Ad Poetam Anonymum
AD POETAM ANONYMUM
Omne quod homini opus est: cibus, potus,
tectum super caput,
et paulum oblectamenti
extra domum.
Quid amplius tibi opus est?
Mercedes? BMW? Audi?
Haec omnia nihil nisi
animum tuum laedent.
Nimiae istae cupiditates nihil sunt
nisi phantasmata animae,
mentis fallaciae,
ut sis plus quam es.
Technologia, computatra, progressus:
nihil sunt nisi
vulgare quoddam putamen.
Fallas te ipsum, si debes,
te gloriosum aeternumque esse;
ego scio te cum illa sacca
ossium tuorum coniunctum esse.
Omnia ad finem tendunt: poetas Croatas
terra atra tegit.
Quod olim fuit,
iam non est.
Ne cogas me ut te colam
quod fueris, ut aiunt, anonymus;
fortasse tantum vanus et philautus.
Si veritatem accipias,
corona e capite non decidet;
nebulae temporum in herbam
et monumentum tuum obruent.
Non sumus Hindui qui colamus
vacas sacras; vitulum edimus
ludicre ac libenter.
Nos populus sumus — Croaticus!