Liber XLIV |
1
[recensere]Victoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum uenissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam inuenerunt. quarto post die, quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula peruasit pugnatum in Macedonia et deuictum regem esse; dein fremitus increuit; postremo clamor plausus⟨que⟩ uelut certo nuntio uictoriae allato est exortus. mirari magistratus et quaerere auctorem repentinae laetitiae; qui postquam nullus erat, euanuit quidem tamquam certae rei gaudium, omen tamen laetum insidebat animis. quod postquam ueris nuntiis Fabi Lentulique et Metelli aduentu firmatum est, cum uictoria ipsa, tum augurio animorum suorum laetabantur. et altera traditur circensis turbae non minus similis ueri laetitia. ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia uenire diceret, laureatas litteras ⟨reddidisse⟩ dicitur. quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reueheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit. quibus conspectis repente inmemor spectaculi populus in medium decurrit. eo senatum consul uocauit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiauit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse; Macedonum exercitum caesum fusumque; regem cum paucis fugisse; ciuitates omnes Macedoniae in dicionem populi Romani uenisse. his auditis clamor cum ingenti plausu ortus; ludis relictis domos magna pars hominum ad coniuges liberos⟨que⟩ laetum nuntium portabant. tertius decimus dies erat ab eo, quo in Macedonia pugnatum est.
2
[recensere]Postero die senatus in curia habitus, supplicationesque decretae et senatus consultum factum est, ut consul, quos praeter milites sociosque nauales coniuratos haberet, dimitteret: de militibus sociisque naualibus dimittendis referretur, cum legati ab L. Aemilio consule, a quibus praemissus tabellarius esset, <uenissent>. ante diem sextum kal. Octobres hora fere secunda legati urbem ingressi sunt; ingentem secum occurrentium, quacumque ibant, prosequentiumque trahentes turbam in forum perrexerunt. senatus forte in curia erat; eo legatos consul introduxit. ibi tantum temporis retenti, dum exponerent, quantae regiae <copiae> peditum equitumque fuissent, quot milia ex iis caesa, quot capta forent, quam paucorum militum iactura tanta hostium strages facta, quam praeceps rex fugisset; existimari Samothraciam petiturum; paratam classem ad persequendum esse, neque terra neque mari elabi posse. eadem haec paulo post in contionem traducti exposuerunt; renouataque laetitia, cum consul edixisset, ut omnes aedes sacrae aperirentur, pro se quisque ex contione ad gratias agendas ire dis, ingentique turba non uirorum modo sed etiam feminarum conpleri tota urbe deorum immortalium templa. senatus reuocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia puluinaria decreuit hostiisque maioribus sacrificari iussit. naues, quae in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res posceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in naualibus conlocari, socios naualis dato annuo stipendio dimitti et cum iis omnes, qui in consulis uerba iurauerant; et quod militum Corcyrae, Brundisi, ad mare superum aut in agro Larinati esset--omnibus his locis dispositus exercitus fuerat, cum quo, si res posceret, C. Licinius collegae ferret opem--, hos omnes milites dimitti placuit. supplicatio pro contione populo indicta est ex ante diem quintum idus Octobres cum eo die in quinque dies.
3
[recensere]Ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerua et P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, Gentium regem captum, in dicione populi Romani [et] Illyricum esse. ob eas res gestas ductu auspicioque L. Anici praetoris senatus in triduum supplicationes decreuit. indictae a consule sunt in ante ⟨diem⟩ quartum et tertium et pridie idus Nouembres.
Tradidere quidam legatos Rhodios nondum ⟨di⟩missos post uictoriam nuntiatam uelut ad ludibrium stolidae superbiae in senatum uocatos esse; ibi Agepolim, principem eorum, ita locutum: missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod id bellum graue atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset. fortunam populi Romani bene fecisse, quod finito aliter bello gratulandi sibi de uictoria egregia Romanis opportunitatem dedisset. haec ab Rhodio dicta. responsum ab senatu esse: Rhodios nec utilitatium Graeciae cura neque inpensarum populi Romani, sed pro Perseo legationem eam misisse. nam si ea fuisset cura, quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret; tum nullam pacis ab Rhodiis mentionem factam. postquam superatos saltus transgressosque in Macedoniam Romanos audissent et inclusum teneri Persea, tunc Rhodios legationem misisse, non ad ullam aliam rem quam ad Persea ex inminenti periculo eripiendum. cum hoc responso legatos dimissos.
4
[recensere]Per eosdem dies et M. Marcellus, ex prouincia Hispania decedens Marcolica nobili urbe capta, decem pondo auri et argenti ad summam sestertii deciens ⟨in⟩ aerarium rettulit.
Paulus Aemilius consul cum castra, ut supra dictum est, ad Siras terrae Odomanticae haberet, litterae ab rege Perseo per ignobiles tres legatos ⟨ei allatae sunt. quos cum flentes ac sordidatos⟩ cerneret, et ipse inlacrimasse dicitur sorti humanae, quod, qui paulo ante non contentus regno Macedoniae Dardanos Illyriosque oppugnasset, Bastarnarum ⟨ac⟩ciuisset auxilia, is tum amisso exercitu, extorris regno, in paruam insulam conpulsus, supplex, fani religione, non uiribus suis tutus esset. sed postquam regem Persea consuli Paulo salutem legit, miserationem omnem stultitia ignorantis fortunam suam exemit. itaque, quamquam in reliqua parte litterarum minime regiae preces erant, tamen sine responso ac sine litteris ea legatio dimissa est. sensit Perseus, cuius nominis obliuiscendum uicto esset; itaque alterae litterae cum priuati nominis titulo missae et petiere et impetrauere, ut aliqui ad eum mitterentur, cum quibus loqui de statu et condicione suae fortunae posset. missi sunt tres legati, P. Lentulus, A. Postumius Albinus, A. Antonius. nihil ea legatione perfectum est, Perseo regium nomen omni ui amplectente, Paulo, ut se suaque omnia in fidem et clementiam populi Romani permitteret, tendente.
5
[recensere]⟨quae⟩ dum aguntur, classis Cn. Octaui Samothracam est adpulsa. is quoque praesenti admoto terrore modo minis, modo spe perlicere, ut se traderet, ⟨cum⟩ conaretur, adiuuit in hoc eum res seu casu contracta seu consilio. L. Atilius, inlustris adulescens, cum in contione esse populum Samothracum animum aduertisset, a magistratibus petit, ut sibi paucis adloquendi populi potestatem facerent. permisso 'utrum nos, hospites Samothraces, uere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti totam atque inuiolati soli esse?' cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, 'cur igitur' inquit 'polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis uiolauit, et, cum omnis praefatio ⟨sacro⟩rum eos, quibus non sint purae manus, sacris arceat, uos penetralia uestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?' nobilis fama erat apud omnes Graeciae ciuitates Eumenis regis per Euandrum Delphis prope perpetrata caedes. itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan, qui summus magistratus apud eos erat--regem ipsi appellant--, ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis Euandrum Cretensem; esse autem iudicia apud sese more maiorum conparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur; si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, ueniret ad causam dicendam; si committere se iudicio non auderet, liberaret religione templum ac sibimet ipse consuleret. Perseus seuocato Euandro iudicium subeundi nullo pacto ⟨aucto⟩r esse: nec causa nec gratia parem fore. suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret. reliqui quid esse, nisi ut fortiter moriatur? nihil palam abnuere Euander; sed cum ueneno se malle mori quam ferro dixisset, occulte fugam parabat. quod cum renuntiatum regi esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram Samothracum in se conuerteret, interfici Euandrum iussit. qua perpetrata temere caede subit extemplo animum, in se nimirum receptam labem, quae Euandri fuisset; ab illo Delphis uolneratum Eumenen, ab se Samothracae Euandrum occisum; ita duo sanctissima in terris templa se uno auctore sanguine humano uiolata. huius rei crimen corrupto pecunia Theonda auertit, ut renuntiaret populo Euandrum sibi ipsum mortem conscisse.
6
[recensere]Ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso, per tot casus expertum proditumque, quia non prodiderat, omnium ab se abalienauit animos. pro se quisque transire ad Romanos; fugaeque consilium capere solum prope relictum coegerunt; Oroandem ⟨deni⟩que Cretensem, cui nota Threciae ora erat, quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat, ut se sublatum ⟨in⟩ lembum ad Cotym deueheret. Demetrium est portus in promunturio quodam Samothracae; ibi lembus stabat. sub occasum solis deferuntur, quae ad usum necessaria erant; defertur et pecunia, quanta clam deferri poterat. rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae ⟨per⟩ posticum aedium in propincum cubiculo hortum atque inde maceriam aegre transgressus ad mare peruenit. Oroandes tantum ⟨moratus⟩, dum pecunia deferretur, primis tenebris soluerat nauem ac per altum Cretam petebat. postquam in portu nauis non inuenta est, uagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit. pueri regii apud Macedonas uocabantur principum liberi ad ministerium electi regis; ea cohors persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, donec iussu Cn. Octaui pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios, qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia seruaturos, ⟨quae⟩ aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent. ad hanc uocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum. liberos quoque paruos regios Ion Thessalonicensis Octauio tradidit, nec quisquam praeter Philippum, maximum natu e filiis, cum rege relictus. tum sese filiumque Octauio tradidit, fortunam deosque, quorum ⟨in⟩ templo erat, nulla ope supplicem iuuantis accusans. in praetoriam nauem inponi iussus, eodem et pecunia, quae superfuit, delata est; extemploque classis Amphipolim repetit. inde Octauius regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate eum esse et adduci sciret.
7
[recensere]Secundam eam Paulus, sicut erat, uictoriam ratus uictimas cecidit eo nuntio, et consilio aduocato ⟨litteras⟩ praetoris cum recitasset, Q. Aelium Tuberonem obuiam regi misit, ceteros manere in praetorio frequentis iussit. non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. patrum aetate Syphax rex captus in castra Romana adductus erat; praeterquam quod nec sua nec gentis fama conparandus, ~tunc quod accessio Punici belli fuerat, sicut Gentius Macedonici: Perseus caput belli erat, nec ipsius tantum patris auique ⟨ceterorumque⟩, quos sanguine et genere contingebat, fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac magnus Alexander, qui summum inperium in orbe terrarum Macedonum fecerant. pullo amictu ⟨cum⟩ filio Perseus ingressus est castra nullo suorum alio comite, qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret. progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, donec a consule lictores missi sunt, qui summoto iter ad praetorium facerent. consurrexit consul [et] iussis sedere aliis progressusque paulum introeunti regi dextram porrexit summittentemque se ad pedes sustulit nec attingere genua passus introductum in tabernaculum aduersus aduocatos in consilium considere iussit.
8
[recensere]Prima percontatio fuit, qua subactus iniuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret? cum responsum expectantibus cunctis terram intuens diu tacitus fleret, rursus consul: 'si iuuenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam grauis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus; nunc uero, cum et bello patris tui, quod nobiscum gessit, interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide aduersus eum coluimus, meminisses, ⟨quod fuit⟩ consilium, quorum et uim ⟨in⟩ bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?' nec interrogatus nec accusatus cum responderet, 'utcumque tamen haec, siue errore humano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum animum habe. multorum regum populorum⟨que⟩ casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet.' haec Graeco sermone Perseo; Latine deinde suis 'exemplum insigne cernitis' inquit 'mutationis rerum humanarum. uobis hoc praecipue dico, iuuenes. ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac uiolenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, cum, quid uesper ferat, incertum sit. is demum uir erit, cuius animum neque prosperae ⟨res⟩ flatu suo efferent nec aduersae infringent.' consilio dimisso tuendi cura regis Q. Aelio mandatur. eo die et inuitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat. exercitus deinde in hiberna dimissus est.
9
[recensere]Maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas propinquae urbes acceperunt.
Hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni. uicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant. Perseus Q. Fuluio ⟨L.⟩ Manlio consulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus M. Iunio A. Manlio consulibus; regnauit undecim annos. Macedonum ⟨gens⟩ obscura admodum fama usque ad Philippum, Amyntae filium, fuit; inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Threciae atque Illyrici amplexa. superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnauit, primum omnia, qua Persarum prope inmenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit; Arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultumos finis rubrum mare amplectitur, peragrauit. tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque; inde morte Alexandri distractum ⟨in⟩ multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis uiribus a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.
10
[recensere]Victoriae Romanae fama cum peruasisset in Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traiecit. C. Popilius, qui Deli in praesidio nauibus Macedoniam petentibus erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos hostium lembos audiuit, dimissis et ipse Attali nauibus ad susceptam legationem peragendam nauigare Aegyptum pergit, ut prius occurrere Antiocho posset, quam ad Alexandreae moenia accederet. cum praeterueherentur Asiam legati et Loryma uenissent, qui portus uiginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex aduerso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occurrunt--iam enim eo quoque uictoriae fama perlata erat--orantes, ut Rhodum deueherentur: pertinere id ad famam salutemque ciuitatis, noscere ipsos omnia, quae acta essent ⟨quae⟩que agerentur Rhodi, et conperta per se, non uolgata fama Romam referre. diu negantes perpulerunt, ut moram nauigationis breuem pro salute sociae urbis paterentur. postquam Rhodum uentum est, in contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt. aduentus legatorum auxit potius timorem ciuitati quam minuit; omnia enim Popilius, quae singuli uniuersique eo bello hostiliter dixerant fecerantque, rettulit, et uir asper ingenio augebat atrocitatem eorum, quae dicerentur, uoltu truci et accusatoria uoce, ut, cum propriae simultatis nulla causa cum ciuitate ei esset, ex unius senatoris Romani acerbitate, qualis in se uniuersi senatus animus esset, coniectarent. C. Decimi moderatio⟨r oratio⟩ fuit, qui in plerisque eorum, quae commemorata a Popilio essent, culpam non penes populum, sed penes paucos concitores uolgi esse dixit: eos, uenalem linguam habentis, decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam paeniteret. quae omnia, si sana mens populo foret, in capita noxiorum uersura. cum magno adsensu auditus est, non magis eo, quod multitudinem noxa leuabat, quam quod culpam in auctores uerterat. itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit, qui, quae Popilius obiecerat, diluere utcumque conati sunt, quam eorum, qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxae obiciendis adsensi sunt. decretum igitur extemplo, ut, qui pro Perseo aduersus Romanos dixisse quid aut fecisse conuincerentur, capitis condemnarentur. excesserant urbe sub aduentum Romanorum quidam, alii mortem sibi consciuerunt. legati non ultra quam quinque dies Rhodi morati Alexandream proficiscuntur. nec eo segnius iudicia ex decreto coram iis facto Rhodii exercebant; quam perseuerantiam in exequenda re tam Decimi lenitas quam ⟨Popili effecerat asperitas⟩.
11
[recensere]⟨Cum⟩ haec gererentur, Antiochus frustra temptatis moenibus Alexandreae abscesserat ceteraque Aegypto potitus, relicto Memphi maiore Ptolemaeo, cui regnum quaeri suis uiribus simulabat, ut uictorem mox adgrederetur, in Syriam exercitum abduxit. nec huius uoluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreae et sorore adiuuante et non repugnantibus fratris amicis ratus primum ad sororem, deinde ad fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret. suspectum Antiochum effecerat, quod cetera Aegypto sibi tradita Pelusi ualidum relictum erat praesidium. apparebat claustra Aegypti teneri, ut, cum uellet, rursus exercitum induceret; bello intestino cum fratre eum exitum fore, ut uictor fessus certamine nequaquam par Antiocho futurus esset. haec prudenter animaduersa ⟨a⟩ maiore cum adsensu minor frater quique cum eo erant acceperunt; soror plurimum adiuuit non consilio modo, sed etiam precibus. itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur, ne multitudine quidem aduersante, quae in bello non per obsidionem modo, sed etiam, postquam amoenibus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subuehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat. his cum laetari Antiochum conueniens esset, si reducendi eius causa exercitum Aegyptum induxisset, quo specioso titulo ad omnis Asiae et Graeciae ciuitates legationibus recipiendis litterisque dimittendis usus erat, adeo est offensus, ut multo acrius infestiusque aduersus duos, quam ante aduersus unum pararet bellum. Cyprum extemplo classem misit; ipse primo uere cum exercitu Aegyptum petens in Coelen Syriam processit. circa Rhinocolura Ptolemaei legatis agentibus gratias, quod per eum regnum patrium recepisset, petentibusque, ut suum munus tueretur et diceret potius, quid fieri uellet, quam hostis ex socio factus ui atque armis ageret, respondit non aliter neque classem reuocaturum neque exercitum reducturum, nisi sibi et tota Cypro et Pelusio agroque, qui circa Pelusiacum ostium Nili esset, cederetur; diemque praestituit, intra quam de condicionibus peractis responsum acciperet.
12
[recensere]Postquam dies data indutiis praeteriit, nauigantibus ostio Nili ad Pelusium ⟨praefectis ipse⟩ per deserta Arabiae ⟨est profectus receptusque et ab iis, qui⟩ ad Memphim incolebant, et ab ceteris Aegyptiis, partim uoluntate partim metu, ad Alexandream modicis itineribus descendit. ad Eleusinem transgresso flumen, qui locus quattuor milia ab Alexandrea abest, legati Romani occurrerunt. quos cum aduenientis salutasset dextramque Popilio porrigeret, tabellas ei Popilius ⟨senatus consultum⟩ scriptum habentis tradit atque omnium primum id legere iubet. quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis, quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi uirga, quam in manu gerebat, circumscripsit regem ac 'priusquam hoc circulo excedas' inquit 'redde responsum, senatui quod referam.' obstupefactus tam uiolento imperio parumper cum haesitasset, 'faciam' inquit 'quod censet senatus.' tum demum Popilius dextram regi tamquam socio atque amico porrexit. die deinde finita cum excessisset Aegypto Antiochus, legati concordia etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos uixdum conuenerat pax, Cyprum nauigant et inde, quae iam uicerat proelio Aegyptias naues, classem Antiochi dimittunt. clara ea per gentis legatio fuit, quod haud dubie adempta Antiocho Aegyptus habenti iam redditumque patrium regnum stirpi Ptolemaei fuerat. consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus insigni uictoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit. iam primum cum legionibus ad conueniendum ⟨diem⟩ edixit, non auspicato templum intrauit. uitio diem dictam esse augures, cum ad eos relatum esset, decreuerunt. profectus in Galliam circa Macros campos ad montis Siciminam et Papinum statiua habuit; deinde circa eadem loca cum sociis nominis Latini hibernabat; legiones Romanae, quod uitio dies exercitui ad conueniendum dicta erat, Romae manserant. et praetores praeter C. Papirium Carbonem, cui Sardinia euenerat, in prouincias iere. eum ius dicere Romae--nam eam quoque sortem habebat--inter ciues et peregrinos patres censuerant.
13
[recensere]Et Popilius et ea legatio, quae missa ad Antiochum erat, Romam redit; rettulit controuersias inter reges sublatas esse exercitumque ex Aegypto in Syriam reductum. post ipsorum regum legati uenerunt: Antiochi legati referentes omni uictoria potiorem pacem regi, senatui quae placuisset, uisam, eumque haud secus quam deorum imperio legatorum Romanorum iussis paruisse; gratulati dein de uictoria sunt, quam ope s⟨ua⟩, si quid imperatum foret, adiuturum regem fuisse. Ptolemaei legati communi nomine regis et Cleopatrae gratias egerunt: plus eos senatui populoque Romano quam parentibus suis, plus quam diis immortalibus debere, per quos obsidione miserrima liberati essent, regnum patrium prope amissum ⟨recepissent. responsum⟩ ab senatu est Antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis paruisset, gratumque id esse senatui populoque Romano: regibus Aegypti Ptolemaeo Cleopatraeque, si quid per se boni commodique euenisset, id magno opere senatum laetari, daturumque operam, ut regni sui maximum semper praesidium positum esse in fide populi Romani ducant. munera legatis ut ex instituto mittenda curaret, C. Papirio praetori mandatum. litterae deinde ⟨e⟩ Macedonia allatae, quae uictoriae laetitiam geminarent: Persea regem in potestatem consulis uenisse. dimissis legatis ⟨regiis⟩ disceptatum inter Pisanos Lunensesque legatos est, Pisanis querentibus agro se a colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, de quo agatur, ab triumuiris agrum sibi adsignatum esse. senatus, qui de finibus cognoscerent statuerentque, quinque uiros misit Q. Fabium Buteonem, P. Cornelium Blasionem, T. Sempronium Muscam, L. Naeuium Balbum, C. Apuleium Saturninum.
Et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus communis legatio de uictoria gratulatum uenit. et Masgabae, regis Masinissae filio, Puteolis naue egresso praesto fuit obuiam missus cum pecunia L. Manlius quaestor, qui Romam eum publico sumptu perduceret. aduenienti extemplo senatus datus est. ibi adulescens ita locutus est, ut, quae rebus grata erant, gratiora uerbis faceret. commemorauit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset: duas res ei rubori fuisse, unam, quod rogasset eum per legatos senatus, quae ad bellum opus essent, et non inperasset, alteram, quod pecuniam ei pro frumento misisset. Masinissam meminisse ⟨se⟩ regnum a populo Romano partum auctumque et multiplicatum habere; usu regni contentum scire dominium et ius eorum, qui dederint, esse. sumere itaque eos de se, non rogare aequom esse, neque emere ea ex fructibus agri ab se dati, * * * quae ibi proueniant. id Masinissae satis esse et fore, quod populo Romano superesset. cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites, qui deuictam Macedoniam nuntiarent gratularique senatui iuberent et indicare tantae eam rem laetitiae patri suo esse, ut Romam uenire uelit Iouique optimo maximo in Capitolio sacrificare et grates agere; id, nisi molestum sit, ut ei permittatur, ab senatu petere.
14
[recensere]Responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod uirum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat. et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adiutum, et illum fauente populo Romano regnum adeptum; aequatis iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis. uictoria uero populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis miscuisset. grates deis pro uictoria apud suos penates ageret; Romae filium pro eo acturum. gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. ipsum relinquere regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani senatum censere. petenti Masgabae, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses in locum * ⟨exigeretur, responsum est haud aequum uideri senatum a Carthaginiensibus obsides arbitrio Masinissae⟩ exigere. munera ex senatus consulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad in Italia esset, praebere et duas naues conducere, quibus ipse comitesque eius in Africam deueherentur; et comitibus omnibus, liberis seruisque, uestimenta data. haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae adlatae sunt, missum eum ab L. Paulo post deuictum Persea in Africam cum equitibus suis; nauigantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus nauibus aegrum delatum. ⟨ad⟩ eum cum isdem muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium missus ⟨iussus⟩que curare, ut aedes hospi⟨tio⟩ * * * * *
15
[recensere]In quattuor urbanas tribus discripti erant libertini praeter eos, quibus filius quinquenni maior ex se natus esset,--eos, ubi proxumo lustro censi essent, censeri iusserunt--et eos, qui praedium praediaue rustica pluris sestertium triginta milium haberent, * * * censendi ius factum est. hoc cum ita seruatum esset, negabat Claudius suffragii lationem iniussu populi censorem cuiquam homini, nedum ordini uniuerso adimere posse. neque enim, si tribu mouere possit, quod sit nihil aliud quam mutare iubere tribum, ideo omnibus quinque et triginta tribubus emouere posse, id esse ciuitatem libertatemque eripere, non, ubi censeatur, finire, sed censu excludere. haec inter ipsos disceptata; postremo eo descensum est, ut ex quattuor urbanis tribubus unam palam in atrio Libertatis sortirentur, in quam omnes, qui seruitutem seruissent, conicerent. Esquilinae sors exiit: in ea Ti. Gracchus pronuntiauit libertinos omnis censeri placere. magno ea res honori censoribus apud senatum fuit. gratiae actae et Sempronio, qui in bene coepto perseuerasset, et Claudio, qui non inpedisset. plures quam ab superioribus et senatu moti sunt et equos uendere iussi. omnes iidem ab utroque et tribu moti et aerarii facti; neque ullius, quem alter notarat, ⟨ab⟩ altero leuata ignominia. petentibus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera, quae locassent, probanda anni et sex mensum tempus prorogaretur, Cn. Tremellius tribunus, quia lectus non erat in senatum intercessit.
Eodem anno C. Cicereius aedem Monetae ⟨in monte⟩ Albano dedicauit quinquennio post, quam uouit. flamen Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius Albinus.
16
[recensere]Q. Aelio M. Iunio consulibus de prouinciis referentibus censuere patres duas prouincias Hispaniam rursus fieri, quae una per bellum Macedonicum fuerat; et Macedoniam Illyricumque eosdem, L. Paulum et L. Anicium, obtinere, donec de sententia legatorum res et bello turbatas et <in> statum alium ex regno formandas conposuissent. consulibus Pisae et Gallia decretae cum binis <legionibus quinum milium et ducenorum> peditum et equitum quadringenorum. praetorum sortes fuere, Q. Cassi urbana, M'. Iuuenti Talnae inter peregrinos, Ti. Claudi Neronis Sicilia, Cn. Fului Hispania citerior, <ulterior> C. Licini Neruae. A. Manlio Torquato Sardinia obuenerat: <at> nequiit ire in prouinciam, ad res capitalis quaerendas ex senatus consulto retentus. de prodigiis deinde nuntiatis senatus est consultus. aedes deum Penatium in Uelia de caelo tacta erat et in oppido Mineruio duae portae et muri aliquantum. Anagniae terra pluerat et Lanuui fax in caelo uisa erat; et Calatiae in publico agro M. Ualerius ciuis Romanus nuntiabat e foco suo sanguinem per triduum et duas noctes manasse. ob id maxime decemuiri libros adire iussi supplicationem in diem unum populo edixerunt et quinquaginta capris in foro sacrificauerunt. et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia puluinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata. item, quod ad honorem deum inmortalium pertineret, decreuit senatus, ut, quoniam perduelles superati, Perseus et Gentius reges cum Macedonia atque Illyrico in potestate populi Romani essent, ut, quanta dona Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ob deuictum Antiochum regem data ad omnia puluinaria essent, tanta Q. Cassius et M'. Iuuentius praetores curarent danda.
17
[recensere]Legatos deinde, quorum de sententia imperatores L. Paulus, L. Anicius conponerent res, decreuerunt decem in Macedoniam, quinque <in> Illyricum. in Macedoniam primi nominati: A. Postumius Luscus, C. Claudius, ambo illi censorii, <Q. Fabius Labeo, Q. Marcius Philippus,> C. Licinius Crassus, collega in consulatu Pauli; tum prorogato imperio prouinciam Galliam habebat. his consularibus addidere Cn. Domitium Ahenobarbum, Ser. Cornelium Sullam, L. Iunium, T. Numisium Tarquiniensem, A. Terentium Uarronem. <in> Illyricum autem hi nominati: P. Aelius Ligus consularis, C. Cicereius et Cn. Baebius Tampilus --hic priore anno, Cicereius multis ante annis praetor fuerat--, P. Terentius Tusciuicanus, P. Manilius. moniti deinde consules a patribus, ut, quoniam alterum ex his succedere C. Licinio, qui legatus nominatus erat, in Gallia oporteret, primo <quoque> tempore prouincias aut conpararent inter se aut sortirentur, sortiti sunt. M. Iunio Pisae obuenerunt, quem, priusquam in prouinciam iret, legationes, quae undique Romam gratulatum conuenerant, introducere in senatum placuit, Q. Aelio <Gallia>. ceterum quamquam tales uiri mitterentur, quorum de consilio sperari posset imperatores nihil indignum nec clementia nec grauitate populi Romani decreturos esse, tamen in senatu quoque agitata sunt summa consiliorum, ut inchoata omnia legati ab domo ferre ad imperatores possent.
18
[recensere]Omnium primum liberos esse placebat Macedonas atque Illyrios, ut omnibus gentibus appareret arma populi Romani non liberis seruitutem, sed contra seruientibus libertatem adferre, ut et, in libertate gentes quae essent, tutam eam sibi perpetuamque sub tutela <populi Romani> esse, et, quae sub regibus uiuerent, et in praesens tempus mitiores eos iustioresque respectu populi Romani habere se crederent et, si quando bellum cum populo Romano regibus fuisset suis, exitum eius uictoriam Romanis adlaturum, sibi libertatem. metalli quoque Macedonici, quod ingens uectigal erat, locationes praediorumque rusticorum tolli placebat; nam neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus esset, ibi aut ius publicum uanum aut libertatem sociis nullam esse. ne ipsos quidem Macedonas id exercere posse; ubi in medio praeda administrantibus esset, ibi numquam causas seditionum et certaminis defore. <denique ne, si> commune concilium gentis esset, inprobus uulgi adsentator aliquando libertatem salubri moderatione datam ad licentiam pestilentem traheret, in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere. similia his et <in> Illyricum mandata. cetera ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus praesens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia.
19
[recensere]Inter multas regum gentiumque et populorum legationes Attalus, frater regis Eumenis, maxime conuertit in se omnium oculos animosque. exceptus enim est ab iis, qui simul eo bello militauerant, haud paulo benignius, quam si ipse rex Eumenes uenisset. adduxerant eum duae in speciem honestae res, una gratulatio conueniens in ea uictoria, quam ipse adiuuisset, altera querimonia Gallici tumultus acceptaeque cladis, qua regnum in dubium adductum esset. suberat et secreta spes honorum praemiorumque ab senatu, quae uix salua pietate ei contingere poterant. <erant> enim quidam Romanorum quoque non boni auctores, qui spe cupiditatem eius elicerent: eam opinionem de Attalo et Eumene Romae esse, tamquam de altero Romanis certo amico, altero nec Romanis nec Persei fido socio. itaque uix statui posse, utrum, quae pro se, an, quae contra fratrem petiturus esset, ab senatu magis inpetrabilia forent; adeo uniuersos omnia et huic tribuere et illi uero negare. eorum hominum, ut res docuit, Attalus erat, qui, quantum spes spopondisset, cuperent, ni unius amici prudens monitio uelut frenos animo eius gestienti secundis rebus inposuisset. Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decedi fide uidisset: is ad occupatas iam aures sollicitatumque iam animum cum uenisset, adgressus tempestiuis sermonibus rem prope prolapsam restituit, aliis alia regna creuisse rebus dicendo: regnum eorum nouum, nullis uetustis fundatum opibus, fraterna stare concordia, quod unus nomen regium et praecipuum capitis insigne gerat, omnes fratres regnent. Attalum uero, qui aetate proximus sit, quis non pro rege habeat? neque eo solum, quia tantas praesentes eius opes cernat, sed quod haud ambiguum <sit> prope diem regnaturum; eam infirmitatem aetatemque Eumenis esse nullam stirpem liberum habentis; necdum enim agnouerat eum, qui postea regnauit. quid adtinere uim adferre rei sua sponte ad eum mox uenturae? accessisse etiam nouam tempestatem regno tumultus Gallici, cui uix consensu et concordia regum resisti queat; si uero ad externum bellum domestica seditio adiciatur, sisti non posse. nec aliud eum, quam, ne frater in regno moriatur, sibi ipsi spem propinquam regni erepturum. si utraque gloriosa res esset, et seruasse fratri regnum et eripuisse, seruati tamen regni, quae iuncta pietati sit, potiorem laudem <futuram> fuisse. sed enimuero cum detestabilis altera res et proxima parricidio sit, quid ad deliberationem dubii superesse? utrum enim partem regni petiturum esse, an totum erepturum? si partem, ambo infirmos distractis uiribus et omnibus iniuriis pro<palam> obnoxios fore; si totum, priuatumne ergo maiorem fratrem, an exulem <esse> illa aetate, illa corporis infirmitate, an <ad> ultimum mori iussurum? egregium enim, ut fabulis traditus impiorum fratrum euentus taceatur, Persei exitum uideri, qui ex fraterna caede raptum diadema in templo Samothracum, uelut praesentibus dis exigentibus poenas, ad pedes uictoris hostis prostratus posuerit. eos ipsos, qui non illi amici, sed Eumeni infesti stimulent eum, pietatem constantiamque laudaturos, si fidem ad ultimum fratri praestitisset.
20
[recensere]Haec plus ualuere in Attali animo. itaque introductus in senatum gratulatus uictoriam est; sua merita eo bello fratrisque, si qua erant, et Gallorum defectionem, quae nuper ingenti motu facta erat, exposuit; petit, ut legatos mitteret ad eos, quorum auctoritate ab armis auocarentur. his pro regni utilitate editis mandatis, Aenum sibi et Maroneam petit. ita destituta eorum spe, qui fratre accusato partitionem regni petiturum crediderant, curia excessit. [ut] raro alias quisquam rex aut priuatus tanto fauore tantoque omnium adsensu est auditus: omnibus honoribus muneribusque <et> praesens est cultus et proficiscentem prosecuti sunt. inter multas Asiae Graeciaeque legationes Rhodiorum maxime legati ciuitatem conuerterunt. nam cum primo in ueste candida uisi essent, quod et gratulantis decebat, et, si sordidam uestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterant, postquam consulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale ius in iis esse seruandum censuerunt, egressus e curia consul, cum Rhodii gratulatum se de uictoria purgatumque ciuitatis crimina dicentes uenisse petissent, ut senatus sibi daretur, pronuntiat sociis et amicis et alia comiter atque hospitaliter praestare Romanos et senatum dare consuesse: Rhodios non ita meritos eo bello, ut amicorum sociorum<que> numero habendi sint; his auditis prostrauerunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne noua falsaque crimina plus obesse Rhodiis aecum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes essent. extemplo ueste sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam condemnarent.
21
[recensere]M'. Iuuentius Talna praetor, cuius inter ciues et peregrinos iurisdictio erat, populum aduersus Rhodios incitabat rogationemque promulgauerat, ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni deligerent, qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse. huic actioni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis aduersabantur. sed et praetor nouo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret, uellent iuberentne Rhodiis bellum indici, cum antea semper prius senatus de bello consultus esset, deinde <ex auctoritate> patrum ad populum latum, et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi, quam priuatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persaepe euenisset, ut et, qui non professi essent se intercessuros, animaduersis uitiis legis ex oratione dissuadentium intercederent, et, qui ad intercedendum uenissent, desisterent uicti auctoritatibus suadentium legem. tum inter praetorem tribunosque omnia intempestiue agendi certamen erat: tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo * * * in aduentum im<peratoris> * *
22
[recensere]' * * est. peccauerimusne adhuc dubium est; poenas, ignominias omnes iam patimur. antea, Carthaginiensibus uictis, Philippo, Antiocho superatis, cum Romam uenissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum uobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos uestros dona ferentes <escendebamus;> nunc ex sordido deuersorio, uix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore uenimus in curiam Romanam Rhodii, quos prouinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honoribus amplissumis donastis. et Macedonas Illyriosque liberos esse, ut audimus, iubetis, cum seruierint, antequam uobiscum bellarent--nec cuiusquam fortunae inuidemus, immo agnoscimus clementiam populi Romani --: Rhodios, qui nihil aliud quam quieuerunt hoc bello, hostes ex sociis facturi estis? certe iidem uos estis Romani, qui ideo felicia bella uestra esse, quia iusta sint, prae uobis fertis, nec tam exitu eorum, quod uincatis, quam principiis, quod num<quam> sine causa suscipiatis, gloriamini. Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in seruitutem petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt. Antiochus ipse ultro, ab Aetolis, hostibus uestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam traiecit; Demetriade et Chalcide et saltu Thermopylarum occupato de possessione imperii uos deicere <est> conatus. cum Perseo socii uestri oppugnati, aut interfecti reguli principesque gentium aut populorum causa belli uobis fuere. quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri sumus? nondum segrego ciuitatis causam a Polyarato et Dinone, ciuibus nostris, et iis, quos ut traderemus uobis, adduximus. si omnes Rhodii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello crimen esset? Persei partibus fauimus et, quemadmodum Antiochi Philippique bello pro uobis aduersus reges, sic nunc pro rege aduersus uos stetimus. quemadmodum soleamus socios iuuare et quam inpigre capessere bella, C. Liuium, L. Aemilium Regillum interrogate, qui classibus uestris in Asia praefuerunt. numquam uestrae naues pugnauere sine nobis. <nos> nostra classe pugnauimus semel ad Samum, iterum in Pamphylia aduersus Hannibalem inperatorem; quae uictoria nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam partem nauium aduersa pugna et egregiam iuuentutem amisissemus, ne tanta quidem clade territi iterum ausi <sumus> regiae classi ex Syria uenienti obuiam ire. haec non gloriandi causa rettuli--neque enim ea nunc nostra est fortuna--, sed ut admonerem, quemadmodum adiuuare socios solerent Rhodii.'
23
[recensere]'Praemia et <Philippo et> Antiocho deuictis amplissima accepimus a uobis. si, quae uestra nunc est fortuna deum benignitate et uirtute uestra, ea Persei fuisset, et praemia petitum ad uictorem regem uenissemus in Macedoniam, quid tandem diceremus? pecuniane a nobis adiutum an frumento? auxiliis terrestribus an naualibus? quod praesidium tenuisse nos? ubi pugnasse aut sub illius ducibus <aut> per nos ipsos? si quaereret, ubi miles noster, ubi nauis intra praesidia sua fuisset, quid responderemus? causam fortasse diceremus apud uictorem, quem ad modum apud uos dicimus. hoc enim legatos utroque <de> pace mittendo consecuti sumus, ut ne ab utraque parte gratiam iniremus, ab altera etiam crimen et periculum esset. quamquam Perseus uere obiceret, id quod uos non potestis, patres conscripti, nos principio belli misisse ad uos legatos, qui pollicerentur uobis, quae ad bellum opus essent; nauibus, armis, iuuentute <nos> nostra, sicut prioribus bellis, ad omnia paratos fore. ne praestaremus, per uos stetit, qui de quacumque causa tum aspernati nostra auxilia estis. neque fecimus igitur quicquam tam<quam> hostes, neque bonorum sociorum defuimus officio, sed a uobis prohibiti praestare fuimus. "quid igitur? nihilne factum neque dictum est in ciuitate uestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur populus Romanus?" hinc iam non, quod factum est, <sum> defensurus--non adeo insanio--, sed publicam causam a priuatorum culpa segregaturus. nulla est ciuitas, quae non et improbos ciues aliquando et imperitam multitudinem semper habeat. etiam apud uos fuisse audiui, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a uobis plebem nec in potestate uestra rem publicam fuisse. si hoc in hac tam bene morata ciuitate accidere potuit, mirari quisquam potest aliquos fuisse apud nos, qui regis amicitiam petentes plebem nostram consiliis deprauarent? qui tamen nihil ultra ualuerunt, quam ut in officio cessaremus. non praeteribo id, quod grauissimum est in hoc bello crimen ciuitatis nostrae: legatos eodem tempore et ad uos et ad Persea de pace misimus; quod infelix consilium furiosus, ut postea audiuimus, orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Romanus, quem ad summouendos a bello Antiochum et Ptolemaeum reges misistis, loqueretur. sed tamen ea siue superbia, siue stultitia appellanda est, eadem, quae apud uos, et apud Persea fuit. tam ciuitatium quam singulorum hominum mores sunt: gentes quoque aliae iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in uinum, in Uenerem proniores aliae sunt. Atheniensium populum fama est celerem et supra uires audacem esse ad conandum, Lacedaemoniorum cunctatorem et uix in ea, quibus fidit, ingredientem. non negauerim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas ciuitates uideamur, et id ipsum non tam uiribus nostris quam uestris honoribus ac iudiciis. satis quidem et tunc in praesentia castigata illa legatio erat, cum tam tristi responso uestro dimissa. si tum parum ignominiae pensum est, haec certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum esset. superbiam, uerborum praesertim, iracundi oderunt, prudentes inrident, utique si inferioris aduersus superiorem est; capitali poena nemo umquam dignam iudicauit. id enimuero periculum erat, ne Romanos Rhodii contemnerent. etiam deos aliqui uerbis ferocioribus increpant, nec ideo quemquam fulmine ictum audimus.'
24
[recensere]'Quid igitur superat, quod purgemus, si nec factum hostile ullum nostrum est, <et> uerba tumidiora legati offensionem aurium, non perniciem ciuitatis meruerunt? uoluntatis nostrae tacitae uelut litem aestimari uestris inter uos sermonibus audio, patres conscripti: fauisse nos regi et illum uincere maluisse. ideo bello persequendos esse credunt alii; <alii> uestrum uoluisse quidem nos hoc, non tamen ob id bello persequendos esse: neque moribus neque legibus ullius ciuitatis ita conparatum esse, ut, si qui uelit inimicum perire, si nihil fecerit, quo id fiat, capitis damnetur. his, qui nos poena, non crimine liberant, gratiam quidem habemus; ipsi nobis hanc dicimus legem: si omnes uoluimus, quod arguimur--non distinguimus uoluntatem a facto--, omnes plectamur: si alii principum nostrorum uobis, alii regi fauerunt, non postulo, ut propter nos, qui partium uestrarum fuimus, regis fautores salui sint; illud deprecor, ne nos propter illos pereamus. non estis uos illis infestiores, quam ciuitas est ipsa; et hoc quia sciebant, plerique eorum aut profugerunt aut mortem sibi consciuerunt; alii damnati a nobis in potestate uestra erunt, patres conscripti. ceteri Rhodii sicut gratiam nullam meriti hoc bello, ita ne poenam quidem sumus. priorum nostrorum benefactorum cumulus hoc, quod nunc cessatum in officio est, expleat. cum tribus regibus gessistis bella per hos annos; ne plus obsit nobis, quod uno bello cessauimus, quam quod duobus bellis pro uobis pugnauimus. Philippum, Antiochum, Persea tamquam tris sententias ponite: duae nos absoluunt, una dubia est; ut grauior sit, illi de nobis <si> iudicarent, damnati essemus; uos iudicatis, patres conscripti, sit Rhodus in terris an funditus deleatur; non enim de bello deliberatis, patres conscripti, quod inferre potestis, gerere non potestis, cum nemo Rhodiorum arma aduersus uos <sit> laturus. si perseuerabitis in ira, tempus a uobis petemus, quo hanc funestam legationem domum referamus; omnia libera capita, quidquid Rhodiorum uirorum feminarum est, cum omni pecunia nostra naues conscendemus ac relictis penatibus publicis priuatisque Romam ueniemus et omni auro et argento, quidquid publici, quid<quid> priuati est, in comitio, in uestibulo curiae uestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac liberorum uestrae potestati permittemus, hic passuri, quodcumque patiendum erit; procul ab oculis nostris urbs nostra diripiatur, incendatur. hostis Rhodios esse Romani iudicare <possunt, facere non> possunt; est enim et nostrum aliquod de nobis iudicium, quo numquam iudicabimus nos uestros hostis, nec quicquam hostile, etiam si omnia patiemur, faciemus.'
25
[recensere]Secundum talem orationem uniuersi rursus prociderunt supplices ramosque oleae iactantes; tandem excitati curia excesserunt. tunc sententiae interrogari coeptae. infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresue aut legati gesserant in Macedonia bellum. plurimum causam eorum adiuuit M. Porcius Cato, qui, asper ingenio, tum lenem mitemque senatorem egit. non inseram simulacrum ueri copiose, quae dixerit, referendo: ipsius oratio scripta extat, Originum quinto libro inclusa. Rhodiis responsum ita redditum est, ut nec hostes fierent nec socii permanerent. Philocrates et Astymedes principes legationis erant. partim cum Philocrate renuntiare Rhodum legationem placuit, partim cum Astymede Romae subsistere, <qui,> quae agerentur, scirent certioresque suos facerent. in praesentia deducere ante certam diem ex Lycia Cariaque iusserunt praefectos. haec Rhodum nuntiata, quae per se tristia fuissent, quia maioris mali leuatus erat timor, cum bellum timuissent, in gaudium uerterunt. itaque extemplo coronam uiginti milium aureorum decreuerunt; Theodotum, praefectum classis, in eam legationem miserunt. societatem ab Romanis ita uolebant peti, ut nullum de ea re scitum populi fieret aut litteris mandaretur, quod, nisi impetrarent, maior a repulsa ignominia esset. praefecti classis id unius erat ius, ut agere de ea re sine rogatione ulla perlata posset. nam ita per tot annos in amicitia fuerant, ut sociali foedere se cum Romanis non inligarent, ob nullam aliam causam, quam ne spem regibus absciderent auxilii sui, si quid opus esset, neu sibi ipsis fructus ex benignitate et fortuna eorum percipiendi. tunc utique petenda societas uidebatur, non quae tutiores eos ab aliis faceret--nec enim timebant quemquam praeter Romanos--, sed quae ipsis Romanis minus suspectos. sub idem fere tempus et Caunii desciuere ab iis, et Mylassenses Euromensium oppida occuparunt. non ita fracti animi ciuitatis erant, ut non sentirent, si Lycia et Caria ademptae ab Romanis forent, cetera aut se ipsa per defectionem liberarent aut a finitumis occuparentur, includi se insulae paruae et sterilis agri litoribus, quae nequaquam alere tantae urbis populum posset. missa igitur iuuentute propere et Caunios, quamquam Cibyratarum asciuerant auxilia, coegerunt imperio parere; et Mylassenis Alabandensisque, qui Euromensium prouinciam ademptum et ipsi coniuncto exercitu uenerant, circa Orthosiam acie uicerunt.
26
[recensere]Dum haec ibi, alia in Macedonia, alia Romae <in Asia> geruntur, interim <in> Illyrico L. Anicius rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem redacto Scodrae, quae regia fuerat, praesidio inposito Gabinium praefecit, Rhizoni et Olcinio, urbibus opportunis, C. Licinium. praepositis his Illyrico, reliquo exercitu in Epirum est profectus. ubi prima Phanote ei dedita est omni multitudine cum infulis obuiam effusa. hinc praesidio inposito in Molossidem transgressus, cuius omnibus oppidis praeter Passaronem et Tecmonem et Phylacen et Horreum receptis primum ad Passaronem ducit. Antinous et Theodotus principes eius ciuitatis erant, insignes et fauore Persei et odio aduersus Romanos, iidem uniuersae genti auctores desciscendi ab Romanis. hi conscientia priuatae noxae, quia ipsis nulla spes ueniae erat, ut communi ruina patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem, ut mortem seruituti praeponerent, hortantes. nemo aduersus praepotentis uiros hiscere audebat; tandem Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum maior a Romanis metus timorem a principibus suis uicisset, 'quae uos rabies' inquit 'agitat, qui duorum hominum noxae ciuitatem accessionem facitis? equidem pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audiui: <qui> patriam pro se perire aecum censerent, hi primi inuenti sunt. quin aperimus portas et imperium accipimus, quod orbis terrarum accepit?' haec dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi uolneribus interfecti; urbs dedita est Romanis. simili pertinacia Cephalonis principis clausum Tecmonem ipso interfecto per deditionem recepit. nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt. pacata Epiro diuisisque in hiberna copiis per opportunas urbes, regressus ipse in Illyricum Scodrae, quo quinque legati ab Roma uenerant, euocatis ex tota prouincia principibus conuentum habuit. ibi pro tribunali pronuntiauit de sententia consilii senatum populumque Romanum Illyrios esse liberos iubere: praesidia ex omnibus oppidis, arcibus, castellis sese deducturum. non solum liberos, sed etiam inmunes fore Issenses et Taulantios, Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent. Daorsis quoque immunitatem dare, quod relicto Carauantio cum armis ad Romanos transissent. Scodrensibus et Dassarensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis uectigal dimidium eius, quod regi pependissent, <inpositum>. inde in tres partes Illyricum diuisit. unam eam fecit, quae supra ~Dictam est, alteram Labeatas omnis, tertiam Agrauonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eorum. hac formula dicta [in] Illyrico ipse inde Epiri Passaronem in hiberna redit.
27
[recensere]Dum haec in Illyrico geruntur, Paulus ante aduentum decem legatorum Q. Maximum filium iam ab Roma regressum ad Aeginium et Agassas diripiendas mittit, Agassas, quod, cum Marcio consuli tradidissent urbem petita ultro societate Romana, defecerant rursus ad Persea; Aeginiensium nouum crimen erat: famae de uictoria Romanorum fidem non habentes in quosdam militum urbem ingressos hostiliter saeuierant. ad Aeniorum quoque urbem diripiendam L. Postumium misit, quod pertinacius quam finitumae ciuitates in armis fuerant. autumni fere tempus erat; cuius temporis initio ad circumeundam Graeciam uisendaque, <quae> nobilitata fama maiora auribus accepta sunt, quam oculis noscuntur, uti statuit. praeposito castris C. Sulpicio Galo profectus cum haud magno comitatu, tegentibus latera Scipione filio et Athenaeo, Eumenis regis fratre, per Thessaliam Delphos petit, inclutum oraculum. ubi sacrificio Apollini facto inchoatas in uestibulo columnas, quibus imposituri statuas regis Persei fuerant, suis statuis uictor destinauit. Lebadiae quoque templum Iouis Trophonii adit: ibi cum uidisset os specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt, sacrificio Ioui Hercynnaeque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae insulae, ponte continenti iunctae descendit. a Chalcide Aulidem traicit, trium milium spatio distantem, portum inclutum statione quondam mille nauium Agamemnoniae classis, Dianaeque templum, ubi nauibus cursum ad Troiam filia uictima aris admota rex ille regum <petiit. inde Oropum> Atticae uentum est, ubi pro deo uates anticus colitur templumque uetustum est fontibus riuisque circa amoenum; Athenas inde, plenas quidem et ipsas uetustae famae, multa tamen uisenda habentis, arcem, portus, muros Piraeum urbi iungentis, naualia, <monumenta> magnorum imperatorum, simulacra deorum hominumque, omni genere et materiae et artium insignia.
28
[recensere]Sacrificio Mineruae, praesidi arcis, in urbe facto profectus Corinthum altero die peruenit. urbs erat tunc praeclara ante excidium; arx quoque et Isthmus praebuere spectaculum: arx intra moenia in immanem altitudinem edita, scatens fontibus; Isthmus duo maria <ab> occasu et ortu solis finitima artis faucibu<s> dirimens. Sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adit; inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc uestigiis reuolsorum donorum, tum donis diues erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacrauerant deo. inde Lacedaemonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem; unde per Megalopolim Olympiam escendit. ubi et alia quidem spectanda ei uisa: Iouem uelut praesentem intuens motus animo est. itaque haud secus, quam si in Capitolio immolaturus esset, sacrificium amplius solito apparari iussit. ita peragrata Graecia, ut nihil eorum, quae quisque Persei bello priuatim aut publice sensisset, inquireret, ne cuius metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem cum <comitatu> reuertit. in itinere sordidata turba Aetolorum occurrit; mirantique et percunctanti, quid esset, defertur quingentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, circumsesso senatu per milites Romanos, missos <ab> A. Baebio, <praefecto> praesidii, interfectos, alios in exilium actos esse, bonaque eorum, qui interfecti essent, et exulum possideri. iussis, qui arguebantur, Amphipoli adesse ipse conuento Cn. Octauio Demetriade, postquam fama accidit traiecisse iam mare decem legatos, omnibus aliis omissis Apolloniam ad eos pergit. quo cum Perseus obuiam Amphipoli omni solutus custodia processisset--id diei iter est--, ipsum quidem benigne <ad>locutus est; ceterum postquam in castra ad Amphipolim uenit, grauiter increpuisse traditur C. Sulpicium, primum quod Persea tam procul a se uagari per prouinciam passus esset, deinde quod adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur; referrique tegulas et refici detecta, sicut fuerant, iussit. et Persea quidam cum maiore filio Philippo traditos A. Postumio in custodiam misit; filiam cum minore filio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali cultu habuit.
29
[recensere]Ipse, ubi dies uenit, quo adesse Amphipoli denos principes ciuitatium iusserat litterasque omnis, quae ubique depositae essent, et pecuniam regiam conferri, cum decem legatis circumfusa omni multitudine Macedonum in tribunali consedit. adsuetis regio imperio tamen noui in<perii> formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque, quae uel socios, nedum hostis uictos terrere possent. silentio per praeconem facto Paulus Latine, quae senatui, quae sibi ex consilii sententia uisa essent, pronuntiauit. ea Cn. Octauius praetor-- nam et ipse aderat--interpretata sermone Graeco referebat: omnium primum liberos esse iubere Macedonas, habentis urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, annuos creantis magistratus; tributum dimidium eius, quod pependissent regibus, pendere populo Romano. deinde in quattuor regiones diuidi Macedoniam: unam fore et primam partem quod agri inter Strymonem et Nessum sit amnem; accessurum huic parti trans Nessum ad orientem uersum, qua Perseus tenuisset, uicos, castella, oppida, praeter Aenum et Maroneam et Abdera; cis Strymonem autem uergentia ad occasum, Bisalticam omnem cum Heraclea, quam Sinticen appellant. secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo amplecteretur amnis, praeter Sinticen, Heracleam et Bisaltas, ab occasuque Axius terminaret fluuius, additis Paeonibus, qui prope Axium flumen ad regionem orientis colerent. tertia pars facta, quam Axius ab oriente, Peneus amnis ab occasu cingunt; ad septentrionem Bora mons obicitur; adiecta huic parti regio Paeoniae, qua ab occasu praeter Axium amnem porrigitur; Edessa quoque et Beroea eodem concesserunt. quarta regio trans Boram montem, una parte confinis Illyrico, altera Epiro. capita regionum, ubi concilia fierent, primae regionis Amphipolim, secundae Thessalonicen, tertiae Pellam, quartae Pelagoniam fecit. eo concilia suae cuiusque regionis indici, pecuniam conferri, ibi magistratus creari iussit. pronuntiauit deinde neque conubium neque commercium agrorum aedificiorumque inter se placere cuiquam extra fines regionis suae esse. metalla quoque auri atque argenti non exerceri, [nec] ferri et aeris permitti. uectigal exercentibus dimidium eius inpositum, quod pependissent regi. et sale inuecto uti uetuit. Dardanis repetentibus Paeoniam, quod et sua fuisset et continens esset finibus suis, omnibus dare libertatem pronuntiauit, qui sub regno Persei fuissent. post non impetratam Paeoniam salis commercium dedit; tertiae regioni imperauit, ut Stobos Paeoniae deueherent, pretiumque statuit. naualem materiam et ipsos caedere et alios pati uetuit. regionibus, quae adfines barbaris essent--excepta autem tertia omnes erant--, permisit, ut praesidia armata in finibus extremis haberent.
30
[recensere]Haec pronuntiata primo die conuentus uarie adfecerunt animos. libertas praeter spem data adrexit et leuatum annuum uectigal; regionatim commercio interruptis ita uideri lacerata <Macedonia>, tamquam animali in artus alterum alterius indigentis distracto: adeo, quanta Macedonia esset, quam diuisui facilis, quam se ipsa quaeque contenta pars esset, Macedones quoque ignorabant. pars prima Bisaltas habet, fortissimos uiros --trans Nessum amnem incolunt et circa Strymonem --, et multas frugum proprietates et metalla et opportunitatem Amphipolis, quae obiecta claudit omnes ab oriente sole in Macedoniam aditus. secunda pars celeberrimas urbes Thessalonicen <et> Cassandream habet, ad hoc Pallenen, fertilem ac frugiferam terram; maritimas quoque opportunitates ei praebent portus ad Toronen ac montem Atho Aeneam<que> et Acanthum, alii <ad Thessaliam> insulamque Euboeam, alii ad Hellespontum opportune uersi. tertia regio nobilis urbes Edessam et Beroeam et Pellam habet et Uettiorum bellicosam gentem, incolas quoque permultos Gallos et Illyrios, inpigros cultores. quartam regionem Eordaei et Lyncestae et Pelagones incolunt; iuncta his Atintania et Tymphaeis et Elimiotis. frigida haec omnis duraque cultu et aspera plaga est; cultorum quoque ingenia terrae similia habet. ferociores eos et accolae barbari faciunt, nunc bello exercentes, nunc in pace miscentes ritus suos. diuisa itaque Macedonia partium usibus separatis, quanta uniuersa <esset>, ostendit.
31
[recensere]Macedoniae formula dicta cum leges quoque se daturum ostendisset, Aetoli deinde citati. in qua cognitione magis utra pars Romanis, utra regi fauisset quaesitum est, quam utra fecisset iniuriam aut accepisset; noxa liberati interfectores; exilium pulsis aeque ratum fuit ac mors interfectis; A. Baebius unus est damnatus, quod milites Romanos praebuisset ad ministerium caedis. hic euentus Aetolorum causae in omnibus Graeciae gentibus populisque eorum, qui partis Romanorum fuerant, inflauit ad intolerabilem superbiam animos et obnoxios pedibus eorum subiecit, quos aliqua parte suspicio fauoris in regem contigerat. tria genera principum in ciuitatibus erant, duo, quae adulando aut Romanorum imperium aut amicitiam regum sibi priuatim opes oppressis faciebant ciuitatibus; media una <pars> utrique generi aduersa libertatem leges<que> tuebatur. his <ut maior> apud suos caritas, ita minor ad externos gratia erat. secundis rebus elati Romanorum partis eius fautores soli tum in magistratibus, soli in legationibus erant. hi cum frequentes et ex Peloponneso et ex Boeotia et ex aliis Graeciae conciliis adessent, impleuere aures decem legatorum: non eos tantum, qui se propalam per uanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto fauisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis aduersus Romanos omnia instruxissent, nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis <aduersarum> partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum, qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent. ab his editis nominibus euocati litteris imperatoris ex Aetolia Acarnaniaque et Epiro et Boeotia, qui Romam ad causam dicendam sequerentur; in Achaiam ex decem legatorum numero profecti duo, C. Claudius et Cn. Domitius, ut ipsi edicto euocarent. id duabus de causis factum, una, quod fiduciae plus animorumque esse Achaeis ad non parendum credebant et forsitan etiam in periculo fore Callicraten et ceteros criminum auctores delatoresque; altera, cur praesentes euocarent, causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras deprensas in commentariis regiis habebant, in Achaeis caecum erat crimen nullis eorum litteris inuentis. Aetolis dimissis Acarnanum citata gens. in his nihil nouatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum concilio. quaerendo deinde latius, qui publice aut priuatim partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem extendere et ad Antissam in Lesbo insula dirundam <ac> traducendos Methymnam Antissaeos Labeonem miserunt, quod Antenorem, regium praefectum, quo tempore cum lembis circa Lesbum esset uagatus, portu receptum commeatibus iuuissent. duo securi percussi uiri insignes, Andronicus, Andronici filius, Aetolus, quod patrem secutus arma contra populum Romanum tulisset, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Perseo iunxerant.
32
[recensere]His rerum externarum cognitionibus interpositis Macedonum rursus aduocatum concilium; pronuntiatum, quod ad statum Macedoniae pertinebat, senatores, quos synhedros uocant, legendos esse, quorum consilio res publica administraretur. nomina deinde sunt recitata principum Macedonum, quos cum liberis maioribus quam quindecim annos natis praecedere in Italiam placeret. id, prima specie saeuom, mox apparuit multitudini Macedonum pro libertate sua esse factum. nominati sunt enim regis amici purpuratique, duces exercituum, praefecti nauium aut praesidiorum, seruire regi humiliter, aliis superbe imperare adsueti; praediuites alii, alii, quos fortuna non aequarent, his sumptibus pares; regius omnibus uictus uestitusque, nulli ciuilis animus, neque legum neque libertatis aequae patiens. omnes igitur, qui in aliquis ministeriis regiis, etiam qui in legationibus fuerant, iussi Macedonia excedere atque in Italiam ire: qui non paruisset imperio, mors denuntiata. leges Macedoniae dedit cum tanta cura, ut non hostibus uictis, sed sociis bene meritis dare uideretur, et quas ne usus quidem longo tempore, qui unus est legum corrector, experiendo argueret. ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in Asiae ciuitates et ad reges missis, qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae ciuitates, indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit. nam et artificum omnis generis, qui ludicram artem faciebant, ex toto orbe terrarum multitudo et athletarum et nobilium equorum conuenit et legationes cum uictimis et quidquid aliud deorum hominumque causa fieri magnis ludis in Graecia solet, ita factum est, ut non magnificentiam tantum, sed prudentiam in dandis spectaculis, ad quae rudes tum Romani erant, admirarentur. epulae quoque legationibus paratae et opulentia et cura eadem. uulgo dictum ipsius ferebant et conuiuium instruere et ludos parare eiusdem esse, qui uincere bello sciret.
33
[recensere]Edito ludicro [omnis generis] clupeisque aereis in naues inpositis cetera omnis generis arma cumulata <in> ingentem aceruum, precatus Martem, Mineruam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit; deinde circumstantes tribuni militum pro se quisque ignes coniecerunt. notata est in illo conuentu Europae Asiaeque, undique partim ad gratulationem, partim ad spectaculum contracta multitudine, tantis naualibus terrestribusque exercitibus, ea copia rerum, ea uilitas annonae, ut et priuatis et ciuitatibus et gentibus dona data pleraque eius generis sint ab imperatore, non in usum modo praesentem, sed etiam quod domos aueherent. spectaculo fuit ei, quae uenerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis, ut uiseretur, exposita, statuarum tabularumque <et> textilium et uasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent. haec in classem inposita deuehenda Romam Cn. Octauio data. Paulus benigne legatis dimissis transgressus Strymonem mille passuum ab Amphipoli castra posuit; inde profectus Pellam quinto die peruenit. praetergressus urbem, ad Pellaeum, quod uocant, biduum moratus, P. Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum ad depopulandos Illyrios, qui Persea iuuerant bello, misit iussos ad Oricum sibi occurrere; ipse Epirum petens quintis decimis castris Passaronem peruenit.
34
[recensere]Haud procul inde Anici castra aberant. ad quem litteris missis, ne quid ad ea, quae fierent, moueretur; senatum praedam Epiri ciuitatium, quae ad Persea defecissent, exercitui dedisse suo, missis centurionibus in singulas urbes, qui se dicerent ad praesidia deducenda uenisse, ut liberi Epirotae sicut Macedones essent, denos principes ex singulis euocauit ciuitatibus; quibus cum denuntiasset, ut aurum atque argentum in publicum proferretur, per omnes ciuitates cohortes dimisit. ante in ulteriores quam in propiores profecti, ut uno die in omnes perueniretur. edita tribunis centurionibusque erant, quae agerentur. mane omne aurum argentumque conlatum; hora quarta signum ad diripiendas urbes datum est militibus; tantaque praeda fuit, ut in equitem quadringeni denarii, peditibus duceni diuiderentur, centum quinquaginta milia capitum humanorum abducerentur. muri deinde direptarum urbium diruti sunt; ea fuere oppida circa septuaginta. uendita praeda omnis, inde ea summa militi numerata est. Paulus ad mare Oricum descendit nequaquam, ut ratus erat, expletis militum animis, qui, tamquam nullum in Macedonia gessissent bellum, expertis regiae praedae esse indignabantur. Orici cum missas cum Scipione Nasica Maximoque filio copias iuuenisset, exercitu in naues inposito in Italiam traiecit. et post paucos dies Anicius conuentu reliquorum Epirotarum Acarnanumque acto iussisque in Italiam sequi principibus, quorum cognitionem causae <senatui> reseruarat, et ipse nauibus expectatis, quibus usus Macedonicus exercitus erat, in Italiam traiecit.
Cum haec in Macedonia Epiroque gesta sunt, legati, qui cum Attalo ad finiendum bellum inter Gallos et regem Eumenem missi erant, in Asiam peruenerant. indutiis per hiemem factis et Galli domos abierant et rex in hiberna concesserat Pergamum grauique morbo aeger fuerat. uer primum eos domo exciuit iamque Synnada peruenerant et Eumenes ad Sardis undique exercitum contraxerat. ibi Romani cum et Solouettium, ducem Gallorum, ~Synnades adlocutus ettalus cum eis profectus, sed castra Gallorum intrare eum non placuit, ne animi ex disceptatione inritarentur. P. Licinius consularis <cum> regulo Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando factum, ut mirum uideri possit inter tam opulentos reges, Antiochum Ptolemaeumque, tantum legatorum Romanorum uerba ualuisse, ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius momenti fuisse.
35
[recensere]Romam primum reges captiui, Perseus et Gentius, in custodiam cum liberis abducti, dein turba alia captiuorum, tum quibus Macedonum denuntiatum erat, ut Romam uenirent, principum<que> Graeciae; nam ii quoque non solum praesentes exciti erant, sed etiam, si qui apud reges esse dicebantur, litteris arcessiti sunt. Paulus ipse post dies paucos regia naue ingentis magnitudinis, quam sedecim uersus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, aduerso Tiberi ad urbem est subuectus, conpletis ripis obuiam effusa multitudine. paucos post dies Anicius et Octauius classe sua aduecti. tribus iis omnibus decretus est ab senatu triumphus mandatumque Q. Cassio praetori, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate patrum rogationem ad plebem ferrent, ut iis, quo die urbem triumphantes inueherentur, imperium esset. intacta inuidia media sunt: ad summa ferme tendit. nec de Anici nec de Octaui triumpho dubitatum est; Paulum, cui ipsi quoque se conparare erubuissent, obtrectatio carpsit. antiqua disciplina milites habuerat; de praeda parcius, quam sperauerant ex tantis regiis opibus, dederat nihil relicturis, si auiditati indulgeretur, quod in aerarium deferret. totus Macedonicus exercitus imperatori ita * * * neglegenter adfuturus comitiis ferendae legis. sed eos Ser. Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis in Macedonia fuerat, priuatim imperatori inimicus, prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando stimulauerat, ut frequentes ad suffragium adessent. imperiosum ducem et malignum antiquando rogationem, quae de triumpho eius ferretur, ulciscerentur. plebem urbanam secuturam esse militum iudicia. pecuniam illum dare non potuisse: militem honorem dare posse. ne speraret ibi fructum gratiae, ubi non meruisset.
36
[recensere]His incitatis cum in Capitolio rogationem eam Ti. Sempronius tribunus plebis ferret et priuatis <de> lege dicendi locus esset <et> ad suadendum, ut in re minime dubia, haud quisquam procederet, Ser. Galba repente processit et a tribunis postulauit, ut, quoniam hora iam octaua diei esset, nec satis temporis ad demonstrandum haberet, cur L. Aemilium non iuberent triumphare, in posterum diem differrent et mane eam rem agerent: integro sibi die ad causam eam orandam opus esse. cum tribuni dicere eo die, si quid uellet, iuberent, in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendoque exacta acerbe munia militiae; plus laboris, plus periculi, quam desiderasset res, iniunctum; contra in praemiis, in honoribus omnia artata; militiamque, si talibus succedat ducibus, horridiorem asperiorem<que> bellantibus, eandem uictoribus inopem atque inhonoratam futuram. Macedonas in meliore fortuna quam milites Romanos esse. si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent, intellecturos potentis uiros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse. his uocibus incitati postero die milites tanta frequentia Capitolium conpleuerunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium ferendum esset. intro uocatae primae tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum ciuitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli uictorem despoliari triumpho: obnoxios imperatores tradi licentiae atque auaritiae militari. iam nunc nimis saepe per ambitionem peccari; quid, si domini milites imperatoribus imponantur? in Galbam pro se quisque probra ingerere. tandem hoc tumultu sedato M. Seruilius, qui consul et magister equitum fuerat, ut de integro eam <rem> agerent ab tribunis petere, dicendique sibi ad populum potestatem facerent. tribuni cum ad deliberandum secessissent, uicti auctoritatibus principum de integro agere coeperunt reuocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, si M. Seruilius aliique priuati, qui dicere uellent, dixissent.
37
[recensere]<Tum Seruilius:> 'quantus imperator L. Aemilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla aestimari posset, uel hoc satis erat, quod, cum tam seditiosos et leues milites, tam nobilem, tam temerarium, tam eloquentem ad instigandam multitudinem inimicum in castris haberet, nullam in exercitu seditionem habuit. eadem seueritas imperii, quam nunc oderunt, tum eos continuit. itaque antiqua disciplina habiti <neque dixerunt seditiose quicquam> neque fecerunt. Seruius quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium ponere et documentum eloquentiae dare uoluit, non triumphum inpedire debuit, quem, si nihil aliud, senatus iustum esse iudicauerat, sed postero die quam triumphatum esset, priuatum eum <cum> uisurus esset, nomen deferret et legibus interrogaret; aut serius paulo, cum primum magistratum ipse cepisset, diem diceret inimico <et> eum ad populum accusaret. ita et pretium recte facti triumphum haberet L. Paulus pro egregie bello gesto et poenam, si quid et uetere gloria sua et noua indignum fecisset. sed uidelicet, cui <nullum> crimen, nullum probrum dicere poterat, eius obtrectare laudes uoluit. diem integrum hesterno die <ad> accusandum L. Paulum petit: quattuor horas, quantum supererat diei, dicendo absumpsit. quis umquam tam nocens reus fuit, cuius uitia uitae tot horis expromi non possent? quid interim obiecit, quod L. Paulus, si causam dicat, negatum uelit? duas mihi aliquis contiones parumper faciat, unam militum Macedonicorum, puram alteram et integrioris iudicii a fauore et odio, uniuersi populi Romani; apud contionem togatam et urbanam prius reus agatur. quid apud Quirites Romanos, Ser. Galba, diceres? illa enim tibi tota abscisa oratio esset "in statione seuerius et intentius stetisti; uigiliae acerbius et diligentius circumitae sunt; operis plus quam antea fecisti, cum ipse imperator ut exactor circumiret; eodem die et iter fecisti et in aciem ex itinere exi<sti; ne> uictorem quidem te adquiescere passus est; statim ad persequendos hostes duxit. cum te praeda partienda locupletem facere posset, pecuniam regiam translaturus in triumpho est et in aerarium laturus." haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum auaritiae suae inseruitum censent, ita apud populum Romanum nihil ualuissent, qui, ut uetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae seueritate imperii uictoriae partae, proxumo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit. itaque <apparuisset neque> accusatorem hiscere potuisse et superuacaneam defensionem Pauli fuisse. transeatur ad alteram contionem; nec Quirites uos, sed milites uideor appellaturus, si nomen hoc saltem ruborem incutere et uerecundiam aliquam imperatoris uiolandi adferre possit.'
38
[recensere]'Equidem ipse aliter adfectus animo sum, qui apud exercitum mihi loqui uidear, quam paulo ante eram, cum ad plebem urbanam spectabat oratio. quid autem dicitis, milites? aliquis est Romae, praeter Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit: et eum non isdem manibus discerpitis, quibus Macedonas uicistis? uincere uos prohibuisset, si potuisset, qui triumphantis urbem inire prohibet. erratis, milites, si triumphum imperatoris tantum et non militum quoque et uniuersi populi Romani esse decus censetis. non unius in hoc Pauli * * * . multi etiam, qui ab senatu non inpetrarunt triumphum, in monte Albano triumpharunt; nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Macedonici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam P. Cornelio secundi, * * * quam illi, qui triumphauerant; nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem triumphus faciet--, militum magis in hoc uniuersi<que> populi Romani fama agitur, primum ne inuidiae et ingrati animi aduersus clarissimum quemque ciuem opinionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem lacerantem inuidia principes suos uideatur. satis peccatum in Camillo a maioribus uestris est, quem tamen ante receptam per eum a Gallis urbem uiolarunt; satis nuper <a> uobis in P. Africano. Literni domicilium et sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum ostendi erubescamus. gloria sit par illis uiris L. Paulus, iniuria uestra <ne> exaequetur. haec igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros. quis enim aut Africani aut Pauli similis esse <in tam> ingrata et inimica bonis ciuitate uelit? si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet? tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur? quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque [et Macedonibus] triumphi acti sunt, sic non M'. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpharunt. militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cient<es> suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt. si quando non deportati ex prouincia milites ad triumphum sunt, fremunt; et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus parta uictoria sit, triumphare credunt. si quis uos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta prouincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis ueneritis, quid moremini hic et non diuersi domos quisque abeatis uestras, quid aliud respondeatis, quam uos triumphantis uideri uelle? uos certe uictores conspici uelle debebatis.
39
[recensere]Triumphatum nuper de Philippo, patre huius, et de Antiocho est; ambo regnabant, cum de iis triumphatum est. de Perseo capto, in urbem cum liberis adducto non triumphabitur? quodsi in curru scandentis Capitolium, auratos purpuratosque, ex inferiore loco L. Paulus in turba togatorum unus priuatus interroget "L. Anici, Cn. Octaui, utrum uos digniores triumpho esse an me censetis?" curru ei cessuri et prae pudore uidentur insignia ipsi sua tradituri. et uos Gentium quam Persea duci in triumpho mauoltis, Quirites, et de accessione potius belli quam de bello triumphari? et legiones ex Illyrico laureatae urbem inibunt et nauales socii: Macedonicae legiones suo abrogato triumphos alienos spectabunt? quid deinde tam opima praeda, tam opulentae uictoriae spoliis fiet? quonam abdentur illa tot milia armorum detracta corporibus hostium? an in Macedoniam remittentur? quo signa aurea, marmorea, eburnea, tabulae pictae, textilia, tantum argenti caelati, tantum auri, tanta pecunia regia? an noctu tamquam furtiua in aerarium deportabuntur? quid? illud spectaculum maximum, nobilissimus opulentissimus<que> rex captus, ubi uictori populo ostendetur? quos Syphax rex captus, accessio Punici belli, concursus fecerit, plerique meminimus. Perseus rex captus, Philippus et Alexander, filii regis, tanta nomina, subtrahentur ciuitatis oculis? ipsum L. Paulum, bis consulem, domitorem Graeciae, omnium oculi conspicere urbem curru ingredientem auent; ad hoc fecimus consulem, ut bellum per quadriennium ingenti etiam pudore nostro tractum perficeret. cui sortito prouinciam, cui proficiscenti praesagientibus animis uictoriam triumphumque destinauimus, ei uictori triumphum negaturi <sumus?> et quidem non tantum <eum>, sed deos etiam suo honore fraudaturi? dis quoque enim, non solum hominibus, debetur triumphus. maiores uestri omnium magnarum rerum et principia exorsi a dis sunt et finem statuerunt. consul proficiscens praetorue paludatis lictoribus in prouinciam et ad bellum uota in Capitolio nuncupat: uictor perpetrato <bello> eodem in Capitolium triumphans ad eosdem deos, quibus uota nuncupauit, merita dona portans redit. pars non minima triumphi est uictimae praecedentes, ut appareat dis grates agentem imperatorem ob rem publicam bene gestam redire. omnis illas uictimas, quas ~traducendo in triumpho uindicauit, ~alias alios dente mactati. quid? illae epulae senatus, quae nec priuato loco nec publico profano, sed in Capitolio eduntur, utrum hominum uoluptatis causa an deorum * * * hominumque auctore Seruio Galba turbaturi estis? L. Pauli triumpho portae claudentur? rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captiuorum, spolia Macedonum, <in> circo Flaminio relinquentur? L. Paulus priuatus tamquam rure rediens a porta domum ibit? ~et tu, centurio, miles, quibus ab imperatore Paulo donatus decreuit potius quam Seruius Galba fabulentur audis et hoc dicere me potius quam illum audi. ille nihil praeterquam loqui, et <id> ipsum maledice ac maligne, didicit: ego ter et uiciens cum hoste ex prouocatione pugnaui; ex omnibus, cum quibus manum conserui, spolia rettuli; insigne corpus honestis cicatricibus, omnibus aduerso corpore exceptis, habeo.' nudasse deinde se dicitur et, quo quaeque bello uolnera accepta essent, rettulisse. quae dum ostentat, adapertis forte, quae uelanda erant, tumor inguinum proximis risum mouit. tum 'hoc quoque, quod ridetis', inquit 'in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque, quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit. ego hoc ferro saepe uexatum corpus uetus miles adulescentibus militibus ostendi: Galba nitens et integrum denudet. reuocate, si uidetur, tribuni, ad suffragium tribus; ego ad uos, milites, * * * *
40
[recensere]<Sum>mam omnis captiui auri argentique translati <sestertium> milliens ducenties fuisse Ualerius Antias tradit; qua haud dubie maior aliquanto summa ex numero plaustorum ponderibusque auri, argenti generatim ab ipso scriptis efficitur. alterum tantum aut in bellum proxumum absumptum aut in fuga, cum Samothracen peteret, dissipatum tradunt; eoque id mirabilius erat, quod tantum pecuniae intra triginta annos post bellum Philippi cum Romanis partim ex fructu metallorum, partim ex uectigalibus aliis coaceruatum fuerat. itaque admodum inops pecuniae Philippus, Perseus contra praediues bellare cum Romanis coepit. ipse postremo Paulus in curru, magnam cum dignitate alia corporis, tum senecta ipsa maiestatem prae se ferens; <post> currum inter alios inlustres uiros fili duo, <Q.> Maximus et P. Scipio; deinde equites turmatim et cohortes peditum suis quaeque ordinibus. pediti in singulos dati centeni <denarii>, duplex <centurioni, triplex> equiti. <alterum> tantum pediti daturum fuisse credunt et pro rata aliis, si aut in suffragio honori eius fauissent, aut benigne hac ipsa summa <pro>nuntiata <ac>clamassent. sed non Perseus tantum per illos dies documentum humanorum casuum fuit, in catenis ante currum uictoris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam uictor Paulus, auro purpuraque fulgens. nam duobus e filiis, quos duobus datis in adoptionem solos nominis, sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi, minor, <duodecim> ferme annos natus, quinque diebus ante triumphum, maior, quattuordecim annorum, triduo post triumphum decessit; quos praetextatos curru uehi cum patre, sibi ipsos similis destinantis triumphos, oportuerat. paucis post diebus data a M. Antonio tribuno plebis contione, cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum edissereret, memorabilis eius oratio et digna Romano principe fuit.
41
[recensere]'Quamquam, et qua felicitate rem publicam administrauerim, et <quae> duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare uos, Quirites, arbitror, cum spectaculo uobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate conparare eo, quo debeo, animo priuatam meam fortunam. profectus ex Italia classem a Brundisio sole orto solui; nona diei hora cum omnibus meis nauibus Corcyram tenui. inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibusque et classibus uestris sacrificaui. a Delphis quinto die in castra perueni: ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quae magna impedimenta uictoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia <castra> hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter praesidia eius saltum ad Petram euasi et ad Pydnam regem acie uici; Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, quod bellum per quadriennium tres ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent grauius, id ego quindecim diebus perfeci. aliarum deinde secundarum rerum uelut prouentus secutus: ciuitates omnes Macedoniae se dediderunt, gaza regia in potestatem uenit, rex ipse tradentibus prope ipsis dis in templo Samothracum cum liberis est captus. mihi quoque ipsi nimia iam fortuna uideri eoque suspecta esse. maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam traicienda et uictore exercitu transportando. postquam omnia secundo nauium cursu in Italiam peruenerunt neque erat, quod ultra precarer, illud optaui, ut, cum ex summo retro uolui fortuna consuesset, mutationem eius domus mea potius quam res publica sentiret. itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, uelut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus. et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, illi, qui ante se captiuos <captiuus> ipse duci liberos uidit, incolumes tamen eos habet: ego, qui de illo triumphaui, ab alterius funere filii currum <escendi, alterum rediens> ex Capitolio prope iam expirantem <in>ueni; neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. Aemili Pauli nomen ferat. duos enim tamquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent: Paulus in domo praeter senem nemo superest. sed hanc cladem domus meae uestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur.'
42
[recensere]Haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos, quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.
Cn. Octauius kalendis Decembribus de rege Perseo naualem triumphum egit. is triumphus sine captiuis fuit, sine spoliis. dedit sociis naualibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in nauibus fuerant, duplex, magistris nauium quadruplex. senatus deinde habitus est. patres censuerunt, ut Q. Cassius Persea regem cum Alexandro filio Albam in custodiam duceret; comites, pecuniam, argentum, instrumentum, quod haberet, nihil <detrahens habere sineret; Bithys, filius Cotyis,> regis Thracum, <cum> obsidibus in custodiam Carseolos est missus. ceteros captiuos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi placuit. paucos post dies, quam haec <sunt> acta, legati ab Cotye, rege Thracum, uenerunt pecuniam ad redimendum filium aliosque obsides adportantes. eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi, non sua uoluntate Cotyn bello iuuisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque, ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi paterentur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum fuisset. obsides datos crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum genti ne quietus quidem Perseus, nedum bello Romano occupatus timendus fuerit. ceterum, etsi Cotys Persei gratiam praetulisset amicitiae populi Romani, magis, quid se dignum esset, quam quid merito eius fieri posset, aestimaturum, filium atque obsides ei remissurum. beneficia gratuita esse populi Romani; pretium eorum malle relinquere in accipientium animis quam praesens exigere. legati tres nominati, T. Quinctius Flamininus, C. Licinius Nerua, M. Caninius Rebilus, qui obsides in Thraciam reducerent; et Thracibus munera data in singulos binum milium aeris. Bithys cum ceteris obsidibus a Carseolis accersitus ad patrem cum legatis missus. naues regiae captae de Macedonibus inuisitatae ante magnitudinis in campo Martio subductae sunt.
43
[recensere]Haerente adhuc non in animis modo, sed paene in oculis memoria Macedonici triumphi L. Anicius Quirinalibus triumphauit de rege Gentio Illyriisque. similia omnia magis uisa hominibus quam paria: minor ipse imperator, et nobilitate Anicius cum Aemilio et iure imperii praetor cum consule conlatus; non Gentius Perseo, non Illyrii Macedonibus, non spolia spoliis, non pecunia pecuniae, non dona donis conparari poterant. itaque sicut praefulgebat huic triumphus recens, ita apparebat ipsum per se intuentibus nequaquam esse contemnendum. perdomuerat intra paucos dies terra marique ferocem, locis munimentisque fretam gentem Illyriorum; regem regiaeque omnes stirpis ceperat. transtulit in triumpho multa militaria signa spoliaque alia et supellectilem regiam, auri pondo uiginti et septem, argenti decem et nouem pondo, denarium decem tria milia et centum uiginti milia Illyrici argenti. ante currum ducti Gentius rex cum coniuge et liberis et Carauantius, frater regis, et aliquot nobiles Illyrii. de praeda militibus in singulos quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini quantum ciuibus, et sociis naualibus dedit quantum militibus. laetior hunc triumphum est secutus miles, multisque dux ipse carminibus celebratus. sestertium ducentiens ex ea praeda redactum esse auctor est Antias, praeter aurum argentumque, quod in aerarium sit latum; quod quia unde redigi potuerit non apparebat, auctorem pro re posui. rex Gentius cum liberis et coniuge et fratre Spoletium in custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captiui Romae in carcerem coniecti; recusantibusque custodiam Spoletinis Iguuium reges traducti. relicum ex Illyrico praedae ducenti uiginti lembi erant; de Gentio rege captos eos Corcyraeis et Apolloniatibus et Dyrrhachinis Q. Cassius ex senatus consulto tribuit.
44
[recensere]Consules eo anno agro tantum Ligurum populato, cum hostes exercitus numquam eduxissent, nulla re memorabili gesta Romam ad magistratus subrogandos redierunt et primo comitiali die consules crearunt M. Claudium Marcellum, C. Sulpicium Gallum, deinde praetores postero die L. Iulium, L. Apuleium Saturninum, A. Licinium Neruam, P. Rutilium Caluum, P. Quinctilium Uarum, M. Fonteium. his praetoribus duae urbanae prouinciae sunt decretae, duae Hispaniae, Sicilia ac Sardinia.
Intercalatum eo anno; postridie Terminalia <kal.> intercalariae fuerunt. augur eo anno mortuus est C. Claudius; in eius locum augures legerunt T. Quinctium Flamininum. et flamen Quirinalis mortuus Q. Fabius Pictor.
Eo anno rex Prusia uenit Romam cum filio Nicomede. is magno comitatu urbem ingressus ad forum a porta tribunalque <Q.> Cassi praetoris perrexit concursuque undique facto deos, qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum salutatum se dixit uenisse et gratulatum, quod Persea Gentiumque reges uicissent, Macedonibusque et Illyriis in dicionem redactis auxissent imperium. cum praetor senatum ei, si uellet, eo die daturum dixisset, biduum petit, quo templa deum urbemque et hospites amicosque uiseret. datus, qui circumduceret eum, <L.> Cornelius Scipio quaestor, qui et Capuam ei obuiam missus fuerat; et aedes, quae ipsum comitesque eius benigne reciperent, conductae. tertio post die senatum adit; gratulatus uictoriam est; merita sua in eo bello commemorauit; petiit, ut uotum sibi soluere, Romae in Capitolio decem maiores hostias et Praeneste unam Fortunae, liceret-- ea uota pro uictoria populi Romani esse--, et ut societas secum renouaretur agerque sibi de rege Antiocho captus, quem nulli datum <a> populo Romano Galli possiderent, daretur. filium postremo Nicomedem senatui commendauit. omnium, qui in Macedonia imperatores fuerant, fauore est adiutus. itaque cetera, quae petebat, concessa; de agro responsum est legatos ad rem inspiciendam missuros; <si> is ager populi Romani fuisset nec cuiquam datus esset, dignissimum eo dono Prusiam habituros esse: si autem Antiochi non fuisse et eo ne populi quidem Romani factum appareret aut datum Gallis esse, ignoscere Prusiam debere, si ex nullius iniuria quidquam ei datum uellet populus Romanus. ne cui detur quidem, gratum esse donum posse, quod eum, qui det, ubi uelit, ablaturum esse sciat. filii Nicomedis commendationem accipere. quanta cura regum amicorum liberos tueatur populus Romanus, documento Ptolemaeum, Aegypti regem, esse. cum hoc responso Prusias est dimissus. munera ei ex * * sestertiis iussa dari et uasorum argenteorum pondo quinquaginta. et filio regis Nicomedi ex ea summa munera dari censuerunt, ex qua Masgabae, filio regis Masinissae, data essent; et ut uictimae aliaque, quae ad sacrificium pertinerent, seu Romae seu Praeneste immolare uellet, regi ex publico sicut magistratibus Romanis praeberentur; et ut ex classe, quae Brundisi esset, naues longae uiginti adsignarentur, quibus uteretur; donec ad classem dono datam ei rex peruenisset, L. Cornelius Scipio ne ab eo abscederet sumptumque ipsi et comitibus praeberet, donec nauem conscendisset. mire laetum ea benignitate in se populi Romani regem fuisse ferunt; munera sibi ipsi emi non sisse, filium iussisse donum populi Romani accipere. haec de Prusia nostri scriptores. Polybius eum regem indignum maiestate nominis tanti tradit; pilleatum, capite raso, obuiam <ire> legatis solitum libertumque se populi Romani ferre: ideo insignia ordinis eius gerere; Romae quoque, cum ueniret in curiam, summisisse se et osculo limen curiae contigisse et deos seruatores suos senatum appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse. moratus circa urbem triginta haud amplius dies in regnum est profectus, actumque in Asia bellum inter Eumenen et Gallos in . . . .it.
Liber XLIV |