Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXXX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXXIX Liber LXXXI Fairytale right blue.png

Italicis populis a senatu ciuitas data est. Samnites, qui soli arma recipiebant, Cinnae et Mario se coniunxerunt. Ab his Plautius legatus cum exercitu caesus est.

Cinna et Marius cum Carbone et Sertorio Ianiculum oppugnauerunt et fugati ab Octauio consule recesserunt.

Marius Antium et Ariciam et Lanuuium colonias expugnauit.

Cum spes nulla esset optimatibus resistendi propter segnitiam et perfidiam et ducum et militum, qui corrupti aut pugnare nolebant, aut in diuersas partes transiebant, Cinna et Marius in urbem recepti sunt ; qui uelut captam eam caedibus ac rapinis uastauerunt, Cn. Octauio cos. occiso et omnibus aduersae partis nobilibus trucidatis, inter quos M. Antonio, eloquentissimo uiro, et Gaio Lucioque Caesare, quorum capita in rostris posita sunt.

Crassus filius ab equitibus Fimbriae occisus, pater Crassus, ne quid indignum uirtute sua pateretur, gladio se transfixit.

Et citra ulla comitia consules in sequentem annum se ipsos renuntiauerunt.

Eodemque die quo magistratum inierant, Marius S. Licinium senatorem de Saxo deici iussit, editisque plurimis sceleribus idibus Ianuar. decessit.

Vir, cuius si examinentur cum uirtutibus uitia, haud facile sit dictu utrum bello melior an pace perniciosior fuerit. Adeo quam rem p. armatus seruauit, eam primo togatus omni genere fraudis, postremo armis hostiliter euertit.