Oratio funebris Johannis Hildebrandi Withofii

E Wikisource
Redactio 10:44, 15 Maii 2020 a conlatore Barbaking (disputatio | conlationes) facta (fix tmp)
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Oratio funebris
Duisburg 1769
editio: incognita
fons: incognitus

Natus autem est Joannes Hildebrandus Withofius anno superioris seculi nonagesimo quarto, die XXVII. Julii mentis, secundum veteris ut vocant styli rationem computato, in Lengerice comitatus Tecklenburgensis nobili oppido & ideo inprimis memorabili, quoniam in illo celeberrima illa pacificatio Questphalica, quae cunctis Christiani orbis gentibus hodiernam normam & publici iuris fundamenta fecit, siquidem utrarumque partium, tam eorum qui Monasterii, quam qui in Osnabrugensi urbe congregati erant Europaeorum principum legati, in hoc inter Monasterium & Osnabrugum medio loco absque simultatis & ceremoniarum ambagibus ad deliberandum saepe conveniebant, orta & confirmata fuit. Quae loci celebritas aeterna & longe perennior erit quam illa quam ante id tempus ex sano & simulacro St. Margaretae, miraculis atque prodigiis, ut tum credebatur, per universam Guestphaliam notissimo habuit, cuius scilicet oraculum inter ipsam illam summorum legatorum praesentiam elanguuit atque conticuit.

Non parum vero ad hodiernam eius urbis elegantiam nostri beati viri parentes atque maiores contulerunt, hi enim amplissimae linteaminum mercaturae etiam nunc in illa regione florentis formam & spem animo concipientes effecerunt ut ignota olim & a consortio cultorum populorum fere semota natio cum reliquis nunc cohaereat & commercia colat, scientarumque & omnium elegantiarum merces & vendat & emat.

Ex his patrem habuit noster beatus Vir Everhardum Withofium, honestum mercatorem, cuius primus & unicus filius fuit, mors enim primo aetatis anno nostrum patre orbum & matrem viduam fecit. Quae mater, Joanna Sybilla Schulzia, perhonesti & laudati Schulziani stemmatis, ex quo praeter alios bonos viros inprimis atavus maternus, Wilhelmus Erpenbeck in miserando urbis Magdeburgicae excidio singularia modestiae & cum fortitudinae copulatae lenitatis specimina, cuius etiam signa in familia permanserunt, dedit, filia, matrona pia & prudens filioli curam vere maternam gessit, in educationis autem labore ducem & comitem atque pium adiutorem habuit avum nostri collegae, cuius longaevitas paternae vitae brevitatem supplevit, nam summam senectutem adepti funus non liberi modo sed nepotes etiam & abnepotes comitati sunt, quemadmodum & coniux eius, avia nostri, centesimum vitae attigit annum.

sub hac tutela Joannes Hildebrandus puerulus prima & universalia intelligentiae fundamenta in ludo patrio iecit, post aliquot annos ad Tecklenburgensem scholam missus propter fertile ingenium ad litterarum disciplinam aptus iudicatus, anno huius, in quo vivimus, seculi octavo celebri Bremensium paedagogio admotus in illo tam praecocia profectuum specimina dedit, ut iam tum aliqua per magnam urbem fama gauderet, cognitus scilicet ac aestimatus a praecipuis illius reipublicae viris, praesertim illustrissimo Gerhardo a Mastricht Syndico Bremensi, qui quoniam nonnulla pueri carmina viderat, eum frequenter ad se accivit, neque tantum bibliothecae suae copiam fecit, sed omni etiam modo eius animum & studia erexit, ignarus fore aliquando ut Withofius magni Mastrichtii sedem, nam hunc apud nos olim eloquentiae & historiarum professionem occupasse non immerito gloriamus, cum laude fuisset impleturus.

Deinda ad illustre Athenaeum Bremense evectus doctissimorum atque dignissimorum tunc temporis antecessorum non institutione sola sed etiam familiaritate ac amicitia adjutus, magnis gressibus universae litteraturae, theologicae inprimis & philosophicae campum emensus est, quo etiam loco sub beati Schumacheri Cl. viri praesidio propiis ex fontibus haustam pulcherrimam dissertationem scripsit atque defendit de polytheotheti antediluviana.

Posthac praeclarissimam quae Ultrajecti cunctis bonis artibus semper abundavit, academiam adiit, ubi docentes tunc Roellios, Burmannos, van Alpheos, Relandos & in humanioribus ut vocant & graecis praeprimis litteris Duckeram praeceptores & fautores agnovit.

Huius autem Duckeri, magnifico suo Thycidide & aliis ingenii foetibus celebre nomen mihi memoriam refricat rei, quam quo minus ennarem, mihi temperare nequeo. Duckerus enim senx admodum & annis & laboribus fractus a publico Ultrajectino munere sponte se abdicabat, raroque consilio in Meidrici pagum a nostra Duisburgensi urbe tertio & quod excurrit lapide distantem se conferebat, in aedibusque pl. rev. nunc beati Neubusii, ejus loci V. D. M. quocum aliquo affinitatis vinculo junctus erat, privatissimam ducens viitam sui corporis infirmitatem pacatae mentis meditationibus solabatur, quo in pago Duckerus etiam sepultus jacet. Quem amicum & veterem fautorem quum propter vicinitatis commoditatem noster Withofius aliquoties conveniret, dici non potest quanta gratiarum testificatione, quo mutuo favoe, qua voluptate senili, nam utrumque canities ornabat, inter se doctos & jucundos miscuerint sermones, quo gaudio juvenilium bene actorum temporum sint recordati, quo affectu sibi utrinque gratulati, quam cupide bene precati fuerint, nam me, his conventibus, bis ut opinor, adsistentem tanta amicorum & proborum senum admiratio cepit ut linguae ad eam recte edifferendam omnino copia desit.

Hic locus est, ut Vos singulatim alloquar, generosissimi atque nobilissimi dilectissimi academiae nostrae cives, qui praesentia, qui moerore & luctu vestro, qui reverentia vestra, qui sumtibus vestris quos in pereleganti choro musico funebri ducendo tam digne collocatis, quam amaveritis beatum vestrum Rectorem, testamini, ut Vos, o mei! commonefaciam summum hoc gratitudinis vestrae fastigium fore, si egregium vestri Rectoris, dum adhuc juvenis esset, exemplum sequamini. Ne cogitate sempiternam vobis juventutem fore, a qua ad senectutem modicum est intervallum, non hic est morae opportunitas, tempus fugit & fugientibus instat, parate vobis hoc gaudium quo senex Withofius est gavisus, ut & Vos eo frui queatis quando tristis aetatis hiems, quando mortis ad properantis imago non alias nisis has solas delicias permittit, peractae juventutis jucundam & fortunatam memoriam.

Noster certe Withofius juvenis adhuc sed qualis esset cognitus, non nisis binos ultra vigesimum numerans annos aetatis a potentissimis Hollandiae ordinibus insigni Bommelianae scholae regendae praefectus est, quam tamen stationem non nisis sequi annis tenuit, etsi laetissimam eam sibi fuisse posthac saepius & mihi & amicis ceteris est contestatus.

Nam fama viri crecens & novis frondibus indies laetior effecit, ut non multo post, anno scilicet nostri seculi decimo nono a Serenissimo gloriosae memoriae Rege Borussiae Friderico Wilhelmo ad nostram Duisburgensem musarum sedem sit advocatus, quippe quae post obitum Cl. Mascampii tum temporis imprimis intelligente ac strenuo linguarum eruditarum & historiarum doctore videbatur egere. Votis igitur piblicis obsecundans Withofius XIX. Apr. anni MDCCXX. more solemni fuit inauguratus, continuisque deinde & dructuosis laboribus per integros hos quinquaginta annos suam spartam ornavit, nobisque sedulidate & laboriosos vitae genere praeluxit, nam in Withofio nostro, ne sene quidem nec otium, nec remisso, nulla ferendorum aut agendorum impatientia, festitudo nulla erat, instar arboris plantatae in irriguo loco, in quo fructus succedit fructui, quaeque novas frondes ante priorum lapsum gignit.

Alacritatem autem beati viri non leviter auxit & juvit felix & faustum & fortunatum, quod anno vigesimo seculi secundo iniit conjugium, hominem enim se sentiens, ut legi humanitatis, quae multis de causis solitudinem viri damnat, faceret satis, ornatissimam & honestissimam virginem sibi jucundam & gratam thori sociam elegit Agnetam Margaretam Gleimiam, Vesaliensem, ingenua familia Gleimia scilicet, quae plures egregios viros, & inprimis celeberrimum & hodie aeltmatissimum(?) anacreonticum germanorum poetam Joan. Guil. Gleimium, cujius amicitia me olim Berolini gavisum fuisse laetus memini, in suo gremio aluit, ortam.

Dignissimae huic Withofii conjugi Agnetae Margaretae, quae indefessis operis & mira sollicitudine plenitissimoque affectu mariti necessitatibus inservire, ejusque commoda ante quidem quam ea requirerentur praeparare, & in conservanda & corroboranda ejus valetudine omnem suam curam & diligentiam egregio exemplo ponebat, dignissimae inquam Withofiae, ante quator nunc annos subito decedenti tunc temporis programmate parentavi, tristitiamque mariti, viri amicissimi levare conatus sum.

Nihil autem in hoc rerum ordine gratius aut jucundius beato viro contingere potuit quam prosperitas quadruplicis prolis ex sua Gleimia susceptae, prolis laudatae atque fortunatae, nam trium filiorum juveniles conatus, eorundemquue virilia posthac merita & summam eruditionem, & munera & dignitatem, quae in natu majori equestri etiam axiomate aucta fuerat, & magnam celebritatem & insignes quibus orbem litterarium ornant labores, & non ultimam, principibus placuisse viris, laudem, noster Withofius, quod adeo rarum & insuetum deprehenditur, non longinqua spe quadam concepta, quae bonis patribus plerumque sufficere debet & unicum saepe morientum solatium manet, sed suis oculis vidit, summamque ideo quae in genitorem bene de suis meritum cadere potest voluptatem persensit, felicitatem suorum. Ipse enim suae gentis eruditorum primus pietate prudentia ac diligentia sua nactus est doctae gentis sator & conditor esse, Withofiae scilicet sub musarum & gratiarum clientela comprehensae gentis, non filiorum modo sed & cognatorum qui hujus exemplo ad disciplinarum studium erecti per Dei providentiam orbem exornant, & ab hoc suo auctore derivatos se esse gloriamur.

Quanquam enim filii natu majoris, Balthasaris Eberhardi, doctissimi viri, & ab ineunte aetate non internam modo scientiarum dulcedinem, sed etiam secundae fortunae cum quasi prosequentis favorem experti, ad Divi Petri Ultrajecti Canonici, & in Lingensi Athenaeo Professoris Theologicae primarii, posthac Serenissimo Regi a Consiliis Sanctioribus in Berolinensi pupillarium rerum tribunali constituti, & nobilitatis etiam ut iam dixi equestris dignitate condecorati, inter autem hos ipsos urgentis fortunae fluctus ex vivis erepti, acerbum funus paternum animum non leviter afflixit, magnem tamen doloris fomentum esse debuit ipsa illa, quum immortalem gignere non potuerit, bonum tamen & vita dignum filium genuisse blanda consideratio. Binorum vero superstitium filiorum, Joannis Philippi Laurentii scilicet, qui ultimis paternae vitae horis ex longinquo advolans patris morientis oscula meruit & funus duxit, atque Friderici Theodori qui absens optimi patris ad superos evecti abitum deflet, celeberrimorum & eruditae reipublicae commendatissimorum virorum tanto minus opus est ut meis laudibus medestiam offendam, quo laetior eorum fama & illustrius nomen apud probos omnes cluet, quorum etiam auctoritas & existimatio charissimae sorori suae Joannae Magdalenae Sybillae cunctis virtutibus floretissimae virgini & sui sexus ornamento, proterque amissam tam chari patris tutelam & societatem tritissimae, praesidium & adjumentum & solatium reddet, idque eo dignius, quo major ejus & eminetior in patrem pietas fuit, cujus senis & viribus fracti, post ereptam inprimis desideratissimam conjugem multis molestis pressi, curas & negotia & aegritudinem permanenti quadam amicitia & liberali obsequo ita levavit, ut de tali amatae filiae animo & tam sollicita voluntatis propensione sibi vir beatus saepe sit gratulatus.

Quid est autem? Auditores, quid arbitramini ad commendationem honoris nostro Withofio habendi adendum amplius esse? in quo evehendo ex honesta stirpe ortus, & flos juventutis, & munerum dignitas, nominisque splendor & conjugii felicitas & familiae prosperitas, haere omnia necessitudinis aliquo quasi vinculo constricta conspirarunt; at vero haec, ut cum Epicteto, cujus doctrina mirum vir beatus delectabatur, loquar, externa Withofio erant, liceat igitus ad ejus personam meam orationem deflecter, quae ad sui laudem neque majorum signis, neque ut ut magnum hoc sit, posteritatis gloria habuit opus.

Insignis autem hominis adversus Deum reverentia non modo morientis, sed etiam quam diu vixit, erat, ut quidquid aut grati aut adversi acciderit, a confidentia ejus nunquam recederet, & quum in reliquis ad fortunas & alias res externas spectantibus negotiis providus semper & circumspectus imo quandoque dubitantior erat, quotiea ad Deum quid referendum erat, forti animos & singulari fiducia uteretur. Sed haec privata & intrinseca & vix sensibilis in eo virtus erat, quam sine ostentatione, absque inutili & saepe abutenti nominis divini ad quamlibet parvitatem prostitutione, veritus scilicet temere & absque gravi causa testem appelare Deum, ab omni externo apparatu abstinens, tanquam aliquod mysterium, cujus nolebat alios conscios esse, in pectore exercebat; Scelerum propterea & vitiorum magnus hostis, a quibus non modo ipse abstinebat, sed nec in aliis sine moestitia cernere poterat, quin aliquando impetuose in tales invehebatur.

Et reformatae quidem religioni, in qua enutritus erat, toto pectore adhaesit, neque tamen aliorum christianorum ordines propterea contemnendos aut plane vitandos putavit, quin potius asceticos ut vocant & practicos institutionis christianae libellos, quamcunque etiam haeresin saperent, omissis scilicet illis quae reprehendenda sorent, modo ad (griech.) & ad viam eo ducentem dirigerentur, in deliciis habuit, & plerumque vespertinas post coenam horas eorum lectioni dare consueverat.

Nec praetermittenda est singularis & devotissima in Clemetissimum Regem, serenissimamque domum Borusso-Brandenburgicam pietas & observantia, a qua neque laetis neque tristibus diebus se unquam divelli est passus, quum enim vota nostra pro conservanda vita Regis & confirmando throno superioris belli atrocitas acrius quam ante excitaret, qui angebamur, & saepe quasi omnis spes praecisa foret, trepidabamus; ille nunquam dubitans, rerum se afferens historiam nosse, justam esse regis causam, non destiturum suo tempore auxilium Dei, animos nostros corroborabat. Quumque tandem pace reddita, quam perpulchra panegyri, prae magnitudine autem gaudiorum lachrymas copiose fundens noster Withofius celebravit, quum pace reddita non pauci forent qui aureum sibi nunc seculum promitterent, nescientes diuturnos manere post magnum morbum labores, nec subito vim fractam nervorum restitui, brevissimo enim momento incisum vulnus trade sanatur, nec dies sed menses ut cicatrice claudatur postulat, pius Withofius regis consilia semper excusabat, quamque lene & suave tam duris in temporibus imperium experiremur, ad alios digito ablegans, monstrabat. etiam eos, qui, sive vere ita se res habeat sive minus meum non est decernere, maximi regis nomine circumferentur libros, quamvis mutilatos saepe nec justae editionis, libenter & devota mente legebat, insignibusque & vere regiis cogitationibus eo usque delectabatur ut quum sint qui nonnulla eorum librorum dicta liberiora, nec religionis autoritati satis consona putent, Withofius omnem ex illis offensionem tollere sciret, occasionemque scribendi & personarum quibuscum Dominus ludebat conditionem & poeticam libertatem citando, controversas ejusmodi theses frugi & laudi restitueret.

Quam quidem judicandi benevolentiam aliis etiam autoribus praestare, aequumque se in litibus litterariis arbitrum gerere solebat, non tactis scilicet sordibus mella carpens, ad quod virtutis genus in tam incredibili quam exercebat librorum lectura, dum neminem omnino reperiebat omni menda vacuum, necessario & quasi manu ducebatur.

Immanis enim eruditio & inexhausta cognitio fuit, viri qui per tot annorum decursum, intra elegantissimam pariter & amplissimam bibliothecam affixus, ex qua nisi publicis negitiis aut raris amicorum interpellationibus vix unquam abstrahebatur, excellentissima etiam memoria, oculorumque ad mortem usque acumine adjutus, non poterat non infinitam rerum verborumque copiam & suppellectilem acquisivisse.

Sed praestat de hac doctrinarum multitudine tacere quam non apte ea quae cuivis cui contigit Withofium nosse, notissima sunt dicere, nam non sibi legebat, sed aliis, foenerans semper & quaestum scientarum ea propter faciens ut haberet quod in alios refunderet. Sunt certe eruditi homines qui multa sciunt, sed sibi fere solis sciunt, sibi solis sapiunt, suo thesauro instar draconis, ut fabula monet, invigilans, quotiescunque ab illis aliquid eroges quo juvent aut ornent, si vel paululum extra suos cancellos eos trahas, muti sunt & pertubati, propriarum divitiarum non compotes. Hi se instar profundi putei habent, in quem, ut parum aquae recipias, situla demittenda, eaque machinarum posthac tormentis reducenda & elevanda est, tantum abest ut sponte aliquid largiantur.

Noster autem Withofius vivi fontis aut salientis rivuli imaginem servans, nemini qui vellet, sui copiam invidebat, nec mora aut multa praemeditatione habebat ad respondendum opus, ubertas enim ipsarum rerum, & luxuriosa pene ingenii fertilitas & abundantia verborum, si vel leviter invitares aut ad dicendum exstimulares, mox historicorum veterum recentiumque exempla, mox poeticarum amoenitatum fabularumque, mox philosophicorum dictorum, memoriter saepe & quasi ex auctoris voce prolatorum imbrem dabat. Quamobrem vix ullius docti viri consortium gratius & amoenius esse potest, quam hujus fuit, quod non nos modo quibus ambulantem hanc bibliothecam frequentare datum fuit, sed etiam exteri viri docti Germani Batavique, quando per nostram urbem iter dirigebant, horum vero nemo quin celebrem Withofium salutasset, transire solebat, experti atque fassi sunt, plenus enim sententiarum litteriaeque cognitionis ditissimus, nunquam quae semel dixerat, quod senum fere vitium est, repetebat, semper nova, semper inexpectata, & ea quidem scitu digna, auditu suavia proferens, quibus implebat conversationis hiatus, quoties vellet ad dicendum paratus, nam conjurati ad ejus ora veniebant eruditionis & festivitatis sales, semperque promptam nec unquam renitentem experiebatur musam.

Quam societatis dulcedinem augebat scrupulosa cujusvis altercationis aut irae fuga, nam ut facile patiebatur contra sententium objectiones, his ipsis novam saepe dicendi materiem suppeditantibus, tamen quoties in partes ibatur aut incalescebat disputatio, statim se retrahebat, aliisque sua porferendi dabat locum, alienus a morositate, nec honestas facetias vituperans, blandis & minime difficilibus aut auxiis moribus senilem temperabat auctoritatem.

Quando autem publico loco dicendum erat, tum copiae rerum & concinnitati orationis tantum addebat decus oris, eamque vultus & nutuum ad res dicendas commensurationem, ut non audire modo sed prope videre quae animo conceperat, liceret. Perorabat autem saepius, quoties scilicet secundum academiae nostrae instituta publicus quidam sive lugubris sive laetus etiam dies festus agitandus, aut magistratus academicus mutandus, fasciumque translatio aut ejusmodi occasio alia celebranda esset, expeditus enim materiam tempori aptam semper praesto habebat, quam non soluto tantum & nudo sermone illustrabat, sed elegantissimo fere semper ligatae orationis argumento finiebat.

Nemo nostrum est, nec ullus eruditorum inprimis apud Batavos est, qui nesciat quam promptus & alacer quam felix imo fere quam audax fuerit in carminis, latini praecipue, tum etiam graeci & germanici recitatione, qua quidem in re si quem aequalem, superiorem non habuit, & si recte negavit olim Democritus esse posse sine furore poetam, id nostri vatis exemplo confirmari videbatur, qui frequentissima poetarum non modo veterum sed etiam recentiorum, quippe vix aliquis celebrior carminis autor est, quem ejus bibliotheca non contineret, ita se in adstrictum genus dicendi immerserat, ut in Withofio omnia modus & tonus essent, & quasi inflammato, quoties publice loquebatur, quando quid laudandum aut vituperandum, aut in suos & in amicos pietatis demonstratio facienda, aut viri memoria celebranda esset, mox ingens vis versuum, & eorum quidem minime planorum, sed quibus divinus impetus exprimeretur ex labris non praemeditatis instar fluminis scaturiret, nec interesset quod genus carminis sequeretur, sive pede rectus sive claudus iret, ita tamen ut Euripidaeum & Horatianum odae metrum prae reliquis praedilectione quadam coluisse videatur.

Praecipuus autem doctrinae Withofianae campus historia fuit, non modo antiqua, cujus angustias claritas & perspicuitas autorum compensat, sed inprimis medii, ut vocant aevi, cujus divitias scribentium ejus aetatis paucitas & barbaries obscurat, uti etiam recentioris. Possidebat autem miram sagacitatem in colligendis & combinandis etiam minimis hinc inde sparsis factorum fragmentis, ut ex illis aliquod integrum & coharrens sive verissimum sive probabile tamen concinnaret systema, cujus scientiae insignia & multo cum plausu accepta specimina dedit, nec dubito plura ex posthumis manu ejus exaratis chartis edi posse. Legebat autem fontes ipsos eumque qui quid primus scripsisset, prae sequacibus omnibus in indagando sensu veri & enodandis dubitationibus, audire amabat, neque politicam modo, id est de populorum & rerum publicarum magnis per bella & migrationes aut pacta factis conversionibus historiam, sed inprimis ecclesiasticam excolebat, utriusque populi divini fata & doctrinas & gesta prudenti moderatione ponderans, prae reliquis etiam in litteraria & philosophica autorum & factorum cognitione exercitatissimum alter aliquis Morhofius erat. Quo in opere id imprimis laude dignum existimo, quod eas res de quibus liquebat, & quae per majorum industriam luce jam sufficienti donatae essent, auditoribus quidem, quae muneris ejus ratio erat, clare proponeret, privatam vero diligentiam in novis quasi prospectibus aperiendis, & in messe nondum tacta facienda locaret. Biographias eruditorum, & inprimis eorum qui veris beneficiis gentem humanam affecerunt, neque tamen publicis monumentis satis pro merito celebrati essent, aut quorum obscuriori memoriae ne tandem oblivioni traderetur, metuebat, maximis curis colere solitus fuit, pluriumque dignissimorum virorum umbras reduxit, ut novis coloribus & nova luce splendentes in orbe reviviscerent.

Quanquam vero nullius gentis incuriosus erat, hominumque virtutem, ubicunque illa terrarum genita fuerit aut exercita, existamabat, diligentiae tamen ejus fructum inprimis Guestphalia, patria ejus, quae etsi multis ad ilustrem famam consequendam commodis, quibus alii populi gaudent, carens, permulta ab omni aevo orginaria ingenia produxit, nec non nostra rhenana inferior regio, Clivensis Ducatus & adjacentes terrae, in quibus vitam egit, quae pietas Withofii erat, persenserunt. Et posteriorum quidem, Clivensum eruditorum lectu dignissimum catalogum edidit, in quo non modo ultimi Juliacensum & Clivensium Ducis splendidissimam aulam, quam excelentes gujusvis ordinis viri ornabant & tanquam in publica palaestra litteras omnino varias agitando toti germaniae praelucebant, sed etiam qui posthac hunc tractum egregii & saepe non pro dignitate cogniti viri illustrarunt, ad memoriam repetere, corum vitae rationem describere & famam ex ruinis eruere conabatur.

Praeterea criticis vel judicatoriis classicorum & historicorum auctorum emendationibus vir beatus a juventute suarum horarum & curarum partem mancipaverat, nam bibliothecam pro horto habebat, in quo diligentis hortulani instar rastro utebatur & falce, continuo quod luxuriare videbatur amputando, novosque & mitiores surculos inferendo pulchriores & fructuosiores suas arbores reddere laborabat. Permultas sane & egregias magnaque perspicuitate ac facilitate susceptas emendationes intricatorum locorum largitus est, quae ingenii Withofiani praecellentiam eo eminentius produnt, quo majores fuerunt ante eum viri qui in iisdem sanandis hiulcis autorum locis oleum & operam perdiderant. Quamquam vero ejusmodi in rebus cunctis placere aut satisfacere difficile, imo potius impossibile est, dum quilibet suo sensu abundat, & prout quis ex alia facie, vel ut sic loquar ex alio latere rem adspicit, ut animum opinionibus occupatum adfert, aut non diu satis & plene & cunctis sensibus rem considerat, aliud etiam judicium ferre solet, aequissimus certe & modestissimus beatus Withofius alienarum curarum censor, quando contra tincas aut blattas librorum hostes, aut contra tabum & pulverem aut librariorum inconditam inscitiam aut contra aetatis opera humana devastatricis injurias disputandum erat, ne tum quidem nisi suarum castigationum fiducia id permittebat, liberiorem, tantum abest ut invectivum sermonem, quo superioris seculi critici saepe abutenbantur, sibi unquam indulsit.

Criticarum vero emendationum plura specimina plane elegantia dedit, partim apud Batavos, partim nostratibus typis expressa, neque mediocrem earum sylvam in hebdomadariis nostris Duisburgensibus rerum eruditarum & politicarum relationibus sparsit, quas hebdomadarias relationes diligentissimus noster Collega per plurimos annos fere solus, paucis modo qui ab aliis proficiscerentur, interjectis, & semper doctis & elegantibus ex historia medii aevi petitis vel ad priscorum autorum accuratiorem sensum eruendum aptis commentariis ornavit atque implevit, ut mirum fuerit singulis fere hebdomadibus tantam novarum semper & exasciatarum cogitationum materiem suffecisse.

Non hunc vero modo implendarum publicarum chartarum laborem, qui ex clementissimi Regis edicto hujus academiae doctoribus injunctus, nostro autem Withofio tanquam directori speciatim commissus erat, sed etiam reliqua muneris sui officia, siquis alius, hic certe constantissimus curis & diligentia nunquam defessa est executus, nec in senio quidem, quod majoris quietis privilegia sibi recte vendicat, a docendo, ab instituendo, a scribendo, etiam a gubernando nostra republica academica se retraxit.

Rectoratus, in quo mortuus est, sextus erat quem gessit, tantaque cum laude & applausu collegarum, tali cum favore civium gessit, ut quum sub cruenti superiosis belli initia status academiae nostrae multum convelleretur, e re nostra tum visum fuerit Withofium qui nobis tunc Rector praeerat, rogare ne ab academico magistratu se abdicaret, qui etiam communibus Senatus Academici votis & suffragiis morem gerens altero anno continuavit, universitatemque quantum quidem turbulentis illis temporibus fieri licebat, prudenter atque cum providentia gubernavit.

Etenim hanc nostram musarum sedem magnopere adamabat, eique perquam cupiebat bene, ut siquid forte tristius aut rebus nostris noxium contigeret, inprimis quando inimicitiae aut simultates oriturae praeviderentur, aut jam ortae pacem turbareut, amarissimas non modo in sinum amicorum quos eadem pacis ambitione affectos scibat, querelas effuderit, sed etiam litibus componendis facillimas praebuerit manu(?). Nec est inter nos , qui statuorum academicorum, & fatorum quae a principi ad hoc usque temus experta est nostra sedes, aut consuetudinem, & exemplorum veterum, ad quae recentes nonnunquam casus referri poterant, & vitarum quas praedecessores nostri egerunt, laetaeque & adversae fortunae tam conscius, nemo quem in rebus dubiis cum majori responsionis ferendae certudine consulere licebat quam beatum hunc virum.

Quin etiam non universitatis modo, sed urbis quoque Duisburgensis, quamquam ut fieri solet variae inter academiam & urbe, contentiones quibus invitus in miscebatur, subinde excitarentur, verus, quod sancte testari(?) possum, & benevolus & faventissimus amicus fuit, in eaque tanquam loco in quo beate & fortunate vixerat, juvanda, aut augenda aequissimam libens & lubens ponebat operam. Quam pervetustam & situ loci amoenissimam, civium etiam prisca integritate & modestia laudatissimam, sed per hispanica primum, dein gallica cum germanis batavisque diuturna diffidia, quae fors fere omnibus ad Rhenum inferiorem locis communis fuit, ruinis fere pluribus quam aedibus distinctam urbem, ante quinquaginta nunc & quod excurrit annos, noster Withofius tum fere primus eleganti & perbella ex fundamentis exstructa ac ad recentis architecturae regulas adaptata domo, etiam nunc inter praecipuas referenda, ornavit, reliquiorumque civium ad reaedificandam urbem studia & industriam, neque sine structu, excitavit. quin hujus antiquitissimae urbis monumenta & fata, familiarum ejus ortum & interitum, Anglorum & flandorum huc ductas colonias, & veterem amplissimae mercaturae gloriam, & adversas, quae ab humanis rebus abesse nequeunt vicissitudines singulari diligentia colebat, multaque de his scitu digna saepe narrare sciebat.

Quomodo autem erga familiam suam fuerit adfectus, dicere non est opus, quia nullum curae aut sollicitudines paternae, nullum institutionis & doctrinae & adminiculi genus omisit, quo suis ad bene prudenterque vivendum subministrare quiverit opes, optimus pater, & absque aliorum laesione benignus, fieri enim non poterat, qui universae humanitatis amicus erat quin suae proli hujus beneficii concesserit usum.

Deus optimus maximus nostro Withofio animam in sano & quadrato & firmio dederat corpore, cujus quamdiu vixit raris tantum incommosis in exercitio suarum functionum est impeditus. Statura mediocris erat, leviter obesulus, oculis caesiis & penetrantibus, acri auditu, nisi ultimis vitae mensibus, ciborum concoctionem exquisitissimam sobrio in vitae genere experiens, ante quadraginta circiter annos gravi ex lapsu alterutrius tibiae fracturam periculosam est passus, a quo tempore pedibus nunquam recte valuit, & ad sedendam in sua bibliotheca, ad evitandam consortiorum frequentiam, ad copiosiora igitur studia privata quasi compulsus atque coactus fuit. Duodecim autem anni sunt, quod mane ex lecto surgens, nihil de tali re ante monitus subito & plena & absoluta oculorum coecitate afficeretur, quod incommodum apoplexiae & saepe mortis prodromus, per unam venae sectionem, quae tunc in illo prima instituebatur, psthac autem quotannis repetitia est, feliciter & absque remanente ullo tanti mali vestigio amoliebamur. Posthac pro aetatis ratione plerumque sanus fuit, & quamquam propter absentiam filiorum, quibus munus & habitaculum peregrinis in locis providentia divina dispensaverat, majori quam olim solitudine fruens, rarius domum aut bibliothecam relinquens, alacer tamen & hilaris, omnimodi moeroris expers philosophiae & religionis exercitiis deditus, si quandoque amicus cum comvineret laetus, sed etiam sine illo sibi sufficiens, animo tranquillus, densis nunc passibus acceleranti senio obviam ivit.

Quum autem mense superioris anni Octobri fasces academici denuo in eum transferrentur, mihique qui pracesseram contingeret ut virum tatopere, & ea fere quae filium decet reverentia a me aestiamtum ad Rectoratum inaugurarem, non mihi tantum sed etiam aliis de fractis ejus viribus & vividi roboris secessu aliqua suspicio nascebatur; deinde vero, quamvis nil conquestus est, & in laboribus gerendid se strenuum & fortem exhibuit, deficientium tamen non animo sed corpore virium passim exempla dedit, meisque manibus, de quo gaudeo, est aliquoties sublevatus.

Hujus autem menis tertio die praeter opinionem insolita quaedam eum horripulatio invasit, quam externis quibusdam causis initio adscribebat, mox autem apparuit malignae cujusdam febris tum apud nostrates familiores primordia esse, nam stetim fessus & fatigatus lecto se tradere cogebatur, omnisque eum ciborum appetitus, quod nunquam antea sibi contigisse adfirmabat, deseruit, & respirandi difficultas cum somni desiderio & sensuum externorum oppressione & quae reliqua sunt ejus febris accidentia sensim oborta effecerunt, ut licet aliqua ipsi administranda remedia non recusaret, statim ad aeternitatis studium se totum converteret, quo statu decendium cum febre colluctatus, corpore infirmissimus, sed mente, ut supra dixi mirum corroboratus, die XIII. hujus mensis, hora quinta matutina volens & cum Deo colloquens ad hujus adspectum & ad sedem beatorum se recepit.

Date viam, Auditores! date pauculum viae! quomodo Ioannes Hildebrandus Withofius erga Deum & adversus orbem se gesserit, enarrare conatus sum; date viam ut & ipse ego procedam, quamquam injustum credo, ut etiam in programmate docui, talem virum lugere, ego tamen obitatis & fragilitatis meae me


Vide etiam