Supplementum Plantarum/Index Generum/Banksia

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Index Generum
1362. Banksia
1782

1362. BANKSIA.

Character essentialis,
Amentum squamatum. Corolla tetrapetala. Anthera in cavitate laminarum, sessiles. Capsula bivalvis. Semen bipartibile.
Character naturalis,
CAL. Amentum commune undique squamis tectum.
Squama stuposo - coriaceæ, solidæ, transversaliter compressæ, duplici ordine circum receptaculum arete approximatæ, spiraliter dispositæ: unius ordinis minores, per paria approximatæ; alternœ latiores, flosculorum paria distinguentes.
COR. duæ inter singulas squamas majores.
singula tetrapetala, receptaculo inserta, porrecta, marcescens.
Ungues lineares, longissimi, diu in Tubum cohærentes.
Laminæ diutius circa stigma conniventes, parvæ, lanceolatæ, acutæ, concavæ, duriusculæ, revolutæ.
STAM. Filamenta nulla.
Antheræ quatuor, cavitati laminarium insertæ, adpressæ, lanceolatæ, acutæ.
PIST. Germen superum, minutum.
Stylus filiformis, rigidus, fulcatus, petalis longior, superne incurvus.
Stigme simplex, stylo crassius, pyramidaliter acutum, sub fœcundatione intra laminas corollæ inclusum.
PER. Strobilus inter squamas continens Capsulas ligneas, magnas, ovatas, uniloculares, bivalvis.
SEM. unicum, obovatum, bipartibile, extus auctum membrana magna, ovata, duplicata.
In memorium Josephi Banks, futuri Auctoris splendidissimi operis: Plantarum omnium detectarum Tarrarum maris australis descriptiones & figurœ.