1323.I.25, Vilnius, Gediminas Rex Lituanorum ad omnes Christianos

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Gediminas Rex Lituanorum ad omnes Christianos
1323

editio: Chartularium Lithuaniae res gestas magni ducis Gedeminne illustrans col. S.C.Rowell, libellorum domus Vaga, Vilnius 2003
fons: Chartularium Lithuaniae res gestas magni ducis Gedeminne illustrans

Christicolis universis in toto orbe diffusis, viris et mulieribus precipue cum aliquibus civitatibus prerogativis Lubicensi, Sundensi, Broemensi, Maydeborgcensi, Collocensi[1], ceteris vero usque Romam, Gedeminne Dei gratia Letphinorum Ruthenorumque rex, princeps et dux Semigallie, honoris et favoris constantiam cum salute.

Tenore presencium significamus tam presentibus, absentibus quam futuris nostrum nuncium cum litteris nostris domino apostolico et patre nostro sanctissimo sub katholice fidei receptione direxisse, cuius reponsum novimus; et suorum legatorum tediosissime omni die exspectamus, quod si ad vos venerint, ipsos promoventes honorifice nostre presencie transmittendo. Quod volumus promereri casu simili vel maiori, quia quidquid eis beneficii feceritis, nobis fecisse dinoscatis. Quin cuncta, que sanctissimo patre et domino nostro summo pontifice litteraliter conscripsimus, ad laudem Dei et honorem ecclesie sancte inviolabiliter studebimus observare, ecclesias erigere, sicuti iam fecimus: unam de ordine predicatorum sciatis nos infra duos annos erectam in civitate nostra Vilna de novo, duas[2] vero de ordine minorum, unam in Vilna civitate nostra predicta, aliam in Noygardis[3], quam cruciferi Prucie ob destructionem christianitatis et fratrum minorum exstirpationem terre nostre igne combusserunt; quam hoc anno iterum ad honorem Dei omnipotentis et sue genetricis Virginis Marie et beati Francissci fecimus reedificare, ut laus Christi ad utilitatem nostram et in remedium salutiferum filiorum et uxorum nostrarum et eciam omnium verum Deum Ihesum Christum colentium ab eisdem fratribus iugiter perseveret. Episcopos, sacerdotes, religiosos ordinis cuiuscumque dummodo eorum vita non sit vitiata, sicut illorum, qui claustra editieant et tollunt elemosinas bonorum hominum et tunc vendunt, et implent dictum Ewangelii[4]: ‘vos autem fecistis speluncam latronum’; talibus exceptis, nam eorum amicicia non erit nobis socia. Insuper terram, dominium et regnum unicuique bone voluntatis patefacimus: militibus, armigeris, mercatoribus, rurensibus[5], ferrariis, carpentariis, sutoribus, pellificibus, pistoribus, tabernariis, artis mechanice cuiusque. Hiis omnibus prescriptis volumus terram dividere, unicuique secundum suam dignitatem. Hi, qui coloni venire voluerint, annis decem colant terram nostram absque censu. Mercatores intrent et exeant sine exactione et teoloneo libere, omni inpedimento procul moto. Milites et armigeri, si manere voluerint, dotabo eos rebus et possessione prout decet. Commune vero wlgus[6] gaudeat iure civili Rygensis civitatis, nisi tunc melius fuerit inventum de concilio discretorum. Quicunque predicta inpedierit et venientes perscrutare prenotata \etiam/ inpedierit graviter nos molestant et non eis sed nostre regali magnificentie congnoscant esse factum. Nam post istud capiti nulli obesse, sed omnibus prodesse volumus ac pacem, fraternitatem karitatemque veram cum omnibus fidelibus Christi firmare federe sempiterno. Ut hec maneant illibata nostrum sigillum presentibus in testimonium \dedimus/ et munimen.

Datum in civitate nostra Vilna matura deliberatione anno Domini MCCCXXIII in conversatione Sancti Pauli apostoli.

Rogamus universos consules, ut hec litera exscribatur et exscriptum ad ecclesie postes affigatur, et ipsa litera amore nostri sine aliqua dilatione ad vicinam civitatem transmittatur, ut Dei gloria sic innotescat universis. Orate Deum pro nobis.

Commentarium[recensere]

  1. K.E. Napiersky et F.G. von Bunge possint Coloniensi
  2. K.E. Napiersky et F.G. von Bunge possint Quas
  3. K.E. Napiersky et F.G. von Bunge possint Noggardis
  4. K.E. Napiersky et F.G. von Bunge possint dictam civitatem
  5. K.E. Napiersky et F.G. von Bunge possint curensibus
  6. K.E. Napiersky et F.G. von Bunge possint Omne vero vulgus