Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXXIX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXXVIII Liber CXXX Fairytale right blue.png

Aduersus Sex. Pompeium uario euentu naualibus proeliis pugnatum est ita ut ex duabus Caesaris classibus altera, cui Agrippa praeerat, uinceret, altera, quam Caesar duxerat, deleta expositi in terram milites in magno periculo essent. Victus deinde Pompeius in Siciliam profugit.

M. Lepidus, qui ex Africa uelut ad societatem belli contra Sex. Pompeium a Caesare gerendi traiecerat, cum bellum Caesari quoque inferret, relictus ab exercitu, abrogato triumuiratus honore uitam impetrauit.

M. Agrippa nauali corona a Caesare donatus est, qui honos nulli ante eum habitus erat.