Adversus Iudaeos (ed. Migne)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Adversus Iudaeos
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 42

- CAPUT PRIMUM.

- CAPUT II.

- CAPUT III.

- CAPUT IV.

- CAPUT V.

- CAPUT VI.

- CAPUT VII.

- CAPUT VIII.

- CAPUT IX.

- CAPUT X.

AugHip.AdvJud3 42 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

1. Severitatis Dei exemplum in excisione Judaeorum; bonitatis vero, in insitione Gentium. Judaeorum caecitas ex scripturis Veteris Testamenti convincenda. Beatus apostolus Paulus, doctor Gentium in fide et veritate, exhortans nos ut in eadem fide, cujus idoneus minister effectus est, stabiles firmique maneamus, praecepto admonet, terret exemplo. Vides, inquit, bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate. Hoc dixit utique de Judaeis, qui tanquam rami ex illa olea, quae in sanctis Patriarchis tanquam in radice fructifera, propter infidelitatem fracti sunt; ut Gentium propter fidem insereretur oleaster, et fieret particeps pinguedinis oleae ramis naturalibus amputatis, Sed noli, inquit, gloriari adversum ramos: nam si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Et quoniam salvantur aliqui ex illis, continuo subjunxit: Alioquin et tu excideris. Sed et illi si non permanserint in infidelitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere eos (Rom. XI, 18-23). Illi autem qui permanent in infidelitate, ad illam sententiam Domini pertinent, ubi ait: Filii autem regni hujus ibunt in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. Gentes autem permanentes in bonitate, ad illud quod superius ait: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 12, 11). Itaque illis Patriarchis in radice viventibus, et infidelis superbia naturalium ramorum justa Dei severitate confringitur, et fidelis humilitas oleastri gratia divinae bonitatis inseritur. 2. Sed quando Judaeis ista dicuntur, Evangelium Apostolumque contemnunt, et quod dicimus non audiunt; quoniam quod legunt, non intelligunt. Nam utique si intelligerent de quo praedixerit propheta, quem legunt, Dedi te in lucem gentium, ita ut sis salus mea usque in fines terrae (Isai. XLIX, 6); non sic caeci essent, non sic aegroti, ut in Domino Christo nec lucem agnoscerent, nec salutem. Item si intelligerent, quod infructuose atque inaniter cantant, de quibus sit praenuntiatum, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5); ad sonum Apostolorum evigilarent, et verba eorum divina esse sentirent. De sanctis ergo Scripturis, quarum et apud ipsos magna habetur auctoritas, sumenda sunt testimonia, quorum et si nolint oblata utilitate sanari, aperta possint veritate convinci.

CAPUT II.

3. Instrumenti Veteris libros ad nos pertinere, eorumque praecepta per nos melius impleri. Sed primo eorum ille redarguendus est error, quo putant ad nos ideo non pertinere Instrumenti Veteris libros, quia jam non vetera, sed nova sacramenta servamus. Dicunt enim nobis, Quid apud vos facit lectio Legis et Prophetarum, cujus praecepta servare non vultis? eo quod carnem praeputii non circumcidimus masculinam, et vescimur carnibus quas Lex dicit immundas, nec sabbata et neomenias et dies festos eorum carnaliter observamus, nec victimis pecorum sacrificamus Deo, nec Pascha in ove et azymis similiter celebramus: et si qua alia vetera sacramenta generali vocabulo umbras futurorum appellat Apostolus (Coloss. II, 17), quia ea significabant suo tempore revelanda, quae nos revelata suscepimus, ut remota umbra nuda eorum luce frueremur. De quibus singillatim nimis longum est disputare quemadmodum exuendo veterem hominem circumcidimur, non in exspoliatione corporis carnis; et quos cibos vitant in pecoribus, vitamus in moribus; et exhibemus corpora nostra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, cui et animas nostras in desideriis sanctis pro sanguine intelligenter effundimus, et Christi velut agni immaculati sanguine ab omni iniquitate mundamur. Qui propter similitudinem carnis peccati etiam caprino pecore in veteribus sacrificiis figuratur: nec eum negat in crucis cornibus taurum, qui in illo agnoscit maximam victimam. In illo requiem cum invenimus, vere sabbatizamus: et lunae novae observatio, vitae novae est sanctificatio. Et Pascha nostrum Christus est; et azyma nostrum sinceritas veritatis, fermentum non habens vetustatis: et si qua alia sunt, in quibus nunc immorari opus non est, quae illis veteribus adumbrata sunt signis, in illo habent finem, cujus regni non erit finis. In illo quippe omnia oportebat impleri, qui venit Legem et Prophetas non solvere, sed implere (Matth. V, 17).

CAPUT III.

4. Christus Legem non evacuavit arguendo, sed implendo mutavit. Mutatio veterum sacramentorum praedicta in Psalmis. Proinde illa vetera signa rerum non evacuavit arguendo, sed implendo mutavit: ut alia essent quae nuntiarent venisse jam Christum, quam fuerant illa quae praenuntiabant esse venturum. Quid sibi autem vult, quod sic praenotantur quidam psalmi, quos et ipsi legunt et habent in Litterarum auctoritate sanctarum, ut in eorum titulis scriptum sit, Pro iis quae immutabuntur; textus vero eorumdem psalmorum praedicat Christum: nisi quia eorum mutatio per illum futura praedicta est, per quem apparet impleta? ut populus Dei, qui nunc est populus christianus, jam non cogatur observare quae propheticis temporibus observabantur: non quia damnata, sed quia mutata sunt; non ut res ipsae quae significabantur perirent, sed ut rerum signa suis quaeque temporibus convenirent.

CAPUT IV.

5. Christus in Psalmo quadragesimo quarto praenuntiatus. Denique in psalmo quadragesimo quarto (nam ipse primus est eorum qui hujusmodi titulum praeferunt, Pro iis quae immutabuntur: ubi etiam legitur, Canticum pro dilecto ) apertissime Christus ostenditur: Speciosus forma prae filiis hominum. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse aequalis Deo. Ibi ei dicitur, Accingere gladium tuum juxta femur: quod in carne esset hominibus locuturus. Per gladium quippe sermo, per femur caro significatur: quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; ut ille per divinitatem speciosus forma prae filiis hominum, etiam illud fieret per infirmitatem, quod de illo alius propheta, Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem; sed vultus ejus abjectus, et deformis positio ejus (Isai. LIII, 2). Nam in eodem psalmo, quod non tantum homo, sed etiam Deus sit Christus, apertissime ostenditur, cum subditur: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga aequitatis virga regni tui. Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis. Ab unctione quippe, quo graece χρίσμα dicitur, Christus est appellatus: ipse est Deus unctus a Deo, qui et ipsam cum caeteris sacramentis carnalem in spiritualem mutavit unctionem. Ibi ei de Ecclesia dicitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Ubi significatur linguarum varietas in omnibus gentibus: quarum tamen una et simplex fides est intus: Omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus. Quam Psalmus alloquitur dicens, Audi, filia, et vide: audi promissum, vide completum. Et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Sic nova implentur, sic vetera commutantur. Quoniam concupivit rex speciem tuam. Speciem quam fecit ipse per se, non invenit in te. Quomodo enim speciosa esses ejus oculis, quando eras tuis foedata peccatis? Ne tamen spem tuam arbitreris ponendam in homine, sequitur et dicit, Quoniam ipse est Dominus, Deus tuus. Ne formam servi spernas, ne potentis infirmitatem excelsique humilitatem derideas, ipse est Deus tuus. In eo quod parvus apparet, magnus latet; in umbra mortis sol justitiae, in contumelia crucis Dominus gloriae. Quamvis eum persecutores necent, infideles negent; ipse est Dominus Deus tuus: per cujus corpus immutantur, quae antea per umbras figurabantur. CAPUT V. 6. Titulo Psalmi sexagesimi octavi qui de Christi passione scriptus est, etiam mutatio praedicitur. Psalmus quoque sexagesimus octavus habet in titulo: Pro iis quae commutabuntur. Et cantatur ibi passio Domini nostri Jesu Christi, transfigurantis in se quasdam etiam voces membrorum, hoc est fidelium suorum. Non enim ipse ulla delicta habuit, sed nostra portavit: unde dicit, Et delicta mea a te non sunt abscondita. Ibi scriptum est et praenuntiatum, quod in Evangelio legimus factum (Matth. XXVII, 34, 48): Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Per hunc ergo immutata sunt vetera, quae titulus Psalmi praedixerat immutanda. Quod Judaei legentes et non intelligentes, aliquid se dicere existimant, cum requirunt a nobis quomodo accipiamus auctoritatem Legis et Prophetarum, cum sacramenta non observemus quae ibi praecepta sunt. Non observamus, quia mutata sunt: mutata sunt autem, quia mutanda praenuntiata sunt; et in eum credimus, cujus revelatione mutata sunt. Non ergo observamus sacramenta quae ibi praecepta sunt, quia intelligimus quae ibi praedicta sunt, et tenemus quae ibi promissa sunt. Isti autem qui haec nobis objiciunt, adhuc amari sunt ex parentibus suis, qui dederunt in escam Domino fel, et adhuc veteres ex aceto quod ei potandum obtulerunt: et ideo non intelligunt, quia in eis impletur quod sequitur, Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam, et retributionem et scandalum. Ipsi enim fellei et acidi facti sunt, felleas et acidas escas pani vivo ministrando. Quomodo enim haec videant, de quibus ibi praedictum est, Excaecentur oculi eorum, ne videant? et quomodo sint recti, ut sursum cor habeant, de quibus praedictum est, Et dorsum eorum semper incurva? Nec de omnibus haec dicta sunt: imo vero de omnibus ad quos pertinent quae praedicta sunt. Ad eos enim qui vel tunc ex illis crediderunt in Christum, vel nunc usque credunt, vel deinceps usque in finem saeculi credituri sunt, ista non pertinent, ad verum Israel scilicet, qui videbit Dominum facie ad faciem. Neque enim omnes qui ex Israel sunt, hi Israel sunt: neque qui sunt semen Abraham, omnes filii sunt; sed in Isaac, inquit, vocabitur tibi semen: hoc est, non ii qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. IX, 6-8). Sed hi pertinent ad spiritualem Sion et civitates Judae, id est, Ecclesias: de quibus Apostolus dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo (Galat. I, 22). Quoniam, sicut in eodem psalmo paulo post ponitur, Deus salvam faciet Sion, et aedificabuntur civitates Judae. Et inhabitabunt eam, et haereditate acquirent eam. Et semen servorum ejus possidebunt eam, et qui diligunt nomen ejus, inhabitabunt in ea. Sed cum haec audiunt Judaei, carnaliter accipiunt, et terrenam Jerusalem cogitant, quae servit cum filiis suis: non matrem nostram aeternam in coelis (Id. IV, 25, 26). CAPUT VI. 7. Titulus quoque Psalmi septuagesimi noni praenuntiat mutationem. Mutationis faciendae testimonia contra Judaeos apertiora. Item psalmus septuagesimus nonus simili titulo praenotatur: Pro iis quae immutabuntur. In quo psalmo inter caetera scriptum est, Respice de coelo, et vide, et visita vineam istam: et perfice eam quam plantavit dextera tua; et super Filium hominis, quem confirmasti tibi. Ipsa est enim vinea de qua dicitur: Vineam ex Aegypto transtulisti. Non enim Christus aliam plantavit; sed ipsam, veniendo, in melius commutavit. Sic et in Evangelio legitur: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis (Matth. XXI, 41). Non enim ait, Eradicabit, aliamque plantabit; sed, eamdem ipsam locabit aliis agricolis. Eadem namque est sanctorum societate civitas Dei et congregatio filiorum promissionis, mortalium decessione ac successione complenda, atque in fine saeculi simul in omnibus immortalitatem debitam receptura: quae alio modo in alio psalmo per olivam fructiferam significatur, et dicit, Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum, Et in saeculum saeculi (Psal. LI, 10). Neque quia fracti sunt infideles et superbi, ac per hoc infructuosi rami, ut insereretur oleaster Gentium, ideo perire potuit radix Patriarcharum et Prophetarum. Quia etsi fuerit, inquit Isaias, numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22): sed per eum de quo dicitur, et super Filium hominis, quem confirmasti tibi; et de quo repetitur, Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super Filium hominis, quem confirmasti tibi. Et non discedimus a te. Per hunc filium hominis, id est Christum Jesum, et de suis reliquis, hoc est Apostolis, et aliis multis, qui ex Israelitis in Christum Deum crediderunt, accedente plenitudine Gentium, vinea sancta perficitur: et in remotione veterum, atque institutione novorum sacramentorum titulus ejus psalmi, Pro his quae commutabuntur, impletur. 8. Apertioribus itaque testimoniis cum eis agendum est, quae sive consentiant, sive dissentiant, tamen sentiant. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo super domum Jacob testamentum novum, non secundum testamentum quod constitui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 31, 32). Ista certe praedicta mutatio, non per Psalmorum titulos intelligentibus paucis significatur, sed manifesto praeconio propheticae vocis exprimitur. Aperte promissum est testamentum novum, non secundum testamentum quod factum est ad populum, quando eductus est de Aegypto. Cum ergo in illo veteri testamento praecepta sint ista, quae nos ad novum pertinentes observare non cogimur, cur non Judaei se potius in vetustate supervacanea remansisse cognoscunt, quam nobis nova promissa tenentibus; quod vetera non observemus, objiciunt? Quoniam ergo, sicut scriptum est in Cantico canticorum, Aspiravit dies, removeantur umbrae (Cant. II, 17); spiritualis significatio jam lucescat, carnalis celebratio jam quiescat. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum: utique omnem terram ad testamentum novum, cui dicitur in alio psalmo, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. Non ergo sicut antea ex monte Sina locutus est uni populo, quem vocavit ex Aegypto Deus deorum; sed sic locutus est, ut vocaret terram a solis ortu usque ad occasum. Quam si Judaeus vellet intelligere locutionem, audiret hanc vocationem, et in eis esset quibus in eodem psalmo dicitur, Audi, populus meus, et loquar tibi, Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. Non super sacrificia tua arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo semper. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: quoniam meae sunt omnes bestiae silvae, pecora in montibus et boves; cognovi omnia volatilia coeli, et species agri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo preces tuas. Et invoca me in die tribulationis, et eruam te, et glorificabis me. Certe et hic sacrificiorum veterum aperta mutatio est. Illa enim Deus accepturum se non fore praedixit, cultoribus suis sacrificium laudis indixit: et hoc non quod a nobis tanquam indigens expetat laudem, sed ut in ea nobis consulat ad salutem. Nam eumdem psalmum ita conclusit: Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi via est, ubi ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX). Quid vero est salutare Dei, nisi Filius Dei, Salvator mundi; dies Filius ex die Patre, hoc est lumen ex lumine, cujus adventus revelavit testamentum novum? Unde etiam ubi dicitur, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomen ejus; statim evangelizandus ipse monstratur, atque additur, Bene nuntiate diem ex die salutare ejus (Psal. XCV 1, 2). Ipse igitur sacerdos et victima sacrificium laudis implevit, malorum operum tribuens indulgentiam, et bene operandi largiens gratiam. Ad hoc enim Domino sacrificium laudis ab ejus cultoribus immolatur, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). CAPUT VII. 9. Judaei prophetias quasdam pro se non recte interpretantes. Quae magis in Judaeos quadrant Prophetarum voces. Sed hoc Judaei cum audiunt, erecta cervice respondent: Nos sumus; de nobis hoc dictum est, nobis hoc dictum est. Nos enim sumus Israel populus Dei: nos in verbis dicentis agnoscimus, Audi, populus meus, et loquar tibi, Israel, et testificabor tibi. Quid sumus ad ista dicturi? Novimus quidem Israel spiritualem, de quo dicit Apostolus, Et quicumque hanc regulam sequuntur, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei (Galat. VI, 16): istum autem Israel scimus esse carnalem, de quo idem dicit, Videte Israel secundum carnem (I Cor. X, 18). Sed ista isti non capiunt, et eo se ipsos carnales esse convincunt. Quos paululum quasi praesentes alloqui libet: Itane vos ad eum populum pertinetis, quem vocavit Deus deorum a solis ortu usque ad occasum? Nonne vos ex Aegypto in terram Chanaan translati estis? non illuc vocati a solis ortu usque ad occasum, sed inde dispersi in solis ortum et in occasum. Nonne vos ad ejus inimicos potius pertinetis, qui dicit in psalmo, Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliviscantur legis tuae: disperge illos in virtute tua (Psal. LVIII, 12)? Unde non obliviscentes legem Dei, sed eamdem circumferentes, Gentibus ad testimonium, vobis ad opprobrium, nescientes eam populo ministratis, qui vocatus est a solis ortu usque ad occasum. An vero negabitis? et ea quae tanta auctoritate praedicta, tanta manifestatione completa sunt, aut majore caecitate non intuemini, aut mirabili impudentia non fatemini? Quid ergo ad illud responsuri estis, quod Isaias propheta proclamat: Erit in novissimis temporibus manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine montium, et exaltabitur super colles; et venient ad eum universae gentes, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob, et annuntiabit nobis viam salutis, et ingrediemur in eam; ex Sion enim lex prodiet, et verbum Domini ex Jerusalem (Isai. II, 2 et 3)? An et hic dicturi estis, Nos sumus; quoniam audistis domum Jacob et Sion et Jerusalem? Quasi nos negemus de semine Jacob esse Christum Dominum secundum carnem, qui significatus est vocabulo montis parati super cacumen montium, quod omnes celsitudines ejus celsitudo transcendit: aut negemus Apostolos et illas Ecclesias Judaeae, quae post Christi resurrectionem in eum continuo crediderunt, ad domum Jacob pertinere: aut vero alius intelligendus sit spiritualiter Jacob, quam ipse populus christianus; qui cum sit minor natu, quam populus Judaeorum, tamen eum crescendo superat, et subdit: ut impleatur quod de duobus illis fratribus in figura praedictum est, Et major serviet minori (Gen. XXV, 23). Sion autem et Jerusalem quamvis spiritualiter intelligatur Ecclesia, magis tamen adversus istos idoneum testimonium est, quia ex isto loco, ubi Christum crucifixerunt, et lex et verbum Domini processit ad Gentes. Lex enim quae illis per Moysen data est, de qua superbius extolluntur, et de qua melius convincuntur, non intelligitur prodisse de Sion et Jerusalem, sed de monte Sina. Ad terram quippe promissionis, ubi est Sion, quae appellatur etiam Jerusalem, post quadraginta annos cum ipsa Lege venerunt: non autem ibi eam vel inde acceperunt. Evangelium vero Christi, et Lex fidei, quod certum est, inde processit. Sicut etiam ipse Dominus, posteaquam resurrexit, loquens discipulis suis, et ostendens praedicta divinorum eloquiorum in se esse completa: Quoniam sic scriptum est, inquit, et sic oportuit Christum pati, et resurgere a mortuis die tertio, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Ecce quod prophetavit Isaias dicens: Ex Sion enim lex prodiet, et verbum Domini ex Jerusalem. Ibi enim veniens desuper secundum Domini promissionem Spiritus sanctus, eos quos tunc una domus continebat, implevit, et loqui linguis omnium gentium fecit (Act. II, 1-6): et inde exierunt praedicare Evangelium in notitiam omnium gentium. Sicut enim Lex illa, quae processit de monte Sina, quinquagesimo die post celebratum Pascha conscripta est digito Dei, quo significatur Spiritus sanctus: ita Lex ista, quae processit de Sion et Jerusalem, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis sanctorum Evangelistarum scripta est per Spiritum sanctum, quinquagesimo die post verum Pascha passionis et resurrectionis Domini Christi; quo die Spiritus sanctus est missus, qui fuerat ante promissus. 10. Ite nunc, o Israelitae secundum carnem, non secundum spiritum; ite nunc, et adhuc contradicite apertissimae veritati: et cum auditis, Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob; dicite, Nos sumus; ut caeci offendatis in montem, ubi collisa facie pejus perdatis frontem. Si vere vultis dicere, Nos sumus; ibi hoc dicite, ubi auditis, Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem (Isai. LIII, 8). De Christo enim dictum est, quem vos in parentibus vestris duxistis ad mortem; qui sicut ovis ad immolandum ductus est, ut Pascha, quod nescientes celebratis, nescientes saeviendo impleretis. Si vere vultis dicere, Nos sumus; tunc dicite, quando auditis, Incrassa cor populi hujus, et aures eorum oppila, et oculos eorum grava (Id. VI, 10). Tunc dicite, Nos, sumus; quando auditis, Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem (Id. LXV, 2). Tunc dicite, Nos sumus; quando auditis, Excaecentur oculi eorum ne videant, et dorsa eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24). In his atque hujusmodi propheticis vocibus dicite, Nos sumus; ubi sine ulla dubitatione vos estis: sed sic caeci estis, ut esse vos dicatis ubi non estis, et non vos agnoscatis ubi estis. CAPUT VIII. 11. Judaeorum a Deo dimissio per Isaiam praenuntiata. Sed in haec manifestiora quae dicturus sum, paulisper attendite. Certe cum auditis in bono Israel, dicitis, Nos sumus; et cum auditis in bono Jacob, dicitis, Nos sumus. Et cum a vobis causa requiritur, respondetis, Quoniam Jacob ipse est et Israel, ex quo patriarcha propagati sumus, unde merito patris nostri appellatione censemur. Non ergo vos alto et gravi somno dormientes, ad spiritualia quae non capitis excitamus; neque nunc quomodo spiritualiter accipienda sint ista vocabula, vobis in auditu et visu spirituali surdis et caecis persuadere conamur. Nempe sicut vos fatemini, et lectio libri Geneseos manifeste declarat, unus homo erat Jacob et Israel (Gen. XXXII, 28); et unde gloriamini, ipsa est domus Jacob, quae domus est Israel. Quid ergo est, quod idem ipse propheta, cum praenuntiasset montem futurum paratum in cacumine montium, ad quem venturae essent universae gentes; quia non de monte Sina uni genti, sed de Sion et Jerusalem lex et verbum Domini processurum esset omnibus gentibus; quod manifestissime in Christo et Christianis videmus impletum: paulo post dicit, Et nunc tu, domus Jacob, venite, ambulemus in luce Domini? Hic profecto dicetis, ut soletis, Nos sumus; sed quod sequitur, paulisper attendite, ut cum dixeritis quod vultis, etiam quod non vultis audiatis. Nam Propheta conjungit et dicit, Dimisit enim plebem suam, domum Israel (Isai. II, 5, 6). Hic dicite, Nos sumus; hic vos agnoscite, et nobis quia ista commemoravimus, ignoscite. Si enim libenter auditis, ad vestrum dicuntur alloquium; si vero indignanter auditis, ad vestrum dicuntur opprobrium. Dicantur tamen oportet, sive volentibus, sive nolentibus vobis. Ecce, non ego, sed propheta quem legitis, per quem Deum locutum non potestis negare, quem de auctoritate divinarum Scripturarum non potestis auferre, quemadmodum illi Dominus imperavit, exclamat vehementer, et sicut tuba exaltat vocem suam (Isai. LVIII, 1), vosque increpat, dicens: Et nunc tu, domus Jacob, venite, ambulemus in luce Domini. Occidistis Christum in parentibus vestris. Tamdiu non credidistis, et contradixistis: sed nondum peristis, quia nondum de corpore existis; et nunc habetis spatium poenitendi, et nunc venite. Olim quidem debuistis, sed et nunc venite: nondum finiti sunt dies, cui nondum venit ultimus dies. Aut si vos tanquam domum Jacob Prophetam secutos, jam in luce Domini creditis ambulare, domum Israel quam dimisit ostendite. Nos enim utrosque monstramus, et quos ex illa domo vocando discreverit, et quos illic remanentes dimiserit. Vocavit enim inde non solum Apostolos, sed etiam post Christi resurrectionem populum magnum; unde superius jam diximus: dimisit autem illos, quos etiam vos non credendo imitamini; et vos ipsos, qui eos imitando in eadem pernicie demoramini. Aut si vos estis quos inde vocavit, ubi sunt quos dimisit? Non enim potestis dicere, quod nescio quam aliam gentem dimiserit; cum Propheta clamet: Dimisit enim plebem suam, domum Israel. Ecce quod estis, non quod vos esse jactatis. Dimisit enim et vineam, de qua exspectavit ut faceret uvas, fecit autem spinas; et mandavit nubibus suis ne pluerent super eam imbrem. Sed etiam inde eos vocavit, quibus dicit: Judicate inter me et vineam meam (Id. V, 2-6). De quibus et Dominus ait: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices erunt vestri (Matth. XII, 27). Quibus hoc promittens: Sedebitis, inquit, super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Id. XIX, 28). Sedebit itaque domus Jacob, quae in luce Domini vocata ambulavit, judicare domum Israel, hoc est, plebem ipsius quam dimisit. Quomodo enim juxta eumdem prophetam, Lapis quem reprobaverunt oedificantes, hic factus est in caput anguli (Isai XXVIII, 16, et Psal. CXVII, 22); nisi quod ex circumcisione et praeputio populi tanquam parietes de diverso venientes, in angulo sibimet tanquam in pacis osculo copulantur? Unde dicit Apostolus: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Qui ergo ex domo Jacob sive Israel vocantem secuti sunt, ipsi sunt lapidi angulari cohaerentes, et in Domini luce ambulantes: quos vero ibi dimisit, ipsi sunt ruinam aedificantes, et angularem lapidem reprobantes. CAPUT IX. 12. Dimissio Judaeorum clarius praedicta per Malachiam. Sacrificium Christianorum ubique in terra et in coelo offertur. Postremo si haec verba prophetica secundum cor vestrum in alium sensum detorquere conamini, o Judaei, contra salutem vestram resistentes Filio Dei; si haec, inquam, verba sic vultis accipere, ut eadem sit plebs et domus Jacob vel Israel, et vocata et dimissa; non in aliis vocata, in aliis dimissa, sed universa propterea vocata, ut ambularet in luce Domini; quoniam propterea erat dimissa, quod non ambulabat in luce Domini; aut certe sic in aliis vocata, in aliis dimissa, ut nulla facta separatione mensae Dominicae, ad Christi sacrificium pertinente, sub eisdem veteribus sacramentis essent utrique, et ii scilicet qui in luce Domini ambulantes ejus praecepta servarunt, et ii qui justitiam respuentes ab eo deseri meruerunt: si haec ergo sic intelligere vultis, quid dicturi estis, et quomodo alium prophetam intellecturi, qui vobis omnino hanc amputat vocem, tanta manifestatione clamantem, Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, et sacrificium non accipiam de manibus vestris. Quia ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarum factum est in gentibus; et in omni loco sacrificium offertur nomini meo, sacrificium mundum: quoniam magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens (Malach. I, 10, 11). Qua tandem voce tantae rerum evidentiae reclamatis? Quid vos amplius nimis impudenter extollitis, ut graviore ruina miserabilius pereatis? Non est mihi voluntas in vobis, dicit, non quicumque, sed Dominus omnipotens. Quid tantum de Abrahae semine gloriamini, qui ubicumque auditis Jacob aut Israel, aut domum Jacob vel domum Israel, cum aliqua laude dici, contenditis hoc non potuisse dici, nisi de vobis? cum Dominus omnipotens dicat, Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non accipiam de manibus vestris. Certe hic negare non potestis, non solum illum non accipere sacrificium de manibus vestris, sed nec vos illi offerre manibus vestris. Locus enim unus est lege Domini constitutus, ubi manibus vestris sacrificia jussit offerri, praeter quem locum omnino prohibuit. Hunc ergo locum quoniam pro vestris meritis amisistis, etiam sacrificium quod ibi tantum licebat offerri, in locis offerre aliis non audetis. Ecce omnino impletum est quod ait Propheta, Et sacrificium non accipiam de manibus vestris. Nam si in terrena Jerusalem maneret vobis templum et altare, possetis dicere in eis hoc esse completum, quorum iniquorum inter vos constitutorum sacrificia Dominus non acceptat; aliorum vero ex vobis atque in vobis acceptare sacrificia, qui Dei praecepta custodiunt. Hoc non est cur possit dici, ubi nullus omnino vestrum est, qui secundum Legem, quae de monte Sina processit, manibus suis sacrificium possit offerre. Neque hoc ita praedictum et impletum est, ut vos prophetica sententia respondere permittat, Quia manibus non offerimus carnem, sed corde et ore offerimus laudem, secundum illud in Psalmo: Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14). Etiam hinc contradicit vobis, qui dicit, Non est mihi voluntas in vobis. 13. Deinde ne existimetis, non offerentibus vobis, nec illo accipiente de manibus vestris, Deo sacrificium non offerri; quo quidem ille non eget, qui bonorum nostrorum nullius indiget: tamen quia sine sacrificio non est, quod non illi, sed nobis utile est, adjungit et dicit, Quia ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarum est factum in gentibus; et in omni loco sacrificium offertur nomini meo, sacrificium mundum: quoniam magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens. Quid ad haec respondetis? Aperite oculos tandem aliquando, et videte, ab oriente sole usque in occidentem, non in uno, sicut vobis fuerat constitutum, sed in omni loco offerri sacrificium Christianorum; non cuilibet deo, sed ei qui ista praedixit, Deo Israel. Unde et alibi dicit Ecclesiae suae: Et qui eruit te, ipse Deus Israel, universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 5). Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos habere vitam aeternam (Joan. V, 39). Et profecto haberetis, si Christum in eis intelligeretis, et teneretis. Sed perscrutamini eas: ipsae testimonium perhibent de hoc sacrificio mundo, quod offertur Deo Israel; non ab una gente vestra, de cujus manibus non se accepturum praedixit; sed ab omnibus gentibus, quae dicunt, Venite, ascendamus in montem Domini (Isai. II, 3). Nec in uno loco, sicut vobis praeceptum erat in terrena Jerusalem; sed in omni loco, usque in ipsam Jerusalem. Nec secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedec. Christo enim dictum est, et de Christo tanto ante praedictum est, Juravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Psal. CIX, 4). Quid est, Juravit Dominus; nisi, inconcussa veritate firmavit? et quid est, non poenitebit eum, nisi, hoc sacerdotium nulla omnino ratione mutabit? Neque enim sicut hominem, poenitet Deum: sed Dei dicitur poenitentia, quamvis ab illo institutae, rei cujusque mutatio, quae credebatur esse mansura. Proinde cum dicit, Non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec; satis ostendit eum poenituisse, hoc est, eum mutare voluisse sacerdotium quod constituerat secundum ordinem Aaron: sicut de utroque videmus impletum. Nam et Aaron sacerdotium jam nullum est in aliquo templo, et Christi sacerdotium in aeternum perseverat in coelo. 14. Ad hanc ergo lucem Domini vocat vos Propheta, cum dicit, Et nunc tu, domus Jacob, venite, ambulemus in luce Domini. Tu, domus Jacob, quam vocavit et elegit; non Tu, quam dimisit. Dimisit enim plebem suam, domum Israel. (Isai, II, 5, 6). Quicumque inde venire vultis, ad hanc pertinebitis, quam vocavit; illa carebitis, quam dimisit. Lux quippe Domini, in qua ambulant gentes, illa est de qua idem propheta dicit, Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque in fines terrae (Id. XLIX, 6). Cui hoc dictum est, nisi Christo? de quo impletum est, nisi de Christo? Non est ista lux in vobis, de quibus identidem dictum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant; et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem (Rom. XI, 8). Non est, inquam, in vobis haec lux: ideo nimia caecitate lapidem reprobatis, qui factus est in caput anguli. Ergo, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Quid est, Accedite; nisi, credite? Quo enim eatis, ut ad eum accedatis; cum ille sit lapis de quo Daniel propheta dicit, quod crescendo tam magnus mons factus sit, ut impleret universam faciem terrae (Dan. II, 35)? Sic enim et gentes quae dicunt, Venite, ascendamus in montem Domini, nusquam terrarum pergere et pervenire contendunt. Ubi sunt, ibi ascendunt: quia in omni loco sacrificium offertur secundum ordinem Melchisedec. Et sicut alius propheta dicit, Exterminat Deus omnes deos gentium terrae, et adorant eum unusquisque de loco suo (Sophon. II, 11). Cum ergo vobis dicitur, Accedite ad eum: non vobis dicitur, Naves aut jumenta praeparate, et vestris victimis onerate, et de tam longinquo pergite ad locum ubi Deus sacrificia vestrae devotionis acceptet; sed, Accedite ad eum qui in vestris auribus praedicatur, accedite ad eum qui ante oculos vestros glorificatur. Ambulando non laborabitis: ibi enim acceditis, ubi creditis. CAPUT X. 15. Qua charitate invitandi Judaei ad fidem. Haec, charissimi, sive gratanter, sive indignanter audiant Judaei, nos tamen ubi possumus, cum eorum dilectione praedicemus. Nec superbe gloriemur adversus ramos fractos: sed potius cogitemus cujus gratia, et quanta misericordia, et in qua radice inserti sumus; ut non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Beda seu Florus, ad Rom. XI), non eis cum praesumptione insultando, sed cum tremore exsultando dicamus (Psal. II, 11), Venite, ambulemus in luce Domini, quoniam magnum nomen ejus in gentibus. Si enim audierint et obaudierint, erunt inter eos quibus dictum est: Accedite ad eum, et illuminamini (Rom. XI); et vultus vestri non erubescent. Si autem audiunt et non obaudiunt, vident et invident, inter eos sunt de quibus dictum est: Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis frendet, et tabescet (Psal. CXI, 10). Ego autem, dicit Ecclesia Christo, velut oliva fructifera in domo Domini, speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi (Psal. LI, 10).