Migne Patrologia Latina Tomus 40
AuHiAuI.AdFrInE 40 Augustinus Hipponensis; Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
SERMO PRIMUS. DE INSTITUTIONE VITAE REGULARIS.
Fratres mei et laetitia cordis mei, corona mea et gaudium meum quod estis, pax vobis et charitas cum fide semper inter vos adimpleatur. Quia me putatis patrem esse animarum vestrarum, ideo desidero ita vos componere, ut in vobis macula neque ruga possit ante tribunal justi judicis apparere. Animabus enim vestris non solum ornamenta, sed etiam medicamenta desidero providere. Studeo enim dissuta consuere, conscissa sarcire, vulnerata curare, abluere sordida, reparare perdita, et ea quae sunt integra spiritualibus margaritis ornare. Ego enim margaritas de paradisi patria vobis donare cupiens, nullam mercedem in saeculo opto recipere, nisi quod quae vobis insinuare intendo, et patienter audire, et cum Dei adjutorio secundum vires opere adimplere semper studeatis. Sed ante omnia, fratres charissimi, quos iterum parturio donec reformetur in vobis Christus, diligatur Deus, deinde proximus, quia ista praecepta sunt principaliter nobis data. Et ideo, fratres dilectissimi, commorantibus nobis in eremo, in nomine Dei nostri placeat secundum apostolicam vitam unum sentire, et omnia communiter possidere sicut scriptum est in Actibus Apostolorum: Quia erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat (Act. IV, 32, 35). In hac autem vita permaneamus, et nos ipsos in ipsa, Deo auxiliante, fortiter teneamus: quia qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. Si quis autem de saeculo ad nostram congregationem venire desiderat, primo praecipio ut probetur an voluntas ex Deo sit. Non enim debet esse violenta, non coacta, non mobilis; sed sempiterna, virilis, constans, et omni spiritu charitatis plena atque perfecta. Tunc enim ei proponatur quomodo abneget voluntatem propriam, et sponte sequatur me. Nec volo quod cogitet amplius quid necesse ei fuerit: scit enim Pater noster coelestis quibus indigemus. Quaeramus igitur primum regnum Dei, et haec omnia administrabuntur nobis. In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit. Orationibus instate a mane usque ad sextam tantum circa missarum solemnia. A sexta vero usque ad nonam omnes vacent lectionibus et Pater noster. Ad nonam vero reddant codices, et secundum naturae conditionem sine tumultu reficiantur, audientes verbum Dei. Postquam autem refecerint; sive in horto, sive in eremo, vel ubicumque necesse fuerit operentur. Nihil enim Dei servis otiositate pejus. Operentur ergo in nomine Domini sacrum ordinem non habentes usque ad horam lucernarii. Nemo tamen ex opere suo aliquid sibi appropriet: apostolica enim vita optamus vivere. Si quis autem contra fecerit, furti judicio condemnetur: et si correptus non emendaverit, de vestra societate projiciatur. Non enim hoc fit crudeliter, sed misericorditer; ne contagione pestifera plures ex vobis perdat. Cum autem aliquid fit per vos, cavete ne cum murmure fiat; ne murmuratores in conspectu Dei vocemini. Illum qui vobis praeest, post Deum omnes, sicut decet Dei famulos, honorate. Ipse vero qui praeest, super omnia sollicitus sit de vestra salute, de quibus debet reddere rationem. Dominica autem die, qui volunt, vinum cum Dei gratia bibant: sed qui antiqui sunt bibere compellantur; carnem tamen domantes, quantum valetudo permittit. Quando necesse est, ut aliqui ad saeculum vadant, caveant ne vadant minus quam duo vel tres. Et si oculi servorum Dei jaciantur in aliquam feminarum, cavete ne in illam figantur. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis. Nemo cum saecularibus extra monasterium manducare nisi papanem, vel bibere nisi aquam praesumat, vel etiam intus manducare extra horam prandii, nisi casus infirmitatis acciderit. Qui vero infirmantur ex vobis, cum omni diligentia pertractentur, etiamsi de humillima saeculi paupertate venerint. Nec debet sanis molestum esse, si aliter tractantur in victu; sed magis congratulentur, Deo gratias agentes, quia valent quod non valent illi. Si vero, ut fieri solet, ab haereticis supervenerit incursio repentina, vel ab infidelibus, aut hostilitas, ita ut necesse sit fratribus fugam arripere, si Deo favente evaserint, mox ad nemus cum Elia redire festinent: cogitantes quod nullo modo poterunt separari, quos Dei charitas sociavit. Si quis autem contumaci animo haec observare contempserit, capiatur et subjiciatur monasterii disciplinae. Haec autem quae dico vobis, saepe per vos legantur, ne oblivioni tradantur. Et ubi haec omnia servaveritis, nobis non parva laetitia de filiorum salute erit. Haec igitur sunt quae ut observetis praecipimus in monasterio constituti, propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in domo, et sit vobis anima una et cor unum in Deo et Domino Jesu Christo, qui vos dirigat ad perficiendum mirabilia de lege sua. Amen.
SERMO II. DE PACE.
Fratres charissimi, o si sciretis quanta sit virtus pacis, et quantum vobis in solitudine commorantibus necesse sit. Tanta est enim virtus pacis, quod in ejus dignitate Apostolus omnes suas Epistolas scribebat, dicens: Pax vobis et gratia a Domino Deo nostro. Hanc autem salutandi formam nobis primitus donavit Christus, dicens: Pax vobis (Joan. XX, 19, 21). Hanc pro testamento Christus Apostolis dereliquit, tanquam summum bonum, sine quo nullus vivere deberet. Sic etiam Pater coelestis elementa et planetas caeteraque similia insensibilia ordinavit, ut vinculo pacis simul complecterentur. Sic etiam ordinavit gloriosos exercitus angelorum, ut post eorum descensum, scilicet malorum, nulla esset inter eos discordia, sed pax plena atque perfecta. Haec est illa gloriosa pax, quae fluctus malarum cogitationum eructat, mentem fluctuantem illaesam reservat, conscientiam purgat. Christianus dici non debet, qui pacem corde, ore et opere non habet. Qui in hac non sperat, in lubrico pedem ponit, in tempestate navem collocat, in praecipitio se illaqueat, in arena semen seminat. Haec est illa perfecta pax, quae mentem a vitiis purgat, vermem conscientiae rodit. O pax, eremitarum mater, coenobitarum pater, monachorum soror! Tu Patriarcharum vinculum, tu Prophetarum vehiculum, tu Apostolorum refugium, tu martyrum solatium, tu confessorum balteum, tu virginum tripudium, tu viduarum specuium, tu conjugatorum spectaculum, tu malorum praesidium, tu tyrannorum odium, tu latronum suspendium. O pax, Dei aedificium! te non possunt destruere principum fulmina, insultus daemonum te in nullo laedere possunt. Tu pauperem divitem facis, tu divitem mendicantem producis: tu contenta in cunctis, tu ditior universis, tu homines Dei filios facis. O pax! sine te reges non regunt, sine te regna non valent. Numquid sine te jejunia, orationes, eleemosynae caeteraque bona nobis prodesse possunt? Absit. O monache, habeto pacem in cunctis: nam si fratri tuo irasceris, si proximum odis, tibi contradicis in oratione dominica: clamat enim monachus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). O monache, si pacem non diligis, si proximum odis; quo jure, quo pacto, qua fronte tibi petis dimitti, qui proximo rancorem non dimittis? Habete ergo pacem cum omnibus, omnium tamen vitia odientes. Habete in corde, in ore et in opere pacem. Nam si Cain pacem habuisset in corde, non irruisset in fratrem. Si Absalon pacem habuisset in ore, non sprevisset patrem. Si Judas habuisset pacem in opere, non fugisset ad laqueum. O quam bonum, o quam jucundum, est habitare fratres in unum! ut unum sit cor, una voluntas, una omnium anima, et una forma vivendi: nam diabolus intrare non potest domum vel mentem in qua pax dominatur. O quam jucundum est habitare fratres in unum! Tanta est enim eminentia istius virtutis, quod de ea propheta prius miraretur, quam ostenderet quid esset, vel quid utilitatis haberet. O quam grandem admirationem praeposuit, quando dixit, Ecce. O quam mirabilem utilitatem praedicavit, quando subjunxit, Quam bonum et quam jucundum (Psal. CXXXII, 1)! Sed scire debetis, fratres mei, quod quaedam sunt bona quae non sunt jucunda, quaedam jucunda quae non sunt bona. Verbi gratia, bona sunt jejunia, vigiliae, macerationes, et similia. Haec enim sunt bona, et non jucunda, quia caro in his non jucundatur, sed laeditur. Jucunda quippe sunt comessationes, ebrietates, sed non sunt bona. Haec agentes laetantur cum male fecerint, et exsultant de rebus pessimis. O monache, vix poteris invenire in praesenti unum, quod sit bonum et jucundum. Cupis tamen illud unum invenire? Perquire pacem, et amplectere eam. Haec est enim sola virtus, quae bonum habet et jucundum. Haec est illa bonitas, quae nos habitare facit unius moris in domo; ut simul vivere simulque mori semper optemus. In praesenti enim simul habitamus, et in futuro capiemus bravium jucunditatis aeternae. O pax, tu mentis serenitas, tu tranquillitas animi, cordis simplicitas, amoris vinculum, charitatis consortium. Haec est illa summa felicitas, quae simultates tollit, bella compescit, iras comprimit, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos concordat, cunctis placet, a cunctis optatur: sed a cunctis malis illa quae bona est pax fugitur, et oditur ut mors. O pax, tu nescis extolli, ignoras inflari. Beatus qui te habet: maledictus qui te odit, et qui te impedit et frangit inter homines; quoniam antichristus est, et filius perditionis. O pax, qui te habet, teneat te; qui te non habet, te perquirat; qui te perdidit, te requirat, si filius Dei esse peroptat. O pax, tale bonum es in rebus creatis, tam mirificum, tam gloriosum, quod nihil dulcius solet audiri, nihil delectabilius concupisci, nihil utilius possideri. Spiritus enim humanus sicut nunquam vivificat membra, nisi fuerint unita; sic Spiritus sanctus nunquam nos vivificat, nisi pace uniti fuerimus. Nemo tamen est, ut diximus, qui non velit pacem habere. Interroga omnes, si pacem desiderent: omnes una voce dicent, Hoc amamus, hoc optamus, hoc concupiscimus, hoc volumus. Si ergo, fratres, homines pacem amant, ament et justitiam, quia duae sunt amicae charissimae. Justitia enim et pax ipsae se osculantur; sed si amicam pacis non amaveris, numquid ipsa pax te amabit, et tecum habitare volet? Absit. Amate igitur pacem diligentes justitiam. Haec enim pax hominibus bonae voluntatis datur ab Angelis. Numquid et pravae voluntatis hominibus pacem offerunt Angeli? Absit. Et qui sunt pravae voluntatis tantum, quantum illi qui superbo oculo et insatiabili corde nunquam dicunt, Sufficit? tales nunquam possunt habere pacem. Propterea, fratres mei, ex quo mundum calcare coepimus, et terrena cuncta despicere, divitias non appetamus: nec nos qui pauperes in eremo sumus, ad superbiam divitiarum extollamur. Nullo enim modo decet nos, ut in hac vita solitaria, ubi senatores fiunt laboriosi, fiant opifices otiosi: et qui venimus relictis divitiis, qui fuimus praediorum domini, simus rustici delicati. Ille denique pacem habet, qui nil appetit de saeculo possidere. Hic tranquillus est, hic gaudet de bonis cunctis, Pagano illo dicente, « Quietissimam vitam agerent homines in terra, si haec duo verba a natura omnium tollerentur, Meum et Tuum. » O beata paupertas, ubique pacis plena, ubique secura, ubique illaesa, ubique cunctorum amica! Nam qui te amat, veram pacem amat; et qui te non amat, tranquillitatem omnem ignorat. Sed dicet quis servorum Dei, Ecce divites video superbos, elatos, impios et omni bonitate perfecta carentes: unum tamen apparet, quia pacem habent ad invicem. Quid ergo? Numquid gaudere debeo de eorum nequam concordia? Nescio vel tristari. O monache, scias quod sicut multum nocet discordia inter bonos, ita valde dolendum est, quando pax est inter malos. Tunc enim augentur omnia pessima quae fieri vel cogitari possunt inter homines, quando mali pacifice vivunt: quando vero discordant, tunc mundus aliqualiter tranquillatur. Nam sicut concordia malorum contraria est concordiae bonorum, ita optandum est quod boni pacem habeant, et mali discordes sint. Nam per discordiam mali aliquando optimi efficiuntur, cognoscentes quid sint, quid erunt. Nam dum tribulantur, et eorum facies ignominia replentur, aliquando quaerunt nomen Domini, quod tamen tempore pacis nunquam amabile erat in corde eorum. Orandum tamen est, ut et boni in bono teneantur usque ad finem, et mali convertantur antequam ad finem perveniant. Vos autem, fratres, pacem ad invicem amate: quae quidem pax custodiat corda vestra, et intelligentias vestras, quae exsuperat omnem sensum.
SERMO III. DE SILENTIO.
Silentium, fratres charissimi, inter caetera vobis in eremo summe necessarium est. Omne enim quod non aedificat, in periculum vertitur dicentium et audientium. Lingua enim nostra et sensum nostrum sequatur et rationem, non voluntatem. Non enim debemus tantum oculos clausos servare, sed et linguas nostras intra dentes reservare illaesas: sermo enim vanus, vanae conscientiae index est. Qualis enim es, tales sermones loqueris, talis et mens comprobatur: et qualis fueris in factis, talis probaris in verbis. Stultus enim valde est, qui non prius verbum ducit ad linguam rationis, quam educat ad linguam oris. Qualis est homo in mente, talem verbositas depingit in ore. Verbositas hominem conducit in joculatorem, humanae naturae dignitatem deponit, honores sibi rapit, inimicos infinitos acquirit. Inflammat denique linguae mobilitas in adolescentia ad jocosa, in virili aetate ad fraudulenta, sed in senili aetate ad detractoria. Restinguenda est igitur haec parva favilla, ne in magnam vertatur flammam; surculus, ne crescat in silvam; gutta, ne tumescat in fontem. Majus est denique, fratres, linguam refrepare, quam capere civitatem: quia illud insultat exterius, sed istud interius: hic sumuntur arma contra te ipsum, sed ibi de alieno. Summa tamen verecundia est et depressa dejectio, non posse linguam refrenare, et vile non posse ligare membrum. Ecce lingua egredi quaerit, motum perquirit: tu vero, o monache, per temperantiam ipsam refrena, appone ei pessulum rationis, circumcide eam maturitate discretionis. O lingua, tu periculum immittis, tu luctum producis, discordiam saepe facis, venenum detractionis paris, et ad infernum qui tibi credunt conducis. O monache, cognosce linguam nequam, fuge eam, despice eam, confunde eam si potes. Sed volo instruere linguam tuam bene loqui. Vis bene loqui? Da ei moderatum motum: pretiosa enim lingua non novit nisi verba divina semper construere. O quam sanctum est os, unde semper coelestia erumpunt eloquia. O monache, considera te redditurum rationem de omni verbo otioso, et tanto magis, quanto minus mundo es obligatus. Non enim in foro, sed in cella habitare debes; non familiam, sed familiarum animas oratione pascere debes. Non est igitur tibi necesse multum loqui, nec inter homines conversari, nec mercantias pertractare unde vivas. Nam mercantiam in monacho usuram occultam existimamus. Ama igitur, o monache, solitudinem, fuge multitudinem; ne comprehendaris in verbo, et confundaris in facto. Et si interrogatus fueris, melius est ad singula respondere breviter, quam diutius immorando verba curiosa prolixius extendere. Verbositas enim quid aliud est, quam semen quod fructum non facit? Verbose, erubesce, et considera tuam grandem miseriam. Quid enim aliud es, quam sal infatuatum, quod ad nullum valet condimentum? Vere infructiferus es, et infructiferos facis qui te audiunt. O verbose mendax, qui veritatem raro dicere voluisti; o loquax, cognosce te ipsum: nam loqui nunquam erubescis, nec consideras quid, sed quantum dicere possis; non mensuras verborum sententiam, sed tantum ut satieris. O verbose, erubesce, quia omnino cognosceris quid agis. Nam tua conditio est, occulta manifestare, nota in conventibus praedicare: sed si nescis, somnias inaudita, fingis scire quod nescis, ut libenter audiaris a cunctis. O artifex mendaciorum, o faber fabularum, lege quod dicitur, Quia vir linguosus non dirigetur (Psal. CXXXIX, 12), nec dirigetur in terra promissionis. O monache, et tu diligenter attendas. Nam qui non refrenat linguam suam, hujus vana est religio. Qui non custodit linguam suam, monachus non est: qui autem moderatur linguam suam, prudentissimus est, monachus est. Eia ergo, fratres mei, amate silentium, ponite custodiam ori vestro. Estote solitarii, ut sitis Angelis sociati: estote rustici, ut sitis cives sanctorum, et domestici Dei: estote muti, ut sitis loquaces: loquimini Deo, ut sitis veraces: contemplate in eremo, ut contemplemini a sanctis in coelo: elevate capita vestra, ut elevemini corde: extendite brachia, ut extendamini toto corpore volantes ad coelum: ad quod perducat nos Christus Deus noster. Amen.
SERMO IV. DE PRUDENTIA.
Fratres charissimi, non solum silentium debetis tenere in eremo, sed etiam prudentiam rapere. Prudentia enim vobis necessaria est, quia docet quid fugiendum, quidve tenendum sit. Prudentia enim te docet ut non superbias, nec innitaris rebus temporalibus, nec mireris de rebus transitoriis, cum sint caducae, et ea quae possides, tanquam aliena possidere advertas. Prudentia docet te, ut quae non potest perpetuo tenere, fructuose permittas abire. Prudentia docet te, ut in cunctis semper idem sis, tam in prosperis quam in adversis; sicut manus eadem est, et cum in palmam extenditur, et cum in pugnum constringitur. Ipsa te docet quomodo reprehensibilis sit nimia laudatio, et immoderata vituperatio; illa quidem adulatione, ista autem suspecta malignitate. Prudentia testimonium veritati, non amicitiae reddit. Prudentia cum discretione promittit, et promissa accelerat, et amplius quam promiserat, praestat. Prudentia docet quomodo praesentia ordines, quomodo praeteritorum recorderis, et quomodo futura praevideas. O beatus qui prudens est, et felix, et vere felix qui prudens invenitur! Nam si cuncta quae habet amittit, clamat, Omnia mea mecum sunt. Quae sunt ista quae sunt mea, nisi justitia, temperantia, fortitudo et prudentia? O vere prudens! Omnia enim quae eripi possunt, bona non putas esse. Cum igitur prudens in se ipso contentus sit, omnia secum habet, in omnibus sufficiens sibi est. Imprudenti vero nihil sufficit, quia in nullo contentus est; quia omnia sine fine sperat possidere, ideo omnibus eget. Estote igitur, fratres, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Duo enim sunt quae ad invicem connexa sunt, ut unum sine altero, aut parum, aut nihil omnino proficiat. Simplicitas enim sine astutia, stultitia reputatur: astutia vero sine simplicitate, superbia approbatur. Astutia serpentis in quatuor partes dividitur. Prima est, quod totius corporis venenum in gutture colligit, et ibi prudenter docente natura servare studet, ut si aliquando necesse fuerit, in promptu habeat unde se defendere possit. Sed in hac parte serpens quandoque decipitur. Mustela enim semper serpenti adversatur, et ante foramen cavernae serpentis se ponit, et eum provocando tamdiu umbra caudae suae solerter illudit, donec ipsum egredientem agnoscit. Tunc vero mustela desuper ascendit, insidias tendens, ut cum serpentis caput viderit, capitalem vindictam sumat de hoste, quem nunquam diligere potuit. Provocatus itaque serpens, extra cavernae foramen caput emittit, et cum nihil deorsum videat, verso gutture respicit sursum. Sed mustela cernens tempus optatum, dentes imprimit citra venenum, sicque absque periculo inimicum occidit. Haec est prima serpentis astutia, in qua, fratres mei, mundi sapientes notantur, quorum prudentia non in coelestibus, sed in terrenis tota versatur, quibus diabolus in umbra mutabilium rerum illudit, illudendo decipit, decipiendo occidit. Et ne forte valeant aspirare, in ipsis terrenis cupiditatibus saepe eos cogit exspirare. Secunda prudentia in serpente est, quod quando in aquam descendere cupit, venenum deponit in loco tutissimo: sed recedens ab aquis iterum resumit venenum. Haec enim vestigia serpentis nonnulli sequuntur, qui post abrenuntiationem mundanae conversationis, post habitum sanctae religionis, post juramentum sanctae professionis, primo agnitionem sanctae veritatis assumunt, deinde revertuntur ad venenum pravae consuetudinis: quibus melius esset veritatem non agnovisse, quam post agnitionem retrorsum abire. In hoc enim, fratres mei, imitari non debemus serpentem, quia venenum resumit. Tertia prudentia serpentis est, quando veterem pellem per singulos annos exuere didicit, quam depositurus angustum foramen inquirit, per quod transiens cum dolore pellem derelinquit, sciens quia pelle deposita, pulchrior apparebit. Per hoc enim, fratres mei, datur intelligi, ut et nos pellem vitiorum deponamus, et per foramen stigmatum Christi transeamus, et tunc pulchriores apparebimus. Per hoc foramen dives ille Zachaeus intravit, quando omnia bona sua pauperibus erogavit. In hoc foramine Maria illa meretrix in domo Simonis meretricis habitum deposuit, et plorans ad pedes Salvatoris, vestem sibi innovavit. Quarta serpentis natura est, quod dum laedi suspicatur caput, ut vitam conservet, totum corpus ad percussionem disponit: quia licet corpus percutiatur, si caput illaesum reservare poterit, damna tamen mortis non patitur. Sic et nos cuncta nobis adversantia amore capitis sustinere non timeamus, ut in beata vita requiescere valeamus. Sic enim fecit Petrus pro eo in cruce suspensus; sic et Bartholomaeus vivus excoriatus; sic et Paulus capite truncatus; sic et Stephanus lapidibus vulneratus; sic et Laurentius in craticula assatus; sic et virgo illa sanctissima torta in pectore, quae glorianter sic amputata, sic vulnerata, sic afflicta ducebatur ad carcerem, et quasi ad epulas invitata precibus Dominum exorabat, et ei agonem suum solemniter commendabat. Estote ergo, fratres mei, prudentes, et vigilemus in oratione, patienter omnia tormenta portantes amore illius, in quo salus, vita et resurrectio nostra consistit. Stemus prudenter in oratione. Nam sicut Angeli pure laudant Deum in regione vivorum; ita et nos qui die et nocte psallimus Domino, debemus cum sanctis Angelis puritatem habere: quia sicut et Angeli peragunt in coelis, ita et nos monachi facere debemus in terris. In hac igitur, fratres mei, solitudine constituti, toto affectu orare debemus et pati. Patienter enim singula portare debemus nec dicere praesumamus, Ecce legumina ventosa sunt, caseus stomachum gravat, lac capiti nocet, aquae potum non sustinet pectus, caules melancholiam nutriunt, choleram porri accendunt, pisces mihi non sapiunt. Nolite haec dicere, fratres mei, nolite etiam cogitare. Non enim saeculum reliquimus, ut delicate pasceremur in eremo. Et licet in eremo non semper comedatis lac, butyrum, caules vel legumina, licet haec non sumatis nisi tantum diebus solemnibus et illis quibus visitamini a sancto sene episcopo Valerio; sed cunctis diebus aliis herbas crudas, panem hordeaceum et aquam sumatis: non tamen sufficit tantum corpore abstinere, sed et mentem illaesam servare debemus. Eia ergo, fratres mei dilectissimi, quorum vita, ut puto, sancta est, ut multi ex vobis viderunt et audierunt, veni ad civitatem Hipponensem, et secure perveni, quia ibi episcopus erat sanctus homo ille Valerius. Non enim credebam episcopari, ideo secure perveni cum charissimis meis amicis Evodio, Simplicio, Nebridio, et Alipio, nil mecum divitiarum portans, et Dei gratia me coadjuvante favoratus non modicum a praedicto episcopo sene Valerio fui, quia mihi dedit hortulum, in eremo a gentibus segregatum, ubi multo labore fatigatus aedificare coepi monasterium, et cum longiori anxietate congregavi in unum servos Dei per nemora habitantes, et sic vobiscum pariter vivere coepi secundum regulam apostolicam omnia communia habentes et possidentes. Deinde placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae mihi dicere, Ascende superius; et cum magna molestia factus sum episcopus presbyter. Et quoniam vobiscum esse hic non poteram, in domo episcopi presbyteros mecum habere volui, et cum eisdem pariter vivere coepi. Vos vero tales inveni quales desideravi, castos, benignos, modestos, humiles, omni voluntate pauperes, obedientes, solitarios, misericordes, mundum cum omni sua pompa calcantes. Sed quid haec omnia sine perseverantia? Estote ergo prudentes, perseverantes in bono, et vigilate in orationibus, quia diabolus adversarius regnat: a quo vos liberare dignetur Dominus omnipotens, Amen. Supplico vobis, fratres mei, ut non turbemini de recessu meo. Decreveram enim diu inter vos consolari, et vobiscum habitare usque ad festum dominicae Ascensionis; sed adversarius noster Fortunatus ad partes pervenit, et ideo redire Hipponem omnino compellor, cupiens illum videre, et cum eo pariter disputare. Ipse enim toto affectu dissipare conatur filios, quos peperi in visceribus charitatis. Orate pro me, fratres, et nolite deficere, ut Fortunatum, sicut publice sanctae fidei insidiatur, ita et nos ipsum cum suis, cum Dei gratia coadjuvante, publice superare, et convertere ad viam veritatis possimus.
SERMO V. DE OBEDIENTIA, AD SACERDOTES SUOS.
In omnibus operibus vestris, sacerdotes Dei dilectissimi, semper memores estote mandatorum Dei, et in omnibus sitis obedientes, ut digni repromissione per ejus gratiam inveniri possitis: scientes, quod sine obedientia omnia vacua, et cum obedientia omnia plena charitate reperiuntur. Obedire igitur vobis necesse est, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis et malis: non tamen quia mali sunt, sed quia bona observare praecipiunt, quibus obedire debemus. O venerabilis sanctaque obedientia, salus omnium fidelium, custodia omnium virtutum; tu coelum aperis, et infernum claudis: tu etiam Filium Dei ad terram posuisti, et venit inter homines, non ut faceret voluntatem hominis, sed voluntatem Patris ejus qui eum misit. Voluntas enim Patris fuit, ut redimeret humanum genus, ut reconciliaret et creaturam suam quae perierat. Et ut haec voluntas perficeretur, Filius fuit obediens usque ad mortem. Ut ergo nobis non esset obedientia laboriosa, exitum praesentis vitae Salvator per obedientiam terminavit. Jure ergo obedientia omni sacrificio praeponitur; quia de potestate diaboli nos eripuit, quod nullum legale sacrificium facere potuit. Nec mirum, si nos peccatores obedientiae in hac vita subjicimur, quando hanc Mediator Dei et hominum etiam in morte non deseruit, et ei se subjecit qui per omnia Patri erat aequalis. Nos autem propter peccatum aliis hominibus subjecti sumus. Nam natura omnes aequales genuit: sed inaequalitas quae accessit ex vitio, est ordinata Dei judicio, unde nos oportet obedire hominibus. Sed per obedientiam nunquam debet fieri malum, etiamsi Angelus vel Archangelus, Cherubim vel Seraphim tibi praecipiat. Nec etiam ipse Deus, qui est benedictus in saecula, potest nobis praecipere, quod toto affectu eum non diligamus. Sed scire debetis, sacerdotes Dei, quia propter inobedientiam aliquando debet bonum quod agimus intermitti. Verum quia nonnunquam nobis istius mundi prospera, nonnunquam jubentur adversa: propterea sciendum est, quod obedientia aliquando si de suo aliquid habeat, nulla est; aliquando, si de suo aliquid non habeat, minima est. Nam cum hujus mundi prospera praecipiuntur, cum locus superior imperatur; is qui ad haec percipienda obedit, virtutem obedientiae sibi evacuat, si ad haec ex proprio desiderio anhelat. Rursum cum mundi despectus praecipitur, cum probra et contumeliae jubentur, nisi haec ex semetipso animus appetat, obedientiae meritum sibi minuit: quia ad haec quae in hoc mundo despecta sunt, invitus nolensque descendit. Debet ergo obedientia in adversis ex suo aliquid habere, et in prosperis ex suo aliquid non habere. Quod bene ostendimus, si duorum amicorum Dei facta in medium proferamus. Moyses enim, Deo jubente, ut Israeliticae plebi praeesset, apud se humilis fuit, et gloriam tanti regiminis considerans et expavescens, ne hoc reciperet, se humiliter excusavit. Sed Paulus apostolus Dei revelatione admonitus ut Jerusalem pergeret, nec ignorabat ea quae ibi pati deberet: unde cum fideles vellent eum tenere, exclamavit, Ego autem non solum alligari, sed et mori paratus sum pro nomine Jesu (Act. XXI, 13). Ecce Jerosolymam pergit, per revelationem adversa cognoscit, et tamen haec libenter appetit. Moyses autem ad prospera de suo nihil habuit; quia precibus supplicavit, ne populo praeesset. Paulus etiam ex suo voto adversa suscepit, quia mala imminentia cognovit, et ad acriora se praeparavit. Moyses autem gloriam potestatis voluit declinare, et Paulus dura et aspera voluit sustinere. Ergo utrorumque servorum Dei virtute instruimur, ut si obedientiae palmam comprehendere nitimur, prospera mundi ex sola jussione suscipiamus, et adversa ex devotione complectamur. Ego autem, sacerdotes Dei altissimi, ut multi vestrum viderunt et audire potuerunt, veni ad hanc civitatem cum charissimis meis amicis Evodio, Simplicio, Alipio, Nebridio, et Anastasio. Securus denique veni; quia sciebam praesulari sanctum senem Valerium. Propterea securus accessi, non ut haberem in vos potestatem, sed ut abjectus essem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Nec ut ministrari deberem, sed ministrare: et pacifice optabam vivere in solitudine, nihilque divitiarum mecum attuli, sed Dei gratia coadjuvante, favoratus etiam a sancto sene episcopo Valerio, monasterium in eremo a gentibus segregatum, multo labore fatigatus aedificavi, et cum longiori anxietate servos Dei per nemora habitantes in unum congregavi, et cum eis pariter vivere coepi, secundum modum et regulam sub sanctis Apostolis constitutam, omnia communiter habentes et possidentes, viventes in vigiliis et orationibus ultra id quod explicare possumus. Quorum fama ad aures sancti episcopi Valerii pervenit, et placuit sibi nos in eremo visitare, et stetit nobiscum tredecim diebus, donans mihi hortum amoenitatibus plenum in planitie positum. Et quia a gentibus segregatus erat locus, libenter illum suscepi, ut aedificarem etiam monasterium fratrum, quos tales inveneram, quales invenire desideravi. Quo aedificato, placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit me per gratiam suam, mihi dicere, Ascende superius; et sic cum molestia et cum grandi anxietate factus sum episcopus presbyter. Et quia cum fratribus meis, ut hactenus feceram, semper corpore habitare non poteram, propterea intra domum episcopi vos clericos habere volui, et mox vobiscum secundum formam apostolicam vivere coepi. Placuit autem vobis omnibus unum in Deo sentire, et omnia communiter possidere. Haec autem facere voluistis non coacte, sed sponte, et usque ad mortem vivere sine proprio profiteri voluistis. O presbyter, attende, et vigilanter attende, quod promittere tuum fuit, sed dimittere non est tuum. Alligatus es uxori, noli jam quaerere solutionem. Absolutus es ab uxore, noli jam quaerere uxorem, quia mecum habes causam. Ligasti te mihi, numquid te compuli? numquid te rogavi ut venires? numquid applausi promittens haec et illa? Absit omnino. Igitur esto fidelis, et dabo tibi coronam vitae. Noli mihi resistere, sed esto usque ad mortem obediens. Noli mihi resistere, quia omnis potestas a Deo est, et qui potestati resistit, Deo resistit. Non tamen veni, ut potestatem super vos haberem, sed tantum ut cum fratribus meis viverem in solitudine. Ecce nunc episcopus sum, et pauperem me esse non erubesco. Quare? Quia paupertatem servare promisi. Cavete igitur ne me pauperem derelinquatis. Pauperes mecum esse voluistis; cavete ne a divitiis capiamini. Voluntas mea fuit, ut semper toto affectu pauperes simus. Quod et si non fuerimus, haec paupertas quam foris gerimus, non paupertas, sed grandis miseria existimanda est. Nolite ergo mihi resistere, quia omnis potestas a Deo est. Non etiam contemnendae sunt potestates, sive mundi, sive Ecclesiae sint: quia omnes a Deo ordinatae sunt. Nam Dominus cum leprosos curasset, eos ad potestatem misit, dicens: Ite, ostendite vos sacerdotibus (Luc. XVII, 14). Et ad Samuelem, cum sperneretur a Judaeis, ait Dominus: Non te spreverunt, sed me (I Reg. VIII, 7). Et ad Moysen: Homo quicumque fecerit superbiam in sacerdotem, aut in judicem, morietur (Deut. XVII, 12). Cavete ergo, sacerdotes, ne aliquis vestrum audeat insurgere contra praepositum vel presbyterum, qui omnium vestrum curam gerit. Ipsi enim positi sunt in Ecclesia ad nostram utilitatem, ut provideant quid agere debeamus, ut etiam pro nobis rationem Deo reddant, et unitatem Ecclesiae custodiant: de qua Dominus nos voluit esse sollicitos, ne tanquam oves non habentes pastores per diversos errores ab unitate fidei divisi essemus. Sicut enim unus est Dominus et unus pastor, sic et unum ovile esse voluit. Propterea noluit Dominus scindi tunicam inconsutilem quae integra erat, quia non patitur Ecclesiae violari unitatem. Ideo Paulus ait; Obsecro, fratres, per nomen Domini Jesu Christi, ut non sint in vobis schismata; sed servate unitatem spiritus in vinculo pacis (I Cor. I, 10). Nam sicut multi radii procedunt ab uno sole, et tamen unum lumen est; ita et nos multi ab uno capite procedentes, omnia pacifice et communiter possidere debemus. Insurgunt enim frequenter inter nos tempestates inimicorum, volentium nostras concordias dissipare, et discordias seminando unionem pacis exstinguere. Aggrediuntur nos frequenter leones teterrimi, ut caput feriendo, membra saltem moveantur terrore. Et, quod gravius mihi est, non solum a malignis spiritibus saepe mala patimur, sed etiam a domesticis dilaniamur; et frequenter pejora sunt intrinseca bella a quibus non cavetur, quam forinseca quae praevidentur. Ecce enim Abel justus a domestico fratre occiditur, Esau fratrem fugientem persequitur, Joseph a fratribus venditur, et a discipulo Salvator traditur. Haec omnia mala facta sunt, quia obedire neglexerunt. Similiter hoc accidit Januario nostro, qui columna obedientiae et paupertatis inter nos esse videbatur, cujus perditionem frequenter flere et ululare debemus. Nam ad nos cum lacrymis venit, et paupertatem quamdiu viveret servare promisit: et tamen vineam et agrum nobis ignorantibus in saeculo possidebat. O professio mortifera! o proditoria promissio! Ore dicebat quod corde odiebat. Sanctum credebamus, qui omnibus pejor erat. Et sic annis undecim et amplius Januarius noster, ut vidistis, et audistis, male vixit, et male moritur. Quare vel quomodo male vixit? Quia quod suum erat, secrete tenuit. Quomodo etiam male moritur, nisi quia in fine se non cognovit, et obstinatus in suo sensu nobis testamentum fecit, et filium quem habebat in saeculo ditavit? O utinam saltem in fine hoc nobis dixisset, ut orantibus nobis veniam impetrasset: sed nec confessus fuit, nec eum fecisse poenituit; propterea de meis non est, nec dum viveret erat. Ligate igitur manus cadaveris ejus, ponentes in panno ligatos centum et undecim siclos, quos in pariete cellulae retinebat, flentes et dicentes, Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Non enim licet nobis servis Dei eam collocare vel ponere in victu vel in vestitu vel in opere monasterii, quia pretium damnationis est. Eia igitur, sacerdotes Dei, cavete ne deficiatis in tentationibus, cavete ne rebelles mihi sitis publice vel occulte. Sitis mihi fideles, sitis mihi et obedientes. Et si vobis grave est et molestum, egredimini foras, pergite ad fratres meos, et discite ab eis, quia mites sunt et humiles corde, pauperes spiritu et filii obedientiae. Egredimini foras, et quid estis, et quid ipsi sint considerare vos volo. Numquid et vos tales estis quales et ipsi sunt? O utinam tales essetis, quales et ipsi sunt! Vos enim voratores, et ipsi summae sobrietatis; vos discursores civitatis, et ipsi visus hominum fugiunt; vos impudici, et ipsi casti; vos derisores, et ipsi ferventissimi oratores; vos pellibus cuniculorum vel variorum ornati inceditis, et ipsi ovino colore nigerrimo asperrimoque induti sunt, praeter ea quae intrinsecus sunt. Vos delicate pasci summe curatis, carnes varias affectantes; et ipsi postquam eremum intraverunt, nunquam carnes sumpserunt. Vos vina electa et inebriantia quaeritis; et ipsi pusillum aquae recipiunt. Vos balteis militum mundo apparere desideratis; et ipsi zonis camelorum renibus succincti more Eliae et Joannis sunt decorati. O vinea mea electa, ego te plantavi, cave ne convertaris in amaritudinem; te deprecor, ne me pauperem dimittas, et Januarium divitem sequaris. O vinea felix, cujus botrus summe pertimesco ne sit in fine amarissimus; o quid faciemus tunc in die illa calamitatis, in qua Deus Pater dicet Filio, Voca operarios, et redde illis mercedem (Matth. XX, 8)? Tunc ante judicem audietur vox rebellionis vestrae quid promiseritis, et quomodo ea servare voluistis. Fugere mundum, et quae mundi sunt contemnere promisistis; et ecce jam rebelles totis affectibus in mundanis praeoccupati estis. Cur ergo murmurastis, si in his paschalibus diebus praesentialiter vobiscum non fui? Placuit enim mihi segregare me a vobis, et pergere ad fratres meos in solitudine, quos, ut frequenter dixi, tales inveni quales invenire desideravi. Cur ergo turbamini? Numquid ipse vere pauperes? Numquid obedientes? Numquid mundum et pompas ejus conculcaverunt? Numquid in forma vivendi vos multo tempore praecesserunt? Numquid vere fratres mei et patres sunt? Numquid per eorum exempla ad viam veritatis perveni? Numquid eos semper dilexi, et eorum sanctam conversationem semper desideravi? Numquid etiam per Simplicianum Liguriensem in fide instructus sum? Cur ergo murmuratis? Cur de mea absentia dolorem habere ostenditis? Facite quae placita sunt mihi; et tunc, ubicumque fuero, vobiscum ero usque ad consummationem saeculi. Decreveram enim cum eisdem rusticanis meis in charitate humiliter habitare usque ad festum sanctae Ascensionis Domini, nec ad vos redire optabam, quousque vos emendatos esse cognovissem. Sed quoniam Fortunatum adversarium ad partes occulte velut lupum pervenisse jam sentio, ideo compulsus reversus sum ad vos cupiens illum videre, et cum eo pariter disputare, et illum conculcare Domino auxiliante, qui totis viribus dissipare conatur et jugulare filios, quos peperi in visceribus charitatis. Orate igitur, et nos vobiscum orare volumus, desinentes de mea absentia amplius litigare. Orate et nolite deficere, ut Fortunatum Manichaeorum presbyterum, sicut publice sanctae fidei christianae insidiatur, ita et nos cum suis Dei gratia coadjuvante publice eum superare possimus. Orate sine intermissione, ut manere digne possitis in vocatione clericorum, qua per gratiam Dei vocati estis: ut dum vocabimini ad mercedem in die novissimo, non sicut ficus absque fructu maledicamini et succidamini, et in ignem mittamini, tanquam destructores legis terram occupantes et pereuntes in iniquitatibus vestris. Adjuvet autem vos ipse Deus ad perficiendum mirabilia de lege sua, qui est benedictus in saecula. Amen.
SERMO VI. DE MISERICORDIA.
Fratres charissimi, annuntio vobis gaudium magnum, quoniam Fortunatum Manichaeorum presbyterum Dei gratia superavimus, et obstinatus in suo sensu velut alter filius perditionis a plebe nostra recessit confusus. Post cujus recessum baptizavi fere sexaginta paganos, qui sibi aliqualiter adhaerebant. Et ecce modo reversus sum ad vos, cupiens perficere opus quod incoepi. Beati igitur misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). O si diligenter consideraremus misericordiam Dei, in nobis possemus habere formam miserendi. O fratres, quid Christum incarnavit, nisi misericordia? quid eum subjecit nostrae miseriae, nisi sola clementia? O beata misericordia, quae sola commercium nostrae salutis agnovit! Sola enim misericordia ad Deum dirigit hominem, sola ad Deum deducit hominem, sola Deum deducit ad hominem. Haec est sola mediatrix adversos consolans, haec disjunctos copulat, haec sola Deum humilians nos sublimat. Quam pia fuit Dei descensio, ut inde nostra esset gloriosa assumptio! O grandis misericordia, o infinita misericordia, tu sola potuisti Deum de coelo ad terram trahere, nos de exsilio ad regnum erigere. O magnum misericordiae vinculum, quo Deus ligari et potuit, et homo ligatus vincula disrumpit! O monache, si tuam considerares miseriam, in opere Dei erga te non invenires nisi misericordiam. Misericordia est si flagellat ut emendet, si a peccato per tribulationem liberat, si hypocritas et tyrannos regnare permittit. Haec enim omnia Deus cum misericordia facit, cupiens nobis vitam aeternam donare. Attendite ergo, fratres, attendite: nam in pastore vel judice debent esse simul misericordia et justitia. Misericordia enim sine justitia destruitur, et in crudelitatem convertitur. Et justitia sine misericordia numquid accepta est apud Deum? Absit. Justis enim et injustis, beatis et damnatis misericordiam cum justitia semper agit Omnipotens: quia beatis dat gloriam, quam non merentur habere quibuscumque bonis commissis; et malis dat poenam, quam majorem merentur habere de malis commissis. Estote ergo, fratres mei, misericordes, sicut Pater vester misericors est. Estote misericordes, pensantes quantum Moyses in misericordia floruit propter populum, pro cujus salute petiit deleri de libro vitae; et quanto iterum zelo rectitudinis, cum obtinuisset veniam, ait ad populum, Ponat vir gladium super femur suum (Exod. XXXII, 27). Ecce qui vitam omnium cum sua morte petiit, paucorum vitam gladio destruxit, intus igne amoris, et foris accensus zelo justitiae et severitatis, utrobique fortis: legatus tamen populi apud Deum precibus, et causam Dei apud homines gladiis admonendam allegavit. Studeamus igitur, fratres mei, misericordiam, dum vivimus, rapere. Cibetur a nobis esuriens, vestiatur a nobis nudus, recipiatur a nobis peregrinus, consoletur per nos pupillus, visitetur a nobis infirmus, sepeliatur a nobis defunctus. Ista enim sunt opera misericordiae, de quibus interrogari debemus in die novissimo. Sed dicetis, Ecce in eremo sumus, pauperes videre non possumus et orphanos; pupillos et viduas quomodo consolari valemus; mortuos sepelire quomodo possumus? O fratres mei, bene scio vos in eremo esse, nec pauperes vos videre credo, nec vos monasterium exire cupio, ut matres vel proximos consolari possitis. Quam plures enim cognovi pro hac causa monasterium exivisse, qui tamen ad monasterium nunquam reversi sunt? Sub specie enim boni multa mala fiunt. Ecce enim diabolus dicit: O monache, an ignoras tuam matrem dolere? Ecce nuper maritum amisit, filium sepelivit, possessionem perdidit, infirmatur ad mortem nec vult forsitan confiteri. Quid in eremo agis? quid cogitas? Surge velociter, egredere monasterium, ingredere civitatem, penetra domos parentum, exerce in eis opera misericordiae: hoc enim Deus vult, hoc fieri praecipit. Dum enim servus Dei hoc cogitat, aliquando exit monasterium credens bene facere. Et ecce dum appropinquat, mater filium osculatur, pater amplectitur, fratres applaudunt, dicentes, Noli nos derelinquere: fratres enim sumus, pater noster antiquus est, tibi incumbit familiam regere; quid ergo amplius ad monasterium redire praesumis? Et sic audiendo consentit, et consentiendo remanet, et remanendo omnibus pejor efficitur, et quidquid boni fecit, amittit. Cavete igitur, fratres mei, cavete a malitia diaboli: exercere tamen vos volo opera misericordiae. Etsi in saeculo non habitatis neque inter gentes, exercere tamen opera misericordiae bene potestis, orando, obsecrando et deprecando pro orphanis et pupillis. Si hoc non videtur vobis sufficere, pensare debetis quomodo centum et plures in monasterio simul habitatis, et saepe infirmamini, et saepe a diabolo affligimini, saepe patimini, numquid et saepe morimini? Exercere ergo potestis etiam inter vos opera pietatis. Sed dicet quis ex vobis, Patrem in saeculo habeo; et ego usque ad mortem in monasterio vivere Deo promisi. Ecce enim pater infirmatur, non potest sine me vivere. Quid ago? quid eligo? Si exire, votum frango; si stare, patrem mori permitto. Quid ergo? O fratres, attendite quid agere debeatis, sicut pro nunc mihi occurrit. Nam si pater alicujus sine filio monacho vivere nullatenus potest, procurare debet filius quomodo de bonis monasterii patri subveniatur. Et si monasterium impotens fuerit, filius toto affectu videat quomodo patri non deficiat. Et si non viderit, cum Dei benedictione monasterium de licentia majoris exeat, et verbo et opere patri subveniat, ut non deficiat ex negligentia, nec votum frangere credat: quia si post patrem vivendo remanserit, statim ad pristinam vitam redire non pigeat, sancte et juste vivendo, sicut inceperat, et tanto fortius, quanto senserit se plus in paterno ministerio ultra necessitatem gravatum. Nullus igitur erit, qui se a misericordia excusare possit: nec dives, quia habet; nec pauper, quia calice aquae frigidae non caret; nec monachus, quia saltem orare debet. O homo qui crudelis es in alterius justitia, te ipsum prius agnosce. Nam si bonus es, o monache, cadere faciliter potes: si dives es, donum fortunae est, non naturae: si sanus es, ecce infirmitas instat: si sapiens es, non habes constantiam. Igitur circa omnes, tam circa sapientes quam insipientes, tam circa sanos quam infirmos, tam circa nobiles quam ignobiles misericordiam habe. O homo, quid de te erit, si tuus clemens et pius fuerit, et tu misericordiam ignoraveris? Pascatur, fratres mei, misericordia inter vos, non tamen ex negligentia, non tamen ex pusillanimitate, non ex indiscretione, non ex animi infirmitate; sed omnibus modis sit circumspecta, ut sic suum retineat proprium, quod justitiae non auferat debitum. O monache, vide sancti Joseph misericordiam, quae fratrum suorum est oblita injuriam. Eligite, fratres mei, David clementiam, qui filii persequentis deflebat dementiam. O monache, si clauseris viscera misericordiae indigenti, omnino claudetur tibi janua Christi. Haec est enim porta Domini, et justi intrabunt in eam. Haec Novum Testamentum illuminat, et Veteris rigorem exterminat. Hoc est lignum quo Moyses aquas dulcoravit: hoc est sal in quo Elisaeus aquarum sterilitatem exterminavit: haec est farina, qua Elisaeus mortem quae in olla erat exstirpavit. Hoc est oleum, quod Samaritanus infudit vulnerato. Hoc est Jordanis, quo curatur lepra Naaman Syri. Haec sola virtus est, quae dividit inter crudelem et pium, regem et tyrannum. O monache, ubi esses, si tibi Dei misericordia non subvenisset? Si enim Deus tecum ageret districta sententia, non posses cogitare poenam, quae responderet tuis demeritis. Omnia ergo attribue Dei misericordiae, et a simili misericordiam expendas in usum proximi; ut non sis avarus in miserando, cum sis expertus largitatem in Deo. Amate ergo, fratres mei, misericordiam, quia nunquam vidi pium hominem mala morte finiri: quam misericordiam faciat vobiscum Deus. Amen.
SERMO VII. DE OBEDIENTIA
Fratres mei dilectissimi, obedire oportet Deo in omnibus, si salvari cupimus in eremo. Et si difficile nobis videtur, considerare debemus obedientiam Filii Dei, et nostram deponere contumaciam non differamus. Ipse enim Dei Filius obediens fuit usque ad mortem crucis: et nos contemnimus ejus obedire praeceptis? Christus enim obediens fuit usque ad mortem, non pro sua, sed pro nostra utilitate . Estote ergo non pro sua, sed pro vestra utilitate sibi obedientes. Ecce enim, fratres, angelus in omnibus obedit Deo; et tu qui cinis es, contradicis Deo? Insensibilia obediunt Deo, et tu rationalis resistis Deo? Sol a sua semita non deviat, nec luna, nec stellae; omnia enim coelica suis indulgent officiis; tu vero Dei voluntati quasi in omnibus resistis. Ad nutum Dei campi floribus decorantur, terra imbribus fecundatur, frondibus crispatur silva, in nemore citharizat avicula; omnia Deo obediunt, et solus homo Dei voluntati resistit. O monache, lege quod dicitur, Melior est obedientia quam victima (I Reg. XV, 22). Quae causa est, nisi quia in victimis aliena immolatur caro, sed in obedientia voluntas propria et caro mactatur? Estote ergo, fratres mei, obedientes, ut Deum placare possitis de peccatis commissis. Tanto enim citius placat homo Deum, quanto repressa arbitrii sui superbia gladio praecepti se immolat.
Cavete tamen in obedientia, fratres mei; sub ipsa enim potest latere fel draconis sub specie mellis, lupus sub pelle ovina: in potu enim dulci venenum saepe latitat, et in olla saepe mors ponitur. Attendat ergo qui praecipit, et qui obedire intendit, quod obedientia sit honesta, et omni discretione decorata. Nam si discreta non fuerit, crudelitas existimanda est: si honesta non fuerit, nullatenus obedire debemus. Verbi gratia, si nobis praecipitur, quod Deum non diligamus, vel quod Deum odio habeamus, numquid obedire debemus? numquid vel ipse Deus hoc praecipere potest? Honesta igitur, fratres, debent praecipi et justa: et si honesta vel justa non fuerint, nullatenus obedire debemus, etiamsi apostolus nobis hoc indicaverit. Tenete igitur, fratres mei, et in cordibus vestris alligate, quod obedientia sine discretione cassa est, et venit, non ex parte obedientis, sed praecipientis: et obedientia honestate privata, superbia est, et venit ex utriusque parte, consentientis et praecipientis, et in die novissimo pari poena punientur. Custodite quid praecipitis, cavete et ponderate quid imponitis. Verum quotiescumque obedientia honesta et justa non fuerit, toties ad irregularitatem se devenisse pastores agnoverint. Obedientia igitur, fratres mei, tunc vera, tunc sancta, tunc meritoria est, quando ditata est discretione, honestate, justitia et humilitate. Istae enim sunt sociae sanctae obedientiae, sine quibus omnis obedientia vana est et inutilis. Haec est illa obedientia quae concordiam conservat in Angelis, pacem nutrit in monachis, tranquillitatem generat in civibus. Haec est illa obedientia, sine qua respublica stare non potest, sine qua familia aliqua regi non potest. O quam enorme vitium, quod obedientiae contrarium fuit! Per hoc diabolus coelum perdidit, per hoc homo paradisum amisit, per hoc Saül regnum, per hoc Salomon amorem divinum. O sancta Dei sponsa obedientia! tu perfecta scala es qua coelum ascenditur, tu quadriga qua Elias vectus est in paradisum, tu porta paradisi fidelibus, et clausura reorum. O sancta obedientia, tu humilitatem nutris, tu patientiam probas, tu mansuetudinem examinas. Estote ergo, fratres, cum Abraham obedientes, reddentes quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Tunc vero reddimus Caesari debitum suum, quando duliam praelatis nostris reddimus. Haec enim dulia consistit in reverentiae exhibitione et dilectione. Hoc autem facere debemus non solum pastoribus, sed et sanctis Dei; et tunc reddimus per obedientiam quae sunt Caesaris Caesari. Sed tunc reddimus quae sunt Dei Deo, quando in latria perseveramus: hoc enim soli Deo congruit. Haec enim consistit in oratione, et gratiarum actione, et cultus exterioris exhibitione, et interioris mentis devotione. Quod facere nos et perseverare nobis Deus praestare dignetur in aeternum benedictus Amen.
SERMO VIII. DE PERSEVERANTIA.
Fratres mei, sicut ait Apostolus, Non potest coronari, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5). Nullus enim legitime certat, nisi qui in campo usque ad finem certat: et si certat usque ad finem, legitime certat: ideo merito coronatur. Non est igitur magnum bonum, inchoare quod bonum est; sed consummare, hoc solum perfectum est. Multi enim multa aggrediuntur, sed deficiunt in via: multi exeunt in desertum, sed pauci perveniunt ad terram promissionis. O fratres mei, non taedeat incipere magna, nec fastidiat tenere inchoata; scientes quod perseverantia informat meritum, colorat boni propositum, remunerat currentem, coronat pugnantem, ducit ad bravium, conducit cunctos ad portum. Haec est tunica talaris sancti Joseph, usque ad finem contingens. Haec est tunica sacerdotalis usque ad pedes perveniens. Haec est cauda hostiae, quam tenemur Deo reddere et offerre. Haec est calcaneum bonae operationis, quod contra serpentis morsum debemus observare. Haec est virtus, quae Deum ligat. Haec est quae omne bonum informat. Haec est perseverantia, qua laureantur martyres, qua virgines coronantur, qua sacerdotes sublimantur et confessores. Haec est vestis sine ruga, tunica sine macula, bonitas sine malitia. O monache, qui bene incoepisti vivere, cave ne ad tempus virescas; cave ne feno compareris, quod nunc nascitur, et statim marcescit. Laboremus ergo, fratres, et laborantes perseveremus: laboremus, ut perseverantiam habeamus. Laborent monachi omnes, ut retineant: laborent virgines, ut informent: laborent viduae, ut in ipsa perseverent. Attendite tamen, fratres: nam diabolus quandoque servos Dei ad bonum invitat et conducit, ut de bono gravius eliciat malum. Contra hunc diaboli insultum sola valet perseverantia, ut bono fine bona concludantur initia: ut principium medio, medium ne discrepet ultimo. Bonum enim inchoatum cum malo fine concludere, quid aliud est quam monstruosas res conficere? Illa enim actio quasi chimaera est, quae initium habet a ratione, sed finem a sensualitate. Cum enim sic agitur, humano capiti cervicem pictor equinam jungit, et superinducit infructuosas plumas. Cave ergo, o monache, ne actio tua monstrum pariat. Enormis enim erit fetus ventris, si capiti non correspondeat finis. Quidam enim habent initium bonum, quorum vita monstrum est mirabile quasi hominis praetendens caput; sed medium in luxuriam descendit, ventremque ovinum habet, et ad ultimum in rapacitatem lupi pedes ostendit. O monache, quid tibi prodest bonum inchoare, et non finem includere? Si bonum virtutis amittis, damnum incurris, et grande supplicium promereris. O quam melius tibi fuisset, viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retro ire per inconstantiam! O monache, levis reputaris per tuam apostasiam, cum Juda incurris mentis instabilitatem; postponis Deum, amittis amicos, spem perdis, odio a cunctis haberis, et velut omnibus pejor apostata comprobaris in vita. O monache, attende quia nisi perseveraveris, morte morieris. Igitur si incoepisti aedificare, perfice; si non incoepisti, incipe. Si obtulisti florem juventutis tuae diabolo, saltem faecem senectutis tuae immolare non differas Christo. Ipse enim misericors est, et recipiet te libenter, et dabit tibi stolam candidam, et annulum in manu tua, et calceamentum in pedibus tuis: et tunc, inveterate olim diebus malis, renovabitur ut aquilae juventus tua durans in aeternum. Incipite ergo, fratres mei, et perseverate, reducentes vobis ad memoriam a quanto bono recessit Judas, et quomodo ferventer bene agere coepit, lingua vobis exprimere nullatenus possem; quomodo tamen perseveraverit, scitis. Ecce Salomon per inconstantiam corruit: sic et Saül, sic et multi alii: quia multorum incipere fuit, sed perseverantium parvus est numerus. Cavete ergo quomodo caute ambuletis, considerantes quod qui se existimat stare, videat ne cadat. Felix ergo est, qui perseverat bene facere usque in finem. Quod donum praestet nobis ille qui pro nobis mori dignatus est. Amen.
SERMO IX. DE IRA ET ODIO.
Fratres mei dilectissimi, sicut omnium habere memoriam, et in nullo errare, non humanitatis, sed deitatis solum est; ita turbari, pati et oblivisci solum humanitatis est, non deitatis. Nam Deus non mentitur, ut homo; nec, ut filius hominis, irritatur. Humanum est ergo, fratres mei, turbari et irasci; et iram incurrere, bonorum et malorum communis est conditio: sed in ira vel odio perseverare, diabolicum est. Ideo vos qui spirituales estis, maxime attendere debetis, ne ira in sinu stultorum requiescat. Fatuus enim statim iram suam indicat. Fortiter tamen spiritum irascibilem continere, magnae prudentiae et perfectionis est. O monache, noli irasci: nam nomen et habitum sanctae religionis in hac vasta solitudine portamus. Custodite igitur vos ab omni turbatione: non enim decet servos Dei turbationem incurrere. Numquid enim proderunt vobis vestra jejunia, vestra abstinentia, vestra sacrificia? Ab ira denique, fratres mei, procedit rancor, a rancore odium, quod est ira inveterata in animo: inde nascitur homicidium, et si non opere, saltem voluntate: inde contumelia; inde detractio, inde suspicio et injuria, quae sunt opera carnis et diaboli. O monache, depone iram, destrue rancorem, mitiga furorem; ne filius perditionis efficiaris. O quam melius esset monacho, in saeculo vivere pacifice, quam in monasterio cunctis bonis ornatum in ira et furore litigare, et odium in corde tenere! Nec Deum laudare, nec ab eo exaudiri meretur, qui odium servat in corde. Qua fronte, o monache, quo affectu, qua devotione a Deo potes veniam postulare, si fratrem dum odis, petis quod tibi dimittat sicut et tu debita dimittis? Crede igitur mihi, quod tantum tibi dimittet, quantum et tu dimittis alteri. Dimittamus ergo, fratres mei, iram, quae recte significatur per Lazarum quatriduanum fetidum: quia qui iram in corde portat, infamiae fetor statim eum corrumpit. Si ergo ira in animo nascitur, mox refrena eam, allide eam ad petram, suffoca eam exemplo tui Salvatoris, qui percussus in una maxilla, mox praebuit alteram. Nam si hoc prior ipse non fecisset, mihi facere non praecepisset. Eia ergo, fratres mei; discite ab illo qui dixit se esse humilem et mitem: discite opere, quod saepe legistis ore. Sol non occidat super iracundiam vestram. Si enim frater tuus in te peccaverit, vade ad eum, invita eum ad pacem, da ei osculum; et lucratus es fratrem. Tu vero qui offendisti, non differas pergere, non differas fratrem reconciliare, vade ad eum, et pete veniam. Et si verbo offendisti, et tu verbo reconcilia; si facto, quod Deus avertat, placa eum facto. Sic enim decet servos Dei facere, sic decet eos daemones expellere, et sanctos Angelos introducere. Nam ubi ira regnaverit, ibi omnino princeps diabolus erit, nec inde aliquid boni exire poterit. Fugiamus igitur iram, fratres mei, quae rationem suffocat, mensuram justitiae ignorat, solem justitiae nescit, amicitias rumpit, de facili aufert pacem, mentis sapientiam calcat, sapientes infatuat, monachos deviat, sacerdotes suffocat, castitatem evacuat, gravitatem in pastoribus dilacerat. Nec ira repletus, consilii potest esse capax. O monache, intuere caput tuum; nam in cruce positus pro suis crucifixoribus exoravit. Et primicerius martyr Stephanus pro suis lapidatoribus genua flectendo clamavit, Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Sed si non tantae perfectionis sumus, ut bonum reddamus pro malo, saltem pro malo malum non reddamus. Non tamen per pusillanimitatem remittendae sunt injuriae, sed per sapientiam quae est in Christo Jesu. O quanta, fratres mei, hujus peccati labes! O quam grandis et lata miseria tam corporis quam animae! nam corpus quietem, et alacritatem amittit; sed et anima vitam perdit aeternam. Veniunt enim et revertuntur ad nos per iram pristina peccata; et sic confundimur et damnamur. Nos vero, fratres, qui christiani veraciter sumus, relinquamus vindictam illi qui ait, Mihi vindictam, et ego retribuam (Hebr. X, 30). Quidquid enim ad te pertinet, dimitte illi. Numquid non ipse mirabiliores vindictas facit, quam nos imaginari possumus? Non tamen hoc sibi petere debemus, aut affectare, sed pro eis mente et puro corde orare. Nam dum nostras injurias facere petimus, quod Dei est usurpamus. Orare tamen sine intermissione debemus, ut vindicet sanguinem suorum servorum, non ad damnationem, sed ad correptionem, qui est benedictus in saecula. Amen.
SERMO X. DE PURITATE CONSCIENTIAE, ET VIRTUTE SPEI.
Ad spirituale gaudium hodierna die, fratres dilectissimi, intendo vos invitare. Quod quidem gaudium non operatur divitiarum copia, non fallax mundi gloria, non prolis fecunditas, non corporis sanitas, sed conscientiae puritas. O felix sanctae conscientiae jucunditas! O felix conscientiae puritas, quae vermem interiorem excludis, quae a carcere doloris liberas rationem, quae ab omni immunditia purgas mentem! O mens sancta, paradisus deliciarum, variis bonorum operum virgultis consita, variisque virtutum floribus purpurata, et suaviter coelesti gratia irrigata! Haec est, fratres mei, paradisus, in qua plantatur lignum coelestis sapientiae. Haec est thalamus Dei, palatium Christi, habitaculum Spiritus sancti. Haec est thronus Salomonis, lectus sponsi coelestis, in quo ipsa conscientia bona optime delectatur, et requiescit cum sponso. O conscientia, in te et tibi occurrit Rebecca cum Isaac veniente de agro. In te delectatur Jacob cum Rachelis conjugio: in te Sunamitis Abisag regem David jucundis fovet amplexibus. O conscientia sancta, in terra adhuc es, et in coelis habitas! Gaude, o anima sancta, sancta conscientia decorata; gaude in coelesti et aeterna gloria. In ea, fratres charissimi, Magdalena illa ignifera, Christo pretiosa offert unguenta. Ibi Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Eia ergo, fratres mei; si ad hanc gloriam cupimus pervenire, praedictam nostram conscientiam diligenter nunc discutiamus, et ibi litteram luxuriae perlegamus, apicem superbiae necnon avaritiae et invidiae perspiciamus; et deleamus ea per confessionem, per cordis contritionem, per veram satisfactionem: et tunc merebimur per gratiam adipisci gloriam illam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae Deus praeparavit diligentibus se. O fratres mei et laetitia cordis mei, festinemus ingredi hanc sanctam sanctorum. Tunc habebimus bonum, quod non perdemus; perfectum bonum, quod non amittemus. Amare tamen debemus, si ad hanc gloriam pervenire cupimus, tentationes, fames, tribulationesque singulas. Nam sicut in fornace purgatur aurum, sicut lima purgat ferrum, sicut flagellum separat a grano paleam; sic in fornace tribulationum patientia exercetur, fortitudo roboratur, constantia solidatur, spes ad coelestia invitatur. O spes sanctorum et turris fortitudinis eorum, quae non confundis, sed te exspectantibus gratiam infundis; non caecas, sed illuminas; non famelicas, sed reficis. O felix spes coelestis, tu timorem saeculi expugnas, consolationes mundanas exstirpas. Per te timor non augetur, per te falsa cupiditas non somniatur, per te luxuria conquassatur, per te superbia humiliatur, per te invidia non dominatur, per te cuncta vitia terminantur. O spes coelestis curiae, in te regnat charitas, quae credit omnia quae ad salutem pertinent, omnia sperat quae promissa sunt. O fratres mei, quis hominum potest mentem servorum Dei infirmare, si apud Deum coelestis curia pro eo allegat? In quo nocebunt ei tyrannorum fulmina? fortunae praecipitia quid agent? O spes, tu cogitationes dirigis, tu in charitate altitudinem ponis, ut in ea perseveremus usque ad mortem, tu in charitate latitudinem extendis usque ad inimicum. O spes coelestis gloriae, per te Patriarchae mala patienter sustinuerunt, per te Prophetae cuncta mala portaverunt, per te Apostoli ad mortem gaudenter perrexerunt, per te martyres afflicti sunt, per te virgines combustae sunt, per te confessores vituperati sunt, per te sacerdotes induti sunt, per te viduae castitatem astringunt, per te maritatae lumbos praecingunt, per te pupilli et orphani sperant ridere, per te pauperes sperant gaudere, per te peregrini sperant ad terminum et finem laboris pervenire. O spes, tu omnia portare facis dulciter et suaviter. Eia ergo, fratres mei, hanc amate, hanc tenete, non tamen sine timore: quia qui sperat et non timet, negligens est; qui autem timet et non sperat, depressus est, et descendit in profundum quasi lapis. A quo descensu liberet nos ille qui de coelo descendit, ut nobis vitam et ascensum donaret ipse Deus noster. Amen.
SERMO XI. DE LACRYMIS, COMPUNCTIONE ET POENITENTIA.
Scitote, fratres mei charissimi, quod post mundi gaudia sequentur aeterna lamenta; quia nemo potest hic et in futuro gaudere: ideo necesse est quod unam amittat, qui aliam voluerit possidere. Si ergo, o monache, hic gaudere cupis, scias jam te exsulem esse patriae: sed si hic ploraveris, patriae coelestis civis constitueris. Beati, inquit, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Sed dicet quis, Quid flere oportet, et quare flere debemus? Ego autem, filioli et fratres, dico quod flere debemus peccata quae commisimus. Iste fletus sit panis noster, quem quotidie comedere debemus die ac nocte. Flere etiam debemus populorum peccata, quasi nostra sint vulnera. Sic enim Paulus faciebat, dum clamabat, Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29)? Flere etiam debemus de dilatione regni aeterni; quod bene ostendebat ille propheta David, cum dicebat, Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5)! Istae enim sunt tres miseriae, quibus texitur liber Jeremiae, quibus plangit peccata animae, insultum miseriae, et dilationem patriae. Horum fletuum imbribus debemus irrigare terram mentis nostrae, ut pariat fructus bonorum operum diversosque flores virtutum. Isti quoque fletus sunt tres fluctus, per quos filii Israel transierunt ad terram promissionis. Vere peccatores de Aegypto vitiorum exeunt, mare Rubrum transeuntes, dum eorum hostes submerguntur, et vitia suffocantur. Vere cantant Domino gloriose, dum intrantes coelestem Jerusalem, deposita corruptibili veste, sanctis Angelis sunt sociati. O monache, fac igitur ut mens tua sit liber Ezechielis, in quo scriptae erant lamentationes et vae (Ezech. II, 9). O monache, ad has lamentationes te convertas, hos dolores amplectere cunctis diebus vitae tuae, flendo tua peccata, et non solum, ut diximus, tua, sed et proximi tui. Caveto tamen ne fleveris mortem corporalem alicujus, nec substantiarum amissionem, nec corporis infirmitatem. Omnia enim necessaria sunt evenire, omnia haec valde communia. Ponas ergo te in Dei voluntate, relinquens sibi omnia, et ipse te reducet et conducet: quidquid tibi acciderit, libenter suscipe, Deum in omnibus lauda, omnem honorem sibi exhibeas, gratias ei solvendo. Quotidie fleas peccata quae commisisti, et quae committere proximos videas, quasi tua sint vulnera. Sic enim peccatrix illa Maria non solum in domo Pharisaei, sed etiam post adventum sancti Spiritus hoc idem ardenter perfecit. Semper enim dolebat, semper in vita sua flebat quae commiserat. Sic fecit et Maria mater Domini, quae dum juxta crucem staret, non sua peccata flebat, quia nullum peccatum habebat; flebat autem non tantum filii passionem, sed et Judaeorum damnationem. Sed dices: Mortuum fratrem vel amicum video, naturalis infirmitas me invitat ad planctum. Ego autem dico tibi, monache, tempera luctum tuum. Non enim tuum est mortuos flere, sed saeculi. Non tamen prohibeo lacrymas naturales, quas naturalis necessitas exprimit. Nam multi lacrymas fundunt, et quamvis natura nos ad hoc frequenter invitet, animus tamen sapientis immobilis perseverat. O tu qui sapiens videris esse in saeculo, cave ne consentiat animus tuus mortuos deplorare. Stude ut luctus vincatur ab animo. Cave ne absorbeatur animus tuus ab infirmitate mentis. Extenuet Spiritus carnem, ratio sensualitatem. O monache, si mors imminet, noli dolere; praepara te, ut mortem timere non possis, ut post mortem vivere incipias, qui ante mortem moriendo vivebas, vel vivendo moriebaris. Cupis ergo, o monache, semper vivere? Depone fletum pro terrenis, noli plorare quae mundi sunt, et quae necessaria sunt evenire. Depone omnino fletum pro terrenis, et assume lamentum pro coelestibus. Beati, inquit, qui lugent (Matth. V, 5); Beati qui fletis, quia ridebitis (Luc. VI, 21). Diligamus, inquam, lacrymas, quia suaves sunt diligentibus Deum. Delectemur semper in hac vita, fratres mei, in fletu et lamento. Simus tantum proni ad lamentum et fletum, quantum fuimus ad culpam audaces. Qualis fuit nobis intentio ad peccandum, talis sit ad poenitendum devotio. Gravia peccata gravissimis lamentis indigent. Accipite, fratres mei, compunctionem; quia sanitas animarum est, remissio peccatorum est, sacrificium spirituale est, quod Deo summe placet. Holocaustum medullatum, cor peccatoris humiliatum et quotidianis lacrymis rigatum. O monache, punge oculum mentis, ut lacryma prodeat compunctionis. O compunctio, quam sancta et mirabilis praedicaris! Tu spirituale lavacrum es, tu flagellum Dei es per quod Deus mutatur, tu stimulus per quem Deus ad hominem inclinatur, tu ligamentum per quod Deus fortiter astringitur. O compunctio sancta et immaculata, sine qua adultis non valet Baptismus, sine qua ad judicium Domini corpus recipitur, sine qua infructuosa est omnis confessio, sine qua omnis satisfactio inanis est. O compunctio lacrymosa! o lacryma mentem purgans, intentionem fecundans, confessionem irrigans, animam sanctificans! Haec est lacryma sanctae compunctionis soror, quae motus illicitos exstinguit, paradisum aperit, infernum claudit, mundumque despicere in cunctis facit. O felix lacryma! tu carnalem cogitationem exstinguis, peccatorum morbos expellis, virus culpae evomis. O felix tabula, o vitalis navicula, per quam naufragus redire potest ad portum salutis! O aqua salutaris, per quam omne peccatum destruitur! O via, per quam ad paradisum gradimur! O spirituale conductum, per quod de invio ad viam transitur! O felix lavacrum poenitentiae lacrymarum, quod toties valet ad purgandum, quoties purgatione indiget cor humanum! Haec est, fratres mei, herba coelestis illius fullonis, qua vestes servorum suorum deturpatas a sorde quotidie purgat. Hoc est coeleste nitrum, quod de rore divinae gratiae decoctum, abstergit maculas peccatorum. Hoc est lixivium, quo interioris hominis caput optime abluitur. O lacryma, tu contra ruinas hominum suave solatium, quae passionis Christi es vicaria, contra peccatum ponens remedium, ut per te toties cogatur Christus mori, quoties labitur homo in abyssum peccatorum! O monache, ergo a lacrymis quis continere se poterit? Intremus, obsecro, conscientias nostras, discutiamus eas; et si risimus in juventute, saltem in senectute fleamus, cogitantes quid Christo et quid diabolo tempore nostrae juventutis persolvimus. Et si antequam ad eremum pervenimus, visus nos incurvavit per concupiscentiam, si guttur per gulam, si auditus per enormitatem verborum vel spontaneam detractionis audientiam, si lingua claudicavit in verbo, si olfactus erravit in odoramento, si tactus fefellit in suavitate, si gressus ad furtum, si in his vel aliquo istorum inveneris culpam, ablue culpam per lacrymam: juxta quantitatem sordis mensura lacrymas, assumendo poenitentiam, quae mater est omnium bonorum. Timor autem qui poenitentiam concipit, compunctionem parit. Poenitentia illa digna et bona est, quae peccata peracta deplorat sic, ut deplorata iterum non committat. Quid ergo poenitentia est, nisi ante acta deflere, et flenda iterum non committere? Nam qui sic peccata deplorat, ut iterum peccata committat, adhuc poenitentiam agere ignorat. Numquid et qui dissimulat, irrisor est, et non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet? Poeniteamini igitur, fratres mei, et poenitentes poenitentiam agite in fletu et lamento; ut digne ridere possitis in gloria beatorum. Amen.
SERMO XII. DE SUPERBIA ET HUMILITATE.
Fratres charissimi, ubi superbia fuerit, ibi et contumelia et discordia dominabuntur. Non ergo decet servos Dei in eremo constitutos superbos esse, sed humiles; non elatos, sed mansuetos, castos, benignos, et omnibus virtutibus ornatos. Cavete, fratres mei, et vigilanter attendite, ne superbia inflemini de bonis commissis: scientes quod superbia de Angelis bonis daemones fecit; sed humilitas homines similes Angelis constituit. Superbia gloriam de coelis dejecit angelicam: sed humilitas ad coelos ascendere fecit infirmitatem humanam. O fratres mei, cavete, ne orantes, legentes, stantes, vel sedentes, vel vigilantes dicatis ore vel corde, habitantes in cinere et cilicio cum Pharisaeo, Gratias tibi ago, Domine, quia non sum sicut caeteri (Luc. XVIII, 11). Haec enim solitariam vitam ducentes diabolo instigante saepe cogitant, saepe hoc dicere tentantur ab inimico servorum Dei. Potius enim volo vos eremum exire, quam talia dicere vel cogitare. Sed dum tentamini hoc asserere, vel de vobis ipsis hoc cogitare, mox clamate, mox ululate et dicite, Ego sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI, 7): et cum Publicano dicite, quibuscumque virtutibus sitis ornati, Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13). Attendat igitur Charitas vestra, quid dixerit Veritas nostra: Qui major est vestrum, fiat sicut minor; et qui proecessor est, sicut minister (Id. XXII, 26). O monache, quanto major es, tanto humilia te in omnibus; et invenies gratiam coram Deo et hominibus. O sancta venerabilisque humilitas, tu Filium Dei de sinu Patris descendere fecisti in uterum sanctae Mariae virginis. Tu eum fecisti involvi vilibus panniculis, ut nos indueret virtutum ornamentis. Tu circumcidisti eum in carne, ut nos circumcideret in mente. Tu eum fecisti corporaliter flagellari, ut nos liberaret a flagello peccati. Tu eum coronasti spinis, ut et nos coronaret suis aeternis rosis. Tu eum infirmari fecisti, qui medicus cunctorum erat, et solo verbo sanat universa, ut nos infirmos sanaret. O sancta humilitas, quam dissimilis es superbiae! Nam ipsa superbia, fratres, ipsum Luciferum de coelo dejecit: sed humilitas Dei Filium incarnavit. Ipsa superbia Adam de paradiso expulit: sed humilitas latronem in paradisum introduxit. Superbia gigantum linguas divisit et confudit: sed humilitas cunctos congregavit dispersos. Superbia Nabuchodonosor in bestiam transmutavit: sed humilitas Joseph principem Israel constituit. Superbia Pharaonem submersit; sed humilitas Moysen exaltavit. Haec est illa sancta humilitas, quae fecit nos privatos saeculo, quae fecit nos in conventu solitario omnibus virtutibus florere perfectis. Haec est illa sancta humilitas, quae philosophos tradidit in reprobum sensum, excaecavit Judaeos, suffocavit Paganos, inflammat Christianos, perimit obstinatos, dejicit potentes de sede et exaltat humiles. Sed superbia, fratres mei, non sic. Sed quid? Praelatos percutit, divites tumorosos efficit, religiosos decipit. Haec homines caecat, ne se agnoscant quid sunt. Haec fructum perdit operis, mentem hominis ligat; quia ab ea panditur omne malum. Haec est illa fervens olla quam Jeremias vidit (Jerem. I, 13), in qua decoquuntur omnes principes et pastores tenebrarum, sectatores bonorum temporalium, venatores divitiarum, qui primas cathedras appetunt in synagogis, et salutari in foro, et vocari Rabbi. Hanc ollam succendit diabolus, dum corda patrum inflat ad altiora. Isti sunt quatuor venti, qui totum orbem perflant, arrogantia sibi ascribens quod non habet, insolentia sibi approprians quod alteri debet, superbia multa de se credens ultra quam verum sit, contumacia se erigens in praelatum. Isti sunt quatuor fabri, qui totum mundum concutiunt, et corda filiorum Dei dissipant; a quibus nos custodiat Deus. Amen.
SERMO XIII. DE FORTITUDINE TENENDA.
Quia in hac vasta solitudine Dei gratia sumus in unum congregati, ut unanimes habitemus in domo, et sint nobis omnia communia; propterea inter caeteras virtutes fortitudinem oportet nos rapere, sequi et imitari. Nam si hanc virtutem amplexi fuerimus, fratres, jacula fortunae non timebimus, deridebimus diaboli blanda, et spernemus irata. O fratres mei, ligate haec in cordibus vestris, quoniam qui fortis est, liber est. Non enim servit fortunae, non vanitati mundanae. O fratres mei et laetitia cordis mei, considerate quanta fuerit in martyribus fortitudo, qui velut impassibiles tormenta despiciunt, tyrannos confundunt, cuncta quae mundi sunt despiciunt: qui licet decoriati, licet combusti, licet in cunctis membris afflicti, licet in omnibus corpore sint projecti, non tamen legimus eos esse mente mutatos. Sed scire debetis, fratres, quod multis modis dicitur fortitudo, hypocritarum videlicet, philosophorum, et bonorum fidelium. Hypocrita denique multa sustinet, multa portat, et fortis in cunctis apparet. Sed vae hypocritae, quia venando mundi gloriam aeternam poenam meretur. Hic sic trahit gloriam, quod non habeat gloriam. Haec enim fortitudo non virtus est, sed vitium; non magnanimitas, sed infirmitas; non bonitas, sed imbecillitas appellatur. Hanc praetendunt haeretici, hanc rapiunt falsi fratres, de quorum numero, Dei gratia, vos nunquam esse cognovi. Quaedam etiam fortitudo est philosophorum, qui calcaverunt divitias, honores, pompas, dignitates, et aliquando membra propriorum corporum: sed haec fortitudo est insufficiens ad aeternae vitae meritum. Quare? Quia carebant charitate et timore Dei. Ipsa denique charitas est forma omnis bonae actionis. O quantus rigor fortitudinis fuit in Platone! o quot et quanta patiebatur contraria! Sed quia fundamento fidei caruit, propterea spes eam fortitudinem non erexit: et quia charitate non profecit, ideo virtutis meritum omnino amisit. Sed est et alia fortitudo, qua boni quotidie certant usque ad mortem. Tales sunt fundati in Deo: et ideo supra diximus, fratres, nec verba nec impiorum verbera timent. Haec est illa mirabilis fortitudo, qua Moyses asperitatem viae deserti vicit: hic est panis coelestis, qui Eliam in deserto pavit. Haec est fortitudo, quae mortem spernit: haec est clavis, qua domus Dei patescit et aperitur. Haec est, quae habenas voluptatis sub freno rationis jacere cogit. Haec est, qua Joannes in deserto decoratur. Haec est, qua Paulus eremitarum forma beatificatur. Haec Antonii aliorumque sanctorum patrum lorica est et zona, qua praecincti et armati in excelsis indefessa voce quotidie clamare non cessant. O fortitudo, eremitarum baculus, coenobitarum cingulus, monachorumque omnium sacramentum; tu contra paupertatem vales, ut non frangatur animus paupertatem amantis; sed amplior sit interius, et magis ditescat in mente. Quanto minus abundat in rebus fortunae, tanto plus valet fortitudo contra mundi insultum. O fortitudo, si dolorem pateris, tu in omnibus gratias agis, tu in tribulatione divitias spirituales et delicias invenis; ut potius morbi cedant in mentis commodum, quam corporis detrimentum. O fortitudo, omnem crudelitatem evacuas, carcerem respuis, crucem non metuis, equuleum amplecteris, optas vincula, spontanea semper curris ad mortem. O monache, nihil valet cursus tui bravii, nihil tua operatio, nisi columna fortitudinis roboretur. Nihil est aedificium boni operis, nisi columnam fortitudinis amplexeris. Sed si columna fortitudinis fracta fuerit, totum aedificium bonorum operum ruit. Hanc si David tenuisset, homicidium et adulterium non commisisset. Si Samson hanc servasset, femina cum inimicis non tradidisset. Si Salomon hanc dilexisset, idola non adorasset. Si Petrus hanc tenuisset, ad vocem ancillae fidem non negasset. Si filii Israel hanc habuissent, minime in deserto murmurassent. Eia igitur, fratres; estote fortes in bello tentationum, tribulationum, infirmitatum, injuriarum, et pugnate cum antiquo serpente, et accipietis regnum aeternum. Amen.
SERMO XIV. DE JUSTITIA ET CORRECTIONE FRATERNA.
Ut bene nostis, fratres charissimi, tria monasteria apud Hipponem Dei gratia merui laudabiliter ad honorem sanctae Trinitatis construere. Quorum primum hoc est, in quo jam multis annis modico pabulo contenti alacriter commoramini, bestiis associati, avibus ministrati, ciborumque spernentes delicias, et visus hominum fugientes. Et ideo non ego miser; sed vos saepe Angelorum assueti estis colloquiis. Aliud quoque monasterium in horto, quem sanctus noster pater Valerius mihi dedit, aedificatum est. Et quoniam postquam presbyter episcopus factus sum, nec semper hic vobiscum habitare potui, nec cum fratribus qui in praedicto monasterio sunt; propterea infra domum episcopi mecum habere volui monasterium clericorum, et cum eisdem pariter vivere coepi secundum apostolicam traditionem. Ad vos ergo tantum, qui in eremo laudabiliter vivere voluistis, pertinet verbum istud audire et intelligere, atque operibus adimplere quod dicitur, Diligite justitiam. Ad fratres autem nostros et clericos qui in urbe habitant, quibus etiam expedit praedicare quotidie verbum Dei, pertinet non solum diligere justitiam quoad se ipsos; sed etiam judicare, reprehendere, obsecrare, increpare in omni patientia et doctrina populum electum Dei. Et licet fratres nostri qui collocati sunt in horto sancti episcopi Valerii, satis distent ab urbe, quia eorum tamen fama divinitus divulgata est, ordinavi ut verbum Dei populo salubriter praedicarent, animaeque fidelium suam vitam et exempla audiendo et videndo sponte redirent ad illum qui ex nihilo cuncta creavit. Ecce quomodo terram judicant, ligant et solvunt quae volunt, semper Deo favente. Vos vero qui segregati estis a saeculo, qui etiam vitam tutiorem eligere voluistis, audite quod in cunctis maxime justitiam diligere debeatis. O fratres mei et laetitia cordis mei, vultis scire quomodo vos solitarii justitiam diligere debeatis? Cavete ne sic ab alterius oculo festucam ejiciatis, ut in oculo proprio trabem non videatis: nec sic alterius velitis relevare lapsum, ut vestrum non videatis casum. Nec sic alterius curare debetis morbum, ut et vos ipsos postponatis aegrotos, ne cuilibet vestrum dicatur, Medice, cura primo te ipsum (Luc. IV, 23). Cura ergo primo te ipsum, o monache; ut curatus, alterius vulnera curare possis. Audite, fratres mei, audite quid Dominus dixerit Pharisaeis adulteram accusantibus: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). O monache, in quo alium judicas, te ipsum condemnas. Qua fronte, fratres mei, poterimus arguere alios de eo quod in nobis gravius invenimus? Ad nos igitur, fratres, pertinet mundos esse et sanctos: et si tunc fratrem nostrum peccare videmus, reprehendere eum cum omni mansuetudine debemus, ne per nostram negligentiam pereat. Charitas enim non odii, non rancoris, sed zelo justitiae gladium correctionis evaginare debet. Tunc semper misericordia ligata sit in cordibus vestris; ne, velut Judas, ille qui peccavit, desperatus ad suspendium pergat. Hoc autem ad vos maxime pertinet, fratres, sed quid ad fratres in urbe habitantes pertineat, audiamus. Certe non solum hoc, sed etiam spectat ne judicium odio exasperent, ne crudelitate inflamment, ne amore pecuniae emolliant, quia pauperes vere sumus, et spectaculum facti sumus Angelis et hominibus, ne timore justitiam relinquant, ne eos moveat res purpurea, nec divitis munera: sed magis saccus pauperis, orphani et pupilli eos movere debet Dei justitiam cum labore exercere. Regia via, qui terram judicant, incedere debent, nec declinare ad dexteram molliendo in judicium, nec ad sinistram exasperando in supplicium. Non enim crudelitas est, punire reatum, sed justitia; non tyrannicum, sed divinae rectitudinis judicium. Non tamen volumus, nec consilium damus, ut mox judicent; sed cum omni maturitate incedant, et inventa discussaque rei causa in Christi nomine judicent delinquentes; et si publice peccaverint, publice puniantur, ut et caeteri justitiam diligentes fortius diligant, et justitiam metuentes metuant, et caveant ne delinquant. O sancta laudabilisque justitia! sub te et per te pudicitia regnat, pax per te triumphat et securitas, dignitas per te floret, et fructum affert in patientia. O justitia, qui te amaverit, qui te strinxerit, cum Moyse mare mundi vitiorum sanguine rubricatum, sicco vestigio pertransibit. Haec est virga, qua petra percussa manat in fluenta; quia lapidea subditorum corda judicio justitiae tacta, in virtutum exuberant flumina. Haec est virga Aaron, quae fronduit, floruit, et fructum peperit: quia justitia quasi frondet, dum mente concipitur; floret, dum viriliter exercetur; fructificat, dum subditus corrigitur. Haec est ventilabrum, quo granum dividitur a palea, sanies a morbo ejicitur, quia contra morbum peccati opponendum est mordax emplastrum, ne in majus vitium tabes exuberet incurata, et in augmentum facinoris redundet iniquitas impunita. Haec est mensura, qua debemus metiri poenas, et merita ponderare. Attendite tamen, fratres mei pastores, qui terram judicare debetis, quod aliquando justitia est relaxanda propter scandalum multorum, aliquando exaggeranda est, ut sit cautela reliquorum. Tunc vere justitia dicitur gladius ex utraque parte acutus, quia hominis defendit corpus ab exterioribus injuriis, et animam a spiritualibus molestiis. Haec est medicina vitiorum, antidotum peccatorum. Haec est pugio, quo Phinees transfixit coeuntem cum Madianitide Judaeum, et cessavit quassatio. Haec est lapis, quo David percussit Philistaeum, et a servitute Israel liberavit. Haec autem sine discretione, gladius est in manu furiosi. Haec sine prudentia, est mors et bonorum persecutio. Haec sine misericordia, gladius est in manu tyranni. Cum summa enim discretione, fratres mei, tenenda est justitia, cum summa deliberatione inferenda est poena, non judicando ex suspicione, sed ex omni certitudine veritatis. Attendite, fratres mei, et ante probate, et postea recte judicate, non secundum faciem, sed recto judicio. O quam facile est judicare: sed o quam amarum, quod judicatum est retrahere! Ideo non puer, non insensatus vobis praeesse debet, sed annosus, prudens, castus, sobrius, ut in progressu et statu sal terrae et lux mundi cunctis appareat: talis justitiam non poterit ignorare. Tunc enim regnum Romanorum pacifice tamdiu perseveravit, quamdiu sapientes regnare permiserunt: sed dum juvenes et inexpertos regnare permiserunt, tanquam justitiam ignorantes, acceptores personarum facti sunt: et sic justitiam perdentes, dominium orbis terrarum perdiderunt. Juvenes ergo imprudentes, duces vel Ecclesiarum pastores constituendi non sunt; ne ipsi simul cum populo pereant. Tales enim si praesunt, non solum praeterita et futura non cogitant; sed audire quod bonum est et verum aures suas obturant. Taliter etiam non solum juvenes, sed etiam antiquatos in diebus malis haec facere frequenter, minime dubitamus. Vita enim pastoris omnibus diebus prodesse debet. Sed quomodo hoc quisquam facere poterit, si justitiam ignoraverit, et regnare in aeternum crediderit? Isti memorari novissima sua non possunt, quia in aeternum vivere credunt. O fratres, sicut frequenter diximus, pastores et principes Romanorum scientiam de praeteritis habebant, in quibus certificari optime poterant, et de futuris aliquid scire semper procurabant. In hoc autem exercitium eorum consistebat, quod justitiam usque ad mortem prosequebantur, et pro ea moriendo felices se esse putabant. Tu vero, o monache qui praees, obsecro, memorare quid es, quid fuisti, quid eris; tunc justus reputaberis a Deo, et in aeternum non peccabis. Haec autem, fratres mei, sit semper nostra exercitatio: et si haec fecerimus, fideles et justi semper erimus. Sed sunt aliqui, licet Dei gratia non inter nos, qui spiritu libertatis vivere volunt, superbi, avari, dyscoli, gulosi, adulteri: qui si ab aliquo reprehenduntur, latrant ut canes, mordent ut serpentes, devorant ut leones, dolent ut parturientes, dicentes malum bonum et bonum malum. Tales aperta facie, vivoque sermone negare justitiam praesumunt, dicentes, Ecce quomodo me persequitur hypocrita, qui justitiam tenere videtur. Talis denique, fratres, omnibus pejor est; et melius illi fuisset, si in saeculo remansisset. Et ideo si in nostra congregatione aliquem talem in venerimus, quod Deus avertat, qui sic justitiam calcare voluerit, non tenendus est, sed expellendus, tanquam vivere volens in spiritu libertatis suae. A quibus tamen nos liberet Deus, sicut hactenus fecit per gratiam suam: ut nostra sancta et immaculata religio de bono in melius semper augmentetur, per Jesum Christum Salvatorem nostrum. Amen.
SERMO XV. DE FIDE TRINITATIS A SIMPLICIBUS NON INVESTIGANDA, ET SEPTEM DONIS SPIRITUS SANCTI CONTRA SEPTEM VITIA.
Scriptum est, fratres charissimi, quod non debemus loqui sublimia, tanquam sapientes mundi gloriantes. Ait enim propheta, Nolite multiplicare loqui sublimia (I Reg. II, 3). Hoc autem verbum ad vos maxime dirigitur, qui rusticani estis, in silvis habitantes, licet cives sanctorum et domesticos Dei vos nullatenus dubitare debeatis. Nolite igitur multiplicare loqui sublimia. Quae sunt ista sublimia, de quibus non debemus multum loqui, nisi de Dei omnipotentia, de Unigeniti ejus coaeternitate, de sancti Spiritus magnificentia? O fratres mei et laetitia cordis mei, si volumus scire quantum Pater immensus sit; apprehendere non valemus. Si imaginari cupimus, quomodo Filius coaeternus sit et consubstantialis; mens humana omnis naturalis succumbit. Si scire desideramus, quomodo Spiritus sanctus omnia continet, et non continetur; omnis humana ratio deficit. Ideo haec omnia discutere non curemus. Quare non, nisi quia nullo modo valemus? Propterea, fratres mei, sciatis, quod ubicumque quaeritur de unitate Trinitatis, magna est adhibenda cautela: quia nec periculosius alicubi erratur, neque laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur. Veniat igitur contra volentes scire ultra quam necesse est, sanctus ille Salomon, et reprehendendo atque docendo dicat, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scruteris (Eccli. III, 22). Surgat etiam Paulus columna fidelium, et lumen orbis terrae, et sua voce confundat omnes philosophantes, nomen Christi portantes, volentes sapere plus quam oportet sapere. Non tamen dico, fratres, quod omnino non quaeratis; sed quaestiones in divinis vos qui grossi estis, multiplicare loqui non debetis. Quaerite tantum vos qui spirituales estis, quomodo praecepta Dei servare possitis, quomodo diabolum in eremo superare debeatis, quomodo patientiam, quam Christus docuit, amplecti valeatis. Haec enim servus Dei semper legere et adimplere debet. Natura denique nostra fragilis est; et tamen ratione comprehendi non potest. Philosophus etiam Aristodemus annis multis insudavit naturam apis investigare; nec finaliter potuit. Quomodo ergo nos Trinitatem capere valemus? Cur miramur, o fratres, qui lutei sumus, et ventrem stereoribus plenum portantes; si nescire possimus Dei naturam? Numquid et Angeli ipsam in coelo investigare possunt? Certum est, quod non. Quid enim sciunt, nisi quod Deus trinus et unus est, et omnia sine labore et poena creavit et gubernat? Nolite ergo, fratres, loqui sublimia, nolite sapere plus quam oportet sapere. In die judicii non damnabuntur Christiani, nec rationem reddent quia philosophiam, vel dialecticam, vel astrologiam, vel musicam ignoraverunt; nec de hoc quod naturam Dei scire non potuerunt: sed ideo damnabuntur, quia Deo obedire neglexerunt. Ideo scitote, fratres, quod melius est pie confiteri ignorantiam, quam temere scientiam vindicare: quia temeritas poenam habet, sed ignorantia promeretur veniam. Sufficiat nobis scire de mysterio Trinitatis tantum, quantum Dominus discipulis suis exposuit. Nemo enim novit sic de natura sua dicere, sicut ipse qui ait, Baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Tres aperte pronuntiat personas: sed unitatem ostendit dicens, in nomine; non enim dixit, In nominibus. Trinitas enim non dividitur: indivisibiliter et singulariter unaquaeque persona Deus est, et vita vel deitas indivisa in opere, concors in voluntate, par in potentia, aequalis in gloria; nec minoratur in singulis, nec augetur in tribus. Sancta ergo Trinitas unus Deus est: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; et ne tres deos putaremus esse, ait Apostolus, Ipsi gloria, non, ipsis. Ipsi quidem gloria semper sit, qui ait, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Cum enim singulariter dicit, imaginem; ostendit unam esse naturam ejus, ad cujus similitudinem homo fieret: cum vero pluraliter dixit, nostram; demonstrat Deum non unam esse personam, ad cujus imaginem homo fiebat. Si enim essentia Patris et Filii et Spiritus sancti una esset persona, non dixisset, nostram; sed, meam: nec, faciamus; sed, faciam. Si vero in illis tribus personis tres essent essentiae, non dixisset, nostram; sed, nostras. Et ideo cum dicit, Ad imaginem nostram; indicat trinitatem unitatis, ad cujus imaginem factus est homo noster interior, qui similitudinem sanctae Trinitatis retinet. Sicut enim Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus, non tamen tres deos credimus, sed unum Deum tres personas habentem; ita anima intellectus, anima voluntas, et anima memoria: non tamen tres animae in uno corpore sunt, sed una anima; quae licet unius sit substantiae et naturae, tres tamen habet dignitates, intellectum, voluntatem, et memoriam. Et sicut ex Patre generatur Filius, et ex Patre Filioque procedit Spiritus sanctus; ita per intellectum generatur voluntas, et ex his duobus procedit memoria. Sine his tribus anima perfecta esse non potest, nec horum trium unum sine aliis duobus aliquid integrum consistit. Nec solum sufficit intellectus, nisi sit voluntas in amore: nec haec duo, nisi addatur memoria, quae semper in mente intelligentis et diligentis manet eligens. Universitatis enim conditor Deus omnes motus animae ad bonum facit: intellectum, ut intelligamus quod jubet; voluntatem, ut sit in amore ejus; memoriam, ne obliviscamur quod imperat. Eia ergo, fratres mei, et corona matris meae; nolite discutere, nisi quantum vobis necesse est ad salutem: nolite sapere, nisi quantum oportet sapere. Quid enim oportet sapere, nisi quod Deus trinus et unus est? Quid aliud necesse est nobis, nisi declinare a malo, et facere quod bonum est? Quid aliud necesse est, nisi quod bona cognoscamus et mala? bona, ut sciamus ea rapere; mala, ut sciamus ea devitare. Non est igitur malum scire malum: quia nisi cognoveris, quomodo vitare poteris? Per legem namque peccatum cognovi (Rom. VII, 7), ait Apostolus; quia ante legem peccatum non cognovi, sed per legem datam quid tenendum, quid vitandum erat cognovi. Malum ergo scire non est malum: sed quod malum est operari, malum esse quis Paganorum unquam dubitavit? Necesse est ergo scire, quod superbia mater est et caput omnium vitiorum. Ab ea enim descendit inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, voluptas carnis, in qua continetur gula atque luxuria. Ascendit quis, fratres mei, ad sapientiam mundi, et dum considerat honores sibi a discipulis exhibitos, extendit alas suas usque ad terminos orbis terrae, et de se praesumens gloriatur, et sic superbiendo et praesumendo mox inanis gloria praesumentem aggreditur, dum ab aliis quaerit gloriosus videri. Et dum sic quaerit, a quibusdam considerat et videt se despici, dicentibus, Non est quod a multis creditur. Plures namque sunt eo acutiores, et plures eo meliores non dubitamus. Inflatus vero ille, qui se putat omnia scire vel singula possidere, videns quosdam altiores se, mox eum invidia aggreditur, cujus vestigium ira imitatur, et non valens iram opere perficere, tristatur; et quaerens consolationem tristitiae, avaritia tangitur, ut habeat unde transcendere valeat omnes. Et ecce, dum divitias congregat et acquisierit, statim in gulae et luxuriae foveam cadit. Sed, o grandis misericordia Salvatoris! Spiritus enim pietatis per contemptum mundi ordinavit, ut expelleret avaritiam: sed quia abjecta avaritia, saepe mala comprimitur tristitia, datur spiritus scientiae, ut ostendatur quae sit bona vel mala tristitia. Si ergo scientia bonam tristitiam adducit, quae surgit ex dolore peccatorum, expellitur tristitia saeculi, quae mortem operatur. Sed quia multi sunt istis omnibus carentes, sicut sunt iracundi; ideo datur spiritus fortitudinis, qui per temperantiam refrenat iracundiam. Talis fortis est, imo fortior, qui vincit animum, quam qui capit urbem. Sed quia adhuc invidet fortius imperanti; datur spiritus consilii, qui per amorem proximi ejicit invidiam. Sed quia pro tantis meritis saepius vult laudari, ideo datur spiritus intellectus, per quem intelligit quid sit. Sed quia invenit se nihil esse; ideo ante Deum humiliatur, et sic per humiliatem spiritus intellectus ejicit inanem gloriam. Sed quia aliquando non curat extrinsecus, solet tamen saepe de se interius gloriari; ideo datur spiritus sapientiae, per quem incipit Deum cognoscere. Ejus autem bonitatem et misericordiam quis cognoscens, ipsum toto cordis affectu diligit, et sic sapientia per charitatem expellit superbiam, qua expulsa per gratiam efficimur templum Dei et habitaculum Spiritus sancti. Amen.
SERMO XVI. DE INOBEDIENTIA, NEGLIGENTIA, PATIENTIA ET CASTITATE.
Fratres mei dilectissimi, in omnibus operibus vestris semper mementote, quod omnes stabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque, prout gessit in corpore. Cavendum est, ne ante illud terribile tribunal vacui vel denudati appareamus. Non enim tunc sancti nobis subvenient, quia tempus miserendi et misericordiam impetrandi non erit, et jam fugiet a janua paradisi Maria. Omnes enim contra nos tunc erunt, Abraham contra inobedientes, et Isaac contra impatientes, et Jacob contra negligentes, et Joseph contra incontinentes. O quam dure reprehendentur inobedientes, fratres mei, per venerabilem patrem obedientiae Abraham; quam fortiter, quam turpiter! Ideo, fratres mei, attendite, et parati semper estote ad obedientiam mandatorum Dei, paratas semper habentes aures auditui, et linguam voci. Pedes ituros festinate, manus ad opera sine mora parate, corde jucundo, serena facie, ore risorio, et oculo ornato sanctitatis splendore; non tamen amore servili vel metu, sed omni charitatis affectu sanctam obedientiam servare vos opto. Tunc enim ante tribunal judicis Abraham non vos condemnabit, sed commendabit; non vos a se expellet, sed convocabit; non vos maledicet, sed sublimabit in aeterna patria. Negligentiam omnem deponere vos deprecor, fratres, ne Abraham vos commendante contra surgat ille sanctus Jacob in die novissimo. Fugite, fratres, fugite negligentiam: nam sicut in unoquoque opere bono mater est diligentia, ita universae doctrinae et disciplinae noverca est negligentia. Sed et si habuerimus obedientiam, et negligentia omnino carebimus; adhuc non sufficit, nisi et cum Isaac patientiam habeamus. Nam sicut per impatientiam omnia destruuntur bona, omniaque suffocantur optima; sic et per patientiam omnia generantur bona, omnes iniquitates demerguntur in profundum. Qui vero, fratres mei, patiens non est, monachus non est. Sed et si habuerimus obedientiam cum Abraham, patientiam cum Isaac, diligentiam cum Jacob, et castitatem non servaverimus cum Joseph; quid haec omnia nobis proderunt? Amare ergo summe debemus castitatem, sine qua nostra opera nihil valent. O castitas, ornamentum nobilium, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulchritudo vilium, solamen moerentium, augmentum pulchritudinis, decus sanctae nostrae religionis, minoratio criminum, multiplicatio meritorum, Dei amica, Angelorum cognata, Patriarcharum vita, Prophetarum corona, Apostolorum cingulum, martyrum auxilium, confessorum vehiculum, virginum speculum, viduarum refugium, et cunctorum bonorum gaudium et solamen! Sed quidam sunt, fratres mei, qui in juventute sua luxuriose vivere volunt: et si ad senectutem pervenerint, gloriantur, dicentes se continentes esse. Tunc enim eligunt servire castitati, quando libido eos servos habere contemnit. Numquid tales continentes dicendi sunt? Absit. Tales enim praemium non habebunt, quia laboris certamen non habuerunt. Sed illos vere exspectat sempiterna gloria, qui fortes fuerunt gloriosa certamina supportare. Amen.
SERMO XVII. DE VIGILATIONE ET OTIOSITATE VITANDA.
Apostolus Petrus, fratres charissimi ac dilectissimi, de vestra salute sollicitus, vos dulciter admonet, et ad vigilandum vos exhortatur inter caetera dicens: Vigilate, fratres, quia adversarius vester diabolus quaerit quem devoret, cui resistere debemus per fidem (I Petr. V, 8). Sed fides quaerit orationem, oratio autem optat prudentiam. Quid ergo, nisi quod prudentes simus in fide fundati, et vigilemus in orationibus? Quare in vigiliis, fratres, vigilare debemus, nisi quia si non vigilaverimus, et otiosi permanserimus, quid aliud quam tepidi in hac solitudine apparebimus? Et si tepidi fuerimus, incipiet nos evomere Salvator de ore suo, de consortio suo, de plebe sancta sua, quod nec calidi nec frigidi sumus. Vigilate ergo, fratres, otiositatem deponentes in cunctis. Quid enim otium est, nisi vivi hominis sepultura, ut ait paganus ille sanctissimi Apostoli amicus charissimus? Per otiositatem, fratres charissimi, rigorem sanctae solitariae religionis fastidimus, per hanc eremum saepe exire tentamur, per hanc accendimur frequenter ad luxuriam, per hanc animamur ad superbiam, per hanc ducimur ad mundi gloriam, per hanc tentamur delicate pasci, per hanc suffocamur pretiose vestiri, per hanc ad superfluam dormitionem trahimur, per hanc ad verba saecularia ducimur libenter audire. Haec est illa otiositas pessima, quae frequenter sanctorum conventus destruit, pariens in eis luxuriam, nutriens in eis gulam, seminans inter eos zizaniam, generans inter eos homicidia, et omnia quae sunt opera carnis. Quid ergo dicis, o frater? Quid otiose agere potes, nisi opera carnis? Nunquam quis civis coelorum erit, si otiositatem amaverit. Ergo, frater, qui in eremo habitas, si vis perfectus esse, fuge otiositatem; quia in servis Dei nihil pejus reperitur. Surge ergo qui dormis, o rusticane mi frater chare. Surge tu qui in eremo habitas, si clausos mentis oculos habes. Surge tu, qui nec ad alta virtutum oculos mentis protendis, nec ad videndum quae necessaria tibi sunt, oculos mentis aperire vales: fuge otium, et aliquid facere memento. O fratres mei, semper occupatos vos esse desidero, ut bravium salutis per gratiam recipere mereamini. Hanc fugere cupiens sanctus monachorum pater Antonius, clamavit ad Dominum in eremo, et dixit: O Samaritane Domine Deus meus, o animarum et corporum vere custos, suscita in me gratiam tuam, infunde servo tuo misericordiam, ut in eremo collocatus, in tuo conspectu otiosus non maneam. Et audivit Antonius: Antoni, cupis Deo placere? Ora: et dum orare non poteris, manibus labora, et semper aliquid facito. Fac quod in te est, age quod potes: et non deficiet tibi auxilium de sancto. Quid ergo diffidis, o frater? Numquid idem Deus est? Numquid et pro te idem cucifixus est? Age igitur quod bonum est. Fuge otium, quod mors est, et aperi oculos mentis et corporis; videbisque singulas creaturas officiis singulis deputatas. Ecce enim sol cursum anni perficit, luna etiam mensibus et vicissitudinibus discurrit, et caeterae stellae. Omnia enim sibi deputata officia sine quiete exercent. Numquid etiam animalia bruta ad suae naturae industriam otium fugiunt? Numquid non semper laborant, ut conserventur in esse? Numquid in suis necessitatibus deficere et pigrescere ea videmus? Absit. Omnia enim obedientia sunt, omnia enim agunt quod agere debent. Solus autem miser homo acedia soporatus a suo officio frequenter recedit, et Dei imaginem in se deturpans in acedia perseverat. Erubesce, o christiane, et absconde te a facie Salvatoris tui, quoniam insipientior jumentis et formicis hodie factus esse comprobaris. Vade enim ad formicam, et considera semitas ejus. Disce ab ea, miser, qui capite clevato perambulas, et super astra coelorum jam ascendere quaeris; considera semitas ejus, quia cum praeceptorem non habeat, tanquam de salute sua sollicita, in aestate grana colligere non desistit, quibus vivere possit in hieme. Non enim solum saeculares hoc attendere debent, sed et nos qui Dei gratia in eremo sumus, et in hac vasta solitudine habitamus, formicarum conditiones debemus attendere, et eas in suo opere imitari. Laborare enim sine intermissione debemus, ut fructum bonum operum acquiramus in aestate praesentis vitae tam sollicite et sedule, ut tempore hiemali, et tempore frigoris et judicii non fame pereamus, sed bonis cunctis ornati aeternaliter reficiamur in patria. Eia ergo, fratres mei dilectissimi, corona mea et gaudium meum quod estis; omnem otiositatem expellite, semper aliquid boni facite, et quem taedet orare vel psallere, laborare manibus non differat: cogitantes quod quamdiu David exercitavit se in militia, non insultavit sibi luxuria; sed postquam in domo otiosus remansit, laboravit adulterio, et homicidium commisit. Samson dum cum Philistaeis pugnavit, non potuit capi ab hostibus; sed postquam dormivit in sinu feminae, et otiose cum ea remansit, mox capitur, et caecatur ab hostibus. Salomon dum occupatus esset in aedificatione templi, non sensit luxuriam; sed recedens ab opere, mox persensit insultum luxuriae, et deficiens, femina instigante ad idola, adoravit in thalamo vitulum aureum. Vigilate ergo, fratres mei, vigilate, et nolite deficere; quia nec sanctiores David, nec fortiores Samsone, nec sapientiores Salomone vos esse cognovi. Deponatis omnem acediam, quae sermonem nudum facit, bonis omnibus vos privat, virtutum vestimentis vos expoliat. O fratres mei, honesto opere semper occupatos vos esse desidero, et quod perdidistis in saeculo per praeteritum, recuperetis laborando in eremo in futuro. Et si aliqui sunt ex vobis, qui per annos octoginta et amplius in eremo sunt sanctissime conversati, jugo sanctae obedientiae, paupertatis et castitatis decorati, jam gaudeant exspectantes beatam spem et adventum Domini. Isti enim, ut videmus, qui amplius jejuniis et orationibus et operibus monasterii insistere non possunt (fecerunt enim dum potuerunt); propterea, filioli mei, si modo non faciunt ea quae facere consueverunt, non sit vobis molestum. Si quiescunt, non miremini: si venerantur a me ut patres, non tristemini, quia ipsi digni sunt. Non enim dolere debetis, quia charitas non cogitat malum, gaudet autem de bono. Ideo volumus, et in Christi nomine ordinamus, ut et ipsi qui centum annorum et amplius sunt, Pater noster sedendo in lectulo dicant, et diligenter eis sine murmure serviatur, ut et ipsi pro nobis intercedant in coelis, quorum habitatio jam ibi est: quam obtinere faciat nos ille qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XVIII. DE INVIDIA CAVENDA.
Fratres mei desideratissimi, nolite invicem invidere; sed studeat unusquisque Deo in cunctis placere. Invidia enim omnes virtutes concremat, omnia bona dissipat, omnia mala generat. Sed dicetis, Nos quidem grossi sumus, peccare optime scimus: sed vitare peccata vel a peccatis resurgere ignorantes et fragiles sumus: quomodo ergo invidiam habentem, vel nos ipsos habentes cognoscere poterimus? O fratres mei, cupitis vos ipsos, si invidi estis, cognoscere? cupitis et fratrem vestrum invidiam habentem cognoscere? Attendite quod ille invidus est, qui alienum bonum suum facit: et dum facere non potest, clamat per vicos et plateas, et velut canis latrat et ardet; sed primo se ipsum, more phoenicis, occidit. Quid enim agit phoenix, nisi quia dum senescit, ad partes calidissimas volat, ligna siccissima congregat, et lignis congregatis ligna alis percutit, et sic ignem accendit, et in eodem se comburi permittit? Ex quibus cineribus vermiculus nascitur, et postmodum phoenix alia efficitur. Sic et hypocrita facit, sic et invidus agit cunctis diebus vitae suae, intus et extra se comburens, se infestans, primo se ipsum vulnerans et vexans. O invide, quam paucos habes amicos, qui forsitan neminem habes, de cujus bono non doleas, et de cujus malo non gaudeas! Merito omni amico privari debes, eo quod de nullo amicorum bono gaudere probaris. O invidia omni vitio pejor, et omni peste deterior! O invide qui nunquam quiescere potes, an ignoras quod omnis malitia habet aliquam felicitatis umbram? Sed tu ipsa invidia nequissima pestis, tormentum sine refugio, morbum sine remedio, laborem sine respiratione, poenam sine intermissione, famem sine saturitate semper habere videris. O invide vermis mortifere, qui in hedera Jonae quotidie nasceris! O igneus serpens, quo populus Israel pungitur! Hic est enim, fratres charissimi, bruchus a quo fructus terrarum depascitur. Legimus enim, dilectissimi fratres mei, quod filiis Israel manna coelitus datum est, quo reservato scaturiebat multitudo vermium. Sic ex gratia divinitus collata fideli, occasionaliter in animo superbi invidia nascitur. Et quanto magis coelestis gratia fideli solidatur, tanto magis superbi mens in invidiae vermem resolvitur. Legimus etiam vermem ex hedera natum, cujus umbra Jonas a calore defendebatur: tandem hedera corruit, et funditus devastatur. Per vermem etiam invidiae filios Israel in Aegypto tegimus igneos serpentes pupugisse. Sic et vos eremi sacri cultores, veri filii Israel, dum invidos vestros de vobis susurrantes auditis, exsultate, quoniam filii Dei et sanctorum patrum effici meruistis. Exsultate, orantes pro eis, ut eos socios habere in sanctorum collegio mereamini: reprehendentes et ostendentes eis, quod ipsa invidia est illa pessima tinea, quae purpuramenta virtutum demolitur, aerugo quae thesaurum sapientiae depraedatur, bruchus qui terrarum virentia comburit; quia quidquid boni operis virescit in homine, pene pestis invidiae perdit. Haec est quae angelum de coelo projecit, quae hominem de paradiso exsulavit, quae filios Israel in deserto percussit, quae contra Joseph fratres armavit, quae Danielem in lacum leonum misit, quae Caput nostrum cruci affixit, quae Judam suspendi fecit. Scitote, fratres mei, atque discite, et super tecta praedicate, quod invidia est illa fera pessima, quae fidem tollit, concordiam dissipat, tertiam linguam multiplicat, justitiam disperdit, et omnia mala generat. Haec est quae Abel occidit, Adam oneravit, Pastorem suspendit, Petrum jugulavit dum Christum negavit, Paulum et Joannem decollavit, Stephanum lapidavit, Goliam prostravit, David decepit: haec est quae muros Jerusalem evertit, Romam depopulavit, Carthaginem destruxit, Trojam devastavit; et multa mala per hanc feram pessimam facta sunt. O frater mi dilecte, o rusticane amande, o dimidium animae meae, cur invidiam non deponis? cur eam diligis? Numquid mortem diligis, numquid ad suspendium pergis? numquid in lacum te projicis? O invide, qui nunquam quiescis, sed semper cum Saulo servos Dei persequeris, eos ligatos ducens ad principem sacerdotum, ecce alios laboras tenere, sed tu teneris ab illis; alios ligare procuras; sed ecce tu cadens in terram audis cum Saulo, Cur me persequeris (Act. IX, 4)? Alios tenere sollicitas, sed ecce caecatus teneris a cunctis. Alios defraudare procuras, et ecce nequiter defraudatus, mox deportaris ad terram. Eia ergo, fratres, deponite invidiam; et si quos invidos vos habere videtis, orate pro eis; quia toties moriuntur, quoties vident vos bonis omnibus refulgere operibus. Cupitis ergo eos torqueri? Nunquam enim melius invidos torquere poteritis, quam virtutibus et gloriae serviendo. Tunc enim latrant ut canes, devorant ut leones, facie pallescunt, capite minantur, oculis scintillant ut sidera, manus cancellatas astringunt, dentibus strident, et sic anima et corpore moriuntur. Vos autem bene facite, non tamen ut eos ad furorem accendatis, sed ut Deo placeatis. Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, dolentes de malo corporis, sed fortius de animae perditione. Concedat ergo nobis Christus peccatorum contritionem, et proximi dilectionem qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XIX. DE VIGILIA NATIVITATIS CHRISTI.
Accingimini, filii potentes, et estote parati: crastina enim die delebitur iniquitas terrae, et regnabit super nos Salvator mundi. Crastina die tenebrarum caligo minuetur. Crastina die lux oculis fidelium et credentibus reddetur. Crastina die mundus suam reparationem amplectetur. Crastina die Conditor siderum Redemptorque omnium penditurus est ad ubera sanctae Mariae virginis. Crastina die ille qui aeternaliter praecedit volubilitatem saeculorum, gerere se incipiet cursibus annorum. Crastina die solutis naturae legibus, per solius divinitatis potentiam virginis Mariae viscera fecundantur, et ex rivulo suo fluvius magnus orietur, et fructus apparebit optimus, et ex virgulto suo radix perfectorum bonorum procedet tanquam sponsus de thalamo suo. Crastina die, o monache, suscipies infantulum Jesum, qui tamen ante omnia saecula factus est. Para igitur te, quia ipse dignatur videre te, osculari te, astringere te, et nunquam dimittere te, nisi tu primo eum dimiseris. Aspicite ergo, fratres, oculis mentis et corporis; et videbitis Dei potentiam venientem, et procedentem a Patre tanquam sponsum de thalamo suo. Quem aspicietis, quem tenebitis, quem adorabitis, pura mente et mundo corde ipsum fortiter tenete, totum in mundo, et totum in coelo; totum in mundo ad justificationem, totum in coelo ad glorificationem; totum in mundo ut educat peregrinantes, totum in coelo ut recipiat pervenientes; totum in solio Patris, totum in gremio gloriosae matris. Sic enim crastina die patebunt signacula figurarum, fulgebunt oracula Prophetarum, apparebunt miracula naturarum, stillabunt spiracula gratiarum; quia nascetur Jesus Christus filius Dei vivi in Bethlehem Judae. Dum enim venerit, videbimus rubum ardere, sed non consumi; virgam Aaron frondentem, et fructum facientem. Accingimini ergo, filii potentes, et estote parati, ut videre possimus cum Ezechiele portam sacratissimam perpetuo clausam. Crastina enim die videbimus etiam cum Daniele puero sancto lapidem angularem. Crastina die videbimus Regem regum mentalibus oculis et humanis sub forma panis visibilis panem invisibilem alimoniam, coelestem, refectionem beatam, cibum aeternae vitae, pignus nostrae redemptionis, hostiam salutarem, quam die crastina toto affectu manducare debemus. Iste est ille panis et cibus datus Israelitico populo, manna dulcissimum, habens in se omne delectamentum et saporis suavitatem. Iste est ille cibus, quem vidit Pharao, in quo spicae pulchrae et formosae erant. Iste est ille panis datus Eliae, in cujus fortitudine ambulavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et pervenit usque ad montem Dei. Iste est ille panis quo cibantur Angeli, quo saginantur Apostoli, quo reficiuntur martyres, quo pascuntur confessores, quo nutriuntur virgines, et satiantur electi omnes. Panem autem hunc si quis digne manducaverit, non morietur in aeternum; quoniam spiritus vitae, et ipsa vita est. Hic est panis qui de coelo descendit, quem virgo nobis cras praesentabit, quem in gremio portabit, quem in ventre bajulavit sine gravamine, quem peperit sine corruptione. Cujus mater inventa est virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum. Ipsa quem genuit adoravit, sed prius mente quam ventre, et priusquam filius in utero conciperetur. Levate, o fratres mei, levate in hac vasta solitudine capita vestra: ecce enim jam est in porta redemptio vestra. O quam magna magnalia Deus propter nos operatur! Ecce enim quomodo nos amavit. Ipse enim Deus factus est homo, creator creatura, ditissimus pauper: conditor legis destructor legis propter nos appellatur. Amavit enim nos, ut reciperet nos: humiliavit se, ut exaltaret nos in se. Inclinavit se, ut erigeret nos ad se. Ecce enim quomodo nos amavit quia descendit ut nos exaltaret, exinanivit se, ut nobis potestatem donaret. Accingimini ergo, filii potentes, et estote parati, quia die crastina videbitis irreverberata acie fidei in uno eodemque Deo et Domino divinitatem incarnatam, majestatem subjugatam, libertatem captivatam, virtutem infirmatam, aeternitatem terminatam, virginitatem fecundatam, vitam infirmatam. Accingimini ergo, et estote parati mente pura, fide integra, charitate sincera: ut dum venerit ille sanctus sanctorum, et pulsaverit, confestim aperiatis ei. Non igitur taedeat vos modico tempore carnem vestram domare jejuniis et abstinentia escae et potus: quia ecce remunerator adveniet, reddens unicuique secundum opera sua. Salvatorem igitur exspectantes, sobrie, juste et caste vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum Domini; ut digne cum eo gloriari possimus in coelis. Amen.
SERMO XX. DE NATIVITATE DOMINI.
Fratres dilectissimi, homo non solum per Sapientiam Dei factus erat ut esset, sed etiam ad sapientiam Dei factus erat, ut beatus esset, ut illa frueretur eo sensu, quo percipi sapientia poterat. Sed quia peccando sensum amisit, quo sapientia frui debuisset, quia oblitus est comedere panem suum; et refectionem illam qua vivunt animae, in corporalem commutavit delectationem. Terrenis igitur et corporalibus sensu et affectu immersus, non potuit se ad spiritualium cognitionem sine amore erigere, sed sola ea quae carnis sunt agnoscere, spiritualium jucunditatem non agnovit. Ideo ipsa Dei Sapientia cum sursum esset, deorsum hodie venit ubi homo erat, ut eum revocaret unde ceciderat. Et ecce Verbum caro factum est, ut Deus et homo inter homines esset: et sic conversus est panis ille in lac, ut a parvulis hominibus sumi posset. Sapientia ipsa sursum panis erat, et eadem ipsa sapientia deorsum lac erat. In divinitate ipsa Sapientia panis erat: et in humanitate panis de coelo descendens hodie lac factum est, ut tanquam infantes per lac nutriti homines, roborati ad panem deitatis accedere possent, et idem ipse reficeret, et reficiendo languidos ad incorruptionem repararet. Dedit ergo reparandis ad incorruptionem alimentum incorruptionis, parvulis quidem immaculatam carnem quam sumpserat de virgine matre, perfectis vero incorruptibilem divinitatem quam habuit de aeterno Patre: istis, ne interim deficerent in via; illis, ut reficerentur et perficerentur in patria: istis ad consolationem, illis ad glorificationem. Propter hoc ergo Dei Filius pro redemptione hominum homo hodie factus est, ut caro per carnem liberaretur, et humano generi de suo sumeretur pretium redemptionis; et inde remedium fieret, unde vitium contractum fuerat; et in eodem monstraretur, et peritia medici, et justitia redempti; quando de suo et sanando invenitur remedium, et pretium redimendo. Quia ergo a corruptione liberandum erat quod redimendum, idcirco pretium redemptionis incorruptum esse debuerat. Propterea Maria mater electa est, et super omnes creaturas praeelecta, omnibus gratiis fecundata, omni virtute et sanctitate in utero matris repleta: ut de mundissima matre mundissimus filius nasceretur, et sicut in coelo Filius habuit Patrem immortalem et aeternum, sic et in terra haberet matrem omni corruptione carentem. Igitur in coelo qualis est Pater, talis est Filius; et in terra qualis est mater, talis est secundum carnem filius. In coelo cum Patre aeternus est et immensus; et in terra cum matre immaculatus est et mansuetus. In coelo cum Patre sublimis est et incorruptus; et in terra cum matre hodie in praesepio humilis et corruptibilis apparet. In coelo imago Patris apparet; et in terra Mariae filius ostenditur. In coelo siderum et cunctorum factor ostenditur; sed in terra hodie inter bovem et asinum collocatur. Mater virgo in humilitate exsultat; sed ejus hodie filius humilitatem facto commendat. Per virginem hodie venit ad nos; et per virginem praecessit nos. Per incorruptionem venit, ut peccatum tolleret; per incorruptionem praecessit, ut virtutem demonstraret. Venit ad nos hodie Jesus Nazarenus, ut conferret remedium; praecessit, ut daret exemplum. Non enim potuit arbor bona malum fructum facere; quoniam omnis arbor ex fructu suo cognoscitur. Radix integra, et fructus ejus incorruptus est. Salvatoris igitur nostri adventus Gabriel nuntius missus est, ut novam in carne nativitatem filii Dei praedicaret, in quo forma servi Domino sociata hostem potenter devicit, fortis in illo, non tamen violenta ad inferendam injuriam, sed efficax ad justitiam obtinendam. Propterea Gabriel missus est unus de majoribus coelorum Angelis: sed ideo Gabriel dicitur, quia fortior cunctis erat. Gabriel enim Fortitudo interpretatur: quia ipsa etiam infirmitas fortitudo fuit, quoniam in ea superatus fuit inimicus, et capta praeda a violento reducta est. Tres enim perierant, et subsecutus est quartus, redemptor eorum Deus. Primus sine masculo et sine femina, ut Adam. Secundus de masculo sine femina, ut Eva de Adam; quia tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. Tertius de masculo et femina, ut Abel. Quartus de femina sine masculo, ut Salvator mundi, qui de beata Maria virgine hodie pro nobis nasci dignatus est. Et quia primus auctor culpae dejectus est per feminam, ideo auctorem gratiae sine masculo concepit, et peperit hodie femina Maria virgo. Haec est femina totius mundi mater et domina, quae virgo permanens peperit hodie filium. Stella protulit solem, creatura genuit Creatorem, filia concepit patrem et filium, simul in unum divitem et pauperem. Ipsa filia, ipsa est et mater; ipsa ancilla et domina; ipsa genitrix et genita: ipsa cum integritate peperit, cum virginitate concepit, et post partum, ut supra diximus, virgo permansit; ipsum quem genuit mox adoravit. Cujus adorationis et gratiae participes nos faciat ille, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXI. DE TRIPLICI GENERE MONACHORUM IN AEGYPTO.
Ut nobis per litteras declaravit sanctus pater Hieronymus, fratres dilectissimi, tria sunt in Aegypto genera monachorum: quorum duo optima sunt, sed tertium omnino tepidum et omni affectu vitandum. Quae sunt illa duo quae optima praedicantur, nisi Eremitarum atque Coenobitarum genus et ordo, quorum vita clarissima et sancta congregatio tempore praedicationis apostolicae sumpsit exordium? Isti sunt illi viri perfecti quibus frequenter adhaesi tempore errorum meorum, per quos etiam illuminari merui: quorum etiam sanctitatis fama ad aures meas perveniens, baptizari non diu distuli. Et pia matre me instigante apud Mediolanum, ut ad patriam remearem, et cupiens eos habere in visceribus charitatis, et cum eis pariter vivere, ad virum illum Simplicianum, qui a juventute sua devotissime Deo vixerat, in omni charitate perrexi, deprecans eum cum fletu et gemitu, ut mihi quosdam servos Dei de suis donaret: et donavit eos mihi paterne. Quare paterne eos mihi donavit? Quia sciebat me velle monasterium in Africa aedificare. Et assumptis mecum Anastasio, Fabiano, Severo, Nicolao, Dorotheo, Isaac, Nicostrato, Paulo, Cyrillo, Stephano, Jacobo, et Vitali pauperculo, qui pecuniae sacculum apud Mediolanum invenit, et non rapuit, de quo jam sermonem fecimus, quia invenit et non rapuit, nec post aurum abire voluit. Igitur istis mecum assumptis, imitari cupiebam cum charissimis meis amicis, Evodio, Alypio, et Pontiano, qui diu mecum fuerant, et cum caeteris duodecim, quos nuper assumpseram, illos quorum famam etiam sanctus presbyter Hieronymus mihi descripserat. Et sic perveni in Africam pia matre defuncta, et aedificavi, ut videtis, monasterium, in quo nunc sumus, in solitudine a gentibus segregatum. Et placuit Deo centenarium numerum fratrum mihi donare, illuminans corda nostra, non solum sanctissimos patres solitarios imitari, sed etiam in hac solitudine more Apostolorum omnia communiter possidere. Haec Deus nos servare, et postea docere, et per me vobis praecipere voluit. Sic enim videtis quia ante me multi fuerunt patres, quos sequi et imitari debemus: non tamen, sicut ego, secundum apostolicam vitam alios vivere docuerunt. Caput igitur et principium omnium vestrum me ipsum dicere non erubesco. Non tamen vos pigeat eos sequi et imitari in omnibus, attendentes omnia communiter habere et possidere, quia in celsitudine paupertatis viventibus non licet, nisi ut unum sit cor, una anima, et omnia communiter possideant. Unde agrorum pretia ponebantur ante pedes Apostolorum, tanquam pedibus conculcanda; quia ipsi sancti Apostoli et amici Dei indigna reputabant agrorum pretia manibus contrectari. Unde etiam in veteri lege Levitis praecipiebatur, nihil in terra eorum possidere. Non ergo habere debemus temporalia ad possidendum: nec ego, qui episcopus sum, habere debeo, nisi tantum ad dispensandum; quia bona Ecclesiarum patrimonium pauperum sunt. Unde ego, qui episcopus sum, summe cavere debeo, ne res pauperum, quas Hipponensis Ecclesia conservare videtur, divitibus largiantur, quod bene feci huc usque. Nam consanguineos habeo, et nobiles se dicere non erubescunt. Ad me episcopum veniunt, aliquando cum minis, aliquando cum blandimentis dicentes: Da nobis aliquid, pater; caro enim tua sumus. Et tamen Dei gratia, et vestris orationibus mediantibus, consanguineum aliquem me ditasse non recolo. Chariores enim mihi reputo pauperes, quam divites: quia habentes victum et vestitum, fideles omnes contenti esse debent, maxime nos clerici: in cujus rei signum capita tonsa et rasa habere debemus, ne divitiarum capili occupent mentem servorum Dei. Eia ergo, fratres; estote pauperes, non solum verbo, sed et opere et veritate, attendentes quid nobis dicat qui nostrum se fecit pretium in ara crucis, qui etiam noster est advocatus in coelo, et intercessor ad dexteram Dei Patris. Dicebat enim ille Deus deorum discipulis suis, quos de toto mundo praeelegerat, ut essent sal terrae, lux mundi, rectores Ecclesiae militantis, magistri et senatores Ecclesiae triumphantis. Ait enim, Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3): non, Beati qui dura sub grandi necessitate patiuntur. Tales enim murmurant, detrahunt, invident habentibus, rapiunt et furantur: sed si non opere, saltem voluntate haec adimplere conantur. Ideo tales beatos non appellat Salvator, quia non pauperes, sed miseri sunt putandi. Quare? Quia de angustiis temporalibus educti, ad aeternas miserias deputati sunt: ubi non solum beatitudinem habere non poterunt, sed nec guttam aquae invenient. Beati ergo pauperes spiritu, sed non paupertatem simulantes. Tales sunt hypocritae, paupertatem aforis praedicantes, nullam tamen necessitatem portare volentes. Tales in cunctis operibus suis sperant reverentiam honoris, gloriam laudis, a melioribus metui, et ut Deus venerari, sancti ab omnibus vocari desiderant, sola voce paupertatem et abstinentiam praedicant, sed digito suo non cogitant ea movere: corpora aforis despectis vestibus tegunt, sed intus ad carnem purpura induuntur: in cinere praedicant se jacere, sed excelsa palatia non despiciunt: angelicam faciem aforis ostendunt, sed lupinam eos intus habere non dubitamus. Tales fuerunt illi Sarabaitae, de quibus tertio nobis scripsit pater Hieronymus, quorum genus est omni affectu vitandum. Ipsi denique in Aegypto erant, in foraminibus petrarum habitantes, indulti porcorum et boum pellibus tantum, cincti funibus palmarum, spinas ad calcanea portantes ad cingulum ligatas, discalceati, et sanguine cruentati cavernas exeuntes, ad festum scenopegiae pergebant Jerosolymam, et sancta sanctorum intrantes, paupertatem et abstinentiam praedicabant cum omni affectu servare, barbas postmodum in conspectu hominum sine redemptione evellere festinabant; et sic acquisita fama et lucro ad propria remeabant, solitarie gaudentes et epulantes supra id quod explicare possumus. Hos, fratres mei et filioli mei, quos quotidie parturio in visceribus charitatis, nolite, obsecro, imitari; quia non beatos, sed damnatos jam eos esse praedicamus. Amate igitur paupertatem, amate eam omni affectu, et nolite deficere; ut sitis genus electum, non abjectum; gens sancta, non obstinata; populus acquisitionis, sed non perditionis; regale sacerdotium, non venale pretium. Vos estis illa apostolica forma sanctaque congregatio, a mundo corde et opere segregati, qui Dei virtute jam percussistis duces Moab, satrapas et tyrannos Jerusalem et Aegyptiorum hypocritas jam vulnerastis ad mortem. Vos estis vinea mea electa, in medio Ecclesiae paradisi plantata, Christi sanguine redempta et irrigata. Ad hanc vineam ego solus Dei virtute vos congregavi, et operarios meos vos feci; ut laborantes in ea usque ad finem, dignum fructum recipiatis in tempore suo. Ad hanc vineam ego vos elegi, ad hanc Dei haereditatem vos convocavi, licet favoratus a sancto episcopo Valerio, qui de bonis episcopatus, ut monasterium in eremo aedificarem, mihi multa donavit. Non enim satis fuit patrimonium meum vendere, nisi etiam ipse me coadjuvasset. Ad hanc igitur congregationem ego vos elegi. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Et ecce postquam episcopus factus sum, Vitalem, Nicolaum, Stephanum, Dorotheum, Paulum, Jacobum, Cyrillum frequenter rogavi, ut me solum in episcopatu non dimitterent: quia licet episcopus essem, non tamen credebam paupertatem despicere; sed cum Abraham, Isaac et Jacob inter divitias vivere, et veram paupertatem servare optabam, ut de numero eorum essem, de quibus ait Apostolus, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Igitur hos frequenter rogavi ut venirent, non ut essent rebelles eremo, sed ut solitarie etiam in civitate viventes, habitare possemus in palatio sancto. Sed ecce noluerunt venire tanquam de se ipsis timentes; ne a saeculo caperentur, noluerunt venire. Quare noluerunt? Non quia non digni, sed quia non solum pauperes esse voluerunt, sed etiam supra id quod in Speculo nostro edidimus facere voluerunt, calcantes per omnia saeculum et pompas ejus. De quo munere summum gaudium omnes habere debemus, quia facere voluerunt quae Deo et mihi promiserunt. Et quia solus stare non poteram episcopus, ideo rogavi sanctum senem Valerium, qui mihi jam potestatem praedicandi in populo dederat ut infra domum episcopi monasterium clericorum constituerem. Et placuit sancto Episcopo mihi condescendere: et sic cum eisdem in omni paupertate vivere coepi, non manducans carnes, nisi dum hospites veniunt: sed tantum olera et legumina absque oleo vel butyro, sicut ante vobiscum cum gaudio consueveram. Igitur, fratres mei, licet in cathedra episcopali me videatis, paupertatem tamen mihi charam sponsam tenere congratulor: quia ipsa est etiam Christi sponsa, sanctorum possessio, beatorum vita, fidelium securitas, clericorum ornamentum, monachorum vita, nobilium pulchritudo, divitum magnificentia. Haec est illa sancta paupertas, quam qui tenet et amat, nulla indigentia laborare potest. Nec mirum, fratres, quia sibi datur omnium Dominum possidere. Ipse est enim sperantibus in se thesaurus in paupertate, solatium in solitudine, gloria in abjectione, honor in contemptu, umbraculum in omni protectione. Estote igitur pauperes, fratres mei, quoniam desiderium pauperum exaudivit Dominus, et praeparationem cordis eorum audivit auris sua. Tunc enim vere pauperes eritis spiritu, tunc vere beati, tunc benigni, tunc obedientes, tunc veraces, tunc non ficti, tunc omnis mali ignari, si vero corde et opere pauperes inveniamini. Quam gratiam nobis impetrare dignetur beatus primicerius martyrum Stephanus, qui pro suis persecutoribus exoravit Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXII. DE CONSOLATIONE FRATRUM IN EREMO, A QUIBUS SANCTUS AUGUSTINUS RECESSIT, CUM EXHORTATIONE AD ORATIONEM ET LACRYMAS.
Fratres mei et laetitia cordis mei, tempus est ut revertar ad eum qui misit me ad vos: vos vero nolite contristari, nec turbetur cor vestrum. Rogabo enim Patrem ut ipse vos custodiat, et maneat vobiscum in aeternum Spiritus veritatis. Iterum dico, nolite de meo recessu amplius contristari, sed semper orate pro invicem, ut salvemini. Valde enim servis Dei et solitariis est necessaria oratio, per quam Deus placatur, per quam Deus ad nos inclinatur. Adoraverat enim populus Judaicus vitulum conflatilem, et ait Dominus Moysi: Dimitte ut irascatur furor meus contra eos. Cui Moyses: Quaeso Domine, quiescat ira tua, et esto placabilis super malitiam populi tui (Exod. XXXII, 10-12). Et ecce placatus est Dominus. O quam grandis est ipsius orationis causa! o quam grande mysterium! Ecce Moyses orabat in monte, et Josue Amalech devincebat. Per orationem Ezechias sanatur, et salutem animae et corporis adipiscitur. Per orationem Saulus Paulus, doctor Gentium, et praedicator orbis terrae effectus est. Obsecro ergo, fratres mei, ut oretis pro invicem, ut salvemini. Deprecor, fratres mei, cum Apostolo, primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes et gratiarum actiones. Orate et nolite deficere, et si possibile est, lacrymas fundatis. O quam magnum sacrificium Deo obtulistis vespertinum, lacrymas cum oratione effundere! Divina enim Scriptura aliquando nos ad lacrymas, aliquando ad gaudium nos invitat. Saepe enim dicebat Salvator discipulis suis, Beati qui lugent in hac vita, quia gaudebunt in aeterna vita. Prius enim dolendum est: sed post dolorem gaudium subsequitur, quia beati qui lugent. Sed postea dicit Salvator, Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V, 5, 12). Quae quidem merces per lacrymas et orationes acquiritur. Orate igitur, fratres mei, in eremo: orate et nolite deficere. Nam sicut proprium est canibus latrare, ita proprium est eremi cultoribus orare. Bonorum enim oratio locutio est ad Deum. Quando enim servi Dei legunt, Deus sine dubio eis ferventer loquitur: sed dum orant, cum Deo suaviter loquuntur. Ipse enim sapiens est, quia sub paucis verbis multa comprehendit: et quidquid necesse est, hilariter tribuit, et abundantius atque perfectius quam homines sciant vel valeant cogitare. O fratres mei dilectissimi, clamate in eremo, ululate in hac vasta solitudine, vociferari non quiescatis: clamate orando, et nolite deficere; et non solum voce, sed maxime mente. Ecce enim auditis semper aves in deserto cantantes, et laudantes Deum factorem suum. Et si cantare non potestis, qui senes multum jam estis; mente saltem nolite tacere. Nam et tacentes ore, mente autem orantes exaudit Dominus. Nec in oratione locutio tantum quaeritur, quantum sensus. Ecce enim Jeremias confortatur in carcere, Daniel inter leones exsultat, tres pueri in fornace tripudiant, Job in sterquilinio triumphat, paradisum de cruce latro invenit, Susanna inter senes defenditur, Stephanus de torrente in coelum suscipitur, et inter lapidantes pro Saulo exauditur. Non est igitur locus in quo orare non debeamus; quia Deus ubique est, ubique nos exaudire dignatur. Orate igitur semper, et in omni loco, ut salvemini. Non solum unusquisque pro se, sed pro omnibus orare debemus. Nam, ut ait venerabilis pater Ambrosius, Si pro te tantum rogaveris Deum, tantum tuum meritum possides: sed si pro omnibus rogaveris, omnes pro te rogabunt. Oratio sancta, columna sanctarum virtutum, deitatis scala, viduarum maritus, Angelorum cognata, fundamentum fidei, monachorum corona, conjugatarum levamen. Beatus qui te amat, beatior qui te frequentat. Beatus qui te astringit: sed beatior qui in te perseverat. Beatus qui te amat, beatior qui te frequentat. Beatus qui te astringit: sed beatior qui in te perseverat. Beatus qui tecum lacrymas fundit, quoniam holocaustum Deo sanctum et immaculatum offerre non dubitamus. Flete igitur, fratres mei, orando, et nolite quiescere, ut digni efficiamini gratia Dei. Sed dicetis: Ecce multi sumus, et praeter Evodium, Alypium, et Pontianum, qui de Scriptura sancta multa noverunt, omnes grossi et idiotae sumus; igitur doce nos orare. O fratres mei, licet grossi sitis, et subtilia non capiatis, non tamen debiliores vos reputo, sed chariores vos teneo ignaros et humiles, quam sapientes elatos et superbos. Dei tamen gratia pro vestra salute sufficit quod habetis. Licet enim medullam Scripturarum non intelligatis sicut Evodius, Alypius et Pontianus, qui Romae diu mecum commorati sunt; tamen Scripturarum corticem vos intelligere non dubitamus. Diximus enim primo vobis, quod psallere, orare, et manibus laborare debeatis, quando necesse fuerit; et si vobis tempus superfuerit, dicere, Pater noster, non differatis. Ipsa enim dominica oratio appellatur, in qua septem petitiones reperiuntur, in quibus omnes species orationis comprehenduntur, quibus Deum interpellamus pro appetendis bonis, pro vitandis malis, aut pro delendis commissis. Tres enim primae petitiones pertinent ad aeternitatem: reliquae vero quatuor ad hanc vitam temporalem pertinere videntur, quia et panis quotidianus, scilicet spiritualis, licet sit sempiternus, ad hanc tamen vitam etiam pertinet, in quantum ministratur animae quibusdam signis, dictis vel scriptis. Et ideo panis dicitur, quia laborando et disserendo discitur, et ita quasi manducando deglutitur. Nunc quoque peccata dimittuntur nobis, et nos dimittimus aliis: quae petitio est inter quatuor secunda. Et tentationes quae nunc nostram vitam infestant, et ipsa liberatio a malo, ad hanc vitam pertinent, quia Dei justitia mortem incurrimus, unde Dei misericordia liberandi sumus. Quae cum ita sint, ipsarum petitionum verba diligentius pertractanda sunt, ut intellecta majorem generent cordis affectum; et quod petitur, ad velociorem perducatur effectum. Orate igitur, fratres, dicentes, Pater noster: referentes gratias largitori omnium bonorum, qui dulcedo nostra est, vita et resurrectio nostra est, spes nostra est, et lumen oculorum nostrorum, baculus senectutis nostrae, donans nobis sensum ut eum agnoscamus, et secreta secretorum suorum intelligamus. Ipse enim nobis dedit efficaciam in opere, gratiam inter electos, effectum in suis et suorum praeceptis, solamen et constantiam in adversis, cautelam in prosperis et timorem, et quocumque vertimur, sua grandis misericordia nos praevenit. O fratres mei, non negligamus orare, non carnem domare, non vigilare. Et tamen quid ei retribuemus, qui non permisit nos submergi, cum in mari magno essemus? Ecce enim consumpti eramus, et nos liberavit; errantes eramus in saeculo, et reduxit nos ad viam; ignorantes eramus, et docuit nos veritatem. Non igitur, fratres, taedeat nos orare, qui non familiam regere, sed tantum Deo placere debemus. Et ut bene psallere et orare possitis absque magno corporis impedimento, de bonis episcopatus Ecclesiae Hipponensis centum et quadraginta vestimenta cum calceamentis vobis dilectis fratribus meis deportari praecepi, ut tempore frigoris, quantum necesse fuerit, unusquisque recipiat, reponentes ea et custodientes in communi vestiario cum omni diligentia et charitate: scientes quod vera charitas non quaerit quae sua sunt, sed quae Dei; sic autem facientes non deficiatis. Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem ejus, faciens in vobis quod placeat coram se per Christum Jesum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. Orate pro nobis, fratres, et ante meum recessum cupio vos salutare in osculo sancto. Amen.
SERMO XXIII. DE JEJUNIO.
Frequenter audistis, fratres charissimi, quod jejunium est res sancta, opus coeleste, janua regni, futuri saeculi forma: quod si quis juste perfecerit, Dei socius existimabitur, sibi conjungitur, et spiritualis efficitur. Per jejunium, fratres mei, prosternuntur vitia, augmentantur virtutes, humiliatur caro, diabolicae devincuntur virtutes. O sacrum jejunium, tu corpus refrenas ne surgat, tu virtutes incitas ut resurgant, tu reum illuminas et sanas ut vivat. O jejunium, tu suave es bonis, tu odibile es malis, tu delectabile es sanctis, sed detestabile pravis. O sacrum jejunium, tu divina mysteria pandis, quae sapientiae et prudentiae sunt agnoscis, recordari praeterita facis, ordinare praesentia non negligis, et praevidere futura festinas. Sed cavete, fratres mei, ne jejunando superbi efficiamini, ne cupidi, ne avaritia vel hypocrisi pleni. Nam saepe audistis, quod Babylon civitas magna et populosa est inimica Christianis, idolis serviens, diversis erroribus mancipata, quam, ut dicunt, aliqui gigantes eam aedificaverunt, sed superbia inflati fecerunt in medio turrem, quae vocata est Babel. Postea vero venit Nabuchodonosor, et amplificavit eam, et ditavit, et inflatus superbia clamavit, et dixit: Nonne haec est civitas Babylon, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? Et dum rex sic exclamaret, vox irruit super eum, dicens: Tibi dicitur, rex, Regnum tuum transiet a te, ab hominibus ejicieris, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua: fenum ut bos comedes, et septem tempora super te mutabuntur, donec scias quod Excelsus dominatur in regno hominum (Daniel. IV, 27-29). Et sic videtis quod superbiendo regnum terrenum amisit et sensum quia cum bestiis habitare volebat. Babylon haec, fratres mei, mundus iste est, qui plenus est confusione, plenus erroribus, iniquitatibus, et veneno malitiae. Ecce nunc, fratres mei, quomodo totus mundus in maligno positus est. Ecce quomodo diabolus regnat in eo, dum regnat ambitio, dum dominatur perfidia, dum conculcatur simplicitas. Et ideo, fratres, haec omnia agnoscentes caveamus a cunctis malis: scientes quod per solam humilitatem omnia mala vincere valemus, sine qua nostra jejunia nobis non proderunt. Haec est per quam ad vitam intrare poterimus. Non ergo extolli debemus, si bene vivamus: sed humilitatem servantes semper philosophari non desistamus. Quid enim est philosophari, nisi mortem praemeditari? Ad regnum enim coelorum non conducit nos gloria mundi, non multitudo divitiarum, non nobilitas generis, non scientia, non sapientia, non facundia verborum; sed sola gratia Christi, et virtutes, et opera. Eia igitur, fratres; considerate ad quid huc venistis, et quid eremum concupistis, quid agere voluistis, quod officium habere desiderastis. Omnes uno ore dicetis, Deo servire optamus. Et quia sic est, propterea attendere frequenter debetis, quod vestrum officium est non solum carnem jejuniis et abstinentia escae et potus affligere, quantum valetudo naturae permittit; sed etiam mundum contemnere, peccata deflere; et non doctoris appetere cathedram, sed in cinere et cilicio perseverare in eremo usque ad mortem debemus. Adjuvet nos Christus Filius Dei quem credimus jejunasse quadraginta diebus et quadraginta noctibus, qui est benedictus in saecula. Amen.
SERMO XXIV. DE EXHORTATIONE AD SOLITUDINEM EXEMPLO SANCTI HIERONYMI; AC DE JEJUNIO.
Legimus enim, fratres charissimi, sanctum patrem Hieronymum Cardinalem fuisse in ecclesia sancti Laurentii martyris: et quia Romanos de avaritia et foetida luxuria fortiter reprehendebat, ab eis per vestem muliebrem, ut jam audistis, eum proclamare in populo voluerunt; sed Deo auxiliante sanctitatis fama minime diminuta, Romam tandem egressus est, et cum Paula et Eustochio, quas in fide Christi nutrierat, earum parte rogante, ut nobis per epistolam scripsit, asperrimam vitam sanctus pater Hieronymus duxit: in tantum, ut neminem legere audiam fidelium modernorum austeriorem fuisse. Itaque, fratres, etiam nos, ut vidistis, mundum deserere voluimus, et ad nemora cum Hieronymo fugere concupivimus, et perseverare secundum apostolicam vitam desideramus: propterea diligenter attendamus ut sancte et juste in eremo convivamus. Scire enim debetis, quod demorantibus in solitudine jejunium valde necessarium est. Sed primo videamus quid sit jejunium. Quid enim est jejunium, nisi cunctorum membrorum debita satisfactio? Membra enim satisfacere debent propter peccata quae commiserunt. Unde si quis in gula peccaverit, satisfaciat jejunando: nam qui solus est sine culpa, solus est et sine poena. Sed quoniam nullus est sine culpa, ideo nullus sine poena vivere debet. Oculus enim meus frequenter peccavit; quia per eum mors intravit in animam meam: claudatur ergo oculus, et patiatur, ne quod eum delectat, videat. Sic enim de singulis corporis membris faciendum est, fratres. Tunc enim magnum, tunc Deo acceptum, tunc sibi devotum jejunium reddimus dum ab iniquitatibus et voluptatibus abstinemus. Hoc est magnum et perfectum jejunium. Sic enim agentes, sancte et juste et pie vivere dicimur. Pietas enim est cultus Deo reddere quod debet. Sic talis juste vivere dicitur, quando Deo reddit quod reddere debet, et Caesaris quae sunt Caesari. Impietas quid aliud est, quam idololatriam committere? Multi tamen dicunt quod impietas est, quando pauperibus quis sua non elargitur. Propterea, fratres mei, scire vos volo quod aliud est flagitium, aliud facinus, aliud impietas. Flagitium est, dum peccando nos ipsos offendimus, facinus quando proximum, impietas quando idololatriam committimus. Similiter aliud est misericordia, aliud clementia, aliud pietas. Misericordia circa naturam, clementia erga justitiam, sed pietas erga Deum versatur. Et quia grossi estis, fratres, veniat Verbi gratia. Misericordia est, dum si quis videndo aliquem juste damnatum duci ad suspendium, naturaliter movetur eique compatitur, et ita motus a suspendio eum liberat. Similiter si quis rapit pauperi aliquid boni, et veniat alius, et raptori eripiat ea, et pauperi reddat, talem dicimus habere misericordiam. Clementia vero est, ut si quis injuste hominem punitum videat, et objiciat se periculis ut illum eripiat, talem dicimus clementiam possidere. Pietas autem quid aliud est, quam Deum pura mente colere, quae alio nomine latria nuncupatur? Bene enim tunc dicimur jejunare, quando pietate, misericordia et clementia refloremus. Adjuvet nos Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXV. DE JEJUNIO, ET UBI FUIT INSTITUTUM.
Scire namque debetis, fratres dilectissimi, quod hoc solemne jejunium quod alma mater Ecclesia hodierna die praecipit observari, a creatione hominis in ipso mundi primordio praecepit Deus in paradiso Adae et Evae, ut a fructu arboris abstinerent. Hoc etiam ante Legem Moyses sanctus observavit, et Legem suscepit. Hoc sub Lege Elias astrinxit, et ad coelum in curru volavit. Eva quamdiu abstinuit, virgo fuit, et in paradiso permansit; sed dum jejunium violavit, in miseriam corruit, libidinis corruptionem persensit, sub domino constituta remansit, et de paradiso expulsa fuit. Moyses etiam post jejunium cum Deo facie ad faciem locutus est, qui ante jejunium Deum nec videre nec ad eum accedere ausus fuerat. Jerosolyma a Sennacherib tempore Ezechiae regis et Isaiae per jejunium liberatur, et centum et octoginta quinque millia coelitus interfecti sunt in nocte una, et ne foeterent eorum corpora, incinerati et in pulverem redacti sunt. Tempore etiam Jonae jejunium praedicantis in cinere et cilicio veniam impetravit. Numquid et Josue filius Nave jejunavit, priusquam per diem et cursum solis et lunae temperavit, et hostes superavit? O jejunium convivium animarum, beatus qui te amat, sed beatior qui te frequentat! Qui enim jejunat, ut bonus appareat, ut conservetur, ut sanior fiat, et ut ne corpore nimis impinguescat, non beatus est ille: quia jejunium quod facit, non virtutis est, sed praesumptionis; non virtutis est, sed attenuationis. Ideo non mundo, sed Deo jejunare debemus: sic enim sancti patres in veteri Lege faciebant. Decimas enim Deo dabant, et primitias de omnibus bonis suis: sic et nos Deo primitias dare debemus. Quas tunc primitias Deo damus, quando corpore quidem a cibis eleemosynas etiam dando, et mente a vitiis jejunamus. Et nunc Deo tales primitiae acceptae sunt. Sed scitote, fratres mei, quod antiquitus patres nostri fideles jejunare consueverunt in vigiliis magnarum solemnitatum usque ad noctem: quod laudandum erat et bonum. Sed hoc non solum, sed etiam vigilabant per noctem, et ad ecclesiam ludendo et chorizando conveniebant: quod detestabile erat et malum. Tales non solum Romani erant, non solum Papienses et Ravennates, sed etiam Mediolanenses: de qua turpi consuetudine dolebat Mediolani mater illa, quae me carne et spiritu in Christo regeneravit, et institutum est ipsa instigante a patre nostro sancto Ambrosio, ut vigiliae cassarentur, vel cessarent a cunctis, ut homicidia et fornicationes a fidelibus deponerentur. Solum tamen jejunium mentis et corporis cum eleemosyna Mediolanensis Ecclesia fidelibus reliquit. Sed dicetis: Numquid in vita nostra semper jejunare debemus? O fratres mei, legem meam recepistis, et audistis frequenter inter caetera, quod carnem vestram dometis abstinentia escae et potus, quantum valetudo permittit. Nolo enim me ipsum ligare. Nolui onera vestra portare: sed hoc solum super vos ponere volui, ut jejunetis et abstineatis, quantum facere Deo favente potestis. Nolo tamen, quod diebus dominicis jejunetis: hoc enim haeretici et infideles faciunt. Omne autem jejunium, exceptis diebus dominicis, bonum est et laudandum, si bene fit. Aliquod tamen est jejunium devotionis, ut jejunare vigilias sanctorum Cypriani compatriotae nostri, et Gervasii et Protasii, et similia. Aliud est jejunium institutionis, ut Assumptionis sanctae Mariae, et Nativitatis sancti Joannis Baptistae, sanctorum apostolorum Petri et Pauli, Simonis et Judae, Matthaei, et Andreae, et Jacobi majoris. Istorum enim vigilias jejunare semper debemus, ut sicut jejunando cum eis patimur, ita in futurum cum eis pariter gloriemur. Sed mox mihi, fratres, dicetis: Cur festum Nativitatis sancti Joannis celebramus? Numquid in peccato conceptus est? Et ideo attendite, quod prius seminatur homo, postea concipitur in vulva, et ibi caro formatur, deinde post dies quadraginta septem creatur anima, et corpori infunditur, secundum sanctum patrem et martyrem Cyprianum, cui in omnibus compellor credere, quia per Spiritum sanctum optime locutus est. Celebratur tamen nativitas sancti Joannis Baptistae, non prima, sed secunda. Prima enim nativitas fuit in utero, quando anima in utero fuit infusa. Alia vero ex utero, quando venit ad lucem; et haec sine peccato fuit, quia sanctificatus fuit in utero. Haec autem festivitas non solum apud fideles, sed apud infideles vigiliam habet. In hoc festo maxime Pagani infideles ad ecclesiam suam conveniebant vigilantes, ut supra diximus. Sed destructis vigiliis illis, adhuc tamen antiquitatis nomen tenemus; quia dum jejunamus, vigiliam nuncupamus. Vel aliter dicamus, fratres. Nam dum illa sancta Elisabeth, quae filia fuit sanctae Ismarae, quae quidem Ismara soror fuit carnalis sanctae Annae matris Dominae nostrae, dum gravida esset de Joanne, ante adventum Virginis sanctificatus Joannes non fuit; sed salutata Elisabeth a Virgine, mox Joannes sanctificatus fuit in utero. Merito ergo ejus nativitatem celebrare debemus. Sed nunc de Apostolis, quorum vigiliae non habentur, dicamus. Festum enim Philippi et Jacobi jejunium non habet, eo quod inter Pascha et Pentecosten est, quod tempus est gaudii, laetitiae et exsultationis, quia Salvator surrexit a mortuis. Jacobus etiam Zebedaei apostolus apud quosdam vigiliam non habet, eo quod occisus fuerit in diebus azymorum; nec diem mortis ejus celebramus, sed potius translationis. Bartholomaeus etiam vigiliam non videtur habere, eo quod una dierum fuerit decoriatus, et sequenti die obiit, et sic si haberet vigiliam, oporteret quod esset in tertia die, quod est contra normam aliorum jejuniorum. Thomas autem vigiliam non habet, eo quod tempore adventus venit. Barnabas jejunium non habet, quia de duodecim non fuit. Matthias jejunium non habet, eo quod tempore jejunii sit. Joannes evangelista jejunium non habet, eo quod in Gloria in excelsis simus, et gloriam in excelsis Deo cantare debemus. Rogo tamen vos, fratres, licet jejunia ista servare non teneamini pro remissione peccatorum vestrorum, vel pro periculo hostium jejunare non desistatis, carnem domantes, quantum portare potestis. Adjuvet nos Christus filius Dei qui pro nobis nasci et mori dignatus est. Amen.
SERMO XXVI. DE MURMURATIONE ET DETRACTIONE, ET DE POENIS, DAMNANDORUM.
Demorantibus nobis in eremo, fratres dilectissimi, murmuratores, detractores, vel susurrones nullatenus esse debemus: scientes quod tales regnum Dei non consequentur. Non igitur stulta loquamur lingua dolosa, sed cum Dei adjutorio, sine cujus voluntate et nutu folium arboris non movetur, omnis murmuratio vel detractio procul sit a nobis: considerantes quid Mariae sorori Aaron et Moysi, quia murmuravit, acciderit. Nam murmuravit, quia Moyses uxorem Aethiopissam duxerat; cui murmuranti iratus est Dominus valde, eo quod Moyses esset mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Et ait Dominus Aaron et Mariae, Egredimini ad tabernaculum foederis. Quibus pervenientibus ait Dominus, Quare non timuistis detrahere servo meo Moysi, cui loquor facie ad faciem? Servus etenim meus est, et in domo mea fidelissimus est. Et ecce Maria repleta est lepra, cadens super eam quasi nix. Quam videns Moyses, exclamavit ad Dominum dicens: Deus meus, obsecro, sana eam. Cui respondit Dominus: Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur Maria ad pristinam sanitatem (Num. XII, 4, 8, 14). Ideo attendite, fratres, quod Maria haec quae peccavit, animam subditorum et discipulorum significat, quando suo praeposito vel presbytero obedire recusat, et recusando murmurat, et murmurando leprosa efficitur: quod apparet, dum culpa ejus publicatur. Sed bonus pastor qui omnium vestrum curam gerit, quaerens sanitatem animarum, compatitur peccanti, et auxilium divinae medicinae precibus postulat infirmanti: clamatque quotidie indefessa voce pastor bonus, qui animam suam ponere non desistit pro ovibus suis, dicens: Obsecro, Domine, sana eam; sana contritiones ejus, quia commota est. Sana eam, quia lepra murmurationis plena est. Revoca eam, quia a consortio fidelium tuorum separata est. Igitur, fratres, attendite, ne murmuratores sitis. Nam sicut lepra proprium corpus devorat, et sibi adhaerentes inficit; sic et murmurator non solum se ipsum destruit, sed etiam cunctos audientes occidit. Ideo, fratres, attendite, ut non murmuratores vel loquaces sitis, sed veraces: quia in superfluo eloquio peccatum deesse non poterit, nec omnino veritas adesse. O quam grande periculum est, non solum dicere falsa; sed et vera praedicare poenosum et dubium est! Loquaces denique laudare non audeo: sed tacentes beatos praedicare praesumo. Attendite, o fratres mei, attendite, ne simul cum presbyteris meis murmurantibus capiamini. Nam ad vos perveni, et in diebus Paschalibus vobiscum in hac solitudine esse volui, quia murmuraverunt, et Augustino detraxerunt presbyteri, et noluerunt dominicis obedire praeceptis, ideo leprosi murmurando facti sunt, et immunditia peccatorum percussi sunt, et a domo mea expulsi sunt, quia vocati non fuerunt digni mecum perseverare. Ideo separati sunt et expulsi, quia non potuerunt sine murmure stare. Vos autem, quorum officium est semper orare, ferventius nunc orare vos deprecor; ut tanquam sanatos ad communionem Ecclesiae Hipponensis revocare gaudenter possimus illos, quos tales invenire credidi, quales invenire non potui. Haec tamen expulsio est ad salutem, non ad perditionem; ad correctionem, non ad damnationem. Sic enim expulsus est Adam de paradiso, ut in hoc exsilio miseriae corrigeretur: ut in hac poena temporali per gratiam adipisceretur aeternam promissionem. Nam licet Adam peccaverit, Dominus tamen eum non deseruit, sed ad poenitentiam eum et suos semper invitavit. Postquam enim Adam peccavit, latere se voluit, et abscondit se a facie Domini, quod erat signum doloris et erubescentiae. Sic enim volo vos facere, fratres. Nam et si aliquando murmurastis vel peccastis, quod est conditio cunctorum viventium, erubescite et abscondite faciem vestram per humilitatem a facie Salvatoris: ut dum visitaverit vos in solitudine paradisi, et vocaverit vos, dicens cuilibet, Adam, ubi es (Gen. III, 9)? Consideretis in quanta peccatorum miseria positi sitis. Per hoc enim quod vos proprio nomine vocat, signum dat quod ad poenitentiam vocat. Per hoc quod dicit, Ubi es? ostendit quod viam peccatoris ignorat; non tamen quod ignoret, sed quod reprobet. Post meridiem apparet; ostendens quod Dominus ab amore peccatorum refrigescit, quia per peccatum in homine refrigeratus est amor charitatis. Hoc enim pensate, et cum Adam vos peccasse cognoscite, et dicite: Domine, audivi vocem tuam in eremo, et timui, eo quod bonis operibus nudus essem, et abscondi me (Ibid., 10) per humilitatem, cognoscens quod peccavi in coelum et coram te. Sed et contrarium facientes, murmurantes et detrahentes proximo suo, et mala portantes in cordibus suis, expellet eos Dominus de paradiso: sed tamen faciet Dominus misericordia motus tunicas pelliceas ne tempore frigoris perpetuo moriantur. O grandis Dei misericordia! o infinita Dei clementia! o magna et admirabilis ejus dilectio circa nos! Ecce enim quotidie peccamus, frequenter eum ofendimus; et tamen nos derelinquere non vult, sed tunicas pelliceas correctionis et veniae nobis quotidie donat et largitur. Ecce quanta est misericordia nostri Salvatoris. Igitur, fratres mei et laetitia cordis mei, redeamus ad mentem, et eam diligenter discutiamus, scientes, quod nunc in paradiso poenitentiae et deliciarum positi sumus, et in Ecclesia ejus positi et collocati sumus. Dedit nobis praecepta, ut toto corde, tota mente eum diligamus, et proximum nostrum. Sed quomodo diligere eum possumus, si susurrones et detractores in eremo facti sumus? O quam pestis misera et mortalis est ipsa murmuratio! o quam venenosa est, quae conventus clericorum et civitates multas destruxit! Et quia grande periculum est, inter murmuratores habitare; ideo expellendi sunt tales, ne caeteri corrumpantur per eos. Tertia enim lingua multa mala committit (Eccli XXVIII, 16): ideo si semel correpti non se emendaverint, de vestra sancta et singulari societate expellantur. Nec crudele hoc esse credatis, nec illi qui expulsi sunt ad tempus, de hac expulsione dolere debent; sed cum omni humilitate eam suscipiant, dolentes tamen et flentes, quod nondum intellexerunt Apostolum dicentem, Si quis se putat religiosum esse, non refrenans linguam suam, hujus vana est religio (Jacobi I, 26). Melius est enim a congregatione praesenti expelli ad tempus, quam a coelesti regno perpetuo. Sic enim, ut supra diximus, expulsus est Adam de paradiso, non ad damnationem, sed ad correctionem. Correctus vero et emendatus frater qui peccaverit, et qui proximo detraxerit, volo ut inter vos fraterne recipiatur. Melius enim est, ut redarguamur de misericordia, quam de crudelitate, in die novissimo. Nam pium hominem quando periisse legimus, ignoro: sed impium et crudelem frequenter periisse audio. Igitur, fratres mei et laetitia cordis mei, obsecro ut non peccetis, ut in die novissimo nec crudeles, nec nimis misericordes inveniri possitis. Deponite murmura, claudite infra dentes linguam, ponite custodiam ori vestro, et silete; non solum a malis, sed etiam quandoque a bonis silere, laudabile est. Ait enim sanctus propheta, Silui a bonis (Psal. XXXVIII, 3). Nam omne bonum ubique proferre non debemus: sed tempus proferendi agnoscamus in cunctis. Estote igitur, fratres, non loquaces, sed veraces. Calcate murmurationes, et fugite eas ut mortem. Nam murmurare, detrahere, vel despicere, hypocritarum conditio et ignorantium. Murmurare denique et detrahere hypocrita non satiatur, de omnibus maledicens ut ipse solus a cunctis praedicetur beatus. Omnia judicat, ut nemo sit qui eum audeat judicare. Omnia despicit, ut ipse solus sit qui ab omnibus aspiciatur. O hypocrita, cave ne ad mensam meam pervenias. Nam ibi antequam aliquid sumas, lectio mea tibi primo legetur. Quid enim primo in mensa mea descripsi? Quid primo in ea habere vel audire desidero? Quid primo in ea servare praecipio, nisi quod, Quisquis amat dictis absentum rodere famam, Hanc mensam indignam noverit esse sibi? Quapropter, fratres, si quis murmurare desiderat, non solum ad nostram congregationem, sed nec ad mensam nostram accedere praesumat. Non enim ad eremum venimus, ut murmuremus; sed ut mundanis omnibus conculcatis, in eremo pie, sancte et juste vivere valeamus. Quod si non fecerimus, quod Deus avertat, melius fuisset quod nati non fuissemus. Quare, fratres mei, melius fuisset; nisi quia melius fuisset non esse, quam male esse? Numquid non melius est carere esse quam cum esse perpetuo cruciari? Nam non esse, cui possit obesse, ignoro. Sed habere esse, et perpetuo cruciari, quid aliud est, quam mortem sine morte semper habere? Verum, et indubitanter verum vobis, fratres mei, dicere audeo, melius esset non esse, quam cum esse perpetuo affligi, vel aeternaliter cruciari. Studeamus igitur, fratres, semper bene vivere, ut et semper bene esse possideamus. Esse enim Dei gratia habere nos scimus: sed semper bene esse omnino ignoramus. Propterea taliter linguam caeteraque corporis membra restringamus, ut mediante divina gratia, ad perpetuum malum esse non perveniamus. Nec de nobis dicatur, quod de Juda proditore discipulo dicitur: Melius ei fuisset, si natus non fuisset homo ille (Matth. XXVI, 24). Quare illi melius fuisset, si natus non fuisset; nisi quia melius est omni esse carere, quam in inferno jacere? Ibi denique etsi erit stimulus doloris et poenitudinis, nulla tamen erit ibi correctio voluntatis, ut nullatenus a damnatis possit diligi vel desiderari justitia. Ideo illi diviti qui in inferno cruciabatur, quamvis curam de vivis fratribus gerere videretur, non tamen eidem de justitia cura erat, quia justitiam nullatenus diligere possunt qui in inferno sunt. Jacebat tamen dives, et sepultus erat in inferno, et quid de fratribus suis esset, ignorabat et nesciebat omnino: et tamen curam de eis videbatur habere; sicut et nos viventes de mortuis, quamvis quid agunt utique nesciamus. Itaque, fratres, caveamus ne peccemus; ne ad illam flammam perveniamus. Ipsa denique flamma concremationem habet, sed lumen nullum habet. Quare? Nisi quia quos gehennae flamma cruciat, a visione veri luminis caecat; et ut foris eos dolor combustionis cruciet, intus poena caecitatis obscuret; ut qui Creatori suo corde et corpore deliquerant, corpore simul et corde puniantur; et utrobique poenam sentiant, qui dum viverent, pravis delectationibus serviebant. Ecce, fratres, quomodo puniuntur peccatores, quibus unus ignis omnibus est; non tamen uno modo omnes cruciantur, sed quanto quis in deliciis plus permanserit, tanto fortius cruciabitur in aeternum. Unus igitur ignis singulis est, et corporeus est, et uti saevissimos peccatores corporaliter cruciet, nec studio humano accenditur, nec lignis, pice vel oleo nutritur; sed post peccatum semel accensus, in aeternum durare nullatenus dubitare debemus. O inferne, ut latus es, et mensuram non habes; profundus es, et nullum fundum te habere cognosco; insatiabilis es, quia omnes tam pauperes quam divites te libenter suscipere audio; plenus ardore incomparabili, plenus fetore intolerabili, plenus omni dolore innumerabili. Ibi omnis miseria, ibi tenebrae, ibi nullus odor, ibi horror aeternus, ibi nulla spes boni, ibi nulla desperatio mali; sed omne malum quod existimari potest, damnatis in aeternum erit. Ibi, fratres mei, daemones flere et clamare non cessant, percutere peccatores nunquam desistunt, nunc superbum, nunc elatum, nunc gloria mundi plenum, nunc luxuriosum, nunc proditorem, nunc homicidam, nunc feneratorem, nunc verbosum, nunc adulatorem, nunc mendacem, nunc detractorem. Ecce quomodo clamabunt. Sed quid clamabunt, nisi, Percute, dilacera, interfice, sine morte occide, velociter spolia, depraedari festina, fer prunas, picem para, aurum et argentum liquesce? Et quia dum vixerunt, Deum intelligere noluerunt, et si in aeternum vixissent, semper male facere voluissent; ideo sine redemptione merito in aeternum cruciabuntur. Itaque, fratres, obsecro, ut non peccetis. Custodite linguam vestram, servate eam, claudite eam vecte ferreo, quoniam sermo vanus in vacuum non ibit: sed de omni verbo otioso in die novissimo reddituri sumus rationem. Adjuvet nos Jesus Christus Deus noster, ad perseverandum in omnibus bonis, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXVII. DE FILIO PRODIGO.
Pax vobis, fratres dilectissimi, qui optimam partem cum Maria elegistis, dum mundum et pompas ejus contemnere voluistis. Voluistis enim terrena despicere. Saniori enim consilio sanctorum Ambrosii et Simpliciani patrum vitam tutiorem aggressi sumus cum Paulo mundum fugiente, timentes ne caperemur ab eo. In eremo denique sumus, jucunditatem communicationis et fractionis panis intelligentes, clamantes cum propheta: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1)! Tutior enim haec vita est et dulcior, ubi unus alium cohortatur, ubi alter alterius exemplo inflammatur. O vita sancta eremitica, vita solitaria, vita perfectorum, vita angelica non humana, vita poenitentium, vita contra mundum pugnantium, vita ad Deum fugientium, vita deifica non humana, vita filiorum qui erraverunt ad patrem redeuntium! Haec est domus, ubi reconciliatur patri filius, qui portionem substantiae consumpserat luxuriose vivendo. Hanc, fratres mei, si Januarius noster cognovisset, aurum nobis ignorantibus non retinuisset. Hanc si dilexisset, vineam, agrum, et pecuniam tenere erubuisset. Quare? Quia paupertatem asperiorem presbyteris meis vos sponte tenere vidisset. Nam sicut filius ille, qui peregre profectus est in regionem longinquam, ubi dissipavit substantiam suam luxuriose vivendo: sic et ipse, vel quicumque peccator, dum carnales voluptates diligit, a Domino peregrinatur; et quanto peccando fit dissimilior, tanto magis a Deo elongatur. Substantia enim hominis est omne quod vivit, cogitat, sapit et loquitur; quae Deus aeque dividit. Quam substantiam peccator consumit, dum conscientiam et vitam et cogitationes et verba in malis actionibus impendit. De filio etiam isto dicitur quod coepit egere; et ideo adhaesit uni civium regionis, et misit eum in villam ut pasceret porcos, et cupiebat implere ventrem de siliquis quas porci manducabant, et nemo illi dabat. Eget enim peccator, dum cupit implere ventrem, non pane vitae aeternae, sed glandibus, qui porcorum cibus est. Ideo adhaesit uni de principibus mundi, sub cujus favore pascere porcos, id est, daemones valeat. Porcus enim immundum animal est, et de sordibus saturatur et delectatur. Siliquae enim sunt non solum glandes, sed etiam omne turpe et immundum quod porcus comedere delectatur. Istae denique siliquae sunt fornicatio, ebriositas et gulositas. Isti enim sunt daemonum cibi, quibus peccator repleri desiderat, sed nemo dat illi ad sufficientiam. Peccator enim semper famescit, semper devorare quaerit, nunc luxuriando, nunc alia faciendo semper delectari desiderat. Sed visitante Domino patre per gratiam passionis suae poenitet miser peccator, dolet jam pascere porcos, cogitat, et cogitando surgit pergens ad patrem, dicens: Pater, peccavi in coelum, quia assumpsi frequenter nomen tuum et sanctorum tuorum in vanum: peccavi etiam coram te, quia in tua humanitate peccavi, quia non cognovi opere tuam infirmitatem, quam pro me passus es; peccavi et coram te, quia Deus et homo es. Peccavi in coelum, quia in Patrem et in Spiritum sanctum. Non igitur sum dignus vocari filius tuus (Luc. XV, 21). Sed quid fecerit pius pater, audiamus, legamus, praedicemus, non sileamus. Nam misericordia motus, videns illum viventem, occurrit; videns lacrymantem, lacrymatur; videns eum nudatum, stolam jubet parari; videns eum discalceatum, calceatur; credens eum debilem et famelicum, occidi jubet vitulum saginatum. O quam grandis misericordia tanti patris! o quam infinita ejus pietas! o quam dulcis, o quam pia miseratio! Ecce enim filius peregre fugit, et tamen patienter exspectat. Omnia bona destruxit, et tamen ad se revocare festinat. Porcos pascit, et ei jam vitulum parat. Fame jam fere moritur, et epulari jam clamat. Nudus apparet, bonis operibus privatus, et ecce stola pristinae gratiae Salvatoris quam in Baptismo recepit, induitur, et annulus fidei desponsationis datur: ne amplius valeat pascere porcos, qui ad domum patris fugit; sed tanquam civis sanctorum et domesticus Dei fundetur in domo divinae majestatis in aeternum et ultra. Quod bene ostendit ille misericordiae pater, quia videns illum misericordia motus est, et occurrit, et brachia extendens super collum ejus, osculatus est eum, dicens servis suis, Adducite vitulum, et manducemus. Hic filius meus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XXV, 23, 24). Similiter hoc idem fecit Salvator Petro, quando eum negavit: quando illum respexit, quando respexit mentem ejus, tunc flevit amare. Occurrit peccatori Salvator: quia per se non potest ad Deum accedere, nisi ei subveniat, nisi mentem ejus respiciat. Sed postquam eum respexerit, flectitur super collum ejus, quia onus ejus leve ponit super collum ejus, dicens, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Tunc stola induitur, dum anima indumento virtutum vestitur. Duae enim stolae sunt: una videlicet quando anima in praesenti indumento virtutum vestitur; altera vero immortalitatis est, quando corpus in fine saeculi etiam resuscitabitur. Et ideo, fratres mei, licet in eremo sitis, scire tamen debetis, quod duae stolae sunt duae resurrectiones: quarum una est animae, quando resuscitatur a vitiis, in quibus mortua jacebat; altera corporis, quando corpus configuratum erit corpori claritatis Christi, quando in die judicii reformabitur. Eia ergo, fratres mei et corona matris meae, scitote quod porcos jam pavimus, cum multo tempore daemonibus peccando placuimus. Jam frequenter eorum siliquas desideravimus, quando mundo placere voluimus, quando in eo florere concupivimus, quando delectationibus suis toto affectu adhaesimus. Sed nunc Dei gratia servi Christi sumus, clamare non cessemus, Peccavi, Domine: jam non sum dignus vocari filius tuus. Quorum clamorem audiens occurrit nobis osculando, suam pacem donando. Stolam donavit, quando animam vitiis spoliavit. Annulum donavit, quando in fide nos sua roboravit. Calceamenta donavit, quando memoriam mortis nobis impressit. Vitulum occidit, quando in sacramento altaris memoriam passionis ejus in mente renovavit. Tunc nobiscum pater manducat et epulatur, quando in operibus suis perseverando delectamur. Tunc sic nobis ornatis praecipit Angelis Deus, ut convivium praeparent; quia mortui eramus, et resurreximus; perieramus, et inventi sumus. Cogitate ergo, fratres, ad quid venimus. Ecce in solitudine sumus, elongati sumus a saeculo, et longo tempore jam mansimus in solitudine, ut secundum apostolicam formam quietius vivere valeamus. Locus enim non facit sanctos, sed operatio bona locum sanctificabit et nos. Peccavit enim angelus in coelo, peccavit Adam in paradiso: et tamen nullus locus sanctior illis erat. Si enim loca habitatorem beare possent, nec homo nec angelus a dignitate sua corruissent. Pensate ergo, fratres, quid vestis nigra, quid zona pellicea, quid corona capitis persuadeant. Nigra enim vestis, quae vilis est, mundi contemptum nobis denuntiat, et memoriam mortis. Zona pellicea lumborum refrenationem declarat. Capilli rasi de vertice, superfluitatem criminum significant ablatam de mente. Sic enim mihi sanctus pater Ambrosius, quando me regeneravit in Christo anno aetatis meae trigesimo, mihi petenti respondit. Cogitate ergo, fratres, quam reprehensibile est, si sub tali habitu superbia lateat vel luxuria. Summe necessaria est igitur nobis in eremo demorantibus ipsa humilitas, quae designatur per vestem; castitas, quae denotatur per lumborum praecinctionem; obedientia, quae intelligitur per subjectionem. Portamus etiam baculos, per quos intelligitur disciplina, sub qua semper parati esse debemus. Deus autem qui nos de tenebris gentium revocavit ad gratiam, confirmet etiam in omni bono, ut abundemus in spe et virtute Spiritus sancti. Amen.
SERMO XXVIII. IN COENA DOMINI.
Audivimus, fratres charissimi, quod cum Dominus intinxisset panem, ut daret Judae, quod post buccellam intravit in eum Satanas. Et ait Jesus: Quod facis, fac citius (Joan. XIII, 26). Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. Cum ergo exiisset, ait Dominus discipulis suis: Surgite. Et postea ait: Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Antequam tamen a vobis recedam, mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (Ibid., 33, 34). Satis enim novit Charitas vestra, quod tota perfectio nostrae vitae et aedificationis ex Evangelio accipitur. Ejus verba a summo nostro Magistro nobis data sunt; ideo pretiosiora sunt, et satis nos hortantur, nosque aedificant quotidie. Et ea vobis modo praesentamus, ad memoriam vobis reducimus, non quia non bene intelligatis, licet in eremo permaneatis, et segregati a gentibus sitis etiam corporaliter, antequam essem presbyter episcopus pariter videre potuistis: sed ideo vobis ad memoriam reduco, non ut doceamus, sed ut et me et vos, fratres, moneamus. In Evangelio quo dicitur, quod ad praesentem diem pertinet, de patientia et dilectione et humilitate instruimur. Ideo, fratres, ut et ego plenius valeam una vobiscum corrigi et doceri, relinquere volui presbyteros meos, quorum vita apostolica vestra et eorum una est: et sanctum senem Valerium etiam corpore hodierna die relinquere non curavi, cupiens vos docere et a vobis doceri, ut fructum aliquem Deo in die tantae solemnitatis offerre digne pariter possimus. Ideo, fratres, ad expositionem sancti Evangelii accedentes, primo audire et scire vos volo, quod Dominus Jesus discipulum Judam multis modis, minis, sacramentis et exemplis et planctu volens eum corrigere, et praedictis modis ad correctionem invitare, ad ultimum eum manifestavit in damnationem et ruinam jam esse paratum, dum in coena dixit: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet (Matth. XXVI, 23). Cum enim Judas pravam suam vitam nulli patere putavisset, Magistrum audiendo erubuit, sed non poenituit: multo enim ante passionem dixit, Nonne duodecim elegi, sed unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71)? Et post coenam ait: Vos mundi estis, sed non omnes (Id. XIII, 10). Hoc autem Magister dicebat, volens discipulum verbo corrigere. Ecce quomodo verbis timoris eum correxit. Sed videns Dominus quod verbis eum corrigere, ipso nolente, non poterat, studuit eum corrigere, et sibi timorem aeternum incutere, dum ait, Vae homini illi per quem tradar ego! melius ei fuisset, si natus non fuisset (Matth. XXVI, 24). Sed Dominus cor discipuli nequiter induratum, ad dilectionem sacramenti dulciter invitavit dicens sibi post Petrum et caeteris, Accipite et comedite: hoc est corpus meum (Ibid., 26). Sacramentum enim illud ideo hominibus datur, ut corpus in terris capiti coadunetur. Sicut enim multa grana unum panem conficiunt, et ex multis racemis unum vinum extrahitur; sic ex multis hominibus Christi corpus conficitur. Obtulit autem Dominus discipulo sacramentum unitatis, ut eum invitaret ad humilitatem dilectionis. Licet etiam propter alios discipulos humilitatis exemplum praebuerit, tamen ovem perditam recuperare valde cupiebat. Sed videns eum nequiter obstinatum, surgit a coena, et vestimenta deponit, linteo se praecinxit, et ad principem Apostolorum primo, ut arbitror, fratres, pervenit. Ante eum se genuflexit divinitas incarnata, Deus ante hominem, Creator ante creaturam, Magister ante discipulum, Rex ante piscatorem, doctus ante indoctum, sapientia ante ignorantiam, pulchritudo ante deformitatem. Ideo Petrus divinitatem incarnatam videns ante se incurvari, expavit, exhorruit, et per coenaculum velut insensatus cucurrit, et clamavit: Non lavabis mihi pedes in aeternum (Joan. XIII, 8). Nam inquit Petrus, Domine, jam dixi quod tu es Christus filius Dei vivi; et tu mihi lavas pedes? Sed notare debetis, fratres qui in eremo habitatis, cur, inquam, coena facta dicitur, cum post ablutionem pedum dicatur buccellam panis Judae Dominum porrexisse. Non debemus intelligere coenam finitam, cum dicatur panis esse adhuc super mensam. Adhuc enim coenabatur quando Dominus a mensa surrexit, et tamen coena jam facta dicitur. Intelligere hoc namque debetis, quod non facta erat, sed parata, et ad convivantium mensae usum perducta. Ideo Joannes aquila grandis istam dicit coenam, omnia diligenter attendens, prius nostri Salvatoris celsitudinem voluit commendare, dum ait, Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit (Joan. XIII. 3). Magnam Christi potentiam exprimit Joannes, cum omnia Patrem ei dedisse affirmat. Magnam celsitudinem Christi praedicat, cum eum a Deo exisse asserit: et tamen hodie audivimus, quod ille qui habet omnia in manu, vestimenta etiam deponit. Sed quid mirum, si pro discipulis vestimenta deponit, qui etiam carnem pro inimicis suis dedit? Et quid mirum, si more famuli praecinxit se linteo, qui formam servi accipiens, habitu inventus est ut homo? Quid mirum si fudit aquam in pelvim, qui dignatus est fundere sanguinem pro nostra redemptione? Et ait Joannes, Venit ergo ad Simonem Petrum (Ibid., 6). Videtur denique quibusdam, sicut fuit martyr ille sanctissimus et doctor Cyprianus, ante Petrum Judam lavasse, volens Dominus praedictum discipulum revocare. Sed non videtur ratio ponderosa: ex quo enim Petrum jam cunctorum caput fecerat, ad eum accessit primo in honore, ut caeteri postea similiter facerent. Ideo sic intelligendum est, cum summam rei bene transcripsisset dicendo, Coepit lavare pedes, et linteo tergere; redit postea ad ordinem rei ostendendo, dicens, Venit ergo ad Simonem. Quid est etiam quod Dominus postea dicit, Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus (Ibid., 5, 6, 10). Si mundus est totus, quare necesse est ut pedes lavet? Ideo, fratres, attendere debetis, quod hanc mentionem facit Dominus de ablutione Baptismatis: qui ergo lotus est in Baptismate totus, non est necesse nisi ut pedes venialium peccatorum lavet, quibus humana mens obstare non potest, nec infans cujus unius diei vita regnat super terram. Paractis denique et consummatis sacrae coenae sacramentis, factis et ordinatis in eadem coena Apostolis, sacerdotibus communicatis, et lotis eorum pedibus, iterum intravit mensam et ait: Scitis quid fecerim vobis? Si ergo ego Dominus et Magister lavi pedes vestros, et vos debetis alter alterius lavare pedes (Ibid., 12, 14). Si sum Magister, discite a Magistro; si Dominus, erubescat haec despicere servus; si jam peperci proditori, et vos parcere studeatis; si ante eum genu flexi, humiles ante adversarios estote; si me ab eo permisi osculari, et vos maxillam praebere dignemini; si proditorem amicum vocavi, et vos inimicum amicum vocare corde et opere non dedignemini: quia non est servus major domino suo. Et post pauca, de filio perditionis dolorem ostendens et dolens, turbatus in spiritu et contristatus, ait: Unus vestrum me tradet (Ibid., 21). O quam doluit Dominus discipulo perdito! o quam studuit eum ad se revocare! Doluit, quia non potuit eum corrigere. Doluit, quia obstinatum jam eum esse cum diabolo cognoscebat. Doluit, quia super eum sententiam aeternae damnationis daturus erat. Et videntes discipuli faciem, quam Angeli aspicere desiderant, esse turbatam, dixerunt, quis esset ille, quaerentes quis eorum esset major. Sed quare hoc? nisi quia arbitrati sunt ut homines, ille qui major est, ut dominari possit, magistrum prodere procurat. Aliqui tamen de Petro forte suspicabantur, quia plus et plurima se facturum jam promiserat pro Magistro: suspicantes, quod ficto corde sic toties loqueretur, Tu es Filius Dei. Sed quia Petrus innocentem se sciebat, innuit Joanni ut peteret. Cui Dominus, Cui panem intinctum porrexero, ille est: sed cave ne Petro dicas. Et cum intinxisset Jesus panem, dedit Judae (Joan. XIII, 26). Non est ergo credendum, quod Dominus alta voce dixerit; quia si Petrus hoc scivisset, dentibus proditorem dilacerasset. Nec etiam est putandum, quod Judas tunc Christi corpus sumpsisset, quia jam Dominus omnes discipulos communicaverat et Judam, sicut Lucas evidenter ostendit: panem intinctum tamen Dominus discipulo porrigere voluit, ut cor intinctum veneno significaret. Et post buccellam intravit in eum satanas. Numquid satanas tamen ante cor ejus intraverat? Omnino, fratres, ante buccellam cor Judae intraverat, sed affectu et voluntate tantum: sed post buccellam intravit satanas affectu et opere: tamen bona fuit buccella quam Christus discipulo dedit. Bonum etiam sacramentum quod ei tribuit: sed aliquando bona obsunt, et mala quandoque prosunt. Corpus enim Domini quod bonum est, malis malum est. Et carnis stimulus malus est, et tamen Paulo bonus est; et quod malum est, sibi profuisse cognoscimus. Sicut supra diximus, fratres, panis iste porrectus a Christo, et indigne receptus a Juda, fecit ex merito Christus, ut major esset licentia super eum diabolo post manifestationem, ideo graviorem vindictam in eum fecit. Subtracta enim gratia, eum Dominus ad malum dimisit, et dimisit eum secundum desideria cordis sui, et ivit in adinventionibus suis. Et permittens eum in propria voluntate et arbitrio, ait discipulo: Quod facis, fac citius (Ibid., 27): quasi dicat Dominus, Quia non possum te revocare timore verecundiae, nec mortis aeternae, nec amore; do tibi potestatem, ut agas facto quod jam voluntate fecisti. O Juda, quid facis? Attende antequam facias: nam post factum forte gratiam poenitendi habere non poteris. Quid cupis tradere, qui tibi multa peccata pepercit? Numquid a morte te saepe liberavit? Numquid tui amore patrem tuum sanavit a lepra, et matrem, cum qua concubueras, a paralysi etiam liberavit? Numquid te discipulum constituit? Numquid te bursarium fecit? Numquid in furto te saepe invenit, et semper tibi pepercit? Numquid te post Petrum ut plurimum honoravit? Numquid semper Christus juxta se te habere voluit? Numquid ad pacem, postquam te proditurum cognovit, saepe revocavit? Numquid tibi suum sacrum corpus donavit? Numquid ante te genu flexit? Numquid pedes lavit? Numquid te osculatus est? Cur ergo prodere vis Magistrum, a quo tot bona recepisti? Sed haec omnia non considerans, recepta buccella exivit continuo. Et bene exivit, quia vere a Deo et a consortio discipulorum Dei exivit. Et erat, inquit Evangelista, nox (Ibid., 30). Merito nox discipulo proditori data erat, quia caecitas mentem ejus caligaverat. Qui discipulus postquam ab eis recessit nocte, mox Magister undecim congregavit, et ait, Filioli, modicum tempus adhuc vobiscum sum: ideo mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (Ibid., 33, 34). Novus enim erat homo, quia quatuor modis generantur homines: aut sine matre, ut Eva; aut sine patre et matre, ut Adam; aut ex patre et matre, ut homines; aut sine patre ex matre tantum, ut Christus. Bene ergo novus erat, quia Deus et homo erat. Novum etiam regnum promittebat, quod nemo unquam promittere ausus erat: ideo novum mandatum dedit. In Lege autem veteri dictum erat, Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Matth. V, 41). Sed Christus novum mandatum dedit, quia ut amicos inimicos diligere mandat. Caeterae namque virtutes, fides scilicet, oratio, eleemosyna, virginitas, et caeterae virtutes corporis et fidelibus et infidelibus communes esse possunt: sed inimicum diligere tantum Christianorum virtus est; et ideo Magister veritatis dixit, In hoc cognoscent homines, quod mei estis discipuli, si dilectionem ad invicem habueritis (Joan. XIII, 35). Scitote tamen, fratres, quod talis ordo in diligendo servandus est. Primo super nos et super omnia Deum diligere debemus; deinde animam nostram, quae nostra proxima est; deinde corpus, quia factura Dei est: ideo Apostolus dicebat, Nemo carnem suam odio habeat (Ephes. V, 29). Ideo nutrire debemus corpus, nec ipsum occidere, sed sustentare debemus cibo et potu, quantum valetudo permittit. Sic enim vult Deus, sic vult Apostolus: sic et vobis, fratres mei, praecepi. Ideo, fratres, hortor vos et moneo, atque fieri praecipio, ut tantum carnem dometis, quantum natura portare potest. Nam cum videam inter vos quosdam sexagenarios, quosdam septuagenarios, quosdam centenarios, videns eos Dei amore ferventes, corpora eorum crucifigentes, vinum etiam non bibentes, timeo ne potius Deum offendant quam placent. Talibus in Christi nomine praecipio, ut saltem diebus dominicis et solemnibus vinum vel cervisiam bibant. Juvenes autem qui fortes sunt, et jam triumphare de inimico coeperunt, in Christi nomine poenitentiam agant, ne devincantur ab hoste (sic enim volo, sic saepe praecepi servari: sic non occidemus corpora nostra); sed serviant Creatori suo. Deinde diligere debemus proximum, sicut fratrem nostrum, amicum nostrum vel inimicum. Ideo attende: quod si inimicum videris esurire, ciba illum, da illi potum, cooperias eum, et carnem tuam ne despexeris. Dilectio enim spiritualis bonorum est: quia omnis habens eam, bonus est. Numquid etiam cum odio aliquando paradisum quis intravit? Ad infernum ire odium habentem saepe me legisse memoror, sed ad coelum nunquam volare concedam. Cupimus ergo, fratres, esse cives coelestis civitatis? Servemus novum mandatum novae civitatis. Illa, inquam, civitas habet pacem, praecipit pacem, et diligit diligentes pacem. Sequamur ergo pacem, sine qua Deum nemo videre potest. Quaeramus pacem, et postea sequamur pacem. In ipsa Deus habitat, in ipsa quiescit et pausat: quia factus est in pace locus ejus. Non ergo habeamus cor intinctum odio, ne filii Judae proditoris simus; ne cum eo suspendamur, et a diabolo pariter cum eo trahamur ad tartara. Qui odium in corde portat, secundus diabolus est: et qui pacem impedit, antichristus est: et qui pacem ordinat inter fratres, revera filius Dei est. Attendite, fratres, Mariam: quoniam multum dilexit, dimissa sunt ei peccata multa. Quid etiam Petro dixit Dominus; nisi, Petre, amas me? Et quia amavit, meruit et amari; meruit audire, Pasce oves meas, pasce agnos meos (Joan. XXI, 15). Quin etiam discipulo ait qui diligebat Christum, et quem Christus diligebat: Dilecte mi, veni ad me, quia tempus est ut epuleris. Pacem ergo habeamus, fratres, si pacem cum Christo habere volumus. Si vis amari a Christo, ama inimicum propter Christum. Si vis ergo amari, ama. Hanc amplectimini, hanc diligite, hanc pacem et concordiam usque ad mortem servate, si vultis cum Deo pacem habere. Pax enim omnium custodia et cura virtutum est. Hanc pacem annuntiare in suo ortu Angelis praecepit. Pacem annuntiavit saepe Apostolis, pacem praedicare praecepit hominibus, pacem pro testamento Apostolis reliquit, pacem in cruce pendens postulavit, pacem in sacrificio toties in populo pronuntiari voluit. Nulla denique dabitur venia, nisi pacifico viro. Pellite ergo a vobis hoc odii mortiferum venenum, et pacem inter vos habete; quia estis fratres qui in hac vasta solitudine simul in unum estis congregati. Uno enim pane, uno indumento, uno nigro colore, una aqua omnes simul participamus. Reducamus igitur, fratres, ad nostram memoriam, quod Dominus ab inimico osculatus est, et tamen amicum vocat illum proditorem: Amice, inquit, ad quid venisti (Matth. XXVI, 50)? Date igitur reconciliationis pacem, sed non osculum proditionis. Qui enim ficte inimicum osculatur, vel verbo blanditur, Judae proditoris fratrem et socium et similem sibi esse, quis dubitare poterit? Sed qui amore, Christi verus filius est. Vos enim, fratres, quorum vita lux mundi est, licet mundus vos non videat, tamen mundi lucem vos appello et sal terrae. Ideo quia lux estis, luceant opera vestra bona. Nos qui videmur gerere in corporis nostri habitu figuram crucis, et nomen religionis sanctae habemus, nigram etiam vestem humilitatis portamus, zonis etiam pelliceis praecincti apparemus; caveamus ne simus sepulcra dealbata, quae foris pulchra et speciosa apparent, sed intus plena sunt ossibus mortuorum occultis; provideamus ne nobis dicatur, Vae vobis qui clauditis regnum coelorum ante homines (Matth. XXIII, 13). Timeo enim satis, ne paradisum intremus, nec alios intrare permittamus. Hoc autem quare dico, fratres? Non quia credam vos malos esse, sed quia doleo de fratre nostro perdito Simplicio, qui ad hunc locum et ad hanc sanctam congregationem cum tanto fervore pervenit, et audito patrem interfectum esse, a nobis recessit, et mundum intravit, ut patris vindictam vindicare posset. Qui ergo se existimat stare, vigilanter attendat et videat ne cadat, et sic homines videntes illos qui columnae sanctitatis esse videbantur tam nequiter cadere, non solum ipsis regnum coelorum claudunt, sed et in saeculo demorantibus. Nobis denique, fratres, qui nomen et habitum sanctae religionis portamus, vita mala periculosior ostenditur, quam in saeculo demorantibus. Ploremus ergo, fratres, peccata nostra, et fratris nostri amissi: diligamus et nos invicem, quia charitas ex Deo est. Non erubescat alter alteri veniam postulare, quia non erubuit Christus inimicos ad pacem in cruce revocare. Non erubescat facere servus, quod primum fecit et Dominus. Dominus autem qui habitare facit nos unius moris in domo, qui est vera pax, qui fecit utraque unum, nos in vera pace perseverare faciat.
SERMO XXIX. DE LINGUA DOLOSA.
Cupio vos scire, fratres charissimi, quae sit lingua dolosa, a qua eximius Prophetarum David postulabat a Domino liberari, dum dicebat: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa (Psal. CXIX, 2). Et ideo scitote, fratres, quod non solum est lingua dolosa illa quae seminat inter fratres discordias, quae suscitat lites, quae incitat furores, quae etiam conventus conturbat; sed etiam illam dolosam linguam dicimus, quae te laudare adulando procurat, dicens in facie te esse quod non es. A talibus autem Deum deprecari debemus, ut nos liberet, et liberemur. Quare ab his liberari debemus petere? Quare eos ut mortem fugere debemus, nisi quia adulatores sunt, quia mendacia diligunt et faciunt, quia falsitatis sunt inventores, quia diaboli fratres, quia veritatis destructores, quia puritatis deviatores, quia odiorum inventores, quia diaboli jaculatores, quia satanae mediatores, quia Dei persecutores, quia animarum invectores, et omnium malorum inventores, mel in ore portantes, et venenum aspidum insanabile in corde hominum conspuentes. Ecce propter quod a Domino liberari postulare debemus. O iniqua lingua et dolosa! o iniqua proditio! o pessima diaboli astutia! o grandis malitia! Non solum per amara verba, sed etiam per dulcia homines illaqueare procurat, ut secum eos perducat ad tartara. Nam si homo ab homine laeditur, opprobria, contumelias et injurias patitur, inimicus reputatur ab eo. Credo quod me non diligit, omnino oportet me custodire ab eo, dicet homo: sed si Deo placere volo, me oportet alteram maxillarum sibi praebere, et totum portare in patientia, vel malum pro malo non reddere. Ecce quomodo ad talia remedium est. Sed si homo beatum me praedicet, et verba adulationis non cognovero, quod remedium habere potero? Ideo, fratres, non solum lingua dolosa est illa, quae mala inter fratres committit, sed et illa quae adulatur. Si quis verbo tamen non offendit, hic perfectus est vir. Sed quia nemo perfectus in via, ideo necesse est ut alter alterius onera portemus. Nemo tamen alterius onera portare potest, nisi qui habet charitatem. Sed qui charitatem non habet, non solum onera proximi portare non valet, sed nec etiam sua. Quid enim facere debet, qui charitatem non habet? Ecce statim de festuca trabem facit, verbum pro facto reputans factum fuisse putat: et sic dolet, clamat, tristatur, minatur vitam proximo dilacerare: et sic consumitur ille qui charitatem non habet, et onera alterius portare nescit, mori etiam frequenter desiderans, sed mori non potest. Nos vero, fratres, non sic: sed si verberamini a lingua dolosa, non turbato animo, non corde inflato, sed humili et tranquillo, dicite, Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Sic in homine charitatem habente excitatur frequentius amor charitatis. Inflammatur etenim cor et ardet, reviviscunt viscera pietatis, et sic clamare non cessant qui tanguntur a lingua dolosa, Deficit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus (Psal. XXX, 11).
SERMO XXX. DE CONFESSIONE PECCATORUM.
Dicere solent homines, fratres charissimi, Deus cuncta novit, apud eum nec praeteritum nec futurum est: omnia videt et omnia ponderat, omnia nuda et aperta sunt ei. Quare igitur vult ut confiteamur hominibus peccata nostra, quae nequiter gessimus? Numquid non melius est, cuncta mala tacere, quam ea praedicare in tectis? Ecce enim quis dicet, Peccavi super omnes homines. Sed si cuncta hominibus praedicavero, omnibus hominibus pejor reputabor a cunctis, exemploque meo multi multa mala committent. Quomodo ergo confiteri debet homo alterutrum peccata sua? O homo, an ignoras quod omnes peccatores sumus? Et si dixerimus, quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Omnes peccamus, omnes cum peccato nascimur, omnes in peccata demergimur, etiam infans cujus est unius diei vita super terram. Cur ergo timemus peccata confiteri? Tamen oportet confiteri Deo, quoniam bonus est, et in aeternum misericordia ejus. Vult enim Deus quod confiteamur; non quod ignoret peccata nostra, sed ut diabolus audiat, quoniam confitemur et poenitet nos peccasse; et peccatis confessis cum dolore et lacrymis, non habeat amplius unde nos incuset. Ecce enim, fratres, diabolus vult ut taceamus, Deus vult ut confiteamur; et cui magis obediendum sit? Certe constat quod Deo, qui salutaria praecepit. Non enim sufficit cessare a malo, nisi peccata quae fecimus confiteamur cum dolore. Nec soli Deo sufficit confiteri, sed alterutrum peccata nostra confiteri debemus. Non igitur tardes confiteri Deo, non tardes converti ad Deum, nec differas de die in diem: subito enim veniet ira Dei, et tempore vindictae destruet te. O fratres mei, qui usque nunc dormistis, convertimini ad Deum in toto corde vestro, in jejunio, planctu et fletu (Joel II, 12). Ecce enim quia dicit, in toto corde, nos docet propheta, quod in corde est fons poenitentiae, fletus vero ad oculum, planctus autem ad os, sed jejunium ad totum corpus refertur. O homo, ne tardes converti ad Deum: discute mentem tuam, prospice singula secreta cordis, considera antequam ad confessionem accedas, quod cor peccavit mala appetendo, oculus vanitatem videndo, os falsitatem dicendo, auris mendacia audiendo, manus verbera et homicidia perpetrando, et si non opere, saltem voluntate. Quis se excusare poterit? Pedes etiam veloces ad malum. Igitur, o fratres mei, sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra vestra servire Deo in sanctificationem. Primo enim cor quod mala cogitavit et concupivit, poeniteat et doleat; et oculus fleat, os sine intermissione oret, aures audiant verbum Dei, manus eleemosynam porrigant, peregrinos suscipiant, infirmos foveant, nudos induant, pedes veniant ad ecclesiam, genua flectantur et laborent: quia sicut nullum fuit membrum quod peccando Deo non displicuerit, ita nullum sit membrum quod poenam non patiatur condignam. Dedit enim nobis Deus membra, ut sibi serviamus, non mundo. Sed heu, fratres! coelorum cives et domestici Dei facti sunt amatores mundi, fortius diligentes terrena quam coelestia, transitoria plus quam aeterna, res suas plus quam se ipsos. Non sic, fratres mei, non sic: quia ecce jam tempus prope est, ecce jam nobis minatur. Surgite ergo qui panem doloris comeditis, et ad ecclesiam pergere festinemus, et flentes peccata nostra cum dolore confiteamur. Sed primo talis ordo tenendus est, ut peccata praemeditemur, ut proferendo taliter mundum et circumstantiam peccatorum Deo et sacerdotibus confiteamur, ut a pedibus suis non onerati, sed alleviati discedere valeamus. Et nolite, fratres mei, differre confiteri peccata vestra: nam qui usque ad ultimum diem Quadragesimae vel vitae suae distulerit confiteri, dat signum, quod hoc libenter non facit: non gratiose, non puro corde, sed coactus hoc facere videtur: sed coacta servitia quantum Deo vel hominibus placeant, considerate. Non ergo de die in diem differamus paudere cordis nostri secreta. Promisit enim Deus veniam poenitenti: sed non promisit usque in crastinum differenti. Igitur non differamus, sed cum ad confessionem accesseris tu homo vel femina, cave ne rideas, vel ornate incedas, ne fabulas primo proferas, sed cum humiliato capite, et dorso cinere et cilicio infuso, confiteamini alterutrum peccata vestra. Sed deprecor te, o homo, ut confiteri non paveas: frequenter enim diabolus cor tuum astringit, ne confitearis, dicens: Quomodo confitebor haec et illa? O homo quandocumque hoc persenseris, diaboli tentationem esse non dubites, qui cupit te astringere nequiter, ut in peccatis positus sine magna tentatione semper agas quae placita sunt ei. Nolite ergo timere peccata confiteri, o fratres: nam illud quod per confessionem scio, minus scio quam illud quod nescio. Cur confiteri times peccata? Peccator est qui audit peccata, sicut et tu, et forsitan major. Homo est, nihil differt a me, nihil alienum habet a me. Cur ergo times, o homo peccator, homini peccatori confiteri? Elige quod vis: si non confessus lates, inconfessus damnaberis. Ad hoc enim Deus exigit confessionem, ut liberet humilem. Ad hoc damnat non confitentem, ut superbum puniat in aeternum. Confitemini, o fratres mei, et nolite differre: ad sacram messem confessionis accedere festinate. Haec est enim salus animarum, dissipatrix vitiorum, restauratrix virtutum, oppugnatrix daemonum, pavor inferni, obstaculum diaboli, Angelorum tunica, Ecclesiarum fiducia, salus, dux, baculus, lumen et spes omnium fidelium. O sancta atque admirabilis confessio! tu obstruis os inferni, et aperis paradisi portas. O confessio, sine te justus judicatur ingratus, et peccator mortuus reputabitur. O confessio vita justorum, peccatorum gloria, tu sola necessaria es peccatori, et nihilominus justus si quis reputabitur, te adstringere et frequentare debet. Nihil denique remanebit in judicio, quod fuerit per confessionem purgatum. O confessio illibata! Tanto pondere appensum est, tantumque valuit apud Deum, quod homo novit appendere latroni qui in cruce confessus est Domini crucifixum, quantum si fuisset pro Domino crucifixus. Ecce quantum profuit brevis confessio peccatoris. Sed nos qui sacerdotes sumus, et utinam boni simus, caute nobis vigilare necesse est et sollicite, quatenus sic delinquentium cordibus tanto moderamine verbum timoris et contritionis infigamus, ut eos nequaquam a verbo confessionis exterreamus; ut sic corda aperiant, quod ora non obstruamus. Sed nec absolvere debemus etiam compunctum, nisi viderimus confessum: quoniam quidem corde creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem (Rom. X, 10). Qui ergo verbum confessionis in ore habet, et in corde non habet, aut dolosus est, aut vanus. Qui vero in corde, et non in ore, aut superbus est, aut timidus. Decet igitur sacerdotes esse tales, ut cognoscant et sciant, quam, qualem, et quantam infirmantibus exhibere debeant medicinam: adjuvante Domino Deo nostro, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXXI. DE FALLACIA MUNDI, ET EJUS DETESTATIONE, PROPTER TRIA PRAECIPUE MALA QUAE IN EO SUNT.
Scriptum est, fratres charissimi, quod mundum non diligamus, quoniam mundus transit et concupiscentia ejus (I Joan. II, 15, 17). O munde immunde, qui homines illaqueare non desinis, quiescere non permittis, rapere omnes appetis, occidere omnes quaeris. Vae qui tibi credit, beatus qui tibi resistit, sed beatior qui a te illaesus recedit. O munde proditor, cuncta bona promittis, sed cuncta mala perfers; promittis vitam, sed donas mortem; promittis gaudium, sed largiris moerorem; promittis quietem, sed ecce turbatio; promittis florem, sed cito vanescit; promittis stare, sed cito recedis. Non ergo es diligendus, quoniam omnino transis, et concupiscentia tua velut fumus evanescit. Alloquantur omnes amatores tui, o munde immunde, quibus aliquando florem serenissimae juventutis praestare voluisti, vitam diuturnam, divitiarum copiam, familiarium abundantiam, pacis amoenitatem: dicant omnes, loquantur cuncti, surgat venerabilis pater Adam cum omnibus filiis suis, et uno ore loquantur, utrum in hac vita gaudium habuerint sine dolore, pacem sine discordia, quietem sine metu, sanitatem sine infirmitate, lucem sine tenebris, panem sine dolore, risum sine fletu. Nolite igitur, fratres, mundum diligere, quoniam transit et concupiscentia ejus. O munde immunde, fallax et proditor; numquid non periculosior es blandus, quam molestus? numquid non magis timendus es dum allicis, quam dum spernis? numquid non magis odiendus dum diligere dissimulas, quam dum odire te ostendis? O munde immunde, in te habitare, et non dolere, impossibile est; in te sperare, et non timere, vanum est; in te tua amare, et non periclitari, impossibile est. O fratres mei, nolite ergo eum diligere, quoniam transit et concupiscentia ejus. Sed ecce mundus transit et nos turbat, et amatur; fallit, et fidelis reputatur; occidit, et velut vita desideratur; flectit, et amplectitur. O munde immunde, et si floreres, quid facerent amatores tui? Sed vere non flores, et stabilitatem nullam habes; sed mella tua et dulcedo tua asperitatem habent, jucunditatem falsam, certum dolorem, incertam laetitiam, durum laborem, timidam quietem, rem plenam miseriae, et spem beatitudinis inanem. Nolite ergo diligere mundum: quia omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae (Ibid. 16). Agamus, fratres, si possumus hodierna die de singulis. Voluptas enim carnis dicitur, quam per modum illicitum misera caro appetit, ut gulositas, ebrietas, luxuria, nimia dormitio, et vanus risus. Et quia caro vicinior est, per vitia ejus primum nos aggreditur. Mundus enim quanto familiarior est, tanto periculosior est, et multi per vitia ejus corruunt. Ecce Adam per gulam, Lot per ebrietatem, Salomon per luxuriam. Ideo, fratres, gulositati per abstinentiam occurrere festinanter debemus. Considerate, quod non propter potum, sed propter pomum homo primitus mortem invenit. Esau non propter gallinam, sed propter lenticulam primatum suum perdidit. Scio enim Noe omne genus carnis quod cibo esset visum, manducare concessum esse: Eliam cibo carnis refectum legimus; Joannis mirabilem abstinentiam praedicamus Sic nos facere debemus, sed non sicut Esau lenticulae concupiscentia deceptus, non sicut David propter aquae desiderium reprehensus (II Reg. XXIII, 55): sed sicut Rex noster, qui non de carne, sed de pane tentatus, tentatorem superavit teterrimum. O magna et admirabilis abstinentiae virtus, per quam homines filii Dei excelsi efficiuntur, per quam vitia expelluntur et daemones, per quam non solum animarum salus agitur, sed etiam corporum sanitas possidetur, Ecce enim, fratres, concupiscentia carnis qualis et quanta est. Ipsa enim fomentum et mater aliarum voluptatum est; quia qui bene comedit, libidines carnis frequenter sentit, dormire quaerit: inde verbositas et rixae quae sunt opera carnis: inde consumptio pecuniae. Nolite ergo, fratres, diligere mundum, quia in eo summa concupiscentia est carnis. Sed quid aliud nisi concupiscentia oculorum, o fratres mei? Fecit enim Deus nobis oculos videntes, qui fecit magnalia, ut toto corde eum laudemus, plorantes si qua mala fecimus. Ecce in miseria sumus, et in miseriis non ridere, sed flere debemus. Cum enim nascitur puer, non ridet, sed plorat. Quare plorat, nisi quia voce testatur et confitetur plorando, se ad miseriam devenisse? Nascuntur enim filii Adam ad laborem et dolorem, quia jugum grave positum est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae eorum. Non igitur ridere, sed flere debemus, attendentes et scientes quod Dominum nunquam risisse, sed flevisse legimus. Sed quomodo fleamus peccata, quomodo elevemus oculos ad montem unde veniat auxilium, audiamus Joannem. Quid enim dicit, nisi quod omne quod est in mundo, est concupiscentia oculorum? Concupiscentia oculorum dicitur; quia per oculos desideria auri et argenti, possessionum et cunctorum terrenorum intrinsecus animae intimantur. Ideo summe custodiendus est oculus, quia janua cordis est et nuntius. Nam claude oculum, et voluntas habendi non erit; cesset voluntas, et ecce infernus clauditur. Ecce enim, fratres, quot mala per oculos fiunt, tot bona per eosdem possunt adipisci. Si enim David oculos clausisset, feminam non vidisset, adulterium non commisisset. Si Judas pecuniam non vidisset, Magistrum minime tradidisset. Et si Sodomitae oculos clausissent, juvenes non vidissent, nec periissent. Claudamus igitur oculos ne videant vanitatem; custodiamus januam cordis nostri, ne latro qui quotidie procurat intrare, veniat, et cuncta bona valeat depraedari. Claude enim oculum, et amittis vitium; claude januam, et latronem occides; claude oculum, et voluntas non erit habendi; claude oculum, et infernum clauseris in aeternum. Licet tamen multi caeci mali sint, sed pejores eos fore non dubitamus, si haec quae mundi sunt viderent. Ipsa enim visio causa cupiditatis est, et principium appetitus. Claudamus ergo januam, ne mors intrare possit per fenestras nostras. Quid enim aliud in mundo esse legimus, nisi superbiam vitae? O superbia cunctarum virtutum noverca, quis te creavit, quis te ad nos misit, quis te ad conventum divitum et pauperum tam miserabiliter introduxit? Scio quod Deus te non fecit, nec te ad nos misit, nec ad conventum monachorum pauperum vel divitum introduxit, nec te, dum carnem assumpsit, assumere voluit; sed tua inimica humilitate dignatus est habitare inter bovem et asinum, et subditus esse voluit Mariae et Joseph. Quid ergo agis inter nos? Nam te natura non ostendit, qua uno modo generantur, uno modo vivunt et moriuntur omnes. Quid ergo agis inter servos Dei? Quid ostendis eis? Cur eos inflas? Cur inflare eos demonstras? Nosti quod eis aeternam vitam praestare non poteris. Quid eis demonstras propter quod eleventur super astra coelorum, cupientes esse sicut Deus, et super eum ascendere vellent, si possint? O superbia, noverca virtutum, mater vitiorum, porta inferni, magistra erroris, caput diaboli, vitiorum principium, quid inter homines facis, quid eis promittis, quod te tantum diligere demonstrant? Ecce amatores tui tam cito de altitudine cadunt. Ecce enim Nabuchodonosor, quem tantum diligere videbaris, et tantum te diligebat, tam fortiter te adstrinxit, ut credere eum faceres, quia nullus eo major esset in orbe: et ecce mox deflectitur et cadit, et demergitur in profundum, et quasi bos fenum comedit. Ecce quid accidit te diligentibus? Sed te non amantes de stercore penitus elevantur, et collocantur cum principibus populi Domini, solium gloriae, honoris et dignitatis tenentes in scientia. Eia ergo, fratres; discite humilitatem habere, discite superbiam conculcare, discite et eam devitare. Velut mortem eam conculcare, o quam difficile divitibus, o quam poenosum, o quam meritorium! Estote ergo pauperes, si vere humiles esse cupitis. Nam destructis divitiis et conculcatis, faciliter sancta perfectaque humilitas acquiritur, cum quibus vere poterunt habitare. O divitiae, dulcissimae et suavissimae hominibus insipientibus apparetis: sed omni veneno mortaliores estis omnino. Venenum enim quis sumere poterit, nisi fuerit aliqua dulcedine copulatum? Sed commixtum dulcedini, faciliter sumitur: sic enim qui recipit, moritur. Sic qui divitias amat, dulcedinem videtur gustare: sed ecce mors inter divitias latens, hominem superbum et elatum, divitem, inflatum aggreditur; et aggressus occiditur, et occisus ad infernum perducitur. Ecce quantum prosunt nobis divitiae mundi hujus, per quas occidimur, per quas mutamur quotidie, per quas insidiamur frequenter, per quas elevamur in vanitatem, per quas veneramur mendaciter, per quas animam superbam ad infernum diabolus semper exspectat conducere. Tollite ergo, fratres mei, divitias, ut facilius tollatis superbiam; tollite divitias, et infernus non erit. Date eleemosynam, et omnia munda dabuntur vobis. O fratres mei, an ignoratis quod pauperibus non dare, tulisse est? Et merito quando quis potest esurientibus subvenire; si non pascit, merito vitam exstinguit, et eos mori permittit. Pudeat et erubescat christianus tollere pauperibus, quibus jubemur semper offerre. Ultra omnem iniquitatem est divitem velle fieri de exiguitate pauperum vel viduarum. Itaque, fratres, amanda sunt honesta lucra, sed horreantur damnosa compendia. Nullus audeat inde tollere, ubi debeat collecta dispergere. Addendo perdit, qui retinendo collegerit: paupertatem potius ad se trahit, qui paupertatem se exigentium pecunia non repellit. O fratres mei, veniet dies illa, veniet, et non tardabit, quando nobis dicetur, Esurivi, et non dedistis mihi manducare: et ultimo dicetur illis, Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 42, 41). O fratres, si in ignem mittentur illi qui non sunt elargiti, nec quae cum labore lucrati sunt pauperibus donaverunt; quid dicetur illis qui aliena rapere non timuerunt? Cum diabolo ardent, qui nudum non induerunt; ubi putamus arsuros qui viduas et orphanos spoliaverunt? Non ergo spoliare debemus pauperes, ut denudati abundemus in superbia vitae; sed eleemosynas dare, ut pauperes et humiles simus, non differamus. Sed haec non solum facere nobis sufficit, sed et proximum etiam ad haec inducere festinemus, dicentes potestatem habentibus et terrarum rectoribus, quod non solum eleemosynam porrigant, sed et quod regna sua in pace custodiant: scientes, quod remota justitia, regna latrocinia efficiuntur. Multi enim sunt rectores, sed pauci justitiae amatores invenientur. Nam cum quaesitum fuisset a Socrate ridente, cur sic fortiter rideret; respondit. Video magnos latrones ad suspendium duci facere parvos: et alta voce clamasse refertur, O quam digniores estis suspendi, qui in cathedris et domibus habitatis, latrocinia majora committentes, quam qui in silvis cum tremore quotidie demorari videntur! Quapropter, fratres, nolite rapere, nolite fenerari, ut abundetis in superbia vitae. Sed divitiae si affluant, nolite cor apponere; sed dispergite eas, ut humiles sitis, et imitari valeatis illum qui sequentibus se dicet, Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibid., 34). Amen.
SERMO XXXII. AD LEPROSOS, UT PATIENTIAM TENEANT.
Fratres mei dilectissimi, scio quod percussit vos Deus, et leprosi facti estis usque ad diem mortis vestrae. Ideo obsecro vos in Domino nostro Jesu Christo, cujus pretioso sanguine redempti estis, ut non deficiatis in tribulationibus quae sunt pro gloria vestra: scientes, quod per carnis afflictionem, mentis infirmitatem occidimus. Spiritus enim deficit, dum misera caro gaudendo quiescit. Ergo si paupertas urgeat, si luctus moestificat, si stomachus doleat, si pectus vel venter infletur, si totius corporis dolor vos inquietat, si calamitas vos undique vexat; semper vos laetificet in omnibus laboribus et periculis vitae hujus amor vester in Deum, et pia patientia, et certa spes supernorum. Despiciamus ergo divitias corde, et erimus locupletes. Despiciamus inimicorum supplicia, et erimus semper victoriosi. Despiciamus corporis sanitatem, et aeternam quietem et sanitatem recipiemus. Igitur vobis infirmantibus et languentibus patientia summe necessaria est. Nullus enim beatus esse poterit, nullus coelorum civis efficitur, nullus amicus Dei constituitur, qui inter mala patiens non inventus fuerit. O patientia, tu omnia vincis adversa, non colluctando, sed sufferendo; non murmurando, sed in omnibus gratias agendo. Ipsa enim patientia est, quae faecem totius voluptatis abstergit: ipsa quae limpidas animas Deo reddit: ipsa navis quae ad portum cunctos suos amatores perducit. Ipsa est per quam infernus clauditur, et paradisus aperitur suis amatoribus. Ipsa est per quam omnis, et sine qua nullus justificabitur. O si grave vobis est quia leprosi estis, patientiam in cunctis habete. Elevate capita vestra, et corde aspicite vulnera Salvatoris nostri in ligno pendentis, poenas morientis, pretium redimentis, cicatrices resurgentis. Quid aliud videre poterimus, nisi caput inclinatum ad vocandum et parcendum, cor apertum ad diligendum, brachia extensa ad amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum? Haec quanta sint, cogitate vos qui doletis: haec in statera vestri cordis appendite, ut totus vobis figatur in corde, qui pro vobis totus fixus fuit in cruce. Et quid plura Salvator noster pro nobis sustinuit, quid plura patienter portavit. Tota enim vita sua plena fuit dolore; et tandem ad crucem perveniens per passionem, ludibriis exponitur qui est vere palma victoriae, spinis coronatur qui spinas peccatorum venit confringere, ligatur qui sine labore et poena solvit compeditos, ligno suspenditur qui erigit elisos, aceto potatur fons aeternae vitae, disciplina caeditur, vulneratur salus, vita moritur. Occidit ad tempus vitam mors, ut in perpetuum a vita occideretur mors. Ecce, fratres, Christi patientia, ecce Christi bonitas et clementia. Et si placet etiam plura audire, possumus et adhuc plura de Christo praedicare. Non igitur taedeat vos audire. Nam et si fatigaremini, vobis non amplius praedicarem. Cupio enim consolari vos, et non tristari. Nam si taedium est, dicite: si vero gaudium, audite. Ecce enim venit Salvator regens sidera, et sugere voluit ubera. Ipse qui panis est esurire voluit, ipse fons sitire, ipse lux dormire, ipse quies fatigari, ipse veritas occultari, ipse judex vivorum et mortuorum a mortali judice condemnari, ipse justitia ab injustis judicari, ipse unitas mutari. Nihil enim tam salutiferum nobis est, quam quotidie cogitare quanta pro nobis pertulit Deus et homo. Ecce enim Salvator passus est, leprosus in cruce factus est, patiens factus est, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Quod si feceritis, non solum infirmitatem non moleste portabitis, sed cum propheta clamare voce et opere non desistetis: Deficiat in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus (Psal. XXX, 11). Sed dicetis, O quam grave, o quam inhumanum, o quam forte est inter homines habitare non posse! Ecce enim separati sumus ab urbibus, gentes nos spernunt, parentes nos odiunt, consanguinei fugiunt, amici nos deserunt, separati sumus a castris, ac si ex hominibus nati non essemus. O fratres mei, attendite patienter, et nolite turbari; nam verum est quod dicitis, sed nolo vos ignorare quod legitis: ait enim Dominus Moysi, Non habitabit in domo mea plenus lepra (Levit. XIII, 46). Cur ergo turbamini, si inter homines habitare non potestis? Numquid mundi cives hoc praestare nobis potuerunt? Numquid domum Dei vobis aperire potuerunt? Numquid per eorum conversationem efficiemini meliores? An ignoratis quid dictum fuerit sancto viro Antonio, Si cupis salvari, fuge homines, fuge mundum et pompas ejus? Cur ergo turbamini, si inter homines conversari non potestis? Ecce enim sanctus Job justus, sapiens, dives, rectus et timens Deum, et tamen leprosus efficitur; tamen non conqueritur, extra castra projicitur, ab hominibus despicitur et deseritur. Ab uxore blasphematur; tamen non conqueritur, nec labiis suis contra Deum mortaliter locutus est, considerans aliam vitam cito esse venturam. Non ergo turbemini, sed considerate quia propter peccata vestra percussit vos Deus, vel ut examinet vos. Ecce enim Maria, quia murmuravit in fratrem suum Moysen, leprosa est facta. Azarias rex, quia praesumpsit, leprosus factus est: et Giezi, quia simoniam commisit, et Naaman, quia se glorificavit. Vos etiam quandoque modo percussi estis, patientes estote, et gratulanti animo suscipite illam; ne pariter hic et in futuro aeterna tormenta patiamini. Confortamini ergo, et nolite timere. Ego vobiscum esse credidi tertia die Paschae: sed quia Valentinus noster migravit a saeculo, propterea vobiscum esse non potui. Sed nunc fractis argenteis vasis de bonis ecclesiae Hipponensis, vobis in necessitatibus et pro captivis providere volui. Consoletur autem nos Deus, qui suos consolatur in omni tribulatione. Amen.
SERMO XXXIII. DE DETESTATIONE EBRIETATIS, CUM TERRIBILIS CASUS ENARRATIONE.
Non miremini, fratres charissimi, si hodie ter sermonem Deo auxiliante perfecero. Accidit hodie terribilis casus, ut omnes audistis, propter quem non solum ad ecclesiam Hipponensem omnes antiquiores habere volui, sed etiam omnes feminas et infantes in unum congregari praecepi. Quibus congregatis, cum dolore et anxietate vobis enarrare intendo, antequam pateat in plebe, quid accidit praeclarissimo civi nostro Hipponensi Cyrillo. Ecce enim, ut scitis, potens erat inter nos opere et sermone, et fere dilectus ab omnibus. Filium, ut scitis, habebat, et eum unicum possidebat: et quia unicus erat, eum superflue diligebat et supra Deum. Ideo superfluo amore inebriatus, filium corrigere negligebat, dans etiam potestatem faciendi omnia quae placita essent illi. O dolosa libertas! o grandis filiorum perditio! o paternus amor mortiferus! Ecce filios se dicunt diligere, quos jugulari procurant. Dicunt eos amare, quibus jam suspendia parant. Dicunt patres filios se nutrire; sed ecce jam pater et filius ambo in foveam cadunt. Quare pater cum filio cadit in foveam, nisi quia pater caecus est, quia malus, et quia salutem suam et filiorum suorum videtur negligere? Quo et quo modo pater haec neglexerit, nisi quando filio libertatem donavit, quando eum corrigere neglexit, quando virgae pepercit, quando ei semper serenam faciem demonstravit? Cupitis audire nunc quomodo pater et filius in foveam cadunt? Licet enim sciatis, tamen quia necesse est ut vos quamdiu vivitis timeatis, ideo quae hodie facta sunt iterum dicere non erubesco. Ecce enim Cyrillus vester filium habebat ut scitis, quem corrigere negligebat, et luxuriose vivendo consumpsit partem bonorum suorum: sed ecce hodie ebrietatem perpessus, matrem praegnantem nequiter oppressit, sororem violare voluit, patrem occidit, et duas sorores vulneravit ad mortem. O magna diaboli dominatio! patrem quem post Deum revereri debebat, occidit; matrem a qua portabatur, praegnantem oppressit; sorores quas tenerrime diligere debebat, voluit violare, et duas vulneravit ad mortem. O dolorosa ebrietas, omnium malorum mater, omnis luxuriae soror, omnis superbiae pater! O ebrietas tu mentem caecas, judicio recto cares, consilium nullum habes, blandus daemon es, venenum dulce es, peccatum suave es. O ebrietas, numquid non per te inflatur stomachus? numquid non per te putrescit anhelitus? numquid non oculos caecas? numquid non cuncta membra debilitas? numquid non mortem acceleras? numquid non bursam evacuas? numquid non dominium recipis ab homine? numquid bestialem et irrationabilem te diligentem tecum ducis? O ebrietas, discant te diligentes agnoscere, discant te devitare, iterum discant te devitare, discant te velut mortem effugere; quoniam qui te dilexerit, regnum Dei non consequetur. Ergo, o fideles, abstinete, et nolite inebriari vino. Non enim sufficit abstinere: sed abstinentes alios abstinere doceatis, docentes quomodo Lot inebriatus cum filiabus jacuit; Samson etiam vino repletus per meretricem inimicis traditur. Audite, fideles, audite Isaiam dicentem, Vae, qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut in vino aestuetis (Isai. V, 11,)! In veteri etiam Lege praeceptum erat, quod sacerdotes cum ingrederentur templum ministrare Domino, omnino non vinum biberent. Si ergo hoc erat, dum templum tantum ingrederentur; et quid nos miseri facere debemus? O quam plures sunt ex vobis qui prius tabernam visitant, quam templum; prius corpus reficiunt, quam animam; prius daemonem sequuntur, quam Deum? O fideles non fideles, quid vobis cum vino? Numquid vinum factum est ut deficiatis maledicentes nomen Domini? Abstinete ergo a superfluo potu, ne rebelles efficiamini. Quamdiu enim Adam abstinuit, tamdiu obediens fuit, tamdiu bonus, sanctus et justus permansit. Sic et Elias tamdiu miracula fecit, quamdiu pane et aqua refectus est: sed postquam carnes comedit, et vinum bibit in saturitate, miracula non legitur fecisse. Eia ergo, fideles, casum superius assignatum inter caetera considerantes Deum timete, et timentes eum ferventer rogate, ut ab his et ab omnibus malis liberet nos semper. Amen.
SERMO XXXIV. DE DUOBUS GENERIBUS HOMINUM MUNDUM DERELINQUENTIUM QUI SANCTO LOT ET UXORE SUA DESIGNANTUR.
Audistis, fratres charissimi, quod Lot nepos Abrahae inter pessimos Sodomitas et Gomorrhaeos sancte et juste moratus est. Quas civitates volens subvertere Dominus, ad servum suum Lot Angelos misit, ut cum malis non periret. Qui cum exiret, dixerunt ei Angeli. Salva animam tuam (Gen. XIX, 17). Uxor vero Lot quia retro respexit, mox mutata est in statuam salis. Igitur, fratres mei, quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut inde fructum aliquem capiamus. In Lot enim et uxore sua duo genera hominum designantur, scilicet mundum derelinquentium: quorum unum perfecte deserit, aliud quoque tepide et respiciendo retro venit ad mortem. Sodoma quoque, quae caecitas vel muta vel asperitas interpretatur, mundus est, in quo sunt homines muti et caeci, ad quos mittuntur sancti Angeli et sancti praedicatores, ut dicant, Salva animam tuam, et in monte te salvum fac. Fugere enim Sodomam, quid aliud est, quam incendium libidinis, luxuriae, superbiae et avaritiae fugere? Quibus et praecipimur non retro respicere, quia victor mundi et montem sanctae religionis ingressus, non debet retro respicere. Quare? Quia melius esset viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retro abire. Quid est dicere, nisi quod melius esset, quod in vita saeculari et laicali mansisset, quam postmodum solitariam vitam desereret? Apostatare enim nequam est, mortale est, cum damnatione semper vivere est. Tales enim feminae et uxori Lot comparantur, quia morientes, retro aspicientes, convertuntur in statuam salis. Lot praecipitur ut in montem se salvum faciat, per quem contemplativa vita designatur. Tu vero, homo, ascende in montem poenitentiae, ascende in montem divinae contemplationis. In hunc montem te salvum fac, in hunc montem volando transmigra sicut passer, et ibidem salva animam tuam curis et saeculi dignitate denudatus. Sic enim fecit gloriosus ille adolescens Nathanael, de quo legitur: ait enim, Magister, quid faciam, ut habeam vitam aeternam? Cui Dominus: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Cui adolescens: Quae sunt mandata? Cui Dominus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem tuam, et proximum tuum sicut te ipsum. Haec omnia ad tuam viam pertinent. Cui dixit adolescens: Domine, haec omnia custodivi a juventute mea: quid mihi deest? Cui Dominus: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere me (Matth. XIX, 16-21). Et secutus est Jesum adolescens ille, et nunquam retro postmodum respiciens, reliquit patrem et matrem et uxorem, filios et sorores, et animam suam. Tunc prudens adolescens montem Dei ascendit, Sodomam et Gomorrham reliquit, incendium libidinis fugit, curam saeculi suffocavit, et montem summae contemplationis ascendens, emit in agro thesaurum absconditum, charum eum tenens in vita sua. Similiter hoc idem fecit Petrus, quando voluntarie omnia deseruit, omnia relinquens, et secutus est Jesum. Sic et Maria illa Lazari soror, cum Lazaro fratre suo et Maria virgine prudentissima, quando omnia vendiderunt, et pretium ante pedes Apostolorum posuerunt. Sic et Eliae facere placuit, et Joanni Zachariae filio, quando eremum intraverunt. Sic et Paulus cum Antonio, quando annis multis eremum coluerunt. Sic et fratres mei, qui sanctorum patrum vitam et exempla imitari et sequi voluerunt. Numquid nos etiam hoc idem optamus? Etenim in saeculo sumus: semper tamen, ut incoepimus, vobiscum in solitudine esse desideramus, et ostendimus opere, quando episcopali Ecclesia gravati non fuimus. Eia ergo, fratres, pro Deo jugo Dei submissi estis, ut sublata licentia peccandi catena obedientiae in proposito bono retineri possitis. Sed attendite, fratres mei et laetitia cordis mei, quod nihil proficit bene operari ex coactione, nisi ex voluntate libera faciatis. Qui enim bene faciunt coacte, Deo non sunt accepta quae faciunt, et Simoni Cyreneo, quem Judaei angariaverunt ut crucem Christi portaret, optime comparantur. Ecce enim Simon crucem portat cum dolore, quia non libenter portat; angariatur, sed non moratur in ea: ideo non perseverando fugit, et sine fructu a cruce recedit: quia nihil boni dicitur, nisi usque ad mortem in bono perseveretur. Sic et nos crucifigamus corpora nostra verberibus, vigiliis, abstinentia escae et potus. Sed timeo ne coacti hoc agamus, et macerantes mundo saltem voluntate vivamus. Ideo, fratres, in hunc montem obedientiae ascendamus, et quod Deo promisimus, attendamus. Nihil est enim majus obedientia, nihil pejus inobedientia. Adam periit, quia inobediens fuit: Christus resurrexit, quia Patri obedivit. Jonas inobediens a pisce absorptus est. Saül inobediens a daemone correptus est. A qua correptione liberet nos ipse Christus, ut digne ad montem contemplationis volare possimus. Amen.
SERMO XXXV. AD JUDICES, UT CAVEANT, NE ODIO, AMORE, PRETIO, PRECIBUS, VEL TIMORE CORRUMPANTUR, CAETERAQUE VITIA DECLINENT, ET JUSTITIAM SERVENT.
Rogatus a vobis, o judices, licet cum Fortunato Manichaeorum presbytero longa disputatione gravatus, sermonem vestra dilectione devictus facere, Deo auxiliante, non distulimus. Ecce enim nunc congregati estis in domo episcopi, convenistis omnes in unum, non ut sophismata audiatis, non ut poetarum curiositatem intelligatis, non ut beatos vos esse praedicem; sed solum ut quid pro vestra salute necessarium fuerit audiatis, et audientes operibus adimpleatis. Vos enim reputati estis ab hominibus duces populi, judices terrae, orphanorum patres, viduarum mariti, justitiae zelatores, reipublicae amatores. Cavete ergo, ne corrumpamini odio, amore, pretio, precibus vel timore. Decet igitur judices non solum quod diximus adimplere, sed cum Dei adjutorio calcare superbiam, abominari luxuriam, abhorrere falsitatem, despicere avaritiam, quae noverca dicitur esse et summa inimica justitiae. Ipsa enim est quae patrem nescit, matrem ignorat, amicos perdit, et se ipsam relinquit. Decet igitur judices non avaritiam, sed largitatem sectari, et amare parvulos, pusillis et orphanis faciem serenam non solum verbo, sed opere demonstrare. Non enim avertere faciem debent a paupere, nec priores dedignentur conservare fideles, nec cervicem erigere debent quosdam despiciendo: scientes, quod moritur pariter doctus et indoctus. Decet igitur judices gratiam, quam divinitus receperunt, sollicita mente custodire, fidem ostendere, zelum rectitudinis conservare. Decet etiam judices clementiae esse cultores, detestatores saevitiae, cunctis benignos, ad iram tardos, ad misericordiam festinos, in adversis firmos, in prosperis humiles et cautos, et quibuscumque dignitatibus sublimatos se ipsos agnoscant, et caveant, ne suos inferiores despiciant. Decet etiam judices sapientes esse, et in lege doctissimos, ne dicere valeant, tanquam legem sanctam ignorantes, bonum malum, et malum bonum. Decet etiam judices plus Deum timere, quam alii homines; plus de salute animarum curare, quam corporis; plus honorem Dei, quam marsupia plena diligere. Sed vae vobis, o judices, vae vobis in aeternum et ultra; quia non est in vobis veritas, non misericordia, non pietas, non justitia, nec scientia Dei potest in vobis inveniri. Quid enim inter vos regnat? Avaritia, mendacium, clamor, apparentia, perversio sacrae legis, dicentes malum bonum, bonum malum. Ecce acceptio personarum. Non est enim veritas in vobis. Diminutae sunt a vobis veritates. O patres pauperum, o vere non patres, sed praedones! Quare non patres? Quia ubique per vos opprimuntur, nec est qui misereatur pupillis Dei: sed si dives locutus fuerit, mox tacuistis, causas suas usque ad nubes perduxistis. O judices scientiam et justitiam mundi amantes, attendite quid agitis. Nam scientia mundi pleni estis, et in ipsa moriemini. Quae est enim scientia mundi, nisi thesaurum congregare, lucrum terrenum acquirere, decipere proximum, mentiri, jurare, justitiam caute pervertere, et similia in cunctis agere? Ista enim est sapientia hujus mundi. In istis fere quasi tota vestra vita consistit; et ideo attendite qui judicatis terram, quod sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum. Sed dicitis, O episcope, hanc scientiam non amamus, furtum non committimus, proximum non decipimus nec offendimus. Quare? Quia nihil aliud recipimus, nisi quantum nobis donare voluerit. Ego autem dico vobis, quod tantum fecistis, quantum facere potuistis. Non plus vobis fuit datum; ideo non plus recepistis. Quantum potuistis, fecistis. Leves causas magnas fecistis. Nam etsi vi non rapuistis, et proximum in via non depraedati fuistis; latrones tamen esse potestis. Latro enim timet malum, et ubi non potest, non facit; et tamen latro est. Deus enim cor interrogat, et non manum. Lupus enim frequenter venit ad ovile, et quaerit rapere oves, quaerit lacerare, quaerit devorare. Vigilant tamen pastores, latrant canes; et sic lupus timendo fugit. Numquid non tamen lupum non esse dicimus? Absit. Sic et vos facitis quantum potestis: si plura possetis, plura faceretis. Eia igitur, o judices; attendite, ne cum falsis judicibus Susannae confundamini. Suscitabit enim Dominus spiritum Daniel, et ponet spiritum ejus, et sapientiam pueri sui Danielis in mentem alicujus juvenis, et sicut fecit in Susannae judicibus, confundet omnes falsos testes cum judicibus; et tunc scient quid profuerit sibi sua scientia. Considerate ergo, o judices terrae, quid per Oseam servum suum Deus loquatur. Ait enim: Visitabo populum meum, et judices, et vias eorum, et cogitationes eorum reddam eis (Osee IV, 9). O quam horrendum est incidere in manus Domini! O quanta ultio, o quanta miseria malis erit in die novissimo! Expellentur enim mali mercatores, falsi judices de domo Domini, exsulabunt a domo Dei, expellentur a paradiso, et ibunt in locum ubi semper erit fletus et stridor dentium. Ideo attendite ad consilium meum, aperite cordis portas. Surgite qui dormitis, legite Isaiam prophetam, sequimini eum; non cras, sed hodie; non tamen hodie, sed et nunc. Ait enim Propheta: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, quia misericors est (Isai. LV, 7). Currite, judices, ne judicemini, ad patrem misericordiae; quaerite veniam, reddite quod recepistis illicite. Quaerite veniam, quoniam prope est omnibus invocantibus eum in veritate. Ipse est qui sanat contritos corde, et humiles spiritu, et corde tribulatos salvabit. Ambulate dum lucem habetis, dum dies est. Ecce, o judices, veniet jam nox: quia venit jam mors, in qua non erit licitum ambulare. Cogitate quid estis, quo ituri estis. Parentes enim vestri praedicant mortui, sepultura clamat, infernus ululat, daemones exspectant, sacerdotes praedicant: quid superbis, terra et cinis? O judex qui Deum non agnovisti, dum juxta tumulos patrum tuorum transis, scias quod mortui clamant, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Homines enim fuerunt, sicut et vos divitias possidendo. Ubi modo ipsi sunt, sic et nos erimus. Ubi superbia eorum, ubi conscientia, ubi cathedra magistralis, ubi honor discipulorum, ubi indumenta serico et pelle decorata? O cinis et pulvis! o judex, quid es et quid eris, considera Non ergo tardes converti ad Deum, et ne differas de die in diem. Subito enim venit ira ejus, quia juxta est dies perditionis, et adesse quidem necesse est, et festinant tempora. Nemo ex vobis tamen desperet, nemo diffidat de Dei misericordia. Sed attendite quia nulla culpa tam magna est, quae non habeat veniam. Et ne aliquis desperet, Mariam illam peccatricem, dominam luxuriae, vanae gloriae matrem, sororem Marthae et Lazari in exemplum assumite, quae postmodum Apostolorum apostola meruit nuncupari. Adjuvet autem nos ipse Deus et homo, qui pro nobis nasci et mori dignatus est. Amen.
SERMO XXXVI. AD PRESBYTEROS SUOS, MALAM VITAM EORUM REPREHENDENS.
Fratres charissimi, ut novit Charitas vestra, oportet manum mundam esse, quae polluti vasis maculas debet purgare; ne polluta deterius possit coinquinare, cum sordida sordidum tractat. Propterea, sacerdotes altissimi Dei, vobis dicitur, Mundamini qui fertis vasa Domini (Isai. LII, 11). Vos enim estis qui vasa Domini. ferre debetis, quibus datum est nosse mysteria regni Dei. Vos estis sal terrae, lux mundi, lucerna accensa, civitas in monte posita, columnae templi, lignum scientiae in medio paradisi positum, patroni et rectores terrae, Angelorum et paradisi cives, Prophetarum filii, Patriarcharum cognati, Apostolorum successores. Mundamini ergo, ut digne cum patribus ferre possitis vasa Domini: vasa enim non solum aurea et argentea, sed etiam illa pro quibus redimendis Dominus mori dignatus est. Propterea attendat Charitas vestra, quales esse debetis, ut digne vasa Domini portare possitis. Ait enim Apostolus: Oportet episcopum sine crimine esse, tanquam Dei dispensatorem, non protervum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri appetitorem (Tit. I, 7). Haec autem non solum ego episcopus servare debeo, sed et vos una mecum, Deo auxiliante, servare debetis. Per omnia sine crimine sicut episcopum, ita jubet esse presbyterum, id est, irreprehensibilem, ut non quaerat uxores, non divitias, non honores, ne saecularis dicatur. Non enim debet qui animarum curam gerit, transire de domo in domum, non frequentare forum cum rusticis, non mercantias acquirere, non commatres procurare, non ligonizare, non tabernas intrare, non discurrere, nisi necessitate compulsus. Sic enim facientes irreprehensibiles sunt apud homines. Sic enim vasa Domini digne portare poterunt. Sed si contrarium fuerit, quod Dominus avertat, quomodo poterit auferre malum de medio ovium, si in delicto similiter simili corruerit vel majori? Non enim talis dispensator dicitur, sed potius dissipator. Aliud est enim dispensator, et aliud dominus. Dispensator enim servus est. Non enim licet dispensatori percutere servos, non occidere, non iracundiam portare: quia Dominus ejus humilis, benignus et misericors est. Non ergo licet dispensatori furiosum esse. Nihil enim fetidius, nihil damnosius, nihil levius, nihil turpius in pastore furiositate. Attendat igitur pastor, attendat et dispensator, quid legitur: Servum Dei non oportet rixari, sed humilem ad omnem esse, patientem, doctorem, in mansuetudine erudientem eos qui contra moneant (II Tim. II, 24, 25).
Discant ergo pastores, si offenduntur, patientes esse. Et ut ego patientiam merear, oportet presbyteros etiam non solum abstinere a rixis, sed ab ebrietate cavere. Non enim licet clerico extra horam bibere, vel aliquid manducare, vel de domo in domum transire, et prandium vel coenam ordinare. Attendite, presbyteri mei, attendite, et si veritatem dico, nolite turbari. Nam valde despicitur clericus, qui saepe vocatus ad prandium non recusat, etiam necessitate aliqua compulsus. Saepe enim in coena vel prandio, ubi magna existit multitudo, rixae et ebrietates nascuntur, et ea quae sunt opera carnis. Ideo summe cavere debet clericus, ne extra domum suam vel episcopi prandere audeat, vel in eadem etiam audeat saecularibus praeparare. Quid enim aliud habere debemus, nisi quod turpis lucri appetitores non simus? Omne enim lucrum remotum a presbyteris esse debet. Nam non saeculi, sed eorum quae Dei sunt, negotiatores sumus. Saeculares ad nos venire non possunt, numquid vel intelligere? Absit. Sermonem nostrum audire voluistis, et dimisso dentium dolore volui habere vos; non ut bonos vos esse audiatis, sed ut veritatem loquendo vestram miseriam intelligatis. Quid enim estis? Dicetis, Pastores sumus. Ego autem dico quod pastores estis, et verum est quod dicitis. Sed qui pastores vel quales, dicere non audeo, quia simul vobiscum mendax. Omnes peccatores sumus, omnes in peccatis nati et concepti sumus, omnes in peccatis vivimus. Expedit tamen ut verum dicam, quia episcopus sum, quia pastor sum, quia pro vobis animam ponere paratus sum. Tacere igitur non debeo, quia licet peccator sum, animam tamen pro vestra salute ponere jam decrevi, jam me paravi. Verumtamen dicam: et omne quod verum est, a quocumque dictum, a Deo est, a Patre et Filio et Spiritu sancto est, dicere expedit, non occultare. Nam si verum tacerem, essem vobis similis in cunctis: quod nolo. Si ergo Deus mecum, quis contra me? Numquid Fortunatus vel Arius cum suis insidiis? Nam quia verum eis dixi, ideo in eremo insidias mihi posuerunt, volentes me comprehendere et occidere; et tamen Deus me liberavit. Libenter tamen suscepissem martyrium, et etiam pro veritate mori semper paratus sum. Audit ergo, rebelles; audite, lupi rapaces; audite, vos derisores. Veniat etiam ille sanctus Ezechiel, qui portam clausam viderat in domo Domini (Ezech. XLIV, 1), surgat et vobis aperiat visionem quam vidit et palpavit. Dic dic, o sancte Ezechiel, dic presbyteris meis: Ait sibi Dominus: Fili hominis, propheta de pastoribus Israel, dicque ad eos: Vae pastoribus qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebamini: quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum erat non consolidastis, et quod aegrotum erat non sanastis. Quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis; et quod perierat non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Et dispersae sunt oves meae. Sed ego super pastores, requiram gregem meum de manu eorum (Id. XXXIV, 2-5, 10). Ecce quomodo de vobis queritur Dominus, quia non estis pastores, sed lupi rapaces, quia omnia quasi quae facitis, propter lucrum facitis. Non solum quae ecclesiarum sunt quaeritis, sed et quae mundanorum. Ecce enim discutiamus mentem, perquiramus veritatem. Numquid missam cantare, numquid baptizare, numquid mortuum sepelire sine pretio vel promissione dignamini? Numquid non citius mortem divitum, quam corporis salutem desideratis videre? Ecce quomodo lupi estis, ecce quomodo omni simonia infecti estis. O sacerdotes, quid agimus, quid sumus, cur tantum dormimus? Ecce latro semel furatur, semel fenus proximi tollit vel rapit: sed si capitur, blasphematur, verberatur, furtum imponitur, et tanquam latro judicatur ad mortem. O sacerdotes mei, si fenus in laico crimen judicatur, si propter hoc mori debet et condemnatur ad mortem; quid de vobis erit in die novissimo? Quid de nobis faceret mundus, si super nos potestatem haberet? Quapropter tenete justitiam, nolite lucrum facere, sed habentes victum et vestitum, contenti per omnia esse debetis. Sed qui celebrat vel praedicat vel baptizat, ut inde lucrum acquirat, bonis coelestibus de facto se privat. Ecce enim Romani principes, quantum necesse eis fuerat de divitiis suis, tantum recipiebant, aliud quoque pauperibus erogabant, justitiam mirabilem conservabant in cunctis: propter quae et alia bona quae faciebant et observari volebant, meruerunt magnifico imperio sublimari, et timeri a cunctis in orbe. Ecce enim pagani erant, et stultissimum putabant pro Deo colere crucifixum; et tamen Deum suum timebant. Et nos qui nomen Christi in fronte portamus, quid aliud quam simoniam et latrocinia quotidie procuramus? Ego etiam infidelis eram, et non solum a Carthaginensibus, sed a Romanis acutissimus reputabar a cunctis. Copiosa turba circumdabat frequenter, et me transire videntes et audientes manum ori suo ponebant, civem Romanum tribunorum caput me fecerant, et uxorem Pontiani filiam mihi aequalem paraverant. Audeo enim dicere, audeo hoc asserere, in nullo me mutatum fuisse, omnia contemnens, cuncta quae promiserant spernens, divitias abhorrens, civitatem caute relinquens, fugiens Mediolanum, uxorem non quaerens, cogitans nihil pejus habere quam consortium mulierum et societatem. Haec omnia servus iniquitatum mearum facere nolebam: qui tamen nunc servus Christi ea quae diximus, et majora tentor habere frequenter. Nos autem, fratres, qui in pugna semper sumus, licet tentemur ad mundum redire, uxorari, negotiari, delicate vivere, cathedram etiam ascendere; caveamus ne cum mundo damnemur. Vos enim estis dii excelsi, in quorum synagoga Deus deorum stare desiderat. Vos estis ejus vicarii, qui vicem ejus geritis. Vos estis filii Excelsi omnes, quibus datur potestas ligandi atque solvendi, aperiendi etiam coelum, et infernum claudendi. Eia ergo, sacerdotes Dei excelsi; aperite aures cordis vestri, quiescite jam agere perverse, discite bene facere, pascite oves verbo et exemplo, nolite eis coelum claudere. Clauditis, dum non corrigitis; clauditis, dum male vivere ostenditis. Oculus sitis caeco, et pes claudo. Tunc enim oculus estis caeco, cum ejus tenebras effugatis ignorantiae; et pes estis claudo, quando viam veritatis demonstratis, vel quando fidem eorum roboratis. Sed si fidem vestram pro vobis roborare nescitis, quomodo aliorum fidem roborare poteritis? Et ideo attendite, nec turbemini, si veritatem dico vobis. Scio enim, et bene scio, quod vobis amara est veritas. Quare, nisi quia veritatem dico, non creditis mihi, et in melius etiam non mutamini? Amara est ergo veritas, et qui eam amant vel praedicant, saepe replentur amaritudine et dolore. Tacere tamen non audeo, nec vobis placere intendo: quia si hominibus malis placerem, servus Dei non essem. Vultis ut placeam, desideratis ut diligam: tamen non vultis ut corrigam. Obsecro tamen vos, ut vitam emendetis, conculcantes avaritiam, despicientes luxuriam, vitantes superbiam, simoniam odientes, pauperes amantes, pompas hujus saeculi renuentes, et pro nobis intercedentes, sine intermissione orantes, ut et ego una vobiscum vasa Domini digne per gratiam merear portare. Et si quis de me murmuraverit, sciat quod de patre episcopo murmuraverit; parcatur illi, et oretur pro eo.
SERMO XXXVII. QUOD SACERDOTES SE DEBEANT EXHIBERE SICUT DEI MINISTROS, ET CAVERE NE DONA SANCTI SPIRITUS VENDERE PROCURENT, PATIENTIAM QUOQUE ET CASTITATEM SERVARE; AC DE FORNICATIONIS DETESTATIONE.
Fratres charissimi, sicut Actuum Apostolorum narrat historia, apostatante Juda a consortio Apostolorum, divina providentia ad structuram Ecclesiae providens fundamenta, quae secundum Joannem sunt duodecim nomina Apostolorum, beatum Matthiam vocavit ad apostolatum. Et sicut suscepit Matthias principatum, et surrexit loco Judae; sic etiam nos suscepimus principatum in Ecclesia Dei, et per gratiam suam suos ministros facere voluit, et in palatio suo nos constituit, et elegit ut essemus gens sancta, populus Dei, sal terrae, lux mundi, et angelici homines absque peccato. Ministri e iam Dei sumus et servi. Servi enim dicuntur non qui ad oculum serviunt, sed qui voluntati Domini in omnibus fideliter obediunt, et tunc in tantam familiaritatem Domini moventur, quod non amplius servi, sed amici vocantur. Ideo tota mente nos exhibeamus in multa tribulatione, in scientia, in charitate non ficta, in vigiliis, in carceribus et plagis, in verbo veritatis. Et sic nihil habentes, omnia Christum possidendo simus possidentes. Haec est enim beatorum vita, haec est sacerdotum salus: haec est servorum Dei requies, haec est amicorum ejus voluntas. Haec enim sanctificatio nostra, ut in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulatione, in necessitate, in castitate, in abstinentia, in scientia, in suavitate, in charitate non ficta, in verbo veritatis, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: Christi enim servi sumus. Tunc Christianorum ministerium vituperatur, servitus nostra despicitur, quando ea quae Christi sunt despicimus, et opere adimplere negligimus. Sed vae nobis, fratres mei, vae nobis, quia falsum nomen Christi portamus, falsum nomen Dei gerimus, quia opere non adimplemus quod implere debemus. Discutiamus, sacerdotes, mentem nostram, et sciamus si servi Christi simus. Sciamus enim quid facere debeamus, ne servi inutiles simus. Quid enim? Certe nihil aliud, nisi quod exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia. Sed vae nobis, quia nullam patientiam habere videmur. Nam pauperes esse debemus, quia membra Christi sumus, et ministri Dei. Sed si paupertas aggreditur, vel aliqua corporis necessitate turbamur, et affligimur, dona sancti Spiritus vendere procuramus. O sacerdotes mei, nolite hoc malum facere: sed mementote quod gratis accepistis, et ideo gratis reddite; ne cum Simone mago damnemini, cui dixit Petrus, Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Qui etiam pretium recipit de sacramentis, Giezita est et plenus lepra. Nam cum Elisaeus mundasset Naaman principem Syriae in Jordane a lepra, rediens Naaman obtulit Prophetae multa munera: sed ille noluit recipere. Qui cum recessisset, locutus est ei Giezi discipulus Prophetae, petens a principe Syriae munera. Quibus acceptis Propheta omnia per Spiritum novit, et videns eum redarguit percutiens eum lepra (IV Reg. V, 15-27). Sic etiam percutiuntur omnes, qui pro sacramentis pecuniam petunt. Sed dicetis: Numquid non Scriptura dicit, Qui altari servit, de altari vivat (I Cor. IX, 13)? O sacerdotes, hoc quod dicitis omnino negare non audeo: sed scitis quod Deus intuetur corda hominum. Nam si sacramentum dare distuleris, etiamsi fueris omni paupertate vallatus, non pastor es, non minister Christi es, sed mercator. Non igitur petas, non etiam tantum pro Baptismo recipias, si cum Simone perire non velis. Nam facto pacto sacramentum vendidisti, et Salvatorem tuum prodidisti cum Juda. Spontanea et sincera voluntate porrige sacramenta, nihil petendo, nihil exspectando, nihil de promisso desiderando: sed si tibi datur, juste recipis, juste possidere potes. Memento tamen, quod pauperem vitam sacerdos gerere debet, et ideo si superbiam habet, si magno beneficio gaudet, praeter victum et vestitum quod superest, pauperibus dare non differat, quia omnia pauperum sunt. Verbum autem illud quod negare non debet fidelis, Qui altari servit, de altari vivat, verum omnino est: quia non licet sacerdotibus manibus operari, ligonizare, ferrum fabricare, et similia: hoc autem propter reverentiam et tanti sacramenti dignitatem. Illud autem magis ad saeculares, quam ad sacerdotes pertinet, ne ipsi sacerdotes Dei fame pereant, vel nuditate: ideo dignum est, ut qui altari servit, de altar vivat. Similiter, fratres, qui sacramentum emit, vel ecclesiam, vel praebendas, vel ecclesiarum introitus, vel saeculari potentia hoc pro se procuravit; sciat quod cum Giezi et Juda jam damnatus est, jam leprosus factus est, jam de templo Domini expellendus est. Quare sic? Quia qui non intrat per ostium in ovile, sed ascendit aliunde, fur est et latro (Joan. X, 1). Ideo reprehendendus est, quia ementes et vendentes Dominus ejicit de templo: repellendus est, quia leprosi ejici jubentur. Non intrat per ostium ad ecclesiam, qui per laicalem portam intrat. Non enim laicis spiritualia dona tradita sunt, sed Domini vicariis. Vicarii Domini sunt, qui vicem Apostolorum tenent. Castella autem et villas suas laici dispensent: bona autem Hipponensis Ecclesiae vigilanter attendant ne tangant. Divites enim raro vel nunquam pauperibus sacerdotibus praebendas procurant: et si procurant, non Dei amore procurant, sed ut cum uxore et familia de bonis Ecclesiae gaudere valeant. Et ideo sciat sacerdos, qui timore vel amore defraudari a divite se permittit, quod impunitus non remanebit: et si non in praesenti, saltem in futuro igne aeterno non carebit. Redeamus igitur ad propositum, fratres, et sciamus quomodo poterimus nos exhibere sicut Dei ministres: cupitis enim scire. Ecce si persecutiones veniunt, non deficiamus, sed patientiam habeamus. Si necessitas paupertatis contingat, non desperemus, sed in Domino confidamus. Si blasphemamur, non respondeamus, sed parcamus. Si colaphis, vel alapis caedimur, aliam partem parare non differamus. Si verbo vel murmure percutimur, taceamus. Si occidimur, gaudenter ad mortem pergamus. Quare? Quia non est servus major domino suo. Si enim me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20), ait Dominus. Ita enim patientia ornari debemus, si ministri Christi esse optamus. Sed quid aliud, nisi quod in castitate nosmetipsos exhibere debemus? Haec est illa virtus, sine qua quis est factus omnium reus. Haec est illa virtus, quae nos Deo commendat, quae nos angelos facit, quae nos super aethera volando conducit. Haec est illa virtus, sine qua vasa Domini ferre non possumus. Haec est illa sancta virtus, quam astringere nos docet Apostolus, Fornicatio et omnis immunditia non nominetur in vobis (Ephes. V, 3), ne mens vestra colloquiis malis possit corrumpi. Ideo, fratres, attendite, quod non solum a vobis removenda est fornicatio, sed etiam omnis suspicio falsa. Non decet clericum cum mulieribus sedere, vel fabulari, vel domum ejus frequentare; ne suspicio mala inde progrediatur. O quam vilis, o quam miser et pusillanimis reputatur clericus, qui frequenter cum mulieribus conversatur! Insipiens valde est et inexpertus, qui amicitias mulierum procurat. Et ideo vos qui estis lux mundi, et civitas in monte situata, sic famam vestram custodire debetis, ut non erubescant de detractoribus laudatores. Attendite etiam, fratres, attendite quod dicit Apostolus, Fornicatio et immunditia. Fornicatio enim est naturalis mulierum concubitus, sed illicitus, Fornicatio est, cum meretricibus agere. Mulier sive adultera, sive concubina, meretrix vocatur. Fornicatio enim ideo clericis interdicitur, quia cum simus ministri Domini, membra meretricis non efficiamur. O quam turpe est, clericum a meretrice duci captivum! Qui enim adhaeret meretrici, unum corpus efficitur. Et ideo scire debemus, quod malum est fornicari. Nam si conjugium sacerdotibus prohibetur, quanto magis crimen fornicationis in nobis aestimabitur? Ecce enim, fratres, laicis conjugatis ad tempus abstinere praecipitur, ut vacent orationi; et sacerdotes quos corpus Domini consecrare omni die oportet, concubinas in domo tenere non erubescunt. Ecce quomodo vasa vestra possidere in sanctificatione sciatis. Scitis enim, fratres, quod die quadam David venit ad Achimelech sacerdotem, et ait David esuriens: Da mihi aliquid cibi. Et respondit: Non habeo panes laicales ad manus, sed tantum panem sanctum, et ideo dic mihi, o David, sunt mundi pueri tui a mulieribus? Et ait, Sunt ab heri et nudiustertius. Et sic dedit sacerdos eis sanctificatum panem (I Reg. XXI, 3-6). Si ergo interrogavit sacerdos, utrum servi David mundi essent propter panes propositionis accipiendos; quid facere nos debemus miseri sacerdotes propter corpus Domini accipiendum? O fratres mei, sic et sacerdotes paganorum dum offerre debent diis suis incensa, ab omni malo ut possunt abstinent. Ecce ego jam episcopus Hipponensis eram, et cum quibusdam servis Christi ad Aethiopiam perrexi, ut eis sanctum Christi Evangelium praedicarem, et vidimus ibi multos homines ac mulieres capita non habentes, sed oculos grossos fixos in pectore, caetera membra aequalia nobis habentes: inter quos sacerdotes eorum vidimus uxoratos; tantae tamen abstinentiae erant, quod licet uxores sacerdotes omnes haberent, nunquam tamen nisi semel in anno eas tangere volebant, qua die ab omni sacrificio abstinebant. Vidimus et in inferioribus partibus Aethiopiae homines unum oculum tantum in fronte habentes, quorum sacerdotes a conversationibus hominum fugiebant, ab omni libidine carnis se abstinebant, et in septimana in qua diis suis thura offerre debebant, ab omni labe carnis abstinebant se: nihil sumebant nisi metretam aquae per diem; et sic contenti manentes digne sacrificium diis suis offerebant. O grandis Christianorum miseria! Ecce pagani doctores fidelium facti sunt, et peccatores et meretrices praecesserunt fideles in regno Dei. Non ergo sic, fratres, non sic, Dominum non tantum diligamus ore, sed opere et veritate. Tunc veri ejus ministri erimus, si sobrie, si juste, si caste vixerimus: qui est benedictus in saecula. Amen.
SERMO XXXVIII. DE SACRAE SCRIPTURAE INGENTIBUS PRAECONIIS, CUM EXHORTATIONE AD DILIGENTEM IPSIUS LECTIONEM.
Scriptum est, fratres charissimi, quod Moyses posuit in tabernaculo labrum aeneum, in quo lavarentur Aaron et filii ejus, cum ingrederentur sancta sanctorum (Exod. XL, 28). Ideo, attendite, quia quidquid sub Lege antiqua in templo Dei efficiebatur, aliquid futurum praesignabat, quod in Ecclesia nostra sub figura tegebatur, sicut ait Apostolus: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. XV, 4). Non enim sancti patres curassent tot et tanta scripta memoriae commendare, nisi ut alios legentes, alios per exempla aedificarent. Legite ergo, fratres mei, Scripturam sacram, legite eam, ne caeci sitis et duces caecorum. Legite sacram Scripturam, in qua quid tenendum, quid fugiendum, plane invenietis. Legite eam, quia omni melle dulcior, omni pane suavior, omni vino hilarior invenitur. Apprehendite eam, et invenietis quomodo Deus deorum sit longitudo propter aeternitatem, quomodo sit latitudo propter charitatem, quomodo sit sublimitas propter majestatem, quomodo sit profundum propter sapientiae immensitatem. Quaerite Scripturam sacram, et invenietis quomodo iste Deus deorum natus ex Maria virgine et homo factus, nos amat ut charitas, quomodo novit ut veritas, quomodo sedet ut aequitas, quomodo dominatur ut majestas. Legite Scripturam sacram, et invenietis quomodo Nazarenus ille Jesus regit ut principium, quomodo tuetur ut salus, quomodo operatur ut virtus, quomodo revelatur ut lux, quomodo assistit ut pietas. Et ideo, fratres mei, quamdiu in hac infirma et vana vita fuerimus, hanc sapientiam discere et sapere tota mente curemus. Quid enim homo sine litteris reputatur? Quid enim est? Numquid non pecus vel haedus? Numquid non bos vel asinus? Numquid non equus vel mulus, quibus non est intellectus? Eia igitur, fratres, qui pastores rationalium ovium nuncupamini, festinate rapere non sophismata Paganorum, non carmina poetarum, non fallacias philosophorum, de quibus doctores et auditores reddituri sunt rationem; sed illam dulcissimam sapientiam sapientiarum, quae haereditas Dei, et filiorum ejus chara possessio nuncupatur. Haec est illa doctrina super omnia diligenda, quam Prophetae praedixerunt quam Patriarchae divinitus hauserunt, quam Dei Filius, postquam in terris visus et cum hominibus conversatus est, aperuit et declaravit, et quid tenendum et quid vitandum apertissime demonstravit, et per suos Apostolos nos ipsam docendo illuminavit. Haec est quae nos docet amare coelestia, et terrena despicere. Haec est mater fidelium, quae quotidie docet nos quomodo credamus Deum esse omnipotentem, quomodo ipsum videbimus in sede majestatis venientem, quomodo bonis bona et malis mala tribuentem videbimus. Haec est lucerna pedum nostrorum, et via salutis nostrae, in qua instruimur quomodo primo Deum super omnia diligamus, quomodo animam nostram postmodum sicut quid propinquius, quomodo postmodum animam proximi, quomodo postmodum corpus proprium, quomodo postmodum corpus proximi velut nostrum diligamus. Iste est enim perfectus modus, Deum, nos et proximum diligendi. Haec est illa sacra sapientia, quae ex ore Altissimi prodiit, philosophis, sophisticis, astrologis, curiosis ac dialecticis abscondita; sed grossis, et rudibus piscatoribus revelata. Numquid non et hodie etiam solum parvulis revelatur? Haec est omnium sapientiarum et doctrinarum magistra et domina, quae etiam nos docet, exterius blandos, et interius fraudulentos cognoscere. Haec est scientia scientiarum, Angelorum ferculum, Archangelorum pulmentum, Apostolorum gloria, Patriarcharum fiducia, Prophetarum spes, martyrum corona, virginum fortitudo, monachorum refectio, episcoporum vacatio, sacerdotum cellarium, puerorum principium, viduarum doctrina, conjugatorum pulchritudo, mortuorum resurrectio, viventium sempiterna protectio. Haec est per quam fide ornamur, spe confirmamur, et charitate roboramur. Haec est quam qui invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Haec est labrum pelvis quam Moyses posuit in tabernaculo, in quo lavarentur Aaron et filii ejus, eum ingrederentur sancta sanctorum. Sed dices: Quid per magnum sacerdotem Aaron intelligere debemus? Dico enim vobis, fratres, quod er Aaron summum sacerdotem intelligere debemus, et per filios ejus alios sacerdotes minores: per labrum aeneum legem Domini intelligo, in qua omnes tam magni sacerdotes quam parvi studere debent et legendo et docendo et opere adimplendo: per munditiam corporis, compunctionem intelligamus, qua mundari debemus, ut ad sancta sanctorum, id est, ad secreta Dei et scripturarum penetranda per purificationem digni inveniamur. Et ideo, fratres mei, attendite et considerate quod vas paratum habemus in quo oportet mentis foeditatem abluere, et munditiam mentis in eo praeparare. Ecce enim lex sancta et Scriptura immaculata parata est, ut virtutibus de coremur. Sed vae nobis, qui debemus esse exemplum correctionis, et ecce sumus exemplum erroris. Unde hoc, nisi quia caeci sumus, et idiotae ignorantes legem, et eam legere fastidimus; et tamen cathedram tenere, et animarum curam gerere quotidie procuramus? Quid ergo mirum, si cadit sacerdos? Quid mirum, si non sublevat delinquentes? Quid mirum, si dux caecorum est? Ecce legem Domini conculcavit, despexit eam ut mortem. Sed quid dilexit? quid procuravit? quid toto affectu concupivit? Uxorem vel concubinam caute tenere, equos velut miles in stabulo possidere, canes pro venatione nutrire, accipitres custodire: et tamen velut equus et mulus quibus non est intellectus, cupit honorari in coenis, et ab hominibus vocari Rabbi. Ecce quomodo cadit sacerdos, ecce quomodo vivit. Sed et si cadit qui sibi columna videbatur in templo, quanto magis populus peribit? Si Deus in Angelis suis reperit pravitatem; quanto magis in his qui habitant domos luteas, et qui terrenum habent fundamentum? Discite ergo legem, sacerdotes, ne surdo maledicatis. Tunc surdo maledicitis, quando consilium propter ignorantiam dare nescitis. Tunc caeco offendiculum ponitis, quando falsa pro veris ostenditis. Itaque, fratres, nolite jam pigrescere, sed legite Scripturam. Discite eam, filioli, saepe eam legite; quia lenior oleo, sublimior auro, argento purior. Haec est quae praecipue in Deum provocat, et Deum diligere invitat, corda illuminat, linguam purificat, conscientiam probat, animam sanctificat, fidem confirmat, diabolum rejicit, peccatum spernit, animas frigidas calefacit, lumen scientiae ostendit, tenebras ignorantiae expellit, tristitiam saeculi exstinguit, laetitiam Spiritus sancti accendit, sitienti potum tribuit. Haec est Scriptura sancta lex nostra immaculata, quae de insipientibus sapientes facit, primos de novissimis ponit, magnos de minimis efficit, nobiles de ignobilibus commutat, naturam frenat, prohibet levitatem, temperat dolorem, confert spem, coronat senem, docet juvenem, mitigat dedignantes, instruit errantes, sanat aegrotos, roborat infirmos, brutos facit sensatos, mentis stabilitatem donat, excitat somnolentos, otiosos increpat, pigros incitat, credentibus gratiam dat, reges humiliat, humiles exaltat, rectas vias indicat, eleemosynam imperat. Haec est scientia scientiarum, quae sapientiam dat, gloriam exaltat, honorem multiplicat, humilitatem, charitatem, lenitatem, obedientiam et mansuetudinem docet, et intellectus bonus est omnibus bene facientibus et diligentibus Deum. Haec est quae abstinentiam, castitatem, largitatem et voluntariam paupertatem conservat. Postremo doctrinam omnibus, felicitatem, suavitatem, gaudia, stabilitatem cordis, sobrietatem corporis, compunctionem mentis, veram humilitatem donat, charitatem fraternam implet, et timorem Domini accendit. Quamobrem, fratres mei, qui hanc sapientiam diligit, et diligenter legem implet, maximus vocabitur in regno coelorum, et principatum Ecclesiae possidebit, et praemia et munera copiosa recipiet in die novissimo. Amen.
SERMO XXXIX. DE VITA SOLITARIA ET CONTEMPLATIVA.
Pax vobis, fratres, et charitas cum fide vobis non deficiat. Pax vobis, fratres, quoniam electi estis ante mundi constitutionem in hac vasta solitudine, ut sitis cum Elia, Paulo, Hilarione, Antonio et Joanne, sancti et immaculati in conspectu Dei. Pax vobis, quoniam non estis genus abjectum, sed electum; non venale, sed regale sacerdotium; non gens obstinata, sed sancta; non populus perditionis, sed acquisitionis. Pax vobis, qui non conversationem hominum, sed Angelorum in silvis et nemoribus adamatis. Pax vobis, et vera Apostolorum charitas, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Pax vobis, fratres mei et filii mei dilectissimi, quos quotidie in Christo parturio in visceribus charitatis. Pax vobis illa, inquam, Christi, quae exsuperat omnem sensum, custodiat, ut optamus, corda nostra et intelligentias nostras. Pax vobis, fratres, qui saeculum calcastis, mundum despexistis, non laudem mundi usque nunc adamastis, risum hominum fugistis, ut sanctis agminibus et angelicis colloquiis vacare possitis. Pax vobis, quos in filios et fratres elegi, ut consortes et participes vos habeam in tentationibus meis. Ad hanc autem vitam juxta apostolicam formam vivere volentes non me elegistis, sed ego elegi vos. Segregavi vos a saeculo isto maligno, et eduxi vos per singula eremi loca, per speluncas et cellas, ut velut Apostoli ipsi modico contenti pabulo demoretis. Stemus ergo hic, fratres, in bello pugnantes quotidie cum antiquo serpente. Stemus fortes in bello, restringentes et praecingentes lumbos nostros, tenentesque lucernas ardentes charitatis, justitiae, pacis et tranquillitatis. Ad haec enim non me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos in vineam poenitentiae, quam quicumque dissipare praesumpserit, mordebit eum teterrimus inferni coluber. Haec est vinea illa fertilis, quam plantavi anno aetatis meae trigesimo tertio, velut servus Dei Noe, quam cupimus tota mente, Deo duce, sanctis exemplis et sanctorum documentis ornare, et ornatam taliter custodire, ut a nemine transeuntium possit vindemiari, nec aper de silva possit eam exterminare, nec alieni possint diripere labores ejus et fructus. Haec est illa vinea, quam plantavi velut paterfamilias, quam sepe paupertatis, charitatis, obedientiae et castitatis, ut a Simpliciano charissimo viro didici, circumdedi: ad quam velut paterfamilias exiens primo mane, vos conduxi in operarios, ut afferatis fructum quinquagesimum, sexagesimum et centesimum, secundum abundantiam gloriae Domini Christi. Haec est illa religio immaculata, cujus sanctitas per totum orbem terrarum divulgatur, quorum conversatio a cunctis miratur, quorum vita non solum a Christianis, sed a Judaeis et Paganis potius angelica quam humana reputatur. Haec est illa amoenissima paradisus, quam Deus a principio plantaverat, in qua posuit per gratiam et donum meritis matris meae hominem, ut operaretur virtutem patientiae, eruditionem doctrinae, corporis castitatem, assiduitatem precum, confessionem delictorum, abundantiam lacrymarum. Haec est illa paradisus, de qua exeunt flumina sapientiae et veritatis, continentiae et castitatis, in qua Deus delectatur sicut in omnibus divitiis. Haec est illa norma apostolica, virga directionis et aequitatis, quae tempore apostolicae praedicationis sumpsit exordium, quorum anima una et cor unum erat in Domino, nec quidquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebant, sed omnia erant communia, et distribuebantur singulis prout cuique opus erat. Numquid non et nos, fratres mei, sic usque ad mortem vivere promisimus? Haec est ergo religio apostolica, et a mundo corde et corpore segregata, quae percutit duces Moab, interficit satrapas et tyrannos Jerusalem, et Aegyptiorum hypocritas vulneravit ad mortem. Haec est vinea servi Dei Noe, in medio paradisi situata, Christi sanguine redempta et irrigata, quam Sarabaitarum principes, haereticorum pastores velut aper de silva tempore illorum magnorum monachorum et eremitarum, Pauli videlicet et Antonii, destruere quaesierunt: cujus sepem comburere, cujus gyrum lapideum supplantare, cujus fructus, vites et flores incidere, cujus planitiem virtutum zizania seminare et replere quaesierunt, sed Dei virtute circumdata minime potuerunt. Ad hanc autem vineam, fratres mei, vos conduxi, et operarios vos feci meos, ut laborantes usque ad finem, dignum fructum recipiatis in tempore suo. Ad hanc non me elegistis, ut supra diximus, fratres, sed ego elegi vos: sed post annum factus sum episcopus, non tamen vos relinquens. Sed compulsus inter gentes habitare, monasterium presbyterorum et clericorum ordinavi, intravi domum episcopi, ut communiter cum eis viverem, sicut et vobiscum antea vixeramus. Non igitur me elegistis, sed ego elegi vos. A quo, fratres mei, maxime hoc dictum sit scitis: a Domino dictum est, et discipulis Domini dictum est: verumtamen non tantum illis, sed etiam nobis dictum est, quos vocavit in partem sollicitudinis et gloriae eorum. Sicut dignatus est vocare per gratiam, et participes nos fecit exhortationis; sic et vos. Delicatus est enim qui vult uti parte, et administrationem partis dissimulat ex rata: merito se privat honore, qui honorem affectat sine onere. Vobis ergo qui pastores estis tantum animarum vestrarum, loquitur pastor bonus, qui tertia die, ut audistis, animam suam posuit pro ovibus suis, dicens, Non me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16): non istam tantum desertam habitationem deserendo, sed de virtute in virtutem procedendo fructum afferentes, ut fructus vester maneat. In his quatuor, fratres mei, attendere debemus, scilicet dignitatem, officium, cautelam et constantiam: dignitatem, quia dicit, Elegi vos; officium, ut eatis; cautelam, ut fructum afferatis; constantiam, quia fructus vester maneat (Ibid.). Est ergo dignitas in electione, officium in fatigatione, cautela in fructificatione, et constantia etiam in fructificatione. Magnum est enim, quod elegit qui non fallitur dum elegit; majus est, quod Dei est opus ad quod elegit: sed maximum, quod inter electos praeelegit. Est enim sensus talis: Non vos me elegistis, sed ego omni modo eligendi elegi vos. Sunt enim tres modi eligendi; electio, subelectio, et praeelectio. Electio est, quando de multitudine bonorum et malorum eligitur bonum, sicut de torculari oleum separatur. Subelectio est, quando de bonis electis eliguntur meliores. Postea quando de melioribus optimi eliguntur, praeelectio est. In hunc ordinem electus est Aaron et filii ejus, ut sacerdotio fungerentur coram Domino. Primo enim Dominus ex omni natione quae sub coelo erat, Israel elegit in populum peculiarem sibi. De his autem subelegit filios Levi, qui tanquam ministri spirituales in tabernaculo Domini ritu perpetuo deservirent. De quibus etiam praeelegit filios Aaron in sacerdotes, qui precibus et oblationibus suis indignationem Domini in populum placarent. Ad hunc sane modum elegit nos, cum per aquam Baptismatis lavit nos. Subelegit, cum in sortem sanctorum vocavit nos et in ordinem clericatus. Sed cum in statum eremitarum promovit nos, et in dispensatione familiae suae dispensatores suorum ministeriorum, praeelegit nos. Magnum est enim, fratres, quod elegit nos; majus est, quod subelegit; sed maximum, quod praeelegit. Vere ergo elegit nos et praeelegit nos Dominus in haereditatem sibi. Nam ad elevationem manuum nostrarum, regum capita inclinantur, munera offerunt, etiam patres nos profitentur, exspectantes nos esse cum Elia et Paulo eremita, et intercessores apud Deum. Vae tamen in eremo habitantibus, si inter malos pisces foras in die novissimo projicientur. Vae pastoribus ovium, si inter haedos numerandi sunt. Quid ulterius, fratres, dicatur, audite. Posui vos ut eatis (Ibid.): nam quatuor sunt hominum positiones; accubitus, sessio, statio, et ambulatio. Omnis enim homo sic est in loco positus, quod aut jacet, aut sedet, aut stat, aut ambulat. Haec autem tantum in se differunt in hunc modum. Nam cum homo jacet, omnes partes corporis quiescunt, cum vero sedet, inferiores partes corporis quiescunt, quia sedere videntur, sed superiores laborant. Cum autem stat, totus laborat homo erigens se, quia generaliter pondere suo laborat. Cum vero ambulat, additur labori gravis ex motu fatigatio. Ad hunc modum, fratres, quatuor sunt hominum gradus et status in Ecclesia Dei. Fidelium enim alii boni, alii mali. Numerum malorum, fratres, non distinguimus, quoniam multiplicatus est super numerum arenae maris. Boni vero sicut ordinem recipiunt, sic etiam et distinctionem. Sane bonorum aliqui sunt activi, aliqui contemplativi, aliqui utrisque praelati. Et sic unum malorum genus, et tria bonorum genera. Quatuor enim sunt fidelium genera. Mali autem sunt jacentes, qui in mundo quiescunt: tales totam spem et fiduciam ponunt in numero divitiarum, quorum deus venter est. Tales in lecto jacentes loquuntur animae suae, et saepe dicunt: O anima mea, habes multa bona reposita; epulare et bibe, opprime pauperes, despice vicinos, renue natos, dilata te, extende alas, ascende super sidera, non sit pratum quod luxuria tua non pertranseat, dic animae tuae, Castrum servat qui se ipsum ab omni malo praeservat. O fratres, tales prostrati jacent, nocte dormiunt, ebrii sunt, et ecce mox eos jacentes et dormientes aggreditur mors, et sicut favilla statim deficiunt. Talibus autem quotidie clamabat Apostolus, dum dicebat, Fratres, scientes quia hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11). Inter bonos sunt boni conjugati, qui bene utuntur licitis: sed tales divisi sunt, quia partim serviunt Deo, et partim mundo. De quibus ait Apostolus, Honorant Deum de substantia sua operibus misericordiae intenti: tamen solliciti sunt ultra modum de uxore, possessionibus, fratribus, filiis et cognatis (Prov. III, 9; I Cor. VII). Et quia isti partim delectantur in mundo, ideo sedere dicuntur, quia in superioribus laborant et in infimis quiescunt. Sunt et alii contemplativi, quorum, ut diximus supra, conversatio in coelis est: de quorum numero vos esse Dei gratia credo, et certus sum. Tales spem omnem in Deo ponunt, opprobria, famem, nuditatem, pressuras amore Christi sustinere semper desiderant, quibus vivere mori est, et mori lucrum, clamantes cum Apostolo dicentes, Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Tales sunt velut milites, et coelorum cives. Isti laborant super terram, et quotidie ab Angelis sustentantur. Sunt et alii qui ambulant. Istis ambulare incumbit, non tantum ut et nos de virtute in virtutem, sed plus quam nos inter diversa hominum genera ambulare, discurrere, et examinare quid agatur. Isti sunt pastores et praelati, quibus incumbit nunc exhortari, nunc increpare, nunc minari, nunc consolari, nunc docere, nunc praedicare, nunc legere, nunc orare, quibusdam ridere, quibusdam flere, quibusdam applaudere, quosdam fugere, quosdam mente et litteris visitare, quosdam praesentia intueri. Tales sunt praelati utique pastores, ambulantes velut magister Jesus, qui ambulans juxta mare Galilaeae vocavit discipulos, et ait illis: Ite in orbem universum, praedicate Evangelium omni creaturae rationali (Marc. XVI, 15). Tales sunt omnes Ecclesiarum pastores, quibus a Christo dicitur, Ite, quia periculosum est tantum stare pastoribus et medicis animarum. Ite ergo, quia perniciosum est sedere, et peremptorium est jacere. Ite, excitate jacentes, et dicite: Jam de somno surgite, quia diu dormistis. Clamate, pastores et praedicatores veritatis, et exaltate vocem vestram, ut in omnem terram audiatur sonus vestrae correctionis, increpationis, charitatis et sanctitatis vestrae. Numquid non Magister quatriduanum mortuum volens resuscitare, voce magna clamavit? Vigilate ergo, et excitate dormientes, et minas cum terroribus eis adhibete. Deinde ad sedentes transite, et exhortantes eos ut ad meliora proficiant, dicite, Super flumina Babylonis sedete et flete, dum recordamini Sion: porrigite manum pauperi, ne oblivioni detur dextera vestra. Frustra enim manus tendit ad Deum, qui pro posse suo manus ad pauperes non extendit. Si vero qui sedet, aliquando stare voluerit, apponite manum, et dicite: Surge postquam sederis, qui manducasti panem doloris. Stantibus autem dicite quod promissum est, Sedebitis vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Istis autem necessaria est consolatio, quia multum laborant. Dicendum ergo eis est, Beati pauperes spiritu, quoniam vestrum est regnum coelorum. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Beati qui nunc famescitis, quia saturabimini. Beati qui homines fugitis, quia Angelis sociabimini. Beati solitarii, quia coelorum cives efficiemini. Viriliter ergo agite, fratres mei, et confortetur cor vestrum, et exspectate Dominum; quia veniet, et non tradabit. Modicum erit, et videbitis remuneratorem militiae vestrae, pro qua penurias et anxietates sustinuistis. Regnum enim coelorum vim patitur, et violenti multi possidebunt illud. Hic est enim labor officii nostri. Iste enim mundus, fratres mei, mari saepe comparatur, per quod multiplex est transitus. Nam quidam transeunt vado, quidam navigio, quidam ponte, quidam submersi natant in fluctu. Isti sunt illi quatuor status quos nominavimus. Jacentes enim submerguntur, et descendunt in profundum quasi lapis. Conjugati vado mare transeunt, et mediis fluctibus isti salvabuntur igne purgati. Contemplativi aquam maris ponte transeunt, securiorem viam eligentes, quibus mundus mortuus est. Isti sunt mundum despicientes, quia sicco pede et vestigio mare magnum, ut experientia didicimus et oculata fide probavimus, transeunt in fame et siti, nuditate et frigore, in vigiliis multis et in laboribus plurimis. Vos autem, fratres mei, estis qui mecum permansistis in tentationibus meis, et mare magnum ponte transimus. Nobis vere incumbit caeteris subvenire, ne descendant in profundum quasi lapis. Subvenite vos omnes orationibus vestris, omnes jejunate, hoc mare magnum transeuntes, quia omnes in periculo positi sunt, tam navigantes quam submergentes, et tam vado mare hoc transeuntes in periculo sunt. Numquid etiam et nos qui per pontem transimus? Numquid non et pons aliquando cadit? Orandum est omnino, fratres, ne de ponte cadamus. Nam si de ponte caderemus, quod Deus avertat citius moreremur; quia de loco sublimiori caderemus. Porrigamus ergo manus de ponte ad submergentes, ne moriantur: et laboremus ne etiam puteus inferni aperiatur, et claudat super nos os suum. Nunc vero, fratres, de cautela audiamus, et audientes advertatis, et videatis quomodo caute ambuletis. Caute autem ambulandum est, ut fructum afferatis. Tres enim fructus Dominus memorat in Evangelio, trigesimum, sexagesimum, et centesimum. Centesimus est virginum, trigesimus subditorum, sexagesimus praelatorum, id est fructus duplicatus. Non enim praelato sufficit, se ipsum immaculatum servare: sed expedit, ut bonos, quantum in se est, faciat vita et exemplo relucere. Ad hoc enim significandum data est nobis tunica talaris, ut bene facientes et lucernas bonorum operum tenentes, perseveremus usque in diem vocationis nostrae, ne dicatur nobis: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV, 30). Advertere namque debent canonici nostri et presbyteri, quod quanto prae aliis major dignitas in honore, tanto major in reddenda ratione difficultas: quia quot graduum culmen ascendunt, tot rationum vinculis erunt alligati. Quis enim tot vinculis alligatur, quot sacerdos, bos vel asinus, latro vel leo captus? O sacerdos, cum te ipsum induis, primo amictu faucibus circumdatis ligaris, albam postmodum ponis, subcinctorio vel cingulo renes astringis, ac si tibi dicatur, Astringe fauces ponendo custodiam ori tuo, astringe funiculum admixti potus, nec cor tuum mala meditetur: stringe renes, crucifige carnem tuam abstinentia escae et potus, quantum valetudo permittit. Haec, fratres mei dilectissimi, facientes vivetis, et bene eritis, et bene vobis erit. Verumtamen orate illum sine quo nihil potestis facere, ut sicut elegit vos de mundo, et conduxit vos ad hanc singularem apostolicam vitam et societatem; sic vos juvet, ut edatis super mensam in regno Patris sui. Pensate tamen, fratres mei, quod quamdiu vixerimus, in periculo grandi positi sumus. Ideo de bonis suis nemo confidat; sed cogitet, sicut dicit Apostolus, quod cum quis existimat se stare, caveat ne cadat (I Cor. X, 12). Numquid, fratres mei, non Lucifer sic decoratus cecidit? Numquid non etiam Petrus; aut qui inter discipulos Christo familiarior Judas? Et quia de se confitendo, nec in bono perseverando permansit; cecidit, et crepuit, et mortuus est. Rogate igitur, fratres, illum sine cujus voluntate folium arboris non movetur, ut usque in finem taliter vos in hac solitudine regat, et dirigat, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Amen. Non turbemini, fratres dilectissimi, si compello vos vinum bibere, et panem tritici cum betis butyro mixtis simul comedere. Nam hodierna die credimus Filium hominis resurrexisse a mortuis; ideo gaudere et epulari oportet, quia frater noster mortuus fuerat et revixit; perierat, et inventus est. Ad mensam ergo accedentes cum gaudio epulemini, quoniam ego sum Jacob pater vester.
SERMO XL. DE OBSERVANTIA CLERICORUM.
Audistis in mensa, fratres charissimi, qualiter Dominus praecepit servo suo Abrahae, ut tolleret filium suum, quem super cuncta terrena diligebat Isaac, et offeret eum super unum montium quem monstraverat sibi Dominus, quem dicunt nonnulli illum esse montem Calvariae, in quo crucifixus fuit ille Deus et homo. Series historiae nuper simpliciter intellecta, primo aedificat obedientiae filios. Fidelis enim sermo, vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Sed de modo et virtute obedientiae aliquid vobis nunc dicendum est. Nam sicut obediendum est libenter, sic hilariter, sic et velociter. Obedientia enim sine mora esse debet. Non placet Deo morosa et disceptatrix obedientia: quae quidem cum praecipitur, quaerit cur, quare, quamobrem praecipiatur. Istius obedientiae exquisitum nobis hodierna dic exemplum proponitur. Abraham pater noster; sic enim dicitur senex fidelis et prima credendi via. Sanctus igitur pater Abraham; et prima obedientiae norma et forma verae obedientiae apud omnes esse credatur. Ecce, fratres, praecepit ei Deus filium immolare. Sed quem filium? Audi, et obstupesce qui audis; filium dilectum, filium primogenitum, filium magnae promissionis, filium magnae generationis. Dictum enim fuerat Abraham, In Isaac vocabitur tibi semen tuum (Gen. XXI, 12), et in ipso erit semen tuum, sicut stellae coeli, et sicut arena maris in extrema tua senectute. Centenarius enim erat Abraham, dum genuit Isaac de Sara sterili uxore propria, de Agar ancilla Ismaelem sagittarium. Mirabiliter promissum susceperat, mirabilius susceptum religiose educavit. Inter haec tamen non contradixit Abraham, sed nec murmuravit, nec haesitavit, nec faciem conturbavit: imo tanquam pater exsurgens pia crudelitate in filium se armavit, ut mox obediret. Attendite vos, filii obedientiae, qui votum fecistis et professionem. Vade, o tu frater, et fac similiter. Haec semper adimplere cogita, hoc semper facie laeta fac, et vives, et erit semen tuum benedictum ultra semen Abrahae. Verumtamen quid majus nescio murmurat, quid affectuosius susurrat vox ista in auribus nostris, licet haec tempore tanto ante nos scripta sunt, quae sunt per allegoriam dicta. Discutiamus ergo folia vineae, ut fructum inveniamus spiritualis intelligentiae, tanquam sub cortice nucleum, tanquam sub palea granum, tanquam sub terra thesaurum. Verum ut hodiernae Christi solemnitati satisfaciamus, consideremus utrum ea quae dicta sunt de tempore Abraham, inclinare possimus ad me Augustinum patrem vestrum. Tentemus super hoc aliquid dicere ad Dei laudem, et ad nostram aliqualem aedificationem. Sed secundum Hebraeos Abraham sub tribus temporibus tria sortitus est nomina. Primo dictus est Illam, quod ibidem sonat quod Excelsus, cum adhuc esset in Chaldaea, in terra et in cognatione sua in domo patris sui. Ascendens autem in terram Chanaan ad vocationem Dei, dictus est Abram, quod interpretatur Pater excelsus. Tandem in circumcisionis suae tempore tunc dictus est Abraham, hoc est, Pater muitarum gentium. Attendatis, fratres, et vos in patrem vestrum. Nam primo vocatus sum excelsus philosophus. Eram enim inter omnes magnos nominatissimus, et liberalium artium sagacissimus indagator. Excelsus, inquam, eram, celsitudine scientiae quae inflat, non charitatis quae aedificat. Nam Cedrum odoriferum vocabant me Romani principes, foliis abundantem; sed non habebam fructum. Excelsus eram et impius super omnes coaetaneos meos, elatus et superexaltatus super cedros Libani. Et ecce accessit ad me mater pietate plena, praedicatio sancti viri episcopi, vita et exempla sanctorum patrum Pauli et Antonii et Simpliciani, et cum his omnibus vox Domini confringentis cedros comminuit cedrum Libani, et hostia praeparata ad victimam in odorem suavitatis, et sic factus sum pater excelsus. Deinde ad Africam veni, mecum ducens decem et novem ex fratribus meis simul viventes in palatio sancto, et cupientes separari a saeculo. Sanctus pater Valerius cupiens esse particeps fructuum et orationum, locum istum secretum, in quo nunc sumus, nobis donavit, et multi nostrum viderunt. Sed loco isto aedificato, in Christi nomine et sanctae Trinitatis pontifex Hipponensis factus sum, et vocatus sum pater excelsus multorum. Pontifices enim, fratres mei, sicut vocantur pastores gregis, ita et patres plebis pro cura et patria sollicitudine, et tunc factus sum sicut oliva fructifera in domo Dei. Praesules enim olivae comparantur propter vim olei triplicem. Nam oleum primo illuminat, pascit, et fessa membra fovet. Sic et praesules illuminare debent verbo, pascere exemplo, et fovere egentes temporali beneficio. Ego enim, fratres, non dico me hoc facere; studeo tamen sacram Scripturam exponere, turrim Davidicam clypeis fortissimis munire, munitam declarare, et declaratam ordinare. Nam quid per turrim Davidicam, nisi sanctorum Ecclesiam intelligo? Et sic jam ab ortu et occasu, ab aquilone et austro viget nostra doctrina et expositio. Non tamen a me, sed de domo Dei procedit: et sic non solum pater gentium dicor, sed etiam vitis abundans in lateribus domus Dei. Cujus domus sunt latera legentes et orantes, et conjugati legentium et orantium et conjugantium. Nam vobis qui estis legentes et orantes, abundanter propinavimus doctrinam, quibus disciplinam apostolicam tradidi. Conjugatis poculum vitae etiam propinavimus. Vobis tamen propinavi vinum fervoris, charitatis et aequitatis: illis vero pacem et patientiam donavimus. Revertamur ergo ad historiam praetaxatam, quae insinuat nobis tria, scilicet disciplinam regularem, progressum, et exitum. Dicitur enim nobis a Domino, Tolle filium tuum (Gen. XXII, 2); quasi dicat Dominus, Tu qui monachus es, tolle filium tuum Isaac, qui interpretatur Risus: hoc est, tuam propriam voluntatem tolle, in cujus exsecutione homo ridet et delectatur. Et haec est prima oblatio, quam homo debet Deo reddere et offerre super unum montium quem monstrat nobis Deus. Nam multa genera montium demonstrat nobis Dominus. Sed de quatuor nobis mediator Dei et hominum homo Christus Jesus mons dicitur, qui erit in novissimis diebus mons domus Domini in vertice montium (Isai. II, 2). Et iterum: Mons Dei mons pinguis et coagulatus (Psal. LXVII, 16). Porro de hoc monte descendit ros et unguentum pro barba Aaron. Omnes enim de Christi plenitudine unguentum recipere possumus. Apostoli etiam, fratres, dicuntur montes; quia fundamenta ejus, scilicet Ecclesiae, in montibus sanctis. Angeli numquid non et ipsi montes dicuntur excelsi? Porro Jesus, qui mons dicitur, sedens in monte Thabor sermonem discipulis facit, enumerans septem beatitudines Spiritus. O fratres, attendite quantum sit impedimentum, quam grave dispendium inferat sanctae religioni superfluitas et abundantia rerum, quod longe magis legimus in libro nostrae conscientiae, quam possumus explicare sermonibus. Numquid non Sodomitarum peccatum fuisse legitur abundantia panis et superbia vitae? Numquid non angeli videntes se abundare in pulchritudine sapientia superbientes ceciderunt? Numquid non et patres nostri quasi ratione eadem expulsi sunt de paradiso? Numquid non et mundus submersus fuit, quando abundantes, et in suis abundantiis Deum non cognoscentes perierunt? Numquid non Aegytii abundantes iracundia pleni facti sunt et submersi? Numquid non propter abundantiam idola terrae facta sunt? Numquid non Amalech quia abundabat, id est, invidia plenus, desivit in manu Saül? Numquid non tempore David multa millia interfecti sunt? Numquid non Saül abundans superbus efficitur et ejicitur? Numquid non Herodes Ascalonita jugulatur? Numquid non Herodes tetrarcha sperans in sua abundantia populo satisfacere, qui credebat Joannem esse sanctum et justum, ipsum tamen decollavit? Cogitate, fratres, quid receperit Holofernes, quid Caesar, quid Nero, quid Valentinus, quid Constantinus, quid Decius, quid Julianus? Quid ergo valuit Caesari et Neroni abundantia? quid Assuero pecunia? quid Antiocho simulata et palliata poenitentia? Colamus ergo Christum pauperem in praesenti, ut simus divites in futuro. Comes enim divitiarum superbia et luxuria est. Amemus ergo, o fratres, summam Christi et Apostolorum paupertatem; ne in nostra sancta religione mutetur color optimus, et dispergantur lapides sanctuarii nostri. Sane enim, fratres mei, ex collatione aliarum paupertatum commendatio paupertatis voluntariae plenius inter nos relucet. Sunt enim quinque genera paupertatis: prima est infelicitas, secunda est paupertas cupiditatis, tertia paupertas superfluitatis, quarta dolositatis, quinta paupertas voluntatis. Primam habet mendicus, secundam habet avarus, tertiam habet prodigus, quarta est paries dealbatus, quintam habet vir compeditus. Prima est flagellum, secunda est venenum, tertia est ventilabrum, quarta est umbraculum, quinta aedificium. Prima est misera, quia cruciat: secunda est venenosa, quia necat: tertia est ventosa, quia inflat: quarta dolosa, quia dissimulat: quinta gloriosa, quia coronat. Nec mirum, si Christus amator sobrietatis, sobrietatem spiritus commendat, cum Epicurus praeceptor voluptatis eam commendaverit, dicens, Quam felix paupertas est, si laeta est! Super hanc propriam voluntatem offert homo devotus, quod praecipue fit in professione obediendi. Sequitur, fratres, Stravit Abraham asinum, duos pueros secum ducens. Isaac vero ligna cedrina portabat, Abraham autem ignem et gladium. Venientes autem ad montem, ligatur Isaac, super ligna ponitur, et scita a patre Dei voluntate, non aperuit os suum. Et extendens manum Abraham, audivit, Ne extendas manum super puerum (Gen. XXII, 3-12); sed pro Isaac tolle arietem unum de cunctis tuis melioribus, quem inter spinas tibi paravi. Attendamus nunc, fratres: nam quid per asinum nisi carnem nostram intelligo, quae velut asinus domanda est virga, onere? Et pabulo, et cinere, et cilicio caro domanda est, ne impinguata, incrassata et dilatata recalcitret, velut asinus qui cum domino velut catellus ludere voluit. Duo namque pueri sunt quinque hominis sensus: quos tamen duos dicimus, quia ad usum et ad exsecutionem eorum duo intra membrorum mancipata sunt. Nam et ego velut Abraham in vobis et canonicis nostris, ne caro luxuriet, et ne mors per fenestras intret, duobus pueris vos sociavi, paupertati scilicet et orationi, quibus mediantibus quinque sensus corporis exstinguere poteritis. Nam per haec praeterita mala obliviscemur, cogitationes malae non ascendent in corda vestra, affectio cognatorum non regnabit in vobis. Haec enim sunt, quae quotidie monachos cribrant sicut triticum. Istae sunt mordaces curae, quae sanctum viri propositum enervaverunt. Inter has vir sanctus coquitur et cruciatur. Haec sunt monachorum muscae mordaces et morientes, quae perdunt suavitatem unguenti. Haec sunt volatilia quae comedunt frumentum in anima seminatum. Vos autem, fratres, dum haec in corda vestra ascendunt, recurrite ad orationem vel ad operis occupationes, ne vos serpentinae muscae deglutiant. Numquid non sic fecit sanctus pater Antonius? qui cum epistolas a charis suis in saeculo morantibus recepisset, nullam legere voluit, sed receptas in ignem projecit, dicens: Chartae fallaces estis, etiam plenae mendaciis; comburo vos, ne comburar a vobis. Sequitur, fratres; ligatur Isaac. Sic et vos ligamini in hac solitudine tam fortiter, ut consuetudines vitae saecularis ignoretis, et suavitatem sanctae religionis capiatis. Placeat vobis somni sobrietas, mentis tranquillitas, corporis munditia, mortis severitas, et cuncta salutis exspectatio: solvitur Isaac, et jucunde ad matrem revertitur in Bersabee. Sic et vos vertamini soluti ad matrem quae sursum est Jerusalem. Cum ergo illuc perveneritis, dabit refrigerii sedem, quietis beatitudinem, et luminis claritatem.
SERMO XLI. DE OBSERVANTIA JEJUNII QUADRAGESIMALIS.
Cum jejunaveris, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans (Matth. VI, 17, 18). Jejunantis officium est, in cinere et cilicio sedere, sordidas vestes non tenere, carnem macerare, faciem attenuare, in pallore permanere, non ipsam lavare, non ad mensam opulentam accedere, non convivia et festa visitare, non capite inclinato incedere: sed eleemosynas dare, castitatem servare, juste, sancte et pie vivere, Christi sanctam resurrectionem exspectans glorietur. Haec autem omnia facite, non ut videamini ab hominibus, sed tantum ab illo qui cuncta videt in abscondito. Sed si contingeret, quod fumus jejuniorum spargeretur inter homines, statim faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans. Tria enim, fratres, proponuntur nobis hodie; scilicet jejunare, faciem lavare, et caput ungere. Haec tria sunt, in quibus tota vita nostra consistere debet. Quae sunt ista, fratres, nisi declinare a malo, et facere bonum, et totum quod habes Deo contribuere! Ecce quidquid continet nostra christiana sancta religio. Quid enim per jejunare, fratres, nisi a malo declinare; per faciem lavare, bonum facere; per caput ungere, totum Deo tribuere? Sed dicet quis, Brevis est haec expositio: sed et aquam vivam, ut cupimus, non propinasti. Attendite ergo, fratres. Nam hostis antiquus vestris primis parentibus primo in paradiso suasit ut Dominum offenderent; secundo, ut faciem a Deo absconderent post meridiem; tertio ut de ligno vetito comederent. Nam ibi dicitur, ut caput pungeret; sed hic, ut caput ungeret: ibi abscondendo faciem latitaret, sed hic lavaret; ibi ut comederet, sed hic ut jejunaret. Credamus illi qui modo haec praecepit, sed non illi qui contraria persuasit. Ait enim Pater: Hic est filius meus dilectus, ipsum audite (Id. XVII, 5). Nam ait hodie, Cum jejunatis. Est enim, fratres, quoddam jejunium commendabile, et quoddam damnabile: damnabile, quod vident homines, quod fit propter homines; commendabile, quod solum propter Deum fit. Sed aliqui jejunant ut infirmi, aliqui ut fastiditi, aliqui ut avari, aliqui ut hypocritae. Aegrotus jejunat, ut valeat; fastiditus, ut appetat; avarus, ut parcat; hypocrita, ut appareat. Jejunium aegroti est sanitatis, jejunium fastiditi est gulositatis, jejunium avari est parcitatis, jejunium hypocritae est simultatis. Haec autem jejunia etsi non sunt periculosa, ut aegroti; tamen sunt infructuosa. Jejunate ergo, fratres, propter Deum: frangatis nucem, ut accipiatis nucleum: projiciamus folia, ut inveniamus fructum: purgemus puteum, ut hauriamus aquas de fontibus Salvatoris. Ait enim Salvator, Sitientes venite ad aquas (Isai. LV, 1). Nam triplex est aqua Salvatoris, fratres: aqua lacrymarum, quando flevit super Lazarum et super civitatem; aqua quam posuit ad pelvim, quando discipulorum pedes lavit; aqua quae de latere ejus emanavit. Primam oportet nos habere, fratres, si recte jejunare cupimus. Est ergo prima aqua contritionis, secunda confessionis, tertia satisfactionis. Prima mentem sanat, secunda refrigerat, tertia fecundat. Ergo, fidelis, si cupis recte jejunare, istas aquas recipe, et lava te, et mundaberis a lepra. Nam nisi habueris has aquas, jejunium tuum modicum valebit. Ideo vocati hodie ad nuptias magni Regis, fratres dilectissimi, ornemus nos vestimentis, tubis et cymbalis bene sonantibus. Laudemus ipsum patremfamilias, qui ad suas nuptias nos vocare dignatus est. Quae sunt nuptiae hodie praeparatae, fratres, nisi justi dies quos Deus consecrare dignatus est? Isti enim sunt dies quos observare debemus, in quibus legem recipere merebimur. Isti sunt dies medicinales, qui animae et corpori conferunt sanitatem. Isti sunt dies nuptiales, in quibus vestimentis ornati esse debemus, cymbala et tubas, organaque bene sonantia sonantes. Haec enim sunt instrumenta quae in nuptiis quadragesimalibus sonare debemus. Nam primo, vestire nos debemus virtutibus sanctis, exspoliatis vitiis. Secundo, cymbalum percutiendo pectora per contritionem sonare debemus. Tertio, ut praecones clamare debemus, sugentes ubera vocando parvulos ut jejunare discant, senes ut jejunare doceant: quia ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies gratiae et salutis, ecce dies remissionis, ecce dies satisfactionis. Tu ergo, inique, qui longo tempore dormisti, surge, memento unde cecideris, et age poenitentiam dum tempus habes, dum sanus es, dum peccare potes; ut non ex timore, sed ex amore videaris poenitere. Omnis enim, fratres mei, qui per poenitentiam deleverit peccata sua, jam angelicae felicitatis particeps est. Ipsa namque poenitentia est medicamentum vulneris, spes salutis, per quam peccatores salvantur, per quam Deus ad misericordiam inclinatur. Dum autem poenitentiam, fratres, feceritis, fundite pro peccatis lacrymas cordis et corporis. Numquid non lacrymando, fratres mei, Petrus a Christo respicitur? numquid non Maria veniam meretur? numquid non Martha lacrymis sanatur? numquid non Chananaea exauditur? Numquid non Lazarus ad vitam revocatur? Lava ergo faciem tu qui hodie incipis jejunare, lacrymis percute pectus, exalta vocem tuam confitendo, et annuntiando sacerdoti peccata tua. Audite, fratres, quid David per confessionem consecutus est. Quid ait, nisi, Peccavi Domino? Et Nathan propheta ait, O David, transtulit Deus peccatum tuum a te (II Reg. XII, 13). Cavete tamen, fratres, ne confessio sit Saül, qui redargutus a Samuele superbiendo dixit, Peccavi. Qui statim audire meruit, Transtulit Deus regnum tuum a te (I Reg, XV, 24, 28). Sic et dixit Judas, Peccavi (Matth. XXVII, 4), non dolendo, sed diffidendo. Sic et Cain, Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear (Gen. IV, 13). Ergo, fratres, cum jejunatis, facies vestras lavate lacrymis, caput ungite Christum, qui caput cunctorum est. Ipsum ergo ungite, scilicet oleo misericordiae, eleemosynas dando, et verba contritionis clamando, Peccavimus, Domine, sed miserere. Et sic uncti erimus a Christo oleo laetitiae. Sic unctum David legimus, sic unctum Petrum et Mariam prospicimus, sic unctos volentes semper spectavimus fratres. Sed quis dicet, Quomodo ungendus est Deus? O peccator, vade primo ad Mariam peccatricem. Ipsa enim unxit pedes, et postea caput, scilicet animam, et postea accedere potuit ad caput. Nam si primo lacrymis Christi pedes non lavisset, ad caput Christi accedere ungendo ausa non fuisset. Ergo necesse est primo ad pedes lacrymas fundere, et postea ad Christi caput accedere. Scitote tamen, fratres mei, quod nisi inimicis vestris corde peperceritis, omnia quae agitis, sive jejunetis, sive eleemosynam detis, sive omnia quae bona sunt agatis, omnia vana sunt, et servi inutiles estis, nisi proximo peperceritis. Sed dicetis, Ego parcere inimico non possum: ex quo ergo mihi bona non valent sine hoc, me affligere jejunando, bona distribuendo, non amplius volo. Ego autem dico vobis, Dimittite, ut dimittatur vobis. Nullum tamen malum impunitum, nec aliquod bonum irremuneratum remanebit apud Deum, qui novit abscondita cordis cunctorum.
SERMO XLII. DE VITA ET MORIBUS CLERICORUM.
Fratres charissimi, sanctus ille Jeremias considerans sacerdotum et praelatorum negligentiam, lamentabiles voces emittens dicebat, Parvuli petierunt panem, et non est, nec erat qui frangeret eis (Thren. IV, 4). Clamabat ergo Jeremias, aspiciens destructionem sanctae Civitatis, plorat et lamentatur crudelitatem matrum, patrum et pastorum, qui devorant filios in perditione. Vae vobis pastoribus Israel, qui quod pingue erat comedistis, quod confractum erat non consolidastis, quod erroneum erat non revocastis, quod infirmum erat non sanastis, quod nudum erat non cooperuistis (Ezech. XXXIV, 2-4). O fratres, lupi rapaces hodie facti sumus, justitiam postponentes, veritatem et misericordiam ignorantes. Cavete ergo ne vobis Dominus hodie dicat, Dispensatorem te posui super familiam meam, et tu panem eis non fregisti. Non ergo dispensator, sed dissipator; non speculator, sed spiculator. O serve nequam, mittam te in tenebras exteriores, quoniam pueri tui petierunt tibi panem, nec fuit qui frangeret eis. Itaque, fratres, distribuendus est panis et frangendus subditis, antequam fame pereant: nam si morientur, de manibus tuis sanguis eorum exquiretur. Distribuendus itaque est panis omnis sanctitatis esurientibus. Est enim, fratres, panis mundus, qui distribuendus est et frangendus filiis. Est et alter panis immundus, qui distribuendus est servis. Sunt etiam isti panes conjuncti in domo Dei, sicut in area paleae cum granis. Tres tamen panes legimus in Scriptura, panes Pharaonis, oblationis, et propositionis. Primi sunt laici, secundi sunt sacerdotes, tertii vero pastores. Panes Pharaonis dividuntur in tres partes, in concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et superbiam vitae. Prima est luxuria, quae enervat: secunda est avaritia, quae cruciat: tertia est superbia, quae velut vesica inflat. Luxuria est proferens immunditiam, avaritia est generans invidiam, superbia parit injustitiam. Luxuria est premens hominem intra se per pollutionem, avaritia extra se per vacationem, superbia supra se per elationem. Luxuria deprimit hominem intra se, quia cum factus sit ad imaginem Dei, velut porcus in luto vivere quaerit. Avaritia trahit hominem extra se, quia propter terrena dimittit coelestia. Superbia extollit supra se, ut ponat in coelum os suum. Et sic, patres et fratres, homo per luxuriam in vanis cupit delectari, per avaritiam in transitoriis consolari, per superbiam de impietate gloriari. Isti sunt pastores, quos Dominus ejecit de templo vendentes et ementes. Isti sunt quinquagenarii, qui per Eliam comburuntur. Isti sunt illi falsi prophetae vestiti pellibus caprinis, qui etiam intrinsecus sunt lupi rapaces. Ergo nos qui pastores sumus nominati, luxuriam frangamus per abstinentiam, avaritiam submergamus per eleemosynam, superbiam fugiamus per humilitatem et per patientiam. Nam sicut impossibile est daemonem in malo obstinatum paradisum intrare; sic impossibile est luxuriosis pastoribus, avaris et superbis subditos castos et humiles et bonos facere, quia necesse est ut talis sit grex, qualis sit et rex. Est et alius panis oblationis, quem quidem non solum frangere, sed et Deo offerre debemus. David dicebat, Intret oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2). Iste est panis triplex, quia oratio debet esse ampla, devota et pura. Ampla, ut pro omnibus rogetis, etiam pro calumniantibus et persequentibus vos; devota, ut non remisse petatis, sed devote, et dabitur vobis perseverantibus. Sed dicet quis, Qualis debet esse qui petit, quid petat, pro quo petat, et a quo petatur? Si petis qualis esse debeas, dicimus quod bonus: quia scimus quod Deus peccatores non audit. Sed dicis quid petere debeas, dico quod vitam vel meritum vitae, vel apprehendentiam meritorum vitae. Sed si dicis pro quo petere debeas, dico quod pro bene et male viventibus, ut bonus perseveret, et malus convertatur: non pro sanctis, non pro damnatis. Nam qui orat pro martyre, injuriam facit martyri: et qui orat pro damnatis, nullatenus impetrabit. Potens tamen est Deus, ut de lapidibus istis fiant panes. Sed si ulterius adhuc petis a quo, dicitur quod a Patre omnia petere in Filii nomine debemus; et sic veri pastores erimus. Est et alius panis, scilicet propitiationis. Et iste est triplex, panis Angelorum, de quo manducat homo in altari; panis filiorum, id est verborum sanctae doctrinae. Hic est panis, qui cum primo pane de coelo descendit. Hic est panis, quem non est bonum sumere et dare canibus haereticis, quia panis filiorum est. Hic est panis petitus, Amice, accommoda mihi tres panes (Luc. XI, 5), scilicet vitae, doctrinae et exempli. Hic est panis datus Petro, ut pascat agnos: nam ter ait Dominus Petro ut pascat oves, ut tu pastor intelligas oves pascere doctrina, vita et exemplo, vel Eucharistia, doctrina et vita sancta. Et sicut Dominus ait Petro, ita et caeteris Apostolis suis. Ergo pascamus oves nostras, parvulis nostris panem frangamus, ne deficiant in via: pascamus pane angelico, pascamus verbo, pascamus exemplo, ne tota gens pereat. Nam capita gentium sumus, caecorum et ignorantium duces, claudorum baculus, terrarum principes, regum viatores, Angelis superiores; sed daemonibus pejores, dum haec negligenter prospicimus. Fratres, pascamus ergo populum, ne sint velut oves absque pastore, ut de pascuis solitudinis trahat ad pascua societatis Jesus Christus Dominus noster.
SERMO XLIII. DE EPIPHANIA ET QUAERENDO CHRISTUM.
Audistis, fratres charissimi, sanctissimos reges Dominum diligenter quaesivisse: et quaerendo Deum et hominem invenisse non dubitamus, et sibi pretiosa munera obtulisse firmiter credimus et praedicamus. Vos ergo, fratres, quaerite Christum, quaerite Nazarenum, quaerite floridum, candidum et rubicundum. Quaerite Christum, et hunc crucifixum: quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis: clamate, et vocate dilectum, nuntiantes quia amore languescitis. O vos mundi amatores qui terrena sapitis, quorum Deus venter est, et vita in confusione; quid agitis sine Christo, quid concupiscitis, quid sapitis, quid speratis? Numquid sine Christo vobis pax esse poterit? Numquid felicitas vel victoria, numquid dignitas vel securitas, numquid fides vel charitas, numquid spes vel fiducia, numquid constantia vel temperantia, numquid prudentia vel scientia, numquid pulchritudo vel fortitudo, numquid olfactus vel tactus, numquid visus vel auditus sine Christo esse poterit? O fratres mei, absit, Quaerite ergo Christum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est. In ipso namque sunt omnes virtutes, et thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quaerite Christum, et invenietis Christum: pulsate ad Christum, et aperietur vobis per Christum. Dirigite viam Christi, ut dirigat vos Christus. Custodite Christum, ut custodiat vos Christus. Amate Christum, ut amet vos Christus. Quaerite Christum pauperem, et invenietis Christum divitem. Pascite famelicos Christi, ut pascat vos Christus. Visitate infirmos Christi, ut visitet vos Christus. Pacem habete cum proximo Christi amore, ut vos pacificet Christus. Hunc ergo Christum quaeramus, hunc etiam veraciter cupiamus, hunc semper ut possumus agnoscamus. Hunc semper perquiramus, et inventum tam fortiter, tam suaviter, tam dulciter teneamus, ut eum non amittamus. Quaerendus est ergo Christus; sed non in platea, ubi est summa vanitas. Quaerendus est Christus; sed non in foro, ubi est grandis adversitas. Quaerendus est Christus; sed non in taberna, ubi est summa ebrietas. Quaerendus est Christus; sed non in saeculari curia, ubi est maxima falsitas. Quaerendus est Christus; sed non in scholis mundanorum philosophorum, ubi est infinita perversitas. O vos mundi amatores, qui terrena sapitis, et pro terrenis honoribus et pompis discurrere non desistitis, transvolantes montes et Alpes, investigare volentes alta coeli, lata terrae, profunda maris, in calore et frigore, fame et nuditate; cur Christum non quaeritis, in quo haec omnia et majora perfecte reperiuntur? Quiescite jam agere perverse, discite bene facere o vos qui coelorum motus continue investigare curatis, non tamen ut Deum perfectius cognoscatis, sed ut mundo florentes appareatis. Sapientes igitur et insipientes, quaerite Christum, sed non cum luxuria, in qua est latens deformitas; non cum superbia, in qua latet aeterna calamitas; non cum avaritia, in qua est dolorum servitus et aeterna infelicitas. Sed heu, fratres, heu! non est hodie qui faciat bonum, non est qui Christum adorare opere quaerat, nec est qui speret in eo: sed miles in ense, rex in divitiis, puer in pomo, servus in domino, uxor in viro, vir in uxore, vetula in parva pecunia, et rusticus in ligone sperat. Ecce, fratres, ecce, quomodo unusquisque recedit a Deo salutari nostro. Ecce quomodo speramus in vanitate, derelinquentes Deum factorem nostrum, et recedentes a Deo salutari nostro. Non sic igitur, fratres mei, non sic, etiamsi divitiae et honores affluant, nolite cor apponere; sed solum in Christo cor apponite, in ipso semper sperate, quia ipsi cura est de singulis vobis. Quaeramus ergo Christum, fratres mei, et nunquam quiescamus, quousque inveniamus. Quaerite eum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Sed quomodo eum quaeremus? Ecce enim quaeritur hodie Christus, quaerunt eum Pagani, quaerunt eum Judaei. O christiane, cave ne quaeras Christum cum Judaeis, sed cum paganis regibus perquirere non desistas. Nam Pagani quaerunt Christum adorare; sed Judaei quaerunt Christum jam supplantare. Pagani hodie ad Christum veniunt; sed Judaei Christum spernunt. Pagani veniendo ad Christum laborant; sed Judaei quiescendo Christum ignorant. Pagani Christo munera offerentes ipsum adorant: sed Judaei jam Christi mortem procurant. Pagani adorando Christum et miracula ibidem videndo ipsum toto corde magnificant; sed Judaeorum synagoga jam Christum spinis coronat. Pagani per aliam viam revertuntur gaudentes; sed Judaei jam incipiunt esse paventes ne forte veniant Romani, et tollant eorum locum et gentem. Erubescite, o perfidi Judaei, erubescite; quia veniet tempus quando lapis super lapidem in te non remanebit, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Erubescite, quia ecce jam alieni haereditatem vestram ingrediuntur, et ad vestrum regem natum per stellam deducuntur, cujus pretiosa nativitas fuit ante saecula Praedestinata, a prophetis praenuntiata, pastoribus annuntiata, et sapientibus regibus revelata. O Judaei semper Deo rebelles, o caeci et obstinati, cur non consideratis mirabilia quae Deus operatur in medio terrae vestrae? cur Christum non quaeritis? cur Deum et hominem non agnoscitis? cur eum ut verum Dei Filium non adoratis? O fratres mei, non solum Judaei; sed et mali Christiani hodie occidere quaerunt Christum. Quando hoc quaerunt, nisi quando praecepta sua servare contemnunt? Non sic Magi fecerunt; sed mox Christo nato credentes, per viam laborare coeperunt, et sic perseverantes aliquando eum invenire meruerunt, non in pretiositate pannorum, non in multitudine servitorum; non in thalamo picto, non in lecto eburneo, non in aula regia: sed pro thalamo voluit reclinari in stabulo, pro lecto habere voluit fenum, pro servitoribus bovem et asinum Salvator habere voluit. Eia ergo, fratres mei, quaerite Christum, quaerite Nazarenum, quaerite hunc floridum, candidum et rubicundum, ad cujus ortum Angeli cantant, sancti exsultant, sterilis clamat, vidua prophetizat, Simeon senex exspectat, Joseph cogitat, Maria mater reclinat, bos cognoscit, asinus portat, stella demonstrat, Magus adorat. Iste est Deus deorum in Sion, qui in Cherubim apparet terribilis, qui in Seraphim apparet mirabilis, qui in virtutibus ostenditur incomprehensibilis. Iste est qui nuper de Maria virgine natus est, et homo factus est: ut nos deos faceret, factus est homo. Iste est qui esurivit, ut nos reficeret; qui sitivit, ut nobis vitae aeternae pocula ministraret. Iste est qui pro nobis tentatur, ut nos a tentationibus liberaret; qui pro nobis ligatur, ut nos absolveret; qui pro nobis humiliatur, ut nos exaltaret; qui pro nobis exspoliatur, ut nos tegeret; qui pro nobis coronatur, ut nos coronaret; qui felle et aceto potatur, ut nobis fontes mellifluos aperiret. Mortem suscepit, ut nobis vitam aeternam donaret, sepultus est, ut sepulturam suorum benediceret; ascendit in coelum, ut nobis coelorum portas aperiret; sedet ad dexteram Dei Patris, ut credentium preces et vota exaudiret. Ecce ergo ad quid natus est Christus, ecce propter quid ad nos descendit Christus. Quid igitur agitis, o vos mundi amatores? Quid vobis cum carne, o venerabiles senes? O juvenes delicati, quid agere creditis, cum nihil sine Christo potestis facere, quibuscumque bonis terrenis ornati sitis? Quaerite ergo, o juvenes, Christum, ut juvenes maneatis. Quaerite, vos senes, Christum, ut cum omni prosperitate vivere valeatis. Quaerite Christum, et nolite quiescere, illum Christum, illum Jesum qui Centurionis servum sanavit, paralyticum solidavit, Lazarum resuscitavit, caecos illuminavit, meretricem beatificavit, Chananaeam exaudivit, latroni pepercit, et ei paradisum donavit. Hunc Christum quaerite fide, spe et charitate. Quaerite Christum, et nolite quiescere. Quaerite Christum, et nolite sperare in longitudine vitae vestrae, quia incertus est exitus. Sed attendite ne decipiamini, quia sub specie boni multa mala fiunt. Non enim desinit hostis antiquus figuram assumere Angelorum lucis, laqueos deceptionis ubique praetendens. Novit enim malignus naturas hominum, et cui adhibeat cupiditatis calorem, gulae voracitatem, luxuriae foeditatem, invidiae calamitatem. Optime novit quem moerore conturbet, quem fallat gaudio, quem metu opprimat, quem admiratione seducat. Cunctorum discutit naturas, ventilare et perscrutari cunctorum affectus in nullo desistit: et ubi cognoverit quod delectet, ibi suum exercitium ponit. Tu ergo fidelis, cum tentationes persenseris, mox Christum quaere, mox Christum invoca; et mox tibi ipse auxiliabitur, quia fidelis est et non permittit nos tentari supra id quod possumus portare. Qui est benedictus in saecula. Amen.
SERMO XLIV. DE PIETATE, CHARITATE ET SUFFRAGUS DEFUNCTORUM.
Fratres charissimi, nunquam recordor me legisse mala morte perisse, qui libenter in hac vita opera charitatis vel pietatis voluerit exercere. Habet enim multos intercessores pius homo, et ille qui opera charitatis exercet hilariter. Quid enim aliud de piis hominibus dicere poterimus, nisi id quod frequenter legimus, Opera enim illorum sequuntur illos (Apoc. XIV, 13)? Quare? Nisi quia multos habent intercessores, ideo impossibile est, ut preces multorum non exaudiantur. Considera ergo, o homo, quis est ille qui tibi in via occurrit: animadverte quod homo est ad imaginem Dei factus, et tamen pauper est, nudus est, miser est, mendicus est, orphanus et pupillus forsitan est. Cave tamen, ne talem despicias, ne eum percutias, ne expellas. Nam licet pauper, licet nudus, licet famelicus, licet miser appareat, licet doleat, licet erubescat, non tamen expellendus est pauper. Nolite, fratres, eos spernere, nec, etiamsi importune petierint, de eis aliquando murmurare, quia pauperes et inopes non cessant laudare Deum. Considera, tu dives, quia vias perambulas et plateas erecto capite et collo, quod tu simul cum paupere natus es de muliere, et brevi vives tempore. Et licet dives sis, saepe tamen repleris amaritudine et doloribus. In sordibus generatus es, in tenebris confoveris, in doloribus etiam peperit te mater tua. Ante exitum matrem graviter onerasti, in exitu matrem dilacerasti turpiter: Flevisti simul cum paupere et mendico, quando vallem plorationis ingressus es. Pares ergo geniti sumus, pariter vivimus, pariter moriemur et omnes. Considera ergo, o dives, quod pauper et dives pari modo omnes nascuntur, et moriuntur. Noli ergo eos despicere, noli manum benedictionis avertere ab eis; sed eos facie serena suscipe, eos verbo et exemplo refice. Misericordia igitur, o fratres mei, mater nostra sit. Nam qui esurientem pane verbi reficit, qui sitientem potu sapientiae refrigerat, qui errantem in domum patris revocat, qui innocentem protegit, qui infirmum fide et patientia instruit, qui in tribulatione oppresso consolando vel compatiendo subvenit, hic verus pius est, verus misericors est, verus amicus Dei est: nec eum mala morte periturum aliquis dicere audeat. O misericordia salutis praesidium, fidei ornamentum, propitiatio peccatorum! Tu justos probas, tu sanctos roboras, malos ad bonum perducis: et qui sine te cunctis bonis abundare videtur, vel castitate apparet decoratus, omnino dicere non desistat, Servus inutilis sum. Sed attendite etiam, fratres mei; attendite quia non solum pauperibus in via misereri debemus, sed et defunctis cum omni diligentia misereri et subvenire studeamus, attendentes et quid Judas Machabaeus fecerit. Dixit enim, quod sancta esset cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur (II Machab. XII, 46). Sciebat enim ipse Judas, quod nemo gloriari poterat castum se habere cor: considerans etiam, quod astra non erant munda in conspectu Dei. Ceciderunt enim angeli de coelo, ideo munda astra non fuerant: nec etiam infans, cujus vita est unius diei super terram, sine peccato est. Quid ergo de nobis dicemus? Numquid gloriari poterimus castum habere cor? Absit omnino. Quid? Nisi quia omnes peccatores sumus, omnes etiam in peccatis concepti sumus et nati, omnes etiam vitam peccabilem ducimus, omnes in peccatis vivimus, et forsitan in venialibus morimur. Ergo misericordia indigemus, quia de hac vita omnes migraturi sumus. Et licet carnem dure maceremus jejuniis et abstinentiis, licet omnia mala patienter ob Christi amorem sustineamus; non tamen condignae sunt passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Ergo misericordia indigemus; quia per nostra merita aeternam vitam acquirere non valemus. Cupis autem, o homo, ut tui misereatur Deus? Fac ut proximo miserearis. Nam tantum tibi miserebitur Deus, quantum et tu misereberis proximo: tantum recipies in alia vita, quantum facies in praesenti vita. Ora ergo pro defunctis, ut dum fuerint in aeterna vita, pro te orare non negligant. Exspectant enim nos, ut juventur per nos: tempus enim operandi jam profugit ab eis. Clamant igitur quotidie qui jacent in tormentis. Clamant, et pauci sunt qui respondeant: ululant, et non est qui consoletur eos. O quam grandis crudelitas, fratres mei! o quam grandis inhumanitas! Clamant ad nos quotidie, qui dum vixerunt, multa mala pro nobis sustinere voluerunt; nec eis subvenire curamus. O vere magna inhumanitas! Ecce enim infirmus jacet et clamat, et a medicis consolatur; clamat porcus, et omnes cum eo clamare non cessant; cadit asinus, et omnes eum sublevare festinant: sed clamat in tormentis fidelis, et non est qui respondeat. Ecce nostra inhumanitas, fratres. Eia ergo non sic: sed mementote, fratres, quod sancta et salubris, pia, et felix, et suavis Deo et Angelis est cogitatio pro defunctis exorare, ut a poenis quas pro peccatis patiuntur, solvantur. Sed dicet quis: Ecce patrem pium et bonum habui, misericordem et castum, humilem et omnibus virtutibus ornatum: nam si vera sunt quae lego, eum esse beatum non dubito. Cur ergo orare pro eo volo, cur eleemosynam dare, cur jejunare, cur sanctorum corpora visitare? Non est ergo necesse pro eo orare, quia fidelis fuit, pius, castus, humilis, patiens, et cunctis bonis ornatus, et post aurum etiam non abiit, nec in pecuniae thesauris speravit: potuit enim transgredi, et non est transgressus; et facere malum, et non fecit. Quid ergo credere debeo, nisi quod lego? Quid enim lego, vel quid praedicari audio, nisi quod qui bene operabitur, bene remunerabitur? O homo haec quae dicis ego nullo modo tibi negare audeo. Quis enim fidelium dubitat, quod qui bene fecerit, bene recipiet? Consulo tamen ut pro defunctis exorare non desistas. Dixi enim supra, quod nemo sine crimine vivit, nemo gloriari potest castum vel mundum se habere cor. Quid ergo facere consulo, quid volo, vel quid deprecor, nisi quod dimittas incertum, et accipias certum? Quid enim est incertum, nisi quod nescis utrum pater tuus crucietur, vel utrum dignus fuerit odio vel amore? Multi enim fuerunt qui reputati fuerunt sancti, et tamen in conspectu Dei non boni, sed mali inventi sunt. Accipe ergo quod est certum, et dimitte quod est incertum. Certum enim est, quod peccator fuit: et licet bonis operibus ornatus fuerit, ignoramus tamen utrum aeternam gloriam meruerit possidere. Lege ergo, o homo, et opere adimplere festina, quod sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, eleemosynam dare, carnem affligere, opera pietatis exercere, et peregrinationes facere, ut a peccatis solvantur. Nam et si sunt beati vel damnati pro quibus rogas, dummodo nescias, et a Deo revelatum tibi non fuerit, non beatis vel damnatis injuriam facere potes, vel Deum offendere: quia si beati sunt, bono tuo non indigent; et si damnati sunt, obtinere non valent. Ergo dum certus non sis quod nec damnati nec beati sint, orare pro eis non differas: quia, ut supra diximus, bonis tuis non indigent qui beati sunt; et mali non obtinent, quia damnati sunt. Scias tamen, et indubitanter credas, quod licet pro defunctis beatis vel damnatis obsecres, bona quae pro bonis fiunt non amittuntur. Saepe enim praedicavimus, et saepe integra fide docuimus, quod nullum malum impunitum, et nullum bonum irremuneratum erit apud quem non est acceptio personarum. Oratio enim tua in sinu tuo convertetur. Igitur pro defunctis semper orandum est: et si non proficiet eis quia beati vel damnati sunt, oratio in sinu nostro convertetur. Sic enim boni erimus, sic pii et misericordes, sic mala morte perire non poterimus, quia Dominus custodiet nos in tota vita nostra, quam postea deserendo, dabit illam quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit viventis. Festinemus ergo, o fratres, pro defunctis exorare, ut et ipsi festinent nos ad se vocare: vident enim sanctam Trinitatem tantum esse unam, quantum tres simul sunt, nec plus aliquid sunt duae quam una res, et in se infinita sunt, et singula in singulis, et omnia in singulis, et singula in omnibus, et omnia in omnibus, et unum omnia sunt. Et si capere non potestis quomodo sancta Trinitas, tres et unum sunt, exemplum accipite. Unus enim est sol in coelo currens, calescens, et fulgens. Unus est in terra ignis tria similiter habens, motum, lucem, et fervorem: nec lucem a motu et fervore dividere potes. Sic est sancta Dei Trinitas. Et si ejus mysterium capere non valemus, bene operari festinemus, ut, sicuti est, sanctam Trinitatem per gratiam videre mereamur. Inhumanum est namque, patriam deserere, patriam despicere, vel in ea nolle habitare. Bene ergo operari non pigeat, ut patriam habitare possimus, et ad eam redire valeamus. Tanta est enim pulchritudo justitiae, tanta jucunditas lucis aeternae, hoc est, incommutabilis veritatis et sapientiae, ut etiamsi non liceret in ea amplius manere quam unius diei hora vel media, propter hoc solum innumerabiles anni hujus vitae pleni deliciis et circumfluentia bonorum temporalium recte meritoque contemnerentur haec omnia. O regnum Dei gloriosum! o patria nostra desiderabilis! tantum vales quantum habeo: tantum enim emit de te vidua duobus minutis, quantum Petrus relinquens omnia, quantum Zachaeus dando dimidiam patrimonii partem, quantum Maria soror Lazari, quae omnia vendidit, et ante pedes Apostolorum posuit. Cur ergo bene operari pigrescimus? cur pro defunctis orare negligimus? Intueamur ergo, fratres, patriam nostram, non solum ex hominibus, sed etiam ex Angelis atque Archangelis, Thronis et Dominationibus, Principatibus et Potestatibus congregatam. Ibi etiam sanctam et individuam Trinitatem, sicuti est, homo videbit: plus vel tantum abundantius, quantum plus in via operando meruerit, clarius videbit. Non tamen quibuscumque bonis onerati simus, propter hoc eam emere valeamus, nisi per gratiam possidere. Omnes tamen ibi contenti erimus, omnes felices, omnes jucundantes. Haec est enim illa optima pars, quam Maria elegit quiescendo et sedendo ad pedes Domini. Contemplabatur enim ipsa Deum et hominem; ideo optimam partem elegit (Luc. X, 42). Quare optimam partem dicit, nisi quia per contemplationem aeterna vita designatur? Optima vita est enim quia secura est, quia aeterna est, quia vera est, quia felicitas nostra est, Deum habere, Deum videre, Deum contemplari. Ideo optima pars est, quam partem non possumus in via possidere. Quare? Quia quamdiu vivimus, peregrinamur a Domino, et semper in periculo sumus, et semper in labore in hac vita cum Martha fatigamur. Sumus enim hic cum Martha laborantes, hospites recipientes, et ministrantes servis Dei quae necessaria sunt. Hanc partem Martha elegit, et bona fuit, sed non optima: quia non aeterna. Bona tamen fuit, quia perseverando in operibus charitatis, sedere ad pedes Domini in aeterna vita cum sorore meruit. Festinemus ergo opera pietatis exercere, et pro defunctis exorare, ut videre possimus, et reverenter salutare valeamus Prophetas sanctissimos et Patriarchas veraces. Isti enim sunt quorum nomina manent in aeternum, quia Deo digni sunt, fide praeclari, hospitalitate praecipui, astuti in sensu, sapientes in opere, rebus saecularibus locupletes, reparatores orbis terrarum atque recreatores, creduli in repromissionibus, Angelorum susceptores, facie ad faciem Deum videntes, prudentes et victoriosi, quorum imperii potestas non cessavit, quoadusque Christus ex eorum germine per uterum beatae Virginis, quae est spes omnium gentium, natus in mundo, coruscando in mundo apparuit. Isti enim sunt sancti viri, cum quibus locutus est Deus, et ostendit eis secreta sua; ut ea quae ventura erant quasi praesentia Spiritu sancto illuminati agnoscerent. Festinemus ergo, fratres, saeculum exire, ut etiam salutare et videre valeamus sanctos Apostolos, quorum oculi beati, qui Deum in carne viventem videre meruerunt, quorum fructus in patria in aeternum manet. Festinemus etiam, fratres mei, ingredi sancta sanctorum, ut etiam valeamus videre sanctos Dei martyres, qui carnem domuerunt, spiritum roboraverunt, daemonibus imperaverunt, virtutibus coruscaverunt, praesentia despexerunt, et illam patriam de qua nunc loquimur, voce et moribus praedicaverunt. Festinemus etiam, fratres, ingredi sancta sanctorum, ut videre valeamus sanctos Dei confessores, qui licet persecutorum non senserint gladium, tamen per vitae meritum Deo digni praemio martyrii non privantur: quia martyrium non tantum effusione sanguinis, sed etiam abstinentia peccatorum et exercitatione divinorum praeceptorum perficitur. Festinemus igitur ingredi sancta sanctorum, ut videre mereamur et salutare reverenter sanctam Dei genitricem, cum sanctis suis virginibus, quae suis exemplis utriusque sexus multitudo ejus sequitur vestigia, et relictis nuptiarum copulationibus, dimissaque liberorum propagine, sponso qui in coelis est perenni, mente, actu, habitu et gestu applicari meruerunt. Istae enim fuerunt virgines sacrae, Deo devotae, quae in vita sua fuerunt orationibus instantes, jejuniis adhaerentes, eleemosynas facientes, pauperes recreantes, in tribulatione gaudentes, in bello potentes, in damnis temporalium rerum Deo gratias agentes. Festinemus ergo, fratres mei, istos imitari sanctos. Discamus ab eis opera charitatis sine intermissione exercere valenter, et exercendo per gratiam merebimur Deum videre facie ad faciem, sicuti est: quod nobis concedat ille qui est sanctorum omnium virtus et salus. Amen.
SERMO XLV. DE POENITENTIA AGENDA, ET DETRACTIONE VITANDA.
Beatus homo cui miserebitur Deus. Confiteamur, fratres, et miserebitur nobis. Grandia sunt peccata nostra; quia tamen magnus Dominus, sed agamus poenitentiam. Quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CV, 1). Videte, fratres, quid dicat, in saeculum. In inferno quis confitebitur tibi? Nemo est enim, qui possit in inferno poenitentiam agere: infructuosa est enim talis poenitentia. Hic miseretur poenitenti, hic porrigit manum cadenti. In coelo sedet judex, qui ad conversionem nos admonet. Beati qui faciunt justitiam. Justus septies cadit in die de cogitationibus suis aut de sermonibus suis, et iterum surgit. In quacumque die conversus fuerit peccator, et egerit poenitentiam, miserebitur ei Deus. Neque justus debet esse securus, nec peccator desperare: in utroque timor sit et spes. Felix est, cui hanc vitam Christus notam fecit: et pater et mater est. Qui sic agit, se liberat, et alios suo exemplo ad vitam aeternam perducit. Lex enim est, quae cum Evangelio partem habet. Baptizatus homo si peccat, et agit veram poenitentiam, cito ei remittuntur peccata. Impius est qui Christum negat; neque hic, neque in futuro remittetur ei. Diximus de impietate, dicamus de pietate. Primus gradus est humilitas, et in bono opere perseverare. Secundus gradus est, jejunare et eleemosynas facere. Tertius gradus est, charitatem sectari, et patientiam habere. Quartus gradus est, omnia derelinquere propter Christi amorem. Quintus gradus est, vitia dimittere. Major virtus est, vitia dimittere, quam res. Nihil prodest dimittere terrenas substantias, si vitia non dimittimus. Multi divitias derelinquunt, vitia non relinquunt. Bonum est jejunare, et eleemosynam facere. Jejunium sine eleemosyna parum valet: jejunia vero cum aliis virtutibus proderunt. Quid mihi prodest, cum jejunio si luxuriosus sum, si iracundus sum, si detractor sum? Majora vulnera sunt linguae, quam gladii. Gladius corpus interficit, animam autem non interficit. Videte, fratres, quanta mala habet lingua; in bono magna est, in malo mors est. Diabolus unde cecidit? Numquid furtum fecit? Numquid homicidium fecit? Numquid adulterium fecit? Diabolus non propter hoc cecidit, sed propter linguam: quia dixit, In coelum ascendam, super sidera ponam thronum meum, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13). Quid dicit Salomon? In manibus linguae mors et vita est (Prov. XVIII, 21). Detractio grande vitium est. Propheta dicit, Vae mihi misero, quia immunda labia habeo (Isai. VI, 5). Igitur qui immunda labia habet, non potest prophetare. Vae mihi misero, si dimisi matrem, si dimisi fratres, si dimisi sorores, si dimisi res perituras, si reliqui saeculum, et hic propter res perituras sollicitor. Pacem labiis promittimus, et in corde non tenemus. Christianorum arma, pax Christi est. Me ipsum occido, si aliis detraho. Salomon interpretatur Pacificus, sanctae conversationis opere praeclarus. Uxor tua dicitur sapientia, soror et sponsa. Multos habet diabolus laqueos: homicidium diaboli laqueus est, avaritia diaboli laqueus est, detractio diaboli laqueus est. Quamdiu in sanctitate sumus, animae nostrae in opere Dei sunt. Quamdiu in peccatis ad peccandum voluntatem dirigimus, animae nostrae turbantur. Ubi enim major poena, major victoria est. Sed quod aures carneae non intelligunt, aures Christi in coelis intelligunt. Justus et peccator aequaliter habent carnem, aequale patiuntur naufragium; similes exitus, sed diversa praemia. Justi ducuntur ad praemia aeterna, peccatores ad gehennam sempiternam. Non oportet consentire detrahenti. Tanta enim distantia est inter fornicantem et detrahentem, ut ille qui fornicatur, tantum se occidat; ille autem qui detrahit, et se et eum qui audit, perdat. Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter (Jerem. XLVIII, 10), sicut dicit propheta. Filii gehennae, filii perditionis, et filii diaboli, et filii Dei; quia unusquisque cujus opera facit, ejus filius appellatur. Et in alio loco dicit: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos. Declina a malo, et fac bonum, inquire pacem, et sequere eam. Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum (Psal. XXXIII, 12, 15, 16): praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XLVI. DE ANGELIS ET HOSPITALITATE.
Quia a naturis angelicis semper defendimur ne demergamur, fratres dilectissimi, ideo de eis ad eorum honorem sermonem facere ne pigrescamus. Sed quid de angelicis spiritibus loquemur, cum de eis loqui immundi simus? Credimus tamen sane, et indubitata fide tenemus, divina eos praesentia et visione beatos sine fine laetari bonis Domini, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Quid ergo miser peccator pulvis et cinis vobis loquar: quia nec ego eorum gloriam valeo cogitare, nec vos audire sufficitis? Profecto si ex abundantia cordis os loquitur, ad Dei laudem qui nos dignatur ad amorem suum inflammare, dicamus quod possumus. In supernis spiritibus non tantum admirabilis dignitas est, et dignatio amabilis invenitur, sed tanta gloria est, quod lingua vel cor humanum nullatenus dicere valet vel cogitare. Ipsi enim Deo semper assistunt, domestici Dei sunt, coeli cives, principes paradisi, scientiae magistri, doctores sapientiae, illuminatores animarum, custodes earum, corporum zelatores, et defensores bonorum. Quod bene testatur ille doctor doctorum, et veritatis praedicator, quando raptus fuit usque ad tertium coelum, et beatae illi curiae interesse meruit, et videre Deum sicuti est, atque super omnes homines meruit nosse secreta. Tunc enim ait, tunc enim dixit et exclamavit, quod omnes erant administratores spiritus missi in ministerium nostrum (Hebr. I, 14). Ipsi provinciarum custodes, dignitatesque nostras tam spirituales quam temporales omni diligentia custodientes, ipsi sunt contra fomitem impetrantes, ipsi sunt pro nobis contra daemonem victoriam obtinentes, ipsi sunt per quos ad fletum contritionis, poenitentiae et orationis inducimur: ipsi sunt per quos nostra facta vel cogitata ad coelum hilariter portantur, ipsi sunt fratres nostri, qui valde nos diligunt, nos ubique instruunt, in cunctis nos protegunt, nostrum adventum exspectantes ad coelum, et sedes paradisi per nos repleri affectant: isti sunt sanctissimi spiritus, qui nobis dormientibus adsunt custodes, nobis orantibus adsunt tripudiantes. Quis ergo, fratres, Angelorum memoria in mente carebit? Quis eos non diliget? Quis non veneretur eos, qui in conspectu Dei semper assistunt? Isti sunt per quos sustentamur, per quos in mari et in terra juvamur, per quos mente et corpore illuminamur, per quos in tribulationibus et angustiis consolamur, per quos ab infirmitatibus frequenter liberamur, per quos et a quibos in extremis contemplamur, in fide solidamur, et a maligno spiritu defensamur, et obtenta victoria ad paradisum vel ad purgatorium per eosdem deportamur: et dum purgamur, ab eis saepe visitari et consolari non dubitamus, promittentes coelestem Jerusalem civitatem ingressuros. Eia ergo, fratres, studeamus sanctos Angelos imitari, et non solum ipsos, sed etiam Angelorum amicos. Circumspiciamus enim integra mente, perlegamus Scripturas, ut possumus, et inveniamus Angelorum amicos: quibus inventis, petamus quid fecerunt, quomodo Angelis placuerunt, in quibus eos securi imitati sunt. Veniat sanctus pater Abraham, et quid fecit innotescat. Veniat et nepos ejus Lot, et dicat propter quid vel quomodo a Sodoma per Angelos liberari meruit. Veniat et Tobias, ducens secum filium, et propter quid per angelum illuminari meruit, et filium custodiri, doceat. Veniant tres pueri, et quomodo activis et passivis approximatis non sequatur necessario actio, scribant. Veniat et Petrus, et quomodo per Angelum liberari meruit audiamus, ut et audientes magna magnalia quae sancti Angeli fecerunt, eos sequi et imitari valeamus. Dic nobis, sancte pater Abraham, quid fecisti, vel quid facere docuisti, ut sanctis Angelis tam jucunde placeres? Dic, ut a te discamus; doce, ut nos a te doceri valeamus: nam pater es, et quia omnes filii tui sumus, te decet nos docere. O fratres, quid aliud dicere poterit, quid aliud vel docere, nisi quod hospitalitatem semper servare voluit? O sancta veraque hospitalitas, quae non solum Angelos, sed etiam ipsum Deum aliquando recipere meruisti! Ecce propter quid Abraham Dei Angelis placuit, ecce propter quid Lot liberari meruit, ecce propter quid Tobias illuminatur, et filius illaesus reservatur; ecce propter quid tres pueri et Petrus illaesus reservatur in carcere. Discite ergo, Christiani, discite hospitalitatem exhibere in cunctis; ne forte cui domum clauseritis, cui hospitalitatem negaveritis, ipse sit Deus. Obviam enim ivit Lot Angelis, tanquam peregrinis, qui ex sua laudabili consuetudine jam Sodomitico vitio liberatus est: et inter pessimos optimus conservatur, a periculo civitatis eripitur, et corporale evadit incendium, et ad aeternum conservatus est praemium. Numquid et Abraham Deum vidit, quando tres vidit, et unum adoravit? Igitur, o fratres, recipere peregrinos festinate. Tu enim nescis an Christus dignetur te visitare, licet Christus semper in hospite sit. Pateat enim peregrinis janua tua, suscipe eos alacriter, ablue pedes, lava eorum capita, purga eorum immunditias, et noli avertere manum tuam ab ullo paupere. Et si cunctis subvenire non vales, saltem voluntas bona sit circa eos. Suscipite ergo, fratres, peregrinos: quia qualem mercedem habemus peregrinando, talem habebimus peregrinos suscipiendo. Fiunt enim ambo aequales, et qui propter Deum refrigerat, et qui propter Deum laborat. O sancta namque hospitalitas, Angelorum amica, charitatis soror, humilitatis corona! Nam qui habet te, habet veram humilitatem: et qui te, o humilitas, habet, veram hospitalitatem habet: nam sine te hospitalitas nulla est. Discamus ergo, fratres, non solum a patribus hospitalitatem servare, sed a Christo humilitatem astringere. Discamus ab eo non mundum fabricare, non cuncta visibilia et invisibilia creare, non in ipso mundo miracula facere, et mortuos resuscitare, non siccis pedibus super aquas ambulare, non haec omnia; sed tantum quia mitis est, et humilis corde. Hoc est perfectum hospitalitatis fundamentum. O sancta namque humilitas, hospitalitatis soror et amica suavis, qui te in cunctis magis indigniorem se aliis arbitratur, nunquam desiderat superior apparere, primatus et cathedras omnes fugit, omne dominium abhorret, solam hospitalitatem amplectitur, solam eam possidere desiderat. Eia ergo, fratres; excelsa est patria, sed humilis est via. Mensuremus ergo eam, perquiramus eam, ambulemus per eam. Sic enim fecit Abraham et Lot, dum peregrinos suscipiebant: sic Tobias, dum mortuos sepeliebat: sic enim et Angeli de quibus ait Salvator, quod semper vident faciem Patris qui est in coelis (Matth. XVIII, 10). Amen.
SERMO XLVII. DE VEHEMENTI PECCATI SODOMITICI DETESTATIONE.
Audite, non fratres charissimi, sed principes Sodomitarum; percipite auribus legem Dei vestri, populus Gomorrhae. Audite, et auditum facite filiis vestris, o gens plena peccato, gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. Ecce dereliquistis Deum, blasphemastis sanctum Israel, et alienati estis jam retrorsum. A planta enim pedis usque ad verticem non est in vobis sanitas: ideo terra vestra deserta, civitates vestrae succenduntur igni, regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur civitas sicut in vastitate hostili. Quare hoc patimini, nisi quia similes Sodomitis jam estis? Audite ergo, principes Sodomorum, audite Isaiam vobis dicentem, Multitudine victimarum vestrarum plenus sum, eo quod indigne mihi offertis. Ne offeratis igitur ultra sacrificium; quia sabbata vestra, incensum vestrum, et solemnitates vestras odivit anima mea, et omnia facta sunt mihi molesta. Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationes, non exaudiam, pro eo quod turpitudinem operamini (Isai. I, 4-15). Quae est illa turpitudo, nisi illa quae immunditia per Apostolum appellatur (Rom. I, 24)? Illa denique est turpitudo illa summa immunditia, illa summa miseria, a qua Angeli fugiunt, quam daemones videntes oculos claudunt. Illa est enim immunditia et miseria quam masculi in masculos operantur. De quibus ait Apostolus: Non solum qui faciunt, sed et qui facientibus consentiunt, digni sunt morte (Ibid., 32). Haec est merito immunditia, quia est nimia mentis et corporis spurcitia. Et haec spurcitia non solum peccatum est, sed et poena peccati. Cum enim Deus videt omnino se contemnentes, et mandata sua conculcantes; vertit eos in reprobum sensum, ut illam abominationem exerceant, et non intelligant et animadvertant, sicut ait Apostolus: Quia non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Dominus ignominiae: nam masculi relicto naturali usu femineo, exarserunt in desideriis suis (Ibid., 28, 26, 27), id est, masculi in masculos turpitudinem operantes. O quam abominabile vitium! o quam detestabile crimen! o quam mortiferum damnum! o quam pessimum scelus! o quam inaudibile malum! Ecce enim membrum Christi non solum fornicatur, sed etiam meretrix efficitur. Haec est enim illa immunditia, quam Deus odio summe habet, quam detestantur sancti, quam odiunt beati, quam fugiunt illi qui regnum Dei consequuntur aeternum, quam diligunt illi qui cruciandi et maledicendi sunt cum diabolo et angelis suis. O pessimi Sodomitae, et viri peccatores! o pessimi, attestante Scriptura, Erant Sodomitae pessimi et peccatores coram Domino (Gen. XIII, 13). Peccator enim dicitur coram Domino, cujus peccatum Deus non dimittit impunitum, et non differt qui differens est poenam. Unde ait, Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, peccatum eorum gravatum est nimis (Id. XVIII, 20). Clamor enim dicitur peccatum, quando non solum cogitatur, sed absque omni timore ad actum perducitur, et in consuetudine multiplicatur. Et tunc Dominus gladium furoris sui extendens, pluit ignem et sulphur de coelo, et combustae sunt civitates, et submersae. Merito igitur per sulphur civitates illae submersae sunt et destructae, quia tam eorum feminae quam eorum masculi fetenti luxuria ardebant. O luxuria pessima, virtutum destructio, vitiorum augmentatio, delectationis combustio, charitatis diminutio, bursarum evacuatio! Dulcis es: sed ecce omnis dulcedo in amaritudinem grandem mox convertitur. O luxuria, per te pax destructa est, per te homicidium factum est, per te civitates combustae sunt, per te regna perdita sunt, per te omnia fere mala facta sunt, per te David exsulat a Deo, per te Samson moritur, per te Salomon expellitur, per te Lot patitur, relinquens patriam, et uxorem amittens! Et ideo praevaricatores legis attendite, legite legem. O Gomorrhaeorum sequaces, quiescite jam agere perverse, discite jam benefacere, discite jam Deum timere. Fugite Sodomitas ut mortem. Nolite conversari cum eis, ne forte cum eis depereatis. Veniet enim tempus, et non tardabit, et insurget ille sanctus Joseph, qui de hoc crimine pessimo suos fratres incusare patri non timuit. Surgat et nunc hoc castitatis exemplum, et interficiat omnes tales operantes iniquitatem. Veniat ille magnus sanctus Paulus, vas electionis, et confundat omnes tales talia diligentes, ut nullus reperiatur in orbe. Veniat ille dilectus Dei, virginitatis imago sanctus Joannes, et sua virginali praesentia tales confundat. Veniat etiam illa lucerna mundi, et praecursor dilectus, et sua grandi audacia, omnes tales interficiat spiritu oris sui. Veniat et Lot nepos sancti Abrahae cum nepotibus suis, et omnes tales expellat de terra viventium. Veniant omnes sancti Angeli, et comburant omnes qui operantur iniquitatem Gomorrhaeorum. Eia ergo, quiescite jam agere perverse, discite cum Lot et Joseph bene facere, antequam adimpleantur quae diximus. Mementote frequenter, et nolite oblivisci, quid fecerit illa femina Romana Tarpeia. Quid enim fecit? Nam luxuria magna regnabat in ea; tamen ipsa pagana caste vivere volebat. Quid enim fecit? Oculos sibi erui voluit, et praecepit: et deliciis cunctis depositis, panem tantum cum aqua sumere voluit ad mensuram. O fratres, mirabilis conditio mulieris, mirabilis bonitas, mirabilis fortitudo! quia per hoc non paradisum exspectat, nec per hoc laudari desiderat, nec beata praedicari affectat; nam propter quid hoc fecerit ignoramus, quia paganam eam fuisse praedicamus. Unum tamen scio, quod si consilium ab Augustino petisset, ego tanquam fidelis nihil aliud dicere potuissem, nisi quod tantum panem et aquam sumpsisset determinato pondere et mensura. Nos ergo, fratres, scire debemus, et nullatenus dubitare, quod castitas cum abundantia et fertilitate stare non potest. Sed si mihi non creditis, Gomorrhensibus credite. Abundabant enim valde in cunctis bonis, et postquam comederant et biberant, surrexerunt ludere. Sic et vos operantes video: nam fertilitatem habetis pane, vino et cunctis bonis omnibus quibus indigetis; ideo timeo ne pereatis. Quare? Quia non est malum quod in vobis non regnet. Numquid superbi? numquid avari? numquid gulosi? numquid puerorum concubitores? O miseri, membra diaboli, cur non erubescitis? cur non desistitis talia operari? Confundor ego episcopus talia loqui, confundor et alia enarrare. Sed et si tacuero, mors mihi est, et si hoc praedicavero, non effugiam linguas vestras. Audacter igitur praedicabo, quia et vos publice operari non erubescitis. Emendate igitur vitam, et emendabo verba: quiescite agere perverse, et ego quiescam mala vestra vobis improperare. Sic etiam Dominus facit, quia mutata vita mutat sententiam: bene operantibus promittit gloriam; male vero, poenam aeternam. Erudiamus igitur, fratres, nosmetipsos in scientia et castitate, ut studentes et intelligentes simus, suaves, affabiles et mites in charitate non ficta. Nam si luxuriari volueritis, nunquam charitatem habere poteritis. Charitas enim est virtus, quae consummatio et perfectio aliarum virtutum dicitur, sic et luxuria destructio. Nam nulla virtus, nulla bonitas, nulla sapientia cum luxuria stare potest, nulla justitia, nulla laus, sed omnis perversitas, et personarum acceptio in ea regnat. Ideo attendite quam necessaria est ipsa castitas. Nam si caste vixerimus, rixae intus non erunt, non verba mala. Et si mihi non creditis, quid Lot acciderit, legite. Nam sancti Angeli domum ejus intraverunt: quo facto Sodomitae domum ejus circumdederunt, et forsitan non solum per ostium, sed per fenestras intraverunt. Numquid et Lot cum nepotibus suis verberaverunt? Omnino, ut arbitror, non solum verba, sed verbera receperunt. Et forsitan, fratres, ideo uxor Lot conversa fuit in statuam salis, quia Sodomitis non procurabat resistere. In simili etiam scelere, in eodem crimine mulieres etiam erant, et forsitan in majori, quia principium tanti criminis in illis civitatibus mulieres fuerunt, et homines postmodum ipsae pessimae docuerunt. O mulieres luxuriae matres, non sufficiebat primum hominem decepisse? Ideo convertamur ad Dominum, simus poenitentes, unanimes in dilectione Dei, et ut membra unita simul laboremus. Nam sicut odium dissipat Ecclesiam, ita vinculum dilectionis aedificat eam. Odium enim generat detractionem et invidiam, quae pestilentia et pernicies est Ecclesiae. Per odium amittitur illa sancta utilitas et jucunditas, de qua dicitur, Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1)! Per odium expellitur Christus, qui est vera sapientia: quia in malevolam animam non introibit sapientia (Sap. I, 4). Et ideo rogo vos, ut vitam vestram emendetis, docentes filios vestros et filias quomodo caste vivant, et mature incedant, abstineant a cibo et potu: sit eorum sermo pudicus, incessus honestus, vultus inclinatus, lingua affabilis, mens plena dilectione, manus plena operatione: ut si sic feceritis, fratres, cum sancto Lot liberemini de inferno fugientes, et volantes per gratiam ad gloriam. Amen.
SERMO XLVIII. DE CURA ANIMAE.
Anima humana, fratres charissimi, omnium creaturarum naturam participat, ambit et capit, et tanto amplius, quanto gloriosius est Dei imagine insignita. Omne enim spirituale suum est, quia coelum habet ad manendum, Angelos ad congaudendum, gloriam ad habendum, et Trinitatem ad fruendum. In ipso denique homine deposita erat etiam corporalis creatura, et omnium corporalium naturalium natura in se, et ad se, et per se: et tanto perfectius, quanto mirabilius erat omni corporeo. Omnia enim possidebat, omnia sibi obediebant, quia omnia ei subjecta erant, astra scilicet ut lucerent, elementa ut alerent, animalia ut subirent, et cibaria ut nutrirent, oves et boves, leones et aves, omnia obediebant homini sine ulla rebellione. Et quid plura? Etiam hoc quod majus est. Quid est quod majus est, nisi quod divinum est? Quid enim in homine divinum est, nisi quod imagine sanctae Trinitatis ipse homo decoratus est? Faciamus, inquit sancta Trinitas, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1, 26). Quae est imago Dei in nobis, nisi id quod melius reperitur in nobis. Quid est quod melius reperitur in nobis, nisi ratio, intellectus, memoria et voluntas? O homo, audivisti tuam gloriam, audi nunc tuam miseriam. O homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletus multis miseriis, qui quasi flos campi egrederis et contereris, et fugis velut umbra, nec in eodem statu permanens, nunc dives nunc pauper, nunc sanus nunc languidus, nunc gaudens nunc tristis, nunc sciens nunc ignarus, nunc videns nunc caecus, nunc civis nunc exsul, nunc bonus nunc malus: ecce quomodo stabilis, ecce quomodo permanens. O homo, an ignoras quia potuisses non mori? Utraque enim potentia in manu tua erat, posse et non posse mori: contempsisti primam, et elegisti secundam; contempsisti vitam, et elegisti mortem; contempsisti dulce, et elegisti amarum; contempsisti vitam aeternam, et mortem aeternam eligere voluisti. Et unde hoc, homo? Numquid bonus, rectus, sanctus, et Deo dilectus creatus es? Et tamen miserrime incrassatus, impinguatus, dilatatus, recalcitrasti contra Deum factorem tuum. Et ecce elatus in superbia, ignarus Dei gratia, inscius de justitia, cecidisti in lacum miseriae, in luto faecis, et in umbra mortis. Ideo attende quid sequitur. Putas quod Deus mentiatur, vel ut filius hominis mutetur? Statuit enim ipse, et sententiam posuit, ut quotiescumque comederes ex ligno, mori debuisses. Numquid ludendo hoc edixit, vel ridendo hoc asseruit? Omnino hoc tamen mihi non apparet. Quare non apparet, nisi quia experientia didici, et oculata fide probavi? Numquid experior, quod post peccatum elementa quae in summa et optima qualitate erant, mox propter peccatum pugnare coeperunt? Est enim ratio terrae in carne, ratio humoris in sanguine, ratio aeris in spiritu, ratio ignis in calore: et haec quatuor mox post peccatum ad invicem praeliari coeperunt, et sic nostri primi parentes infirmitatibus aggravantur, et dolore capitis, stomachi, hepatis, omniumque membrorum vexantur, sicque moriuntur, sicque ad sepulcra deducuntur. Sed dicet quis: Quid est homo post mortem? Certum est, quod non est homo: et tamen est aliquid, quantum ad duas partes. Quae sunt illae partes, nisi anima et corpus, materia et forma? Anima enim non moritur, nec succumbit per mortem, cum omnino sit immortalis: nec corporis materia, cum sit una numero: quia licet corpus resolvatur, non tamen devenit ad tantam resolutionem, quod omnino nihil sit, et quod cedat in non ens. Manet eadem anima semper, et tanquam quid divinum; deficit tamen homo quantum ad esse. Omnes enim animae spiritus sunt, et omnia corpora terra sunt, et erunt quousque anima induet se suo corpore, ut totus homo glorificetur, corpore videlicet et anima. Si ergo petis quid est homo mortuus: quid aliud dicere poterimus, nisi quod terra, putredo, cadaver et fetor est? Si petis de suo esse, vides quod deficit. Si petis de corpore, interroga terram. Euntes vos, o juvenes et potentes, ad sepulcra patrum vestrorum, considerate quid fuerunt, et quid sunt. Monumenta eorum aperiamus, et videamus quis dominus, et quis servus, quis pulcher, quis turpis, quis rectus, quis curvus inter eos fuerit. Aperiamus oculos mentis et corporis, et nostram grandem miseriam frequenter non pigeat considerare. Intremus sepulcra, et quid invenimus discamus. Quid, fratres, invenimus, vel quae? Nam si respexerimus, invenimus mortuorum capita, renes et ventrem. Verum, et indubitanter verum: mihi experto credite, quod in capitibus invenietis bufones saltantes, generatos ex cerebro; in renibus serpentes generatos in lumbis ambulantes; in ventre vermes scaturientes, generatos ex visceribus. Ecce quid sumus, et quid jam erimus; ecce in quod resolvimur. Quid ergo inflaris, o dives? Cur non attendis quae audis? Cur turbaris cum prospicis? Cur non converteris cum hoc quotidie experiris? Mementote, fratres, haec omnia, et agite poenitentiam in fletu et lamento antequam veniant dies illi amari pleni miseriae et tristitiae. Audistis jam quid est homo mortuus: restat nunc dicere quid sit de anima. O fratres mei, quid de hoc dicere poterimus, nisi concordaverimus cum vetulis nostris? Quid enim dicunt, nisi quod vel in paradiso cum gaudentibus, vel in inferno cum dolentibus: sed si in purgatorio, in via eundi ad patriam sunt; et isti jam bene sunt, quia securi sunt. Orandum tamen pro eis est, et eis toto affectu subveniendum est orationibus, eleemosynis, sacrificiis, jejuniis et macerationibus. Isti sunt denique illi afflicti, qui ad Dominum quotidie clamant, et ad illum recurrunt, cujus scientia ubique allegatur, cujus sapientia demonstratur, cujus clementia ubique ponderatur, cujus potentia ubique promulgatur. Isti quotidie clamant, unusquisque per se suam misericordiam implorantes, et suam miseriam deplorantes, et dicentes: Domine, scias quod vim patior, ideo ad te recurro, non contemnendo scientiam tuam, non avertendo tuam sapientiam; sed interpello tuam clementiam. Non enim, Domine, injuste patior, quia non pro alieno delicto, sed pro meo patior: vim tantum, Domine, patior, quia fortiter patior, et juste patior. Peccavi, Domine, substantias et divitias congregando, nec pauperibus ut jusseras sufficienter tribuendo. Sed multa infelix congregavi cum dolore et moerore, nesciens cui ea dimitterem amico vel proximo. O infelix homo, considera, et diligenter adverte quid agis, quid cogitas, dum cunctis diebus vitae tuae congregare non desinis. O homo, avaritia plenus, an ignoras quod tria sunt insatiabilia, et quartum nunquam dicit, Sufficit? Et quid est quod nunquam dicit, Sufficit, nisi animus hominis, qui nunquam dicit, Satis est? O homo, an ignoras quod radix omnium malorum avaritia est et servitus idololatriae, mater usurae, genitrix simoniae, fomes culpae, aeternae poenae via, nutrix gehennae? O avaritia abyssus insatiabilis, quae nunquam dicis, Sufficit: semper famescis, semper doles, semper tristaris in cunctis. Nam si sol quotidie oritur; dolendo dicis, Siccitas erit: si pluvia descendit, omnia periclitari asseris: si temperiem adesse prospicis, solem vel pluviam adesse desiderabis. O pestis interminabilis, o famelica rabies! nam omnia suis terminis clauduntur, sola avaritia nullo clauditur fine. Omnia in homine senescunt vitia, sola avaritia juvenescit. O rabies omni fine carens! Numquid terra suis limitibus terminatur, aqua suis finibus limitatur, aer suo fine concluditur, coelum suis terminis arctatur, sola avaritia terminum nescit? O avare, si terra tibi cuncta datur, mare quaeris. Sed si terra et mare, aerem petis. Sed si terram, mare et aerem possederis, adhuc coelum ambis, et ipsum penetrare affectas. Et si coelum penetraveris, adhuc non quieveris, donec te Deo adaequaveris, vel fueris superior Altissimo. O pestis daemone saevior! nam daemon similis Altissimo esse voluit; sed avarus super Deum, si posset, ascendere vellet. Merito avaris in die novissimo loquetur Dominus, dicens, O homo, sine honore mundum intrasti in pellicula sanguine cruentatus, sine divitiis natus, sine avaritia genitus: et tu in avaritia vixisti, et dilatatus es in auro et argento, et oblitus es Dei creatoris tui. Ubi enim est fructus et lucrum laborum vestrorum? Ite ergo, maledicti, in ignem aeternum, et sicut voluistis, ita fiat. Ecce sententiam summi Regis. Itaque, fratres, nolite amare plus corpus quam animam, et plus filios quam vos ipsos. Ecce enim in janua dies mortis est. Tunc enim quilibet a suis excluditur, ab uxore dimittitur, a cognatis separatur, et ab eisdem ad sepulcrum ducitur. O magna crudelitas! O magna admiratio! O admirabilis infidelitas! Ecce maritus dilectus ab uxore dilecta relinquitur, filius a matre projicitur, et pater a filiis, et filii a patre sub terra reconduntur: solus ille dimittitur, et quilibet ad propria revertitur; et cito oblivioni traditur, tanquam mortuus a corde. Ecce, fratres, mundi amicitia quanta vel qualis est. Non enim est aliquis qui tantum amicum vel cognatum diligat, quod per noctem unam secum morari cupiat. Vide ergo, o homo, quales amicos habes, pro quibus animam perdis, pro quibus Deum offendis. Omnes dimittent te, omnes se abscondent, omnes cito fugient a te, et in foveam trium brachiorum collocabunt te. Nam cum essemus apud Ostia Tiberina matre charitatis sociati, exspectantes temporis tranquillitatem, causa remeandi ad Africam, et gratia illius cui terra et mare obediunt, compulsi a Pontiano praefecto, viro clarissimo, qui de Roma ad nos videndum venerat, cum eodem iterum reversi sumus Romam ad intuendum diligentius magnifica aedificia et opera Paganorum: et ductus sum cum caeteris ad videndum cadaver Caesaris in sepulcro, et vidi quod omnino esset livido colore ornatum, putredine circumdatum, ventrem ejus diruptum, et vermium per illum catervas transeuntes prospexi. Duo quoque famelici in foveis oculorum pascebantur, crines ejus non adhaerebant capiti, dentes ejus apparebant labiis consumptis, et revelatum erat narium fundamentum. Et intuens matrem christianissimam, dixi: Ubinam est Caesaris corpus praeclarum, ubi magnitudo divitiarum, ubi apparatus deliciarum, ubi multitudo dominorum, ubi caterva baronum, ubi acies militum, ubi canes venatici, ubi equi veloces, ubi aves cantantes, ubi thalamus pictus, ubi lectus eburneus, ubi thorus regalis, ubi thronus imperialis, ubi mutatoria vestimentorum, ubi capilii solares, ubi facies decora, ubi omnia quae sub coelo sunt? Te namque verebantur homines, te timebant principes, te colebant urbes, te timebant omnes. Ubinam, quaeso, sunt haec omnia, a quo recessit tanta jactantia? Quo ivit tua magnificentia? Et respondit mater pietate plena: Fili, omnia sibi pariter defecerunt quando defecit spiritus ejus, et reliquerunt eum captivatum in sepulcro trium brachiorum plenum fetore et putredine. Eia ergo, fideles Christi; considerate quid sumus, animadvertite ad quid venimus, prospicite quid jam sumus. Agite ergo poenitentiam, filioli mei, quos iterum parturio donec reformetur in vobis Christus. Agite ergo poenitentiam, antequam mors inimica naturae vos aggrediatur. Statuatis vobis simplicem, humilem, utilem, secretam, frequentem, promptam, amaram, lacrymosam et festinam confessionem, cum etiam horam mortis omnino ignoremus. Nam cum in extrema aegritudine fueritis, fratres; o quam forte, o quam durum, o quam poenosum, o quam lacrymabile erit vobis poenitere et dolere de malis commissis, et de bonis omissis! Quare hoc erit, nisi quia illic capitur tota intentio mentis, ubi est vis doloris? Multa enim occurrunt impedimenta cordi. Nam corpus dolet, poena affligit, quia mors appropinquat intrare: filios quos patres summe dilexerunt, pro quibus etiam se damnatos existimant, tenebroso oculo aspiciunt, uxores jam lacrymantes considerant, mundus adhuc eis fiduciam praestat, diabolus ne de peccatis doleant, fidem tribuit, et chirographum infirmantibus praebet; caro non deficere adhuc satis sperat; medici adhuc ut lucrentur, ipsum confortant; parentes applaudunt, sacerdotes alliciunt, et sic divites moriuntur in inferno. O homo, audisti quid locutus sum; omnino credo quod haec omnia cito experieris. Obsecro igitur te, ut antequam infirmitate graveris, agas poenitentiam, disponas domum tuam. Fac quod fiendum est, fac testamentum, dum sanus es, dum sapiens es, dum tuus es. Nam si exspectaveris infirmitatem, omnino minis vel blandimentis duceris quo tu non vis. O homo, dum juvenescis, dispone domum tuam, age poenitentiam, dilige Deum non solum verbo, sed opere et veritate. Et si proximum offendisti verbo, placa eum verbo; si facto, placa eum facto: quia eadem mensura parcetur nobis, qua pepercimus aliis. O homo, fac poenitentiam. Memorare novissima tua, ut in aeternum non pecces (Eccli. VII, 40). Revertere ad te ipsum, memorans quod fuisti sperma liquidum, quod modo es vas stercorum, quod eris cibus vermium. Haec enim sunt novissima quae cogitare debet quotidie qui fidelis est. O homo, memorare novissima tua, quia post mortem vermis nascetur tibi de lingua pro peccato linguae, de stomacho pro peccato gulae, de spermate renum scorpiones pro peccato luxuriae, de cerebro bufones pro peccato superbiae. Memorare novissima tua, o juvenis, qui floride ambis et pergis capite elevato cuncta quae Dei sunt despiciendo. Memorare novissima tua, quia terra es, et in terram ibis. Memorare novissima tua, quia conceptus es in culpa, natus in poena, vivens in miseria, et necessario morieris in angustia. O homo cur te jactas fortitudine? Ecce nunc post modicum infirmaris, et deficis. Cur inflaris mundi sapientia? Ecce quod stultitia est, et eam perdes, et tuam prudentiam reprobabo, dicit Dominus. Cur inflaris scientia? Numquid philosophis obscuratum est cor, et in cogitationibus suis evanuerunt? Numquid traditi sunt in reprobum sensum? Cur te jactas generis nobilitate? Numquid omnium nascendi conditio una est? Numquid et moriendi una conclusio? Quis nobilium unquam natus est sine sanguinis cruentatione? Numquid nobilis simul cum paupere per eumdem dum nascitur meatum transit? A regula etiam mortis numquid parcitur diviti? Cur divitiis te jactas? Ipsae enim potius insidiae tibi sunt, quam amicitiae. Nam pauper fere nunquam occidi quaeritur; diviti vero semper insidiatur. Memorare, o homo, novissima tua, qui quotidie epularis, quomodo nudus de utero matris venisti, et nudus reverteris. Eia ergo, fratres, domos vestras pauperibus aperite, eleemosynas facite, voluptates vestras rationi subjugate, in cunctis memorantes novissima vestra, ut mortaliter non peccetis in aeternum. Adjuvet autem nos Deus, sine cujus voluntate folium arboris non movetur, ad perficiendum ea quae placita sunt ei, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XLIX. DE MISERIA CARNIS ET FALSITATE PRAESENTIS VITAE. O vita quae tantos decipis, de propriis tantos seduxisti, tantos excaecasti: quae dum fugis, nihil es; dum videris, umbra es; dum exaltas, fumus es! Dulcis es stultis, et amara sapientibus. Qui te amat, non te cognoscit; qui te contemnunt, ipsi te intelligunt. Timenda es, et fugienda es. Vae qui tibi credunt, beati qui te contemnunt. Vera non es vita, quam te ostendis. Aliis ostendis te longam, ut perdas in finem; aliis brevem, ut dum poenitere volunt, non permittas: aliis largam, ut faciant quid volunt; aliis angustam, ut non faciant bonum. Quare, o sapiens, fuge quod fugit. Sic enim est vita nostra, quasi homo in domo aliena, nesciens qua hora vel die patronus dicat, Vade foras: quia non est tua domus in qua es. O saeculum vanum, quid nobis tanta promittis, dum decipis? Qui tibi amicus voluerit esse, inimicus Dei constituetur. Amicitia saeculi, inimicitia Dei est. Caro est, quae animam perdit: caro est, quae recipit inimicum cum vitiis. Item seminat homicidia, seminat fornicationem, seminat concupiscentiam, seminat rixas, seminat libidinem, seminat furtum, seminat idololatriam, seminat cupiditatem, seminat superbiam, et inter fratres discordiam, seminat invidiam, seminat contra Deum blasphemiam, provocat schismata, irritat haereses, et intra Ecclesiam Dei infert divisiones, inter populos christianos ponit offendicula, et inter gentes pugnas, et inter consanguinitatem incantationes, et, quod pejus est, in corda servorum Dei diversa genera cogitationum immittit, et omnia quae mala sunt in hoc mundo caduco, pessimo et nefando, et quasi orta sub omni velocitate transit. Carnis etiam potestatem habet diabolus, et non animae, dicente Domino ad diabolum de beato Job: Do tibi illum in potestate, sed non animam ejus (Job II, 6). Caro misera gravat animam, caro vaga demergit in infernum. Caro inimica est animae: quae si inimica non esset, non utique dilexisset istius saeculi vanitatem, et vita vana non frueretur. O vita atrocissima, quam humores tumidant, dolores aestuant, aeres morbidant, escae inflant, jejunia macerant, joci solvunt, tristitiae consumunt, sollicitudo coarctat, securitas hebetat, divitiae superbiunt, paupertas ejicit, juventus extollit, senectus incurvat, frangit infirmitas, moeror consumit, et super his omnibus mors atrocissima succumbit ut furibunda. O caro cum deformitate depressa, illam debuisti vitam amplecti quae in aeternitate consistit, ubi vita est sine morte, ubi juventus sine senectute, ubi lux sine tenebris, ubi gaudium sine tristitia, ubi nobilitas et voluntas sine injuria, ubi regnum sine commutatione. Haec sunt septem quae consequi debueras. O caro miserabilis, quare negasti dum viveres? Si perseverasses bona, et quibuslibet bonis privata non fuisses, si bene egisses. Illic enim permansisses ubi est gaudium sempiternum, ubi immarcescibilis est gloria, ubi incorruptibilis est et incomparabilis delectatio, ubi Christus Apostolorum et Prophetarum et sanctorum omnium est jucunditas, necnon et summa laetitia cum sanctis Angelis canentibus laudes Deo, ubi delectatio omnium bonorum. Haec omnia bona delectabilia per hujus saeculi pravitates sprevisti. Ecce post finem quamvis in limo terrae manciperis, habes inimicitiam, id est corruptionem, fetorem et vermem, et dissolutionem fetoris pateris, ut viventes de te exemplum accipiant, quid fuisti, et quid es: quia a vermibus consumeris, postremo vero in finem propter novissima, propter redeuntem animam, id est, vitam in corpore, in quo prius fuisti, suppliciis aeternis mancipaberis, et simul cum anima damnaberis. O misera anima quam caro persequitur. Caro concupiscit, corpus operatur. Caro autem cum satiatur affluentissimis cibis et potibus et delectationibus, hortatur omnia mala facere. Caro provocat homicidia, caro perpetrat adulteria, caro committit rixas et scandala, caro inserit ebrietatem, caro portat omnem concupiscentiam hujus saeculi. O caro misera, quid habes, quid agis, quid tantum gravas animam, quae nihil desiderat nisi Deo servire? Tu, o caro misera: non sufficit tibi perditio tua, quod adhuc animam infelicem tecum demergere conaris? Vae tibi, anima, quae tibi carnem contrariam accepisti. Caro mala, quid quaeris, quid desideras? Non enim poterit sine te anima judicari in die judicii. Caro misera et putribilis, et omni squalore peccatorum plena, quando viva eras, pulchra eras ut sol, splendida ut luna, et oculi tui micabant ut stellae, et crines tui longaevi, et ungebas te pretiosis unguentis, vestibus utebaris optimis, et in cibis tuis et potibus condebas aromatum multitudinem. Et scito, anima, dum corpus tenebrosum et fetidum reficiebas atque fovebas, escas vermibus praeparabas. Memorare debuisti quae a factore et opifice tuo audieris, cum primum peccatum commisisti: Terra es, inquit, et in terram reverteris (Gen. III, 19). Et Job audi dicentem, Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc (Job I, 21). Audi etiam Isaiam vaticinantem, Vere fenum est populus (Isai. XL, 7). Caro misera et nefanda, audi Paulum apostolum praedicatorem egregium dicentem, Nihil intulimus in hunc mundum, nec auferre quid possumus (I Tim. VI, 7). Nihil aliud caro misera nisi peccatorum sarcinam secum portat. Non nisi per carnem anima peccat. Anima quomodo potest videat. Anima nostra carcerem patitur, caro eam tenet inclusam. Anima clamat ad Dominum, non caro quae in malitia perseverat. Anima remedium aliud non habet, nisi tollatur a carne, et caro redigatur in pulverem; tollatur ei vinum, et detur ei aqua; auferatur ei sanguis, et detur ei humor terrenus. O caro misera, quid de te agetur quando a te egrediar, et vita a te recedet? Tu sola in utero et sinu terrae jacebis, et aliud nunquam manciperis: habebis in te haereditatem pessimam, id est, corruptionem, fetorem et vermes. Ecce quae acquisivisti, dum viva eras: ecce quid possides, dum in sepulcro jaces. Non potuisti te jejuniis macerare, ac jejuniis in cinere et cilicio humiliare? In perpetuum cum anima salva fuisses, si ei credidisses, quia non bene facere potes, nisi aliis bene feceris: hoc est, nisi corpus per abstinentiam afflixeris, animam salvare non poteris. Audi quid Creator noster dicat ad carnem: O, inquit, mea creatura, ego te ex limo terrae pulchram et lucidam assumpsi, imaginem meam in te condidi, spiramen vitae tribui, animam invisibilem tibi concessi, immortalitatis tunica te indui, in paradiso voluptatis te collocavi, vita angelica perfruebaris, cibos et delectabilia jucunditatis contemplabaris, et omnia quae creavi in tua dominatione humiliavi, et affluentes divitias dedi. Insuper et omnia ligna paradisi tibi subdita erant, et pro uno vetito quod ibidem comedisti, ecce ubi cecidisti, scilicet de paradiso in infernum, de luce ad tenebras, de amoenitatis et jucunditatis loco ad chaos et ad omnia obscurissima mala: pro delectabili odore nunc putredini et putori manciparis; pro esca angelica, in cibo vermibus subjacebis; pro immortalitatis veste, corrupto induta es vestimento. Ecce quam concessi vitam abstuli et subtraxi, ut tu misera et putribilis caro inferno manciperis, ubi est fletus et mugitus atque ululatus, insuper et stridor dentium et teterrima tormenta: et, quod pejus est, post mortem in corruptionem, post vermes et fetorem et consumptionem postea in pulverem redacta. O caro quae igni inexstinguibili mancipaberis, audi animam dicentem ad corpus: Ego de coelo veni a Deo concessa tibi. Nam tu de terra es: melius est ut mecum ascendas ad coelum, quam ut me trahas ad infernum. Dum vivimus et sumus in unum, operemur manibus quod bonum est, id est, eleemosynas et jejunia in castitate et in hospitalitate egenorum, et in nuditate pauperum, et in omnibus bonis operibus: ut per bonam operationem quam agimus, ascendere ad coelestia valeamus: ubi non jam solutione corporis, sed incorruptionis veste induamur; ubi non jam fetor, sed odor suavissimus; ubi non jam tenebrae, sed lux perpetua micat; ubi non jam vermium multitudo, sed caterva angelorum, et innumerabilia millia sanctorum, et Prophetarum omnium chorus cum sanctis Angelis hymnum Deo incessanter canunt. Cum ipsis nos faciat aeterna gaudia percipere Christus: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO L. DE SALUTE ANIMAE.
Quantum ad animae nostrae desiderium pertinet, fratres charissimi, voluntatis nostrae est, ut ad vos requirendos frequenter veniamus, sed necessitate temporis nunc veniendi incolumes nos venire meruimus: et ideo quia de communi corporum sanitate gaudemus; de animarum salute, quae vera salus est, in quantum Dominus dederit, colloquamur. Ideo, fratres, ad imaginem Dei facti sumus, ut, Deo donante, intelligamus quae sit desideranda patria, quae sit vera beatitudo, quae vera vita, quae perfecta sanitas, quae sit aeterna felicitas. Sed intus in corde, Deo inspirante, cognoscamus. Nemo se excusare poterit, ut dicat, Non novi litteras, ideo Dei praecepta intelligere non possum: quia qui litteras non novit, quid sit aut non sit, intelligere debet. Interroget homo conscientiam suam, et alloquatur se ipsum, et dicat sibi suis verbis: O homo, quis es, aut ubi es, et unde venisti? Et responde tibi: Homo sum, et Dei creaturam me esse cognosco. Iterum interroga, et dic: Quid in te habes, aut ex quibus rebus te factum esse cognoscis? Responde et dic: Ex anima et carne me constare cognosco. Quid in te ex his duabus rebus melius habes? Responde: Sine dubio animam meliorem habeo quam carnem. Optime et ordine legitimo respondisti, et dixisti te animam meliorem habere quam carnem. Dic mihi adhuc: Ubi es, o homo? Respondebis: In mundo. Postea vero ubi eris? In coelo. Quamdiu ibi eris? In saecula saeculorum. Justissime respondisti, et verum dixisti: fac modo rationem vitae tuae, et esto judex justus. Ex omnibus rebus quas dedit tibi Deus, serva carni tuae unde sustentetur in mundo, et repone animae tuae unde in perpetuum vivat in coelo. Attende diligenter conscientiam tuam, et vide si tantas res animae tuae reposuisti in coelo, quantas habes corpori tuo in mundo: si tot solidos reposuisti in coelo, quantos tibi servasti in mundo. Vide si tot modios tritici, si tot amphoras vini per eleemosynam in paradiso, unde vivat anima tua, reposuisti, quantum tibi reservasti unde vivere possit caro tua in mundo. Cum ergo ista diligenter attenderis, et considerans sapienter, vides te prope totam libram carni tuae servasse in mundo, et unam unciam reposuisse in coelo; erubesce, et cito ad poenitentiae medicamenta confuge: quia incoeptum in te ipsum judicium judicasti. Aliud verum dixisti, et aliud operibus perfecisti: quia totum carni non solum fideliter, sed etiam infideliter deputasti. Nescio si apud te periclitetur judicium tuum, quando inter animam et carnem tuam iniqua sunt judicia tua. Et ubi te justum invenire potero, quem in te ipsum iniquum esse cognosco? Et tunc certe nutrimus carnem, ornamus carnem, aliquoties inebriamus nos, et nimium deliciose pascimus carnem, quam, velimus nolimus, post paucos menses aut annos vermes devoraturi sunt in sepulcro; et contemnimus animam quae Deo ab Angelis praesentatur in coelum. O quam dura erit animae peccatrici, et quam intolerabilis hora illa, quando viderit bonam animam requiem recipere in paradiso, se vero torqueri in aeterno supplicio. Ergo considerate, fratres charissimi, si non majorem, certe vel aequalem partem animae faciamus. Non enim foris in corpore, sed intus in interiori homine facti sumus ad imaginem Dei. Caro enim nostra de limo terrae formata est. Numquid justum est, ut limus terrae imagini praeponatur? Caro enim debet servire, et anima imperare. Ista debet exercere imperium, et illa subjecta servitium. In omnibus christianis bonis anima dominatur, et caro servire compellitur. In peccatoribus vero et amatoribus hujus mundi, inverso, imo perverso ordine caro erigitur, et anima humiliatur; illa deliciis pascitur, et ista fame torquetur; illa luxuriatur in vestibus pretiosis, et ista vix in veteribus involvitur pannis: et si peccatis fuerit obnoxia, aeterno Judici praesentatur, et tunc vera ejus ignominia apparebit. Nam cum anima in corpore suo caput esse debeat, quicumque carnem deliciis aut voluptatibus nimium erigit, nutrit, fovet et palpat, animam vero despicit et contemnit; pedes levat in alto, et caput imprimit in profundo. Et qualis est in oculis hominum, qui inversis pedibus ambulare videtur, talis est in oculis Angelorum, cui caro propria dominatur. Sicut ergo supra dixi, fecit nos Deus ad imaginem et similitudinem suam: et cum deberet in nobis homo interior dominari, in tantum Deum contemnimus, ut imaginem Dei miserabili limo servire faciamus: et hoc est iniquum judicium, ut carnem nostram animae praeponamus. Sed hoc omnes homines recto judicio non faciunt. Multi enim sunt honesti, sobrii et humiles, misericordes, casti, in quibus anima tenet imperium, et caro subjecta servit. Et ideo rogo vos, fratres, attendat unusquisque conscientiam suam: et si dominatur caro, cito erigat dominam, et stimulet ancillam: ut non caro vincat animam, et ad luxuriam trahat; sed magistra carnem suam regat, et per vias castitatis et justitiae ducat. Qui vero in se sentit animam dominari, teneat cum Dei adjutorio disciplinae continentiam, et per freta pelagi hujus mundi ita navigium corporeum, veritate gubernante, contendat, ne inter fluctus justitiae naufragium incautus incurrat. Ut enim agnoscatur, quod ex nobis in veritate anima dominetur, de substantia nostra victum nobis sufficienter et vestitum simplicem reservemus, et quidquid amplius Deus dederit, animae in aeternam beatitudinem per eleemosynam pauperum reponamus: ne forte cum carnem nostram ornamentis componimus, et multis deliciis saginamus, partem cum illo divite purpurato, et non cum Lazaro habeamus. Scitis enim, ut in Evangelio frequenter audistis, quod dives ille qui epulabatur quotidie splendide, et purpura induebatur et bysso, post de corpore exiit, et sepultus est in inferno, et ibi inter flammas aquae guttam et locum refrigerii requisiit, et invenire non meruit. Ecce cujus caro luxuriatur et epulatur in saeculo, quales divitias inveniet in inferno. Lazarus vero qui nec divitias nec ornamenta habuit in saeculo, post mortem in sancti Abrahae requievit gremio. Sicut ergo supra dixi, fratres charissimi, refrenemus gulam nostram, et victum et vestitum simplicem carni nostrae in hoc saeculo praeparemus, ut remaneat aliquid quod in futuro saeculo animae reponamus. Quod peritura gula cupit, reservet eleemosynae. Ornamenta quae luxuria ac suavitas requirit in mundo, misericordia et veritas reponat in coelo. Si ornati volumus esse, quaeramus ornamenta unde nemo ornatur indignus. Si delicias concupiscimus, non quaeramus carnales ac transitorias, ex quibus stercora conficiuntur in mundo, sed magis spirituales et aeternas, unde Angeli epulantur in coelo. Et si forte quaeris quae sint illae deliciae, audi Apostolum dicentem: Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Adhuc quaeris et interrogas, quid sit hoc? Si vis verum agnoscere, Deus est deliciae tuae, requies tua, sanitas tua, gaudium tuum, felicitas tua, refrigerium tuum, amoenitas tua, et quidquid sancte possit desiderare anima tua, totum tibi Deus erit. Sic beatus Apostolus dicit: Et erit Deus omnia in omnibus (Id. XV, 28). Avare, audi me; quid tibi sufficit, si Deus tibi non sufficit? Si ergo ista omnia desideratis, paradisi requiem quaerite, pro aeterna beatitudine suspirate, unde non exit amicus, ubi non intrat inimicus, unde nec bonus potest exire aliquando, nec malus ullo modo introire. Ad istam ergo patriam ornati bonis operibus festinemus, ut dum eleemosynam pauperibus dederimus, ad coelestia regna pervenire possimus: ad quae ille nos perducat qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
SERMO LI.
Nemo, fratres charissimi, falsa securitate se decipiat, et putet se ante tribunal Christi non esse venturum, etc.
SERMO LII.
Propter quod volui et rogavi hesterna die, ut hodierna frequentius conveniretis, hoc est quod dicturus sum, etc.
SERMO LIII.
Charitati vestrae hodie de nobis ipsis sermo reddendus est. Quia enim, ut ait Apostolus, spectaculum facti sumus (Id. IV, 9), etc.
SERMO LIV.
Nihil sic Deo placet, quemadmodum obedientia. Cham maledictus fuit, et post multa saecula manet quod dicitur, etc.
SERMO LV. DE OBITU VALENTINI EPISCOPI CARTHAGINENSIS.
Liber Sapientiae, fratres charissimi, multis modis commendat nominis sapientiam: primo, quia hominem a periculo liberat; secundo, quia conservat liberatum; tertio, quia coronat conservatum. Quomodo autem liberat, exemplum patet de Noe, quem, cum aqua deleret terram, liberavit in arca. Quomodo autem conservat, patet de Jacob, quomodo duxit eum Dominus per vias rectas, et ostendit illi dormienti regnum Dei. Qui evigilans ait: Vere hic est domus Dei et porta coeli (Gen. XXVIII, 16, 17). De gloria Dei vero quae coronat, subditur: Reddet Deus mercedem sanctis suis laborum suorum, et deducet eos in via mirabili (Sap. X, 17). Isti enim sunt tres status Ecclesiae: status videlicet poenitentiae, justitiae, et gloriae. In primo liberat, in secundo conservat, in tertio coronat Dominus. In primo afficimur, in secundo reficimur, in tertio perficimur. In primo est labor et dolor, in secundo sapor et decor, in tertio gloria et honor. Verumtamen quia de his statibus frequentius fratribus nostris canonicis frequens fuit lectio et exhortatio, et in mensa quotidiana disputatio; fortasse in corde dicetis, Taedium est tantum de hoc nobis audire, quia etiam obsequium oportet, ut nos decet, reverendo Valentino episcopo exhibere. Sed non pigeat vos, fratres, me supportare. Quod si taedium vobis esset, ad fratres meos confugiam, qui me audire tota mente et toto affectu desiderant. Nam verbum notum et antiquum, novum aliquando fieri potest. Cibus etiam diu masticatus citius digeritur. Ut ergo, fratres, distinctio trium statuum clarius elucescat, conatus eis accommodemus in hunc modum. In statu poenitentiae caecum reducit Dominus per vias duras, et promittit illi regnum Dei Patris sui. In statu justitiae justum deducit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei. In statu gloriae justum et sanctum educit Dominus in via mirabili, et introducit eum in regnum Dei. Ecce, fratres, quomodo reducitur caecus de invio ad viam, de exsilio ad patriam, de mansione ad mansionem, de virtute ad virtutem, de corporis carcere ad aeternam gloriam. Ecce quomodo reducitur caecus ne sit sine Christo, deducitur justus ut sit Christus cum eo, educitur sanctus ut ipse sit cum Christo. O fratres mei, ecce quomodo esse sine Christo miserum est, Christum secum esse tutum est, esse cum Christo beatum est. Non enim existimandum est idem esse, secum esse Christum, et esse cum Christo. Apostolus enim habebat secum Christum, dum dicebat, Non ego solus sum, sed gratia Dei mecum est (I Cor. XV, 10). Nondum erat cum Christo, dum dissolvi cupiebat, et esse cum Christo. Latro secum habet Christum, cui promittebat Christus, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Reducitur itaque caecus per vias duras. Sane durum est relinquere consueta, durius aggredi inconsueta; sed durissimum est in fornace decoqui continua, in qua necesse est ut decoquatur taliter, ut velut carnes possit amputari, et velut virga ad omnem modum revolvi. Istae sunt viae peccatoribus durae super omnia dura, amarae super omnia amara, odiosae ut mors. Quae sunt istae viae, fratres, nisi relinquere quae mundi sunt? O quam durum est, o quam mortale videtur, o quam amarum, relinquere quae mundi sunt! Sed quia dura, quia amara, quia poenosa; ideo centuplum accipies, et vitam aeternam possidebis. Eia, milites, surgite jam, quia diu dormistis: armate vos contritione cordis, confessione oris, afflictione carnis; quia ecce veniet Salvator, et non tardabit. Ecce jam in janua est, ecce jam te vocat, ecce te venire compellit. Sed dices, o miser, In contritione est dolor, in confessione rubor, in afflictione labor; quid ergo faciam? Eia, o miles Christi, civis coelorum jam denuntiaris ab illo qui super te est, ipse qui laborem et dolorem considerat. Verumtamen quanto duriora, tanto utiliora tibi erunt. Verumtamen certa valenter dum potes, quoniam reposita est tibi corona justitiae, quam reddet tibi Dominus in illa die justus judex. Postquam autem caecus factus est videns, impius justus; tunc Deduxit Dominus per vias rectas (Psal. CVI, 7), cantare poterimus, fratres. Sunt enim, fratres, ut scholares nostri vacui non recedant, tres species rectitudinis. Aliud est enim regi, aliud dirigi, aliud corrigi. Nam propheta dicebat, Dominus regit me, et nihil mihi deerit (Psal. XXII, 1). Et iterum, Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. V, 9). Et iterum, In quo corrigit adolescentior viam suam (Psal. CXVIII, 9)? Et iterum, Mane, inquit Isaias, erigit mihi aurem (Isai. L, 4). Res enim, fratres, inanimata proprie dicitur regi, ut currus et navis. Res sensata praeter rationem dirigitur, ut equus et mulus quibus non est intellectus. Res rationalis corrigitur, scilicet corde regitur, ut homo. Justus vero erigitur, ut sapiat quae sursum sunt, et quaerat. Sic enim volebat Jeremias, dum dicebat, State in viis vestris, et considerate quae sit via aeterna (Jerem. VI, 16). Daniel ad majestatis visionem prostratus audivit ab Angelo, Sta super pedes tuos (Dan. X, 11). Quod tamen si non credis Prophetae, crede poetae, scholaris perverse, cui Deus os sublime dedit, coelumque videre jussit (Ovid. Metam., lib. 1, vers. 85, 86): a quo dum quaereret tyrannus et diceret, Quare te Deus fecit? respondit, Ut contempler coelum et coelorum numina. Factus est enim homo in terra, non ad terram, sed ad coelum: et factus est de terra non propter terram, sed propter coelum. Quis fidelium plus dixisset, fratres, aut probabiliori argumento, nescio. Numquid etiam animal mutum et brutum novit argumentum aegritudinis suae? Numquid leo infirmans, animal quod simia dicitur, quaerit, qua devorata mox convalescit? Numquid etiam simia aegrotans quaerit sanguinem canis, ursus formicas, leopardus capreas, vitis serpentes ferculum? Homo vero attritus in physica, haec omnia ignorare videtur. Unumquodque enim felicitatem affectat: sed si homo affectat, opere tamen affectare non videtur. Quaere ergo, o homo, coelum ad quod factus es: noli quaerere philosophiam, quoniam ad philosophiam factus non es, nec expedit tibi scire quae sunt super terram, sed tantum quae sursum sunt. Sta igitur super pedes tuos, sta in viis tuis naturalibus, ad quas factus es, et dirige eas, si necesse est in dando et dimittendo. Date, et dabitur vobis. Et tunc Dominus tibi dicet, Amice, ascende superius; intra in gaudium Domini tui. Sed dicet quis, Quomodo et qualiter egredietur spiritus de corpore? Numquid Salomon hoc ignorare videtur, dum se dixit penitus ignorare viam aquilae in coelo (Prov. XXX, 18 et 19)? Quomodo ergo Deum videt, quomodo angelum, quomodo se ipsum, quomodo spiritum alium bonum vel malum? Super hoc hodie ille magnificus philosophus admiratur. Nam in libris de Animalibus, quinque sensus corporis communes esse nobis ad usum cum brutis posuit, non ad oblectamentum. Homo in omnibus delectatur: pecus vero tantum in duobus delectatur, scilicet in gustu et tactu; in aliis vero movetur quandoque et excitatur, sed non delectatur. Unde ergo est, quod spiritus egressus a corpore, duos quos habet communes cum bestiis penitus amittit. Non enim gustu vel tactu utitur vel oblectatur: sed alios tres ad usum retinet et oblectamentum. Mirabile tamen videtur ei, scilicet quod spiritus sine corpore sensibus corporis utatur. Quod tamen philosophus si forte plane non intellexit, verum est tamen, et omnino verum et irrefragabile, quia spiritus liber videt Deum, delectatur in Deum, ne semper sibi dicatur: O anima, ubi est Deus tuus? Audiet etiam Angelos cantantes et jubilantes. Videbit etiam et audiet, Esto super quinque civitates, id est, beatitudines, et sic unicuique secundum opera sua. Et si dicetur a nobis, Domine, quid facies, quando haec omnia meruimus a te largiri? porro respondebit ille magnus paterfamilias, velut Alexander militi petenti munus, cui civitatem dedisse fertur: Si tu tamen non es dignus tanta recipere, ego tamen sum dignus et potens tanta donare. Angeli, fratres, mirabuntur non modicum de operibus Dei in conjunctione animae et carnis in homine, in conjunctione hominis et Verbi in Christo, in conjunctione hominis et Dei in coelo. Nam dicturus est Dominus, Pater, volo ut sint unum nobiscum, sicut ego et tu unum sumus (Joan. XVII, 11). De prima admirantur, ubi unum uni jungitur; de secunda plus, ubi unum duobus jungetur; sed de tertia plurimum, ubi unum tribus in Trinitate jungetur. Haec autem generaliter exposita, spiritualiter tamen ad commemorationem hujus sancti episcopi Valentini trahi possunt: qui dum esset catechumenus annorum decem et novem, ad Baptismum pervenit: et sic reduxit eum Dominus per vias rectas: postmodum deduxit eum episcopum per vias duras poenitentiae: postmodum eduxit eum per viam admirationis et gloriae. Sic ergo post eum curramus, fratres, ut comprehendamus bravium aeternae vocationis in die illa, cum venerit Jesus Filius Dei, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO LVI. ADMONITIO PER QUAM OSTENDITUR QUOD BONUM SIT LECTIONEM DIVINAM LEGERE.
Propitio Christo, fratres charissimi, ita lectionem divinam avido et sitienti corde semper excipiatis, ut nobis spirituale gaudium de vestra fidelissima obedientia faciatis. Sed si vultis ut vobis Scripturae sanctae dulcescant, et secundum quod oportet divina praecepta proficiant, subtrahite vos aliquibus horis occupationibus mundi; quibus etiam in domibus vestris divina eloquia relegentes, ad integrum vos Dei misericordiae consecretis; ut in vobis illud feliciter impleatur, quod de beato viro scriptum est, quia in lege Domini meditabitur die ac nocte (Psal. II, 1): et illud, Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum: et illud, In toto corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII, 2, 11). Sicut enim, ut ipsi audistis, ille qui in corde suo abscondit eloquia Dei, non peccat; ita et ille qui non abscondit, peccare non cessat. Si enim negotiatoribus non sufficit de una tantum merce lucra conquirere, sed plures merces comparant, ex quibus substantiam suam augeant; et agricolae diversa genera seminum conantur inserere, unde sufficientem cibum sibi et suis valeant praeparare: quanto magis in spiritualibus lucris non vobis debet sufficere, quod in ecclesia lectiones divinas auditis, sed in domibus et in conviviis vestris, et quando dies breves sunt, etiam aliquibus horis in noctibus lectioni divinae debetis insistere, ut in horreo cordis vestri spirituale possitis triticum comparare, et in thesauris animarum vestrarum Scripturarum margaritas recondere; ut cum in die judicii ante tribunal aeterni Judicis venerimus, sicut dicit Apostolus, vestiti, et non nudi inveniamur (II Cor. V, 3)? Et illud, fratres charissimi, diligenter attendite, quia Scripturae divinae quasi litterae sunt de patria nostra nobis transmissae. Patria enim nostra paradisus est, parentes nostri sunt Patriarchae et Prophetae et Apostoli et martyres: cives enim sunt Angeli, rex autem noster Christus est. Quando enim peccavit Adam, tunc in ipso velut in exsilium hujus mundi projecti sumus: sed quia rex noster plus quam cogitari vel dici potest pius et misericors est, Scripturas divinas velut invitatorias ad nos per Patriarchas et Prophetas dignatus est mittere, quibus nos ad aeternam et principalem patriam invitaret. Et cum Scripturas ejus rebelli spiritu fragilitas humana contemneret, dignatus est per se ipsum descendere, et nos de tyrannide et de superbia diaboli liberare, et ad veram humilitatem exemplo nos suae mansuetudinis provocare, de potestate etiam antiqui serpentis per passionis injuriam liberare, ad inferna descendere, et antiquos sanctos, qui originali peccato obnoxii tenebantur, eripere, in altum ascendere, Spiritum sanctum, qui nos contra omnes insidias diaboli confortaret, de coelis mittere, Apostolos etiam suos, qui regnum Dei per universum mundum evangelizarent, dirigere. Et licet nos non solum superbos, sed etiam impios, non solum originalibus, sed etiam actualibus peccatis obnoxios invenisset; totum tamen, nemine supplicante, dimisit: et non, sicut merebamur, multis catenis vel compedibus oppressos ad exercenda laboriosa opera nos traxit, sed magis pro ineffabili pietate, ut cum illo regnemus, clementer ac misericorditer invitavit. Cum haec ita sint, fratres charissimi, quid de se cogitant servi, qui ita praesumunt Domini sui praecepta contemnere, ut nec ipsas invitatorias litteras, quibus ad regni beatitudinem eos invitat, dignentur relegere? Quomodo enim si aliquis nostrum ad procuratorem suum litteras dirigat, et ille non solum non impleat quod praecipitur, sed etiam ipsa jussoria relegere dedignetur; non indulgentiam, sed poenam, non libertatem accipere, sed carcerem merebitur sustinere: ita ille qui divinas Scripturas de patria aeterna transmissas dissimulat legere, timere debet ne forte praemia aeterna non accipiat, sed etiam poenam perpetuam non evadat. Nam in tantum periculosum est nobis divina praecepta non legere, ut propheta lugubriter clamet, Ideo captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam: qui autem ignorat, ignorabitur (Isai. V, 13). Sine dubio qui Deum per divinam lectionem in hoc saeculo dissimulat inquirere, et Deus illum in aeterna beatitudine dedignabitur agnoscere: et timere debet ne clausis januis cum stultis virginibus foris exclusus mereatur audire, Nescio vos (Matth. XXV, 12): Non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27). Quid est, Nescio vos, Non novi vos? Quomodo eos nescit, quos in ignem mittit? Ideo utique, quia, sicut jam dictum est, qui eum in hoc saeculo legendo nolunt intelligere, in die judicii illos Deus dedignabitur agnoscere. Et illud quod in Salomone scriptum est, non negligenter, sed cum grandi sollicitudine ac timore debemus audire. Qui, inquit, obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Debet prius ipse audire Deum, qui vult exaudiri a Deo. Nam qua fronte vult ut Deus eum exaudiat, quem in tantum despicit, ut ejus praecepta legere dissimulet? Et illud quale est, fratres charissimi, quod nonnulli christiani, et, quod pejus est, aliquoties etiam clerici, quando iter acturi sunt, et panem et vinum et oleum et diversas expensas sibi ordinant praeparari; et cum tanta unusquisque in terreno itinere praeparat unde vivat caro sua, unum libellum legere non curat, unde hic et in aeternum reficiatur anima sua? Et cum duos homines in se habeat, interiorem ad imaginem Dei factum, et exteriorem de limo terrae formatum; tantam sollicitudinem pro corpore, quod in sepulcro a vermibus devorandum est, habere videtur; interiorem vero hominem, qui ad imaginem Dei factus est, tanquam vile mancipium sine pabulo verbi Dei fame et siti cruciare cognoscitur. In tantum enim Deum negligit, ut in se imaginem ipsius despiciat et contemnat. Haec ergo, fratres charissimi, sapienter et utiliter cogitantes, quantum possumus, otiosis fabulis et detractionibus ac scurrilitatibus cunctis finem studeamus imponere, et totis viribus de impedimentis mundi istius fugiendo, aliquas horas quaerere, in quibus pro salute animae nostrae orationi vel lectioni possimus insistere: ut in nobis impleatur illud quod scriptum est, Qui docti fuerint, fulgebunt sicut stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3). Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO LVII.
In hac vita positi, fratres, ita agite, ut cum hinc migraveritis, et caro vestra a vermibus coeperit devorari in sepulcro, etc.
SERMO LVIII. DE EO QUOD NIHIL SIT GLORIA MUNDI.
Apostolica lectio, fratres charissimi, hunc sonitum reddidit: Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui utuntur mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 29, 31), et sicut fur, dies Domini ita veniet. Itaque, o anima quaecumque audis et legis, consilium te juvet sanctissimi Danielis dicentis: Consilium meum accipe, et peccata tua eleemosynis redime (Dan. IV, 24). Quod consilium si neglexeris, ad coelum sine causa pulsas. O anima quae intra carnis parietes fragiles habitas, vigila, inquit, et pulsa, pete et roga: pulsanti tibi et petenti aperietur, dicit Dominus. Et si transieris per ignem, tecum sum, et flamma non comburet te: quae orando si quaesieris, invenies; cum pulsaveris rogando, Christus tibi aperiet januas, ut possessor paradisi introeas. Si adhuc, frater, de fine mundi putas tibi restare aliquid, vel tuum tibi considera finem. Scriptum est: Nudus exivi de utero matris meae, nudus etiam ibo sub terram (Job I, 21). Ergo, frater, nihil tecum attulisti quando ingressus es mundum; nihil tecum tolles cum dimiseris mundum. Audite itaque omnes insipientes in populo, et negligentes aliquando cognoscite. Ite ad sepulcra mortuorum, et videte exempla viventium. Jacent ossa, perit homo, et tamen causa ejus reservatur in die judicii. Fuit et ipse nobis similis aliquando homo in vanitate vivens, in saeculo studens divitiis, multiplicavit agros, plantavit vineas, implens horrea sua in apothecis multis, et laetatus est in abundantia sua: et ecce subito ablata sunt omnia ab oculis ejus. Plaudebat sibi per schemata multa, sericis vestibus indutus, pompas et luxurias sibi adhibens, epularum divitias excolens, saltationes et jocos in ebrietatibus exhibebat, prandia sua cum coena miscebat, et laetitiae suae vix dabat finem: et ecce ablata sunt omnia ab oculis ejus. Ubi ergo abierunt illa omnia? Ubi pompa, ubi schemata, ubi exquisita convivia? Ubi modo sunt illi, qui eum in furibundis agminibus constipabant, qui domi forisque laudabant? Ubi ornatus domorum et pretiosa luxuria vestimentorum? Ubi gemmarum ambitio, et argenti pondus immensum? Ubi postremo ipsa cupiditas, quae cum omnia quotidie quae vult agit, nescit quando totum habet amittere? Ubi sapientia illa et foris excogitata dissertio? Ubi applausus laudum, et adulatio amicorum assidua? Ubi servorum subditi greges et lampadarum radiantia lumina? Ubi antecedentium turba clientium? Transierunt omnia ista ab oculis ejus, et ultra non erit memoria ejus. Jacet in sepulcro redactus in pulverem; defluxerunt carnes ejus quas deliciae nutriebant; abscesserunt nervi a compagibus suis: sola remanserunt ossa, quae servantur in exempla viventium, ut cognoscantur reliquiae mortuorum. Putatur enim requiescere corpus ejus: in inferno habitat anima ejus, et non videbit ulterius lumen. Circumdant enim eum tenebrae multae: tremor et afflictio apprehendunt eum: vermes et ignis consument eum, et fletus non desinet ab oculis ejus. Stridor dentium frequentat eum, eo quod pessimi dolores perurgent eum, et non desinunt poenae ab anima ejus. Poenitet eum modo male vixisse in saeculo, et negligentem fuisse, pietatem et misericordiam non amasse: et modo quaeret eam, et non inveniet; multas divitias possedisse et reposuisse, et non eas erogasse egentibus; perdidisse se tempus poenitentiae, et non correxisse dies suos, ut non incideret in talibus poenis. Exspectat ergo eum resurrectio magna, ut tradat eum pejori judicio. Ibi enim eum conturbabunt Angeli, improperantes quod eleemosynam non amaverit: et ideo misericordia ei denegatur; gehenna ardens eum exspectat, quia in pauperibus cum viveret non exstinxit; ventrem ejus perpetui vermes consument, qui esurientem pauperem non refecit. O quantum valet apud Dominum misericordia, quae in vita hujus saeculi exhibetur; quae dum hic exhibendo delectatur, ad recolligendum in judicio invenitur: sicut in Evangelio dicit, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7)! Currite itaque, dum lucem hujus vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant: facite misericordias in hoc saeculo, quae deleant peccata, ut succurrant vobis in die judicii: quia quod manducatis, perditis, et quod laboratis, relinquitis; quod vero pauperibus erogatis, hoc firmiter possidebitis. Antecedat vos misericordia vestra in die judicii, et ipsa interpellat pro vobis in conspectu Domini: ut misericordes misericordiam consequamini: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
SERMO LIX.
Audite, fratres charissimi, salutiferam patris nostri doctrinam, qui non terrenam, etc.
SERMO LX. DE PERSECUTIONE CHRISTIANORUM.
Frequenter diximus, fratres charissimi, quod semper Christiani persecutionem patiuntur. Mundus iste in maligno positus est. Adversarius noster diabolus regnat in mundo; et nos putamus quod non patiamur persecutionem? Quae enim res non persequitur christianum? Omnia quae in mundo sunt, persequuntur Christianum. Miramur, si nos persequuntur alii, si Christo servire voluerimus? Et parentes nostri nos persequuntur. Quicumque dissimilis est nostri, persequitur nos, et odio nos habet. Miramur, si alii nos persequuntur? Ipsum corpus nostrum nos persequitur. Si comedero paululum, et corpusculum robustum fuerit, sanitas corporis mei persequitur animam meam. Quocumque me vertero, persecutio mihi est. Si videro mulierem, oculus meus persequitur me; cupit enim interficere animam meam. Si videro divitias, si aurum, si argentum, si possessiones, quodcumque videro et desideravero, hoc persequitur animam meam. Non putemus tontum in effusione sanguinis esse martyrium: semper martyrium est Christianis et religiosis. Adolescentulum libido persequitur: vult libido effundere sanguinem animae. Quando periclitatur anima tua, et quasi in periculo constituitur, tunc stat Dominus Jesus a dextris Patris, et pugnat pro adolescentulo suo. Si ergo sunt martyria in pacis tempore, sunt et negationes. Nemo ergo dicat non esse martyrium. Et martyrium est, et negatio. Ego hodie qui videor esse monachus, si rupero propositum meum, Christum negavi. Et si in pace Christum nego, in persecutione quid facerem? Non torqueor neque exuror, et denego: si torquerer et exurerer, quid facerem? Qui in persecutione negat, habet veniam plagae: pro illo precantur sancti. Quid enim dicit? Volui pugnare, caro mea in colluctatione defecit; non cessit animus, sed cessit corpus; aliud mens cogitabat, aliud corpus compellebat: et tamen non habet excusationem. Nulla enim est plaga quae debeat ab amore Christi separare. Quid enim tibi dicit? Hoc est, in incendio ardebas, in equuleo pendebas, propter me torquebaris: et dicis, Non potui sustinere tormenta. Et quomodo sustinuit Petrus, quomodo Paulus, quomodo caeteri martyres sustinuerunt? Ea habuerunt corpora quae et tu habes? O monache, qui jejunium fugis, putas ignem effugere? Hoc ergo dico, quoniam omni tempore sunt martyria, sunt et persecutiones. Denique Apostolus quid loquitur de viduis, quae secundos duxerunt maritos? Quid dicit? Habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V, 12). Viduae quid dicit? O vidua, antequam mihi promitteres quod esses vidua, in tua erat potestate ut nuberes: ex quo tempore confessa es ut mihi permaneres, ex eo tempore mea esse coepisti; si volueris secundum maritum ducere, me contempsisti, adultera es, quia mihi jam juncta eras. Sic et tu monache, antequam promitteres, in tua erat potestate facere quod volebas. Vox tua ligavit te mihi: quis te compulit? Numquid necessitatem feci? Nonne liber eras? In potestate tua fuit promittere. Promisisti, meus esse coepisti: meum nolo dimittere; non tibi licet dimittere quod promiseras. Promittere tuum fuit, dimittere non est tuum. Si me dimiseris, non habeo te in eo gradu, in quo prius habui. Primum liber eras, eras quidem de familia mea: non eras ante oculos meos, non eras de ministris meis, sed tamen de familia mea eras; non eras mecum, sed tamen meus eras. Ex quo mihi militare coepisti, si recesseris, non habeo te de familia, sed quasi fugitivum. Hoc totum quare dico? Quoniam in nostra erat potestate promittere servitutem Dei et obedire; non est in nostra potestate dimittere. Promisisti? Praemium tuum habes. Negasti? Poenam habes: utrumque propter confusionem tuum est. Diximus, atque iterum dicimus: Promisisti? Praemium habes. Dimisisti? Poenam habes. Utrumque tuum est, elige quod velis. Habes viam mortis et vitae, ingredere quam volueris. Hoc totum dico vobis, fratres charissimi, ne quis de vobis putet se habere liberam potestatem, et dicat, Ergo illi qui uxores habent, qui sunt in civitatibus, qui militant, qui negotiantur, ergo totus mundus in periculo est, soli monachi salvantur. Non est nostra et illorum aequa conditio. Illi scientes imbecillitatem suam non promiserunt facere quod non potuerunt. Illi quidem christiani sunt. Sed est christianus quasi saecularis, et quasi negotiator; et christianus quasi miles. Et Cornelius centurio miles fuit, sed salvatus est. Ego qui monachus sum, qui desivi esse saecularis, et factus sum monachus; aut monachus salvus ero, aut aliter non salvabor: non est aliud medium. Si voluero dimittere vitam monachi et sequi saecularem, non habebit me Dominus quasi saecularem, sed quasi praevaricatorem. Non ergo licet nobis dimittere quod habemus in proposito. Dicat aliquis, Quid facio, si peccavi in isto proposito, qui factus sum nec saecularis nec monachus? Aliquis peccat peccato majori? cupit emendare? Ergo hoc dico, Non nobis licet dimittere quod habuimus propositum, licet dignitatem propositi perdideris. Si peccasti in vita monachi constitutus, esto poenitens quasi monachus: non quasi saecularis, sed quasi monachus. Aliquis dicat, Fugi dominum meum, ne me caedat: semper fugere debeo? Si te poenitet quod fugisti, debes reverti ad dominum tuum. Nemo dicat, Poenitet me quia fugi, et debeo semper fugere. Sive sancti simus, sive peccatores simus, nobis non licet mutare propositum. Si sanctus es, beatus es monachus: si peccator es, miser es monachus. Non licet mutare propositum, licet dignitatem propositi perdideris. Haec quidem in commune loquor: et quod vobis loquor, mihi quoque loquor, ne quis se putet habere potestatem mutare propositum. Rem vobis dico novam: quasi in comparatione dico, non quasi hoc praecipiam. Fac duos monachos corruisse; hoc est, uterque peccaverit. Alius de ipsis, verbi causa, saecularem duxit uxorem, et dixit, Non possum sustinere, non possum monachus perseverare. Alius vero qui peccaverat, intellexit suum peccatum; nulli confitetur, plangit tamen quod fecit, die noctuque Domini misericordiam deprecatur. Non dico quia bene fecerit quod peccavit: ad comparationem tamen ejus qui publice sceleratus est, iste sanctus est. Hoc totum quare dico? Non ut spem peccatoribus dem, aut per ipsam spem dem occasionem peccandi; sed dico, etiam quicumque peccaverit, non ei licet mutare propositum. Dominus autem est potens me et vos ab omnibus insidiis diaboli liberare totos, cui est honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO LXI. DE OBEDIENTIA.
Si praemia aeternae vitae volumus promereri, praecepta Dei totis viribus satagamus custodire. Praecepta namque Dei nolentibus gravia, volentibus sunt levia, sicut ipse ait: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30). Audiamus Dominum et Salvatorem nostrum praecipientem nobis, et suo exemplo admonentem. Tollite, inquit, jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Ibid., 29). Quid est jugum Dei super se tollere, nisi sanctae obedientiae praecepto seipsum propter Deum subjicere? Mitis autem est, qui omnes injurias et contumelias, quae sibi illatae fuerint, aequanimiter tolerat, qui eam apostolicam sententiam opere tenet, qua dicitur, Non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto; sed e contrario benedicentes (I Petr. III, 9): et iterum, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. (Rom. XII, 21). Humilis vero est, qui eligit abjectus esse in domo Dei, et omnes sibi praeferre, qui se semper pulverem et cinerem esse penset, et in cunctis quae agit servum se indignum, non solum verbo, sed opere, cogitatione, et omni conversatione sua semper se abjicit et contemnit. Talis procul dubio ad servandam disciplinam atque obedientiam est idoneus, nec potest perire a via justitiae, neque declinare ad dexteram sive ad sinistram: quia in eo quod mitis est, nulla adversitate frangitur; in eo autem quod humilis est, nulla prosperitate vel gloria elevatur. Quantus autem sit obedientiae fructus, ostenditur, cum subinfertur, Et invenietis requiem animabus vestris. Obedientiae quidem disciplina modo in labore est, sed in futuro fructum habet pacatissimum. Et sciendum, quod quanto modo erimus obedientes patribus nostris, tanto erit Deus obediens orationibus nostris, et tanto erit nobis jugum ejus suave, et onus ejus leve. Scire quoque oportet, quia superbus et impatiens disciplinae et obedientiae regulis subjacere non potest. In eo enim quod elate vivit, caeteros despicit, et suis magis quam alterius definitionibus obedire appetit: in eo autem quad impatiens est, ipsa parva et levia dura et intolerabilia esse dijudicat, idque solum rectum esse aestimat, quod obstinato corde conceperit: sensuque proprio pro omnium utitur ratione. Isti tales fratres unanimes saepe perturbant, litesque movent, nec volunt ad mensuram aliorum vivere, nec sunt contenti his quibus contenta debet esse religiosa paupertas. Et cum negligentius caeteris vivant, plus aliis volunt honorari Hujusmodi rebelles et inobedientes animae frequenter in passionibus suae carnis decidunt, et usque ad turpia opera dilabuntur, et ex his plerique a societate fratrum et a sancto proposito miserabiliter et damnabiliter discedunt. De talibus terribiliter clamat Petrus apostolus: Si, inquit, fugientes coinquinationes mundi, his rursus implicati superantur, facta sunt eorum posteriora pejora prioribus. Melius enim erat eis non cognoscere viam justitiae, quam post cognitionem retrorsum reverti ab eo quod illis traditum est sancto mandato (II Petr. II, 20 et 21): hinc Dominus ait, Vae illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7)! Quisquis ergo talem se esse recognoscit, dum tempus corrigendi habet, ad lacrymas et poenitentiam cito redeat, superbiam cum humilitate vincat, impatientiam mansuetudine damnet, vitia in virtutes convertat, ne si in malo perseverat, ad aeterna supplicia perveniat. Debemus ergo eam quam professi sumus obedientiam et virtute et opere custodire. Quod tunc agimus, cum eum qui nobis praeest, pro amore Dei honoramus atque diligimus, et quidquid ab eo nobis praecipitur, tanquam ab ipso coelesti Domino fuerit imperatum, libenter implere festinamus. Praelatus enim Christi vices agit in monasterio: unde ipse suis pastoribus ait, Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Sicut enim gaudere debent, et magnum a Domino praemium exspectare, qui libenter obediunt; quia quod ipsi majorum jussu faciunt, hoc ipsi auctori Deo impendunt: sic nimirum magnum a Deo judicium timere et exspectare debent, qui praelatorum suorum jussa despiciunt; quia cum praelatus contemnitur, non ipse, sed is in cujus loco positus est, contemptui habetur. Nec potest Deus a nobis sine magno fructu honorari, nec despici sine magno detrimento. Debet autem obedientia esse sine mora, non cum murmure, neque cum tristitia animi, sed cum gaudio et hilaritate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Bonum autem quod cum tristitia fit, Deo non est acceptabile, quia ipse magis est inspector cordis quam corporis. Debet quoque obedientia esse usque ad mortem, quia usque ad mortem Patri suo propter nos obedivit Christus. Ad hoc sanctum praeceptum ipse suo exemplo noster Redemptor nos admonet, dicens, Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde.
SERMO LXII. DE TIMORE DOMINI ET AVARITIA VITANDA.
Timor Domini expellit peccatum. Per timorem Domini nascuntur multa bona. Salomon ait, Principium sapientiae, timor Domini: et alibi dicit, Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. IX, 10; XXVIII, 14). Per timorem Domini evadunt animae de poenis inferni, et per amorem ejus invenitur gaudium sempiternum; quia timor Domini et amor proximi charitas est. Qui autem charitatem habet, Deum habet; et qui Deum habet, saecularia fugit. Qui Christum diligit, infernum timet, et paradisum desiderat: ubi anhelat pervenire, in quo sperat permanere, in quo non est timor de morte, nec trepidatio de hoste. Qui Deum habet in se, diabolum repellit: ergo per dilectionem Dei et proximi vita acquiritur aeterna. Amor Dei in Deo permanere facit: Apostolus ait, Dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII, 10). Unusquisque quod sibi fieri non vult, alteri ne faciat: qui sic agit, peccatum non incurrit. Qui terrenis se implicat, elongat se ab amore Dei. Nunquam divitiae sine peccato acquiruntur in hoc saeculo. Si unus non perdit, alter non acquirit: gaudet qui acquirit, tristatur qui amittit. Multi sunt qui de alienis lacrymis eleemosynas facere se sperant, unum exspoliant, alterum vestiunt: unum inanem faciunt; alium alienis reficiunt. Eleemosyna cum iniquitate acquisita abominatio est apud Deum. Qui de iniquitate misericordiam facere putat, nihil est apud Deum. Quid dicemus, fratres charissimi, de illis divitibus qui thesaurizant, et ignorant cui congregant ea (Psal. XXXVIII, 7); acquirunt terrena, et perdunt coelestia; lucrantur pecunias, et perdunt animas; attendunt quid acquirunt, et non perpendunt quid amittunt. Multi sunt qui in luce ambulare se putant, et foris claros existere se existimant, cum peccatorum luto pleni, intus tenebrosi persistant. O caeca cupiditas, quae a Christo animas separas! ut ille dives qui quotidie epulabatur splendide, ante cujus januam Lazarus jacebat mendicus. Mortuus autem dives in inferno est lapsus, Lazarus vero est in sinum Abrahae elevatus (Luc. XVI). Quare, miseri divites, non expavescitis, qui terrenas divitias concupiscitis, et coelestes perditis? Qui tale exemplum non timet, caecus ambulat. Jacobus apostolus dicit: Eia nunc, divites, plorate et ululate in miseriis vestris, quae veniunt ad vos. Divitiae vestrae putrefactae sunt, vestimenta vestra a tineis corrosa sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum vobis in testimonium erit (Jacobi V, 1-3) Vae illis qui tales sunt. Avarus misericordiam non habet; cupidus similis est inferno. Infernus quantumcumque plus devorat, tanto magis cupit et desiderat: sic et avarus nunquam satiabitur. Crescit vana potentia, crescit et poena. Potentes potentiora tormenta patientur (Sap. VI, 7). Quanto major honor datur, tanto majus periculum. Isti tales sunt elati, superbi, vanitate pleni, luxuriosi, gulosi, et hominibus magis placentes quam Deo. Hi sunt se ipsos amantes, gulae servientes magis quam spiritualibus intendentes, corpus ornantes et animam foedantes, carnalibus consentientes, spiritualia negligentes. Foris se ornant, cum sint intus tabefacti. Aestimantes se esse sapientes, cum sint stulti; quia sapientia hujus mundi apud Deum stultitia est (I Cor. III, 19). Colligentes amicitias saeculares, perdunt aeternales: dicit namque apostolus, Quicumque voluerit esse amicus hujus saeculi, inimicus constituitur Dei (Jacobi IV, 4). Superbus negligit servire Deo, et servit diabolo; et Deo inutilis est, diabolo similis. Vae qui verba divina despiciunt, et falsas suggestiones amant! Dum veritatem spernunt, diabolicas vanitates concupiscunt; dum terrena sequuntur, perdunt coelestia. Vae illis quos tales infernus rapuerit. Qui dum tempus habent, et in sua sunt potestate, non corrigunt se, nec emendant; cum mors venerit, potentia illorum remanebit, et sola anima misera nonne in infernum ibit? O fratres charissimi, quid dicemus de illis qui voverunt, et non impleverunt? Melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere: melius est non promittere, quam fidem promissam non adimplere. Multum tibi pejus fuerit, si non reddideris Deo quod promisisti, quam si votum nunquam emisisses: dicit namque propheta, Vovete et reddite Deo vestro (Psal. LXXV, 12): et in Sapientia dicitur, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11): et alibi Psalmista, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7): et alibi, Ex verbis tuis aut justificaberis, aut condemnaberis (Matth. XII, 37). Multi enim, quod pejus est, Dei promissa dimittunt diabolica fraude decepti, opera mala sequuntur. Considerate ergo, fratres charissimi, vosmetipsos, et cogitate ubi sint reges, ubi potentes, ubi amici, ubi parentes. Ecce quomodo de tanta potentia vel laetitia tanta provenit miseria et angustia, de tantis divitiis tot inopiae, de tanta satietate tanta fames, de tam brevi delectatione tam longa tristitia, de tam brevi vita tam longa mors, de tam exigua sanitate tam longa infirmitas, de tam brevi luce tam longae tenebrae, de tam parva suavitate odoris vel luxuriae, tantos recipientes dolores et fetores, et de vestimentorum nostrorum abundantia ex qua largiri debuimus pauperibus, tantam recipiemus nuditatem. Rogo vos, fratres charissimi, dum vobis Dominus dat intellectum spiritualem, ut non ametis omne moriturum. Date parum, et accipietis multum. Qui autem reliquerint omnia propter Christum, centuplum accipient, et vitam aeternam possidebunt. Et quia licet pauci sint, heu! hanc salutis viam arripere volentes, eo quod multi sint vocati, pauci vero electi: melius est tamen cum paucis ingredi ad vitam aeternam, quam cum multis ad gehennam. Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas: auxiliante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.
SERMO LXIII.
O fratres charissimi, quam metuenda est illa dies, in qua Dominus noster Jesus Christus cum flamma ignis advenire proposuit, etc.
SERMO LXIV. DE EXHORTATIONE AD SACERDOTES, UT DOCEANT QUID POPULUM CHRISTIANUM SCIRE ET OBSERVARE OPORTEAT.
Audite, filioli mei, et intelligite quomodo Scriptura sancta admonet nos et invitat ad regna coelorum, et ostendit viam quomodo mala istius mundi evadere possimus, et ad vitam pervenire aeternam Christo adjuvante. Clamat enim Dominus per prophetam ad sacerdotes qui populo praesunt, ut doceant eum et admoneant, et viam veritatis annuntient: dicit enim, Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum (Isai. LVIII, 1): et iterum, Quod si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18). In his igitur grandis necessitas est omnibus sacerdotibus, ut viam salutis populo demonstrent, per quam vitam aeternam acquirere possint. Imprimis ipsis explicando quod omnis christianus scire et in corde suo firmiter tenere debet, quod primum est mandatum Domino dicente, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, et ex tota mente tua: deinde proximum sicut te ipsum (Matth. XXII, 37). Si ista, id est amorem Dei et timorem, ac proximi dilectionem in corde tuo posueris, et haec praecepta cum summa reverentia suscipere volueris, tunc ad aliam voluntatem bonam, Deo largiente, facilius poteris pervenire. Promisit enim his qui diligunt eum, resurrectionem post mortem, paradisi delicias, Angelorum consortium, et vitam sempiternam. Unde post haec nec adversa te molestant, nec infirmitas gravat, nec senectus occupat, nec mors occurrit; sed pax et securitas perpetua, sanitas animarum et corporum gratissima, juventus venustissima, et regni coelestis vita aeterna. Et haec promissa sunt bona facientibus et de malis se continentibus. Cogitet ergo unusquisque, qualiter ad illam bonitatem pervenire possit. Sit benevolus, pius, benignus, misericors, sobrius, castus, ad omne opus bonum promptus, ad mala tardus. Otia virtutum fugiat, et omni virtutum exercitio Deo placere studeat. Non sit detractor, non fornicator, non rapax vel avarus, non ebrius, non gulosus, vel in scurrilitate quae ad rem non pertinet constitutus; sed et illa et in ipsis positos quasi serpentem fugiat, ne vitiis et malis hujusmodi animam suam inquinet. Diligat justitiam, pacem inquirat, amet parentes, dilectionem habeat ad proximum. Cum gaudio peregrinos suscipiat, infirmos visitet, et in quantum valet, Deo adjuvante, ac sibi copiam bonorum temporalium ministrante ut habeat unde cum summa laetitia pauperibus tribuat; et cum summo gaudio necessitati eorum subveniat; credat sibi retributorem esse Deum, qui videt et considerat universa: pro quo et dixit, Quidquid feceritis uni de minoribus istis, mihi fecistis (Id. XXV, 40). Et, filioli mei, semper cum gaudio et laeto animo pauperibus manum porrigite, in quantum praevaletis. Et si aliquis est laborator qui terram colat, de fructibus suis et ex eis omnibus quae Dominus ei donat, in decima Ecclesiam non defraudet, et de particula sua pauperibus dare non negligat. Si negotiator est, et in hoc laborat, et ipse Deo non servit de suo labore, vel decimam reddere noluerit, et de sua particula pauperibus ministrare non curaverit, ad nihilum ipse una cum pecunia sua redigetur. Et quacumque arte Dominus alicui personae ingenium lucrandi donaverit, unde se et suos nutrire ac vestire potuerit, et cum hoc superlucrari aliqua post decimam, ex ipsa sua particula quae sibi remanet, pro redemptione animae suae ac suorum pauperibus hilariter donet. In his autem omnibus caste, sobrie et pie vivendum est, ut opus bonum quod facitis, Deo acceptabile fiat. Saeculares ad ecclesiam libenter convenite, confessiones vestras humili et puro corde sacerdotibus facite, et illos rogate quod pro peccatis vestris Deum, ut vobis indulgeat, orare dignentur. Oblationes per dies dominicos pro vobis et vestris secundum status vestri possibilitatem debetis Deo offerre. Dignum namque et acceptabile sacrificium Deo est, ut Christiani quod negligenter egerint, per sacras oblationes et eleemosynarum largitionem placare festinent, et per veram, ut praemittitur, confessionem, cordis contritionem, ac omnimodam satisfactionem, per orationem puram, per jejunium et abstinentiam peccata sua abluere velint. Et vos similiter agentes in omnibus, vosmetipsos considerate, propter quid in hac valle miseriae, id est, in hoc mundo nati estis. Et cur, nisi ut nuduli primorum parentum peccato exigente, de paradiso in praesens exsilium relegati, bene faciendo ad patriam revertamur. Si igitur per ignorantiam vel per stultitiam contra Deum quidquam peccando egistis, per opera vestra bona id emendare non tardetis; hoc vobis ad memoriam sollicite reducendo, ut si quis legitimatus sit, in domo sua tranquille et pacifice, ut bonum decet christianum, vivat, parentibus honorem impendat, uxorem diligat, filios catholicam fidem et Dei legem cum summa disciplina instruat, ut Deum diligere, timere et honorare sciant: hoc enim beneplacitum est apud Deum. Super omnia turpiloquia abstinentes, charissimi, proximis vestris detrahere nolite; sed si alicui aliquid in aliquo displicet, illam evangelicam sectantes doctrinam, arguite et monete in charitate, et si illum lucrati fueritis, vosmetipsos salvabitis (Matth. XVIII, 15). In omnibus ebrietatem cavete. Haec enim subversio magna est animae. Sicut enim ignis facile incendit stipulas, et leviter siccas exurit paleas; sic ebrietas corpus corrumpit, et animam simul et corpus in grave peccatorum incendium dejicit, et praecipue in juvenibus. Vinum enim et juventus, duplex incendium. Propterea qui ab ebrietate non cavet, peccatum non evadet. Ad ecclesiam quando venitis, cum summa reverentia et timore maximo intrare debetis: considerantes quia ad Dominum et dominatorem universae creaturae vaditis, eidem ibidem pro negligentiis vestris veniam deprecaturi. Dum etiam in ecclesia stamus, orationes Domino pro peccatis nostris fundentes, prius tamen operibus fidei, in quantum possibile est, justificati oculos mentis ad Deum levemus, semper intendentes qualiter de supernis a Deo consolationibus praebeatur. Oculi enim Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Ista si frequenter feceris, et prae oculis Deum habueris, inimicus fugiet a te. Angelus enim Domini bonus adjutor tibi erit, si mentem tuam firmam in his existere perspexerit. Considera quia pius et misericors est Deus, et puro corde se deprecantes misericorditer recipit, promissiones suas non elongat, et allevat ac sanat eos qui contriti sunt corde. Hoc etiam, charissimi, latere nos non debet, verbis Christi per Scripturam sacram nobis nuntiantibus, quod istius mundi finis appropinquat, et per quotidiana signa, quae per Evangelium praedicta sunt et quotidie fiunt, spero in proximo ejus esse adventum, ut per ignem omnem judicet mundum. Ecce enim Dominus veniet, et omnes Angeli ejus cum eo, et Virtutes coelorum movebuntur. Tunc sedebit Redemptor noster rex omnium in sede majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis. Qui boni sunt, statuet eos ad dexteram suam, malos vero ad sinistram. Et his qui a dextris ejus erunt, dicet: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Nudus eram, et operuistis me. Infirmus eram et in carcere, et visitastis me, etc. Tunc respondebunt justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et sitientem, et nudum, et infirmum, vel in carcere; et ministravimus tibi? Tunc respondebit illis, dicens: Quamdiu uni de minimis meis fecistis, mihi fecistis. His vero qui a sinistris ejus erunt, dicet: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, et sic de singulis. Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 34-42, 46). Considerate igitur, filioli, magnam Dei pietatem, quali nos in peccatis nostris suffert patientia. Pensemus judicium illud futurum, ut peccata nostra nobis non improperet. Propterea, charissimi, hoc nobis in omnibus considerandum est. Dum unusquisque potest, dum tempus habet, dum pretium in manibus tenet, in quantum praevalet redimat se unusquisque, ne debitor peccati ac in servitute diaboli persistat. Et exinde vos, saeculares, post poenitentiam et reconciliationem actam, secundum sacerdotis consilium communicate temporibus praecipue ad haec ab Ecclesia ordinatis. Prius tamen ante plures dies a propriis etiam uxoribus abstinete, ut mundo corde et casto corpore sanctum sacrificium accipere possitis. Sacerdotibus vestris honorem impendite, et eis propter Deum obedite: ipse namque Dominus ad ipsos dicit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Filii honorent parentes, similiter et omnes Christiani invicem vos honorate: scriptum namque est, Honore invicem praevenientes (Rom. XII, 10). Esurientes pascite, sitientibus potum porrigite, hospites et peregrinos praecipue pauperes suscipite, humanitatem quam potestis illis impendite, pedes illorum lavate, vestite nudos, in tribulatione positis subvenite, consolamini dolentes, infirmos visitate, mortuos sepelite, in carcere positos requirite, et de bonis vestris, quantum facultas vobis a Domino concessa suppetit, subvenite ac eis ministrate: viduas et orphanos in tribulatione positos adjuvate, pauperes et oppressos a pravis hominibus vel de iniquo judicio, in quantum vobis possibile est, adjuvate, seu adjutorium praestate: judicium rectum ac justitiam servate, misericordiam in omnibus facite, pacem in vobismetipsis habete, et eos qui discordes sunt, ad viam concordiae revocate. Symbolum et orationem dominicam tenete, filios et filias vestras docete ut et ipsi teneant. Filios quos in Baptismo recepistis, in fide erudite, et scitote vos pro eis apud Deum fidejussores existere. Et ideo semper docete, indesinenter castigate et corripite illos. Omnes vero subjectos vestros, ut tenemini, admonete, ut sobrie, caste, pie et juste vivant in hoc saeculo. Veritatem corde et ore dicite, castitatem et continentiam servate, sobrietatem et parcitatem cibi et potus habete, jejunium servate, seniores honorate, juniores in Christi amore diligite, patientes estote ad omnes, bene facite his qui oderunt vos. Charitas et gaudium, patientia, benignitas, bonitas, spes, fides, modestia, mansuetudo, continentia, castitas et dilectio sint in corde vestro jugiter. Et haec in cogitationibus sanctis et eloquiis ac operibus piis conservate. Humilitatem ante omnia custodite et tenete. Spem vestram totam in Domino ponite. Bonum cum aliquod in vobis inveneritis, non vobis ad laudem vestram inanem, sed Deo ad sui gloriam, qui hoc vobis dedit, ascribite. Malum vero quod in vobis videritis, non Dei causa, sed vestra culpa et negligentiis vestris hoc factum fore sciatis. Diem judicii timete, gehennam expavescite, vitam aeternam desiderate, cogitationes et opera simul et verba die noctuque in bonum custodite. Transitum vestrum de hoc mundo qui semper appropinquat omni die sperate. Praecepta Dei adimplete, et de ejus misericordia nunquam desperate. Quod sibi quis fieri non vult, alii non faciat. Et prout vultis ut faciant vobis homines bona, et vos facite illis similiter. Charitatem autem, quae est dilectio Dei et proximi, in omnibus et ante omnia servate. Nemo se circumveniat, fratres: quia omnis homo qui post Baptismum mortalia crimina commisit, seu homicidium, adulterium, fornicationem, furtum, falsum testimonium, perjurium; et his similia peccata mortalia perpetratus fuerit, si poenitentiam veram non egerit, eleemosynam justam non fecerit, et in bonis operibus non permanserit, nunquam in regnum coelorum intrabit, nec possidebit gloriam aeternam, sed cum luctu in infernum descendet. Nam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21): proinde scriptum est, Nequaquam Deus delinquentibus parcet (Job IX, 28), quoniam peccator aut flagellum temporale habebit, aut purgationem in hoc saeculo faciet, aut puniendus relinquitur aeterno judicio, aut quod male admiserit puniendum, punit in hoc saeculo: ac proinde est quod delinquentibus non parcet Deus: et alibi scriptum est, Nulla peccata Deus permittet inulta, hoc est, sine vindicta: quia certe aut nos hic vindicabimus peccata nostra per poenitentiam, aut illa vindicabit Deus per severitatem judicii et justitiam. Et illud scitote certissime, et firmiter credite, quod omnis homo quamvis seu quantumcumque criminosus fuerit, seu peccator exstiterit, si veram poenitentiam egerit, ac justas eleemosynas fecerit, et in bona devotione cum operibus justis permanserit, mortem aeternam non gustabit, nec unquam in infernum descendet, sed ab Angelis sanctis post vitam praesentem in coelum levabitur, et gloriam possidebit aeternam: unde Deus dixit, Non judicabitur homo bis in idipsum: et Apostolus ait, Si hic judicaremus nos, nequaquam a Domino judicaremur (I Cor. XI, 31, 9): hoc est, quod illi qui in hac vita praesenti per veram poenitentiam judicant, in judicio extremo de his non judicabuntur; quia sic eorum judicium in hac vita terminatur. Unde et alibi scriptum est, quod si nos perfecte poenitentiam egerimus, non solum Deus culpas nostras remittit, sed post culpas etiam praemia promittit. Ideoque, fratres charissimi, vitam nostram in vita praesenti emendare festinemus, et quidquid mali contra praecepta Dei fecimus, defleamus, et ulterius peccare cessemus, ac in voluntate bona, cogitatione recta, et verbis ac operibus sanctis nos conservemus, auxiliante ac gubernante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
SERMO LXV. DE EXHORTATIONE AD GENERALEM HOMINUM INSTRUCTIONEM PRO DESIDERIO VITAE COELESTIS, ET CONTEMPTU PRAESENTIS.
Fratres charissimi, unusquisque peccata sua emendare debet, in quantum praevalet Deo auxiliante. Omnis enim homo christianus desiderare debet patriam coelestem, et Deum Patrem omnipotentem qui in coelis habitat, ut dicere mereatur, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9): ibi videlicet ubi est Pater de coelis, ubi est patria nostra coelestis, illuc desiderare debemus ut perveniamus; ibi pervenire speremus, ut et illic permaneamus. Ista namque vita non coelestis sed terrena, non patria sed exsilium, nec perpetua sed transitoria, quia quotidie ad finem prona. Illa vero patria coelestis, in qua Deus cum sanctis Angelis et electis suis habitat, finem non habet. Vere igitur stultus est, qui ad talem Patrem talemque patriam ac talem coelestium civium societatem pervenire non desiderat. Quis est ille, qui in captivitatem ductus ultra ad patriam redire nollet? Quis in carcere tenebroso positus, amplius exire nollet et lucem videre? Quis usque ad mortem famem sustinens, si ei manducandi possibilitas adfuerit, non manducaret? Quis sitim patiens, si facultas bibendi exstiterit, non potaret? Nobis, charissimi, mundus iste vere non patria, sed captivitas Babylonica est: quia multipliciter diversorum inimicorum nostrorum laqueis irretiti, mundi videlicet, carnis, et generis humani inimici, vita etiam praesens non libertas, sed carcer peccatorum nobis est. De hac igitur captivitate, de hoc tenebrarum carcere eripi laboremus, et non ut servi hunc cibum et potum vanitatis praesentis anxium et laboriosum appetamus, sed ut filii liberi coelestem desideremus cibum et potum, hunc videlicet qui plena satietas est civium supernorum. Pro hoc cibo, pro hac coelesti vita Creatorem et Gubernatorem nostrum rogare debemus et orare, ut in hac valle miseriae, seu exsilio praesenti nos custodire et gubernare dignetur, ut opitulante illo, ad portum salutis pervenire valeamus. Mundus enim iste similitudinem maris habet. Mare fetet, similiter et mundus. Ex hoc fetore, auxiliante Deo, extrahere nos debemus. Oportet namque cum humilitate maxima orare Deum creatorem nostrum, sanctosque suos precari, ut ex valle lacrymarum nos eruens, ipsorum civium supernorum consortes nos efficiat. Illuc enim summo studio properare debemus, ubi sine interruptione manere speramus, ubi nullus timor de morte, nulla dubitatio de hoste. Ibi vita sine fine, juventus sine senectute, lux sine tenebris, gaudium sine tristitia, voluntas sine molestia, requies sine labore, satietas sine fastidio, claritas sine nube. Haec autem vita horrenda est et laboriosa, fragilis et fastidiosa, caduca ac misera, deceptrix atque dolosa, et aerumnis ac scandalis plena. In luctu nascimur, in labore vivimus, et in dolore morimur. Et quod pejus est, et super omnia magis dolendum, quidam peccatis suis exigentibus non confessi, nec contriti, de hac vita migrantes, non solum temporali morte plectuntur: sed et in infernum deducti morte moriuntur perpetua. Vitam etenim suam, sine omni pietate duxerunt, et ob hoc multa tormenta passuri, nunquam vitam consequentur aeternam. Dum enim tempus habuerunt, vitam suam emendare noluerunt, plus gulam amantes quam abstinentiam sectantes, plus luxuriam quam castitatem, magis terrestria quam coelestia, plus creaturam quam Creatorem diligentes. Abstinentia ducit ad castitatem, castitas perducit ad gloriam, et fornicatio demergit ad poenam. Castitas ad coelum sublevat, et luxuria ad infernum profundat. Castitas sanctis Angelis unit, fornicatio autem daemonibus jungit. Sobrietas cogitationes sanctas instituit, ebrietas vero etiamsi audit verba sancta, in corde non suscipit. Oportet ergo unumquemque verum animae amatorem non solum corpus nutriendo diligere, sed et animam nutriendo nutrire. Videmus naturaliter quod si corpus esurit, cibum quaerit; si sitit, potum appetit; si nudum est, vestimentum desiderat; requiem petit cum laborat; somnum quaerit, dum dormire infestat: et sic de caeteris corporis necessitatibus. Anima autem omnibus his indiget. Praeceptum Domini panis ejus est, oratio sancta potus ejus, vestis ejus veritas et justitia, requies ejus humilitas et obedientia. In hoc etiam convivio aeternae societatis multi sunt vocati, pauci vero electi. Alii accipiunt fructum trigesimum, alii sexagesimum, alii vero centesimum (Matth. XXII, 14; XIII, 8). O quam beata est illa anima, cui Dominus Deus dignatus est concedere mansionem in aeterna requie! Et qui hanc mansionem, regnum videlicet coeleste, ingredi voluerit, non debet esse superbus neque avarus, non invidus nec iracundus, non gulosus nec ebriosus, non cupidus nec luxuriosus, non perjurus, non homicida, non falsator neque adulter, et sic de singulis. Quamvis autem infinita mala perpetraverit, de Dei tamen misericordia desperare non debet, sed spem habere debet de Dei misericordia, et fiduciam recuperandi salutem, per vitae suae emendationem et bonorum operum exercitationem. Verba Dei debet libenter audire, et ad ecclesiam diligenter convenire, sacerdotibus saepissime confiteri, omnibus hominibus charitatem firmam tenere. Qui enim charitatem non habuerit, in vitam aeternam introire non valebit. Parvo tempore homo vivit in hoc saeculo. Dum igitur tempus habemus, operemur bonum ad omnes, et vias Domini praeparemus bonas. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Salus hominum Christus est. Si parentes nostros et amicos diligere debemus; quanto magis istum diligere tenemur, qui et nos et nostros fecit et creavit parentes? Hunc amemus qui universae dominatur creaturae, scilicet Deum. Diligamus proximum, sicut et nos: quia de terra sicut et nos proximi nostri sunt formati, ut per hoc vitam mereamur aeternam, ipso adjuvante qui vivit et regnat, etc.
SERMO LXVI. DE AGENDA POENITENTIA.
Pius et misericors Deus, fratres charissimi, ad compunctionem et poenitentiam nos hortatur, dicens: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et fletu et planctu (Joel II, 12); quia nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23): et iterum, Noli tardare, inquit propheta, converti ad Dominum, et ne differas de die in diem (Eccli. V, 8): et iterum, Cum conversus ingemueris, salvus eris (Ezech. XVIII, 27). Convertimini igitur, charissimi, ad Dominum Deum nostrum, tanquam boni servi ad fidelem Dominum. Humiliemus nos in conspectu Dei, et ploremus ante Deum qui fecit nos. Non dedignemur in hoc saeculo agere poenitentiam, et peccatorum nostrorum precari veniam, ut infernalem evadere possimus poenam, ac ad aeternam pervenire laetitiam. Emendemus ergo nos in jejuniis et vigiliis et caeteris operibus piis, scientes quod cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19): sic enim ait Apostolus, Castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 27). Si pro carne nostra laboramus, laboremus etiam pro anima nostra, quae dignior est. Si curam habemus pro societate miserae carnis nostrae, quam post paucos annos vermes devorabunt in sepulcro: quanto magis despicere non debemus animam, quae Deo et Angelis ejus praesentatur in coelo? Cogitate, fratres charissimi, quia abundantia pabuli luxuriam administrat; cum caro in tam copiosis deliciis satiatur, et mens tantis mulcetur divitiis, in pinguedine carnium providetur esca vermium. Iterum rogo vos, fratres, quoties juxta sepulturam divitis transitis, ut diligenter inspiciatis ubi sint eorum divitiae vel ornamenta, ubi gloria, ubi vanitas, ubi luxuriae, ubi voluptas, vel ubi eorum sunt spectacula. Considerate diligenter et videte et agnoscite, quia nihil aliud in eis est, nisi cinis et fetor et vermis. O homo, vide sepulcra mortuorum, et dic tibi tu ipse, et loquens tecum dicere potes, Ecce nunc ex illo misero qui hic depositus fuit, nihil aliud nisi ossa et pulvis evenit. Et vere, homo si ipsa ossa arida audire volueris, tibi praedicare poterunt et dicere: O miser, quantum pro cupiditate hujus saeculi discurris, aut quid superbiae vel luxuriae infelicia colla submittis? utquid te applicasti ad serviendum crudelissimis dominis, vitiis videlicet et criminibus? Attende ad me, et intellige; considera me, et vel sic tibi horreat luxuria tua vel avaritia tua. Hoc quod tu es, ego fui: et quod ego sum modo, tu eris postea. Si in me permansit vanitas, te non consumat iniquitas; si me luxuria polluit, te exornet castitas; vide pulverem meum, et relinque desiderium tuum malum, etc. Ideo quantum possumus, auxiliante Deo, laboremus, ut aliorum vulnera nobis conferant medicamenta, et aliorum mors ad vitam nobis proficiat: et hoc optime fieri potest, si plus erimus solliciti pro anima quam pro corpore: ut cum caro nostra fuerit in sepulcro posita, anima nostra bonis operibus in coelos elevetur ornata. O anima, si nos deceperit pulchritudo alienae mulieris, aut concupiscentia carnis, quae est ruina animae, scito quod corpus simul cum anima poenas habebunt. Nam cum caro nostra putruerit in sepulcro, anima nostra torquenda mergetur in inferni barathro. Ecce quales praedicationes ossa et cineres mortuorum quotidie proclamant ad Dominum. Vere dico, fratres charissimi; quicumque luxuriosus vel negligens ea quae dico cum magno timore suscipere voluerit, et cito ad medicamenta poenitentiae confugerit, et in poenitentia ex hac vita migraverit, paradisi gaudia possidebit. Quam si non egerit, et mors repentina eum praevenerit, sine ullo remedio aeternae poenae cruciatus habebit. Nos igitur, dilectissimi fratres, quantum possumus cum Dei adjutorio, contra carnales concupiscentias viriliter pugnemus: ut devictis hujus saeculi voluptatibus aeternum praemium consequi mereamur per infinita saecula saeculorum. Amen.
SERMO LXVII. DE FUGA VANITATIS ET VIRTUTUM ADEPTIONE.
Dilectissimi fratres, oportet humilitatem nos habere, praecepta Dei custodire, charitatem tenere, veritatem sequi, et fugere vanitatem. Veritas enim mundat, vanitas coinquinat. Veritas Christus est, sicut ipse dicit, Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Via recta, lux vera, et vita perpetua. Veraces filii Dei sunt, mendaces vero filii diaboli. Unusquisque enim cujus opera agit, ejus filius appellatur. Qui sequuntur Deum, semper in luce sunt: qui autem imitantur diabolum, in tenebris ambulant, et lucem nunquam habebunt. O dilectissimi filii, quam malum, et quam perversum est, dimittere lucem, et sequi tenebras; fugere vitam, et appropinquare morti; dimittere veritatem, et sequi mendacium; delectari in vana gloria, et spernere sempiterna; jucundari in praesenti dolore et poena, et amittere laetitiam et quietem sempiternam! Scriptura enim dicit, Non quaeras gloriam, et non confunderis, cum gloriosus fueris. Beati illi qui oculos habent spirituales, et contemplantur coelestia, et respuunt terrena. Ex hac enim fragili, misera et brevi vita festinant ad illam beatam requiem sanctorum, quae nunquam finietur: illuc festinant, ubi semper permanere sperant, ubi non est timor de morte, nec pavor de hoste. Ibi est vita sine morte, juventus sine senectutis exspectatione, lux sine tenebris, gaudium absque tristitia, voluntas absque injuria, regnum sine commutatione, requies sine labore, satietas sine fastidio, et claritas sine nube. Ibi est vita angelica semper laeta. Laetitia hujus saeculi licet saepe gaudium esse videatur, saepissime tamen in tristitiam vertitur. Regnum Dei non habet finem. Vita hujus saeculi horrenda est: illa vero amanda atque desideranda. Haec enim praesens vita misera et caduca est, imo incerta, deceptrix et insatiabilis. In poena et luctu nascimur, in miseria et angustia nutrimur: in labore vivimus, in dolore morimur: et in fine, quod magis dolendum est, si impoenitentes discedimus, perpetua tormenta patiemur. Nam veniam postmodum non consequentur, qui dum tempus hic habuerint, poenitentiam condignam non egerint. Nam qui praecepta Christi non habent, vel etiam habentes non servant, et promissa coelestia despiciunt, qui plus amant gulam quam abstinentiam, magis luxuriam quam castitatem sectantur, absque dubio regnum Dei non possidebunt. Fornicatio urget animam ad poenam, castitas levat mortalem ad gloriam. Castitas erigit iter ad coelum, luxuria facit ruere in infernum. Castitas jungit hominem moribundum sanctis et Angelis perpetualibus, fornicatio sociat satanae et daemonibus. Porcus crassus se volvit in volutabro: et si porco margaritas ante ipsum posueris, non advertens conculcabit in luto. Sic et homo ebriosus, vino repletus ac crapulosus, ferculis satiatus, diversis in luxuriis se proruit, et in stercore vitiorum se volutans, verba sanctae Scripturae nec ore profert, nec corde suscipit. Dulce illi est fornicari, et continentiam servare amarum. Ille miser ambulat elatus et superbus, et cupit esse melior quam caeteri in hoc saeculo, cum tamen apud Deum deterior sit. Altiorem se caeteris existimat, etiamsi omnium inferior existat. Et sic dum melius et firmius se stare putat, in praecipitium cadit, et in aeternum barathrum vadit. Ex quo omnipotens Deus vos eripiat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.
SERMO LXVIII. QUOMODO PER VIRTUTES OBVIANDUM SIT VITIIS; ET DE MISERIA INFERNALI.
Fratres, satis timere nos oportet propter tres causas; hoc est, gulam, cupiditatem, et superbiam: quia diabolus istis tribus circumvenit patrem nostrum Adam, dicens, In quacumque die comederitis ex hoc fructu, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Gen. III, 5). Nos autem teneamus mente, et timeamus istas tres causas pessimas, ne ut Adam nuduli expellamur de paradiso. Contra gulam et ingluviem ventris, abstinentiam, contra cupiditatem et avaritiam, paupertatem spiritus et eleemosynarum largitionem, contra superbiam et elationem, veram humilitatem et omnimodam subjectionem exercentes: haec scientes quia Angelos Dei custodes habemus, sicut ipse Salvator ait: Amen dico vobis; Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII, 10). Quapropter certe credere possumus, quia omnia opera nostra quae operamur die ac nocte, sive bona sive mala, ab ipsis in conspectu Dei nuntiata erunt. Nam Angelus bonus hortatur nos consilio boni, quia cum aliquid boni agimus, ipsum a dextris nostris esse credamus. Cum vero malum aliquid cogitamus, aut facimus, sive parvum, sive magnum, hoc nulli dubium quin malignum angelum hortatorem habeamus, qui super hoc nos gaudens irridet, cum Angelus sanctus tristatur et dolet. Et ideo cum verba otiosa dicimus aut quidquam mali facimus, diabolicum consilium est. Cum autem ingemiscimus, et pro peccatis nostris suspiramus, aut opera virtutum facimus, tunc Angelum Dei sanctum administratorem et consiliatorem habemus. Nam de illis tribus causis, quas superius diximus, et quas diabolus in Adam subministravit per instinctionem mali consilii, solerti custodia nos caveamus. Istae enim tres, gula videlicet, cupiditas et superbia, multa et infinita generant mala. Occasionantur namque hae malae et principales vitiorum radices, sacrilegium, homicidium, fornicationem, furtum, avaritiam, luxuriam, falsum testimonium, iram, discordiam, perjurium, et his similia. Nos igitur, fratres charissimi, ponamus contra superbiam et elationem veram humilitatem, contra gulam abstinentiam, contra cupiditatem eleemosynam, contra sacrilegium perfectam poenitentiam, contra homicidium Dei et proximi dilectionem, contra furtum benignitatem, contra avaritiam charitatem, contra luxuriam castitatem, contra falsum testimonium veritatem cordis et oris, contra iram pacem, contra discordiam veram concordiam et vinculum pacis firmum, contra perjurium timorem Domini: et super omnibus spem firmam, fidem rectam, charitatem perfectam. Taliter per virtutes vitiis obviando, et contraria contrariis curando, coram Deo et hominibus cum justitia et aequitate vivamus. Ista enim sunt arma angelica, lorica et arcus virtutum, scutum fidei firmissimum, et galea salutis. Qui haec arma in fide non haesitans secum portaverit, nullus ei diabolus nocere poterit. O fratres charissimi, contra pessimum hostem, id est, immitissimum generis humani inimicum tantum nos armare debemus, ut ipsum viriliter superare valeamus, qui semper paratus est velut latro ad furandum opera nostra bona, consilia mala subministrando. Certe multi audacia diabolica decipiuntur, et securitate propria, quam sibi fingunt, decipiuntur, Dicunt enim, Juvenis sum: dum est mihi tempus, et interim quod floret in me juventus, fruar mundo; cum ad senectutem venero, et amplius quae volo exercere nequivero, tunc poenitentiam agens abstinebo. Et non cogitat ille miser, quod non habet certum unius horae vel momenti spatium, seu etiam potestatem de vita sua. Eia, charissimi fratres; non vos decipiat aut seducat ista pessima securitas: quae non securitas, sed potius periculum dici potest. Proinde diem mortis semper in memoria habeamus, semper in timore Domini stantes, poenitentiam agamus, quia transitus noster, vita videlicet hujus saeculi, brevis est, et caduca ac fragilis ista misera praesentis mundi temporalis potentia. Dic ubi imperatores et reges, ubi duces, principes aut barones, ubi aurum et argentum ac ornamenta eorum? Scriptum est, Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Vae tam obscurae mansioni, vae tam languidae foveae, vae tam tenebrosae, tam profundae et opacae cavernae! Pensemus, charissimi, quomodo de tam parva consolatione, tam longa calamitas; de tam brevi laetitia, tam longa tristitia; de tam modica luce, tam magnae tenebrae; de tam exiguo lucro, tam grave damnum; de tam vana securitate, tam forte periculum; de tam parva potentia hujus temporis, tam longa tormenta sine fine mansura; de tam brevi jucunditate, tam longae et tamen amarae lacrymae; de tam inani hujus mundi pompa, dira gehennalis provenit poena: de qua non liberabit pater filium, nec pro patre filius fidejubebit; ubi non reperitur amicus qui redimat, nec frater qui succurrat. Ubi qui ibi sunt, mori quaerunt, sed mortem impetrare nequeunt. Ubi amara poenitentia tarde agitur, nec ob hoc sic poenitens adjuvatur. Ibi nulla vita, sed mansio dura et mors aeterna; ibi tenebrosus ignis et locus horribilis, ibi flamma gehennalis et inexstinguibilis, ibi immensa tormenta et suspiria valida, ibi luctuosi gemitus et languor longus, ibi miseri cum miseris, superbi cum superbis, homicidae cum homicidis, adulteri cum adulteris, avari cum avaris, fures cum iniquis, falsi praelati cum falsis subditis, dissoluti religiosi cum dissolutis sociis et sociabus lascivis, et sic de singulis. Qui omnes simul inenarrabiliter cruciabuntur, et infernali carcere sine fine torquentur. De quo nos vitiis emendatos omnipotens Deus eripere dignetur; qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO LXIX. DE EXHORTATIONE AD ORANDUM, CUM EXEMPLO CUJUSDAM DEFUNCTI IN AEGYPTO; ET DE MISERIA ANIMAE.
Fratres dilectissimi, quando orare vultis, aut peccata vestra plangere, claudite ostium super vos, et orate Dominum Deum vestrum in toto corde. Tunc respiciens Dominus super vos, propitius ac pius vobis erit, quasi pia mater filio suo, dum eum dolentem et plorantem reperit. Haec, charissimi, in cordibus vestris scribite, et intelligite. Et qui non intelligunt, eos qui rationabiliter sapiunt, interrogent. Acquirite vobis, dilectissimi, thesaurum coelestem, mundi hujus postpositis vanitatibus: attendentes et valde timentes quoddam exemplum horribile, quod quidam homo sanctus in excessu mentis positus vidit, et audivit de quadam anima de Aegypto exeunte, et contra corpus suum contendente. Erat enim homo iste, de cujus anima fit ad praesens mentio, corpore fecundus valde, et temporalium stipatus plurimum: et in tali corporis et rerum prosperitate positus nihil aliud cogitabat, nisi cuncta quae poterat perficere mala; nec quidquam de animae suae salute tractans, totus vixit in peccatis. Accidit ut infirmitate laborans, morti appropinquaret. Et ecce spiritus illius ad ostium corporis pulsans terrore ac moerore permaxime concussus admodum exire tardabat; quia diabolos ante se praeparatos videbat, ac inter se mussitare dicentes: Quomodo tardatur? Cur fit hoc? Quare facit tot moras? Festinemus; forsitan Michael cum sociis suis oppriment nos, ac animam illam nobis tollent, quam per multos annos vinculis nostris constrinximus. Tunc unus ex diabolis respondens dixit: Nolite timere, nostra est; ego opera ejus scio, ego semper cum illo diebus ac noctibus fui. Haec illa anima misera audiens, dixit: Heu mihi! quare unquam nata fui aut creata? Vae mihi! quare unquam in hoc corpus intravi? Vae mihi, quod unquam in isto pessimo carcere carnis exstiti! Vae tibi corpus miserum! quare alienas rapuisti pecunias? Tu facultates pauperum et substantias eorum in domum tuam congregasti. Tu cibariis delicatis te nutriebas, et ego salutem nostram esuriebam. Tu vinum bibebas saporosum, et ego fontem vitae sitiebam. Tu te pretiosis decorasti vestibus, me nuda existente virtutibus. Tu quidem fecundum eras, et ego macra; tu rubicundum, et ego pallida; tu hilare, et ego moesta. Tu ridebas, et ego flebam; tu gaudebas, et ego dolebam. Tu semper mihi contraria egisti, modo es esca vermium et putredo ac pulvis. Requiesces per modicum tempus in terra, et postea mecum in infernum deduceris, tormenta sicut et ego passurum aeterna. His dictis, corpus sudare coepit ac spiritum reddere. Tunc ille diabolus angelus satanae, qui non in bono, sed in malo custos et instinctor ejus perstitit, eam apprehendens dixit: Nolite, socii, nolite moram facere; sed tridentes acutissimos apprehendite, et cum dolore in oculos ejus figite! quidquid enim vidit sive pulchrum sive turpe, totum concupivit. Pungite os ejus: quia omnia quae desideravit, sive in comedendo sive bibendo vel etiam loquendo, justis vel injustis nunquam pepercit. Pungite et cor ejus dolosum et falsum, in quo nec pietas nec misericordia nec charitas nec bonitas fuit. Pungite etiam manus ejus rapaces, quae ad furtum, latrocinium et rapinam promptae, et ad opera pietatis tardae fuerunt. Insuper et pedes ejus, qui ad omnem viam malam veloces exstiterunt. Tunc illam miseram animam de corpore ejectam sic membratim punientes, levaverunt super alas suas nigras, tenebrosas et vespertillioneas, ad infernum ipsam deducentes. Et dum sic in itinere esset, vidit anima illa claritatem magnam, et dixit: Ubi, vel quid est illa claritas? Responderunt daemones dicentes: Non agnoscis patriam unde exivisti, quando in hanc peregrinationem venisti? Tu quondam renuntiasti pompis nostris, et per Baptismum ac signum crucis nos expulisti. Audisti Prophetas et Apostolos, audisti etiam sacerdotes et curatos tuos, qui non cessabant tibi viam vitae praedicare, et nomen Salvatoris tui laudare: cor autem tuum a doctrina eorum longe erat. Modo transis juxta patriam illam unde prima venisti, non tamen ibi divertes, nec venies. Choros Angelorum audis, non ad tuam consolationem, sed ad tuam perpetuam desolationem. Claritatem sanctorum videbis, nec tamen ibi habitabis, quemadmodum et nos non facimus, qui de paradiso ejecti sumus: et sicut fuimus ac sumus in perditione, sic et tu nobiscum eris. Usque modo fuisti in peregrinatione, nunc moraberis nobiscum in damnatione, in qua multos habemus socios. Tunc coepit illa misera anima cum dolore et fletu ac gemitu ingenti dicere: Heu me miseram, quod unquam creata fui ac nata, seu in hoc corpus maculatum posita! Heu mihi, quod in ista damnatione posita claritatem aeternam perdidi, ex qua olim sine macula exivi! Modo video spatiosam viam, quae ducit ad patriam, non tamen perambulabo eam. Tunc perduxerunt eam inimici sic flentem et gementem ad perditionis portas, ubi diabolus ad recipiendum eam praeparatus erat in similitudine draconis; et aperiens fauces suas fetidissimas, ac glutiens eam, revomuit in calidissimum locum igneum, ubi sui consimiles exspectant judicium. Hoc exemplo, dilectissimi, edocti ac admoniti, ut aliorum fera vulnera nobis sint medicamenta certa, vitam nostram hic dum valemus in melius emendemus, carnalia abdicantes, spiritualia sectantes: ut sic laetanter ex hoc corpusculo egredientes dicere possimus: Adhaesit anima mea post te; quia caro mea castigata pro te, Deus meus. Ob hoc, mi Domine, me suscipiat dextera tua. Quod nobis concedere dignetur qui salvat omnes sperantes in se, ac vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
SERMO LXX.
Quanta sit verae humilitatis virtus, fratres, facile ex verbis Domini cognoscitur, etc.
SERMO LXXI.
Legitur in Litteris divinitus inspiratis dictum, Fili, ne tardes converti ad Dominum (Eccli. V, 8), etc.
SERMO LXXII.
Mors autem vera quam timent homines, est separatio animae a Deo. Et plerumque eum timent homines mortem istam, etc.
SERMO LXXIII. DE ILLO QUI IRAM DIU IN PECTORE RETINET, ET NON VULT HUMILIARI.
Omnis homo qui vult de inimico suo vindicari, provocat in se vindictam Dei. Sed hoc facite, fratres, quod dicit Apostolus, Nulli malum pro malo reddentes. Hoc est enim vinci de bono malum. Quando enim vindicari vis, sine dubio vincere vis: vide ne dum vis hominem vincere, ab ira vincaris. Quia laesit, vis et tu laedere: quia nocuit, vis et tu nocere; et ut tu vincas amplius, magis quam ille nocuit. Quomodo vincis malum in malo? Non hoc dixit Apostolus, non hoc audisti. Ergo, Noli vinci a malo, audisti. Et forsitan respondebis, Hoc et ego volo. Sed nemo me vincit. Dixit namque Apostolus, Vince in bono malum. Hoc est enim, qui te laesit sua iracundia, tu illum vince tua patientia. Qui te laesit sua avaritia, vince illum tua misericordia. Ecce qui te sua avaritia exspoliavit, ecce eget, ecce esurit; vindica te, inimicus tuus est. Sed si esurit, ciba illum; si sitit, potum da illi: Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Rom. XII, 21, 20). Si hoc cogitas quasi ad malitiam nos hortatus est, tanquam dixerit, ut plus ei noceas, ut carbones congeras super caput ejus: si hoc cogitas, in malo vis vincere malum; et ipsam eleemosynam ut facias, amore vindictae vis facere. Sed dicis, Quid est, Carbones ignis congeres super caput ejus? Carbones ignis sunt, in quibus uritur ut poeniteat illum contra te inimicitias habuisse. Homo es, homo est: laedere voluit, laedere vis? Ecce duo mali estis. Quomodo ergo dicis, Et ego odi malum, qui auges numerum malorum? Vis vincere inimicum tuum? Attende te intrinsecus, et vide, ne ibi habeas quem vincere debeas. Et dum ista consideraveris, dices tibi, Homo est qui me laesit: rogem pro illo Dominum ut poeniteat eum. Et si ita feceris, et inimicum perdidisti, et amicum acquisisti, dum ille si laesit, ex malo orationibus tuis factus est bonus. Nec defendi ante Dominum servi inverecunda festinatione properemus; ut cum dies ille vindictae advenerit, non cum impiis et peccatoribus puniamur, sed cum justis et Deum timentibus honoremur in saecula saeculorum. Amen.
SERMO LXXIV.
Fratres charissimi, quod audivimus dici ut sursum corda habeamus, spes fit, ut de illa futura vita cogitemus, etc.
SERMO LXXV.
Audite itaque qui estis in populo, et stulti aliquando sapite: accedite ad sepulturam mortuorum, et videte exempla viventium, etc.
SERMO LXXVI. DE COGITATIONIBUS.
Primum quidem cogitationibus malis repugnandum est, ut cum aliquid carnale aut sordidum susurraverit adversarius, priusquam tingat mentem et sauciet, sagitta deleatur, et excutiatur. Solet enim tristitiam afferre, et dubitationes de proposito, et desperationem bonorum aspirare, et varias cupiditates ingerere, et omnes omnino sagittas acuere, ut sicut in decimo Psalmo scriptum est, Ut sagittent in occulto rectos corde (Psal. X, 3). Tu ergo mox ut coeperit, geminato suspirio ad Dominum mente conversa, ne permittas accedere consilium, quod sensum possit inquinare. Sicut enim vestimentum candidum, cum fuerit sanguine adspersum, si mox fuerit lotum, candorem suum recipit; si autem insederit et incoxerit macula, vix lavatur: sic et mens humana, si surgentem cogitationem mox deleverit, potest suum retinere candorem; si autem diutius residere permiserit, vix cum magno labore purgatur. Haec est autem prima victoria secreti certaminis nostri, quod Dominus exspectat et Angeli, cum cogitationibus malis mens humana fideliter occurrit, et bonis rationibus malos superat cogitatus. Hinc laus nascitur, hinc crescit gloria, sicut Apostolus ait: Cum venerit, inquit, Dominus, illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordis; tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Manifestum est enim apud fideliores, quia non solum de factis, sed etiam de cogitatis, aut laus aut vituperatio a Deo judice tribuatur. Item quod inviti patimur cogitationes frequenter, non nos lateat, fratres, quod maligni frequenter cogitationes sustinemus. Quando autem ita sit, de Apostolo discimus dicente: Non quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio; et, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII, 15, 23). Et revera unum propriumque studium est satanae, humanam mentem pravis gravare consiliis. Siquidem hanc injuriam ab exordio sortiti sumus, ut nos serpentis caput observemus: ille autem nostrum calcaneum, utique non nostrorum pedum, sed mentis observat; ut si quomodo possit currentem ad coelestia animam morsu suo ad terrestria detinere. Adversus has ergo obscuritates malorum ut sinceris mentibus vivere possimus, cordis oculi bene curandi sunt. Et ut vincamus, arma nobis sunt valde necessaria. Arma, inquit, militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum, malorum consilia destruentes (II Cor. X, 4). Amen.