Tū quoque lītoribus nostrīs, Aenēia nūtrīx,
aeternam moriēns fāmam, Cāiēta, dedistī;
et nunc seruat honōs sēdem tuus, ossaque nōmen
Hesperiā in magnā, sī qua est ea glōria, signat.
At pius exsequiīs Aenēās rīte solūtīs, 5
aggere compositō tumulī, postquam alta quiērunt
aequora, tendit iter uēlīs portumque relinquit.
Aspīrant aurae in noctem nec candida cursūs
lūna negat, splendet tremulō sub lūmine pontus.
Proxima Circaeae rāduntur lītora terrae, 10
dīues inaccessōs ubi Sōlis fīlia lūcōs
adsiduō resonat cantū, tēctīsque superbīs
ūrit odōrātam nocturna in lūmina cedrum
argūtō tenuīs percurrēns pectine tēlās.
Hinc exaudīrī gemitūs īraeque leōnum 15
uincla recūsantum et sērā sub nocte rudentum,
saetigerīque suēs atque in praesēpibus ursī
saeuīrē ac fōrmae magnōrum ululāre lupōrum,
quōs hominum ex faciē dea saeua potentibus herbīs
induerat Circē in uultūs ac terga ferārum. 20
Quae nē mōnstra piī paterentur tālia Trōes
dēlātī in portūs neu lītora dīra subīrent,
Neptūnus uentīs implēuit uēla secundīs,
atque fugam dedit et praeter uada feruida uexit.
Iamque rubēscēbat radiīs mare et aethere ab altō 25
Aurōra in roseīs fulgēbat lūtea bīgīs,
cum uentī posuēre omnīsque repente resēdit
flātus, et in lentō luctantur marmore tonsae.
Atque hīc Aenēās ingentem ex aequore lūcum
prōspicit. Hunc inter fluuiō Tiberīnus amoenō 30
uerticibus rapidīs et multā flāuus harēnā
in mare prōrumpit. Uariae circumque suprāque
adsuētae rīpīs uolucrēs et flūminis alueō
aethera mulcēbant cantū lūcōque uolābant.
Flectere iter sociīs terraeque aduertere prōrās 35
imperat et laetus fluuiō succēdit opācō.
Nunc age, quī rēgēs, Eratō, quae tempora, rērum
quis Latiō antīquō fuerit status, aduena classem
cum prīmum Ausoniīs exercitus appulit ōrīs,
expediam, et prīmae reuocābo exōrdia pugnae. 40
Tū uātem, tū, dīua, monē. Dīcam horrida bella,
dīcam aciēs āctōsque animīs in fūnera rēgēs,
Tyrrhēnamque manum tōtamque sub arma coāctam
Hesperiam. Maior rērum mihi nascitur ōrdō,
maius opus moueō. Rēx arua Latīnus et urbēs 45
iam senior longā placidās in pāce regēbat.
Hunc Faunō et nymphā genitum Laurente Marīcā
accipimus; Faunō Pīcus pater, isque parentem
tē, Sāturne, refert, tū sanguinis ultimus auctor.
Fīlius huic fātō dīuum prōlēsque uirīlis 50
nūlla fuit, prīmāque oriēns ērepta iuuentā est.
Sōla domum et tantās seruābat fīlia sēdēs
iam mātūra uirō, iam plēnīs nūbilis annīs.
Multī illam magnō ē Latiō tōtāque petēbant
Ausoniā; petit ante aliōs pulcherrimus omnīs 55
Turnus, auīs atauīsque potēns, quem rēgia coniūnx
adiungī generum mīrō properābat amōre;
sed uariīs portenta deum terrōribus obstant.
Laurus erat tēctī mediō in penetrālibus altīs
sacra comam multōsque metū seruāta per annōs, 60
quam pater inuentam, prīmās cum conderet arcēs,
ipse ferēbātur Phoebō sacrasse Latīnus,
Laurentīsque ab eā nōmen posuisse colōnīs.
Huius apēs summum dēnsae (mīrābile dictū)
strīdōre ingentī liquidum trāns aethera uectae 65
obsēdēre apicem, et pedibus per mūtua nexīs
exāmen subitum rāmō frondente pependit.
Continuō uātēs 'Externum cernimus' inquit
'aduentāre uirum et partīs petere agmen eāsdem
partibus ex īsdem et summā dominārier arce.' 70
Praetereā, castīs adolet dum altāria taedīs,
et iuxtā genitōrem astat Lāuīnia uirgō,
uīsa (nefās) longīs comprēndere crīnibus ignem
atque omnem ōrnātum flammā crepitante cremārī,
rēgālīsque accēnsa comās, accēnsa corōnam 75
īnsignem gemmīs; tum fūmida lūmine fuluō
inuoluī ac tōtīs Volcānum spargere tēctīs.
Id uērō horrendum ac uīsū mīrābile ferrī:
namque fore inlustrem fāmā fātīsque canēbant
ipsam, sed populō magnum portendere bellum. 80
At rēx sollicitus mōnstrīs ōrācula Faunī,
fātidicī genitōris, adit lūcōsque sub altā
cōnsulit Albuneā, nemorum quae maxima sacrō
fonte sonat saeuamque exhālat opāca mephītim.
Hinc Italae gentēs omnisque Oenōtria tellūs 85
in dubiīs respōnsa petunt; hōc dōna sacerdōs
cum tulit et caesārum ouium sub nocte silentī
pellibus incubuit strātīs somnōsque petīuit,
multa modīs simulācra uidet uolitantia mīrīs
et uariās audit uōcēs fruiturque deōrum 90
conloquiō atque īmīs Acheronta adfātur Auernīs.
Hīc et tum pater ipse petēns respōnsa Latīnus
centum lānigerās mactābat rīte bidentīs,
atque hārum effultus tergō strātīsque iacēbat
uelleribus: subita ex altō uōx reddita lūcō est: 95
'Nē pete cōnubiīs nātam sociāre Latīnīs,
ō mea prōgeniēs, thalamīs neu crēde parātīs;
externī uenient generī, quī sanguine nostrum
nōmen in astra ferant, quōrumque ā stirpe nepōtēs
omnia sub pedibus, quā sōl utrumque recurrēns 100
aspicit Ōceanum, uertīque regīque uidēbunt.'
Haec respōnsa patris Faunī monitūsque silentī
nocte datōs nōn ipse suō premit ōre Latīnus,
sed circum lātē uolitāns iam Fāma per urbēs
Ausoniās tulerat, cum Lāomedontia pūbēs 105
grāmineō rīpae religāuit ab aggere classem.
Aenēās prīmīque ducēs et pulcher Iūlus
corpora sub rāmīs dēpōnunt arboris altae,
īnstituuntque dapēs et adōrea lība per herbam
subiciunt epulīs (sīc Iuppiter ipse monēbat) 110
et Cereāle solum pōmīs agrestibus augent.
Cōnsūmptīs hic forte aliīs, ut uertere morsūs
exiguam in Cererem pēnūria adēgit edendī,
et uiolāre manū mālīsque audācibus orbem
fātālīs crustī patulīs nec parcere quādrīs: 115
'Heus, etiam mēnsās cōnsūmimus?' inquit Iūlūs,
nec plūra, adlūdēns. Ea uōx audīta labōrum
prīma tulit fīnem, prīmamque loquentis ab ōre
ēripuit pater ac stupefactus nūmine pressit.
Continuō 'Salue fātīs mihi dēbita tellūs 120
uōsque' ait 'ō fīdī Trōiae saluēte penātēs:
hīc domus, haec patria est. Genitor mihi tālia namque
(nunc repetō) Anchīsēs fātōrum arcāna relīquit:
'Cum tē, nāte, famēs ignōta ad lītora uectum
accīsīs cōget dapibus cōnsūmere mēnsās, 125
tum spērāre domōs dēfessus, ibīque mementō
prīma locāre manū mōlīrīque aggere tēctā.'
Haec erat illa fāmēs, haec nōs sūprēma manēbat
exitiīs positūra modum.
Quāre agite et prīmō laetī cum lūmine sōlis 130
quae loca, quīue habeant hominēs, ubi moenia gentis,
uestīgēmus et ā portū dīuersa petāmus.
Nunc paterās lībāte Iouī precibusque uocāte
Anchīsēn genitōrem, et uīna repōnite mēnsīs.'
Sīc deinde effātus frondentī tempora rāmō 135
implicat et geniumque locī prīmamque deōrum
Tellūrem Nymphāsque et adhūc ignōta precātur
flūmina, tum Noctem Noctīsque orientia signa
Īdaeumque Iouem Phrygiamque ex ōrdine mātrem
inuocat, et duplicīs caelōque Erebōque parentīs. 140
Hīc pater omnipotēns ter caelō clārus ab altō
intonuit, radiīsque ārdentem lūcis et aurō
ipse manū quatiēns ostendit ab aethere nūbem.
Dīditur hīc subitō Trōiāna per agmina rūmōr
aduēnisse diem quō dēbita moenia condant. 145
Certātim īnstaurant epulās atque omine magnō
crātērās laetī statuunt et uīna corōnant.
Postera cum prīma lustrābat lampade terrās
orta diēs, urbem et fīnīs et lītora gentīs
dīuersī explōrant: haec fōntīs stāgna Numīcī, 150
hunc Thybrim fluuium, hīc fortīs habitāre Latīnōs.
tum satus Anchīsā dēlēctōs ōrdine ab omnī
centum ōrātōrēs augusta ad moenia rēgis
īre iubet, rāmīs uēlātōs Palladis omnīs,
dōnaque ferre uirō pacemque exposcere Teucrīs. 155
Haud mora, festīnant iussī rapidīsque feruntur
passibus. Ipse humilī dēsignat moenia fossā
mōlītūrque locum, prīmāsque in lītore sēdēs
castrōrum in mōrem pinnīs atque aggere cingit.
Iamque iter ēmēnsi turrīs ac tēcta Latīnōrum 160
ardua cernēbant iuuenēs mūrōque subībant.
Ante urbem puerī et prīmaeuō flōre iuuentūs
exercentur equīs domitantque in pūluere currūs,
aut ācrīs tendunt arcūs aut lenta lacertīs
spīcula contorquent, cursūque ictūque lacessunt: 165
cum praeuectus equō longaeuī rēgis ad aurīs
nūntius ingentīs ignōtā in ueste reportat
aduēnisse uirōs. Ille intrā tēcta uocārī
imperat et soliō medius cōnsēdit auītō.
Tēctum augustum, ingēns, centum sublīme columnīs 170
urbe fuit summā, Laurentis rēgia Pīcī,
horrendum siluīs et religiōne parentum.
Hīc scēptra accipere et prīmōs attollere fascīs
rēgibus ōmen erat; hōc illīs cūria templum,
hae sacrīs sēdēs epulīs; hīc ariete caesō 175
perpetuīs solitī patrēs cōnsīdere mēnsīs.
Quīn etiam ueterum effigiēs ex ōrdine auōrum
antīquā ē cedrō, Italusque paterque Sabīnus
uītisator curuam seruāns sub imāgine falcem,
Sāturnusque senex Iānīque bifrontis imāgō 180
uestibulō astābant, aliīque ab origīne rēgēs,
Mārtiaque ob patriam pugnandō uulnera passī.
Multaque praetereā sacrīs in postibus arma,
captīuī pendent currūs curuaeque secūrēs
et cristae capitum et portārum ingentia claustra 185
spīculaque clipeīque ēreptaque rostra carīnīs.
Ipse Quirīnālī lituō paruāque sedēbat
succinctus trabeā laeuāque ancīle gerēbat
Pīcus, equum domitōr, quem capta cupīdine coniūnx
aureā percussum uirgā uersumque uenēnīs 190
fēcit auem Circē sparsitque colōribus ālās.
Tālī intus templō dīuum patriāque Latīnus
sēde sedēns Teucrōs ad sēsē in tēcta uocāuit,
atque haec ingressīs placidō prior ēdidit ōre:
'Dīcite, Dardanidae (neque enim nescīmus et urbem 195
et genus, audītīque aduertitis aequore cursum),
quid petitis? Quae causa ratēs aut cuius egentīs
lītus ad Ausonium tot per uada caerula uēxit?
Sīue errōre uiae seu tempestātibus actī,
quālia multa marī nautae patiuntur in altō, 200
flūminis intrāstis rīpās portūque sedētis,
nē fugite hospitium, nēue ignōrāte Latīnōs
Sāturnī gentem haud uinclō nec lēgibus aequam,
sponte suā ueterisque deī sē mōre tenentem.
Atque equidem meminī (fāma est obscūrior annīs) 205
Auruncōs ita ferre senēs, hīs ortus ut agrīs
Dardanus Īdaeās Phrygiae penetrārit ad urbēs
Thrēiciamque Samum, quae nunc Samothrācia fertur.
Hinc illum Corythī Tyrrhēna ab sēde profectum
aurea nunc soliō stēllantis rēgia caelī 210
accipit et numerum dīuōrum altāribus auget.'
Dīxerat, et dicta Īlioneus sīc uōce secūtus:
'Rēx, genus ēgregium Faunī, nec flūctibus āctōs
ātra subēgit hiems uestrīs succēdere terrīs,
nec sīdus regiōne uiae lītusue fefellit: 215
cōnsiliō hanc omnēs animīsque uolentibus urbem
adferimur pulsī rēgnīs, quae maxima quondam
extrēmō ueniēns sōl aspiciēbat Olympō.
Ab Ioue principium generis, Ioue Dardana pūbēs
gaudet auō, rēx ipse Iouis dē gente suprēmā: 220
Trōius Aenēās tua nōs ad līmina mīsit.
Quanta per Īdaeōs saeuīs effūsa Mycēnīs
tempestās ierit campōs, quibus āctus uterque
Eurōpae atque Asiae fātis concurrerit orbis,
audiit et sī quem tellūs extrēma refūsō 225
summouet Ōceanō et sī quem extenta plagārum
quattuor in mediō dirimit plaga sōlis inīquī.
Dīluuiō ex illō tot uasta per aequora uectī
dīs sēdem exiguam patriīs lītusque rogāmus
innocuum et cūnctīs undamque auramque patentem. 230
Nōn erimus rēgnō indecorēs, nec uestra ferētur
fāma leuis tantīque abolescet grātia factī,
nec Trōiam Ausoniōs gremiō excēpisse pigēbit.
Fāta per Aenēae iūrō dextramque potentem,
sīue fidē seu quis bellō est expertus et armīs: 235
multī nōs populī, multae (nē temne, quod ultrō
praeferimus manibus uittās ac uerba precantia)
et petiēre sibī et uoluēre adiungere gentēs;
sed nōs fāta deum uestrās exquīrere terrās
imperiīs ēgēre suīs. Hinc Dardanus ortus, 240
hūc repetit iussīsque ingentibus urget Apollō
Tyrrhēnum ad Thybrim et fontīs uada sacra Numīcī.
Dat tibi praetereā fortūnae parua priōris
mūnera, reliquiās Trōia ex ārdente receptās.
Hōc pater Anchisēs aurō lībābat ad ārās, 245
hōc Priamī gestāmen erat cum iūra uocātis
mōre daret populīs, scēptrumque sacerque tiārās
Īliadumque labor uestēs.'
Tālibus Īlioneī dictīs dēfīxa Latīnus
obtūtū tenet ōra solōque immōbilis haeret, 250
intentōs uoluēns oculōs. Nec purpura rēgem
picta mouet nec scēptra mouent Priamēia tantum
quantum in cōnubiō nātae thalamōque morātur,
et ueteris Faunī uoluit sub pectore sortem:
hunc illum fātīs externā ab sēde profectum 255
portendī generum paribusque in rēgna uocārī
auspiciīs, huic prōgeniem uirtūte futūram
ēgregiam et tōtum quae uīribus occupet orbem.
Tandem laetus ait: 'Dī nostra incepta secundent
auguriumque suum! Dabitur, Trōiāne, quod optās. 260
Mūnera nec spernō: nōn uōbīs rēge Latīnō
dīuitis ūber agrī Trōiaeue opulentia dēerit.
Ipse modō Aenēās, nostrī sī tanta cupīdō est,
sī iungī hospitiō properat sociusque uocarī,
adueniat, uultūs nēue exhorrescat amīcōs: 265
pars mihi pācis erit dextram tetigisse tyrannī.
Vōs contrā rēgī mea nunc mandāta referte:
est mihi nāta, uirō gentis quam iūngere nostrae
nōn patriō ex adytō sortēs, nōn plūrima caelō
mōnstra sinunt; generōs externīs adfore ab ōrīs, 270
hōc Latiō restāre canunt, quī sanguine nostrum
nōmen in astra ferant. Hunc illum poscere fāta
et reor et, sī quid uērī mēns augurat, optō.'
Haec effātus equōs numerō pater ēligit omnī
(stābant ter centum nitidī in praesēpibus altīs); 275
omnibus extemplō Teucrīs iubet ōrdine dūcī
īnstrātōs ostrō ālipedēs pictīsque tapētīs
(aurea pectoribus dēmissa monīlia pendent,
tēctī aurō fuluum mandunt sub dentibus aurum),
absentī Aenēae currum geminōsque iugālīs 280
sēmine ab aetheriō spīrantīs nāribus ignem,
illōrum dē gente patrī quōs daedala Circē
suppositā dē mātre nothōs fūrāta creāuit.
Tālibus Aeneadae dōnīs dictīsque Latīnī
sublīmēs in equīs redeunt pācemque reportant. 285
Ecce autem Īnachiīs sēsē referēbat ab Argīs
saeua Iouis coniūnx aurāsque inuecta tenēbat,
et laetum Aenēān classemque ex aethere longē
Dardaniam Siculō prōspexit ab usque Pachȳnō.
Mōlīrī iam tēcta uidet, iam fīdere terrae, 290
dēseruisse ratēs: stetit ācrī fīxa dolōrē.
Tum quassāns caput haec effundit pectore dicta:
'Heu stirpem inuīsam et fātīs contrāria nostrīs
fāta Phrygum! Num Sīgēīs occumbere campīs,
num captī potuēre capī? Num incēnsa cremāuit 295
Trōia uirōs? Mediās aciēs mediōsque per ignīs
inuēnēre uiam. At, crēdō, mea nūmina tandem
fessa iacent, odiīs aut exsaturāta quiēuī.
Quīn etiam patriā excussōs īnfēsta per undās
ausa sequī et profugūs tōtō mē oppōnere pontō. 300
Absūmptae in Teucrōs uīrēs caelīque marisque.
Quid Syrtēs aut Scylla mihī, quid uasta Charybdis
prōfuit? Optātō conduntur Thybridis alueō
sēcūrī pelagī atque meī. Mārs perdere gentem
immānem Lapithum ualuit, concessit in īrās 305
ipse deum antīquam genitor Calydōna Diānae,
quod scelus aut Lapithās tantum aut Calydōna merentem?
Ast ego, magna Iouis coniūnx, nīl linquere inausum
quae potuī īnfēlīx, quae mēmet in omnia uertī,
uincor ab Aenēā. Quod sī mea nūmina nōn sunt 310
magna satis, dubitem haud equidem implōrāre quod usquam est:
flectere sī nequeō superōs, Acheronta mouēbō.
Nōn dabitur rēgnīs, estō, prohibēre Latīnīs,
atque immōta manet fātīs Lāuīnia coniūnx:
at trahere atque morās tantīs licet addere rēbus, 315
at licet ambōrum populōs exscindere rēgum.
Hāc gener atque socer coeant mercēde suōrum:
sanguine Trōiānō et Rutulō dōtābere, uirgō,
et Bellōna manet tē prōnuba. Nec face tantum
Cissēis praegnās ignīs ēnīxa iugālīs; 320
quīn īdem Venerī partus suus et Paris alter,
fūnestaeque iterum recidīua in Pergama taedae.'
Haec ubi dicta dedit, terrās horrenda petīuit;
lūctificam Allēctō dīrārum ab sēde deārum
īnfernīsque ciet tenebrīs, cui trīstia bella 325
īraeque īnsidiaeque et crīmina noxia cordī.
Ōdit et ipse pater Plūtōn, ōdēre sorōrēs
Tartareae mōnstrum: tot sēsē uertit in ōra,
tam saeuae faciēs, tot pullulat ātra colubrīs.
Quam Iūnō hīs acuit uerbīs ac tālia fātur: 330
'Hunc mihi dā proprium, uirgō sata Nocte, labōrem,
hanc operam, nē noster honōs īnfrāctaue cēdat
fāma locō, neu cōnubiīs ambīre Latīnum
Aeneadae possint Italōsue obsīdere fīnīs.
Tū potes ūnanimōs armāre in prōelia frātrēs 335
atque odiīs uersāre domōs, tū uerbera tēctīs
fūnereāsque īnferre facēs, tibi nōmina mīlle,
mīlle nocendī artēs. Fēcundum concute pectus,
dīsice compositam pācem, sere crīmina bellī;
arma uelit poscatque simul rapiatque iuuentūs.' 340
Exim Gorgoneīs Allēctō īnfecta uenēnīs
prīncipiō Latium et Laurentis tēcta tyrannī
celsa petit, tacitumque obsēdit līmen Amātae,
quam super aduentū Teucrum Turnīque hymenaeīs
fēmineae ārdentem cūraeque īraeque coquēbant. 345
Huic dea caeruleīs ūnum dē crīnibus anguem
conicit, inque sinum praecordia ad intima subdit,
quō furibunda domum mōnstrō permisceat omnem.
Ille inter uestīs et lēuia pectora lāpsus
uoluitur attāctū nūllō, fallitque furentem 350
uīpeream īnspīrāns animam; fit tortile collō
aurum ingēns coluber, fit longae taenia uittae
innectitque comās et membrīs lūbricus errat.
Ac dum prīma luēs ūdō sublāpsa uenēnō
pertemptat sēnsūs atque ossibus implicat ignem 355
necdum animus tōtō percēpit pectore flammam,
mollius et solitō mātrum dē mōre locūta est,
multa super nātae lacrimāns Phrygiīsque hymenaeīs:
'Exsulibusne datur dūcenda Lauīnia Teucrīs,
ō genitor, nec tē miseret nātaeque tuīque? 360
Nec mātris miseret, quam prīmō Aquilōne relinquet
perfidus alta petēns abductā uirgine praedō?
At nōn sīc Phrygius penetrat Lacedaemona pāstor,
Lēdaeamque Helenam Trōiānās uēxit ad urbēs?
Quid tua sancta fidēs? Quid cūra antīqua tuōrum 365
et cōnsanguineō totiēns data dextera Turnō?
Sī gener externā petitur dē gente Latīnīs,
idque sedet, Faunīque premunt tē iussa parentis,
omnem equidem scēptrīs terram quae lībera nostrīs
dissidet externam reor et sīc dīcere dīuōs. 370
Et Turnō, sī prīma domūs repetātur orīgō,
Īnachus Ācrisiusque patrēs mediaeque Mycēnae.'
Hīs ubi nēquīquam dictīs experta Latīnum
contrā stāre uidet, penitusque in uīscera lāpsum
serpentis furiāle malum tōtamque pererrat, 375
tum uērō īnfēlīx ingentibus excita mōnstrīs
immēnsam sine mōre furit lymphāta per urbem.
Ceu quondam tortō uolitāns sub uerbere turbō,
quem puerī magnō in gȳrō uācua ātria circum
intentī lūdō exercent, ille āctus habēna 380
curuātīs fertur spatiīs; stupet īnscia sūpra
impūbēsque manūs mīrāta uolūbile buxum;
dant animō plāgae: nōn cursū sēgnior illō
per mediās urbēs agitur populōsque ferōcīs.
Quīn etiam in siluās simulātō nūmine Bacchī 685
maius adorta nefās maiōremque ōrsa furōrem
ēuolat et nātam frondōsīs montibus abdit,
quō thalamum ēripiat Teucrīs taedāsque morētur,
euhoe Bacche fremēns, sōlum tē uirgine dignum
uōciferāns: etenim mollīs tibi sūmere thyrsōs, 390
tē lustrāre chorō, sacrum tibi pāscere crīnem.
Fāma uolat, furiīsque accēnsās pectore mātrēs
īdem omnis simul ārdor agit noua quaerere tēcta.
Dēseruēre domōs, uentīs dant colla comāsque;
ast aliae tremulīs ululātibus aethera complent 395
pampineāsque gerunt incīnctae pellibus hastās.
Ipsa inter mediās flagrantem feruida pīnum
sustinet ac nātae Turnīque canit hymenaeōs
sanguineam torquēns aciem, toruumque repente
clāmat: 'iō mātrēs, audīte, ubi quaeque, Latīnae: 400
sī qua piīs animīs manet īnfēlīcis Amātae
grātia, sī iūris māternī cūra remordet,
soluite crīnālīs uittās, capite orgia mēcum.'
Tālem inter siluās, inter dēserta ferārum
rēgīnam Allēctō stimulīs agit undique Bacchī. 405
Postquam uīsa satis prīmōs acuisse furōrēs
cōnsiliumque omnemque domum uertisse Latīnī,
prōtinus hinc fuscīs trīstis dea tollitur ālīs
audācis Rutulī ad mūrōs, quam dīcitur urbem
Ācrisiōnēīs Danaē fundasse colōnīs 410
praecipitī dēlāta Notō. Locus Ardea quondam
dictus auīs, et nunc magnum manet Ardea nōmen,
sed fortūna fuit. Tēctīs hīc Turnus in altīs
iam mediam nigrā carpēbat nocte quiētem.
Allēctō toruam faciem et furiālia membra 415
exuit, in uultūs sēsē trānsfōrmat anīlīs
et frontem obscēnam rūgīs arat, induit albōs
cum uittā crīnīs, tum rāmum innectit olīuae;
fit Calybē Iūnōnis anus templīque sacerdōs,
et iuuenī ante oculōs hīs sē cum uōcibus offert: 420
'Turne, tot incassum fūsōs patiēre labōrēs,
et tua Dardaniīs trānscrībī scēptra colōnīs?
Rēx tibi cōniugium et quaesītās sanguine dōtēs
abnēgat, externusque in rēgnum quaeritur hērēs.
Ī nunc, ingrātīs offer tē, inrīse, perīclīs; 425
Tyrrhēnās, ī, sterne aciēs, tege pāce Latīnōs.
Haec adeō tibi mē, placidā cum nocte iacērēs,
ipsa palam fārī omnipotēns Sāturnia iussit.
quārē age et armārī pūbem portīsque mouērī
laetus in arua parā, et Phrygiōs quī flumine pulchrō 430
cōnsēdēre ducēs pictāsque exūre carīnās.
Caelestum uīs magna iubet. Rēx ipse Latīnus,
nī dare coniugium et dictō parērē fatētur,
sentiat et tandem Turnum experiātur in armīs.'
Hīc iuuenis uātem inrīdēns sīc orsa uicissim 435
ōre refert: 'classīs inuectās Thybridis undam
nōn, ut rēre, meās effūgit nūntius aurīs;
nē tantōs mihi finge metūs. Nec rēgia Iūnō
immemor est nostrī.
Sed tē uicta sitū uērīque effēta senectūs, 440
ō māter, cūrīs nēquīquam exercet, et arma
rēgum inter falsā uātem formīdine lūdit.
cūra tibī dīuum effigiēs et templa tuērī;
bella uirī pācemque gerent quīs bella gerenda.'
Tālibus Allēctō dictīs exārsit in īrās. 445
At iuuenī ōrantī subitus tremor occupat artūs,
dēriguēre oculī: tot Erīnȳs sībilat hydrīs
tantaque sē faciēs aperit; tum flammea torquēns
lūmina cūnctantem et quaerentem dīcere plūra
reppulit, et geminōs ērēxit crīnibus anguīs, 450
uerberaque īnsonuit rabidōque haec addidit ōre:
'Ēn ego uicta sitū, quam uērī effēta senectūs
arma inter rēgum falsā formīdine lūdit.
Respice ad haec: adsum dīrārum ab sēde sorōrum,
bella manū lētumque gerō.' 455
Sīc effāta facem iuuenī coniēcit et ātrō
lūmine fūmantīs fīxit sub pectore taedās.
Ollī somnum ingēns rumpit pauor, ossaque et artūs
perfundit tōtō prōruptus corpore sūdor.
Arma āmēns fremit, arma torō tēctīsque requīrit; 460
saeuit amor ferrī et scelerāta īnsānia bellī,
īra super: magnō uelutī cum flamma sonōre
uirgea suggeritur costīs undantis aēnī
exsultantque aestū laticēs, furit intus aquāī
fūmidus atque altē spūmīs exūberat amnis, 465
nec iam sē capit unda, uolat uapor āter ad aurās.
Ergō iter ad rēgem pollūtā pāce Latīnum
indīcit prīmīs iuuenum et iubet arma parārī,
tūtārī Italiam, dētrūdere fīnibus hostem;
sē satis ambōbus Teucrīsque uenīre Latīnīs- 470
que. Haec ubi dicta dedit dīuōsque in uōta uocāuit,
certātim sēsē Rutulī exhortantur in arma.
Hunc decus ēgregium fōrmae mouet atque iuuentae,
hunc atauī rēgēs, hunc clārīs dextera factīs.
Dum Turnus Rutulōs animīs audācibus implet, 475
Allēctō in Teucrōs Stygiīs sē concitat ālīs,
arte nouā, speculāta locum, quō lītore pulcher
īnsidiīs cursūque ferās agitābat Iūlus.
Hīc subitam canibus rabiem Cōcȳtia uirgō
obicit et nōtō nārīs contingit odōre, 480
ut ceruum ārdentēs agerent; quae prīma labōrum
causa fuit bellōque animōs accendit agrestīs.
ceruus erat fōrmā praestantī et cornibus ingēns,
Tyrrhīdae puerī quem mātris ab ūbere raptum
nūtrībant Tyrrhusque pater, cui rēgia pārent 485
armenta et lātē cūstōdia crēdita campī.
Adsuētum imperiīs soror omnī Siluia cūrā
mollibus intexēns ōrnābat cornua sertīs,
pectēbatque ferum pūrōque in fonte lauābat.
Ille manum patiēns mēnsaeque adsuētus erīlī 490
errābat siluīs rūrsusque ad līmina nōta
ipse domum sērā quamuīs sē nocte ferēbat.
Hunc procul errantem rabidae uēnantis Iūlī
commōuēre canēs, fluuiō cum forte secundō
dēflueret rīpāque aestūs uiridante leuāret. 495
Ipse etiam eximiae laudis succēnsus amōre
Ascanius curuō dērēxit spīcula cornū;
nec dextrae errantī deus āfuit, āctaque multō
perque uterum sonitū perque īlia uēnit harundō.
Saucius at quadripēs nōta intrā tēcta refūgit 500
successitque gemēns stabulīs, questūque cruentus
atque implōrantī similis tēctum omne replēbat.
Siluia prīma soror palmīs percussa lacertōs
auxilium uocat et dūrōs conclāmat agrestīs.
Ollī (pestis enim tacitīs latet aspera siluīs) 505
imprōuīsī adsunt, hīc torre armātus obustō,
stīpitis hic grauidī nōdīs; quod cuique repertum
rīmantī tēlum īra facit. Uocat agmina Tyrrhus,
quadrifidam quercum cuneīs ut forte coāctīs
scindēbat raptā spīrāns immāne secūrī. 510
At saeua ē speculīs tempus dea nacta nocendī
ardua tēcta petit stabulī et dē culmine summō
pāstōrāle canit signum cornūque recuruō
Tartaream intendit uōcem, quā prōtinus omne
contremuit nemus et siluae īnsonuēre profundae; 515
audiit et Triuiae longē lacus, audiit amnis
sulpureā Nār albus aquā fontēsque Velīnī,
et trepidae mātrēs pressēre ad pectora nātōs.
Tum uērō ad uōcem celerēs, quā būcina signum
dīra dedit, raptīs concurrunt undique tēlīs 520
indomitī agricolae, nec nōn et Trōia pūbēs
Ascaniō auxilium castrīs effundit apertīs.
Dērēxēre aciēs. Nōn iam certāmine agrestī
stīpitibus dūrīs agitur sudibusue praeustīs,
sed ferrō ancipitī dēcernunt ātraque lātē 525
horrēscit strictīs seges ēnsibus, aeraque fulgent
sōle lacessītā et lūcem sub nūbila iactant:
flūctus utī prīmō coepit cum albēscere uentō,
paulātim sēsē tollit mare et altius undās
ērigit, inde īmō cōnsurgit ad aethera fundō. 530
Hīc iuuenis prīmam ante aciem strīdente sagittā,
nātōrum Tyrrhī fuerat quī maximus, Almō,
sternitur; haesit enim sub gutture uulnus et ūdae
uōcis iter tenuemque inclūsit sanguine uītam.
Corpora multa uirum circā seniorque Galaesus, 535
dum pācī medium sē offert, iūstissimus ūnus
quī fuit Ausoniīsque ōlim dītissimus aruīs:
quīnque gregēs illī bālantum, quīna redībant
armenta, et terram centum uertēbat arātrīs.
Atque ea per campōs aequō dum Mārte geruntur, 540
prōmissī dea facta potēns, ubi sanguine bellum
imbuit et prīmae commīsit fūnera pugnae,
dēserit Hesperiam et caelī cōnuersa per aurās
Iūnōnem uictrīx adfātur uōce superbā:
'Ēn, perfecta tibī bellō discordia trīstī; 545
dīc in amīcitiam coeant et foedera iungant.
Quandoquidem Ausoniō respersī sanguine Teucrōs,
hoc etiam hīs addam, tua sī mihi certa uoluntās:
fīnitimās in bella feram rūmōribus urbēs,
accendamque animōs īnsānī Mārtis amōre 550
undique ut auxiliō ueniant; spargam arma per agrōs.'
Tum contrā Iūnō: 'Terrōrum et fraudis abundē est:
stant bellī causae, pugnātur comminus armīs,
quae fors prīma dedit sanguis nouus imbuit arma.
Tālia coniugia et tālīs celebrent hymenaeōs 555
ēgregium Veneris genus et rēx ipse Latīnus.
Tē super aetheriās errāre licentius aurās
haud pater ille uelit, summī rēgnātor Olympī.
Cēde locīs. Ego, sī qua super fortūna labōrum est,
ipsa regam.' Tālīs dederat Sāturnia uōcēs; 560
illa autem attollit strīdentīs anguibus ālās
Cōcȳtīque petit sēdem supera ardua linquēns.
Est locus Italiae mediō sub montibus altīs,
nōbilis et fāmā multīs memorātus in ōrīs,
Amsanctī uallēs; dēnsīs hunc frondibus ātrum 565
urget utrimque latus nemoris, mediōque fragōsus
dat sonitum saxīs et tortō uertice torrēns.
Hīc specus horrendum et saeuī spīrācula Dītis
mōnstrantur, ruptōque ingēns Acherōnte uorāgō
pestiferās aperit faucēs, quis condita Erīnȳs, 570
inuīsum nūmen, terrās caelumque leuābat.
Nec minus intereā extrēmam Sāturnia bellō
impōnit rēgīna manum. Ruit omnis in urbem
pāstōrum ex aciē numerus, caesōsque reportant
Almōnem puerum foedātīque ōra Galaesī, 575
implōrantque deōs obtestanturque Latīnum.
Turnus adest mediōque in crīmine caedis et ignī
terrōrem ingeminat: Teucrōs in rēgna uocārī,
stirpem admiscērī Phrygiam, sē līmine pellī.
Tum quōrum attonitae Bacchō nemora āuia mātrēs 580
īnsultant thiasīs (neque enim leue nōmen Amātae)
undique collēctī coeunt Mārtemque fatīgant.
Īlicet īnfandum cūnctī contrā ōmina bellum,
contrā fāta deum peruersō nūmine poscunt.
Certātim rēgis circumstant tēcta Latīnī; 585
ille uelut pelagō rūpēs immōta resistit,
ut pelagī rūpēs magnō ueniente fragōre,
quae sēsē multīs circum lātrantibus undīs
mōle tenet; scopulī nēquīquam et spūmea circum
saxa fremunt laterīque inlīsa refunditur alga. 590
Vērum ubi nūlla datur caecum exsuperāre potestās
cōnsilium, et saeuae nūtū Iūnōnis eunt rēs,
multa deōs aurāsque pater testātus inānīs
'Frangimur heu fātis' inquit 'ferimurque procellā!
Ipsī hās sacrilegō pendētis sanguine poenās, 595
ō miserī. Tē, Turne, nefās, tē trīste manēbit
supplicium, uōtīsque deōs uenerābere sērīs.
Nam mihi parta quiēs, omnisque in līmine portūs
fūnere fēlīcī spolior.' Nec plura locutus
saepsit sē tēctīs rērumque relīquit habēnās. 600
Mōs erat Hesperiō in Latiō, quem prōtinus urbēs
Albānae coluēre sacrum, nunc maxima rērum
Rōma colit, cum prīma mouent in proelia Mārtem,
sīue Getīs īnferre manū lacrimābile bellum
Hyrcānīsue Arabīsue parant, seu tendere ad Indōs 605
Aurōramque sequī Parthōsque reposcere signa:
sunt geminae Bellī portae (sīc nōmine dīcunt)
religiōne sacrae et saeuī formīdine Mārtis;
centum āereī claudunt uectēs aeternaque ferrī
rōbora, nec cūstōs absistit līmine Iānus. 610
Hās, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,
ipse Quirīnālī trabeā cīnctūque Gabīnō
īnsignis reserat strīdentia līmina cōnsul,
ipse uocat pugnās; sequitur tum cētera pūbēs,
āereāque adsēnsū cōnspīrant cornua raucō. 615
Hōc et tum Aeneadīs indīcere bella Latīnus
mōre iubēbātur trīstīsque reclūdere portās.
Abstinuit tāctū pater āuersusque refūgit
foeda ministeria, et caecīs sē condidit umbrīs.
Tum rēgīna deum caelō dēlāpsa morantīs 620
impulit ipsa manū portās, et cardine uersō
Bellī ferrātōs rumpit Sāturnia postīs.
Ārdet inexcīta Ausonia atque immōbilis ante;
pars pedes īre parat campīs, pars arduus altīs
puluerulentus equīs furit; omnēs arma requīrunt. 625
Pars lēuīs clipeōs et spīcula lūcida tergent
aruīnā pinguī subiguntque in cōte secūrīs;
signaque ferre iuuat sonitūsque audīre tubārum.
Quīnque adeō magnae positīs incūdibus urbēs
tēla nouant, Ātīna potēns Tīburque superbum, 630
Ardea Crustumerīque et turrigerae Antemnae.
Tegmina tūta cauant capitum flectuntque salignās
umbōnum crātīs; aliī thōrācas aēnōs
aut lēuīs ocreās lentō dūcunt argentō;
uōmeris hūc et falcis honōs, hūc omnis arātrī 635
cessit amor; recoquunt patriōs fornācibus ēnsīs.
Classica iamque sonant, it bellō tessera signum;
hic galeam tēctīs trepidus rapit, ille trementīs
ad iuga cōgit equōs, clipeumque aurōque trilīcem
lōrīcam induitur fīdōque accingitur ēnse. 640
Pandite nunc Helicōna, deae, cantūsque mouēte,
quī bellō excītī rēgēs, quae quemque secūtae
complērint campōs aciēs, quibus Itala iam tum
flōruerit terra alma uirīs, quibus ārserit armīs;
et meministis enim, dīuae, et memorāre potestis; 645
ad nōs uix tenuis fāmae perlābitur aura.
Prīmus init bellum Tyrrhēnīs asper ab ōrīs
contemptor dīuum Mēzentius agminaque armat.
Fīlius huic iuxtā Lausus, quō pulchrior alter
nōn fuit exceptō Laurentis corpore Turnī; 650
Lausus, equum domitor dēbellātorque ferārum,
dūcit Agyllīnā nēquīquam ex urbe secūtōs
mīlle uirōs, dignus patriīs quī laetior esset
imperiīs et cui pater haud Mēzentius esset.
Post hōs īnsignem palmā per grāmina currum 655
uictōrēsque ostentat equōs satus Hercule pulchrō
pulcher Auentīnus, clipeōque īnsigne paternum
centum anguīs cīnctamque gerit serpentibus Hydram;
collis Auentīnī siluā quem Rhēa sacerdōs
fūrtīuum partū sub lūminis ēdidit ōrās, 660
mixta deō mulier, postquam Laurentia uictor
Gēryone exstīnctō Tīrynthius attigit arua,
Tyrrhēnōque bouēs in flūmine lāuit Hibērās.
Pīla manū saeuōsque gerunt in bella dolōnēs,
et teretī pugnant mucrōne uerūque Sabellō. 665
Ipse pedes, tegimen torquēns immāne leōnis,
terribilī impexum saetā cum dentibus albīs
indūtus capitī, sīc rēgia tēcta subībat,
horridus Herculeōque umerōs innexus amictū.
Tum geminī frātrēs Tīburtia moenia linquunt, 670
frātris Tīburtī dictam cognōmine gentem,
Cātillusque ācerque Corās, Argīua iuuentūs,
et prīmam ante aciem dēnsa inter tēla feruntur:
ceu duo nūbigenae cum uertice montis ab altō
dēscendunt Centaurī Homolēn Othrymque niuālem 675
linquentēs cursū rapidō; dat euntibus ingēns
silua locum et magnō cēdunt uirgulta fragōre.
Nec Praenestīnae fundātor dēfuit urbis,
Volcānō genitum pecora inter agrestia rēgem
inuentumque focīs omnīs quem crēdidit aetās, 680
Caeculus. Hunc legiō lātē comitātur agrestis:
quīque altum Praeneste uirī quique arua Gabīnae
Iūnōnis gelidumque Aniēnem et rōscida rīuīs
Hernica saxa colunt, quōs dīues Anagnia pāscis,
quōs Amasēne pater. Nōn illīs omnibus arma 685
nec clipeī currūsue sonant; pars maxima glandēs
līuentis plumbī spargit, pars spīcula gestat
bīna manū, fuluōsque lupī dē pelle galērōs
tegmen habent capitī; uestīgia nūda sinistrī
īnstituēre pedis, crūdus tegit altera pērō. 690
At Messāpus, equum domitor, Neptūnia prōlēs,
quem neque fās ignī cuiquam nec sternere ferrō,
iam prīdem residēs populōs dēsuētaque bellō
agmina in arma uocat subitō ferrumque retractat.
Hī Fescennīnās aciēs Aequōsque Faliscōs, 695
hī Sōractis habent arcēs Flāuīniaque arua
et Ciminī cum monte lacum lūcōsque Capēnōs.
Ībant aequātī numerō rēgemque canēbant:
ceu quondam niueī liquida inter nūbila cycnī
cum sēsē ē pāstū referunt et longa canōrōs 700
dant per colla modōs, sonat amnis et Āsia longē
pulsa palūs.
Nec quisquam aerātās aciēs exāmine tantō
miscērī putet, āeriam sed gurgite ab altō
urgērī uolucrum raucārum ad lītora nūbem. 705
Ecce Sabīnōrum prīscō dē sanguine magnum
agmen agēns Clausus magnīque ipse agminis īnstar,
Claudia nunc ā quō diffunditur et tribus et gēns
per Latium, postquam in partem data Rōma Sabīnīs.
Ūna ingēns Amiterna cohōrs prīscīque Quirītēs, 710
Ērētī manus omnis olīuiferaeque Mutuscae;
quī Nōmentum urbem, quī Rōsea rūra Velīnī,
quī Tetricae horrentīs rūpēs montemque Seuērum
Casperiamque colunt Forulōsque et flūmen Himellae,
quī Tiberim Fabarimque bibunt, quōs frīgida mīsit 715
Nursia, et Ortīnae classēs populīque Latīnī,
quōsque secāns īnfaustum interluit Allia nōmen:
quam multī Libycō uoluuntur marmore flūctūs
saeuus ubi Ōrīōn hībernīs conditur undīs,
uel cum sōle nouō dēnsae torrentur aristae 720
aut Hermī campō aut Lyciae flāuentibus aruīs.
Scūta sonant pulsūque pedum conterrita tellūs.
Hinc Agamemnonius, Trōiānī nōminis hostīs,
currū iungit Halaesus equōs Turnōque ferōcīs
mīlle rapit populōs, uertunt fēlīcia Bacchō 725
Massica quī rāstrīs, et quōs dē collibus altīs
Auruncī mīsēre patrēs Sidicīnaque iuxtā
aequora, quīque Calēs linquunt amnīsque uadōsī
accola Volturnī, pariterque Satīculus asper
Oscōrumque manus. Teretēs sunt aclydes illīs 730
tēla, sed haec lentō mōs est aptāre flagellō.
Laeuās caetra tegit, falcātī comminus ēnsēs.
Nec tū carminibus nōstrīs indictus abībis,
Oebale, quem generāsse Telōn Sēbēthide nymphā
fertur, Tēleboum Capreās cum rēgna tenēret, 735
iam senior; patriīs sed nōn et fīlius aruīs
contentus lāte iam tum diciōne premēbat
Sarrastīs populōs et quae rigat aequora Sarnus,
quīque Rufrās Batulumque tenent atque arua Celemnae,
et quōs māliferae dēspectant moenia Abellae, 740
Teutonicō rītū solitī torquēre catēiās;
tegmina quīs capitum raptus dē sūbere cortex
aerātaeque micant peltae, micat aereus ēnsīs.
Et tē montōsae mīsēre in proelia Nersae,
Ūfēns, īnsignem fāmā et fēlīcibus armīs, 745
horrida praecipuē cui gēns adsuētaque multō
uēnātū nemorum, dūrīs Aequīcula glaebīs.
Armātī terram exercent semperque recentīs
conuectāre iuuat praedās et uīuere raptō.
Quīn et Marruuiā uēnit dē gente sacerdōs 750
fronde super galeam et fēlīcī cōmptus olīua
Archippī rēgis missū, fortissimus Umbrō,
uīpereō generī et grauiter spīrantibus hydrīs
spargere quī somnōs cantūque manūque solēbat,
mulcēbatque īrās et morsūs arte leuābat. 755
Sed nōn Dardaniae medicārī cuspidis ictum
ēualuit neque eum iūuēre in uulnera cantūs
somniferī et Marsis quaesītae montibus herbae.
Tē nemus Angitiae, uītrea tē Fūcinus unda,
tē liquidī fleuēre lacūs. 760
Ībat et Hippolytī prōlēs pulcherrima bellō,
Uirbius, īnsignem quem māter Arīcia mīsit,
ēductum Ēgeriae lūcīs ūmentia circum
lītora, pinguis ubi et plācābilis āra Diānae.
Namque ferunt fāmā Hippolytum, postquam arte nouercae 765
occiderit patriāsque explērit sanguine poenās
turbātīs distractus equīs, ad sīdera rūrsus
aetheria et superās caelī uēnisse sub aurās,
Paeoniīs reuocātum herbīs et amōre Diānae.
Tum pater omnipotēns aliquem indignātus ab umbrīs 770
mortālem īnfernīs ad lūmina surgere uītae,
ipse repertōrem medicīnae tālis et artis
fulmine Phoebigenam Stygiās dētrūsit ad undās.
At Triuia Hippolytum sēcrētīs alma recondit
sēdibus et nymphae Ēgeriae nemorīque relēgat, 775
sōlus ubi in siluīs Italīs īgnōbilis aeuum
exigeret uersōque ubi nōmine Uirbius esset.
Unde etiam templō Triuiae lūcīsque sacrātīs
cornipedēs arcentur equī, quod lītore currum
et iuuenem mōnstrīs pauidī effūdēre marīnīs. 780
Fīlius ārdentīs haud sētius aequore campī
exercēbat equōs currūque in bella ruēbat.
Ipse inter prīmōs praestantī corpore Turnus
uertitur arma tenēns et tōtō uertice suprā est.
Cui triplicī crīnīta iubā galea alta Chimaeram 785
sustinet Aetnaeōs efflantem faucibus ignīs;
tam magis illa fremēns et trīstibus effera flammīs
quam magis effūsō crūdēscunt sanguine pugnae.
At lēuem clipeum sublātīs cornibus Īō
aurō īnsignībat, iam saetīs obsita, iam bōs, 790
argūmentum ingēns, et cūstōs uirginis Argus,
caelātāque amnem fundēns pater Īnachus urnā.
Īnsequitur nimbus peditum clipeātaque tōtīs
agmina dēnsentur campīs, Argīuaque pūbēs
Auruncaeque manūs, Rutulī ueterēsque Sicānī, 795
et Sacrānae aciēs et pictī scūta Labīcī;
quī saltūs, Tiberīne, tuōs sacrumque Numīcī
lītus arant Rutulōsque exercent uōmere collīs
Circaeumque iugum, quīs Iuppiter Ānxurus aruīs
praesidet et uiridī gaudēns Fērōnia lūcō; 800
quā Saturae iacet ātra palūs gelidusque per īmās
quaerit iter uallīs atque in mare conditur Ūfēns.
Hōs super aduēnit Volscā dē gente Camilla
agmen agēns equitum et flōrentīs aere cateruās,
bellātrīx, nōn illa colō calathīsue Mineruae 805
fēmineās adsuēta manūs, sed proelia uirgō
dūra patī cursūque pedum praeuertere uentōs.
Illa uel intāctae segetis per summa uolāret
grāmina nec tenerās cursū laesisset aristās,
uel mare per medium flūctū suspēnsa tumentī 810
ferret iter celerīs nec tingeret aequore plantās.
Illam omnis tēctīs agrīsque effūsa iuuentūs
turbaque mīrātur mātrum et prōspectat euntem,
attonitīs inhiāns animīs ut rēgius ostrō
uēlet honōs lēuīs umerōs, ut fībula crīnem 815
aurī internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram
et pāstōrālem praefīxā cuspide myrtum.