Supplementum Plantarum/Præfatio

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

PRÆFATIO
Vix decima tertia editio Systematis Regni Vegetabilis in lucum prodierat, cum patri meo iam pie defuncto carissimo occasio daretur, id ipsum opus novis vegetabilibus e devite & bene conservata collectione Vegetabilium Surinamensium huc transmissa insigniter augendi. Incredibilis ardor, quo pater ad extremum usque halitum ad incrementum Historiæ Naturalis.

conducere voluit, & amor ille plane singularis, quo in primis Botanicam Scientiam tractavit & restaura it, neque otium neque tranquillitatum ei dederunt, antequam nova illa in Naturæ Regnis obvia secundum fancitam ejus methodum suis locis collocarentur. Itaque, licet antea fibi persuasum habuerit, illum ipsum Systematis editionem fore ultimum lucubrationum fuarum opus, fuas tamem adhuc superstites quantum viz pauxillas vitæ vires haud gravatus est impendere ad examinandum, deseribendum, suoque loco in Systemate collocandum, quidquid perigrinum & hactinus sibi incognitum ex vegetabilibus in collectione illa Surinamensi invenit, additisque nonnullis Africanis hoc modo initium facere hujus supplementi.

Quantumvis vero exiguum adhue erat illud supplementum sollicitus tamen sui, ut quamprimum in publicum prodiret. At vero sollicitusines illae ac curae, quae post obitum devenerandi patris luctuosae fuerunt reliquiae, & quotidiana muneris mei negotia publica pariter ac privata, tum etiam penuria typographorum intra patriam, qui suis impenfis opusculum illud prelo fubiicere poffent ejusmodi fuerunt remorce, qure non potuerunt non hucusque nostrum licet peramabile propositum impedire.

...

...

...

...