Ad audientiam nostram

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad audientiam nostram
1241
editio: incognita
fons: incognitus

Ad audientiam nostram (1241)

Venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ad quos litterae istae pervenerint salutem et apostolicam benedictionem.

Ad audientiam nostram noveritis pervenisse quod nonnullae mulieres per vestras civitates et Dioeceses discurrentes se fore de S. Damiani Ordine mentiuntur ut et alii suae assertione mendaci fide crudelitatis accedant, discalceatae vadunt habitum et cingulum monialium ejusdem Ordinis et cordulas deferentes; quas quidem discalceatas seu chordularias, alii minoretas appellant, cum tamen moniales ipsae, ut gratum praestent Deo famulatum perpetuo sint inclusae. Unde quia in ejusdem Ordinis confusionem ac derogationem Ordinis Fratrum Minorum et ipsorum fratrum scandalum, ac monialium, earumdem praedictarum mulierum religio simulata redundat. Universitati vestrae per apostólica scripta precipiendo mandamus, quatenus mulieres ipsas ad abjiciendum cum eisdem cingulis et chordulis hujusmodi habitum, monitione praemissa, per censuraqm ecclesiasticam, cum super hoc requisiti fueritis, appellatione postposita, compellatis. Datum Laterani IX Kalendas Martis, pontificatus nostri anno decimoquarto.