Jump to content

Acta S. Dometii Martyris

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Acta S. Dometii Martyris
Praefatio Latina
1900

editio: Analecta Bollandiana XIX (1900), pp. 285–320
fons: librum vide

ACTA GRAECA

S. DOMETII MARTYRIS



S. Dometii martyris Acta, quae in lucem damus, eruimus ex duobus bibliothecae nationalis Parisiensis codicibus, altero saeculo X exarato, qui Supplementi graeci signatus est n° 241[1], altero saeculi XI, signato n° 548[2]. Textus ad fidem huius exemplaris est expressus, collata illius codicis recensione. Ut unum prae altero eligeremus, haec nos ratio praecipue movit, quod in codice Supplementi graeci n° 241 non solum passim narratio contracta est, sed et saepe sententiae integrae sunt omissae. Ceterum, etsi neuter codex naevis caret, minus tamen mendosus est codex signatus n° 548.

Actorum S. Dometii ultimam partem nuper ediderunt viri docti Rudolphus Abicht et Hermannus Schmidt[3], illam nempe in qua sancti martyrium enarratum est, et quae sola exstat in codice Suprasliensi, cuius diversos textus ad graecum fontem reducere in animo habebant[4].

Cuiusdam S. Dometii (ܕܘܡܛ, etiam ܕܝܡܛ vel ܕܘܡܛܣ et ܕܘܡܛܝܘܣ) Acta syriace conscripta in lucem dabat R. D. Paulus Bedjan[5]. Qui haec cum nostris contulerit, prima fronte tam diversa inveniet ut vix audeat affirmare eam esse unius eiusdemque viri historiam. Non desunt tamen argumenta quae suadeant scriptorem aramaicum, etsi libellum primigenium, unde hauserit, prorsus pro lubitu deformaverit, nostri tamen Dometii historiam tradere voluisse. Praecipua indicia breviter notasse sufficiat. Dometius, apud Syrum auctorem sicut et in Actis nostris, sub Iuliano apostata martyrium fecisse narratur, lapidibusque obrutus esse cum discipulis suis in spelunca, in qua degebat apud urbem Cyrum, multa demum miracula in gratiam vicinorum patrasse. Quin etiam in codice Parisino syriaco n° 235, Dometius quasi nomine proprio vocatur “ille qui floruit in monte apud urbem Cyrum, ܕܒܛܘܪܐ ܕܩܘܪܘܣ„.

Praeter Acta longiora quae vulgaturi sumus, exstant duae aliae Vitae breviores, quarum altera incipit Ἤνεγκε μὲν ἡ Περσῶν χώρα, quam non vidimus, utpote quae in dissitis nimis latet bibliothecis, nimirum in Hierosolymitana[6] et in Magna Laura montis Athonis[7]. Asservatur altera in bibliotheca Mosquensi sanctae Synodi, in codice quem in suo catalogo signavit n° 396 archimandrita Vladimirus, fol. 237–39[8]. Hanc exscriptam accepimus a cl. viro Rudolpho Abicht, eamque post Acta longiora edemus[9].




  1. Catal. Gr. Paris., p. 330–32. Cf. Bandurius, Imperium orientale, t. II, p. 647–48.
  2. Catal. Gr. Paris., p. 16–19.
  3. Archiv für slavische Philologie, t. XXI, p. 45–49.
  4. Ibid., t. XVIII, p. 143.
  5. Acta martyrum et sanctorum, t. VI, p. 536–56.
  6. Papadopoulos-Kerameus, Ἱεροσολυμιτικὴ Βιβλιοθήκη, t. I, p. 75. Cf. A. Ehhrard, in Römische Quartalschrift, t. XI (1897), p. 131–2.
  7. Nicodemus, Συναξαριστής, t. XIII, 1846, p. 32. Cf. Sergius, Calendarium orientale (russice), t. II, p. 236.
  8. P. 561–66.
  9. 1 = Codex Parisinus gr. 548; 2 = Codex Parisinus, Suppl. gr. 241.


Textus Graecus

[recensere]