Dies hac aetate laetiores,
Gentes olim nobis fortiores
Viguisse, non ambigimus.
Etsi Clio muta haec sileret;
Multus lapis adfatim doceret,
Terrae sinû quem effodimus.
Gentes illae jam sub terrâ latent,
Aetas periit felicior.
Nobis vivis, nobis terrae patent, Vivus jure potior.
Sunt — quod multi narrant oratores —
Terrae procul hinc beatiores
Hac subhorrida, quam colimus.
Quae Natura durior negavit,
Invicem Ars doctior paravit, Artis decore calescimus.
Celsa laurus has si terras nescit,
Hac si myrtum negant frigora;
Alma vitis, quae abunde crescit,
Laeta cingat tempora.
Sumptû quidem opulentiore,
Cui sunt vectigales omnes orae,
Urbs ad Tamesin exuberat.
Cui, quod terrae dant, vel dextrae gnavae,
Indies millenâ fertur nave,
Quâ pro Deo Plutus inperat.
At non amnis, quem foedarunt limis
Rapidi torrentes turbidum,
Imo refert rivulus inlimis
Solis jubar splendidum.
Septicollis terrae debellatrix,
Gentium aeterna dominatrix,
Gratius omnino colitur,
Quâ te forma quaevis beat dece ns,
Quâ in coelos coelum quasi recens
Divi moles Petri tollitur.
At non est superba fastû Roma
Nisi lapsi bustum temporis;
Tuque ramo vix decerpas poma
Jam vietae arboris.
Foris raucum vaga facta strepunt,
Nobis placidi dum dies repunt;
Novi tamen Sol nil conspicit.
Omnium res inclytas seclorum,
Speculum fidele animorum,
Scena in obtutum subjicit:
Cuncta scito ire et redire,
Sola mens senere nescia;
Quae non quisquam vidit evenire,
Usque sunt recentia.