Tabula Banasitana

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Banasitana
AE 1971, 534

locus repertionis: Banasa, Mauretania




EXEMPLVMEPISTVLAEIMPERATORVMNOSTRORVMANTONI
NIETVERIAVGVSTORVMADCOIIEDIVMMAXIMVM

LIIBELLVMIVLIANIZEGRENSISLITTERISTVISIVNCTVMLEGIMVSET
QVAMQVAMCIVITASROMANANONNISIMAXIMISMERITISPRO
VOCATAINGENTIAPRINCIPALIGENTILIBVSISTISDARISOLITASIT
TAMENCVMEVMADFIRMESETDEPRIMORIBVSESSEPOPVLARIVM {POPVLARIV_M}
SVORVMETNOSTRISREBVSPROMTOOBSEQVIOFIDISSIMVMNEC
MVLTASFAMILIASARBITRAREMVRAPVTZEGRENSESPARIAPOS
SIDEOFFICIISSVISPRAEDICAREQVAMQVAMPLVRIMOSCVPIAMVSHO
NOREANOBISINISTAMDOMVMCONLATOADAEMVLATIONEMIVLI
ANIEXCITARINONCVNCTAMVRETIPSIZIDDINAEVXORIITEM
LIBERISIVLIANOMAXIMOMAXIMINODIOGENIANOCIVITATEM
ROMANAMSALVOIVREGENTISDARE·

EXEMPLVMEPISTVLAEIMPERATORVMANTONINIETCOMMODIAVGG
ADVALLIVMMAXIMIANVM

LEGIMVSLIBELLVMPRINCIPISGENTIVMZEGRENSIVMANIMADVERTI
MVSQQVALIFAVOREEPIDIQVADRATIPRAECESSORISTVIIVVETVRPRO
INDEETILLIVSTESTIMONIOETIPSIVSMERITISETEXEMPLISQVAE {QV_AE}
ALLEGATPERMOTIVXORIFILIISQEIVSCIVITATEMROMANAMSAL
VOIVREGENTISDEDIMVSQVODINCOMMENTARIOSNOSTROSREFERRI
POSSITEXPLORAQVAECVIIVSAETATISSITETSCRIBENOBIS

DESCRIPTVMETRECOGNITVMEXCOMMENTARIOCIVITATEROMANA
DONATORVMDIVIAVG·ET·TI·CAESARISAVG·ETC·CAESARISETDIVICLAVDI
ETNERONISETGALBAEETDIVORVMAVGGVESPASIANIETTITIETCAESARIS
DOMITIANIETDIVORVMAVGGNERAEETTRAIIANIPARTHICIETTRAIIANI
HADRIANIETHADRIANIANTONINIPIIETVERI·GERMANICIMEDICI
PARTHICIMAXIMIET·IMP·CAESARIS·M·AVRELIANTONINIAVG·GERMA {GERM_A}
NICISARMATICIETIMP·CAESARIS·L·AVRELICOMMODIAVG·GERMANICISAR
MATICIQVEMPROTVLITASCLEPIODOTVSLIB·IDQVODI·S·EST

IMP·CAESARE·L·AVRELIOCOMMODOAVGETMPLAVTIOQVINTILLO·COS
PR·NON·IVL·ROMAE

FAGGVRAVXORIVLIANIPRINCIPISGENTISZEGRENSIVMANNISXXII
IVLIANA·ANNISVIIIMAXIMA·ANNISIII·IVLIANVS·ANNISIII·DIOGENIA
NVSANNISIILIBERIIVLIANI·S·S

ROG·AVRELIIVLIANIPRINCIPISZEGRENSIVMPERLIBELLVMSVFFRA
GANTEVALLIOMAXIMIANOPEREPISTVLAMHISCIVITATEMROMANAMDE
DIMVSSALVOIVREGENTISSINEDIMINVTIONETRIBVTORVMETVECTAGALI
VMPOPVLIETFISCI
ACTVMEODEMDIE·IBI·ISDEMCOS
ASCLEPIODOTVSLIB·RECOGNOVI


SIGNAVERVNT

M·CAVLVS·M·F·POB·SQVILLA·GAELICANVS
MACILIVS·M·FGALGLABRIO
T·SEXTIVS·T·F·VOL·LATERANVS
C·SEPTIMIVS·C·F·QVISEVERVS
P·IVLIVS·C·F·SER·SCAPVLATERTVLIVS
T·VARIVS·T·FCLA·CLEMENS
M·BASSAEVSM·F·STEL·RVFVS
P·TARVTTIENVS·P·F·POB·PATERNVS
S, E, X, ---------------- S, --------------------- N, I, S,
QCERVIDIVS·QFARN·SCAEVOLA
QLARCIVSQ·F·QVI·EVRIPIANVS
T·FL·T·F·PAL·PISO





Exemplum epistulae Imperatorum nostrorum An[toni|ni et Veri Augustorum ad Coiiedium Maximum : | Liibellum Iuliani Zegrensis litteris tuis iunctum legimus, et | quamquam ciuitas Romana non nisi maximis meritis pro|

5 uocata in genti a principali gentilibus istis dari solita sit, | tamen cum eum adfirmes et de primoribus esse popularium | suorum, et nostris rebus prom(p)to obsequio fidissimum, nec | multas familias arbitraremur aput Zegrenses paria pos|si de officiis suis praedicare quamquam plurimos cupiamus ho|

10 nore a nobis in istam domum conlato ad aemulationem Iuli|ani excitari, non cunctamur et ipsi Ziddinae uxori, item | liberis Iuliano, Maximo, Maximino, Diogeniano, ciuitatem | Romanam salvo iure gentis dare. |

Exemplum epistulae Imperatorum Antonini et Commodi Augg(ustorum) |

15 ad Vallium Maximianum : | Legimus libellum principis gentium Zegrensium animadverti|musq(ue) quali favore Epidi Quadrati praecessoris tui iuvetur pro|inde et illius testimonio et ipsius meritis et exemplis quae | allegat permoti uxori filiisq(ue) eius ciuitatem Romanam sal|

20 vo iure gentis dedimus ; quod in commentarios nostros referri | possit, explora quae cuiius aetatis sit et scribe nobis. |

Descriptum et recognitum ex commentario ciuitate Romana | donatorum Divi Aug(usti) et Ti(berii) Caesaris Aug(usti) et C. Caesaris et Divi Claudi | et Neronis et Galbae et Divorum Augg(ustorum) Vespasiani et Titi et Caesaris |

25 Domitiani et Divorum Augg(ustorum) Ner<v>ae et Traiiani Parthici et Traiiani | Hadriani et Hadriani Antonini Pii et Veri Germanici Medici | Parthici maximi et Imp(eratoris) Caesaris M. Aureli Antonini Aug(usti) Germa|nici Sarmatici et Imp(eratoris) Caesaris L. Aureli Commodi Aug(usti) Germanici Sar|matici, quem protulit Asclepiodotus lib(ibertis). Id quod i(infra) s(criptum) est. |

30 Imp(peratore) Caesare L. Aurelio Commodo Aug(usto) et M. Plautio Quintillo co(n)s(ulibus), | pr(idie) non(as) Iul(ias), Romae. { = 6. Juli 177 } |

Faggura uxor Iuliani principis gentis Zegrensium annis XXII, | Iuliana annis VIII, Maxima annis III, Iulianus annis III, Diogenia|nus annis II, liberi Iuliani s(upra) s(sripti).|

35 Rog(atu) Aureli Iuliani principis Zegrensium per libellum, suffra|gante Vallio Maximiano per epistulam, his ciuitatem Romanam de|dimus salvo iure gentis sine diminutione tributorum et vectagali|um populi et fisci. |

Actum eodem die, ibi, isdem co(n)s(ulibus). |

40 Asclepiodotus lib(ibertus) recognovi. |

Signauerunt : | M. Gav[i]us M. f(ilius) Pob(lilia tribu) Squilla Gaelicanus ; | M. Acilius M. f(ilius) Gal(eria tribu) Glabrio ; | T. Sextius T. f(ilius) Vol(tinia tribu) Lateranus ; |

45 C. Septimius C. f(ilius) Qui(irina tribu) Seuerus ; | P. Iulius C. f(ilius) Ser(gia tribu) Scapula Tertulius ; | T. Varius T. f(ilius) Cla(audia tribu) Clemens ; | M. Bassaeus M. f(ilius) Stel(atina tribu) Rufus | P. Taruttienus P. f(ilius) Pob(lilia tribu) Paternus ; |

50 (extus) [Tigidiu] [... f(ilius) ...(... tribu) Peren] ( ? ) ; | Q. Cervidius Q. f(ilius) Arn(inesi tribu) Scaeuola ; | Q. Larcius Q. f(ilius) Qui(rina tribu) Euripianus ; | T. Fl(avius) T. f(ilius) Pal(atina tribu) Piso.