Ad superni regis decus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Ad superni regis decus

[f. 215 (186)]

Magister Albericus archiepiscopus Bituricensis


Ad superni regis decus,
   qui continet omnia
celebremus leti tua,
   Iacobe, sollempnia.

Secus litus galilee
   contempsisti propria.
Sequens Christum predicasti
   ipsius imperia.

Tu petisti iuxta Christum
   tunc sedere nescius.
Sed nunc sedes in cohorte
   duodena alcius.

Prothomartir duodenus
   fuisti in patria.
Primam sedem duodenam
   possides in gloria.

Fac nos ergo interesse
   polo absque termino.
Ut mens nostra regi regum
   benedicat domino.