Systema Cosmicum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Systema Cosmicum
Dialogus de duobus Maximis Mundi Systematibus, Ptolemaico et Copernicano
1688
editio: incognita
fons: incognitus

Index[recensere]

Serenissime Magne-Dux, differentiam illam, quae homines inter ac animantia caetera reperitur, etsi longe maximam, si quis tamen ab ista, quae ipsos rursum homines inter se discriminat, parum abesse dixerit, haud absurde fortasse iudicaverit. Quantum a millenario numero superabitur unitas? At nihilo minus vulgari proverbio iactatur: unum hominem valere millenos alios, ubi non valeant unum. Discrimen autem haud istud a diversis ingeniorum habilitatibus dependet, quod eo reducout quis sit Philosophus, aut nec-Philosophus: quandoquidem Philosophia, tamquam proprium eorum, qui eo nutriri possunt, alimentum, reipsa a communi faece vulgi separat, idque sublimiore humilioreve gradu, nimirum pro illius ipsius nutrimenti veritate. Qui altius aciem oculorum intendit, is supra reliquos altius attolitur. Caeterum modus sublevandi oculos hic est, si quis ad granddem illum Philosophiae, sese convertat: in quo libro licet omnia, quae leguntur, ut Artificis Omnipotentis opera, perfectissima sibi mutuo poportione respondeant: maioris tamen perfectionis dignationisque sunt habenda, ex quibus visui nostro maior opera et insignitius artifium ingeritur.

Compages haec Universi, meo iudicio, principem locum meretur inter res naturales, quae intellectu nostro capi possunt. Ea quippe, sicuti magnitudine, res omnes complexu suo contentas excellit: ita quoque, tanquam regula et lex omnium, nobilitate easdem ut ancedat oportet. Ideoque si cui unquam intellectus magnitudine supra reliquos mortales immensum eminere contigit, Ptolemaeus atque Copernicus hanc gloriam adepti sunt, utpote in hoc Mundano Systemate legendo profunde adeo speculati Philosophatique. Circa quorum opera cum isti mei Dialogi praecipe sint occupati nefas mihi videbatur, eosdem alii alicui, quam Serenissimae Tuae Celsitudini Dedicare. Cum enim in hisce contenta doctrina, fundata sit in duobus istis ingeniis, quae ego pro maximis habeo omnium, quorum ad nos in hoc speculationum genere scripta pervenerunt; ne longius a tanta magnitudnina discederem, oprtuit ea suffulcire favore Illius apud me Maximi, unde et gloriam consequi, et Patrocinium possent. Insuper cum isti duo tantam intellectui meo facem alluxerint, ut opus meum, magna ex parte, illorum dici queat; non minus idem Tuae quoque Serenissimae Celsitudini poterit adscribi, cuius Magnifica liberalitate non modo otium et quietem necessariram haec scriptia nacta est: sed et ope efficacacis adjuta subsidii, quod in honorando ornandoque me nunquam languit, ad postremum lucem vidit.

Eandem itaque solita benignitate Serenissima Tuae Celsitudo accipiat: et siquidem nonnhihil hic invenerit, unde studiosi Veritatis aliquem fructum subsidiumve cognitionis amplioris haurire possint, adgnoscat id pro Suo et proprio: maxime cum ad iuvandum tam sit assuefacta T. C. ut sub felici Regimine Ejus, nec unus inveniatur, qui universalium, quae Mundum adflictant, angustiarum ulla sese coarctari turbarive sentiat. Cum quo finem facio, Tuaeque Celsitudine precatur omnem prosperitatem ad perpetuum tam pii et magnanimi Sui moris incrementum, Eandem humillime veneror.

Serenissime Tuae Celsitudinis

Homillimus devotissimusque

GALILAEUS GALILAEI