Usor:Hsarrazin/test

E Wikisource

et in aliud tempus differenda. Nunc autem mihi visum est de senectute aliquid ad te conscribere. Hoc enim onere, quod mihi tecum commune est, aut jam urgentis, aut certe adventantis senectutis, et te, et me ipsum levari volo: etsi te quidem id modice ac sapienter (sicut omnia), et ferre, et laturum esse certo scio. Sed mihi, quum de senectute aliquid vellem scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur. Mihi quidem ita jucunda hujus libri confectio fuit, ut non modo omnes absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam et jucundam senectutem. Nunquam igitur satis laudari digne poterit philosophia, cui qui pareat, omne tempus ætatis sine molestia possit degere. Sed de ceteris et diximus multa, et sæpe dicemus: hunc librum de senectute ad te misimus. Omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Chius, ne parum esset auctoritatis in fabula; sed M. Catoni seni, quo majorem auctoritatem haberet oratio; apud quem Lælium et Scipionem facimus admirantes, quod is tam facile senectutem ferat, iisque eum respondentem. Qui si eruditius videbitur disputare, quam consuevit ipse in suis libris, attribuito græcis litteris, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est plura? jam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem de senectute sententiam.

II. — Scipio. Sæpenumero admirari soleo cum hoc C. Lælio, tum ceterarum rerum tuam excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime, quod nunquam senectutem tibi gravem esse senserim : quæ plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Ætna gravius dicant sustinere.— Cato. Rem haud sane difficilem, Scipio et Læli, admirari videmini. Quibus enim nihil opis est in ipsis ad bene beateque vivendum, iis omnis gravis est ætas ; qui autem omnia bona a se[1] ipsis petunt, iis nihil potest malum videri, quod naturæ necessitas afferat. Quo in genere in primis est senectus, quam ut adipiscantur, omnes optant ; eamdem accusant[2] adepti : tanta est inconstantia stultitiæ, atque perversitas. Obrepere, aiunt, eam citius, quam putassent. Primum, quis coegit eos falsum putare ? qui enim citius adolescentiæ senectus, quam pueritiæ adolescentia obrepit ? Deinde, qui minus gravis esset iis senectus, si octingentesimum annum agerent, quam octogesimum ? præterita enim ætas, quamvis longa, quum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem. Quocirca si patientiam meam admirari soletis (quæ utinam digna esset opinione vestra, nostroque cognomine ! ), in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem, tanquam deum, sequimur, eique paremus : a qua, non verisimile est, quum ceteræ partes ætatis bene descriptæ sint, extremum actum, tanquam ab inerti poeta, esse neglectum. Sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum, et tanquam in arborum baccis, terræque frugibus, maturitate tempestiva quasi vietum, et caducum. Quod ferendum est molliter sapienti. Quid enim est aliud, gigantum modo bellare cum diis, nisi naturæ repugnare ? — Lælius. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione pollicear, feceris, si, quoniam speramus, volumus quidem certe senes fieri, ante multo a te didicerimus, quibus facillime rationibus ingravescentem ætatem ferre possimus. — Cato. Faciam vero, Læli ; præsertim si utrique vestrum, ut dicis, gratum futurum est. — Scipio. Volumus sane, nisi molestum est, Cato, tanquam aliquam viam longam confeceris, quam nobis quoque ingrediendum sit, istuc, quo pervenisti, videre, quale sit.

III. — Cato. Faciam, ut potero, Læli. Sæpe enim interfui querelis meorum æqualium (pares autem cum paribus, veteri proverbio, facillime congregantur)[3], quæ C. Salinator, quæ Sp. Albinus, homines consulares, nostri fere æquales, deplorare solebant : tum quod voluptatibus carerent, sine quibus vitam nullam putarent ; tum quod spernerentur ab iis, a quibus essent coli soliti. Qui mihi non id videbantur accusare, quod esset accusandum. Nam si id culpa senectutis accideret, eadem mihi usu evenirent, reliquisque omnibus majoribus natu ; quorum ego multorum cognovi senectutem sine querela : qui se et libidinum vinculis laxatos esse non moleste ferrent, nec a suis despicerentur. Sed omnium istiusmodi querelarum in moribus est culpa, non in ætate. Moderati enim, et nec difficiles, nec inhumani senes, tolerabilem agunt senectutem. Importunitas autem, et inhumanitas omni ætati molesta est. — Lælius. Est, ut dicis, Cato. Sed fortasse dixerit quispiam, tibi, propter opes et copias et dignitatem tuam, tolerabiliorem senectutem videri ; id autem non posse multis contingere. — Cato. Est istuc quidem, Læli, aliquid ; sed nequaquam in isto sunt omnia : ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in jurgio respondisse, quum ille dixisset, non eum sua, sed patriæ gloria splendorem assecutum : Nec hercule, inquit, si ego Seriphius essem[4], nobilis ; nec tu, si Atheniensis esses, clarus unquam fuisses. Quod eodem modo de senectute potest dici. Neque enim in summa inopia levis esse senectus potest, ne sapienti quidem ; nec insipienti etiam in summa copia non gravis. Aptissima omnino sunt, Scipio et Læli, arma senectutis, artes, exercitationesque virtutum, quæ in omni ætate cultæ, quum multum diuque vixeris, mirificos efferunt fructus, non solum quia nunquam deserunt, ne in extremo quidem tempore ætatis (quanquam id maximum est), verum etiam qui conscientia bene actæ vitæ, multorumque benefactorum recordatio, jucundissima est.

IV. Ego Q. Maximum eum, qui Tarentum recepit, adolescens ita dilexi senem, ut æqualem. Erat

  1. Ipsi.
  2. Adeptam.
  3. Ald. Manut. malebat quas, durius ; e verbis vero antecedentibus, interfui querelis, intelligendum, audivique, quod Ernest. vidit.
  4. Sic Ernest. et fere omnes Germani. Al. minus recte, ignobilis.