Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXXIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXXII Liber LXXIV Fairytale right blue.png

L. Iulius Caesar cos. male aduersus Samnites pugnauit. Nola colonia in potestatem Samnitium uenit cum L. Postumio praetore qui ab his interfectus est.

Complures populi ad hostes defecerunt. Cum P. Rutilius cos. parum prospere aduersus Marsos pugnasset et in eo proelio cecidisset, C. Marius, legatus eius, meliore euentu cum hostibus acie conflixit.

Seruius Sulpicius Paelignos proelio fudit.

Q. Caepio, legatus Rutili, cum obsessus prospere in hostes inrupisset, et ob eum successum aequatum ei cum C. Mario esset imperium, temerarius factus et circumuentus insidiis fuso exercitu cecidit.

L. Iulius Caesar cos. feliciter aduersus Samnites pugnauit. Ob eam uictoriam Romae saga posita sunt.

Et ut uaria belli fortuna esset, Aeserna colonia cum M. Marcello in potestatem Samnitium uenit, sed et C. Marius proelio Marsos fudit, Hierio Asinio, praetore Marrucinorum, occiso.

C. Caelius in Gallia transalpina Salluuios rebellantes uicit.