Super Prometheo et Epimetheo epitoma

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Super Prometheo et Epimetheo epitoma
Ad Illustrem excellentem Principem Dominum Nicolaum Corrigium, Caelii Calcagnini super Prometheo et Epimetheo Epitoma.

Ortus Promethei et Epimethei

Clymene, Oceano genita, ex Iapeto coniuge, quattuor liberos edidit: Atlantem, cuius humeris caelum nititur; Moenetium, qui quom animum plus nimio extulisset fulmine ictus occubuit; deinde Prometheum, virum multo ingenio ac admirabili rerum prudentia insignem; postremo Epimetheum, hebetiorem longe ac minus cautum peperit.

Quod animalium cura data sit Prometheo ac Epimetheo

Quom olim Di soli essent, nullo adhuc mortalium generum edito, iamque fatale generationis tempus advenisset; in terrae visceribus animantia ex elementis quattuor finxere, quomque illa vellent in lucem educere, Prometheo ac Epimetheo mandarunt ut idoneis viribus singula praemunirent.

Tunc Prometheum rogavit Epimetheus ut distributionis illius officium ipsi uni concederet; annuit ille. Epimetheus igitur quibusdam animalium robur absque celeritate indidit; quaedam imbecilliora velocitate donavit. Armavit nonnulla, inermibus etiam aliquod ad salutem munimentum excogitavit: quae nam exiguo corpore clauserat, partim per aerem pennis attolli, partim per terram surrepere iussit; quae vero in amplam molem auxerat, crassitudine sua roboravit; mox ea ut calorem et frigus facile perferrent pilis, setis, pellibusque vestivit; pedes etiam qui corpora sustinerent, ungulis callisque obduravit. Deinde alimenta alia aliis distribuit, ut nonnulla etiam se invicem pascerent; sed eorum genus sterile, quodammodo ceterorum foecundum instituit; sic nam ratio exposcebat. Quo autem non esset admodum prudens, Epimetheus incaute dotes ac bona omnia distribuit in bruta; nihilique iam superat ex tanta largitione quom ad hominem oculos vertit puduitque, quo solus ex omnibus immunis homo remansisset. Dubitanti Prometheus astitit illius partitionis considerator viditque coetera animalia suis quaeque fulta muneribus, solum hominem nudum, inermem, defensaculis indigentem et quod magis urgebat.

Instabat dies fatalis, quo animalia in lucem prodirent, quomque aliam salutis humanae viam consultans Prometheus non inveniret, surripuit Vulcani ac Minervae artificiosam cum igne pariter sapientiam; neque nam fieri poterat ut eam sine igne nancisceretur quispiam vel uteretur eam. Itaque sic hominum generi Prometheus elargitus est atque ita sapientiam quae victum suppeditat consecuti sumus. Deerat tamen adhuc civilis hominibus prudentia; erat nam illa apud Iovem cuius arcem Prometheo ascendere non licebat: nam horribiles Iovis custodes circumstantes arcem Prometheum deterrebant. Hanc vero mox Iuppiter per Mercurium hominibus praebuit. Sed Prometheus erroris, quem Epimetheus perpetravat, deinde poenas dedit. Hactenus Plato; existimaverunt alii sapientes homines opera Promethei, imprudentes vero Epimethei artificio fuisse compactos. Quod mellitissimus Poeta his versibus indicavit:

Namque ferunt geminos uno de semine fratres
Japetoniadas generis primordia nostri,
dissimili finxisse manu. Quoscumque Prometheus
excoluit multumque innexuit aethera limo,
hi longe ventura notant, dubiisque parati
casibus occurrunt fabro meliore politi.
Deteriore luto pravus quos edidit auctor,
quem merito Graii perhibent Epimethea vates,
his nihil aetherei sparsit per membra vigoris;
hi pecudum rito non impedientia vitant,
nec res ante vident, accepta clade queruntur,
et sero transacta gemunt.

Haec ille; at Platonici ita superiorem fabulam interpretantur.

Superioris fabulae ratio

Iuppiter, idest deus mundi opifex, ex elementis animalia componit. Promethei autem ac Epimethei opera utitur, idest demonum superiorum atque inferiorum ministerio ad animalium vitam necessariis muniendam. Sed Epimetheus brutorum curam gerit; quid nam mirum est inferiores demones corporeae naturae favorem praebere? Quantum vero Epimetheus inferiorque potestas in his quae ad corpus pertinent brutis suffragantur, tantum Prometheus providentiaque superior in his, quae ad animum spectant, hominibus videtur consuluisse. Accepit autem artem ipsam una cum igne ab officina Minervae atque Vulcani, idest ingenium atque animi vigorem e coelestibus ideis. Prometheum vero ob id munus dolore affectum significat demonem ipsum curatorem nostrum, in quo et affectus esse possunt, misericordia quadam erga nos affici quom advertat nos, ob illud rationis munus vel datum vel excitatum, tanto miserabiliorem terris vitam quo bestias agere, quanto sollecitam atque avidam magis. Quod quidem Pythagoras animadvertens, Epimetheum (quantum ad hoc attinet) Prometheo anteposuit. Id autem illi Mosaico quodammodo simile videtur: "Poenitet me fecisse hominem". Sed demonis providentia particularis et angusta est. Ideo in arcem Iovis nequit ascendere. At Juppiter per Mercurium, idest angelum divinae voluntatis interpretem, civilis scientiae leges hoc est voluntatis suae decreta ad humanae societatis generisque nostri salutem spectantia mentibus nostris inscribit.

Cur supplicio affectus Prometheus

Publica solemnitas Dis celebrabatur; data est autem cura Prometheo dividendi carnes inter homines ac deos. Impetratum nam fuerat a Iove evitandi sumptus gratia ne tota victima Dis offerretur. Favebat autem ille hominibus mirifice, quorum gratia hac fraude usus est: potiora nam quaeque ex victima seligens pellibus et ossiculis contexit; deteriora vero atque ossa diligenter adipe constravit, ita ut optima viderentur, deditque optionem Iovi utra pars magis placeret, eam eligeret. Elegit ille adipe contectam: mox fraudem advertens, statuit homines magno quodam incommodo afficere. Iussit igitur Vulcano effigiem puellae spetiosissimae formaret, quam deinde Pandoram nuncupatam Pallas ornavit donisque excoluit zona scilicet, veste argentea ac palliolo miro artificio contexto floribusque et aurea corona. Ab hac autem postea foemineum genus defluxit ad hominum iacturam natum, quod inter viros ita versatur ut inter apes fuci. Sine quo stare vita diutius nequeat, neque una habitare facile possit. Ignem etiam Iuppiter e medio sustulit, ne amplius homines carnibus vescerentur, utpote quas coquere sine igne non possunt. Sed Prometheus consuetus insidiari, sua opera ereptum ignem mortalibus restituere cogitabat. In Caucaso igitur monte altissimo latitans, e solis pretereuntis curru ferula furtim ignem sustulit cursimque cum eo ad homines rediit. Unde institutum est postmodo ut laetitiae nuntii cum lampadibus discurrant. Acriter ergo indignatus Iuppiter ferrea catena eum ita religari iussit in Caucaso, ut sedere aut quiescere nunquam posset, adhibuitque aquilam ex Typhone et Echione vel, ut alii, e Terra et Tartaro genitam, quae iecur eius quottidie renascens depasceretur. Causam religationis huius nonnulli tradunt: quoniam Prometheus hominem fabricavit accusatusque fuerit a Momo quasi scelestissimum animal fecisset quod omnes facile posset decipere; quoniam nullam haberet fenestram in pectore unde cor eius explorari posset, damnatumque hac ratione Prometheum in Caucaso poenas luisse.

Superiorum ratio

Putant Prometheum virum sapientem, causarum naturae exploratorem, qui multa invenerit lucemque veritatis hominibus aperuerit. Immo vero fecerit ipsos homines, qui antea rationabilius fere poterant noncupari, in quibus nullius rei inditium inerat. Cruciari autem ab aquila, idest continua cogitatione et anxietate inveniendi ac perscrutandi arcana mysteria naturae. Subscribit huic opinioni Sudas auctor Graecus, qui eum gramaticam philosophiam et musicam invenisse tradit, sicut Atlantem astrologiam et sphaeram et qui ideo coelum sustineri dictus est, sic Argum finxere multioculum, quod vir esset apprime circunspectus; sic Cecropem Atheniensem duplicis naturae, idest masculofoemina, dixere, quod primus legem tulerit coniugii. Alii figulum fuisse putant Prometheum, qui plasticen, idest artem fictoriam, primus excogitavit. Quae autem Fulgentius ignobilis auctor (ut puto) ex Petronii sententia exposuit, non libet hoc loco meminisse, quando ea, Princeps illustris, tuae celsitudini ad fastidium usque nota suspicamur.

Quare Prometheus revinctus

Solutum autem ab Hercule Prometheum putant aquilamque interfectam vel certe ad Orcum demissam, sic volente Iove ut gloria filii augeretur, qui mox in deorum numerum erat virtutis ac gestorum magnitudine asciscendus.

Dictorum ratio

Herculem virum doctissimum putavere, qui pariter ingenio ac eloquentia polleret. Hic, quom Prometheus in plurimis dubitaret, dubitationes eius omnes soluit et ab ea anxietate atque animi sollicitudine liberavit. Sed quoniam aliter de Promethei solutione Lucianus existimavit, libuit hoc loco eius dialogum subtexere, quem latinitate precipitanter donavimus: PROMETHEI AC IOVIS

(PRO): Solve me o Iuppiter: iam nam gravia perpessus sum.
IUP: Solvam te, inquis, quem pati graviores compedes par erat, Caucasumque universum capiti superincumbentem nec a sexdecim vulturibus epar lancinari modo, verum et oculos effodi, quom nobis animalia id genus homines effinxeris ignemque sustuleris ac mulieres fabricaris. Nam quo me fraudaris in carnium partitione, ossa pinguedine obducta opponens potioremque partem seponens tibi, quid opus meminisse?
PRO: Verum ego satis supplicii iamdudum expendi, tandiu fixus in Caucaso et pessimam volucrum (quae male dispereat) aquilam pascens iecore.
IOV: Neque hoc eorum minimum quae te pati decebat.
PRO: Atqui non sine mercede me solveris, o Iuppiter! Nam tibi rem haud mediocriter necessariam significabo.
IOV: Etiamnum illudis Prometheu?
PRO: Si illusero, quid demum lucri faciam? An memoria excidet tibi quo loco sit Caucasus, an vincula rursus deerunt si forte impostor fuero deprehensus?
IOV: Primo eloquere quid mercedis necessarium adeo sic daturus.
PRO: Si quo properas dixero, an dignus videbor cui et in caeteris fidem adhibeas?
IOV: Immo vero.
PRO: Ad Thetidem, ut cum ea concumbas.
IOV: Ita prorsus res habet ut dixisti; sed quid amplius? Videris nam nonnihil fortasse veri expositurus.
PRO: Ne o Iuppiter cum Nereide concubueris. Nam quod ex te conceperit aeque de te ac tu olim de Saturno moerebit.
IOV: Hoc dicis me principatu eiectum iri?
PRO: Ne id fiat utique o Iuppiter. Verum eiusmodi quippiam sic concubitus minatur.
IOV: Valeat igitur Thetis; te vero obistac Vulcanus solvat.

Soluto Prometheo monumentum tamen supplicii apud homines remansit, vinculorum nam instar torques atque annuli inventi sunt, super qua re nos olim idyllion excudimus huiusmodi.

Ibat in amplexus Thetidis sublimis Olympi
arbiter, et posito terras clementior igne,
prepetibus vectus pennis facilique petebat
tramite, Caucasea quando superastitit arce.
Et procul effudit fatalia verba Prometheus
alitis aeternae violatus pectora morsu:
"Ne properes dux magne poli; compesce furores
pectoris insanos e summo vertice coeli.
Noxia difficiles cecinerunt omina Parcae:
quisquis inexhausto Thetidis potietur amore,
excipiet sobolem patrias quae robore laudes
obruat, invictis multo praestantior armis".
Ferrea mox durae tetigere volumina matris,
terruit ancipiti volventem pectore curas
magnanimum vox missa Iovem rapidumque, repente
pressit iter, iubet hac cursum properare Cupido,
inde minae scaevique vetat terroris imago.
Sed metus et regni demum iactura labantem
frenavere animum. Placuit mox digna Prometheo
dona dare et veteres odiorum extinguere causas.
Furtivos ignes animo, pinguisque ferinae
fraudem abolet, superat veteres nova gratia noxas.
Iam pater accitus Lypareos liquerat ignes
Mulciber et nexos ferroque manuque catenas
solverat ac tristes Herebi tranaverat amnes
vultur ferratas quatiens per nubila pinnas.
At non omne malum non omnia vincla Prometheo
defluxere tamen (Stygias sic Iuppiter olim
attestatus aquas) quare omnis poena recessit.
Sed monumenta manent veterisque insignia damni.
Aerea nam digitos anfractu bractea molli
pro manicis amplexa tenet; tum more catenae
dependet collo series intersita nodis
ferrea et e duro Calybum compacta metallo.
Hanc vero ob causam mortales undique coetus
exultasse ferunt et sacro largius ignes
perfudisse mero, pariterque exempla sequentes
digna Prometheo tulerunt solatia casu.
Annulus informat digitos, de pectore torques
ferratas misere palam. Sed posthuma proles
antiquas variavit opes versoque tenore
omnia de fulvo componere maluit auro.