Ad excellentissimum uirum, maximum antiquitatis ac litterarum obseruatorem, dominum Conradum Peittinger, utriusque iuris doctorem, Tranquillus Parthenius

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Ad excellentissimum uirum, maximum antiquitatis ac litterarum obseruatorem, dominum Conradum Peittinger [sic], utriusque iuris doctorem, Tranquillus Parthenius, epigramma
ca. 1519
editio: incognita
fons: incognitus

Ad excellentissimum uirum, maximum antiquitatis ac litterarum obseruatorem, dominum Conradum Peittinger, utriusque iuris doctorem, Tranquillus Parthenius[recensere]

Inclyte sacrarum custos sanctissime legum,
      Conrade, Aonii maxima cura gregis,
Quem proceres magnique duces, quem Caesar honore
      Prosequitur, uitae spesque decusque meae,
Quas ego pro meritis aequas tibi reddere laudes,        5
      Quas possim dignas ipse referre uices?
Me premit externis fortuna uolubilis oris
      Et lacerant saeui lintea nostra noti.
Liquerunt uirides mea tristia tempora lauri,
      Funestis Erato non manet apta locis.        10
At non dura tamen, non impia fata nec aer
      Efficient [?] nullo cura dolorque modo
Quin, Conrade, tuae cupiam meminisse Mineruae,
      Deditus ingenio pectoribusque tuis.