Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXIX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXVIII Liber CXX Fairytale right blue.png

C. Trebonius in Asia fraude P. Dolabellae occisus est. Ob id facinus Dolabella hostis a senatu iudicatus est.

Cum Pansa cos. male aduersus Antonium pugnasset, A. Hirtius cos. cum exercitu superueniens fusis M. Antoni copiis fortunam utriusque partis aequauit. Victus deinde ab Hirtio et Caesare Antonius in Galliam confugit et M. Lepidum cum legionibus quae sub eo erant sibi iunxit, hostisque a senatu cum omnibus qui intra praesidia eius essent iudicatus est. A. Hirtius, qui post uictoriam in ipsis hostium castris ceciderat, et C. Pansa ex uulnere quod in aduerso proelio exceperat, defunctus in campo Martio sepulti sunt.

Aduersus C. Caesarem, qui solus ex tribus ducibus supererat, parum gratus senatus fuit, qui Dec. Bruto obsidione Mutinensi a Caesare liberato triumphi honore decreto Caesaris militumque eius mentionem non satis gratam habuit. Ob quae C. Caesar reconciliata per M. Lepidum cum M. Antonio gratia Romam cum exercitu uenit et praeclusis aduentu eius his qui in eum iniqui erant, cum XVIIII annos haberet, consul creatus est.