Jump to content

Aeneis/Liber IV

E Wikisource
Liber IV
inter 29 et 19 a.Ch.n.

 Liber III Liber V 


At rēgīna grauī iamdūdum saucia cūrā
uulnus alit uēnīs et caecō carpitur ignī.
Multa uirī uirtūs animō multusque recursat
gentis honōs: haerent īnfīxī pectore uultūs
uerbaque nec placidam membrīs dat cūra quiētem.  5
Postera Phoebēā lustrābat lampade terrās
ūmentemque Aurōra polō dīmōuerat umbram,
cum sīc ūnanimam adloquitur male sāna sorōrem:
'Anna soror, quae mē suspēnsam īnsomnia terrent!
Quis nouus hic nostrīs successit sēdibus hospes,  10
quem sēsē ōre ferēns, quam fortī pectore et armīs!
Crēdō equidem, nec uāna fidēs, genus esse deōrum.
Dēgenerēs animōs timor arguit. Heu, quibus ille
iactātus fātīs! Quae bella exhausta canēbat!
Sī mihi nōn animō fīxum immōtumque sedēret  15
nē cui mē uinclō uellem sociāre iugālī,
postquam prīmus amor dēceptam morte fefellit;
sī nōn pertaesum thalamī taedaeque fuisset,
huic ūnī forsan potuī succumbere culpae.
Anna, fatēbor enim, miserī post fāta Sychaeī  20
coniugis et sparsōs frāternā caede penātīs
sōlus hic īnflexit sēnsūs animumque labantem
impulit. Agnōscō ueteris uestīgia flammae.
Sed mihi uel tellūs optem prius īma dehīscat
uel pater omnipotēns adigat mē fulmine ad umbrās,  25
pallentīs umbrās Erebō noctemque profundam,
ante, pudor, quam tē uiolō aut tua iūra resoluō.
Ille meōs, prīmus quī mē sibi iūnxit, amōrēs
abstulit; ille habeat sēcum seruetque sepulcrō.'
Sīc effāta sinum lacrimīs implēuit obortīs.  30

Anna refert: 'Ō lūce magis dīlēcta sorōrī,
sōlane perpetuā maerēns carpēre iuuentā
nec dulcīs nātōs Veneris nec praemia nōris?
Id cinerem aut Mānīs crēdīs cūrāre sepultōs?
Estō: aegram nūllī quondam flexēre marītī,  35
nōn Libyae, nōn ante Tyrō; dēspectus Iarbās
ductōrēsque aliī, quōs Āfrica terra triumphīs
dīues alit: placitōne etiam pugnābis amōrī?
Nec uenit in mentem quōrum cōnsēderis aruīs?
Hinc Gaetūlae urbēs, genus īnsuperābile bellō,  40
et Numidae īnfrēnī cingunt et inhospita Syrtis;
hinc dēserta sitī regiō lātēque furentēs
Barcaeī. Quid bella Tyrō surgentia dīcam
germānīque minās?
Dīs equidem auspicibus reor et Iūnōne secundā  45
hunc cursum Īliacās uentō tenuisse carīnās.
Quam tū urbem, soror, hanc cernēs, quae surgere regnā
coniugiō tālī! Teucrum comitantibus armīs
Pūnica sē quantīs attollet glōria rēbus!
Tū modo posce deōs ueniam, sacrīsque litātīs  50
indulgē hospitiō causāsque innecte morandī,
dum pelagō dēsaeuit hiems et aquōsus Ŏrīōn,
quassātaeque ratēs, dum nōn tractābile caelum.'

Hīs dictīs impēnsō animum flammāuit amōre
spemque dedit dubiae mentī soluitque pudōrem.  55
Prīncipiō dēlūbra adeunt pācemque per ārās
exquīrunt; mactant lēctās dē mōre bidentīs
lēgiferae Cererī Phoebōque patrīque Lyaeō,
Iūnōnī ante omnīs, cui uincla iugālia cūrae.
Ipsa tenēns dextrā pateram pulcherrima Dīdō  60
candentis uaccae media inter cornua fundit,
aut ante ōra deum pinguīs spatiātur ad ārās,
īnstauratque diem dōnīs, pecudumque reclūsīs
pectoribus inhiāns spīrantia cōnsulit exta.
Heu, uātum ignārae mentēs! Quid uōta furentem,  65
quid dēlūbra iuuant? Ēst mollīs flamma medullās
intereā et tacitum uīuit sub pectore uulnus.
Ūritur īnfēlīx Dīdō tōtāque uagātur
urbe furēns, quālis coniectā cerua sagittā,
quam procul incautam nemora inter Crēsia fīxit  70
pāstor agēns tēlīs līquitque uolātile ferrum
nescius: illa fugā siluās saltūsque peragrat
Dictaeōs; haeret laterī lētālis harundō.
Nunc media Aenēān sēcum per moenia dūcit
Sīdoniāsque ostentat opēs urbemque parātam,  75
incipit effārī mediāque in uōce resistit;
nunc eadem lābente diē conuīuia quaerit,
Īliacōsque iterum dēmēns audīre labōrēs
exposcit pendetque iterum narrantis ab ōre.
Post ubi dīgressī, lūmenque obscūra uicissim  80
lūna premit suādentque cadentia sīdera somnōs,
sōla domō maeret uacuā strātīsque relictīs
incubat. Illum absēns absentem auditque uidetque,
aut gremiō Ascanium genitōris imāgine capta
dētinet, īnfandum sī fallere possit amōrem?  85
Nōn coeptae adsurgunt turrēs, nōn arma iuuentūs
exercet portūsue aut prōpugnācula bellō
tūta parant: pendent opera interrupta minaeque
mūrōrum ingentēs aequātaque māchina caelō.

Quam simul ac tālī persēnsit peste tenērī  90
cāra Iouis coniūnx nec fāmam obstāre furōrī,
tālibus adgreditur Venerem Sāturnia dictīs:
'Ēgregiam uērō laudem et spolia ampla refertis
tūque puerque tuus (magnum et memorābile nōmen),
ūna dolō dīuum sī fēmina uicta duōrum est.  95
Nec mē adeō fallit ueritam tē moenia nostra
suspectās habuisse domōs Karthāginis altae.
Sed quis erit modus, aut quō nunc certāmine tantō?
Quīn potius pācem aeternam pactōsque hymenaeōs
exercēmus? Habēs tōtā quod mente petīstī:  100
ārdet amāns Dīdō trāxitque per ossa furōrem.
Commūnem hunc ergō populum paribusque regāmus
auspiciīs; liceat Phrygiō seruīre marītō
dōtālīsque tuae Tyriōs permittere dextrae.'

Ollī (sēnsit enim simulātā mente locūtam,  105
quō rēgnum Italiae Libycās āuerteret ōrās)
sīc contrā est ingressa Venus: 'Quis tālia dēmēns
abnuat aut tēcum mālit contendere bellō?
Sī modo quod memorās factum fortūna sequātur.
Sed fātīs incerta feror, sī Iuppiter ūnam  110
esse uelit Tyriīs urbem Trōiāque profectīs,
miscērīue probet populōs aut foedera iungī.
Tū coniūnx, tibi fās animum temptāre precandō.
Perge, sequar.' Tum sīc excēpit rēgia Iūnō:
'Mēcum erit iste labor. Nunc quā ratiōne quod īnstat  115
cōnfierī possit, paucīs (aduerte) docēbō.
Uēnātum Aenēās ūnāque miserrima Dīdō
in nemus īre parant, ubi prīmōs crāstinus ortus
extulerit Tītān radiīsque retēxerit orbem.
Hīs ego nigrantem commixtā grandine nimbum,  120
dum trepidant ālae saltūsque indāgine cingunt,
dēsuper īnfundam et tonitrū caelum omne ciēbō.
Diffugient comitēs et nocte tegentur opācā:
spēluncam Dīdō dux et Trōiānus eandem
dēuenient. Aderō et, tua sī mihi certa uoluntās,  125
cōnubiō iungam stabilī propriamque dicābō.
Hic hymenaeus erit.' Nōn aduersāta petentī
adnuit atque dolīs rīsit Cytherēa repertīs.

Ōceanum intereā surgēns Aurōra relīquit.
It portīs iubare exortō dēlēcta iuuentūs,  130
rētia rāra, plagae, lātō uēnābula ferrō,
Massȳlīque ruunt equitēs et odōra canum uīs.
Rēgīnam thalamō cūnctantem ad līmina prīmī
Poenōrum exspectant, ostrōque īnsignis et aurō
stat sonipēs ac frēna ferōx spūmantia mandit.  135
Tandem prōgreditur magnā stīpante cateruā
Sīdoniam pictō chlamydem circumdata limbō;
cui pharetra ex aurō, crīnēs nōdantur in aurum,
aurea purpuream subnectit fībula uestem.
Nec nōn et Phrygiī comitēs et laetus Iūlūs  140
incēdunt. Ipse ante aliōs pulcherrimus omnīs
īnfert sē socium Aenēās atque agmina iungit.
Quālis ubi hībernam Lyciam Xanthīque fluenta
dēserit ac Dēlum māternam inuīsit Apollō
īnstauratque chorōs, mixtīque altāria circum  145
Crētesque Dryopesque fremunt pictīque Agathyrsī;
ipse iugīs Cynthī graditur mollīque fluentem
fronde premit crīnem fingēns atque implicat aurō,
tēla sonant umerīs: haud illō sēgnior ībat
Aenēās, tantum ēgregiō dēcus ēnitet ōre.  150
Postquam altōs uentum in montīs atque inuia lustra,
ecce ferae saxī dēiectae uertice caprae
dēcurrēre iugīs; aliā dē parte patentīs
trānsmittunt cursū campōs atque agmina ceruī
puluerulenta fugā glomerant montīsque relinquunt.  155
At puer Ascanius mediīs in uallibus ācrī
gaudet equō iamque hōs cursū, iam praeterit illōs,
spūmantemque darī pecorā inter inertia uōtīs
optat aprum, aut fuluum dēscendere monte leōnem.

Intereā magnō miscērī murmure caelum  160
incipit, īnsequitur commixtā grandine nimbus,
et Tyriī comitēs passim et Trōiāna iuuentūs
Dardaniusque nepōs Veneris dīuersa per agrōs
tēcta metū petiēre; ruunt dē montibus amnēs.
Spēluncam Dīdō dux et Trōiānus eandem  165
dēueniunt. Prīma et Tellūs et prōnuba Iūnō
dant signum; fulsēre ignēs et cōnscius aether
cōnubiīs summōque ululārunt uertice Nymphae.
Ille diēs prīmus lētī prīmusque malōrum
causa fuit; neque enim speciē fāmāue mouētur  170
nec iam fūrtīuum Dīdō meditātur amōrem:
coniugium uocat, hōc praetexit nōmine culpam.

Extemplō Libyae magnās it Fāma per urbēs,
Fāma, malum quā nōn aliud uēlōcius ūllum:
mōbilitāte uiget uīrīsque adquīrit eundō,  175
parua metū prīmō, mox sēsē attollit in aurās
ingrediturque solō et caput inter nūbila condit.
Illam Terra parēns īrā inrītāta deōrum
extrēmam, ut perhibent, Coeō Enceladōque sorōrem
prōgenuit pedibus celerem et pernīcibus ālīs,  180
mōnstrum horrendum, ingēns, cui quot sunt corpore plūmae,
tot uigilēs oculī subter (mīrābile dictū),
tot linguae, totidem ōra sonant, tot subrigit aurīs.
Nocte uolat caelī mediō terraeque per umbram
strīdēns, nec dulcī dēclīnat lūmina somnō;  185
lūce sedet cūstōs aut summī culmine tēctī
turribus aut altīs, et magnās territat urbēs,
tam fīctī prāuīque tenāx quam nūntia uērī.
Haec tum multiplicī populōs sermōne replēbat
gaudēns, et pariter facta atque īnfecta canēbat:  190
uēnisse Aenēān Trōiānō sanguine crētum,
cui sē pulchra uirō dignētur iungere Dīdō;
nunc hiemem inter sē luxū, quam longa, fouēre
rēgnōrum immemorēs turpīque cupīdine captōs.
Haec passim dea foeda uirum diffundit in ōra.  195
Prōtinus ad rēgem cursūs dētorquet Iarbān
incenditque animum dictīs atque aggerat īrās.

Hic Hammōne satus raptā Garamantide nymphā
templa Iouī centum lātīs immānia rēgnīs,
centum ārās posuit uigilemque sacrāuerat ignem,  200
excubiās dīuum aeternās, pecudumque cruōre
pingue solum et uariīs flōrentia līmina sertīs.
Isque āmēns animī et rūmōre accēnsus amārō
dīcitur ante ārās media inter nūmina dīuum
multa Iouem manibus supplex ōrāsse supīnīs:  205
'Iuppiter omnipotēns, cuī nunc Maurūsia pictīs
gēns epulāta torīs Lēnaeum lībat honōrem,
aspicis haec? An tē, genitor, cum fulmina torquēs
nēquīquam horrēmus, caecīque in nūbibus ignēs
terrificant animōs et inānia murmura miscent?  210
Fēmina, quae nostrīs errāns in fīnibus urbem
exiguam pretiō posuit, cui lītus arandum
cuique locī lēgēs dedimus, cōnūbia nostra
reppulit ac dominum Aenēān in rēgna recēpit.
Et nunc ille Paris cum sēmiuirō comitātū,  215
Maeoniā mentum mitrā crīnemque madentem
subnexus, raptō potitur: nōs mūnera templīs
quippe tuīs ferimus fāmamque fouēmus inānem.'

Tālibus ōrantem dictīs ārāsque tenentem
audiit Omnipotēns, oculōsque ad moenia torsit  220
rēgia et oblītōs fāmae meliōris amantīs.
Tum sīc Mercurium adloquitur ac tālia mandat:
'Uāde age, nāte, uocā Zephyrōs et lābere pennīs
Dardaniumque ducem, Tyriā Karthāgine quī nunc
exspectat fātīsque datās nōn respicit urbēs,  225
adloquere et celerīs dēfer mea dicta per aurās.
Nōn illum nōbis genetrīx pulcherrima tālem
prōmīsit Grāiumque ideō bis uindicat armīs;
sed fore quī grauidam imperiīs bellōque frementem
Italiam regeret, genus altō ā sanguine Teucrī  230
prōderet, ac tōtum sub lēgēs mitteret orbem.
Sī nūlla accendit tantārum glōria rērum
nec super ipse suā mōlītur laude labōrem,
Ascaniōne pater Rōmānās inuidet arcēs?
Quid struit? Aut quā spē īnīmīcā in gente morātur  235
nec prōlem Ausoniam et Lāuīnia respicit arua?
Nāuiget! Haec summa est, hic nostrī nūntius estō.'

Dīxerat. Ille patris magnī pārēre parābat
imperiō; et prīmum pedibus tālāria nectit
aurea, quae sublīmem ālīs sīue aequora sūpra  240
seu terram rapidō pariter cum flāmine portant.
Tum uirgam capit: hāc animās ille ēuocat Orcō
pallentīs, aliās sub Tartara trīstia mittit,
dat somnōs adimitque, et lūmina morte resignat.
Illā frētus agit uentōs et turbida trānat  245
nūbila. Iamque uolāns apicem et latera ardua cernit
Atlantis dūrī caelum quī uertice fulcit,
Atlantis, cinctum adsiduē cuī nūbibus ātrīs
pīniferum caput et uentō pulsātur et imbrī,
nix umerōs īnfūsa tegit, tum flūmina mentō  250
praecipitant senis, et glaciē riget horrida barba.
Hīc prīmum paribus nītēns Cyllēnius ālīs
cōnstitit; hinc tōtō praeceps sē corpore ad undās
mīsit auī similis, quae circum lītora, circum
piscōsōs scopulōs humilis uolat aequora iuxtā.  255
Haud aliter terrās inter caelumque uolābat
lītus harēnōsum ad Libyae, uentōsque secābat
māternō ueniēns ab auō Cyllēnia prōlēs.
Ut prīmum ālātīs tetigit māgālia plantīs,
Aenēān fundantem arcēs ac tēcta nouantem  260
cōnspicit. Atque illī stēllātus iaspide fuluā
ēnsis erat Tyriōque ārdēbat mūrice laena
dēmissa ex umerīs, dīues quae mūnera Dīdō
fēcerat, et tenuī tēlās discrēuerat aurō.
Continuō inuādit: 'Tū nunc Karthāginis altae  265
fundāmenta locās pulchramque uxōrius urbem
exstruis? Heu, rēgnī rērumque oblīte tuārum!
Ipse deum tibi mē clārō dēmittit Olympō
rēgnātor, caelum et terrās quī nūmine torquet,
ipse haec ferre iubet celerīs mandāta per aurās:  270
Quid struis? Aut quā spē Libycīs teris ōtia terrīs?
Sī tē nūlla mouet tantārum glōria rērum
[nec super ipse tuā mōlīris laude labōrem,]
Ascanium surgentem et spēs hērēdis Iūlī
respice, cui rēgnum Italiae Rōmānaque tellūs  275
dēbētur.' Tālī Cyllēnius ōre locūtus
mortālīs uīsūs mediō sermōne relīquit
et procul in tenuem ex oculīs ēuānuit auram.

At uērō Aenēās aspectū obmūtuit āmēns,
arrēctaeque horrōre comae et uōx faucibus haesit.  280
Ārdet abīre fugā dulcīsque relinquere terrās,
attonitus tantō monitū imperiōque deōrum.
Heu quid agat? Quō nunc rēgīnam ambīre furentem
audeat adfātū? Quae prīma exōrdia sūmat?
Atque animum nunc hūc celerem nunc dīuidit illūc  285
in partīsque rapit uariās perque omnia uersat.
Haec alternantī potior sententia uīsa est:
Mnēsthea Sergestumque uocat fortemque Serestum,
classem aptent tacitī sociōsque ad lītora cōgant,
arma parent et quae rēbus sit causa nouandīs  290
dissimulent; Sēsē intereā, quandō optima Dīdō
nesciat et tantōs rumpī nōn spēret amōrēs,
temptātūrum adīiūs et quae mollissima fandī
tempora, quis rēbus dexter modus. Ōcius omnēs
imperiō laetī pārent et iussa facessunt.  295

At rēgīna dolōs (quis fallere possit amantem?)
praesēnsit, mōtūsque excēpit prīma futūrōs
omnia tūta timēns. Eadem impia Fāma furentī
dētulit armārī classem cursumque parārī.
Saeuit inops animī tōtāmque incēnsa per urbem  300
bacchātur, quālis commōtīs excita sacrīs
Thyias, ubi audītō stimulant trietērica Bacchō
orgia nocturnusque uocat clāmōre Cithaerōn.
Tandem hīs Aenēān compellat uōcibus ultrō:
'Dissimulāre etiam spērāstī, perfide, tantum  305
posse nefās tacitusque meā dēcēdere terrā?
Nec tē noster amor nec tē data dextera quondam
nec moritūra tenet crūdēlī fūnere Dīdō?
Quīn etiam hibernō mōlīrī sīdere classem
et mediīs properās Aquilōnibus īre per altum,  310
crūdēlis? Quid, sī nōn arua aliēna domōsque
ignōtās peterēs, et Trōia antīqua manēret,
Trōia per undōsum peterētur classibus aequor?
Mēne fugis? Per ego hās lacrimās dextramque tuam tē
(quandō aliud mihi iam miserae nihil ipsa relīquī),  315
per cōnūbia nostra, per inceptōs hymenaeōs,
sī bene quid dē tē meruī, fuit aut tibi quicquam
dulce meum, miserēre domūs lābentis et istam,
ōrō, sī quis adhūc precibus locus, exue mentem.
Tē propter Libycae gentēs Nomadumque tyrannī  320
ōdēre, īnfēnsī Tyriī; tē propter eundem
exstīnctus pudor et, quā sōlā sīdera adībam,
fāma prior. Cui mē moribundam dēseris hospes
(hoc sōlum nōmen quoniam dē coniuge restat)?
Quid moror? An mea Pygmaliōn dum moenia frāter  325
dēstruat aut captam dūcat Gaetūlus Iarbās?
Saltem sī qua mihī dē tē suscepta fuisset
ante fugam subolēs, sī quis mihi paruulus aulā
lūderet Aenēās, quī tē tamen ōre referret,
nōn equidem omnīnō capta ac dēserta uidērer.'  330

Dīxerat. Ille Iouis monitīs immōta tenēbat
lūmina et obnīxus cūram sub corde premēbat.
Tandem pauca refert: 'Ego tē, quae plūrima fandō
ēnumerāre ualēs, numquam, rēgīna, negābō
prōmeritam, nec mē meminisse pigēbit Elissae  335
dum memor ipse meī, dum spīritus hōs regit artūs.
Prō rē pauca loquar. Neque ego hanc abscondere fūrtō
spērāuī (nē finge) fugam, nec coniugis umquam
praetendī taedās aut haec in foedera uēnī.
Mē sī fāta meīs paterentur dūcere uītam  340
auspiciīs et sponte meā compōnere cūrās,
urbem Trōiānam prīmum dulcīsque meōrum
reliquiās colerem, [Priamī tēcta alta manērent],
et recidīua manū posuissem Pergama uictīs.
Sed nunc Italiam magnam Grȳnēus Apollō,  345
Italiam Lyciae iussēre capessere sortēs;
hic amor, haec patria est. Sī tē Karthāginis arcēs
Phoenissam Libycaeque aspectus dētinet urbis,
quae tandem Ausoniā Teucrōs consīdere terrā
inuidia est? Et nōs fās extera quaerere rēgna.  350
Mē patris Anchīsae, quotiēns ūmentibus umbrīs
nox operit terrās, quotiēns astra ignea surgunt,
admonet in somnīs et turbida terret imāgō;
mē puer Ascanius capitisque iniūria cārī,
quem rēgnō Hesperiae fraudō et fātālibus aruīs.  355
Nunc etiam interpres dīuum Ioue missus ab ipsō
(testor utrumque caput) celerīs mandāta per aurās
dētulit: ipse deum manifēstō in lūmine uīdī
intrantem murōs uōcemque hīs auribus hausī.
Dēsine mēque tuīs incendere tēque querēllīs;  360
Italiam nōn sponte sequor.'

Tālia dīcentem iamdūdum āuersa tuētur
hūc illūc uoluēns oculōs tōtumque pererrat
lūminibus tacitīs et sīc accēnsa profātur:
'Nec tibi dīua parēns generis nec Dardanus auctor,  365
perfide, sed dūris genuit tē cautibus horrēns
Caucasus Hyrcānaeque admōrunt ūbera tigrēs.
Nam quid dissimulō aut quae mē ad maiōra reseruō?
Num flētū ingemuit nostrō? Num lūmina flexit?
Num lacrimās uictus dedit aut miserātus amantem est?  370
Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxima Iūnō
nec Sāturnius haec oculīs pater aspicit aequīs.
Nusquam tūta fidēs. Ēiectum lītore, egentem
excēpī et rēgnī dēmēns in parte locāuī.
Āmissam classem, sociōs ā morte redūxī  375
(heu furiīs incēnsa feror!): Nunc augur Apollō,
nunc Lyciae sortēs, nunc et Ioue missus ab ipsō
interpres dīuum fert horrida iussa per aurās.
Scīlicet is superīs labor est, ea cūra quiētōs
sollicitat. Neque tē teneō neque dicta refellō:  380
ī, sequere Italiam uentīs, pete rēgna per undās.
Spēro equidem mediīs, sī quid pia nūmina possunt,
supplicia hausūrum scopulīs et nōmine Dīdō
saepe uocātūrum. Sequar ātrīs ignibus absēns
et, cum frīgida mors animā sēdūxerit artūs,  385
omnibus umbra locīs aderō. Dabis, improbe, poenās.
Audiam et haec Mānīs ueniet mihi fāma sub imōs.'
Hīs medium dictīs sermōnem abrumpit et aurās
aegra fugit sēque ex oculīs āuertit et aufert,
linquēns multa metū cūnctantem et multa parantem  390
dīcere. Suscipiunt famulae conlāpsaque membra
marmoreō referunt thalamō strātīsque repōnunt.

At pius Aenēās, quamquam lēnīre dolentem
sōlandō cupit et dictīs āuertere cūrās,
multa gemēns magnōque animum labefactus amōre  395
iussa tamen dīuum exsequitur classemque reuīsit.
Tum uērō Teucrī incumbunt et lītore celsās
dēdūcunt tōtō nāuīs. Natat ūncta carīna,
frondentīsque ferunt rēmōs et rōbora siluīs
īnfabricāta fugae studiō.  400
Mīgrantīs cernās tōtāque ex urbe ruentīs:
ac uelut ingentem formīcae farris aceruum
cum populant hiemis memorēs tēctōque repōnunt,
it nigrum campīs agmen praedamque per herbās
conuectant calle angustō; Pars grandia trūdunt  405
obnīxae frūmenta umerīs, pars agmina cōgunt
castīgantque morās, opere omnīs sēmita feruet.
Quis tibi tum, Dīdō, cernentī tālia sēnsus,
quōsue dabās gemitūs, cum lītora feruere lātē
prōspicerēs arce ex summā, tōtumque uidērēs  410
miscērī ante oculōs tantīs clāmōribus aequor!
Improbe Amor, quid nōn mortālia pectora cōgis!
Īre iterum in lacrimās, iterum temptāre precandō
cōgitur et supplex animōs summittere amōrī,
nē quid inexpertum frūstrā moritūra relinquat.  415

'Anna, uidēs tōtō properārī lītore circum:
undique conuēnēre; uocat iam carbasus aurās,
puppibus et laetī nautae imposuēre corōnās.
Hunc ego sī potuī tantum spērāre dolōrem,
et perferre, soror, poterō. Miserae hoc tamen ūnum  420
exsequere, Anna, mihī; sōlam nam perfidus ille
tē colere, arcānōs etiam tibi crēdere sēnsūs;
sōla uirī mollīs aditūs et tempora nōrās.
Ī, soror, atque hostem supplex adfāre superbum:
nōn ego cum Danaīs Trōiānam exscindere gentem  425
Aulide iūrāuī classemue ad Pergama mīsī,
nec patris Anchīsae cinerem Mānīsue reuellī:
cūr mea dicta negat dūrās dēmittere in aurīs?
Quō ruit? Extrēmum hoc miserae det mūnus amantī:
exspectet facilemque fugam uentōsque ferentīs.  430
Nōn iam coniugium antīquum, quod prōdidit, ōrō,
nec pulchrō ut Latiō careat rēgnumque relinquat:
tempus ināne petō, requiem spatiumque furōrī,
dum mea mē uictam doceat fortūna dolēre.
Extrēmam hanc ōrō ueniam (miserēre sorōris),  435
quam mihi cum dederit cumulātam morte remittam.'

Tālibus ōrābat, tālīsque miserrima flētūs
fertque refertque soror. Sed nūllis ille mouētur
flētibus aut uōcēs ūllas tractābilis audit;
fāta obstant placidāsque uirī deus obstruit aurīs.  440
Ac uelut annōsō ualidam cum rōbore quercum
Alpīnī Boreae nunc hinc nunc flātibus illinc
ēruere inter sē certant; it strīdor, et altae
cōnsternunt terram concussō stīpite frondēs;
ipsa haeret scopulīs et quantum uertice ad aurās  445
aetheriās, tantum rādīce in Tartara tendit:
haud secus adsiduīs hinc atque hinc uōcibus hērōs
tunditur, et magnō persentit pectore cūrās;
mēns immōta manet, lacrimae uoluuntur inānēs.

Tum uērō īnfēlīx fātīs exterrita Dīdō  450
mortem ōrat; taedet caelī conuexa tuērī.
Quō magis inceptum peragat lūcemque relinquat,
uīdit, tūricremīs cum dōna impōneret ārīs,
(horrendum dictū) laticēs nigrēscere sacrōs
fūsaque in obscēnum sē uertere uīna cruōrem.  455
Hoc uīsum nūllī, nōn ipsī effāta sorōrī.
Praetereā fuit in tēctīs dē marmore templum
coniugis antīquī, mīrō quod honōre colēbat,
uelleribus niueīs et fēstā fronde reuīnctum:
hinc exaudīrī uōcēs et uerba uocantis  460
uīsa uirī, nox cum terrās obscūra tenēret,
sōlaque culminibus fērālī carmine būbō
saepe querī et longās in flētum dūcere uōcēs;
multaque praetereā uātum praedicta priōrum
terribilī monitū horrificant. Agit ipse furentem  465
in somnīs ferus Aenēās, semperque relinquī
sōla sibī, semper longam incomitāta uidētur
īre uiam et Tyriōs dēsertā quaerere terrā,
Eumenidum uelutī dēmēns uidet agmina Pentheus
et sōlem geminum et duplicēs sē ostendere Thēbās,  470
aut Agamemnonius scaenīs agitātus Orestēs,
armātam facibus mātrem et serpentibus ātrīs
cum fugit ultrīcēsque sedent in līmine Dīrae.

Ergō ubi concēpit furiās ēuicta dolōre
dēcrēuitque morī, tempus sēcum ipsa modumque  475
exigit, et maestam dictīs adgressa sorōrem
cōnsilium uultū tegit ac spem fronte serēnat:
'Inuēnī, germāna, uiam (grātāre sorōrī)
quae mihi reddat eum uel eō mē soluat amantem.
Ōceanī fīnem iūxtā sōlemque cadentem  480
ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlās
axem umerō torquet stēllīs ārdentibus aptum:
hinc mihi Massȳlae gentis mōnstrāta sacerdōs,
Hesperidum templī cūstōs, epulāsque dracōnī
quae dabat et sacrōs seruābat in arbore rāmōs,  485
spargēns ūmida mella sopōriferumque papāuer.
Haec sē carminibus prōmittit soluere mentēs
quās uelit, ast aliīs dūrās immittere cūrās,
sistere aquam fluuiīs et uertere sīdera retrō,
Nocturnōsque mouet Mānīs: mūgīre uidēbis  490
sub pedibus terram et dēscendere montibus ornōs.
Testor, cāra, deōs et tē, germāna, tuumque
dulce caput, magicās inuītam accingier artīs.
Tū sēcrēta pyram tēctō interiōre sub aurās
ērige, et arma uirī thalamō quae fīxa relīquit  495
impius exuuiāsque omnīs lectumque iugālem,
quō periī, superimpōnās: abolēre nefandī
cūncta uirī monimenta iuuat mōnstratque sacerdōs.'
Haec effāta silet, pallor simul occupat ōra.
Nōn tamen Anna nouīs praetexere fūnera sacrīs  500
germānam crēdit, nec tantōs mente furōrēs
concipit aut grauiōra timet quam morte Sychaeī.
Ergō iussa parat.

At rēgīna, pyrā penetrālī in sēde sub aurās
ērēctā ingentī taedīs atque īlice sectā,  505
intenditque locum sertīs et fronde corōnat
fūnereā; super exuuiās ēnsemque relictum
effigiemque torō locat haud ignāra futūrī.
Stant ārae circum et crīnīs effūsa sacerdōs
ter centum tonat ōre deōs, Erebumque Chaosque  510
tergeminamque Hecatēn, tria uirginis ōra Diānae.
Sparserat et laticēs simulātōs fontis Auernī,
falcibus et messae ad lūnam quaeruntur aenīs
pūbentēs herbae nīgrī cum lacte uenēnī;
quaeritur et nascentis equī dē fronte reuulsus  515
et mātrī praereptus amor.
Ipsa molā manibusque piīs altāria iūxtā
ūnum exūta pedem uinclīs, in ueste recīnctā,
testātur moritūra deōs et cōnscia fātī
sīdera; tum, sī quod nōn aequō foedere amantīs  520
cūrae nūmen habet iūstumque memorque, precātur.

Nox erat et placidum carpēbant fessa sopōrem
corpora per terrās, siluaeque et saeua quiērant
aequora, cum mediō uoluuntur sīdera lāpsū,
cum tacet omnis ager, pecudēs pictaeque uolucrēs,  525
quaeque lacūs lātē liquidōs quaeque aspera dūmīs
rūra tenent, somnō positae sub nocte silentī.
[Lēnībant cūrās et corda oblīta laborum.]
At nōn īnfēlīx animī Phoenissa, neque umquam
soluitur in somnōs oculīsue aut pectore noctem  530
accipit: ingeminant cūrae rūrsusque resurgēns
saeuit amor magnōque īrārum flūctuat aestū.
Sīc adeō īnsistit sēcumque ita corde uolūtat:
'Ēn, quid agō? Rūrsusne procōs inrīsa priōrēs
experiar? Nomadumque petam cōnūbia supplex,  535
quōs ego sim totiēns iam dēdignāta marītōs?
Īliacās igitur classīs atque ultima Teucrum
iussa sequar? Quiane auxiliō iuuat ante leuātōs
et bene apud memorēs ueteris stat grātia factī?
Quis mē autem, fac uelle, sinet ratibusue superbīs  540
inuīsam accipiet? Nescīs heu, perdita, necdum
Lāomedontēae sentīs periūria gentis?
Quid tum? Sōla fugā nautās comitābor ouantīs?
An Tyriīs omnīque manū stīpāta meōrum
īnferar et, quōs Sīdoniā uix urbe reuellī,  545
rūrsus agam pelagō et uentīs dare uēla iubēbō?
Quīn morere ut merita es, ferrōque āuerte dolōrem.
Tū lacrimīs ēuicta meīs, tū prīma furentem
hīs, germāna, malīs onerās atque obicis hostī.
Nōn licuit thalamī expertem sine crīmine uītam  550
dēgere mōre ferae, tālīs nec tangere cūrās;
nōn seruāta fidēs cinerī prōmissa Sychaeō.'

Tantōs illa suō rumpēbat pectore questūs:
Aenēās celsā in puppī iam certus eundī
carpēbat somnōs rēbus iam rīte parātīs.  555
Huic sē fōrma deī uultū redeuntis eōdem
obtulit in somnīs rūrsusque ita uīsa monēre est,
omnia Mercuriō similis, uōcemque colōrem-
que et crīnīs flāuōs et membra decōra iuuentā:
'Nāte deā, potes hōc sub cāsū dūcere somnōs,  560
nec quae tē circum stent deinde perīcula cernis,
dēmēns, nec Zephyrōs audīs spīrāre secundōs?
Illa dolōs dīrumque nefās in pectore uersat
certa morī, uariōsque īrārum concitat aestūs.
Nōn fugis hinc praeceps, dum praecipitāre potestās?  565
Iam mare turbārī trabibus saeuāsque uidēbis
conlūcēre facēs, iam feruere lītora flammīs,
sī tē hīs attigerīt terrīs Aurōra morantem.
Heia age, rumpe morās. Uarium et mūtābile semper
fēmina.' Sīc fātus noctī sē immiscuit ātrae.  570

Tum uērō Aenēās subitīs exterritus umbrīs
corripit ē somnō corpus sociōsque fatīgat
praecipitīs: 'Uigilāte, uirī, et cōnsīdite trānstrīs;
Soluite uēla citī. Deus aethere missus ab altō
festīnāre fugam tortōsque incīdere fūnīs  575
ecce iterum īnstimulat. Sequimur tē, sancte deōrum,
quisquis es, imperiōque iterum pārēmus ouantēs.
Adsīs ō placidusque iuuēs et sīdera caelō
dextra ferās.' Dīxit uāgīnāque ēripit ēnsem
fulmineum strictōque ferit retinācula ferrō.  580
Īdem omnīs simul ārdor habet, rapiuntque ruuntque;
lītora dēseruēre, latet sub classibus aequor,
adnīxī torquent spūmās et caerula uerrunt.

Et iam prīma nouō spargēbat lūmine terrās
Tīthōnī croceum linquēns Aurōra cubīle.  585
Rēgīna ē speculīs ut prīmam albēscere lūcem
uīdit et aequātīs classem prōcēdere uēlīs,
lītoraque et uacuōs sēnsit sine rēmige portūs,
terque quaterque manū pectus percussa decōrum
flāuentīsque abscissa comās 'Prō Iuppiter! Ībit  590
hic,' ait 'et nostrīs inlūserit aduena rēgnīs?
Nōn arma expedient tōtāque ex urbe sequentur,
dēripientque ratēs aliī nāuālibus? Īte,
ferte citī flammās, date tēla, impellite rēmōs!
Quid loquor? Aut ubi sum? Quae mentem insānia mūtāt?  595
Īnfēlīx Dīdō, nunc tē facta impia tangunt?
Tum decuit, cum scēptra dabās. Ēn dextra fidēsque,
quem sēcum patriōs āiunt portāre penātīs,
quem subiisse umerīs cōnfectum aetāte parentem!
Nōn potuī abreptum dīuellere corpus et undīs  600
spargere? Nōn sociōs, nōn ipsum absūmere ferrō
Ascanium patriīsque epulandum pōnere mēnsīs?
Uērum anceps pugnae fuerat fortūna. Fuisset!
Quem metuī moritūra? Facēs in castra tulissem
implēssemque forōs flammīs nātumque patremque  605
cum genere exstinxem, mēmet super ipsa dedissem.
Sōl, quī terrārum flammīs opera omnia lustrās,
tūque hārum interpres cūrārum et cōnscia Iūnō,
nocturnīsque Hecatē triuiīs ululāta per urbēs
et Dīrae ultrīcēs et dī morientis Elissae,  610
accipite haec, meritumque malīs aduertite nūmen
et nostrās audīte precēs. Sī tangere portūs
īnfandum caput ac terrīs adnāre necesse est,
et sīc fāta Iouis poscunt, hic terminus haeret,
at bellō audācis populī uexātus et armīs,  615
fīnibus extorris, complexū āuulsus Iūlī
auxilium implōret uideatque indigna suōrum
fūnera; nec, cum sē sub lēgēs pācis inīquae
trādiderit, rēgnō aut optātā lūce fruātur,
sed cadat ante diem mediāque inhumātus harēnā.  620
Haec precor, hanc uōcem extrēmam cum sanguine fundō.
Tum uōs, ō Tyriī, stirpem et genus omne futūrum
exercēte odiīs, cinerīque haec mittite nostrō
mūnera. Nūllus amor populīs nec foedera suntō.
Exoriāre aliquis nostrīs ex ossibus ultor  625
quī face Dardaniōs ferrōque sequāre colōnōs,
nunc, ōlim, quōcumque dabunt sē tempore uīrēs.
Lītora lītoribus contrāria, flūctibus undās
imprecor, arma armīs: pugnent ipsīque nepōtēs-
que.'Haec ait, et partīs animum uersābat in omnīs,  630
inuīsam quaerēns quam prīmum abrumpere lūcem.

Tum breuiter Barcēn nūtrīcem adfāta Sychāei,
namque suam patriā antīquā cinis āter habēbat:
'Annam, cāra mihī nūtrix, hūc siste sorōrem:
dīc corpus properet fluuiālī spargere lymphā,  635
et pecudēs sēcum et monstrāta piācula dūcat.
Sīc ueniat, tūque ipsa piā tege tempora uittā.
Sacra Iouī Stygiō, quae rīte incepta parāuī,
perficere est animus fīnemque impōnere cūrīs
Dardaniīque rogum capitis permīttere flammae.'  640
Sīc ait. Īlla gradum studiō celebrābat anīlī.
At trepida et coeptīs immānibus effera Dīdō
sanguineam uoluēns aciem, maculīsque trementīs
interfūsa genās et pallida morte futūrā,
interiōra domūs inrumpit līmina et altōs  645
cōnscendit furibunda rogōs ēnsemque reclūdit
Dardanium, nōn hōs quaesītum mūnus in ūsūs.
Hīc, postquam Īliacās uestīs nōtumque cubīle
cōnspexit, paulum lacrimīs et mente morāta
incubuitque torō dīxitque nouissima uerba:  650
'Dulcēs exuuiae, dum fāta deusque sinēbat,
accipite hanc animam mēque hīs exsoluite cūrīs.
Uīxī et quem dederat cursum Fortūna perēgī,
et nunc magna meī sub terrās ībit imāgō.
Urbem praeclāram statuī, mea moenia uīdī,  655
ulta uirum poenās inimīcō ā frātre recēpī,
fēlīx, heu nimium fēlīx, sī lītora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carīnae.'
Dīxit, et ōs impressa torō 'Moriēmur inultae,
sed moriāmur' ait. 'Sīc, sīc iuuat īre sub umbrās.  660
Hauriat hunc oculīs ignem crūdēlis ab altō
Dardanus, et nostrae sēcum ferat ōmina mortis.'
Dīxerat, atque illam media inter tālia ferrō
cōnlāpsam aspiciunt comitēs, ēnsemque cruōre
spūmantem sparsāsque manūs. It clāmor ad alta  665
ātria: concussam bacchātur Fāma per urbem.
Lāmentīs gemitūque et fēmineō ululātū
tēcta fremunt, resonat magnīs plangōribus aethēr,
nōn aliter quam sī immissīs ruat hostibus omnis
Karthāgō aut antīqua Tyros, flammaeque furentēs  670
culmina perque hominum uoluantur perque deōrum.
Audiit exanimīs trepidōque exterrita cursū
unguibus ōra soror foedāns et pectora pugnīs
per mediōs ruit, ac morientem nōmine clāmat:
'Hoc illud, germāna, fuit? Mē fraude petēbās?  675
Hoc rogus iste mihī, hoc ignēs āraeque parābant?
Quid prīmum dēserta querar? Comitemne sorōrem
sprēuistī moriēns? Eadem mē ad fāta uocassēs,
īdem ambās ferrō dolor atque eadem hōra tulisset.
Hīs etiam strūxī manibus patriōsque uocāuī  680
uōce deōs, sīc tē ut positā, crūdēlis, abessem?
Ēxstinxtī tē mēque, soror, populumque patrēsque
Sīdoniōs urbemque tuam. Date, uulnera lymphīs
abluam et, extrēmus sī quis super hālitus errat,
ōre legam.' Sīc fāta gradūs ēuāserat altōs,  685
sēmianimemque sinū germānam amplexa fouēbat
cum gemitū atque ātrōs siccābat ueste cruōrēs.
Illa grauīs oculōs cōnāta attollere rūrsus
dēficit; īnfīxum strīdit sub pectore uulnus.
Ter sēsē attollēns cubitōque adnīxa leuāuit,  690
ter reuolūta torō est oculīsque errantibus altō
quaesīuit caelo lūcem ingemuitque repertā.

Tum Iūnō omnipotēns longum misērata dolōrem
difficilīsque obitūs Īrim dēmīsit Olympō
quae luctantem animam nexōsque resolueret artūs.  695
Nam quia nec fātō meritā nec morte perībat,
sed misera ante diem subitōque accensa furōre,
nōndum illī flauum Prōserpina uertice crīnem
abstulerat Stygiōque caput damnāuerat Orcō.
Ergō Īris croceīs per caelum roscida pennīs  700
mīlle trahēns uariōs aduersō sōle colōrēs
dēuolat et suprā caput astitit. 'Hunc ego Dītī
sacrum iussa ferō tēque istō corpore soluō':
sīc ait et dextrā crīnem secat, omnis et ūnā
dīlāpsus calor atque in uentōs uīta recessit.

 Liber III Liber V