Verbum Supernum Prodiens

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Himnus eucharisticus a Sancto Thoma Aquinatis

Verbum supernum prodiens,
nec Patris linquens dexteram,
ad opus suum exiens,
venit ad vitæ vesperam.

In mortem a discipulo
suis tradendus æmulis,
prius in vitæ ferculo
se tradidit discipulis.

Quibus sub bina specie
carnem dedit et sanguinem;
Ut duplicis substantiæ
totum cibaret hominem.

Se nascens dedit socium,
convescens in edulium,
se moriens in pretium,
se regnans dat in præmium.

O salutaris hostia,
quæ cæli pandis ostium,
bella premunt hostilia;
Da robur, fer auxilium.

Uni trinoque Domino
sit sempiterna gloria:
Qui vitam sine termino
nobis donet in patria.