Ad fontem Sonam

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Ad fontem Sonam
In patrio fundó cum Roma rediisset
Saeculo XVII
editio: incognita
fons: incognitus

Fons innocenti lucidus magis vitro,
Puraque purior nive,
Pagi voluptas una Nympharum sitis,
Ocelle natalis soli,
Longis viarum languidus laboribus,
Et mole curarum gravis
Tuscis ab usque geutibus redux, tibi
Accline prosterno latus.
Permitte siccus qua potes, premi; cava
Permitte libari manu.
Sic te quietum nulla perturbet pecus,
Ramusve lapsus arbore:
Sic, dum loquaci prata garritu secas,
Et laetus audiri salis,
Assibilantes populetorum comae
Ingrata ponant murmura
Tibi lyraeqne vatis. Haud frustra sacer
Nam si quid Urbanus probat,
Olim fluenti lene Bandusiae nihil,
Aut Sirmioni debeas.