I
[recensere]Stamine metrorum exstructor conserta retexit
Sub deno quater haec diverse aenigmata torquens.
Septena alarum me circumstantia cingit.
Vecta per alma poli quis nunc volitare solesco,
Abdita nunc terrae penetrans atque ima profundi.
Sum Solomone sagacior et velocior Euro.
Clarior et Phoebi radiis, pretiosior auro,
Suavior omnigena certe modulaminis arte,
Dulcior et favo gustantum in faucibus eso.
Nulla manus poterat nec me contingere visus,
Cum praesens dubio sine me quaerentibus adsto.
Mordentem amplector, parcentem me viduabo.
Est felix mea qui poterit cognoscere jura,
Quemque meo natum esse meum sub nomine rebor.
II
[recensere]Una tres natae sumus olim ex matre sagaci.
Est felix eius liceat cui cernere formam
Reginae, fausto semper quae numine regnat,
Solifero cuius thalamus splendore nitescit,
Cernere quae nullus nec pandere septa valebit.
Maternis quis nec poterit fore visibus aptus,
Nostris ni fuerit complexibus ante subactus ?
III
[recensere]Bis binas statuit sua nos vigiles dominatrix,
Thesauri cellario conservare sorori,
Diversisque intus fulgent ornata metallis
Omnigena, et florum dulcedine serta virescunt,
Gaudentes nostris haec mox reseramus amicis,
Ingratisque aditum sed iure negamus apertum.
IV
[recensere]Dulcifero nos pia genetrix ditavit honore,
Dulcia quod bibulis praestamus pocula buccis,
Tosta ministrantes nitidis et fercula mensis.
Sed tamen apta damus cunctis responsaque certa.
Littera tollatur, non fulget nominis ortus.
V
[recensere]Efferus exuviis populator me spoliavit,
Vitalis pariter flatus spiramina dempsit,
In planum me iterum campum sed verterat auctor.
Frugiferos cultor sulcos mox irrigat undis,
Omnigenam nardi messem mea prata rependunt,
Qua sanis victum et laesis praestabo medelam.
VI
[recensere]Nativa penitus ratione heu! fraudor ab hoste;
Nam superas quondam pernix auras penetrabam.
Vincta tribus nunc in terris persolvo tributum.
Planos compellor sulcare per aequora campos.
Causa laboris amoris tum fontes lacrimarum
Semper compellit me aridis infundere sulcis.
VII
[recensere]Olim dictabar proprio sub nomine Caesar,
Optabantque meum proceres iam cernere vultum.
Nunc aliter versor superis suspensus in auris,
Et caesus cogor late persolvere planctum,
Cursibus haud tardis cum ad luctum turba recurrit,
Mordeo mordentem labris mox, dentibus absque.
VIII
[recensere]Quadrupedis pulchri quamvis constat mihi forma,
Sponte tamen nullus me usquam lustrare videbit.
Bis binis certe per quadrum carnibus armor;
Quosque meis dapibus dignor satiare solesco,
Indignis potumque cibumque referre negabo.
Ex alta clarum merui re nomen habere.
IX
[recensere]Versicolor cernor nunc, nunc mihi forma nitescit,
Lege fui quondam cunctis iam larvula servis;
Sed modo me gaudens orbis veneratur et ornat.
Quique meum gustat fructum iam sanus habetur.
Nam mihi concessum est insanis ferre salutem:
Propterea sapiens optat me in fronte tenere.
X
[recensere]Angelicas populis epulas dispono frequenter,
Grandisonisque aures verbis cava guttura complent.
Succedit vos sed mihi nulla aut lingua loquendi,
Et bina alarum fulci gestamine cernor;
Quis sed abest penitus virtus iam tota volandi,
Dum solus subter constat mihi pes sine passu.
XI
[recensere]Torrens me genuit fornax de viscere flammae,
Condior invalido et finxit me corpore luscam;
Sed constat nullum iam me sine vivere posse.
Est mirum dictu, cludem in lumina vultus:
Condere non artis penitus molimina possum.
XII
[recensere]Exterius cernor pulcher, formaque decorus.
Interius minus haud mulcent mea viscera caros.
Quotque horae diei sunt, tot mini lumina lucent.
Et sena comptus potior sub imagine crurum,
Unius sed amoena quidem pedis est mihi forma.
XIII
[recensere]Reginae cupiunt animis me cernere, nec non
Reges mulcet adesse mei quoque corporis usus.
Nam multos vario possum captare decore.
Quippe meam gracilis faciem iugulaverat hospes:
Nobilior tamen accrescit decor inde genarum.
XIV
[recensere]Haud tristis gemino sub nexu vincula gesto.
Vincta resolvo ligata, iterumque soluta ligabo.
Est mirum dictu ardent quod mea viscera flammis.
Nemo tamen sentit fera vinctus damna cremandi;
Sed mulcent ea, plus vinctum quam dulcia mella.
XV
[recensere]Aethereus ternas genitor nos iam peperit hoc,
Sub miserae fato legis de matre sorores.
Invidia namque patris cogit sors frangere fatum.
Una tamen spes est tali sub lege recentis.
Quod mox regalem matris remeamus in alvum.
XVI
[recensere]Emerita gemina sortis sub lege tenemur;
Nam tollenti nos stabiles servire necesse est.
Causanti contra cursus comitamur eundo,
Sicque vicissim bis binae conjungimur ambis.
Quippe sorores decreta sat legibua urna.
XVII
[recensere]Celsicolae nascor foecunda matris in alvo,
Quae superas penitus sedes habitare solescit.
Sum petulans agilisque fera, insons corporis astu.
Ardua ceu pennis convecta cacumina scando,
Veloci vitans passu discrimina Martis.
XVIII
[recensere]Discernens totum iuris Natura locavit
Nos pariter geminos una de matre creatos.
Divisi haud magno parvi discrimine collis,
Ut numquam vidi illum, nec me viderit ipse;
Sed cernit sine me nihil, illo nec sine cerno.
XIX
[recensere]Inter mirandum cunctis est caetera quod nunc
Narro quidem; nos produxit genetrix uterinos.
Sed quod contemplor mox illud cernere spernit,
Atque quod ille videt secum mox cernere nolo.
Est dispar nobis visus, sed inest amor unus.
XX
[recensere]Unus sum genitus ducifer fratris sine fructu,
Eius sed propriam post ditabor comitatu.
Mortem una vitam deinceps sine fine tenemus.
In vita natum nullus quem creverat unquam,
Hoc qui non credit, verum tunc esse videbit.
XXI
[recensere]Est mirum ingrato cunctis quod nomine dicor,
Cum rarum aut dubium, qui me sine vivere constat;
Nec ego privatim constare bono sine possum.
Certum namque bonum si dempserit omne, peribo;
Iam mihi nulla boni innata est substantia veri.
XXII
[recensere]Regem me quondam gnari et dominum vocitabant.
Sceptri dum solus tunc regmen in orbe tenebam.
Pro dolor! heu, socia virtute redactus inermem
Hostilis subito circum me copia cinxit,
Ac deinceps miserum servis servire coegit.
XXIII
[recensere]Saucio lethiferis omnes cum morsibus intus;
Nam rabidi trino capitis sub dente perimo.
Sed multi evadunt binorum vulnera dentum.
Tertius est nullus quem devitare licebit,
Sed binorum alter mordet quaecunque perimit.
XXIV
[recensere]Egregius vere nullus sine me est, neque felix;
Amplector cunctos quorum me corda requirunt.
Qui absque meo graditur comitatu morte peribit;
Et qui me gestat sospes sine fine manebit.
Inferior terris et altior sed caelis exsto.
XXV
[recensere]Eximio quondam sedis sum nata parente,
Quem diris vinctum damnis regna spoliavi.
Septenas pariter mihi deservire parabam
Reginas comitum septas cum prole maligna.
Parvus obiens sed me prostraverat armis.
XXVI
[recensere]Nos quini vario fratres sub nomine templum
Concessum nobis colimus constanter ab ortu.
Nam thuris segetem fero, fercula et ille saporis,
Hie totum praesens affert tangi, ille videndum,
Ast laetam quintus famam tristemque ministrat.
XXVII
[recensere]Iamque meum tibi quod narro mirabile dictu
Fatum, nam geminis constat mihi robur in armis.
Captandi sub rictibus, et est fiducia grandis,
Non praedura, vel aspera, neu fervida terrent,
Rictibus intrepidis sed cuncta capessere tempto.
XXVIII
[recensere]Grande caput collo consertum sumere cernor,
Cui penitus nulli constant in vertice crines.
Heu! fato miser immobili qui sto pede fixus,
Cedere tantundem siniturus verticis arcem,
Insons vindictam sed nolo referre nocenti.
XXIX
[recensere]Multiferis omnes dapibus saturare solesco.
Quadrupedem hinc felix ditem me sanxerit aetas.
Esse tamen pulchris fatim dum vestibus orner,
Certatim me praedones spoliare solescunt.
Raptis nudata exuviis mox membra relinquunt.
XXX
[recensere]Armigeri dura cordis compagine fingor.
Cuius et hirsuti extat circumstantia pepli.
Pangitur et secto cunctum de robore culmen.
Pellibus exterius strictim qui tegmina tute
Offensam diris defendunt imbribus aulam.
XXXI
[recensere]Testor quod crevi, rarus mihi credere sed vult;
Iam nasci gelido natum de viscere matris,
Verae quae nunquam sensit spiramina vitae,
Ipse tamen mansi vivens in ventre sepultus.
XXXII
[recensere]Armigeros inter Martis me bella subire
Obvia fata iuvant, et corpora sternere letho,
Insidiasque gregi cautas inferre ferino,
Nunc iuvenum laetos inter discurrere caetus.
XXXIII
[recensere]Testatur simplex triplicem Natura figuram
Esse meam, haud mortales qua sine vivere possunt,
Multiplici quibus en bona munere grata ministro,
Tristitia nonnunquam tamen sum haud exorsus ab illis.
XXXIV
[recensere]Miles enim diris complent mea viscera flammis;
Nam me flamma ferox stimulis devastat acerbis,
Ut pacis pia mox truculenter foedera frangam.
Non tamen oblectat me sponte subire duellum.
XXXV
[recensere]Rubricolor, flammor, flagrat ceu spargine lumen
Scintillans flammae, seu ridet gemma rubore.
Nominis intus apex, medium si nonus haberet,
Gemma rubens iam non essem, sed grando nivalis.
XXXVI
[recensere]Quae me fata manent iuris testor rogitanti,
Nam geminis captus manibus persolvere cogor,
Ius sinuamine complexas et spargere sordes,
Semina quod vitae pululent in pectore solo.
XXXVII
[recensere]Vera loquor, quamvis fatum dubitabile fingam,
Quod bona thesauri quae condere destina perdam.
Ut moriantur, quae vero perdenda reservo.
Ceu dulcissima sint auri sub mente metalla.
XXXVIII
[recensere]Exul sum generis factus motante figura.
Postquam me perdendo ferox invaserat hostis,
Expertem penitus vita formaque relinquens,
Officinae servum deinceps me iussit haberi.
XXXIX
[recensere]Natum me gelido terrae de viscere dicunt,
Inclita Romanis sed et urbs dudum vocitabar.
Sordida calcantum pedibus nunc sternor inermis,
Ridet acumine qui rodens me lingit abunde.
XL
[recensere]Summa poli spatians dum lustro cacumina laetus,
Dulcibus at lectis dapibus sub culmine curvo,
Intus ludentes sub eodem temporis ortu
Cernere me tremulo possunt in culmine caeli.
Corporis absens plausu, quid sum pandite, sophi.
Conclusio
[recensere]Versibus intextis vatem nunc iure salutat,
Litterulas summa capitum hortans iungere primas,
Versibus extremas iisdem ex minio coloratas:
Conversus gradiens rursum perscandat ab imo.
I – philosophia
II – spes, fides, et charitas
III – historia et sensus, et moralis, et allegoria
IV – litterae
V – membranae
VI – penna
VII – tintinnum
VIII – ara
IX – crux Christi
X – recitabulum
XI – acus
XII – patena
XIII – acus
XIV – caritas
XV – nix, grando, et glacies
XVI – propositio utriusque casus
XVII – scyrra
XIII – oculi
XIX – strabi oculi
XX – luscus
XXI – malus
XXII – Adam
XXIII – trina mors
XXIV – humilitas
XXV – superbia
XXVI – quinque sensus
XXVII – forceps
XXVIII – incus
XXIX – mensa
XXX – ensis et vagina
XXXI – scintilla
XXXII – sagitta
XXXIII – ignis
XXXIV – pharetra
XXXV – pruina
XXXVI – ventilabrum
XXXVII – seminans
XXXVIII – carbo
XXXIX – coticulum
XL – radii solis