Ad Alpēs/XVI

E Wikisource
 Caput XV Caput XVII 
CAPUT XVI

Iam per montēs via ferēbat,[1] ac raedae tardius prōgrediēbantur. Quō factum est ut sōlis occasū viātōrēs nōndum Trivīcum pervenīrent, ubi eam noctem morārī cōnstituerant. Caelum tamen erat serēnum, lūnaque lūcem modicam praebēbat; et equī fessī, quasi praesentīrent[2] pābulum haud procul abesse, ipsī[3] gradum accelerāvērunt. Sīc secundā hōra noctis in vīcum perventum est.

Cum omnēs cēnātī sedērent ōtiōsī, “Animadvertistisne,” inquit Pūblius, “dum vīcō appropinquāmus, quandam domum magnam, ā viā haud procul collocātam, cuius pars ruīnā concidisse vidēbātur?”

“Ego vīdī,” inquit Cornēlia; “et nocte obscūrā terribilis erat eius faciēs. Nūllā condiciōne mihi persuādērī possit ut ibi noctū vager.”

“Quid timēs?” inquit Sextus. “Ego quidem ubique vel interdiū vel[4] noctū perlibenter vagarī soleō. Nē umbrās quidem mortuōrum timeō, quae noctū prope aedēs dēsertās volitāre dīcuntur.”

“Āh,[5] nōlī dē mōnstrīs tālibus dīcere,” inquit Cornēlia horrēscēns. Tum patrī: “Rē vērā, obsecrō, imāginēsne mortuōrum per tenebrās volitant et ā mortālibus aspicī possunt?”

“Tranquillō es animō,” inquit Cornēlius. “Imāginēs mortuōrum puellīs bene mōrātīs[6] nihil[7] nocēre possunt; nec tālia umquam ā bonīs līberīs aspiciuntur.”

At Pūblius: “Hīs dē rēbus multa modo lēgī in epistulā Plīnī

Ruīnae
Ruīnae
ruīnae
minōris;[8] ac quaedam ibi trādita mihi quidem maximē mīranda vidēbantur.”

Tum Sextus cupidē: “Quid dīxit?” inquit. “Audīre pervelim.”

“Ōlim,” inquit Pūblius, “Athēnīs[9] erat domus splendida, sed īnfāmis; dīcēbant enim noctū intus audīrī strepitum vinculōrum, longius prīmō, deinde ē proximō. Tum appārēbat umbra horrida,[10] senex squālōre[11] cōnfectus, prōmissō capillō et barbā sordidā. Crūribus compedēs,[12] manibus[13] vincula gerēbat et quatiēbat.”

“Vah!” inquit Cornēlia. “Cūr tū rēs tam dīrās legis?” atque ad mātrem propius accessit.

“Hominēs miserī,” inquit Pūblius, “quī ibi habitābant, trīstīs et inquiētās noctēs metū agēbant maximō, cum dormīre nūllō modō possent. Vigiliam[14] morbus sequēbātur, tum morbum mors. Nam etiam interdiū, quamquam discesserat umbra, imāginis memoria tamen eōrum mentēs semper sollicitābat.

“Postrēmō nēmō omnīnō reperīrī poterat, quī hīs in aedibus habitāre vellet, dōnec quīdam philosophus, nōmine Athēnodōrus, titulum[15] lēgit. Quī, pretiō audītō, causam vīlitātis[16] dīligenter quaesīvit. Quam cum cognōvisset, tantō magis aedēs condūcere cupiēbat.”

“Ille certē īnsānus fuit,” inquit Cornēlia, quae prae timōre vix sē continēre poterat quīn[17] dentibus crepitāret.[18]

“Nūllō modō,” inquit Pūblius. “Philosophus erat, ut dīxī, atque eius modī rēs[19] summō studiō semper exquīrēbat.

“Aedibus conductīs, cum advesperāscere coepisset, tabulās stilum lūmenque poposcit animumque ad scrībendum intendit. Prīmō ubique erat silentium noctis; deinde procul vincula concutī coepta sunt. “Ille tamen nec sustulit oculōs nec stilum remīsit. At iam in līmine, iam intrā līmen sonus audītus est. Tum aspexit, ac statim agnōvit umbram nārrātam,[20] quae prope stābat ac significābat manū, quasi vocāret. Ille lūmine sublātō sine morā secūtus est.

“Lēniter ībat imāgō, quasi vinculīs gravis; cum autem in āream pervēnisset, subitō ē cōnspectū comitis ēvāsit. Ille vērō ibīdem[21] herbās foliaque collēcta posuit, quō facilius posterō diē locus reperīrī posset.

“Māne ad magistrātūs adiit, quī humum effodī iussērunt. Inventa sunt ossa nūda, catēnīs vīncta.[22] Quae pūblicē[23] sepulta sunt, et posteā haec domus umbrīs[24] caruit, quod[25] corpus iam rīte conditum erat.”[26]

Hāc fābulā Cornēlia tantopere commōta est, ut eī nūllō modō persuādērī posset, ut cubitum īret. Et māter, “Agite, līberī,” inquit, “abīte iam, ut cum Onēsimō paulisper loquāminī. Fortasse ille aliquid vōbīs nārrābit.”

Līberī igitur in conclāve propinquum abiērunt, ubi Onēsimus, ratiōnibus omnibus cōnfectīs, sōlus sedēbat. Quī statim : “Quid nunc, līberī?” inquit. “Cūr nōndum cubitum īstis? Multō māne nōbīs hinc proficīscendum est.”

Tum Cornēlia: “Pūblius noster rēs tam terribilēs nārrāvit, ut dubitem an[27] hāc nocte ego umquam quiēscere possim. Nōnne tū nōbīs aliquid iūcundius nārrābis?”

“Nihil iam recordārī possum,” inquit Onēsimus, “nisi fābulam dē mūribus duōbus. Eamne vōs umquam audīvistis?”

“Numquam, quod[28] sciam,” inquit Sextus. “Nōbīs nārrā, sīs.”

“Ut memoriae trāditum est,” inquit Onēsimus, “ōlim mūs rūsticus humilī in cavō suō urbānum amīcum hospitiō accēpit. Mēnsam omnibus rēbus, quās optimās[29] habēbat, studiōsē exstruēbat; sed superbō dente hospes singula vix tetigit, ac postrēmō: ‘Cūr, obsecrō,’ inquit, ‘rūrī miserē[30] vīvere māvīs? In urbe multō melius vīvitur.[31] Nōnne igitur mēcum domum proficīscī vīs, ut ibi dēmum vītam mūre dignam nōscās?’

“Hīs et tālibus[32] mūrī rūsticō persuāsum est ut, silvā relictā, cum amīcō ad urbem pergeret. Quō cum perventum esset, noctū ambō rēpsērunt sub moenia, ac brevī in aedibus cuiusdam hominis locuplētis vēstīgia posuērunt. Intus erant lectī purpureīs[33] aulaeīs[34] strātī mēnsaeque reliquiīs cēnae abundantissimae adhūc complētae.

“Mūs rūsticus, in lectō splendidō recumbēns, avidē gustābat omnia, quae alter benignē adferēbat, cum subitō forum ingentī strepitū ē lectō ambō excussī sunt, ac perterritī omnēs in partēs discurrērunt, exitum dēmenter quaerentēs, cum interim domus cānum lātrātū resonāret.

“Tum amīcō ille rūsticus: ‘Tū tibi haec omnia habē,’ inquit. ‘In silvam ego redeō, ubi ab īnsidiīs tūtus reliquam vītam meam quiētā mente agam. Tū valē.’ Quō dictō, per fenestram ēvāsit, ac celeriter ex urbe in silvam suam perrēxit.”

“Grātiās maximās tibi agimus,” inquit Cornēlia. “Haec fābula mihi maximē placet. Sed iam est abeundum.” Quae cum dīxisset, cum Sextō discessit, brevīque somnō artissimō ambō cōnsōpītī sunt.

——————————
References
  1. ferēbat, led.
  2. praesentiō, sentīre, -sēnsī, -sēnsus, tr., divine.
  3. ipsī, of their oun accord.
  4. vel … vel, either. … or.
  5. āh, interj., oh!
  6. mōrātus, -a, -um, adj., behaved.
  7. nihil: adv. acc.
  8. minōris, the younger.
  9. Athēnis: loc. of Athēnae.
  10. horridus, -a, -um, ad]., awful.
  11. squālor, -ōris, m., filth.
  12. compēs, -edis, f.; pl., fetters.
  13. Crūribus … manibus: trans. the abl., ‘on.’
  14. Vigiliam, loss of sleep.
  15. titulum, placard.
  16. vīlitās, ātis, f., low price.
  17. quīn, etc.: cf. quōminus, II, 41.
  18. crepitō, -āre, intr., chatter.
  19. rēs: pl. acc.
  20. nārrātam: i.e., which he had heard of.
  21. ibīdem, on the exact spot.
  22. vīncta: not victa.
  23. pūblicē, adv., at public expense.
  24. umbris: abl.
  25. quod: conj.
  26. conditum erat: cf. VI, 26.
  27. an, whether.
  28. quod: cf. IV, 26.
  29. optimās: trans. as if with rēbus. Superl. often so attracted.
  30. miserē, adv., wretchedly.
  31. vīvitur: impers.
  32. Hīs et tālibus: sc. verbīs.
  33. purpureus, -a, -um, adj., purple.
  34. aulaeum, -ī, n., coverlet.


 Caput XV Caput XVII