Acta seu disputatio contra Fortunatum Manichaeum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta seu disputatio contra Fortunatum Manichaeum
liber unus
~392

editio: Migne
fons: augustinus.it

CONTRA FORTUNATUM



DISPUTATIO PRIMAE DIEI


Quinto. calendas septembris, Arcadio Augusto bis et Rufino viris clarissimis consulibus., habita disputatio adversus Fortunatum Manichaeorum presbyterum, in urbe Hipponensium regionum, in Balneis Sossii, sub praesentia populi.

Summum errorem puto, omnipotentem Deum, in quo una nobis spes est, ex aliqua parte violabilem, aut coinquinabilem, aut corruptibilem credere. 1. AUGUSTINUS dixit: Ego iam errorem puto, quam antea veritatem putabam: utrum recte existimem, a te praesente audire cupio. In. primis summum errorem puto, omnipotentem Deum, in quo una nobis spes est, ex aliqua parte violabilem, aut coinquinabilem, aut corruptibilem credere. Hoc vestram haeresim affirmare scio; non quidem verbis. quibus nunc usus sum: nam et vos interrogati confitemini Deum esse incorruptibilem et omnino. inviolabilem et incoinquinabilem; sed cum coeperitis caetera exponere, cogimini eum corruptibilem, penetrabilem, et coinquinabilem profiteri. Dicitis enim aliam nescio quam gentem tenebrarum adversus Dei regnum rebellasse: Deum autem omnipotentem, cum videret quanta labes et vastitas immineret regnis suis, nisi aliquid adversae genti opponeret, et ei resisteret, misisse hanc virtutem, de cuius commixtione cum malo et tenebrarum gente mundus sit fabricatus. Hinc esse quod hic animae bonae laborant, serviunt, errant, corrumpuntur: ut necessarium haberent liberatorem, qui eas ab errore purgaret, et a commixtione solveret, et a servitute liberaret. Hoc ego nefas puto credere, Deum omnipotentem aliquam adversam gentem timuisse, aut necessitatem esse passum, ut nos in aerumnas praecipitaret.

Principalia fidei Manichaeorum. FORTUNATUS dixit: Quia te medium fuisse nostrum scio, id est, inter Manichaeos administrasse, ista sunt principalia fidei nostrae. De conversatione hic agitur, de quibus falsis criminibus pulsamur. Ex te ergo praesentes audiant boni viri, utrum sint vera super quibus criminamur et appetimur, an sint falsa. Etenim ex tua doctrina, et ex tua expositione et ostensione poterunt verius scire nostram conversationem, si a te fuerit prodita. Interfuisti orationi.

2. AUGUSTINUS dixit: Interfui. Sed alia quaestio est de fide, alia de moribus: ego de fide proposui. Sed si illi qui adsunt, malunt audire de moribus, nec istam quaestionem defugio. FORTUNATUS dixit: Purgare me prius volo penes conscientiam vestram, penes quam. polluimur, ex idonei viri testimonio, qui mihi et nunc idoneus est, et in futura iusti iudicis Christi examinatione, si ea quae iactantur vidit in nobis, vel consecutus est.

Ratio fidei Manichaeorum. 3. AUGUSTINUS dixit: Ad aliud vocas, cum ego de fide proposuerim. De moribus autem vestris plene scire possunt qui Electi vestri sunt. Nostis autem me non Electum vestrum, sed Auditorem fuisse. Itaque, quamvis et orationi vestrae interfuerim, ut interrogasti; utrum separatim vobiscum habeatis aliquam orationem, Deus solus potest nosse, et vos. Ego tamen in oratione in qua interfui, nihil turpe fieri vidi: sed solum contra fidem animadverti, quam postea didici et probavi, quod contra solem facitis orationem. Praeter hoc in illa oratione vestra nihil novi comperi. Quisquis autem vobis opponit quaestionem aliquam de moribus, Electis vestris opponit. Quid autem inter vos agatis, qui Electi estis, ego scire non possum. Nam et Eucharistiam audivi a vobis saepe quod accipiatis: tempus autem accipiendi cum me lateret, quid accipiatis, unde nosse potui? Itaque serva, si placet, quaestionem de moribus, ut inter Electos vestros discutiatur, si discuti potest. Mihi fides data est a vobis, quam hodie improbo. De ipsa proposui: ad propositum meum mihi respondeatur. FORTUNATUS dixit: Et nostra professio ipsa est, quod incorruptibilis sit Deus, quod lucidus, quod inadibilis, intenibilis, impassibilis, quod aeternam lucem et propriam inhabitet : quod nihil ex sese corruptibile proferat, nec tenebras, nec daemones, nec satanam, nec aliquid adversum in regno eius reperiri possit. Sui autem similem Salvatorem direxisse: Verbum natum a constitutione mundi cum mundum fabricaret, post mundi fabricam inter homines venisse: dignas sibi animas elegisse sanctae suae voluntati, mandatis suis coelestibus sanctificatas, fide ac ratione imbutas coelestium rerum; ipso ductore hinc iterum easdem animas ad regnum Dei reversuras esse, secundum sanctam ipsius pollicitationem, qui dixit: Ego sum via, veritas, et ianua 1; et: Nemo potest ad Patrem pervenire, nisi per me 2. His rebus nos credimus, quia alias animae, id est, alio mediante non poterunt ad regnum Dei reverti, nisi ipsum repererint viam, veritatem, et ianuam. Ipse enim dixit: Qui me vidit, vidit et Patrem meum 3; et: Qui in me crediderit, mortem non gustabit in aeternum, sed transitum facit de morte ad vitam, et in iudicium non veniet 4. His rebus credimus, et haec est ratio fidei nostrae, et pro viribus animi nostri mandatis eius obtemperare, unam fidem sectantes huius Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae causa praecipitavit animas in mortem. 4. AUGUSTINUS dixit: Has animas, quas de morte ad vitam per Christum venire fatemini, quae causa praecipitavit in mortem? FORTUNATUS dixit: Hinc iam dignare prosequi et contraire, si nihil praeter Deum.

5. AUGUSTINUS dixit: Imo tu dignare respondere id quod interrogaris, has animas quae causa morti dederit. FORTUNATUS dixit: Imo tu dignare dicere, utrum aliquid sit praeter Deum, an omnia in Deo sint.

6. AUGUSTINUS dixit: Illud ego respondere possum, quod me nosse Dominus voluit, Deum necessitatem nullam pati posse, neque ex aliqua parte violari atque corrumpi. Quod cum tu quoque fatearis, quaero qua necessitate huc miserit animas quas dicis per Christum redire. FORTUNATUS dixit: Quod tu dixisti, quia huc usque tibi Deus revelavit quod incorruptibilis sit, quemadmodum et mihi; ratio quaerenda est, quemadmodum animae et ob quam causam istum in mundum venerint, ut merito nunc eas per unigenitum Filium suum ac sui similem de hoc mundo liberaret, si nihil praeter ipsum.

Si Deus nihil pati potuit a gente tenebrarum, quia inviolabilis est; sine causa huc nos misit, ut nos hic aerumnas patiamur. 7. AUGUSTINUS dixit: Non debemus frustrare tantos qui praesentes sunt, et de quaestione proposita ire ad aliud. Sic confitemur ambo, sic nobis concedimus esse incorruptibilem et inviolabilem Deum, et nihil pati potuisse: ex quo est consequens ut falsa sit haeresis vestra, quae dicit, Deum cum videret imminere vastitatem ac labem regnis suis, misisse virtutem quae cum tenebrarum gente bellaret, et ex ea commixtione nostras animas laborare. Brevis est ergo ratio mea, et, quantum existimo, cuivis planissima. Si Deus nihil pati potuit a gente tenebrarum, quia inviolabilis est; sine causa huc nos misit, ut nos hic aerumnas patiamur. Si autem aliquid pati potuit; non est inviolabilis, et decipitis eos quibus dicitis esse inviolabilem Deum. Hoc enim vestra haeresis negat, cum caetera exponitis.

Eo modo sentit Fortunatus quemadmodum Paulus. FORTUNATUS dixit: Hoc sentimus, quod nos instruit beatus apostolus Paulus, qui dixit: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu; qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, et factus est subditus usque ad mortem 5. Hoc ergo sentimus de nobis, quod et de Christo; qui cum in forma Dei esset constitutus, factus est subditus usque ad mortem, ut similitudinem animarum nostrarum ostenderet. Et quemadmodum in se mortis similitudinem ostendit, et se a Patre esse de medio mortuorum resuscitatum; eo modo sentimus et de animis nostris futurum, quod per ipsum poterimus ab hac morte liberari: quae aut aliena est a Deo, aut si propria est Dei, et misericordia eius cessat, et liberatoris nomen, et opera liberantis.

8. AUGUSTINUS dixit: Ego quaero quemadmodum in mortem venerimus, et tu dicis quemadmodum de morte liberemur. FORTUNATUS dixit: Ita Apostolus dixit quomodo sentire debeamus de animis nostris, quod Christus nobis ostendit. Si fuit Christus in passione et morte, et nos: si voluntate Patris descendit in passionem et mortem, et nos.

Quaerimus utrum aliquid nocere possit, an non possit Deo 9. AUGUSTINUS dixit: Notum est omnibus catholicam fidem ita se habere, quod Dominus noster, id est, Virtus et Sapientia Dei 6, et Verbum per quod facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil 7, ad liberationem nostram hominem suscepit. In ipso homine quem suscepit, demonstravit illa quae dicis. Nos autem nunc de ipsius Dei et ineffabilis maiestatis substantia quaerimus, utrum ei aliquid nocere possit, an non possit. Si enim potest ei aliquid nocere, non est inviolabilis. Si non potest ei aliquid nocere, quid ei factura erat gens tenebrarum, contra quam dicitis bellum gestum esse a Deo ante constitutionem mundi, in quo bello nos, id est animas, quas modo indigere liberatore manifestum est, commixtas esse omni malo, et morti implicitas asseritis? Redeo enim ad illud brevissimum: Si poterat ei noceri, non est inviolabilis; si non poterat, crudeliter huc nos misit, ut ista patiamur. FORTUNATUS dixit: Anima Dei est, an non?

Quaeritur utrum anima ex Deo sit, necne. 10. AUGUSTINUS dixit: Si iustum est ut non interrogatis meis respondeatur, et ego interroger, respondebo. FORTUNATUS dixit: Si in proprio agit anima? Hoc a te quaero.

11. AUGUSTINUS dixit: Ego quidem quod interrogasti dicam: tantum illud memineris; te noluisse respondere interrogatis meis, me autem tuis respondere. Si quaeris utrum a Deo descenderit anima, magna quidem quaestio est: sed sive a Deo descendit, sive non; illud de anima respondeo, non esse Deum; aliud esse Deum, aliud animam. Deum esse inviolabilem, incorruptibilem, et impenetrabilem, et incoinquinabilem, et qui ex nulla parte corrumpi possit, et cui nulla ex parte noceri potest. Animam vero videmus et peccatricem esse, et in aerumna versari, et veritatem quaerere, et liberatore indigere. Haec mutatio animae ostendit mihi quod anima non sit Deus. Nam si anima substantia Dei est, substantia Dei errat, substantia Dei corrumpitur, substantia Dei violatur, substantia Dei decipitur: quod nefas est dicere. FORTUNATUS dixit: Ergo negasti animam ex Deo esse, quamdiu peccatis ac vitiis et mundanis rebus deservit, et errore ducitur: quod fieri non potest, ut aut Deus hoc patiatur, aut substantia eius. Est enim Deus incorruptibilis, et substantia eius immaculata est et sancta. Hic vero quaeritur a vobis, utrum anima ex Deo sit, necne? Quod nos fatemur, et ostendimus ex Salvatoris adventu, ex ipsius sancta praedicatione, ex ipsius electione, dum animis miseretur, et secundum eius arbitrium anima venisse dicitur, ut eamdem de morte liberaret, et perduceret eam ad aeternam gloriam, et restitueret Patri. Quid vero de anima tu ipse dicis aut speras, utrum sit a Deo, necne? substantiam Dei, ex qua negas esse animam, nullis passionibus posse subiacere.

12. AUGUSTINUS dixit: Animam sic negavi esse substantiam Dei, ut negem illam esse Deum: sed tamen ex Deo auctore esse, quia facta est a Deo. Aliud est qui fecit, aliud quod fecit. Qui fecit, corruptibilis esse omnino non potest: quod autem fecit, omnino non potest aequale esse illi qui fecit. FORTUNATUS dixit: Nec ego dixi animam esse similem Deo. Sed quia dixisti factitiam esse animam, et nihil praeter Deum; quaero undenam Deus animae substantiam adinvenit.

13. AUGUSTINUS dixit: Tantum memento me respondere ad ea quae interrogas; te autem ad ea quae interrogo non respondere. Animam dico factam a Deo, ut caetera omnia quae a Deo facta sunt; et inter illa quae Deus omnipotens fecit, principalem locum datum esse animae. Si autem quaeris unde Deus animam fecit, memento confiteri me tecum, Deum esse omnipotentem. Omnipotens autem non est, qui quaerit adiuvari aliqua materia unde faciat quod velit. Ex quo est consequens, ut secundum fidem nostram omnia quae Deus fecit per Verbum et Sapientiam suam, de nihilo fecerit. Sic enim legimus: Ipse iussit, et facta sunt; ipse mandavit, et constituta sunt 8. FORTUNATUS dixit: Ex iussione constant universa?

Duae sunt substantiae in hoc mundo, quae speciebus et nominibus constant; quarum est una corporis, alia vero aeterna. 14. AUGUSTINUS dixit: Ita credo, sed universa quae facta sunt. FORTUNATUS dixit: Facta consonant, sed quia inconvenientia sibi sunt, haec per hoc ergo constat non esse unam substantiam, licet ex unius iussione eadem ad compositionem mundi huius et faciem venerint. Caeterum rebus ipsis patet quia nihil simile tenebrae et lux, nihil simile veritas et mendacium, nihil simile mors et vita, nihil simile anima et corpus, et caetera istis similia quae et nominibus et speciebus distant ab invicem: et merito dixisse Dominum nostrum: Arbor quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur 9, et in ignem mittetur, quia non affert fructus bonos 10: et esse arborem radicatam. Hinc vere constat ex ratione rerum, quod duae sunt substantiae in hoc mundo, quae speciebus et nominibus constant; quarum est una corporis, alia vero aeterna, Patris omnipotentis quam esse credimus.

Duo sunt genera malorum, peccatum et poena peccati. 15. AUGUSTINUS dixit: Contraria ista quae te movent, ut adversa sentiamus, propter peccatum nostrum, id est, propter peccatum hominis contigerunt. Nam omnia Deus et bona fecit, et bene ordinavit; peccatum autem non fecit: et hoc est solum quod dicitur malum, voluntarium nostrum peccatum. Est et aliud genus mali, quod est poena peccati. Cum ergo duo sint genera malorum, peccatum et poena peccati; peccatum ad Deum non pertinet, poena peccati ad vindicem pertinet. Etenim ut bonus est Deus, qui omnia constituit; sic iustus est, ut vindicet in peccatum. Cum ergo omnia optime sint ordinata, quae videntur nobis nunc adversa esse, merito contigit hominis lapsi, qui legem Dei servare noluit. Animae enim rationali quae est in homine, dedit Deus liberum arbitrium. Sic enim posset habere meritum, si voluntate, non necessitate boni essemus. Cum ergo oporteat non necessitate, sed voluntate bonum esse, oportebat ut Deus animae daret liberum arbitrium. Huic autem animae obtemperanti legibus suis, omnia subiecit sine adversitate: ut ei caetera quae Deus condidit servirent, si et ipsa Deo servire voluisset. Si autem ipsa noluisset Deo servire, ea quae illi serviebant, in poenam eius converterentur. Quare si recte omnia a Deo ordinata sunt, et bona sunt, et Deus non patitur malum. FORTUNATUS dixit: Non patitur, sed praevenit malum.

Animae rationali dedit Deus liberum arbitrium. 16. AUGUSTINUS dixit: A quo enim passurus erat? FORTUNATUS dixit: Hoc meum est, quia praevenire voluit: non temere, sed virtute et praescientia. Caeterum nega malum praeter Deum esse; cum praecepta ostendi quia sunt alia, quae praeter voluntatem ipsius fiunt. Praeceptum non intercedit, nisi ubi est et contrarietas. Libera facultas vivendi non datur, nisi ubi est lapsus, secundum Apostoli rationem, qui dicit: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum magisterium huius mundi, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos et omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntates consiliorum carnis, et eramus naturaliter filii irae, sicut et caeteri. Deus autem qui dives est in omni misericordia, misertus est nobis. Et cum mortui essemus peccatis, convivificavit nos in Christo, cuius gratia estis salvi facti; simul et suscitavit, et cum eo collocavit in coelestibus cum Christo Iesu, ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. Gratia enim estis salvati per fidem: et hoc non ex vobis, Dei enim donum est; non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Propter quod memores estote, quod aliquando vos eratis gentes in carne, qui dicebamini praeputium, ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta, quia eratis illo tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo Iesu, vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua; legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipsum, in unum novum hominem, faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe, et pacem iis qui prope. Quoniam per ipsum habemus utrique in uno spiritu accessum ad Patrem 11.

Peccando aversi eramus a Deo; tenendo autem praecepta Christi, reconciliamur Deo. 17. AUGUSTINUS dixit: Ista Apostoli lectio, quam recitare voluisti si non fallor, pro mea plurimum, et contra tuam fidem facit. Primo, quia ipsum liberum arbitrium, quo ego dixi fieri ut anima peccet, satis hic expressum est, cum peccata nominavit, et cum reconciliationem nostram dixit fieri cum Deo per Iesum Christum. Peccando enim aversi eramus a Deo; tenendo autem praecepta Christi, reconciliamur Deo: ut qui peccatis mortui eramus, servantes praecepta eius vivificemur, et pacem habeamus cum illo in uno spiritu, a quo alienati eramus, non servantes mandata eius; sicuti de homine qui primus est constitutus, in fide nostra praedicatur. Ergo nunc quaero abs te, secundum eam lectionem quae lecta est, quomodo habeamus peccata, si natura contraria nos cogit facere quod facimus? Qui enim cogitur necessitate aliquid facere, non peccat. Qui autem peccat, libero arbitrio peccat. Quare sit nobis poenitentia imperata, si nos nihil mali fecimus, sed gens tenebrarum? Quaero item, indulgentia peccatorum cui detur; nobis, an genti tenebrarum. Sed si genti tenebrarum datur indulgentia peccatorum, regnabit et ipsa cum Deo accipiens indulgentiam peccatorum. Si autem nobis datur indulgentia peccatorum, manifestum est quia voluntate peccavimus. Satis enim stultum est ignosci ei qui nihil mali fecit. Nihil autem mali fecit, qui nihil sua voluntate fecit. Hodie ergo anima pollicente sibi Deo indulgentiam peccatorum et reconciliationem, si peccare destiterit, et de peccatis poenitentiam gesserit, si respondeat secundum vestram fidem, et dicat: Quid enim peccavi? quid commerui? Quid me expulisti de regnis tuis, ut contra nescio quam gentem pugnarem? Depressa sum, permixta sum, corrupta sum, defecta sum, non est mihi servatum liberum arbitrium. Tu nosti necessitatem qua pressa sum: cur mihi vulnera imputas quae suscepi? Quare me cogis ad poenitentiam, cum tu sis causa vulnerum meorum; cum tu scias, quae passa sum, gentem tenebrarum in me fecisse te auctore, qui violari non poteras, et tamen volens cavere regnis tuis, quibus nihil noceri possit, me in miserias praecipitasti? Si certe ego pars tua sum, quae de visceribus tuis processi, si de regno tuo et de ore tuo; in hac gente tenebrarum aliquid pati non debui, ut me incorrupta, illa subiiceretur, si pars eram Domini. Nunc autem cum illa temperari non posset nisi mea corruptione, quomodo aut pars tua dicor, aut tu inviolabilis manes, aut non es crudelis, qui me pati voluisti pro his regnis, quibus nihil noceri poterat ab illa gente tenebrarum? Ad hoc responde, si placet: et dignare etiam illud mihi exponere, quomodo dictum est a Paulo apostolo: Eramus naturaliter filii irae, quos reconciliatos dicit Deo. Si ergo naturaliter filii irae erant, quomodo dicis naturaliter animam filiam esse et portionem Dei? FORTUNATUS dixit: Si secundum animam dixisset Apostolus quod simus naturaliter filii irae, alienata esset anima ore Apostoli a Deo. Et hac modo tu ratione ostendis quod anima non sit Dei; quia naturaliter, inquit Apostolus, sumus filii irae. Si vero secundum quod lege tenebatur idem Apostolus, ex semine Abrahae, ut ipse contestatur, descendens; constat eum corporaliter dixisse, nos fuisse filios irae, sicut et caeteros. Animae vero substantiam ostendit quod sit ex Deo, et animam aliter non posse reconciliari Deo, nisi per magistrum qui est Christus Iesus. Interfecta enim inimicitia, videbatur anima indigna exstitisse Deo. Sed quia missa est, hoc confitemur, a Deo tamen omnipotente, et originem trahens, et missa ad ipsius voluntatem consignandam. Quemadmodum et Salvatorem Christum credimus de coelo venisse, voluntatem Patris complere. Quae voluntas Patris haec erat, animas nostras de eadem inimicitia liberare, interfecta eadem inimicitia. Quae si adversa Deo non fuisset, nec inimicitia vocaretur ubi erat unitas, nec interfectio diceretur aut fieret ubi vita erat.

18. AUGUSTINUS dixit: Memento quod Apostolus dixerit, conversatione nos alienatos a Deo esse. FORTUNATUS dixit: Trado ego duas substantias fuisse. In lucis substantia haberi Deum, ut superius diximus, incorruptibilem: fuisse vero contrariam naturam tenebrarum, eam quam virtute Dei vinci hodie quoque confiteor, et ad meum regressum salvatorem esse Christum emissum, ut ante idem Apostolus ait.

Scriptura vehementer contra Manichaeos est. 19. AUGUSTINUS dixit: Rationibus ut discuteremus duarum naturarum fidem, impositum est ab iis qui nos audiunt. Sed quoniam ad Scripturas iterum confugisti, ad eas ego descendo, ac nihil praetermittendum esse postulo, ne quibusdam capitibus utentes, nebulas afferamus eis quibus notae Scripturae non sunt. A capite igitur quod habet Apostolus in Epistola sua ad Romanos consideremus. In prima enim pagina est quod vehementer contra vos est. Dicit enim: Paulus servus Christi Iesu, vocatus apostolus, separatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis, de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri 12. Videmus Apostolum de Domino nostro nos docere, ut et virtute Dei ante carnem praedestinatus fuerit, et secundum carnem factus sit ei ex semine David. Hoc vos cum semper negaveritis et negetis, quomodo Scripturas flagitatis, ut secundum eas potius disseramus? FORTUNATUS dixit: Secundum carnem asseritis ex semine David, cum praedicetur ex virgine esse natus, et Filius Dei magnificetur. Fieri enim non potest, nisi ut quod de spiritu est, spiritus habeatur; et quod de carne est, caro intellegatur. Contra quod est ipsa auctoritas Evangelii qua dicitur, quod caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptelam possidebit 13.

Hic strepitus factus est a considentibus, qui rationibus potius agi volebant: quia videbant eum non omnia quae in Apostoli codice scripta sunt, velle accipere. Deinde passim sermocinatio ab omnibus haberi coepit, quousque diceret sermonem Dei ligatum esse in gente tenebrarum. Quod cum exhorruissent qui aderant, discessum est.

POSTERA DIE ADHIBITO ITERUM NOTARIO, RES ACTA SIC EST Fortunatus dicit quod aliena sunt mala a Deo. FORTUNATUS dixit: Dico quod nihil mali ex se proferat Deus omnipotens, et quod quae sua sunt incorrupta maneant, uno ex fonte inviolabili orta et genita: caetera vero quae in hoc mundo versantur contraria, non ex Deo manare, nec principe Deo paruisse in hoc saeculo, id est, quod non ex ipso originem trahant. Haec ergo in fide suscepimus, quod aliena sint mala a Deo.

Nisi libera voluntas esset in nobis, peccata non essent. 20. AUGUSTINUS dixit: Et nostra fides haec est, quod malorum genitor non sit Deus, neque ullam naturam fecerit malam. Sed cum uterque nostrum consentiat incorruptibilem Deum et incoinquinabilem, prudentium est aestimare et fidelium, quae sit fides purior et maiestate Dei dignior: illa ubi asseritur, vel virtus Dei, vel pars aliqua Dei, vel sermo Dei posse commutari, violari, corrumpi, ligari; an ea ubi dicitur et omnipotentem Deum et omnem ipsius naturam et substantiam nulla parte unquam posse corrumpi, sed mala esse voluntario peccato animae, cui dedit Deus liberum arbitrium. Quod liberum arbitrium si non dedisset Deus, iudicium puniendi nullum iustum esse posset, nec meritum recte faciendi, nec praeceptum divinum ut ageretur poenitentia de peccatis; nec ipsa indulgentia peccatorum, quam nobis Deus per Dominum nostrum Iesum Christum donavit. Quia qui non voluntate peccat, non peccat. Hoc arbitror omnibus apertum esse atque perspicuum. Quapropter non nos movere debet, si aliqua in iis quae Deus fecit molesta patimur pro meritis nostris. Sicut enim ille bonus est, ut constitueret omnia; sic iustus est, ut peccatis non parcat. Quae peccata, ut dixi, nisi libera voluntas esset in nobis, peccata non essent. Si quis enim, verbi causa, ligaretur ab aliquo caeteris membris, et de manu eius falsum scriberetur sine eius propria voluntate; quaero, si hoc iudici patefieret, posset hunc hominem falsitatis crimine condemnare? Quare si manifestum est, peccatum non esse ubi non est liberum voluntatis arbitrium, volo audire, anima, quam dicitis aut partem, aut virtutem, aut sermonem, aut aliud quodlibet Dei, quid mali fecerit, ut a Deo puniatur, aut poenitentiam agat peccati, aut veniam mereatur; cum nihil ipsa peccaverit.

Utrum Deus mala instituerit, necne. FORTUNATUS dixit: De substantiis proposui, quod bonorum tantummodo Deus creator, ultor vero malorum habeatur, eo quod mala ex ipso non sint. Merito ergo hoc sentio, et ulcisci Deum mala, quia ex ipso non sunt. Caeterum si ex ipso essent, aut daret licentiam peccandi, quod dicis liberum arbitrium dedisse Deum, consensor iam inveniebatur delicti mei, eo quod delicti mei auctor esset: aut ignorans quid futurus essem, delinqueret, quem ipse non se dignum institueret. Hoc ergo propositum est a me, et quod interrogo nunc, utrum Deus mala instituerit, necne; et utrum ipse finem malorum instituerit. Etenim quae ab ipso diximus facta esse, ut opifice Deo, uti ab ipso creata et genita incorruptibilia haberi, his rebus apparet, et fides evangelica docet. Haec ego et proposui quae sunt credulitatis nostrae, et quae a te possunt in ista professione nostra firmari, ita tamen ut non desit auctoritas fidei christianae. Et quia nullo genere recte me credere ostendere possum, nisi eamdem fidem Scripturarum auctoritate firmaverim: id ergo est quod insinuavi, quod dixi. Aut si mala auctore Deo in mundo paruerunt, hoc ipse dicere dignare: aut si recte creditur mala ex Deo non esse, hoc etiam praesentium contemplatio prosequi debet et suscipere. De substantiis dixi, non de peccato quod in nobis versatur. Si enim originem non haberet quod cogitamus delicta facere; non cogeremur ad peccatum venire, vel ad delictum. Nam quia inviti peccamus, et cogimur a contraria et inimica nobis substantia, idcirco sequimur scientiam rerum. Qua scientia admonita anima et memoriae pristinae reddita, recognoscit ex quo originem trahat, in quo malo versetur, quibus bonis iterum emendans quod nolens peccavit, possit per emendationem delictorum suorum, bonorum operum gratia, meritum sibi reconciliationis apud Deum collocare, auctore Salvatore nostro, qui nos docet et bona exercere, et mala fugere. Propositum est enim nobis, quod non ab aliqua contraria natura, sed sua sponte homo aut iustitiae serviat, aut peccatis se obnoxium faciat: cum nulla existente contraria gente, si sola versatur anima in corpore constituta, cui Deus, ut dicis, liberum arbitrium dedit, sine peccato esset, nec peccatis se obnoxium faceret.

Radix omnium malorum est cupiditas. 21. AUGUSTINUS dixit: Ego dico peccatum non esse, si non propria voluntate peccetur : hinc esse et praemium, quia propria voluntate recta facimus. Aut si poenam meretur, qui peccat invitus, debet et praemium mereri, qui bene facit invitus. Quis autem dubitet non deferri praemium, nisi ei qui bona voluntate aliquid fecerit? Ex quo intellegimus et poenam inferri ei qui voluntate mala aliquid fecerit. Sed quoniam me ad priores naturas et substantias revocas, fides mea est, omnipotentem Deum, quod maxime animadvertendum est, et animo figendum, omnipotentem Deum, iustum et bonum, fecisse bona. Sed ea quae ab illo facta sunt, non possunt esse talia, qualis est ipse qui fecit. Iniustum est enim et stultum credere, quod opera paria sint artifici, et condita conditori. Quapropter, si pia fides est ut omnia bona Deus fecerit, quibus tamen ipse multo est excellentior longeque praestantior; origo et caput mali est peccatum, sicut Apostolus dixit: Radix omnium malorum est cupiditas: quam quidam sequentes, naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis 14. Si enim radicem omnium malorum quaeris, habes Apostolum dicentem, radicem omnium malorum esse cupiditatem. Radicem radicis quaerere non possum. Aut si est aliud malum, cuius radix non est cupiditas, non erit omnium malorum radix cupiditas. Si autem verum est, omnium malorum radicem esse cupiditatem, frustra aliud aliquod mali genus quaerimus. Tua vero natura contraria quam inducis; quoniam iam respondi obiectis tuis; quaeso ut tu mihi dicere digneris, si illa natura contraria est totum malum, neque peccatum potest esse nisi ex illa, poenam ipsa sola debet mereri, non anima a qua non est peccatum. At si dicis ipsam solam mereri poenam, et animam non mereri; quaero cui data sit poenitentia, quae sit iussa poenitere. Si anima iussa est poenitere; ab illa peccatum, et ipsa voluntate peccavit. Nam si cogitur anima facere malum, neque illa est quae malum facit; nonne stultum est et plenum dementiae, ut gens tenebrarum peccaverit, et me poeniteat de peccatis? Nonne plenum dementiae est, ut gens tenebrarum peccaverit, et mihi detur indulgentia peccatorum: qui possum dicere secundum fidem vestram: Quid feci? quid commisi? Apud te fui, integer fui, nulla labe contaminatus fui: tu me huc misisti, tu necessitatem passus es, tu cavisti regnis tuis, cum magna eis labes et vastitas immineret. Cum ergo noveris necessitatem qua hic oppressus sum, qua respirare non potui, cui resistere non potui; quid me accusas quasi peccantem? aut quid promittis indulgentiam peccatorum? Ad hoc sine ambagibus responde, si placet, sicut tibi ego sine ambagibus respondi. FORTUNATUS dixit: Hoc nos dicimus, quod a contraria natura anima cogatur delinquere: cui non vis esse radicem, nisi hoc tantum, quod in nobis malum versatur; cum constet exceptis nostris corporibus mala in omni mundo versari. Non ista quae in corporibus solum habemus in toto mundo versantur, et nominibus valent, bona; mala radix haeret. Nam dixit Dignatio tua quod haec sit radix malorum, cupiditas, quae in nostris corporibus versatur: cum quando non est cupiditas mali ex nostris corporibus, ex principali illa contraria natura versatur in toto mundo. Apostolus etenim nominavit id radicem esse malorum cupiditatem, non unum malum, quam dixisti radicem omnium malorum. Cupiditas vero non uno modo intellegitur, quam dixisti radicem esse omnium malorum, quasi in corporibus nostris solum versetur: cum constet hoc quod in nobis versatur malum, ex auctore malo descendere, et portiunculam esse mali hanc radicem quam tu esse dicis; ut non sit ipsa radix, sed sit portiuncula mali, eius mali quod ubique versatur. Quam radicem et arborem malam Dominus noster appellavit, nunquam fructus bonos afferentem, quam non plantavit Pater suus, ac merito eradicari et in ignem mitti 15. Nam quod dicis, contrariae naturae peccatum debere imputari; illa natura mali est: et id esse peccatum animae, si post commonitionem Salvatoris nostri et sanam doctrinam eius a contraria et inimica sui stirpe se segregaverit anima, et purioribus se adornans anima; aliter non posse substantiae suae reddi. Dictum est enim: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Nunc vero quia veni, et locutus sum, et noluerunt mihi credere, veniam de peccato non habebunt 16. Unde patet recte esse poenitentiam datam post adventum Salvatoris, et post hanc scientiam rerum, qua possit anima, ac si divino fonte lota, de sordibus et vitiis tam mundi totius, quam corporum in quibus eadem anima versatur, regno Dei, unde progressa est, repraesentari. Nam dictum est ab Apostolo, quod prudentia carnis inimica sit Deo: legi enim Dei non est subiecta; nec enim potest 17. Patet ergo his rebus, quod anima bona, factione illius quae legi Dei non est subiecta, peccare videtur, non sua sponte. Namque idem sequitur, quod caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non quaecumque vultis, illa faciatis 18. Dicit iterum: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati et mortis. Ergo miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius, nisi gratia Dei per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo? 19

Hoc est quod adversus animam pugnat, consuetudo facta in carne. 22. AUGUSTINUS dixit: Agnosco et amplector testimonia divinarum Scripturarum, et fidei meae quemadmodum congruant, sicut Deus donare dignabitur, paucis exponam. Liberum voluntatis arbitrium in illo homine fuisse dico, qui primus formatus est. Ille sic factus est, ut nihil omnino voluntati eius resisteret, si vellet Dei praecepta servare. Postquam autem ipse libera voluntate peccavit, nos in necessitatem praecipitati sumus, qui ab eius stirpe descendimus. Potest autem unusquisque nostrum mediocri consideratione invenire verum esse quod dico. Hodie namque in nostris actionibus antequam consuetudine aliqua implicemur, liberum habemus arbitrium faciendi aliquid, vel non faciendi. Cum autem ista libertate fecerimus aliquid, et facti ipsius tenuerit animam perniciosa dulcedo et voluptas, eadem ipsa sua consuetudine sic implicatur, ut postea vincere non possit, quod sibi ipsa peccando fabricata est. Videmus multos iurare nolle: sed quia iam consuetudinem lingua tenuit, non posse refrenare, quin ea exeant de ore ipsorum, quae non possumus dicere ad mali stirpem non pertinere. Ut enim vobiscum his verbis agam, quae utinam sicut de ore vestro non recedunt, ita et corde intellegantur: Per Paracletum iuratis. Si ergo vultis experiri verum esse quod dico, instituite non iurare. Videbitis illam consuetudinem ferri quo solet. Et hoc est quod adversus animam pugnat, consuetudo facta in carne. Ipsa est nimirum carnis prudentia, quae quamdiu ita legi Dei subiici non potest, tamdiu prudentia carnis est: sed illuminata anima, desinit illa esse carnis prudentia. Sic enim dictum est, prudentiam carnis non posse legi Dei esse subiectam, quemadmodum si diceretur, glacialem nivem calidam esse non posse. Nullo enim pacto, quamdiu nix est, calida esse potest. Sed quemadmodum illa nix calore resolvitur, et desinit nix esse, ut possit calescere: sic illa carnis prudentia, id est, consuetudo facta cum carne, cum fuerit mens nostra illuminata, et ad arbitrium divinae legis totum hominem sibi Deus subiecerit, pro illa consuetudine animae mala facit consuetudinem bonam. Ex quo illae duae arbores, bona arbor et mala arbor quas commemorasti, verissime dictum est a Domino quod suos fructus habeant; id est, neque bona possit dare malos fructus, neque mala bonos, sed quamdiu mala est. Accipiamus duos homines; bonum hominem, et malum hominem. Quamdiu bonus est, malos fructus dare non potest: quamdiu malus est, fructus bonos dare non potest. Sed ut intellegas istas duas arbores sic esse a Domino positas, ut ibi significaretur liberum arbitrium, non naturas esse istas duas arbores, sed voluntates nostras, ipse ait in Evangelio: Aut facite arborem bonam, aut facite arborem malam 20. Quis est qui possit facere naturam? Si ergo imperatum est nobis ut faciamus arborem aut bonam aut malam, nostrum est eligere quod velimus. De isto ergo peccato hominis, et de ista consuetudine animae facta cum carne Apostolus dicit: Nemo vos seducat 21: Omnis creatura quae a Deo facta est, bona est 22. Dicit idem Apostolus quem tu ipse commemorasti: Sicut per unius inobedientiam, peccatores constituti sunt multi; sic et per unius obedientiam, iusti constituentur multi 23. Quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum 24. Quamdiu ergo portamus imaginem terreni hominis 25, id est, quamdiu secundum carnem vivimus, qui vetus etiam homo nominatur, habemus necessitatem consuetudinis nostrae, ut non quod volumus faciamus. Cum autem gratia Dei amorem nobis divinum inspiraverit, et nos suae voluntati subditos fecerit, quibus dictum est: Vos in libertatem vocati estis 26; et: Gratia Dei liberavit me a lege peccati et mortis 27; lex autem peccati est, ut quicumque peccaverit, moriatur. Ab ista lege liberamur, cum iusti esse coeperimus. Lex mortis est, qua dictum est homini: Terra es, et in terram ibis 28. Ex ipso enim omnes sic nascimur, quia terra sumus, et in terram ibimus propter meritum peccati primi hominis. Propter autem gratiam Dei, quae nos liberat a lege peccati et mortis, ad iustitiam conversi liberamur: ut postea eadem ipsa caro quae nos poenis torsit in peccatis manentes, subiiciatur nobis in resurrectione, et nulla adversitate nos quatiat, quominus legem Dei et divina praecepta servemus. Unde quoniam ego respondi tuis, dignare tu respondere illud quod desidero, quemadmodum fieri possit ut si est Deo natura contraria, nobis imputetur peccatum qui in illam naturam non voluntate, sed ab ipso Deo, cui noceri nihil poterat, missi sumus. FORTUNATUS dixit: Hoc genere quemadmodum et Dominus dixit discipulis suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum 29. Hinc sciendum est quod non inimica mente Salvator noster agnos suos, id est, discipulos suos in medio luporum dirigere voluit, nisi esset aliqua contrarietas, quae in similitudine luporum eamdem poneret, ubi et discipulos suos miserat: ut quae forte in medio luporum animae possent decipi, ad propriam substantiam revocarentur. Hinc ergo apparet antiquitas temporum nostrorum quam repetimus, et annorum nostrorum, ante mundi constitutionem hoc more missas esse animas contra contrariam naturam, ut eamdem sua passione subiicientes, victoria Deo redderetur. Nam dixit idem Apostolus, quod non solum esset luctatio contra carnem et sanguinem, sed et contra principes et potestates, et spiritalia nequitiae, et dominationem tenebrarum 30. Si ergo utrobique mala versantur et nequitiae habentur; iam non solum est malum in nostris corporibus, sed in toto mundo, ubi videntur versari animae, quae sub coelo isto versantur et implicatae sunt.

Peccatores sub iugo diaboli; iusti sub iugo iustitiae. 23. AUGUSTINUS dixit: Agnos suos Dominus in medio luporum misit, id est, homines iustos in medio hominum peccatorum, ad praedicationem Evangelii tempore hominis suscepti ab inaestimabili divina Sapientia, ut a peccato ad iustitiam nos vocaret. Quod autem ait Apostolus, nobis colluctationem non esse adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et caetera quae sunt commemorata; hoc significat diabolum et angelos eius, sicut etiam nos, peccato cecidisse et lapsos esse, et obtinuisse terrena, id est homines peccatores, qui quamdiu peccatores sumus, sub iugo eorum sumus; quemadmodum, cum iusti erimus, erimus sub iugo iustitiae: et contra illos luctam habemus, ut migrantes ad iustitiam, ab eorum dominatione liberemur. Ergo et tu dignare mihi breviter ad unum quod interrogo respondere. Noceri Deo non poterat, an poterat? Sed quaeso mihi ut, Non poterat, respondeas. FORTUNATUS dixit: Non poterat noceri.

24. AUGUSTINUS dixit: Quare ergo huc nos misit secundum vestram fidem? FORTUNATUS dixit: Professio mea haec est, quia noceri non poterat Deo, et quod Deus huc nos direxit. Sed quia id tibi contrarium est, tu dic qua ratione hic apparuit anima, quam nunc cupit Deus noster, et mandatis, et proprio Filio directo liberare?

25. AUGUSTINUS dixit: Quoniam video te interrogatis meis respondere non potuisse, et me aliquid interrogare voluisse, ecce satisfacio tibi, dummodo memineris te ad id quod interrogavi non respondisse. Anima quare hic sit in mundo involuta miseriis, non modo, sed paulo ante nescio quoties a me dictum est. Peccavit anima, et ideo misera est. Liberum arbitrium accepit, usa est libero arbitrio, quemadmodum voluit: lapsa est, eiecta de beatitudine, implicata est miseriis. Ad hoc tibi recitavi testimonium Apostoli dicentis: Sicut per unum hominem mors, sic et per unum hominem resurrectio mortuorum 31. Quid quaeris amplius? Unde tu responde; cui noceri non poterat, quare huc nos misit? FORTUNATUS dixit: Causa haec quaerenda est, cur huc venerit anima, aut quare eamdem Deus hinc cupit liberare, quae in medio malorum vivit.

Si Deo noceri non poterat, quare huc nos misit? 26. AUGUSTINUS dixit: Hanc causam abs te quaero; id est, si Deo noceri non poterat, quare huc nos misit? FORTUNATUS dixit: Quaeritur a nobis, si Deo malum nocere non possit, quare huc anima missa fuerit, aut qua ratione mundo permixta sit. Quod in eo manifestum est quod ait Apostolus: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Cur me ita formaveris? 32 Si ergo causanda est haec res, interrogandus est qui animam direxit nulla cogente se necessitate. Si autem necessitas fuit mittendi animam, merito est et voluntas liberandi eam.

27. AUGUSTINUS dixit: Premitur ergo Deus necessitate? FORTUNATUS dixit: Iam hoc est: noli ad invidiam excitare id quod dictum est, quod non necessitati facimus subditum esse Deum, sed voluntarie misisse animam.

28. AUGUSTINUS dixit: Recita quod supra dictum est. Et recitatum est: Si autem necessitas fuit mittendi animam, merito est et voluntas liberandi eam. AUGUSTINUS dixit: Audivimus: Si autem necessitas fuit mittendi animam, merito est et voluntas liberandi eam. Tu ergo dixisti fuisse necessitatem mittendi animam. Sed si modo voluntatem vis dicere, et hoc addo: Cui noceri nihil poterat, crudelis voluntas fuit mittendi animam ad tantas miserias. Quod refellendi causa quia loquor, veniam peto ab illius unius misericordia, in quo spem liberationis habemus ab omnibus erroribus haereticorum. FORTUNATUS dixit: Nos dicere asseveras crudelem esse Deum mittendo animam: fecisse vero Deum hominem, et insufflasse in eum animam, quam utique praescivit in futuram miseriam involvi, et beneficio malorum non posse haereditati suae repraesentari. Hoc aut ignorantis est, aut dantis animam ad haec mala quae supra memorata sunt. Id commemoravi, quia dixisti ante tempus non multum, quod adoptaverit sibi Deus animam, non quod ab ipso sit; aliud est enim adoptare.

29. AUGUSTINUS dixit: De adoptione nostra memini me ante dies dixisse, secundum testimonium Apostoli, qui dicit nos vocatos in adoptionem filiorum 33. Non ergo meum fuit illud, sed apostolicum responsum. De qua re, id est, de ista adoptione, suo tempore, si placet, inquiramus: et de illa insibilatione respondebo, cum tu meis obiectionibus responderis. FORTUNATUS dixit: Progressum dico fuisse animae contra contrariam naturam, quae natura Deo nocere nihil poterat.

30. AUGUSTINUS dixit: Quid opus erat isto progressu, ubi nihil habebat Deus quod caveret, cui nocere nihil poterat? FORTUNATUS dixit: Constat apud conscientiam vestram, a Deo venisse Christum?

31. AUGUSTINUS dixit: Iterum me interrogas? Ad interrogata responde. FORTUNATUS dixit: Sic accepi in fide, quod voluntate Dei ipse huc venerit.

Quare Deus huc animam ad miserias, ad errorem, ad ista quae patimur, misit? 32. AUGUSTINUS dixit: Et ego dico: Deus omnipotens, inviolabilis, incommutabilis, cui noceri nihil possit, quare huc animam ad miserias, ad errorem, ad ista quae patimur, misit? FORTUNATUS dixit: Dictum est enim: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem accipiendi eam 34. Nunc dixit quod voluntate Dei progressa est anima.

33. AUGUSTINUS dixit: Ego autem causam quaero, quare cum Deo noceri nihil possit...? FORTUNATUS dixit: Nihil noceri Deo iam diximus, et in contraria natura esse animam diximus, ideo ut contrariae naturae modum imponeret: modo imposito contrariae naturae, sumit eamdem Deus. Ipse enim dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem sumendi eam. Hanc Pater mihi dedit potestatem ponendi animam meam, et sumendi eam. Deus ergo qui loquebatur in Filio, de qua anima diceret? Constat esse animam nostram, quae in his corporibus habetur, quod de eius voluntate venerit, et de voluntate ipsius iterum assumatur.

34. AUGUSTINUS dixit: Unde dixerit Dominus noster: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam, omnibus notum est: quia passurus erat, et resurrecturus. Ego autem abs te iterum atque iterum quaero, si Deo nihil noceri poterat, cur huc animas misit? FORTUNATUS dixit: Naturae contrariae modum imponere.

35. AUGUSTINUS dixit: Et omnipotens Deus, misericors et omnium summus, ut modum imponeret naturae contrariae, ideo illam moderatam esse voluit, ut nos immoderatos efficeret? FORTUNATUS dixit: Sed ideo ad se revocat.

36. AUGUSTINUS dixit: Si ad se revocat ab immoderatione, si a peccato, ab errore, a miseria; quid opus erat tanta mala animam pati per tantum tempus, donec mundus finiatur: cum Deo, a quo eam dicitis missam, noceri nihil possit? FORTUNATUS dixit: Quid ergo dicturus sum?

Augustinus admonitus divinitus ut errorem Manichaeorum relinqueret. 37. AUGUSTINUS dixit: Et ego novi non te habere quid dicas, et me cum vos audirem in hac quaestione nunquam invenisse quod dicerem; et inde fuisse admonitum divinitus ut illum errorem relinquerem, et ad fidem catholicam me converterem, vel potius revocarem, ipsius indulgentia qui me huic fallaciae semper inhaerere non sivit. Sed si confiteris te non habere quod respondeas; omnibus audientibus et recognoscentibus, quoniam fideles sunt, catholicam fidem, si permittunt et volunt, exponam. FORTUNATUS dixit: Sine praeiudicio professionis meae dixerim: illa quae a te opponuntur cum retractavero meis cum maioribus, si minus responderint interrogationi huic meae, quae similiter a te nunc mihi offertur; erit in mea contemplatione (quia et ego animam meam cupio certa fide liberari) venire ad huius rei inquisitionem, quae a te mihi offertur, et ostensurum te polliceris.

AUGUSTINUS dixit: Deo gratias.