cuius sit.

Quo modo autem sit in relatione contrarietas: considerandum est quod contraria quandoque dicuntur quorum unum non compatitur secum aliud realiter, ita quod ad utrumque potest esse motus proprie, sicut albedo et nigredo sunt contraria. Quandoque uero dicuntur contraria termini qui non possunt simul de eodem respectu eiusdem uerificari. Et hoc modo contrarietas est in terminis relatiuis, ut 'simile' et 'dissimile', 'aequale' et 'inaequale' contraria sunt, cum de eodem respectu eiusdem uerificari non possint. 'Suscipere quoque magis et minus' sumitur aliquotiens pro uera additione rei ad rem, sicut albedo uel lux suscipit magis et minus; quandoque in praedicatione, puta cum aliquod nomen recipit comparationem, et sic relatio suscipit magis et minus, quod tamen non semper contingit propter additionem rei ad rem sed plerumque propter solam ablationem, sicut inaequale fit magis aequale propter ablationem partis suae. Unde sicut contingit aliquando aliquid denominari nomine relatiuo propter mutationem in altero solum, ita contingit 'magis et minus' sic denominari propter solam mutationem in altero uel ablationem in se ipso seu augmentationem alicuius absoltiti in se ipso.

Similiter etiam relatiua dicuntur simul natura, non quia sint aliquae res quarum una necessario exigat aliam et e conuerso, sed ex hoc quod si esse exsistere praedicatur de uno significatiue accepto, necessario uerificabitur de alio, eodem modo sumpto. Sequitur enim 'duplum est, ergo dimidium est' et e conuerso.

Ad aliud dicendum faciliter, concedendo conclusionem quod absoluta realiter distinguuntur a relationibus, quia relationes dicuntur termini relatiui, qui realiter distinguuntur a rebus extra. Saepe tamen hic modus arguendi decipit imperitos, ut cogat ad pluralitatem. rerum, quas in rei ueritate ponere non oportet; ut 'creatio est, conseruatio non est, igitur creatio distinguitur a conseruatione'. Sed quando talis modus arguendi teneat, in sequentibus apparebit.

Si dicas quod album realiter de non-simili fit simile, circumseripto omni termino, ergo aliquid habet quod non habuit, dico quod album de non-simili fit realiter simile per hoc solum quod fit unum aliud album et non per aduentum cuiuseumque nouae rei in ipso. Quemadmodum enim Deus de non creante fit creans et columna de nondextera fit dextera sine quacumque re noua recepta in eis, sic in proposito existimandum est.

Quod uero inducitur de passione et suo subiecto, faciliter soluitur praecognito quid est passio demonstrabilis: quae non est aliquid realiter exsistens extra in subiecto, sed est quoddam praedicabile per se secundo modo de subiecto, natum supponere pro eodem pro quo subiectum supponit. Et hoc modo 'simile' uel 'dissimile', 'aequale' uel 'inaequale' dicuntur passiones qualitatis uel quantitatis.

Ex hoc etiam quod experimur diuersos effectus causari per hoc quod aliqua aliter et aliter disponuntur et ordinantur non est putandum relationem, quam significant, esse causam illorum, sed absoluta potius quae sic et aliter proportionantur. Sicut enim causa nunc potest aliquid causare quod non prius fuit ex hoc solo quod est approximata passo, et non propter additionem cuiuseumque nouae rei, sic et in musicis et picturis aliqua diuersimode proportionata causant delectationem quam aliter non causarent.

Quod uero consequenter additur de distinctione praedicamentorum, quibusdam facit difficultatem. Et iam dixit Auicenna illam esse famosam tantum, et ideo nemo cogitur eam sine efficaci probatione tenere. Peripateticorum uero, dictis Aristotelis inhaerentes, habent aliter dicere, uidelicet quod distinctio praedicamentorum non sumitur ex distinctione rerum quas important sed potius ex distinctione interrogatorum de indiuiduo substantiae, ut docet Auerroes VII Metaphysicae. Non enim putandum est decem genera esse res extra animam, aut significare decem res quarum nulla significatur nisi per unum illorum, sed doctrina Peripateticorum astruit decem genera fore decem terminos easdem res aliter et aliter importantes. Quemadmodum enim octo partes orationis possunt esse distinctae et tamen significare idem, ut 'album', 'albescens', 'albescere', 'albe', sic cum distinctione praedicamentorum potest stare identitas rerum quas important.

Similiter distinctio entis per absolutum et respectiuum non est entis in quantum ens sed terminorum, sicut distinctio per abstractum et concretum, per proprium et appellatiuum, per adiectiuum et substantiuum, cum nulla res proprie dicatur absoluta uel respectiua. Quare enim diceretur absoluta? Aut quia distinguitur a quolibet alio: et tunc relatio, quam moderni ponunt extra, esset absoluta, cum ponant eam distingui realiter a quolibet alio. Aut quia non coexigit aliquid aliud seu iion dependet ad aliquid aliud: et sic nullum accidens esset absolutum, nec forma substantialis, nec aliqua creatura; horutn enim quodlibet alio indiget et ab alio dependet ut sit. Aut dicitur absoluta quia potest per se intelligi, non requirens terminum suae cognitionis: et tunc materia et omnia accidentia et diuinitas non essent absoluta, si secundum opinionem mulutorum nec materia sine forma nec accidens sine subiecto nec deitas sine personis potest intelligi. Vel si haec dixeris posse per se intelligi, nulla omnino remanet ratio quin etiam illa forma respectiua possit per se intelligi.

Et quod additur de diuisione entis extra animam, patet euidenter litteram VI Metaphysicae intuenti quod illa non est diuisio rerum extra sed terminorum, sicut et illa quae ponuntur in. Praedicamentis et V Metaphysicae Tum quia dicit compositionem et diuisionem aliud esse ab his quae mens copulat et diuidit; tum quia postremo subiungit quod 'ens dicitur multipliciter, sicut dictum est in his quae de quotiens. Hoc enim significat quid est, hoc autem quale aut quantum' etc. Constat autem quod haec non possunt competere rebus sed terminis, quorum proprie est compositio, diuisio et significatio.

Quae uero consueta sunt dici de relationibus, multa impropria, nonnulla falsa et fabulosa esse constat, sicut latissime patet perscrutanti uolumina de his edita a modernis, licet eorum aliqua uerum habeant intellectum, ut quod pater paternitate est poter et filius filiatione est filius et similis similitudine est similis, et his similia. In quibus locutionibus non oportet fingere rem aliquam per quam pater sit pater et filius sit filius et similis sit similas. Nec oportet multiplicare res in talibus lucutionibus 'columna est dextera dexteritate', 'Deus est creans creatione, bonus bonitate, iustus iustitia, potens potentia', 'accidetis inhaeret inhaerentia', 'subiectum subicitur subiectione', 'aptum est aptum aptitudine', 'chimaera est nihil nihilitate', 'caecus est caecus caecitate', 'corpus est mobile mobilitate', et sic de aliis innumeris.

Explicite igitur et absque ambiguitate loquendo quaelibet harum propositionum resoluenda est in duas, utendo deseriptione Ioco nominis, ut: Pater est pater patrnitate, id est pater est pater quia genuit filium; filius est filius filiatione, id est filius est filius quia genitus est; similis est similis similitudine, id est similis est similis quia habet qualitatem eiusdem speciei cum alio. Et sic de aliis.

Si uero hic modus ponendi displiceat, possunt aliter saluari huiusmodi locutiones absque rerum multiplicatione, ponendo quod abstractum et concretum, puta pater et paternitas, filius et filiatio, similis et similitudo idem significant. Et tunc erit sensus: pater est pater paternitate, id est se ipso, sicut Deus est creator creatione actiua, id est se ipso, quia creatio actiua non dicit rem additani Deo; et Deus est bonus bonitate, id est se ipso, cum eius bonitas non sit aliud quam ipse.

Qualiter etiam concedendum est relationem esse accidens, docet Anselmus, Monologion, cap. 25. Non enim dicitur accidens quia sit forma realiter informans substantiam de qua dicitur, sicut albedo, sed quia est quoddam praedicabile de aliquo contingenter, quod potest successiue affirmari et negari propter transmutationem illius de quo dicitur uel alterius, ut aequalitas et similitudo, doimnus, creator etc.

Nec illud quod subiungitur de materia et forma, subiecto et acci dente, toto et partibus, et spiritibus unitis corporibus concludit renm relatiuam mediam inter illa unita. Eadem enim quaestio remaneret de illa re media: quomodo facit unum cum eo in quo poneretur? Aut enim se ipsa, et eadem ratione standum fuit ni primis unibilibus; aut alia unione, et tunc procedetur in infinitum. Ponatur enim illa res media per quamcumque potentiam separata ab unibilibus, deinde uniatur illis sicut accidens suo subiecto: quomodo de non unita fiet unita? An per aliam rem mediam? Et redit pristina difficultas.

Ideo dicendum est breuiter sicut docet Aristoteles, VIII Metaphysicae, ubi quaerens quomodo materia et forma faciunt unum, reddit causam dicens quod illud est actus et illud potentia, quia horum quodlibet suo modo est alteri unibile, quia unum est actus et aliud potentia aut utrumque actus et potentia. Non quidem semper actus informans sed quandoque informans, quandoque mouens, quandoque regens et gubernans. Et aliis modis.

Ex dictis quoque manifestum est quod nulluin est inconueniens apud Aristotelem eandem rem per diuersa praedicamenta importari, cum ponat scibile et scientiam, sensibile et sensum in praedicamento relationis et in aliis praedicamentis.

Nec obstat quod dicit immediatam propositionem in qua unum praedicamentum remouetur ab alio, quia hoc non est propter diuersitatem rerum quas important, sed quia unum non praedicatur de alio praedicatione directa et primo modo dicendi per se sed per accidens. Exemplum: eadem res importatur per creationem et conseruationem, et tamen unum uere negatur ab alio. Sic et hic.

Sic igitur Aristoteles opinatus est de relatiuis quaemadmodum dictum est.

Opinio uero contraria duplicem uidetur habere radicem. Una quidem radix est quia nonnulli nimis innituntur proprietati sermonis uulgatae philosophiae, quae multis praebuit occasionem erroris. Tum quia defectuose translata; tum quia propter obscuritatem Graeci sermonis in Latinum translati male intelligitur et peruersus inde quandoque intellectus elicitur; tum quia dicta auctorum falso saepissime allegantur, cuin tamen etiam ueraciter allegatis fidem non expediat adhibere multorum errorum labe respersis.

Secunda radix est multiplicare entia secundum multitudinem terminorum, et quod quilibet terminus habet quid rei; quod tanien abusiuum est et a ueritate maxime abducens. Non enim quaerendum est in omnibus terminis quid rei sed tantum quid nominis in multis, quales sunt omnes termini relatiui et nonnulli alii, quorum quilibet aequiualet in significando longae orationi. Et ideo propositiones in quibus ponuntur resoluendae sunt et exponendae, utendo aliquotiens descriptione loco nominis, quia uoces et conceptus decipiunt.

[1.52. DE ILLIS QUAE SECUNDUM ISTAM OPINIONEM PONUNTUR ESSE IN GENERE RELATIONIS VEL AD ALIQUID]

Ista opinione sic declarata, quae mihi uidetur fuisse Aristoteles, uidendum est secundum istam opinionem de illis quae ista opinio ponit esse in genere relationis.

Et est primo sciendum quod secundum istam opinionem, sicut dictum est, nihil est in genere relationis nisi nomen, et hoc uel mentale uel uocale uel scriptum; et hoc nonnisi nomen illud cui potest conuenienter addi in propositione casus obliquus.

Sed sciendum est quod talia nomina quibus conuenienter potest addi casus obliquus sunt in duplici differentia. Quaedam enim sunt quibus semper, quandocumque uere praedicantur de aliquo, conuenienter addi potest sibi solum suum abstractum, quod est abstractum primo modo abstractorum, de quo modo dictum est prius. Sicut est de talibus nominibus concretis 'album', 'calidum', 'dulce', 'animatum', nam nihil est album nisi sit album albedine, nec aliquid est calidum nisi calore sit calidum, et sic de aliis. Sed talia, quamuis ponantur connotatiua, non tamen dicuntur relatiua.

Alia nomina sulit quae non possunt de aliquo uerificari nisi conuenienter et uere possint addi eis nomina, non abstracta eorum, sed alii casus obliqui qui non sunt eorum abstracta, cuiusmodi sunt talia nomina 'dominus', 'seruus', 'pater' et 'filius', et sic de aliis. Nullus enim est pater nisi sit alicuius pater, nec aliquis est similis nisi sit alicui similis. Et ista uocantur relatiua 'secundum esse', quia scilicet impossibile est quod uerificentur de aliquo nisi tunc eis conuenienter possit addi casus obliquus. Et de istis relatiuis, quando sunt talia quod contingenter praedicantur de aliquo et contingenter uerificantur de illis de quibus praedicantur posita constantia subiecti, impossibile est scire ipsum uerificari de aliquo nisi sciatur determinate ad quid dicittir, sicut impossibile est scire aliquem esse seruuni nisi sciatur cuius est seruus, et impossibile est scire aliquem esse similem nisi sciatur cui est similis. Et de istis intelligit Philosophus quando dicit in Praedicamentis quod qui scit determinate unum relatiuorum, scit determinate reliquum. Si autem tale relatiuum sic uerificetur de aliquo quod non potest non uerificari de ipso posita constantia subiecti, tunc non oportet quod qui determinate scit unum relatiuorum quod determinate sciat reliquum.

Alia autem nomina sunt quibus quandoque addi potest casus obliquus, hoc tamen non semper requiritur. Unde quandoque quidem uere contingit dicere quod iste asinus est asinus Sortis, et quod est asinus alicuius. Quandoque autem quamuis haec sit uera 'iste asinus est asinus', haec tamen est falsa 'iste asinus est asinus alicuius'. Et ista possunt uocari 'relatiua secundum dici', hoc est aliquando possunt dici aliorum uel sub aliqua alia habitudine casuali. Hoc tamen non requiritur, ideo non sunt per se in genere relationis. Talia nomina sunt 'manus', 'caput' et huiusmodi. Unde ista manus aliquando est manus hominis aliquando non est manus hominis, quando scilicet est abscisa; quod si tunc non uocetur manus, hoc nomen 'manus' uere erit in genere relationis, et sic de consimilibus.

Sic igitur omne nomen quod de nullo significatiue sumptum potest uerificart nisi uere et conuenienter possit sibi addi aliquis casus obliquus alicuius alterius dictionis quam sui abstracti, est in genere relationis. Et ista possunt uocari 'relatiua secundum esse', alia autem possunt uocari 'relatiua secundum dici', quia aliquando conuenienter additur eis casus obliquus aliquando non.

Verumtamen istis uocabulis 'relatiua secundum esse' et 'relatiua secundum dici' philosophi non utuntur, sicut nec utuntur aliis uerbis quibus magistri communiter nunc utuntur, scilicet 'relatione reali' et 'relatione rationis'. Unde talis distinctio a Philosopho numquam inuenitur, et ideo secundum eum ita uere et realiter sunt ista relatiua 'causa', 'dominus' et huiusmodi sicut quaecumque alia. Unde semper uel frequenter exemplificat de domino, et hoc quia non potest esse dominus nisi sit alicuius serui dominus. Et ideo apud Aristotslem nulla erat talis distinctio inter relationem realem et relationem rationis; distinguit tamen diuersos modos relatiuorum V Metaphysicae, de quibus modo non est tractandum. Sed sufficat nunc scire quod [secundum] Aristotelem omne nomen uel habens uim nominis, cuiusmodi est participium, quod de nullo significatiue sumptum potest uerificari nisi uere et conuenienter contingat sibi addere et adiungere casum obliquum alterius dictionis quam sui abstracti, est uere ad aliquid et in praedicamento relationis, siue significet substantiam praecise siue qualitatem siue utrumque siue etiam connotet aliquid aliud in actu siue in potentia, siue affirmatiue siue negatiue siue qualitercumque. Et ideo omnia talia 'dominus-seruus', 'signum-significatum' 'causa-causatum', 'efficienseffectus', 'actiuum-passiuum', 'producens-productum', 'agens-patients', 'calefaciens-calefactum' et omnia talia in praedicamento relationis sunt collocanda.

Ex quo sequitur ulterius quod quandoque uerba sunt in genere actionis uel passionis uel in aliquo alio praedicamento et tamen participia et nomina uerbalia correspondentia eis sunt in praedicamento relationis, secundum principia Aristotelis.

Et quod haec sit intentio sua satis insinuat V Metaphysicae, cap. De ad aliquid, ubi enumerans modos relatiuorum dicit: "Alia", scilicet dicuntur relatiua, "ut calefactiuum ad calefactibile et sectiuum ad secabile et omne actiuum ad passiuum". Et postea sequitur: "Actiua uero et passiua secundum potentiam actiuam et passiuam sunt, et actiones potentiarum: ut calefactiuum ad calefactibile, quia potest; et iterum calefaciens ad id quod calefit, et secans ad id quod secatur, tamquam agentia". Ecce quod calefaciens potest esse de secundo modo relatiuorum.

Unde puto quod apud Aristotelem omnia nomina et participia, quae non possunt de aliquo uerificari nisi conuenienter possit eis addi casus obliquus, correspondentia secundum significationem uerbis actiuis et passiuis, quae non tantum secundum uocem et formam uerborum sunt actiua et passiua sed uere significant quod aliquid realiter agit et aliquid realiter patitur, uel quod aliquid uere facit et aliquid uere fit, sunt relatiua de secundo modo, cuiusmodi sunt 'agens' et 'patiens', 'calefaciens-calefactum', 'creans-creatum', 'actiuum-passiuum' et huiusmodi.

Quod etiam Aristoteles ponat nomina uel participia in genere relationis et uerba correspondentia eis in aliis praedicamentis, patet per eundem in Praedicamentis, cap. De ad aliquid, ubi dicit sic: "Similiter autem accubitus et statio et sessio positiones quaedam, positio uero ad aliquid; iacere uero uel stare uel sedere ipsa quidem positiones non sunt, sed denominatiue ab his quae dictae sunt positionibus nominantur".

Ex quo patet quod stare non est in genere relationis, sed tamen statio est in genere relationis, quia si sit statio, alicuius est statio. Tamen ultimate oportet resoluere talem propositionem in talem 'partes talis corporis sunt sic distantes', et in tali resolutione habebitur expresse aliquod nomen uel participium quod de nullo uerificari potest nisi sibi conuenienter possit adiungi casus obliquus.

[1.53. DE PROPRIETATIBUS RELATIVORUM]

Viso quid Aristoteles sensit de relatiuis uidendum est de proprietatibus quas attribuit eis'.

Et est prima proprietas quod aliquibus relatiuis inest contrarietas, non tamen omnibus. Quod aliquibus insit contrarietas patet, nam uirtus et uitium sunt relatiua et tamen sunt contraria.

Sciendum quod 'contraria relatiua' uocantur hic illa quae non possunt simul eidem competere per praedicationem, sed cuicumque competit unum, eidem potest successiue competere aliud. Et isto modo 'pater' et 'filius' non sunt contraria, quia idem potest simul esse pater et filius, quamuis non respectu eiusdem. Sic etiam nihil contrariatur triplo, quia cuicumque competit triplum, eidem uel potest simul alia relatio competere uel numquam.

Secunda proprietas relatiuorum est quod suscipiunt magis et minus, quamuis non omnia, nam aliqua sumpta cum istis aduerbiis 'magis' et 'minus' possunt de aliquo praedicari successiue, sicut aliquid est primo magis simile alicui et postea minus simile uel e conuerso. Sed hoc non est possibile de triplo nec de duplo nec de aequali, et sic de multis aliis.

Tertia proprietas est quod omnia relatiua dicuntur ad conuertentiam, hoc est cuicumque relatiuo potest addi casus obliquus sui correlatiui, nisi contingat quod nomina nobis deficiant, et tunc licitum est fingere nomen, et tunc recto illius potest conuenienter addi obliquus alterius; et obliquus illius potest conuenienter addi recto alterius. Sicut si iste sit dominus, oportet quod sit serui dominus; et si sit similis, oportet quod sit simili similis. Similiter si 'ala' sit relatiuum, ita quod non sit possibile quod aliquid sit ala nisi sit alicuius ala, tunc licitum est fingere nomen sibi correspondens ad quod dicatur secundum conuertentiam ut dicatur quod est ala alati, et e conuerso quod alatum est ala alatum. Et sic de omnibus aliis.

Sciendum est tamen quod aliquando idem nomen ponitur in recto et in obliquo. Et ista uocantur relatiua similium nominum siue relationes aequiparantiae, sicut 'omne simile est simili simile' et 'omne aequale est aequali aequale' et sic de multis, ubi idem nomen ponitur in recto et in obliquo. Quandoque autem aliud nomen ponitur in recto et in obliquo, sicut si sit pater, est filii pater, et non oportet quod sit patris pater; et si est seruus, est domini seruus, et non oportet quod sit serui seruus. Et ista uocantur relatiua dissimilium nominum siue relatiua disquiparantiae. Hoc tamen generale est quod semper licitum est addere obliquum recto illius relatiui, secundum Damascenum Logica sua, cap.29.

Quarta proprietas relatiuorum est quod relatiua sunt simul natura. Quae est sic intelligenda quod esse exsistere non potest uerificari de uno nisi uerificetur de reliquo, si propositio formetur. Sicut si haec sit uera 'duplum est', haec erit uera 'dimidium est'; et si haec sit uera 'pater est', haec erit uera 'filius est' et e conuerso.

Et eodem modo intelligendum est quando dicitur quod 'relatiua perempta se perimunt', hoc est si negatiua sit uera in qua esse negatur ab uno illorum, alia negatiua erit uera in qua negatur esse a reliquo. Sicut si haec sit uera 'pater non est', haec erit uera 'filius non est', et e conuerso.

Et est sciendum quod istae regulae non sunt generales, secundum Philosophum in Praedicamentis, nam probat ibidem ex intentione quod ista proprietas non conuenit omnibus relatiuis, sicut probat de scientia et scibili et sensu et sensibili. Et quamuis non probet de aliis, nec de aliis exemplificet, tamen in multis aliis capit instantiam sicut in illis. Nam 'calefactiuum' et 'calefactibile' sunt correlatiua, et tamen non sequitur 'calefactiuum est, igitur calefactibile est', nec e conuerso. Similiter non sequitur 'dealbabile non est, ergo dealbatiuum non est'. Et ita in multis capit instantiam.

[1.54. DE RELATIVIS: QUOMODO DICENDUM EST SECUNDUM TENENTES CONTRARIAM OPINIONEM, SCILICET QUOD EST QUAEDAM RES DISTINCTA A RE ABSOLUTA]

Hactenus dictum est de relatiuis secundum opinionem quae mihi uidetur Aristotelis esse; nunc dicendum est de relatiuis secundum opinionem contrariam praecedenti.

Unde ponit illa opinio quod quaelibet relatio est res distincta realiter a suo fundamento, ita quod ponit quod similitudo qua Sortes albus est similis Platoni albo est quaedam res realiter et totaliter distincta a Sorte et ab albedine quae fundat istam similitudinem. Et consimiliter est de paternitate et filiatione et omnibus aliis quae ponuntur in genere relationis. Unde quamuis istud uocabulum 'fundamentum relationis' non sit uerbum philosophicum, secundum philosophiam Aristotelis, tamen dicunt quod quaelibet relatio habet fundamentum et terminum, a quorum utroque realiter distinguitur.

Et quod relatio sit alia res, probatur multipliciter. Primo, quia distinctum praedicamentum res distinctas significat; relatio autem est distinctum praedicamentum; ergo etc.

Item, albedo potest manere sine similitudine; igitur albedo non est similitudo.

Item, si relatio esset eadem cum suo fundamento, sicut fundamenta sunt in diuersis praedicamentis, scilicet substantia, qualitas et quantitas, ita relationes aliquae essent in praedicamento substatitiae, aliquae in praedicamento qualitatis, aliquae in praedicamento quantitatis; et ita relatio non esset distinctum praedicamentum.

Item, per idem fundamentum Sortes albus est similis Platoni albo et dissimilis Ciceroni nigro; si igitur relatio esset eadem cum suo fundamento, similitudo et dissimilitudo essent eadem res, et per consequens non essent distinctae relationes.

Item, si relatio esset eadem cum suo fundamento, et ad fundamentum est motus, sicut ad albedinem est motus, igitur ad relationem esset motus; quod est contra Philiosophum, V Physicorum.

Item, unitas uniuersi consistit in ordine partium; si ergo relatio non est alia res, ille ordo non erit alia res; et ita uniuersum noti esset unum.

Item, diuisis partibus componentibus aliquod totum, inanent partes et non manet unio, igitur unio est aliud a partibus.

Item, in natura assumpta a Verbo non est aliquod absolutum quin consimile sit in natura mea; cum igitur illa sit unita et non mea, aliquid habet illa natura quod non habet mea; sed illud non potest esse absolutum, igitur est aliquid respectiuum, quod est intentum.

Propter istas rationes et alias multas, quas propter breuitatem omitto, tenetur a mulutis quod relatio est res extra animam, distincta realiter ab omni re absoluta.

Distinguunt tamen de relationibus quia quaedam sunt relationes reales et quaedam sunt relationes rationis, cuiusmodi sunt relationes Dei ad creaturam, et aliae quae sine omni operatione intellectus esse non possunt.

Istis autem relationibus attribuuntur praedictae proprietates. Nam aliquae relationes sunt contrariae, sicut uirtus et uitium, aliquae autem non sunt contrariae, sicut triplo nihil contrariatur.

Item, relatiua suscipiunt magis et minus, non tamen omnia, sicut dictum est.

Item, omnia relatiua dicuntur ad conuertentiam. Verumtamen aliquando uni relationi reali correspondet relatio realis in alio, sicut similitudini Sortis correspondet relatio realis in alio cui est similis. Aliquando autem relationi reali in uno non correspondet relatio realis in alio sed relatio rationis tantum, sicut relationi reali qua creatura dependet a Deo non correspondet relatio realis in Deo sed rationis tantum.

Similiter, relationes ponuntur simul natura, ita quod si una relatio sit, oportet quod alia relatio sit. Et haec proprietas intelligitur quando utraque relatio est realis; si autem una sit realis et alia rationis, non oportet; sicut ponitur de scientia et scibili et de sensu et sensibili.

[1.55. DE PRAEDICAMENTO QUALITATIS]

Quartum praedicamentum ponitur praedicamentum qualitatis. Et sicut de prioribus ita de isto primo procedendum est secundum opinionem quae mihi uidetur consona principiis Aristotelis, siue sit uera siue falsa. Secundo de eodem dicendum est secundum opinionem contrariam. Videtur autem mihi quod secundum principia Aristotelis debet poni quod praedicamentum qualitatis est quidam conceptus uel signum continens sub se omnia illa per quae respondetur conuenienter ad quaestionem factam per 'quale' de substantia, quod non exprimit partem substantialem substantiae. Utrum autem magis proprie concreta uel abstracta debeant poni in praedicamento qualitatis, non est ad praesens discutiendum. Sunt autem quaedam in genere qualitatis quae important res distinctas a substantia, ita quod illa res non est substantia, sicut sunt 'albedo' et 'nigredo', 'color', 'scientia', 'lux' et huiusmodi. Quaedam autem sunt quae alias res a praedictis qualitatibus et substantia non important, cuiusmodi sunt 'figura', 'curuitas', 'rectitudo', 'densitas', 'raritas' et huiusmodi. Ad sciendum autem quando qualitas debet poni alia res a substantia et quando non, hac arte conuenit uti: quia quando aliqua praedicabilia possunt successiue uerificari de eodem -- quae non possunt simul de eodem uerificari -- propter solum motum localem, non oportet quod illa praedicabilia res distinctas significent. Sed talia praedicabilia 'curuum', 'rectum' propter solum motum localem possunt de eodem uerificari successiue: nam quando aliquid est rectum, si postea sine alia re adueniente partes ipsius per motum localem approximentur, ita quod minus distent quam prius, dicitur curuum; et propter hoc curuitas et rectitudo non important alias res a rebus rectis et curuis. Et consimiliter est de figura: quia per solum motum localem aliquarum partium potest aliquid fieri diuersae figurae. Et ita est de raro et denso et consimilibus. Sed non sic est de albedine et nigredine, de calore et frigore et huiusmodi; non enim per hoc solum quod aliquid uel partes alicuius mouentur localiter fit aliquid calidum uel frigidum, et ideo omnia talia important res distinctas a substantia. Hoc uiso sciendum est quod Aristoteles ponit quatuor modos uel quatuor species qualitatis. Primus modus est habitus et dispositio. Et uocatur habitus omnis qualitas de difficili mobilis, siue sit spiritualis siue corporalis. Dispositio autem uocatur omnis qualitas de facili mobilis, siue sit corporalis siue spiritualis. Et secundum hoc qualitas eiusdem speciei in uno est habitus et in alio est dispositio. Et est sciendum quod sub isto modo non tantum comprehenditur illud quod importat aliam rem a substantia sed etiam illud quod quandoque non importat aliam rem. Unde omne illud sub hoc modo continetur quod, faciliter uel difficiliter, propter mutationem rei remouetur a subiecto. Et ut breuiter dicam, omnis qualitas sub hoc modo continetur, et ideo dicitur 'species qualitatis': non quia aliqua sit qualitas quae nec sit habitus nec dispositio, sed quia aliqua qualitas non est habitus et aliqua qualitas non est dispositio; uel dicitur 'species', quia aliquid specialius connotat quam hoc nomen 'qualitas'. Aliud genus qualitatis ponitur potentia naturalis uel impotentia. Unde omnis res qua potest aliquid faciliter agere uel resistere actioni in hoc genere ponitur. Tertia species ponitur passio et passibilis qualitas. 0mnis enim qualitas sensibilis ponitur in tertia specie qualitatis. Quartum autem genus qualitatis ponitur forma et circa aliquid constans figura, et similiter rectum et curuum et huiusimodi. Et sciendum quod 'forma' potest uocari illa qualitas propter quam aliquid dicitur pulcrum uel turpe; et ista nomina non important alias res a praedictis qualitatibus et substantia. Unde notandum est quod secundum intentionem Philosophi idem est in diuersis speciebus qualitatis, sicut patet, quia ponit quod calor et frigiditas sunt in prima specie qualitatis, et similiter sunt in tertia. Ex quo patet quod non est intentionis suae ponere quod istae a se mutuo uniuersaliter remouentur, sed quod de se mutuo, saltem particularitur, praedicantur. Et sicut ponit de speciebus ita ponit etiam de praedicamentis quod de se mutuo particulariter praedicantur.

Qualitati autem Philosophus multas attribuit proprietates Et ponitur prima proprietas quod qualitas suscipit contraria. Una enim qualitas alteri contrariatur, et similiter nomina concreta, importantia illas qualitates in obliquo, contrariantur. Non tamen omni qualitati contrariatur qualitas, nam aliqua est qualitas quae non habet contrarium, sicut lux non habet contrarium.

Secunda proprietas est quod qualitas suscipit magis et minus, quia concretum de aliquo praedicatur quandoque cum hoc aduerbio 'magis' et quandoque cum hoc aduerbio 'minus'. Quandoque enim haec est uera 'a est magis album quam b' et quandoque ista 'a est minus album quam b'. Sed ista proprietas non inest omnibus qualitatibus: non enim aliquid dicitur magis triangulus quam aliud, nec unum magis quadratum quam aliud.

Tertia proprietas qualitatis est quod secundum qualitatem aliquid dicitur simile uel dissimile. Duo enim alba sunt similia et similiter duo nigra, sed album et nigrum sunt dissimilia.

Et de qualitate secundum opinionem Aristotelis ista sufficiant, quia in Praedicamentis diffuse tractaui de qualitate secundum opinionem Aristotelis. Quidquid enim super philosophiam scribo non tamquam meum sed tamquam Aristotelis, ut mihi uidetur, dico.

[1.56. DE PRAEDICAMENTO QUALITATIS SECUNDUM ALIAM OPINIONEM]

Alii autem ponunt quod quaelibet qualitas est res distincta realiter a substantia et quantitate et rebus respectiuis. Et assignant quatuor species qualitatis, quarum contenta realiter inter se distinguuntur. Unde ponunt quod habitus et dispositio constituunt primam speciem qualitatis, quae distinguuntur, quia habitus est de difficili mobilis, dispositio uero de facili mobilis est.

Secundam speciem ponunt esse potentiam naturalem uel impotentiam, quae distinguuntur ab habitu et dispositione.

Tertiam speciem ponunt passionem et passibilem qualitatem, omnem scilicet qualitatem sensibilem.

Quartam speciem ponunt formam et figuram, quam ponunt distingui realiter a substantia et qualitatibus aliarum specierum. Unde etiam dicunt quod quando aliquod corpus rectum curuatur uere unam rem absolutam amitttit et aliam rem absolutam nouam adquirit.

Proprietates autem easdem quas ponit Aristoteles ipsi attribuunt qualitati.

[1.57. DE PRAEDICAMENTO ACTIONIS]

De sex praedicamentis Aristoteles se breuiter expedit, de quibus tamen ad itiniorum utilitatem est latius disserendum.

Unde quintum praedicamentum ponitur actio, quod tamen Philosophus, quando praedicamenta enumerat uel etiam tractat de illo praedicamento, non per nomen sed per hoc uerbum 'facere' nominauit. Et consimiliter per uerbum, non per nomen, Damascenus in Logica sua nominat hoc praedicamentum.

Unde mihi uidetur quod opinio Aristotelis is erat quod praedicamentum illud non est nisi quaedam ordinatio uerborum importantium quod aliquid facit uel agit aliquid, ita quod unum uerbuin de alio uerbo, sumpto cum hoc pronomine 'qui', praedicatur, sic dicendo 'qui calefacit, agit uel facit'; 'qui mouet facit uel, et sic de cotisimilibus. Et isto modo potest saluari ibi esse genus generalissimum. Et si praecise essent in usu talia uerba et participia eis correspondentia et nomina supponentia pro illis eisdem pro quibus supponunt uerborum participia, de isto praedicamento, sicut de multis aliis, paucae forent difficultates. Tunc enim oporteret, si 'actio' esset nomen, quod supponeret pro eodem pro quo supponit 'agens', et esset planum quod actio esset res absoluta sicut agens, et quod sicut agens est substantia ita actio esset substantia. Tamen illa substantia contingenter esset actio sicut contingenter est agens, et ita uerbum esset in uno praedicamento et nomen in alio, sicut agens est in praedicamento relationis, secondum opinionem Aristotelis, sicut probatum est prius, quia 'agens' potest semper conuenienter recipere obliquum adiunctum sibi, et tamen 'agere' non est in illo praedicamento. Et tunc praedicamentum non importaret aliquam rem quae non esset de praedicamento qualitatis uel substantiae, sed importaret tam rem de praedicamento substantiae quam rem de praedicamento qualitatis.

Unde sic dicendo 'ignis calefacit lignum', hoc uerbum importat calorem, quamuis non nominaliter sed uerbaliter; propter quod non oportet quod praedicetur de calore, sicut 'album' importat albedinem, non tamen praedicatur de albedine.

Pro ista opinione, siue sit uera siue falsa, possunt adduci aliquae persuasiones. Quod enim quando sic dicitur 'ignis agit uel calefacit' non importetur aliqua res quae non sit substantia uel qualitas potest persuaderi. Primo, quia si aliqua alia res importetur, quaero: ubi est illa res? Aut est per se subsistens aut est alteri inhaerens. Si sit per se subsistens, igitur est substantia, et tunc habetur intentum. Si sit alteri inhaerens, aut inhaeret igni calefacienti aut ligno calefacto. Si detur primum, igitur omne agens et omne mouens uere reciperet nouam rem in se quandocumque ageret uel moueret. Et ita corpus caeleste et intelligentia continue reciperent nouas res in agendo. Similiter, tunc Deus in agendo et producendo reciperet nouam rein in se.

Et si dicas quod non est simile de Deo et aliis creaturis, contra: si Deus nihil recipiendo uere et realiter agit, igitur simpliciter est ibi actio sine tali re alia, igitur frustra ponitur in alio agente, cum possit uere et realiter esse agens sine tali alia re.

Si autem illa res recipiatur in calefacto, igitur non denominaret agens, nec illa re diceretur ignis agens.

Similiter, tunc semper calefactum reciperet in se plures res, scilicet calorem et illam rem quae ponitur esse actio et aliam quae ponitur passio; quod uidetur absurdum, quia ponitur pluralitas sine necessitate et sine ratione.

Item, potest argui sic: illa res aut est causata aut non est causata. Si non est causata, igitur est Deus. Si est causata, quaero: a quo? Nonnisi ab agente, igitur agens producit illam rem. Quo dato quaero de illa productione illius rei sicut prius. Et erit processus in infinitum, uel stabitur quod una res producitur sine productione alia. Et eadem ratione fuit standum in primo, quod calor producitur in ligno sine alia re noua in calefaciente.

Item, theologice potest argui sic: omnem rem quam producit Deus mediante causa secunda potest per se immediate producere; igitur illam rem quae ponitur esse actio quando ignis agit potest Deus producere immediate, sine hoc quod ignis agat. Quo facto quaero: aut ignis agit aut non. Si sic, igitur agit, et tamen solus Deus agit. Si non agit, contra: ibi est actio formaliter exsistens in igne, igitur ignis uere denominatur ab illa actione. Igitur uere agit; et ita agit et non agit, quod est impossibile.

Propter istas rationes et alias multas posset aliquis tenere quod actio non est aliqua res distincta ab agente et passo et producto. Et haec opinio, siue sit uera siue falsa, est opinio Aristotelis, ut mihi uidetur. Et ideo ponit quod hoc nomen 'actio' supponit pro ipso agente, ut haec sit uera 'actio est agens' et consimiliter 'agere est agens'. Vel ponit quod talis propositio resoluenda est in aliam propositionem in qua ponitur uerbum sine nomine tali, ut ista 'actio agentis est' aequiualeat isti 'agens agit', et ista 'calefactio est actio' aequiualeat isti 'quod calefacit, agit', et sic de consimilibus.

Hoc ostenso sciendum est quod secundum opinionem Aristotelis 'agere' sicut et 'facere' multipliciter accipitur. Quandoque enim idem est quod aliquid producere uel causare uel destruere; quandoque idem est quod aliquid in aliquo facere uel destruere; quandoque accipitur communiter et large, secundum quod est commune ad praedicta duo et ad mouere, et sic potest poni praedicamentum.

Conuenit autem isti praedicamento contrarietas, nam frigefacere et calefacere contraria sunt. Quae uerba ideo dicuntur contraria quia important contrarias qualitates et non possunt eidem simul competere, saltem respectu eiusdem.

Suscipit etiam hoc praedicamentum magis et minus, hoc est istis uerbis conuenienter adduntur ista aduerbia 'magis' et 'minus', quamuis forte non omnibus. Unde conuenienter dicitur 'hoc calefacit magis quam illud', et 'illud minus calefacit quam istud', et 'unus gaudet plus et alius minus'. Haec dicta sunt secundum opinionem quae mihi uidetur consona doctrinae Aristotelis.

Alii autem ponunt quod actio est quaedam res distincta ab agente, producto et passo et a ceteris rebus absolutis, et est quidam respectus qui ab aliquibus ponitur esse subiectiue in agente, ab aliquibus autem subiectiue in passo.

Dicunt tamen quod aliquando actio est respectus realis agentis ad passum, aliquando autem est respectus rationis, sicut actio Dei non est nisi quidam respectus rationis. Et proprietates praedictas, scilicet habere contrarium et suscipere magis et minus dicunt tali respectui conuenire.

[1.58. DE PRAEDICAMENTO PASSIONIS]

Sextum praedicamentum ponitur praedicamentum passionis, quod Aristoteles nominat ubique per uerbum, sicut patet in Praedicamentis, cap.1, et cap. De facere et pati. Et secum concordare uidetur Damascenus in Logica sua, ubi similiter nominat hoc praedicamentum per uerbum.

Et sicut est de praecedenti praedicamento quod in eo, secundum opinionem Aristotelis reponuntur uerba, ita in hoc praedicamento uerba significantia aliquid pati reponuntur. Unde omnia quae dicta sunt de facere proportionaliter dicenda sunt de pati. Et ideo secundum uiam suam pati et passio est illa substantia quae patitur, sicut uidetur dicere Damascenus. Unde dicit: 'Facere autem et pati substantia quaedam est taliter operans uel patiens'.

Vel semper propositio in qua ponitur hoc uerbum infinitiui modi loco nominis uel hoc nomen 'passio' resoluenda est in propositionem in qua ponitur uerbum sine nomine tali et tali infinitiuo modo, ut ista 'calefieri est pati' aequiualeat isti 'quod calefit patitur' et ista 'calefactio est passio' aequiualeat illi eidem.

Sed sciendum est quod 'pati' multipliciter accipitur: scilicet pro recipere aliquid ab aliquo, et sic subiectum patitur et materia recipiens formam patitur. Aliter accipitur magis generaliter, secundum quod est commune ad pati primo modo et moueri, quamuis nihil in se subiectiue recipiat, sicut quando aliquid mouetur localiter. Tertio accipitur secundum quod est commune ad pati praedictis modis et ad causari uel produci, et sic est praedicamentum.

Breuiter igitur, secundum uiam Aristotelis, mihi uidetur quod ipse posuit omnia uerba actiua mentalia in praedicamento 'facere' et omnia uerba passiua mentalia in praedicamento 'pati', siue illa uerba significent substantias siue qualitates, siue tam substantias quam qualitates.

Alii autem dicunt quod passio est quidam respectus exsistens subiectiue in passo, correspondens respectui actionis.

[1.59. DE PRAEDICAMENTO 'QUANDO']

Septimum praedicamentum ponitur 'quando', quod est ordinatio aduerbiorum uel aliorum eis aequiualentium, quibus conuenienter respondetur ad quaestionem factam per hoc interrogatiuum 'quando', secundum uiam Aristotelis. Unde semper nominat illud praedicamentum per hoc interrogatiuum 'quando' et non aliter; nec habemus aliquod generale commune ad illa per quae respondetur ad talem quaestionem. Et ideo secundum uiam Aristotelis, ut mihi uidetur, hoc praedicamentum non importat aliquam rem distinctam a substantia et qualitate, sed importat illas easdem res, quarmuis non nominaliter sed aduerbialiter tantum.

Et pro ista opinione, siue sit uera siue falsa, potest argui. Nam si 'quando' sit talis res inhaerens rei temporali, cum non plus debeat poni talis res respectu unius temporis quam respectu alterius, igitur respectu temporis futuri est talis res. Consequens falsum, quia si sit talis res in isto quod erit cras, sine qua non potest dici quod erit cras, sicut non potest aliquid esse album sine albedine, igitur respectu cuiuslibet instantis illius temporis in quo erit, erit aliqua talis res in isto. Et cum illa instantia ponantur infinita, sequitur quod in isto erunt res infinitae.

Similiter, istud fuit in infinitis temporibus et in infinitis instantibus igitur in eo sunt derelictae tales res infinitae.

Et si dicatur quod illa instantia non fuerunt in actu, contra: aut aliquod instans unquam fuit in actu aut nullum. Si nullum, igitur nihil est instans; si aliquod, et non plus unum quam reliquum, igitur infinita fuerunt in actu.

Praeterea, de omni re contingit determinate dicere quod est uel non est; igitur in isto homine uel est determinate talis res -- et accipio illam rem quae debet relinqui ex adiacentia crastinae diei -- uel non est in isto homine. Si est in ipso, igitur haec est determinate uera 'iste homo erit cras'. Si non est in eo, igitur sua opposita est determinate uera; quae uidentur esse contra Aristotelem, qui in futuris contingentibus negat ueritatem determinatam.

Et potest argui theologice sic. Quaero: aut in isto homine est talis res aut non est in eo. Si est in eo, et sequitur formaliter 'talis res respectu crastinae diei est in isto homine, igitur iste homo erit cras', sicut sequitur formaliter 'in isto subiecto primo est albedo, igitur hoc est album', et antecedens istud 'ista res est in isto homine' est sic uerum quod non potest contingere etiam per diuinam potentiam quin postea sit uerum dicere 'haec res fuit', igitur Semper necessario erit uerum dicere 'iste homo fuit futurus in illa die', et per consequens Deus non potest facere quin erit in illa die. Si autem ista res non sit in isto homine, igitur haec erit necessaria postea 'ista res non fuit in isto homine', et sequitur formaliter 'ista res non fuit in isto homine, igitur iste non fuit futurus in illa die'. Et antecedens est necessarium, igitur consequens est necessarium. Et per consequens Deus non potest continuare uitam istius hominis usque ad diem crastinam.

Item, si 'quando' esset talis res sicut isti opinantes contrarium imaginantur, tunc sicut calidum est calidum calore ita illud temporale esset tale per illam rem, et per consequens sicut est impossibile aliquid esse calidum sine calore ita impossibile esset aliquid esse tale sine tali re inhaerente sibi. sed consequens est falsum, nam haec est uera 'Antichristus erit ante diem iudicii', et tamen in Anticliristo, cum sit nihil, non est talis res.

Sidicatur ad omnia quod ex tempore futuro non derelinquitur talis res antequam fuerit in illo tempore, et ideo nec iste homo nec Antichristus habet talem rem in se derelictum ex tempore futuro, contra: si sine tali re uere ista res erit cras et in tempore futuro, eadem ratione sine tali re uere fuit in tempore praeterito et uere est nunc; igitur frustra ponuntur tales res.

Praeterea, si in isto homine qui fuit heri est talis res derelicta per quam dicitur fuisse heri, sicut lignum est calidum per calorem, igitur impossibile est quod haec sit uera 'iste homo fuit heri' sitie tali re, sicut impossibile est quod lignum sit calidum sine calore. Sed hoc uidetur falsum, nam nullam contradictionem includit quod Deus conseruet istum hominem sine illa re, quia potest per suam potentiam absolutam istum hominem conseruare et illam rem destruere. Ponatur igitur in esse. Et tunc quaero: aut iste homo fuit heri aut non fuit. Si fuit, igitur uere fuit heri sine tali re, igitur per illam rem non dicitur fuisse heri; quod est intentum. Si non fuit heri, contra: propositio talis de praeterito est necessaria, ita quod Deus non potest facere quin hoc fuerit, ex quo fuit.

Propter ista et multa alia, quae causa breuitatis omitto, posset aliquis catholicus uel haereticus tenere quod 'quando' non est talis res. Et haec fuit opinio Aristotelis, ut mihi uidetur, et ideo numquam hoc praedicamentum per nomen sed per aduerbium nominauit.

Alii autem dicunt quod 'quando' uel 'quandalitas' est quaedam res respectiua, derelicta in re temporali ex adiacentia temporis, propter quam rem dicitur quod res fuit uel erit uel est.

[1.60. DE PRAEDICAMENTO 'UBI']

Octauum praedicamentum ponitur 'ubi'. Et de isto dico, sicut de praecedenti, quod, sicut mihi uidetur, consonum est doctrinae Aristotelis quod 'ubi' non est aliqua res distincta a loco et ceteris rebus absolutis, sed semper Philosophus hoc praedicamentum per aduerbium interrogatiuum loci nominauit. In quo praedicamento ponit omnia illa per quae conuenienter respondetur ad quaestionem factam per hoc aduerbium 'ubi'; ut si quaeratur 'ubi est Sortes', conuenienter respondetur quod est in ciuitate uel in domo. Ideo istas praepositiones cum suis casualibus ponit in praedicamento 'ubi'.

Pro ista autem opinione potest argui quod non uidetur contradictionem includere quod Deus destruat illam talem rem, si ponatur, non destruendo locum, nec illud quod locatur, nec transferendo locum uel locatum de loco ad locum. Quo facto quaero: aut illud corpus est in hoc loco aut non. Si est in hoc loco, et non habet talem rem, igitur locatum est in loco sine tali re; igitur frustra ponitur. Si non est in hoc loco, et prius fuit in hoc loco, et nihil est corruptum, igitur aliquid est motum localiter; quod est contra positum.

Alii autem ponunt quod 'ubi' siue 'ubitas' est quidam respectus fundatus in locato, procedens ex circumscriptione loci, ita quod Iocatum fundat talem respectum et locus terminat eum.

[1.61. DE PRAEDICAMENTO POSITIONIS]

Nonum praedicamentum ponitur positio, quod secundum opinionem Aristotelis non significat rem distinctam a rebus absolutis, sed significat quod partes rei sic uel sic ordinantur et situantur et approximantur. Unde ex hoc ipso quod aliquis est erectus, ita quod partes uel tibiae non incuruantur nec partes earum approximantur, dicitur stare, et e conuerso est de sedere.

In isto autem praedicamento sunt 'sedere', 'stare', 'reclinare', 'iacere' et consimilia. Et nihil in hoc praedicamento potest alicui competere nisi quanto, cuius partes possunt diuersimode approximari, propter quam diuersam approximationem diuersa et contraria siue incompossibilia praedicabilia possunt eidem successiue competere.

Isti autem praedicamento non habemus aliquod interrogatiuum correspondens, sed hoc est propter uocabulorum penuriam.

Alii autem tenent quod positio est quidam respectus inhaerens toti uel partibus, ita quod ex hoc quod surgit qui sedit, habet unam rem in se quam prius non habuit, et unam aliam quam prius habuit perdit.

[1.62. DE PRAEDICAMENTO HABITUS]

Decimum praedicamentum ponitur habitus. Et de isto, sicut de prioribus, dico quod Aristoteles non posuit quod significet aliquam rem distinctam a rebus permanentibus, sed significat quod una res est circa aliam mobilis ad motum ipsius nisi contingat aliquod impedimentum, quae non est pars rei nec stmul cum re sed loco et situ distincta a re. In quo praedicamento ponit talia 'armatum esse', 'calceatum esse' et sic de aliis.

Tamen 'habere' secundum Philosophum multis modis dicitur, sicut in Praedicamentis exposui.

Alii autem dicunt quod habitus est quidam respectus in ipso corpore circa aliud corpus uel in ipso corpore contento.

Et de istis praedicamentis ista sufficiant.

[1.63. DE SUPPOSITIONE TERMINORUM IN PROPOSITIONIBUS]

Dicto de significatione terminorum restat dicere de suppositione, quae est proprietas conueniens termino sed numquam nisi in propositione.

Est autem primo sciendum quod suppositio accipitur dupliciter, scilicet large et stricte. Large accepta non distinguitur contra appellationem, sed appellatio est unum contentum sub suppositione. Aliter accipitur stricte, secundum quod distinguitur contra appellationem. Sed sic non intendo loqui de suppositione sed primo modo tantum. Et sic tam subiectum quam praedicatum supponit; et uniuersaliter quidquid potest esse subiectum propositionis uel praedicatum supponit.

Dicitur autem suppositio quasi pro alio positio, ita quod quando terminus in propositione stat pro aliquo, ita quod utimur illo termino pro aliquo de quo, siue de pronomine demonstrante ipsum, ille terminus uel rectus illius termini si sit obliquus uerificatur, supponit pro illo. Et hoc saltem uerum est quando terminus supponens significatiue accipitur.

Et sic uniuersaliter terminus supponit pro illo de quo -- uel de pronomine demonstrante ipsum -- per propositionem denotatur praedicatum praedicari, si terminus supponens sit subiectum; si autem terminus supponens sit praedicatum, denotatur quod subiectum subicitur respectu illius, uel respectu pronominis demonstrantis ipsum, si propositio formetur. Sicut per istam 'homo est animal' denotatur quod Sortes uere est animal, ita quod haec sit uera si formetur 'hoc est animal', demonstrando Sortem. Per istam autem 'homo est nomen' denotatur quod haec uox 'homo' sit nomen, ideo in ista supponit 'homo' pro illa uoce. Similiter per istam 'album est animal' denotatur quod illa res quae est alba sit animal, ita quod haec sit uera 'hoc est aninial' demonstrando illam rem quae est alba; et propter hoc pro illa re subiectum supponit. Et sic, proportionaliter, dicendum est de praedicato: nam per istam 'Sortes est albus' denotatur quod Sortes est illa res quae habet albedinem, et ideo praedicatum supponit pro illa re quae habet albedinem; et si nulla res haberet albedinem nisi Sortes, tunc praedicatum praecise supponeret pro Sorte.

Est igitur una regula generalis quod numquam terminus in aliqua propositione, saltem quando significatiue accipitur, supponit pro aliquo nisi de quo uere praedicatur.

Ex quo sequitur quod falsum est, quod aliqui ignorantes dicunt, quod concretum a parte praedicati supponit pro forma; uidelicet quod in ista 'Sortes est albus' li albus supponit pro albedine, nam haec est simpliciter falsa 'albedo est alba', qualitercumque termini supponant. Ideo numquam concretum tale supponit pro forma tali significata per suum abstractum, secundum uiam Aristotelis. In aliis autem concretis, de quibus dictum est, hoc est bene possibile.

Eodem modo in ista 'homo est Deus' 'homo' uere supponit pro Filio Dei, quia ille uere est homo.

[1.64. DE DIVISIONE SUPPOSITIONIS]

Sciendum est autem quod suppositio primo diuiditur in suppositionem personalem, simplicem et materialem.

Suppositio personalis, uniuersaliter, est illa quando terminus supponit pro suo significato, siue illud significatum sit res extra animam, siue sit uox, siue intentio animae, siue sit scriptum, siue quodcumque aliud imaginabile; ita quod quandocumque subiectum uel praedicatum propositionis supponit pro suo significato, ita quod significatiue tenetur, semper est suppositio personalis. Exemplum primi: sic dicendo 'omnis homo est animal', li homo supponit pro suis significatis, quia 'homo' non imponitur nisi ad significandum istos homines; non enim significat proprie aliquid commune eis sed ipsosmet homines, secundum Damascenum. Exemplum secundi: sic dicendo 'omne nomen uocale est pars orationis', li nomen non supponit nisi pro uocibus; quia tamen imponitur ad significandum illas uoces, ideo supponit personaliter. Exemplum tertii: sic dicendo 'omnis species est uniuersale' uel 'omnis intentio animae est in anima' utrumque subiectu supponit personaliter, quia supponit pro illis quibus imponitur ad significandum. Exemplum quarti: sic dicendo 'omnis dictio scripta est dictio' subiectum non supponit nisi pro significatis suis, puta pro scriptis, ideo supponit personaliter.

Ex quo patet quod non sufficienter describunt suppositionem personalem dicentes quod suppositio personalis est quando terminus supponit pro re. Sed ista est definitio quod 'suppositio personalis est quando terminus supponit pro suo significato et significatiue'.

Suppositio simplex est quando terminus supponit pro intentione animae, sed non tenetur significatiue. Verbi gratia sic dicendo 'homo est species' iste terminus 'homo' supponit pro intentione animae, quia illa intentio est species; et tamen iste terminus 'homo' non significat proprie loquendo illam intentionem, sed illa uox et illa intentio animae sunt tantum signa subordinata in significando idem, secundum modum alibi expositum.

Ex hoc patet falsitas opinionis communiter dicentium quod suppositio simplex est quando terminus supponit pro suo siginficato, quia suppositio simplex est quando terminus supponit pro intentione animae, quae proprie non est significatum termini, quia terminus talis significat ueras res et non intentiones animae.

Suppositio materialis est quando terminus non supponit significatiue, sed supponit uel pro uoce uel pro scripto. Sicut patet hic 'homo est nomen', li homo supponit pro se ipso, et tamen non significat se ipsum. Similiter in ista propositione 'homo scribitur' potest esse suppositio materialis, quia terminus supponit pro illo quod scribitur.

Et est sciendum quod sicut ista triplex suppositio competit uoci prolatae ita potest competere uoci scriptae. Unde si scribantur istae quatuor propositiones 'homo est animal', 'homo est species', 'homo est uox disyllaba', 'homo est dictio scripta', quaelibet istarum poterit uerificari, et tamen nonnisi pro diuersis, quia illud quod est animal nullo modo est species, nec uox disyllaba, nec dictio scripta. Similiter illud quod est species non est animal, nec uox disyllaba, et sic de aliis. Et tamen in duabus ultimis propositionibus habet terminus suppositionem materialem. Sed illa potest subdistingui, eo quod potest supponere pro uoce uel pro scripto; et si essent nomina imposita, ita posset distingui Suppositio pro uoce uel pro scripto sicut suppositio pro significato et pro intentione animae, quarum unam uocamus personalem et aliam simplicem. Sed talia nomina non habemus.

Sicut autem talis diuersitas suppositionis potest competere termino uocali et scripto, ita etiam potest competere termino mentali, quia intentio potest supponere pro illo quod significat et pro se ipsa et pro uoce et pro scripto.

Est autem sciendum quod non dicitur suppositio 'personalis' quia supponit pro persona, nec simplex quia supponit pro siniplici, nec materialis quia Supponit pro materia, sed propter causas dictas. Et ideo isti termini 'materiale', 'personale', 'simplex' aequiuoce usitantur in logica et in aliis scientiis; tamen in logica non usitantur frequenter nisi cum isto addito 'suppositio'.

[1.65. QUANDO TERMINUS IN PROPOSITIONE HABERE POTEST SUPPOSITIONEM PERSONALEM, SIMPLICEM VEL MATERIALEM]

Notandum est etiam quod semper terminus, in quacumque propositione ponatur, potest habere suppositionem personalem, nisi ex uoluntate utentium arctetur ad aliam, sicut terminus aequiuocus in quacumque propositione potest supponere pro quolibet suo significato nisi ex uoluntate utentium arctetur ad certum significatum. Sed terminus non in omni propositione potest habere suppositionem simplicem uel materialem, sed tunc tantum quando terminus talis comparatur alteri extremo quod respicit intentionem animae uel uocem uel scriptum. Verbi gratia in ista propositione 'homo currit' li homo non potest habere suppositionem simplicem uel materialem, quia 'currere' non respicit intentionem animae nec uocem nec scripturam. Sed in ista propositione 'homo est species', quia 'species' significat intentionem animae ideo potest habere suppositionem simplicem. Et est propositio distinguenda penes tertium modum aequiuocationis, eo quod subiectum potest habere suppositionem simplicem uel personalem. Primo modo est propositio uera, quia tunc denotatur quod una intentio animae siue conceptus sit species, et hoc est uerum. Secundo modo est propositio simpliciter falsa, quia tunc denotatur quod aliqua res significata per hominem sit species, quod est manifeste falsum.

Eodem modo sunt tales distinguendae 'homo praedicatur de pluribus', 'risibile est passio hominis', 'risibile praedicatur primo de homine'. Et sunt istae distinguendae tam a parte subiecti quam a parte praedicati. Similiter ista propositio est distinguenda 'animal rationale est definitio hominis', quia si habeat suppositionem simplicem est uera, si personalem est falsa. Et sic de multis talibus, sicut de istis 'sapientia est attributum Dei', 'creatiuum est passio Dei', 'bonitas et sapientia sunt attributa diuina', 'bonitas praedicatur de Deo', 'innascibilitas est proprietas Patris' et huiusmodi.

Similiter quando terminus comparatur ad aliquod extremum, respiciens uocem uel scripturam, est propositio distinguenda, eo quod talis terminus potest habere suppositionem personalem uel materialem. Et isto modo sunt istae distinguendae 'Sortes est nomen', 'homo est uox disyllaba', 'paternitas significat proprietatem Patris'. Nam si paternitas supponat materialiter, sic haec est uera 'paternitas significat proprietatem Patris', quia hoc nomen 'paternitas' significat proprietatem Patris; si autem supponat personaliter, sic est falsa, quia paternitas est proprietas Patris uel est ipse Pater. Et isto modo sunt istae distinguendae 'animal rationale significat quidditatem hominis', 'rationale significat partem hominis', 'homo albus significat aggregatum per accidens', 'homo albus est terminus compositus', et sic de multis talibus.

Potest igitur dari ista regula quod quando terminus potens habere praedictam triplicem suppositionem comparatur extremo, communi incomplexis uel complexis, siue prolatis siue scriptis, semper terminus potest habere suppositionem materialem uel personalem; et est talis propositio distinguenda. Quando uero comparatur extremo significanti intentionem animae, est distinguenda, eo quod potest habere suppositionem simplicem uel personalem. Quando autem comparatur extremo communi omnibus praedictis, tunc est distinguenda, eo quod potest habere suppositionem personalem, simplicem uel materialem. Et sic est haec distinguenda 'homo praedicatur de pluribus', quia si 'homo' habeat Suppositionem personalem, est falsa, quia tunc denotatur quod aliqua res significata per hunc terminum 'homo' praedicatur de pluribus. Si habeat suppositionem simplicem uel materialem, siue pro uoce siue pro scripto, est uera, quia tam intentio communis quam uox quam illud quod scribitur praedicatur de pluribus.

[1.66. DE OBIECTIONIBUS QUAE FIERI POSSUNT CONTRA PRAEDICTA]

Sed contra praedicta potest obici multipliciter. Primo sic. Haec est uera 'homo est dignissima creatura creaturarum'. Quaero, quam suppositionem habet li homo? Non personalem, quia quaelibet singularis est falsa, igitur habet suppositionem simplicem. Sed si suppositio simplex esset pro intentione animae, illa esset falsa, quia intentio animae non est dignissima creaturarum. Igitur suppositio simplex non est pro intentione animae.

Praeterea, haec est uera 'color est primum obiectum uisus'; sed si 'obiectum' habet suppositionem personalem, quaelibet singularis est falsa; igitur habet suppositionem simplicem. Sed si supponeret pro intentione animae, illa esset falsa, quia nulla intentio animae est primum obiectum uisus, quia nulla intentio uidetur; igitur suppositio simplex non est pro intentione animae.

Similiter, ista est uera 'homo est primo risibilis'; et non pro re singulari nec pro intentione animae; igitur pro aliquo alio.

Idem potest argui de istis 'ens est primo unum', 'Deus est primo persona', quia quaelibet talis est uera, et non pro re singulari nec pro intentione animae, igitur pro aliquo alio. Et tamen subiectum habet suppositionem simplicem, igitur suppositio simplex non est pro intentione animae.

Praeterea, uox non praedicatur de uoce nec intentio de intentione, quia tunc quaelibet propositio talis 'homo est animal' esset simpliciter falsa.

Ad primum istorum est dicendum quod opinio dicentium quod in ista 'homo est dignissima creaturarum' subiectum habet suppositionem simplicem, est simpliciter falsa; immo 'homo' habet tantum suppositionem personalem in ista.

Nec ratio eorum ualet, sed est contra eos, nam probant quod si 'homo' haberet suppositionem personalem quod tunc esset falsa, quia quaelibet singularis est falsa. Sed ista ratio est contra ipsos, quia si 'homo' stet simpliciter in ista et non pro aliquo singulari, igitur pro aliquo alio, et per consequens illud esset dignissima creaturarum. Sed hoc est falsum, quia tunc esset nobilius omni homine. Quod est manifeste contra eos, quia numquam commune uel species est nobilius suo singulari, cum secundum modum eorum loquendi inferius semper includat suum superius et plus. Igitur illa forma communis, cum sit pars istius hominis, non est nobilior isto homine. Et ita si subiectum in ista 'homo est dignissima creaturarum' supponeret pro aliquo alio ab homine singulari, ipsa esset simpliciter falsa.

Ideo dicendum est quod 'homo' supponit personaliter, et est de uirtute sermonis falsa, quia quaelibet singularis est falsa. Tamen secundum intentionem ponentium eam uera est, quia non intendunt quod homo sit nobilior omni creatura uniuersaliter, sed quod sit nobilior omni creatura quae non est homo. Et hoc est uerum inter creaturas corporales, non autem est uerum de substantiis intellectualibus. Et ita est frequenter quod propositiones authenticae et magistrales sunt falsae de uirtute sermonis, et uerae in sensu in quo fiunt, hoc est, illi intendebant per eas ueras propositiones. Et ita est de ista.

Ad secundum dicendum quod omnes tales 'color est primum obiectum uisus', 'homo est primo risibilis', 'ens est prmio unum'; similiter 'homo est primo animal rationale', 'triangulus habet primo tres angulos', 'sonus est primum et adaequatum obiectu auditus', et ceterae tales multae, sunt simpliciter falsae de uirtute sermonis, tamen illae quas Philosophus intendebat per istas sunt uerae.

Unde sciendum quod sicut frequenter Philosophus et alii accipiunt concretum pro abstracto et e conuerso, similiter aliquando accipiunt plurale pro singulari et e conuerso, ita frequenter accipiunt actum exercitum pro actu signato et e conuerso. Est autem actus exercitus qui importatur per hoc uerbum 'est', uel aliquod huiusmodi, quod non tantum significat aliquid praedicari de aliquo sed exercet, praedicando unum de alio, sic dicendo 'homo est animal', 'homo currit', 'homo disputat', et sic de aliis. Actus autem signatus est ille qui importatur per hoc uerbum 'praedicari' uel 'subici' uel 'uerificari' uel 'competere' uel huiusmodi, quae idem significant. Verbi gratia sic dicendo 'animal praedicatur de homine', hic non praedicatur animal de homine, quia in ista propositione animal subicitur et non praedicatur, et ideo est actus signatus. Et non est idem dicere 'animal praedicatur de homine' et 'homo est animal', quia una est multiplex et alia non. Sicut non est idem dicere quod genus praedicatur de hoc communi 'homo' et quod hoc commune 'homo' est genus. Nec est idem dicere 'genus praedicatur de specie' uel 'haec uox 'animal' praedicatur de hac uoce 'homo" et 'species est genus' uel 'haec uox 'homo' est haec uox 'animal", nam prmtae duae sunt uerae et secundae duae sunt falsae. Et tamen hoc non obstante Philosophus accipit aliquando actum exercitum pro actu signato et aliquando e conuerso, et ita faciunt multi alii. Et hoc facit multos incidere in errores.

Et ita est in proposito. Nam ista propositio 'homo est primo risibilis', accipiendo 'primo' sicut accipit Plilosophus I Posteriorum, est ita falsa sicut ista 'species est genus', sed tamen actus signatus, in cuius loco ponitur, est simpliciter uerus. Sicut haec est uera 'de homine pradicatur primo hoc praedicatum 'risibile "; et in isto actu signato tam 'homo' quam 'risibile' supponit simpliciter pro intentione animae, nam de hac intentione animae praedicatur primo 'risibile', non tamen pro se sed pro singularibus. Et debet iste actus sic exerceri 'omnis homo est risibilis, et nihil aliud ab homine est risibile'; et ita in isto actu signato 'homo' supponit simpliciter et pro intentione. Sed in actu exercito correspondente 'homo' supponit personaliter et pro rebus singularibus, quia nulla res potest ridere nisi res singularis. Et ideo in actu signato bene ponitur hoc incomplexum 'primo', sed in actu exercito correspondente non debet poni 'primo'. Et quia 'primo' dicit idem quod praedicari de aliquo uniuersaliter et de nullo nisi de quo illud praedicatur, ideo tali actui signato debent correspondere duo actus exerciti. Sic est de ista 'sonus est primum obiectum et adequatum auditus'. Nam falsa est de uirtute sermonis, quia aut 'sonus' Supponit pro re singulari aut pro re communi; si pro re singulari, tunc est falsa, quia quaelibet singularis est falsa; si pro re communi, tunc adhuc est falsa, quia secundum istos nulla res communis apprehenditur a sensu, et ideo est simpliciter falsa de uirtute sermonis. Tamen forte secundum communiter loquentes et bene intelligentes per istam intelligitur unus actus signatus, et est iste 'de sono praedicatur primo esse apprehensibile ab auditu', quia de hoc communi praedicatur primo tale praedicatum. Non tamen pro se sed pro singularibus, quia in tali propositione ubi subicitur hoc commune 'sonus' et praedicatur hoc praedicatum 'apprehensibile a potentia auditiua', 'sonus' non supponit pro se et simpliciter, sed supponit pro singularibus. Sicut in ista 'omnis sonus est apprehensibilis a potentia auditiua' subicitur hoc commune 'sonus', et tamen non pro se sed pro singularibus. Et ita in actu signato 'sonus' supponit simpliciter et pro intentione animae, sed in actu exercito utroque supponit personaliter et pro singularibus, hoc est pro suis significatis.

Exemplum de praedictis est manifestum in theologia. Nam haec est uera 'substantia intellectualis completa, non dependens ad aliud suppositum, est primo persona' eadem ratione qua ista est uera 'homo est primo risibilis', quia eadem ratio est de una et de alia. Tunc quaero: aut subiectum istius propositionis supponit personaliter et pro singularibus, et tunc est falsa, quia quaelibet singularis est falsa; patet inductiue. Aut supponit simpliciter et pro forma communi, et tunc est falsa, quia nulla forma communis, nec primo nec non primo, est persona, quia omni communi -- etiam secundum eos -- repugnat ratio personae. Idem est de istis 'singulare est primo unum numero', 'indiuiduum primo distinguitur a communi', et sic de multis talibus, quae falsae sunt de uirtute sermonis, et tamen actus signati correspondentes sunt ueri.

Ideo dicendum est, sicut prius, quod suppositio simplex est quando terminus supponit pro intentione animae, quae est communis per praedicationem pluribus, aliquando autem est propria uni. Et huius ratio est quia nihil est a parte rei quin sit simpliciter singulare.

Unde error istorum omnium qui credebant aliquid esse in re praeter singulare et quod humanitas, quae est distincta a singularibus, est aliquid in indiuiduis et de essentia eorum, induxit eos in istos errores et multos alios logicales. Hoc tamen ad Iogicum non pertinet considerare, sicut dicit Porphyrius in prologo, sed logicus tantum habet dicere quod suppositio simplex non est pro suo significato; sed quando terminus est communis habet dicere quod suppositio simplex est pro aliquo communi suis significatis. Utrum autem illud commune sit in re uel non, ad eum non pertinet.

Ad tertium dicendum est quod uox praedicatur de uoce et similiter intentio de intentione, non tamen pro se sed pro re. Et ideo per talem propositionem 'homo est animal', quamuis uox praedicetur de uoce uel intentio de intentione, non denotatur quod una uox sit alia uel quod una intentio sit alia, sed denotatur quod illud pro quo stat uel supponit subiectum sit illud pro quo stat uel supponit praedicatum.

Si autem adhuc obiciatur contra praedicta quod haec est uera 'piper uenditur hic et Romae', et tamen nulla singularis est uera. Et non est uera nisi secundum quod 'piper' supponit simpliciter; et non pro intentione; igitur suppositio simplex non est pro intentione:

Dicendum quod ista propositio si sit de copulato extremo est simpliciter falsa, quia quaelibet singularis est falsa. Etiam secundum quod habet suppositionem simplicem est falsa, quia nullus uult emere illud commune 'piper', siue sit in re extra siue in anima, sed quilibet intendit emere aliquam rem singularem quam non habet. Sed illa propositio uera est si sit copulatiua, scilicet ista 'piper uenditur hic et piper uenditur Romae', quia ambae partes sunt uerae pro diuersis singularibus. Unde non plus est ista uera 'piper uenditur hic et Romae' quam ista 'piper singulare uenditur hic et Romae'.

[1.67. DE SUPPOSITIONE MATERIALI IN SPECIALI]

Praemissa diuisione suppositionis dicendum est de membris in speciali, et primo de suppositione materiali.

Circa quod sciendum quod suppositio materialis cuilibet quod quocumque modo potest esse pars propositionis competere potest. 0mne enim tale potest esse extremum propositionis et pro uoce uel scripto supponere. Et de nominibus quidem est manifestum, sicut patet in istis 'homo: est nomen', 'homo: est numeri singularis'.

Hoc etiam idem patet de aduerbiis, uerbis, pronominibus, coniunctionibus, praepositionibus, interiectionibus, sicut patet in istis 'bene: est aduerbium', 'legit: est indicatiui modi', 'legens: est participium', 'iste: est pronomen', 'si: est coniunctio', 'ex: est praepositio', 'heu: est interiectio'. Similiter etiam propositiones et oratioties talem suppositionem habere possunt, sicut patet in istis 'homo est animal: est propositio uera', 'hominem currere: est oratio', et sic de consimilibus.

Et potest ista suppositio non tantum competere uoci sed etiam scripto et parti propositionis mentalis, siue sit propositio siue pars propositionis et non propositio. Unde breuiter, omni complexo Ct incomplexo competere potest.

Potest autem diuidi suppositio materialis, quia quaedam est quando uox uel scriptum supponit pro se, sicut in istis 'homo: est nomen', 'hominis: est genitiui casus', 'homo est animal: est propositio uera', 'bene: est aduerbium', 'legit: est uerbum' et huiusmodi. Quandoque autem uox uel scriptum uel conceptus mentis non supponit pro se sed pro uoce uel scripto, quod tamen scriptum uel quam uocem non significat. Sicut in ista propositione uocali 'animal: praedicatur de homine', haec uox 'homine' non supponit pro hac uoce 'homine', quia 'animal' non praedicatur de hac uoce 'homine'; sed ibi illud incomplexum 'homine' supponit pro hac uoce 'homo', quia de hac uoce 'homo' praedicatur 'animal', sic dicendo 'homo est animal'. Simibter in ista 'hominem currere est uerum', illud subiectum 'hominem currere' non supponit pro se, sed supponit pro ista propositione 'homo currit', quam tamen non significat.

Similiter in talibus 'homo: praedicatur de asino in obliquo', li homo supponit pro obliquo tali 'hominis' uel 'hominem' uel huiusmodi, quia in ista propositione 'asinus est hominis' non praedicatur haec uox 'homo' sed haec uox 'hominis'. Similiter hic 'qualitas praedicatur de subiecto in concreto', li qualitas supponit pro concretis praedicabilibus de subiecto.

[1.68. DE SUPPOSITIONE SIMPLICI]

Sicut autem cuilibet complexo et incomplexo potest competere suppositio materialis, ita cuilibet complexo et incomplexo significatiuo uel consignificatiuo potest competere suppositio simplex, nam quolibet tale, siue sit mentale siue uocale siue scriptum, potest supponere pro conceptu mentis, sicut patet inductiue.

Et sicut quandoque suppositio materialis est pro illo quod supponit, et quandoque non pro illo quod supponit sed pro alio, quod tamen non significat, ita terminus mentalis supponens simpliciter quandoque supponit pro se, sicut in istis 'homo est species', 'animal est genus', et sic de aliis; quandoque autem supponit pro alia intentione animae, quam tamen non significat, sicut in tali propositione mentali 'hominem esse animal est propositio uera'. Et sic potest dici de multis aliis.

[1.69. DE SUPPOSITIONE PERSONALI]

Nunc accedendum est ad suppositionem personalem.

Circa quam est sciendum quod solum categorema, quod est extremum propositionis, significatiue acceptum, supponit personaliter. Per primum excluduntur omnia syncategoremata, siue sint nomina siue coniunctiones siue aduerbia siue praepositiones siue quaecumque alia, si alia sint. Per secundum excluditur omne uerbum, quia numquam uerbum potest esse extremum propositionis quando accipitur significatiue.

Et si dicatur quod sic dicendo 'legere est bonum', li legere accipitur significatiue et tamen supponit, dicendum quod ibi 'legere' non est uerbum sed est nomen, et ita est ex usu quod infinitiuus modus non tantum est uerbum sed nomen. Unde si 'legere' remaneret ibi uerbum, et non plus esset nomen quam 'legit', non magis esset haec uera 'legere est bonum' quam ista 'legit est bonum'.

Sed unde est hoc? Dico quod hoc est ex usu loquentium.

Per illam particulam 'extremum propositionis' excluditur pars extremi, quantucumque sit nomen et categorema. Sicut hic 'homo albus est animal' nec 'homo' supponit nec 'albus' supponit sed totum extremum supponit. Et ideo quantumcumque aliquando partes extremorum se habeant secundum superius et inferius, non oportet consequentiam esse bonam inter illas propositiones, quia illa regula debet intelligi quando ipsa extrema quae supponunt in propositionibus ordinantur secundum superius et inferius. 'Unde non sequitur 'tu es uadens ad forum, ergo tu es exsistens ad forum'; et tamen 'uadens' et 'exsistens' ordinantur secundum superius et inferius; sed ista extrema 'uadens ad forum' et 'exsistens ad forum' non sic ordinantur, ideo consequentia non ualet. Tamen aliquando consequentia ualet, quia aliquando non possunt tales partes ordinari secundum superius et inferius nisi etiam tota extrema sic ordinentur uel possint sic ordinari, sicut patet hic 'homo albus -- animal album', 'uidens hominem - uidens animal' et sic de multis aliis. Et ideo frequenter est talis consequentia bona sed non semper, et ita pars extremi non supponit in tali propositione, tamen in alia propositione supponere potest.

Per tertiam particulam 'significatiue acceptum' excluduntur categoremata talia quando supponunt simpliciter uel materialiter. Tunc enim, quia non accipiuntur significatiue, ideo personaliter non supponunt, sicut hic 'homo est nomen', 'homo est species', et in consimilibus.

[1.70. DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS PERSONALIS]

Suppositio personalis potest diuidi primo in suppositionem discretam et communem. Suppositio discreta est in qua supponit nomen proprium alicuius uel pronomen demonstratiuum significatiue sumptum; et talis suppositio reddit propositionem singularem, sicut hic 'Sortes est homo', 'iste homo est homo', et sic de aliis.

Et si dicatur quod haec est uera 'haec herba crescit in horto meo', et tamen subiectum non habet suppositionem discretam, dicendum est quod ista propositio est falsa de uirtute sermonis; sed per eam intelligitur talis propositio 'talis herba crescit in horto meo', ubi subiectum supponit determinate. Unde aduertendum est quod quando aliqua propositio falsa est de uirtute sermonis, sed tamen aliquem sensum uerum habet, ipsa accepta in illo sensu, debent subiectum et praedicatum habere eandem suppositionem quam habent in illa quae de uirtute sermonis est uera.

Suppositio personalis communis est quando terminus communis supponit, sicut hic 'homo currit', 'omnis homo est animal'.

Suppositio personalis communis diuiditur in suppositionem confusam et determinatam. Suppositio determinata est quando contingit descendere per aliquam disiunctiuam ad singularia; sicut bene sequitur 'homo currit, igitur iste homo currit, uel ille', et sic de singulis. Et ideo dicitur suppositio determinata quia per talem suppositionem denotatur quod talis propositio sit uera pro aliqua singulari determinata; quae singularis determinata sola, sine ueritate alterius singularis, sufficit ad uerificandam talem propositionem. Sicut ad ueritatem istius 'homo currit' requiritur quod aliqua certa singularis sit uera. Et quaelibet sufficit, etiam posito quod quaelibet alia esset falsa; tamen frequenter multae uel omnes sunt uerae. Est igitur regula certa, quod quando sub termino communi contingit descendere ad singularia per propositionem disiunctiuam, et ex qualibet singulari infertur talis propositio, tunc ille terminus habet suppositionem personalem determinatam. Et ideo in ista propositione 'homo est animal' utrumque extremum habet suppositionem determinatam, quia sequitur 'homo est animal, igitur iste homo est animal uel ille', et sic de singulis. Similiter sequitur 'iste homo est animal', quocumque demonstrato, 'igitur homo est animal'. Similiter sequitur 'homo est animal, igitur homo est hoc animal uel illud animal uel illud', et sic de singulis. Et bene sequitur 'homo est hoc animal', quocumque animali demonstrato, 'igitur homo est animal'. Ideo tam 'homo' quam 'animal' habet suppositionem determinatam.

Suppositio personalis confusa est omnis suppositio personalis termini communis, quae non est determinata. Et illa diuiditur, quia quaedam est suppositio confusa tantum et quaedam est suppositio confusa et distributiua.

Suppositio personalis confusa tantum est quando terminus communis supponit personaliter et non contingit descendere ad singularia per disiunctiuam, nulla uariatione facta a parte alterius extremi, sed per propositionem de disiuncto praedicato, et contingit eam inferri ex quocumque singulari. Verbi gratia in ista 'omnis homo est animal', li animal supponit confuse tantum, quia non contingit descendere sub animali ad sua contenta per disiunctiuam; quia non sequitur 'omnis homo est animal, igitur omnis homo est hoc animal, uel onmis homo est illud animal, uel omnis homo est aliud animal' et sic de singulis. Sed bene contingit descendere ad propositionem de disiuncto praedicato ex singularibus, quia bene sequitur 'omnis homo est animal, igitur omnis homo est hoc animal uel illud', et sic de singulis; quia consequens est una categorica, composita ex hoc subiecto 'homo' et hoc praedicato 'hoc animal uel illud uel illud', et sic de singulis. Et manifestum est quod hoc praedicatum uere praedicatur de omni homine, ideo illa uniuersalis est simpliciter uera. Et similiter ista infertur ex quolibet contento animalis, nam bene sequitur 'omnis homo est hoc animal', quocumque animali demonstrato, 'igitur omnis homo est animal'.

Suppositio confusa et distributiua est quando contingit aliquo modo descendere copulatiue, si habeat multa contenta et ex nullo uno formaliter infertur. Sicut est in ista 'omnis homo est animal', cuius subiectum supponit confuse et distributiue: sequitur enim 'omnis homo est animal, igitur iste homo est animal et ille homo est animal', et sic de singulis; et non sequitur formaliter 'iste homo est animal', quocumque demonstrato, 'igitur omnis homo est animal'.

Quod dixi 'aliquo modo contingit descendere', hoc dixi quia non semper eodem modo contingit descendere. Nam aliquando contingit descendere nulla uariatione facta circa propositiones nisi quod in prima subicitur uel praedicatur terminus communis, et postea accipiuntur singularia, sicut patet in exemplo praedicto. Aliquando autem contingit descendere aliqua uariatione facta, immo aliquo dempto in una propositione quod accipitur in alia, quod nec est terminus communis nec contentum sub termino communi. Verbi gratia sic dicendo 'omnis honio praeter Sortem currit' bene contingit aliquo modo descendere ad aliqua singularia copulatiue; nam bene sequitur 'omnis homo praeter Sortem currit, igitur Plato currit et Cicero currit', et sic de aliis, [aliis] a Sorte. Sed in istis singularibus aliquid dimittitur quod accipiebatur in uniuersali, quod non fuit terminus communis nec signum distribuens ipsum, scilicet dictio exceptiua cum parte extra capta. Et ita non eodem modo contingit descendere sub ista 'omnis homo praeter Sortem currit' et sub ista 'omnis homo currit', nec etiam ad omnia eadem contingit descendere.

Prima suppositio confusa et distributiua uocatur suppositio confusa et distributiua mobilis, secunda uocatur confusa et distributiua immobilis.

[1.71. AD VIDENDUM QUANDO TERMINUS COMMUNIS HABET UNAM SUPPOSITIONEM ET QUANDO ALIAM]

Istis uisis uidendum est quando terminus communis habet unam suppositionem personalem et quando aliam. Et primo uidendum est de nominibus, secundo de pronominibus relatiuis, quia diuerae regulae dantur de istis et de illis.

Est ergo primo sciendum quod quando in categorica nullum signum uniuersale distribuens totum extremum propositionis additur termino, nec mediate nec immediate, hoc est nec a parte eiusdem extremi nec a parte extremi praecedentis, nec negatio praecedit nec aliqua dictio includens aequiualenter negationem uel signum uniuersale, semper talis terminus communis supponit determinate. Verbi gratia in ista 'homo est animal' nullum signum uniuersale additur, nec negatio nec talis dictio aequiualenter includens negationem uel signum uniuersale, ideo uterque terminus supponit determinate. Idem est dicendum de ista 'aliquis homo currit', quia signum particulare additum uel non additum non uariat suppositionem personalem, quamuis faciat frequenter terminum stare personaliter. Similiter in ista 'animal est omnis homo', quamuis ponatur signum uniuersale, non tamen praecedit hunc terminum 'animal', ideo li animal supponit determinate. Similiter hic 'animal non est homo', quamuis ponatur negatio, quia tamen non praecedit istum terminum 'animal', ideo 'animal' stat determinate.

Sed in ista 'omnis homo est animal', 'homo' non habet suppositionem determinatam, quia distribuitur signo uniuersali, nec 'animal' habet suppositionem determinatam, quia sequitur mediate signum uniuersale. Sed hic 'uidens omnem hominem est animal', quia hoc signum 'omnem' non distribuit totum subiectum, ideo non facit praedicatum stare nisi determinate. Unde bene sequitur 'uidens omnem hominem est animal, igitur uidens omnem hominem est hoc animal, uel uidens omnem hominem est illud animal uel illud', et sic de singulis. Sed in ista 'omnem hominem uidens est animal', quia signum distribuit hoc totum 'hominem uidens', ideo praedicatum non stat determinate. Et consimiliter est de ista 'cuiuslibet hominis asinus currit', nam hic praedicatum supponit confuse tantum; in ista autem 'asinus cuiuslibet hominis currit' praedicatum stat determinate. Similiter in ista 'homo non est animal', quamuis 'homo' stet uel supponat determinate, tamen 'animal', quia negatio determinans uerbum praecedit, ideo non stat deteminate. similiter in ista 'Sortes differt ab homine', praedicatum supponit non determinate, quia hoc uerbum 'differt' includit negationem aequiualenter.

[1.72. DE DUBIIS QUAE MOVERI POSSUNT CONTRA PRAEDICTA]

Circa praedicta potest dubitari. Primo, quabter supponit 'homo' in ista 'Sortes fuit homo'; ponatur quod Sortes non sit. similiter, qualiter supponunt termini in illis de praeterito et in illis de futuro et de possibili et in aliis propositionibus de modo.

Et est ratio dubitationis, quia dictum est prius quod termilius numquam supponit pro aliquo nisi de quo uerificatur; sed 'homo', si Sortes non sit, non uerificatur de Sorte, quia tunc est haec falsa 'Sortes est homo'; igitur non supponit pro Sorte, et per consequens non supponit determinate.

Secundo est dubium de istis 'homo albus est homo', 'cantans missam est homo', 'creans est Deus', supposito quod nullus sit albus et quod nullus cantet missam et quod Deus non creet. Pro quibus subiecta supponunt? Quia uidetur quod pro nulla re significata, quia de nulla tali uerificantur; nec pro se ipsis, quia tunc non haberent suppositionem personalem; igitur non supponunt determinate pro aliquo, et per consequens non habent suppositionem determinatam.

Tertium dubium est, qualiter subiectum supponit in talibus 'equus tibi promittitur', 'uiginti librae tibi debentur'. Et est ratio dubitationis, quia si terminus supponat pro contentis, uidentur esse falsae, cum quaelibet singularis sit falsa; et ita si terminus subiectus supponat determinate, propositio est falsa.

Quartum dubium est de talibus 'iste priuatur uisu', 'iste est aptus natus habere uisum', et sic de multis talibus.

Qumtum: qualem suppositionem habet praedicatum in ista 'genera et species sunt secundae substantiae'?

Sextum de istis 'actio est res extra animam', 'relatio est uera res', 'creatio est idem reabter cum Deo', et de huiusmodi multis.

Septimum est de ista 'iste bis fuit albus'; quia uidetur quod 'albus' non supponat determinate.

Octauum dubium: quomodo in ista 'tantum animal est homo' subiectum et praedicatum supponant?

Item, de talibus 'Apostolus dicit hoc', 'Anglia pugnat' 'bibe cyphum', 'prora est in mari', 'bonitas tua, misericorditer agit', 'clementia principis gubemat regnum' et huiusmodi.

Ad primum istorum dicendum est quod in omnibus talibus termini supponunt personaliter. Pro quo est intelligendum quod tunc terminus supponit personaliter quando supponit pro suis significatis, uel pro his quae fuerunt sua significata uel erunt uel possunt esse. Et sic intelligendunt est prius dictum; quia dictum est prius quod uno modo 'significare' sic accipitur. Hoc tamen intelligendum est quod non respectu cuiuscumque uerbi supponit pro illis; sed pro illis quae significat stricte accipiendo 'significare' supponere potest respectu cuiuscumque uerbi, si aliqua talia significet.

Sed pro illis quae fuerunt sua significata non potest supponere nisi respectu uerbi de praeterito. Et ideo quaelibet talis propositio est distinguenda, eo quod talis terminus potest supponere pro his quae sunt uel pro his quae fuerunt. Similiter pro his quae erunt non potest supponere nisi respectu uerbi de futuro, et ideo illa propositio est distinguenda, eo quod terminus potest supponere pro his quae sunt uel pro his quae erunt. Similiter pro his quae possunt esse significata et non sunt non potest supponere nisi respectu uerbi de possibili uel de contingenti, et ideo omnes tales sunt distinguendae, eo quod subiectum potest supponere pro his quae sunt uel pro his quae possunt esse uel contingunt esse. Et ideo omnes tales sunt distinguendae 'omnis homo fuit albus', 'omne album erit homo', 'omne album potest esse homo', 'omnem hominem contingit currere'.

Intelligendum est tamen quod ista distinctio non cadit a parte praedicati sed tantum a parte subiecti. Unde ista non est distinguenda 'Sortes fuit albus', 'Sortes potest esse albus'; et hoc quia praedicatum appellat suam formam. Quod est sic intelligendum: non quod supponat pro se uel pro conceptu, sed quod per talem propositionem denotatur quod propositio in qua ipsummet praedicatum sub propria forma, hoc est ipsummet et non aliud, praedicatur de illo pro quo subiectum supponit, uel de pronomine demonstrante illud praecise pro quo subiectum supponit, fuit uera, si talis propositio sit de praeterito; uel quod erit uera, si talis proposito sit de futuro; uel quod sit possibilis, si prima propositio sit de possibili; uel necessaria, si prima propositio sit de necessario; uel tmpossibilis, si prima propositio sit de impossibili; Vel per se, si prima propositio sit de per se; uel per accidens, si prima propositio sit de per accidens. Et sic de aliis propositionibus modalibus. Verbi gratia ad ueritatem istius 'album fuit nigrum' non requiritur quod haec unquam fuerit uera 'album est nigrum', sed requiritur quod haec fuerit uera 'hoc est nigrum', demonstrando aliquid pro quo subiectum supponit in ista 'album fuit nigrum'. Similiter, ad ueritatem istius 'uerum erit impossibile' non requiritur quod haec unquam sit uera 'uerum est impossibile', sed requiritur quod haec erit uera, si formabitur, 'hoc est impossibile', demonstrando aliquid pro quo subiectum supponit in ista 'uerum erit impossibile'. Similiter est de aliis. Sed de istis amplius dicetur in tractatu de propositionibus et de consequentiis. Ad propositum dico quod in ista 'Sortes fuit homo' praedicatum supponit pro Sorte. Et similiter est de omnibus illis de praeterito et de futuro et de modo, quod termini supponentes personaliter supponunt pro illis quae sunt uel fuerunt uel erunt uel possunt esse supposita; et si non sit aliquod signum, nec negatio nec aliquid tale impediens, supponunt determinate.

Sed tunc ad rationem in cotrarium dicendum est quod bene dictum est quod terminus numquam supponit pro aliquo nisi de quo uerificatur. Non tamen fuit dictum quod numquam supponit pro aliquo nisi de quo uerificatur per uerbum de praesenti, sed sufficit quod aliquando uerificetur per uerbum de praeterito, quando supponit pro illo respectu uerbi de praeterito; uel per uerbum de futuro, quando supponit respectu uerbi de futuro, et sic de aliis. Sicut patet in ista 'album fuit homo', posito quod nullus homo modo sit albus, sed quod Sortes fuerit albus, tunc 'album' supponit pro Sorte, si accipiatur pro his quae fuerunt. Et ideo 'album' uerificatur de Sorte non per uerbum de praesenti sed per uerbum de praeterito, nam haec est uera 'Sortes fuit albus'.

Sed adhuc restat dubitatio: pro quo praedicatum supponit hic 'Sortes fuit albus'? Si pro his quae sunt, falsa est:

Dicendum est quod praedicatum supponit pro his quae fuerunt, siue eadem fuerunt quae sunt siue non. Et ideo in isto casu capit instantiam illa regula quam dixi alias, scilicet quod terminus semper supponit pro his quae sunt, ubicumque ponatur, uel potest pro eis supponere. Nam illam regulam intellexi de termino posito a parte subiecti; sed quando ponitur a parte praedicati non est uniuersaliter uera. Unde posito quod nullus homo modo sit albus, sed quod fuerint multi homines albi antea, in ista tunc 'homo fuit albus' praedicatum non potest supponere pro his quae sunt sed tantum pro his quae fuerunt. Unde generaliter praedicatum in illa de praeterito non supponit pro aliquo alio quam pro illo quod fuit, et in illa de futuro pro eo quod erit, et in illa de possibili pro eo quod potest esse. Cum hoc tamen requiritur quod ipsummet praedicatum praedicetur de illo pro quo subiectum supponit, modo praedicto.

Ad secundum dubium dicendum est quod de uirtute sermonis est concedendum, si nullus homo est albus et si nullus homo cantat missam et si Deus non creat, quod in praedictis propositionibus subiecta pro nullo supponunt. Et tamen sumuntur significatiue, quia 'sumi significatiue' uel 'supponere personaliter' potest dupliciter contingere: uel quia pro aliquo significato terminus supponit, uel quia denotatur supponere pro aliquo uel quia denotatur non supponere pro aliquo. Nam semper in propositionibus talibus affirmatiuis denotatur terminus supponere pro aliquo, et ideo si pro nullo supponit est propositio falsa. In propositionibus autem negatiuis denotatur terminus non supponere pro aliquo, uel supponere pro aliquo a quo uere negatur praedicatum, et ideo talis negatiua habet duas causas ueritatis. Sicut ista 'homo albus non est' habet duas causas ueritatis: uel quia homo non est, et ideo non est albus; uel quia homo est, et tamen non est albus. In ista autem propositione 'homo albus est homo', si nullus homo sit albus subiectum sumitur significatiue et personaliter, non quia supponit pro aliquo, sed quia denotatur supponere pro aliquo; et ideo quia pro nullo supponit, cum tamen denotetur supponere pro aliquo, est propositio simpliciter falsa.

Et ideo si aliquid prius dictum uideatur isti repugnare, intelligendum est in propositione affirmatiua et uera, quia semper in propositione affirmatiua et uera, si terminus stet personaliter, supponit pro aliquo significato, secundum modum praeexpositum.

Et si dicatur: ista non stant simul 'supponit' et 'pro nullo supponit', quia sequitur 'supponit, igitur pro aliquo supponit', dicendum est quod non sequitur, sed sequitur 'supponit, igitur denotatur pro aliquo supponere, uel denotatur pro nullo supponere'.

Ad tertium dicendum quod tales propositiones 'equus tibi promittitur', 'uiginti librae tibi debentur' de uirtute sermonis sunt falsae, quia quaelibet singularis est falsa, ut patet inductiue. Tamen si termini tales ponantur a parte praedicati, possunt aliquo modo concedi. Et tunc oportet dicere quod termini sequentes talia uerba uirtute illorum uerborum habent suppositionem confusam tantum, et ideo non contingit descendere disiunctiue ad singularia sed tantum per disiunctum praedicatum, connumerando non tantum praesentia sed etiam futura. Unde non sequitur 'promitto tibi equum, ergo promitto tibi hunc equum uel promitto tibi illum equum', et sic de singulis praesentibus; sed bene sequitur 'promitto tibi equum, igitur promitto tibi hunc equum uel illum uel illum', et sic de singulis, connumerando omnes, tam praesentes quam futuros, et hoc quia omnia talia uerba aequiualenter includunt uerba de futuro. Unde ista'promitto tibi equum' ualet istam 'tu habebis ex dono meo unum equum', et ideo in ista 'promitto tibi equum' potest li equum supponere pro futuris, sicut in ista 'tu habebis equum'.

Sed numquid ista 'promitto tibi equum' li equum supponit confuse tantum, loquendo de uirtute sermonis? Dicendum quod stricte loquendo li equum non supponit confuse tantum, quia non supponit, cum sit pars extremi. Et praedicta regula de suppositione determinata data est de illis quae stricte loquendo supponunt, quia sunt extrema propositionum et non tantum partes extremorum. Tamen extendendo nomen potest dici quod li equum supponit confuse tantum, et hoc quia sequitur tale uerbum. Et ita est uniuersaliter quod terminus communis sequens uerbum tale, ita tamen quod sit pars extremi tantum, semper supponit confuse tantum et non determinate, personaliter tamen.

Unde sciendum est quod quandocumque in aliqua propositione tali de praesenti uel de praeterito uel de futuro ponitur uerbum uirtute cuius denotatur quod aliqua propositio erit uera, uel deberet esse uera, in qua ponitur a parte praedicati terminus communis, et non denotatur de quacumque propositione in qua ponitur a parte praedicati singulare contentum sub illo communi quod erit uera, tunc ille terminus communis, isto modo accipiendo 'supponere' quo pars extremi potest supponere, non supponit determinate, hoc est non contingit descendere ad singularia per disiunctiuam sed tantum per propositionem de disiuncto extremo uel de parte extremi disiuncta. Nunc autem per istam 'ego promitto tibi equum', uirtute istius uerbi 'promitto' denotatur quod haec erit uera, uel quod debet esse uera aliquando, 'ego do tibi equum' uel consimilis, et non denotatur quod aliqua talis 'ego do tibi istum equum' -- quocumque equo demonstrato -- erit uel debet esse uera. Et ideo non sequitur 'ego promitto tibi equum, igitur promitto tibi istum equum uel promitto tibi illum equum'. Et consimiliter est de talibus 'ego debeo tibi uiginti libras', 'iste tenetur Sorti in uiginti marchis'.

Sic igitur patet quod ista potest concedi 'ego promitto tibi equum', et tamen ista de uirtute sermonis nullo modo debet condedi 'equus tibi promittitur'. Cuius ratio est quia in ista 'equus tibi promittitur' li equus est subiectum et non est pars subiecti, et ideo oportet quod supponat determinate, cum neque signum neque negatio neque aliquid includens aliquid tale praecedat, et ideo oportet quod contingat descendere ad singularia. In ista autem 'promitto tibi equum' li equum non est extremum sed pars extremi, quia istud totum est praedicatum 'promittens tibi equum', quia istae aequiualent 'ego promitto tibi equum' et 'ego sum promittens tibi equum'; et ita 'equum' est pars extremi. Et ideo sicut non oportet quod supponat, proprie loquendo, ita non oportet quod supponat determinate, et per consequens non oportet quod contingat descendere ad disiunctiuam.

Sed numquid contingit descendere sub parte extremi? Dicendum est quod quandoque contingit descendere. Sicut bene sequitur 'iste dat Sorti equum, igitur dat sibi istum equum uel dat sibi illum', et sic de singulis. Quandoque autem non contingit descendere propter aliquam rationem specialem, qualis dicta est in proposito. Et ita quamuis ista concedatur 'ego promitto tibi equum', ista tamen de uirtute sermonis non est concedenda 'equus tibi promittitur'. Tamen ipsa conceditur, quia communiter accipitur pro ista 'aliquis tibi promittit equum'. Sed quare ista consequentia non ualet 'aliquis tibi promittit equum, igitur equus tibi promittitur', dicetur in tractatu de propositione.

Ad quartum dicendum est quod in talibus 'iste priuatur uisu' li uisu, quod est pars extremi, non proprie supponit. Verumtamen isto modo quo potest supponere, supponit confuse et distributiue, quia aequiualet isti 'iste nullum uisum habet', ubi 'uisus' negatiue confunditur confuse et distributiue. Tamen non in qualibet propositione exponente illam unam supponit confuse et distributiue, quia non in affirmatiua, scilicet in ista 'iste est aptus natus habere uisum', sed in ista supponit aliquo modo determinate, scilicet pro illis quae aliquando fuerunt possibilia, non tamen pro omnibus illis, sed pro illis quae potuerunt sibi infuisse.

Ad quintum dicendum est quod de uirtute sermonis haec est falsa 'genera et species sunt substantiae'. Sed haec potest concedi 'genera et species sunt secundae substantiae', et tunc li secundae substantiae supponit personaliter et determinate, quia hoc nomen 'secunda substantia' imponitur ad significandum intentiones secundas, importantes ueras substantias.

Et ideo falsa est opinio quae ponit quod 'substantia' potest habere suppositionem simplicem et tamen supponere pro speciebus et generibus. Sed si aliquando inuenitur in aliquo auctore quod genera et species sunt substantiae, debet auctoritas exponi: uel quod per actum exercitum intelligit actum signatum, ut per istam 'genera et species sunt substantiae' intelligatur ista 'de generibus et speciebus praedicatur substantia', et debet sic exerceri 'homo est substantia', 'animal est substantia', et sic de aliis. Vel debet auctoritas exponi, quod 'substantia' est aequiuocum. Aliquando enim significat ueras res, quae sunt substantiae distinctae realiter ab omni accidente reali et ab omni intentione secunda, et tunc accipitur 'substantia' proprie. Aliquando significat ipsas intentiones importantes substantias primo modo dictas. Et tunc sub tali intellectu concederetur ista 'genera et species sunt substantiae', accipiendo praedicatum personaliter; sed tunc non acciperetur proprie sed improprie et transumptiue.

Ad sextum dicendum est quod diuersi diuersimode utuntur talibus abstractis, nam aliquando utuntur eis pro rebus, aliquando utuntur eis pro nominibus. Si primo modo, tunc debet dici quod supponunt pro illis pro quibus supponunt sua concreta, secundum opinionem Aristotelis. Et tunc istae aequipollent 'ignis est calefaciens' et 'ignis est calefactio', similiter 'homo est pater' et 'homo est paternitas'. Immo proprie loquendo talia concreta et abstracta, si abstracta imponalitur ad significandum praecise res, sunt nomina synonyma, secundum intentionem Aristotelis et multorum philosophorum.

Et quod hoc non sit ita mirabile, potest persuaderi. Nam accipio istam propositionem 'creatio est uera res', et quaero: aut 'creatio' supponit pro aliquo aut pro nullo. Si pro nullo, uel non erit propositio uel erit propositio falsa. Si supponit pro aliquo, aut pro re extra, aut pro re in anima, aut pro uno aggregato. Si pro re extra, quaero: pro qua? Et non potest dari nisi Deus; igitur 'creatio' ita supponit pro Deo sicut 'creans'. Et eadem facilitate poterit hoc dici de omni alio. Si supponit pro aliquo in anima, -- sicut secundum a liquos supponit pro relatione rationis --, hoc est impossibile, quia tunc haec esset falsa 'creatio est uera res'; et similiter, tunc numquam esset creatio nisi in anima, nec Deus esset creans nisi per actum animae formantis talem relationem rationis. Similiter, eadem facilitate posset dici quod 'calefactio' supponit pro tali ente siue relatione rationis; nec potest esse aliqua ratio ad probandum talem esse relationem in agente creato magis quam increato. Et ideo secundum intentionem Philosophi nulla est res quae poterit significari per tale concretum uel connotari quin eodem modo significetur uel connotetur per abstractum. Et ideo apud eum, si utrumque imponatur ad significandum rem, erunt nomina synonyma.

Nec ualet dicere quod modus significandi impedit synonymitatem, quia diuersitas modi significandi non impedit synonymitatem nisi quando propter diuersum modum significandi aliquid significatur uel connotatur per unum quod non connotatur uel non significatur per reliquum eodem modo. Sicut patet in istis 'homo', 'hominis', 'homines'; similiter 'homo', 'risibilis'; similiter 'intellectus', 'uoluntas' et 'anima'; similiter hic 'creans', 'gubernans', 'damnans', 'beatificans', et sic de omnibus talibus, quae uerificantur de eodem, et tamen non sunt synonyma. Si enim solum diuersitas modi significandi uariaret synonymitatem, dicerem aeque faciliter quod 'tunica' et 'uestis' non sunt synononyma, quia 'tunica' terminatur in 'a' et non 'uestis'; et sic de multis talibus. Et ita talis diuersitas nec quantum ad terminationem nec quantum ad accidentia, cuiusmodi sunt genus et huiusimodi, nec quantum ad alia, cuiusmodi sunt adiectiuum et substantiuum uel huiusmodi, euacuant synonymitatem. Tamen quando est uarius modus significandi proprie loquendo, tunc non est synonymitas. Sed hoc non contingit in proposito, sicut patet manifeste, quia eundem modum significandi omnino possunt habere concretum et abstractum quando non sunt talia concretum et abstractum cuiusmodi sunt illa de primo modo, sicut dictum est in principio istius tractatus.

Sic igitur talia abstracta, quando accipiuntur significatiue pro rebus, sunt nomina synonyma cum concretis, secundum intentionem Aristotelis. Sed secundum theologos aliter forte oportet dicere de aliquibus, quamuis non de omnibus.

Aliquando autem utuntur homines talibus abstractis, ut significent ipsamet concreta, sicut faciunt de istis 'priuatio', 'negatio', 'contradictio' et huiusmodi. Et sic in ista 'homo est relatio', li relatio supponit significatiue et pro nominibus relatiuis. Et similiter 'similitudo' aliquando supponit pro nomine relatiuo, puta pro hoc nomine 'simile'; similiter 'creatio' pro hoc nomine 'creans'; et 'quantitas' pro hoc nomine 'quantum', et sic de multis talibus abstractis quae iion habent concreta sibi correspondentia, supponentia pro rebus distinctis ab illis rebus quae significantur per abstracta, secundum intentionem Aristotelis. Et ideo de omnibus talibus abstractis eodem modo quo conceditur de eis praedicari hoc praedicatum 'res extra animam' debet de eis concedi suum concretum et illud idem pro quo suum concretum supponit, quia, sicut frequenter est dictum, si talia abstracta sint praecise nomina primae intentionis, erunt nomina synonyma cum suis concretis, secundum opinionem Aristotelis, ut mihi uidetur.

Et ista est causa quare pauca talia abstracta inueniuntur ab Aristotele, quia omnia talia 'homo-humanitas', 'equus-equinitas', 'animalanimalitas', 'asinus-asinitas', 'bos-bouitas', 'quantum-quantitas', 'relatiuum-relatio', 'simile-similitudo', 'calefaciens-calefactio', 'pater-paternitas', 'ternarius-trinitas', 'duo-dualitas', et huiusmodi quando sunt nomina praecise primae intentionis synonyma reputauit.

Sed secundum usum loquentium aliquando abstracta sunt nomina secundae intentionis uel secundae impositionis, et tunc non sunt synonyma.

Alii autem dicunt quod omnia talia nomina abstracta significant res distinctas uel relationes rationis et pro illis supponunt.

Ad septimum dubium dicendum est quod in ista 'Sortes bis fuit albus' ponitur una dictio aequiualenter includens negationem scilicet haec dictio 'bis'. Unde uirtute istius dictionis ista 'Sortes bis fuit albus' habet unam negatiuam exponentem; aequiualet enim isti 'Sortes primo fuit albus, et aliquo tempore postea non erat albus, et postea fuit albus'. Et propter istam negatiuam aequiualenter inclusam non stat mere determinate, ut contingat descendere per disiunctiuam ad pronomina uel nomina propria exprimentia illa pro quibus praedicatum supponit.

Et consimiliter est de istis 'Sortes incipit esse albus', 'homo desinit esse grammaticus', et uniuersaliter de talibus habentibus aliquam negatiuam exponentem.

Per idem ad aliud: quod ista 'tantum animal est homo' habet dictionem exclusiuam, propter quam habet unam negatiuam exponentem, et ideo nec subiectum nec praedicatum supponit determinate.

Ad nonum dicendum quod si accipiatur de uirtute uocis, termini eodem modo supponunt sicut in aliis; sed secundum usum loquentium improprie supponunt pro aliis.

[1.73. DE SUPPOSITIONE CONFUSA TANTUM ET DE REGULIS EIUS]

Viso quae est suppositio determinata, uidendum est de suppositione confusa tantum.

Circa quam diuersae regulae dantur. Una est quod quando terminus communis sequitur signum uniuersale affirmatiuum mediate, tunc stat confuse tantum, hoc est semper in uniuersali affirmatiua praedicatum supponit confuse tantum, sicut in ista 'omnis homo est animal', 'omnis homo est albus', et sic de aliis. Sed quantumcumque signum uniuersale ponatur a parte subiecti, si tamen propositio non sit uniuersalis affirmatiua, nec signum uniuersale distribuit totum subiectum, praedicatum non supponit confuse tantum. Verbi gratia in ista 'uidens omnem hominem est animal', li animal stat determinate, quia signum uniuersale non distribuit totum subiectum, nec reddit istam propositionem uniuersalem, ideo praedicatum non stat confuse tantum. Similiter est de ista 'creator omnium creabilium est ens', li ens stat determinate et non confuse tantum.

Alia regula datur, quod quando aliquod signum uniuersale uel includens aequiualenter signum uniuersale praecedit terminum a parte eiusdem extremi, ita tamen quod non determinat totum praecedens copulam, facit illud quod sequitur a parte eiusdem extremi stare confuse tantum, illo modo loquendo quo pars extremi potest supponere et stare. Ita quod tunc sub illo non contingit descendere ad disiunctiuam, sicut patet hic 'omni tempore aliquod creabile fuit'; simibter hic 'omni tempore post Adam aliquis homo fuit'. Hic li homo supponit confuse tantum, quia si supponeret determinate uel coiifuse et distributiue, esset falsa, quia quaelibet singularis est falsa, patet inductiue. Similiter idem patet hic 'usque ad finem mundi aliquod animal erit' uel 'aliquis asinus erit'. Similiter idem posset dici hic 'usque ad finem mundi homo erit', et hic 'tota die fuit aliquis homo hic intus', posito quod diuersi homines diuersis horis fuerunt hic intus. Similiter in talibus 'semper fuit homo', 'semper erit homo', et sic de multis talibus. Utrum autem istud sit tenendum de uirtute sermonis uel non, non multum curo; tamen secundum usum loquentium, propter quem multum ualet talia scire, oportet sic dicere.

Dixi autem 'quando istud syncategorema non determinat totum extremum', quia si simpliciter determinaret totum extremum, hoc est totum quod ponitur ab una parte uerbi, tunc non esset uerum. Sicut patet in ista 'omnis asinus hominis currit', nam li omnis determinat hoc totum 'asinus hominis' et non distribuit tantum li asinus nec li hominis tantum. Similiter est hic 'cuiuslibet hominis asinus currit': distribuitur hoc totum 'hominis asinus'. 'O'nde isti termini 'homints asinus, asinus hominis' ita sunt distribuibiles unica distributione sicut isti termini 'homo albus', 'animal album', et sic de aliis. Ita non est in istis 'tota die fuit aliquis homo hic intus', 'omni tempore post Adam aliquis homo fuit', nam hoc totum 'tempore post Adam aliquis homo' non potest esse subiectum respectu cuiuslibet uerbi, sicut hoc totum 'hominis asinus' et similiter hoc totum 'asinus hominis' potest esse subiectum respectu cuiuslibet uerbi.

Siue autem hoc sit proprie dictum siue non, non curo. Hoc tamen sciendum est quod quando etiam a parte eiusdem extremi signum uniuersale affirmatiuum praecedit mediate terminum communem, non contingit descendere ad contenta sub illo termino communi nec copulatiue nec disiunctiue, non plus quam si ille terminus communis esset extremum propositionis et supponeret confuse tantum. Et hoc est intelligendum quando terminus immediate sequens et mediate sequens non sunt eiusdem casus uel quando non se habent sicut adiectiuum et substantiuum, quia si sic se haberent, ad neutrius contenta omnia contingit descendere. Sicut quando sic dicitur 'omnis homo albus est albus' ad neutrius contenta omnia contingit descendere copulatiue. Secus est in primo casu, quia in illo casu contingit descendere ad omnia contenta termini immediate sequentis signum et non ad contenta alterius; neutrum tamen supponit proprie sed compositum ex illis duobus. Exemplum patet in ista 'cuiuslibet hominis asinus currit' et in ista 'omnem hominem uidens est animal'. Tertia regula potest dari, quod semper subiectum exclusiuae affirmatiuae supponit confuse tantum, sicut in ista 'tantum animal est homo', li animal supponit confuse tantum, sicut in uniuersali affirmatiua conuertibili cum illa exclusiua, puta 'omnis homo est animal'.

[1.74. DE SUPPOSITIONE CONFUSA ET DISTRIBUTIVA ET DE REGULIS EIUS]

Circa suppositionem confusam et distributiuam dantur diuersae regulae. Et primo de suppositione confusa et distributiua mobili. Et sunt istae: Una est quod in omni propositione uniuersali affirmatiua et negatiua, quae non est exclusiua nec exceptiua, stat subiectum confuse et distributiue mobiliter, sicut patet in istis 'omnis homo currit', 'nullus homo currit'.

Secunda regula: quod in omni tali uniuersali negatiua praedicatum stat confuse et distributiue.

Tertia regula est quod quando negatio determinans compositionem principalem praecedit, praedicatum stat confuse et distributiue, sicut in ista 'homo non est animal' li animal stat confuse et distributiue, sed 'homo' stat determinate.

Quarta regula est quod illud quod immediate sequitur hoc uerbum 'distinguitur' uel 'differt', uel participia eis correspondentia, uel hoc nomen 'aliud', uel aequiualens illis, stat confuse et distributiue. Sicut bene sequitur 'Sortes distinguitur ab homine, igitur Sortes distinguitur ab hoc homine', quocumque homine demonstrato; similiter in ista 'Sortes differt ab homine' uel 'Sortes est differens ab homine'; et similiter in ista 'Sortes est alius ab homine'.

Verumtamen sciendum est quod praedictae regulae uerae sunt quando sine negatione, uel tali uerbo uel nomine dempto, praedictus terminus non staret confuse et distributiue, quia si aliquo praedictorum dempto terminus staret confuse et distributiue, tunc per aduentum talis dictionis idem terminus staret determinate. Sicut patet in ista 'Sortes est omnis homo', hoc praedicatum 'homo' stat confuse et distributiue. Ideo si praecedat negatio, stabit determinate, sicut patet sic dicendo 'Sortes non est omnis homo'; nam sequitur 'Sortes non est iste homo', quocumque homine demonstrato, 'igitur Sortes non est omnis homo'. Et eodem modo dicendum est de aliis.

Et ideo ista regula est uera 'quidquid mobilitat immobilitatum, immobilitat mobilitatum'. Hoc est, quidquid additum termino stanti immobibiter facit ipsum stare mobiliter postquam additur sibi, illud idem additum termino stanti primo mobiliter facit ipsum stare immobiliter postquam sibi additur. Sicut in ista propositione 'Sortes est homo', stat 'homo' immobiliter; et si addatur negatio, sic dicendo 'Sortes non est homo', negatio facit li homo stare mobiliter. Et ideo si primo stet terminus mobiliter sine negatione, postquam additur sibi negatio stabit immobiliter. Sicut in ista 'Sortes est omnis homo': quia in ista 'Sortes est omnis homo' stat li homo mobiliter, ideo in ista 'Sortes non est omnis homo' stat li homo immobiliter. Et eodem modo dicendum est de istis 'Sortes differt ab omni homine', 'Sortes est alius ab omni homine'.

Hoc igitur uniuersaliter est dicendum quod quidquid facit terminum stare confuse et distributiue uel est signum uniuersale uel negatio uel aliquid aequiualens negationi. Non tamen semper quando aliquid includit negationem facit ipsum stare mobiliter, sicut patet de dictione exclusiua in propositione affirmatiua, quia subiectum non supponit confuse et distributiue sed praedicatum. In exclusiua autem negatiua, in qua dictio exclusiua additur subiecto, tam subiectum quam praedicatum supponit confuse et distributiue.

Circa suppositionem confusam et distributiuam immobilem est sciendum quod semper subiectum talem habet suppositionem in propositione exceptiua, sicut patet in ista 'omnis homo praeter Sortem currit'. Nam li homo supponit confuse et distributiue, non tamen mobiliter, quia non contingit descendere nihil uariando, nisi per solam positionem singularis loco termini communis et signi. Nam non sequitur 'omnis homo praeter Sortem currit, igitur iste homo praeter Sortem currit', nam consequens est improprium, sicut post patebit.

Hic tamen sciendum est quod aliquo modo contingit descendere ad omnia singularia sed non eodem modo, sed ad unum negatiue et ad omnia alia affirmatiue. Nam bene sequitur 'omnis homo praeter Sortem currit, igitur Sortes non currit', et de omnibus aliis sequitur affirmatiue 'igitur iste homo currit, et ille homo currit', et sic de singulis, excepto solo Sorte. Et hoc facit dictio exceptiua addita.

[1.75. QUALITER SUPPONIT PRAEDICATUM IN PROPOSITIONIBUS DE 'INCIPIT' ET 'DESINIT']

Potest autem dubitari de talibus de quibus tactum est: 'Sortes desinit esse albus', 'Sortes bis fuit Romae', 'Sortes ter fuit niger', 'Sortes incipit esse grammaticus', et huiusmodi, quomodo praedicata in eis supponunt.

Quod enim non supponant determinate patet, quia non contingit descendere ad singularia per disiunctiuam. Non enim sequitur 'Sortes incipit esse grammaticus, igitur Sortes incipit esse hoc uel incipit esse illud', demonstrando omnia pro quibus praedicatum supponit, quia antecedens potest esse uerum qualibet parte consequentis exsistente falsa; igitur non supponit determinate. Similiter non sequitur 'Sortes incipit esse grammaticus, igitur Sortes incipit esse iste grammaticus', demonstrando Platonem; et ita non supponit confuse et distributiue. Nec supponit confuse tantum, quia non contingit descendere ad singularia per propositionem de disiuncto praedicato. Non enim sequitur 'Sortes incipit esse grammaticus, igitur incipit esse iste uel ille grammaticus', et sic de singulis grammaticis, quia antecedens potest esse uerum sine consequente.

Potest dici quod terminus praedicatus in talibus propositionibus, uel etiam illud quod sequitur uerbum adiectiuum uel substantiuum, non habet suppositionem nec determinatam nec confusam tantum nec confusam et distributiuam, sed unam aliam pro qua tamen nomen non habemus. Unde ista Suppositio conuenit cum confusa tantum, quia sicut quando terminus supponit confuse tantum, a quolibet pronomine demonstrante aliquod singulare contentum sub termino ad teminum communem contingit ascendere, ita contingit in proposito. Sicut enim sequitur 'omnis homo est hoc', demonstrando quodcumque animal, 'igitur omnis homo est animal', ita sequitur 'Sortes incipit esse hoc', demonstrando quodcumque grammaticum, 'igitur Sortes incipit esse grammaticus'.

Differt autem a suppositione confusa tantum, quia non contingit descendere ad disiunctum ex nominibus propriis illorum pro quibus terminus communis supponit. Non enim sequitur 'Sortes incipit esse grammaticus, igitur Sortes incipit esse iste uel ille', demonstrando omnes grammaticos.

Differt autem praedicta suppositio a suppositione determinata, quia non contingit descendere per disiunctiuam.

Ratio autem quare terminus talis non habet aliquam praedictarum suppositionum est ista: quia semper illa propositio aequiualet uni copulatiuae ex duabus uel pluribus propositionibus, quarum aliqua est nega- tiua et alia affirmatiua de eodem subiecto, in quibus idem terminus habet diuersas suppositiones; et ideo nullam istarum habet in illa una propositione cuius exponentes sunt istae partes. Verbi gratia ista 'Sortes incipit esse albus' aequiualet isti copulatiuae 'Sortes nunc primo est albus et antea non erat albus'. Nunc autem in ista 'Sortes est albus' li albus supponit determinate, in ista autem 'Sortes non fuit albus' li albus supponit confuse et distributiue, propter negationem praecedentem.

Et si dicatur quod tunc in ista 'tantum animal est homo' secundum istam rationem subiectum non haberet suppositionem confusam tantum, eo quod illa aequiualet uni copulatiuae, cuius una pars est affirmatiua et alia negatiua, in quibus subiectum habet diuersam et non eandem suppositionem:

Dicendum est quod in illa exclusiua affirmatiua subiectuni habet suppositionem confusam tantum, quia quamuis exponentes suae habeant subiecta quae habent diuersas suppositiones, quia tamen illa subiecta non sunt illud idem subiectum quod est subiectum exclusiuae, quia aliud est subiectum negatiuae exponentis et affirmatiuae, ideo poterit subiectum exclusiuae habere aliquam suppositionem illarum trium. Nunc autem in talibus propositionibus 'Sortes incipit esse grammaticus', 'Sortes desinit esse albus', 'Sortes bis fuit niger' idem est subiectum exponentium et propositionis expositae.

[1.76. DE SUPPOSITIONE TERMINORUM RELATIVORUM, ACCIPIENDO RELATIVUM SICUT ACCIPIT GRAMMATICUS ET NON SICUT LOGICUS]

Istis uisis de suppositione terminorum absolutorum, uidendum est de suppositione relatiuorum, non accipiendo 'relatiuum' illo modo quo logicus accipit, sed illo modo quo grammaticus accipit, secundum quod dicit quod 'relatiuum est ante latae rei recordatiuum'

Est autem primo sciendum quod 'relatiuum', secundum quod grammatici utuntur relatiuo, quoddam uocatur relatiuum substantiae, quoddam uocatur relatiuum accidentis. Relatiuum substantiae uocatur sicut 'iste', 'ille', 'idem'. Relatiua accidentis uocantur illa quae imponuntur aliquo modo uel deriuantur a pluribus accidentibus, sicut 'talis', 'tantus', 'tot' et huiusmodi.

Relatiua substantiae quaedam sunt relatiua identitatis, quaedam diuersitatis. Relatiuorum identitatis quaedam sunt non reciproca, quaedam sunt reciproca. Non reciproca sunt sicut 'ille', 'idem' et sic de aliis.

Et de istis dantur regulae: quod semper supponunt pro illo pro quo supponunt sua antecedentia, ita quod pro eodem uerificantur, si uerificentur. Sicut patet hic 'Sortes currit et ille disputat': ad hoc quod ista copulatiua sit uera requiritur quod secunda pars uerificetur pro illo eodem pro quo prima pars uer1ficatur. Similiter hic 'homo est species et ille praedicatur de pluribus'.

Unde sciendum est quod tale relatiuum numquam debet poni in eadem categorica cum suo antecedente, sic dicendo 'Sortes est ille', nam hic li ille est pronomen demonstratiuum et non relatiuum.

Similiter sciendum quod numquam, quando antecedens relatiui est terminus communis supponens personaliter, est licitum ponere antecedens loco relatiui ad habendum propositionem conuertibilem et aequiualentem. Sicut istae non aequipollent 'homo currit et ille disputat', 'homo currit et homo disputat'. In aliis casibus contingit, nam istae aequipollent 'Sortes currit et ille disputat', 'Sortes currit et Sortes disputat'.

Similiter est sciendum quod negatio numquam facit relatiuum stare confuse et distributiue, sed semper supponit pro illo praecise pro quo uerificatur suum antecedens, uel denotatur uerificari. Unde haec est uera 'aliquis homo est Plato et Sortes non est ille', et tamen non sequitur 'igitur Sortes non est homo', sed sufficit quod haec sit uera 'Sortes non est Plato'. Et ita de uirtute sermonis ista duo stant simul 'aliquis homo currit et Sortes non est ille' et 'aliquis homo currit et Sortes est ille', quia si Sortes et Plato currant utraque istarum copulatiuarum est uera.

Circa relatiua identitatis reciproca sciendum quod differunt in hoc ab allis quod possunt indifferenter poni in eadem categorica cum suo antecedente et in alia. Sicut patet de istis relatiuis 'se', 'suus'; nam bene dicitur 'Sortes disputat et uidet se'; similiter bene dicitur 'Sortes uidet se'; similiter bene dicitur 'Sortes uidet suum asinum'; et bene dicitur 'Sortes currit et suus asinus ambulat'.

Et est sciendum quod aliqinando relatiuum est pars extremi et aliquando est extremum. Quando est extremum, ita scilicet quod sequitur uel praecedit immediate uerbum, tunc supponit pro illo pro quo supponit suum antecedens; sicut in istis 'Sortes uidet se', 'omnis homo uidet se'. Sed quando est pars extremi tunc non supponit pro illo pro quo supponit suum antecedens, sed supponit pro aliquo importato per illud cui additur. Sicut patet hic 'Sortes disputat et suus asiiius currit'. Hic li suus non supponit pro Sorte, sed supponit pro asiiio Sortis et non pro alio asino.

Est etiam sciendum quod semper tale relatiuum habet talem suppositionem et pro eisdem supponit pro quibus supponit suum antecedens. Sed quando suum antecedens supponit confuse et distributiue uel determinate, habet consimilem suppositionem sed singillatim, reddendo scilicet singula singulis. Et ideo non contingit descendere nec copulatiue nec disiunctiue, nec alio modo, nisi respectu alicuius contenti sub antecedente. Verbi gratia in ista 'omnis homo uidet se' li se supponit pro omni homine confuse et distributiue immobiliter et singillatim, quia non contingit descendere non uariando aliud extremum; sicut non sequitur 'omnis homo uidet se, igitur omnis homo uidet Sortem', et tamen contingit descendere ad Sortem respectu Sortis, sic dicendo 'omnis homo uidet se, igitur Sortes uidet Sortem'. Ita non est hic 'homo est animal'. Similiter in ista 'homo uidet se' li se supponit determinate singillatim, quia contingit sic descendere 'homo uidet se, igitur Sortes uidet Sortem' uel 'Plato uidet Platonem', et sic de singulis. Similiter contingit ascendere: non sic 'homo uidet Platonem, igitur homo uidet se', sed sic 'Sortes uidet Sortem, igitur homo uidet se'.

Ex istis patet quod tale relatiuum, sequens signum uniuersale mediate, habet suppositionem confusam et distributiuam, singillatim tamen.

Similiter relatiuum in aliqua categorica, siue sit relatiuum reciprocum siue non, habet suppositionem confusam et distributiuam propter additionem signi uniuersalis ad suum antecedens.

Eodem modo talis terminus habet suppositionem confusam tantum, quamuis in illa categorica nullum signum uniuersale ponatur, propter hoc quod in categorica praecedenti praecedit mediate signum uniuersale suum antecedens; sicut patet hic 'omnis homo est animal et quilibet asinus uidet illud'.

Circa relatiuum diuersitatis sciendum est quod relatiuum diuersitatis ideo dicitur quia non uer1ficatur pro eodem pro quo suum antecedens sicut patet hic: demonstratis duobus contradictoriis haec est uera 'alterum istorum est uerum et reliquum est falsum'. Hic li reliquum uerificatur pro illo pro quo non uerificatur hoc antecedens 'alterum istorum est uerum.

Circa relatiua accidentium, cuiusmodi sunt 'tantus', 'tabs', 'tot' et huiusmodi, quae non ideo dicuntur relatiua accidentium quia supponunt pro accidentibus, secundum opinionem Aristotelis, sed quia supponunt pro aliquo, connotando aliquod praedicabile non in quid.

Et est sciendum quod tale relatiuum non supponit nec uerificatur pro illo pro quo suum antecedens sed pro alio, illi pro quo supponit suum antecedens simili uel aequali: sicut patet in ista 'Sortes est albus et talis est Plato'; li talis non supponit pro Sorte sed pro alio, simili Sorti. Similiter hic 'Sortes et Plato currunt et tot disputant'; li tot non necessario supponit pro Sorte et Platone, nec supponit necessario pro illis pro quibus supponit li currunt, sed potest supponere pro aliis. Similiter est hic 'Sortes est bicubitus et tantus est Plato'.

'Unde sciendum est quod aliquando potest tale relatiuum supponere pro eodem, sed hoc non oportet. Similiter sciendum est quod suum antecedens, frequenter uel semper, est aliquod nomen in genere quantitatis uel qualitatis uel in alio praedicamento accidentali.

[1.77. DE SUPPOSITIONE IMPROPRIA]

Oportet autem cognoscere quod sicut est suppositio propria, quando scilicet terminus supponit pro eo quod significat proprie, ita est suppositio impropria, quando terminus accipitur improprie. Multiplex autem est suppositio impropria, scilicet antonomastica, quando terminus supponit praecise pro illo cui maxime conuenit, sicut in talibus 'Apostolus dicit hoc', 'Philosophus negat hoc', et similibus. Alia est synecdochica, quando pars supponit pro toto. Alia est metonymica, quando continens supponit pro contento uel quando abstractum accidentis supponit pro subiecto, et sic de aliis.

Et ideo multum est considerandum quando terminus et propositio accipitur de uirtute sermonis et quando secundum usum loquentium uel secundum intentionem auctorum, et hoc quia uix inuenitur aliquod uocabulum quin in diuersis locis librorum philosophorum et Sanctorum et auctorum aequiuoce accipiatur; et hoc penes aliquem modum aequiuocationis. Et ideo uolentes accipere semper uocabulum uniuoce et uno modo frequenter errant circa intentiones auctorum et inquisitionem ueritatis, cum fere omnia uocabula aequiuoce accipiantur.

Ex praedictis potest patere de istis 'esse intelligibile creaturae fuit ab aeterno', 'esse album conuenit Sorti', et de huiusmodi multis, quomodo termini in istis supponunt. Quia aut supponunt pro re aut pro uoce aut pro aggregato aut pro intentione animae: et quodcumque istorum detur, faciliter potest iudicari de eis an sint uerae uel falsae quando termini sumuntur in propria significatione. Nam si in ista 'esse inteligibile creaturae fuit ab aeterno' subiectum supponit pro re: uel pro re creata uel pro increata. Si pro re creata, manifestum est quod est falsa; si pro re increata, manifestum est quod est uera; si supponat pro aliquo aggregato ex utraque re, manifestum est quod est falsa; si supponat pro intentione animae uel pro uoce uel pro aliquo alio, neganda est.

Si autem tales propositiones non accipiantur de uirtute sermonis, tunc accipiendae sunt illae loco quarum ponuntur, et secundum quod illae sunt uerae uel falsae secundum hoc iudicandum est de eis. Unde quia per istam 'esse intelligibile creaturae fuit ab aeterno' intelligitur ista 'Deus ab aeterno intellexit creaturam', et ista secunda est uera, ideo prima, per quam intelligitur ista secunda, potest concedi.

Et ista iam dicta de terminis et suppositionibus sufficiant. -- Et in hoc completur prima pars huius Summae.

 Epistola prooemialis Guillelmi de Ockham Pars II : De propositionibus