Utrum beatitudo tempore suscipiat incrementum

E Wikisource
Plotin


Quaestio I.

QUAERENDUM est, nunquid felicitas tempore suscipiat incrementum,cum beatum esse semper secundum praesens accipiatur? Profecto neque felicitatis praeteritae recordatio momenti quicquam habet: neque in dicendo, sed in affectione quadam beatitudo consistit. Affectio vero in qualitate praesenti posita est, actio quoque vitae.

Quaestio II.

At si quis ex eo, quod vivere atque agere semper appetimus, id assequi felicitatem potius esse dicat, sic est respondendum. Primo quidem, si ita sit, felicitas crastina major erit, et quae deinceps semper antecedente major: neque felicitatem virtus ipsa ulterius metietur, deinde Dii quoque feliciores nunc erunt, quam consueverint: neque dum perfecta felicitas erit, neque esse perfecta poterit unquam. Praeterea appetitus voto potius praesens aliquid est adeptus, semperque ad ipsum praesens annititur; et quamdiu est, ita semper esse in felictate requirit. Appetitio vero vivendi esse perquirens, praesens quiddam procul dubio quaerit: siquidem esse in praesenti est positum. Quod si futurum, et quod deinceps sequitur, appetat, quod habet jam, quodve est, desiderat: non quod praeteriit, neque quod futurum, imo quod jam est, id existere: non sempiternam protractionem, sive processionem quaerens, sed, quod jam praesens adest, id adesse.

Quaestio III.

Quid ergo de illo dicemus, quid plurimum tempus vixit felix, idemque spectaculum diutissime est intuitus? Profecto, si longiori in tempore perspicacius vidit, plus aliquid ipsi longitudo temporis attulit: sin autem universo in tempore vidit similiter, certe nihil proficit, et quid semel est intuitus, aeque reportat.

Quaestio IV.

At dixerit quispiam, alterum esse diutius oblectatum. Sed hoc in felicitate connumerare non licet: nisi forte quis voluptate nominet actonem intelligentiae expeditam. Hic enim idem, quo nos quaerimus, dixerit. Proinde voluptas longior semper praesens habet solum: quod autem ex ea praeteritum dicitur, jam prorsus evanuit.

Quaestio V.

Caeterum quidnam dicemus, si alius quidem ab initio ad finem usque beate vixit: alius autem in posterum tantum? alius denique olim felix, jam felix esse desierit? Nunquid partier esse felices? Profecto hujusmodi comparatio non inter eos qui omnes felices sint, efficitur. Sed in ipsa quidem non felices, scilicet quando non sunt felices, cum felici aliquo conferuntur. Si quid ergo plus possidet, id certe possidet, quantum felix adversus homines non felices: cui quidem id contigit, ut praesenti quodam alios superaret.

Quaestio VI.

Quid ergo? Miser nonne longiore tempore fit miserior? Et alia quotcunque molesta, nonne tempore longiore majorem afferunt calamitatem: velut angustiae, molestiaeque diuturnae, ac caetera generis ejusdem? Quod si haec ita tempore malum augent, cur non et opposita augent quoque felicitatem? Frote vero circa molestias et angustias licet dicere, augmentum tempore fieri: ut in morbis. Morbis enim efficitur habitus; corpusque ipsum tempore magis inficitur: alioquin si maneret idem, neque majus accideret detrimentum, hic quoque praesens ipsum semper esset, quod molestum, nisi quis praeteritum annumerarit: respiciens videlicet in id, quod actum est, atque quod manet: adeo ut in habitu quoque miseri malum in tempus productius augeatur, adaucta videlicet pravitate in eo, uqod permanet, quatenus permanet. Quapropter miseria major non productiore tempore, imo vero majoris gradus adjunctione provenire videtur. Plus autem ipsum simul forsitan non existit: neque omnino plus est dicendum, dum, quod non est, ei quod est, simul annumeratur. Ipsa vero felicitatis natura certum quendam semperque eundem possidet terminum. Jam vero si et hic ex ipsa temporis longitudine profectus adveniat, adeo ut virtute prficiendo,felicitate quoque proficiatur, non diunturnam quasi multos per annos dinumerantes probamus felictatem, imo eam, quae magis tunc facta dicitur, quando magis existit.

Quaestio VII.

Caeterum cur nam, si prasens solum spectare oportet, neque connumerare peracto, non in tempore quoque idem faciamus, sed praeteritum praesenti connumerantes, plus temporis spatium appellamus? Cur non igitur, quantum tempus est, tantam quoque esse dicimus felicitatem? Forte enim secundum temporis ipsius divisiones beatitudinem partiri licet. Nam si solo praesenti metiamur, individuam faciemus. Forsan vero haud absurdum fuerit numerare tepmpus etiam nondum existens. Quippe cum eorum etiam, quae praeteriere, neque sunt amplius, numerum computamus, ceu numerum defunctorum. Felicitatem vero jam praeteritam nec amplius existentem, siquis velut praesentem praesenti plurem dixerit, aberrabit: beatitudinem namque contigisse censeret. Tempus autem longius ultra praesens nihil aliud, quam nondum esse dicendum est. Omnino autem temporis intervallum productum longius dispersionem alicujus unius, quod in praesenti est, quodammodo machinatur. Quapropter recte dicitur aeternitatis imago, dispersione sua id quod in aeternitate permanens est, disperderre cupiens. Ideoque si ab aeternitate permanens ipsum tollatur, fiatque temporis, protinus evanescet, eatenus videlicet salvum, quatenus quodammodo in aeternitate servatur: evanescens vero, si totum fiat in tempore. Si ergo felicitas in vita bona consistit: certe vita ipsa bona, in vita existentis sive entis ipsius est collocanda, haec enim optima est, non ergo tempore numeranda est, sed aeternitate censenda. Id vero enque plus est, neque minus: neque longitudine quadam constat, sed in eo, quod et hoc ipsum et indistans et praeter tempus existit. Quamobrem neque existens non existenti inunum decet conjungere, neque aeternitati tempus, neque quod in tempore sempiternum aeternitati, neque quod indistans in diversa protendere. Imo id omne si quando acceperis, totum accipiendum. Quando, inquam, acceperis non individuum quiddam temporis proprium, sed aeternitatis vitam, non ex temporibus multis coacervatam, sed ab universo seculo simul totam.

Quaestio VIII.

Siquis autem dixerit, praeteritorummrmoriam in praesenti manentem aliquid plus afferre ei viro, qui plus temporis in beatitudine vixit: interrogandus erit, quidnam de memoria ipsa significet? Vel enim sapientiae memoria jam praeteritae hic signigicatur: quapropter sapientiorm hunc appellaret, neque servaret propositum? Vel memoria voluptatis, perinde ac si oblectationibus multis beatus indigeat, neque praesenti gaudio sit contentus. Praeterea quidnam jocunditatis affert voluptatis actae memoria? ceu si quis se obsonium heri cum voluptate gustasse meminerit: ac si ante decennium, magis adhuc deridendus erit: similiter quoque si anno praeterito sapientiam se habuisse meminerit.

Quaestio IX.

Sin autem bonorum honestorumve sit recordatio, cur non aliquid conferat? At istud hominis est, bonis, honestisve in praesente carentis: atque propterea quod nunc minime habeat, quaerentis eorum, quae praetewriere, memoriam.

Quaestio X.

At enim longum tempus multis praeclarisque actionibus praebet occasionem: qua quidem privatus erit, qui felix brevi tempore vixireit. Ad haec utique dicendum est omnino felicem non ob praeclaras actiones, atque multas: Alioquin quisquis felicitaem ex multis tam temporibus, quam actionibus dicat accumulandam, ex his quae non amplius sunt, sed ex transactis, atque uno quodam praesente felicitatem coacervabit. Quamobrem in praesenti quodam beatitudinem collocavimus. Deinde quaesivinus, num id, quod magis dicitur, in quodam pluri consistat: atque ita major quoque contingat felicitas? Hoc ergo quaerendum: nunquid temporis multi felicitas in eo duntaxat excellat, quod actionibus multis abundet? Primo quidem fieri potest, ut, qui actionibus nullis incumbit, sit beatus, neque minus quidem, imo vero magis eo, qui actionibus fuerit occupatus: deinde actiones non ex se ipsis bonum afferunt, sed affectiones ipsae actiones efficiunt bonas. Jam vero sapiens bono potitur etiam agens, non quia videlicet agat, neque ex his, quae accidunt, sed ex eo, quod possidet. Quandoquidem et salus patriae potest vel a pravo aliquo provenire. Ipsa quin etiam in patria servanda jocunditas etiam aliud agente percipi potest. Itaque non hoc est, quod felicis efficit voluptatem: imo vero habitus ipse, et voluptatem ejusmodi parit, et praestat felicitatem. Ac si quid contingit jucundum, per se ipsam facit ejusmodi. In actionibus autem externis felicitatem ponere, nihil aliud est, quam in his, quae extra virtutem sunt et extra animam, collocare. Ipsa enim propria animi actio consistit in sapientia: adeo ut in se ipso sic agat: idque est feliciter agere.