PIUS PP. X
LITTERAE APOSTOLICAE
QUIBUS PIUS PP. X CONQUERITUR DE HOSTILIBUS REIPUBLICAE BOLIVIANAE IN RELIGIONEM AUSIBUS*
VENERABILIBUS FRATRIBUS ARCHIEPISCOPO ET EPISCOPIS BOLIVIAE
Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.
Afflictum propioribus acerbitatem caussis, equidem velimus animum Nostrum communicare vobiscum, levandarum curarum cupidi, solatiumque e patria vestra, quasi ex explorata religionis sede, petituri. Contra, vestris etiam in civibus, iisque maxime audentibus, qui cum reipublicae curatione vigilantem etiam de spirituali bono fovere debeant industriam, non modicam reperimus molestiarum intimarum segetem, unde plane Nobis sollicitudo cumuletur. Nam quae in antecessum natio non alium publice cultum nisi catholicum, pro reipublicae institutis, agnoscebat, ea in praesenti libertatem, quam dicunt, cultuum sancire, ideoque pravitatum quoque religiosarum observantiam permittere non dubitat; vel ipso de civitatis religione abrogato capite: quae antea meritam characteri sacro verecundiam custodiens, fori, quod aiunt, immunitatem clericorum ordini incolumem praestabat, ea nunc, rogata in comitiis lege, velle sese traditum hierarchiae privilegium posthabere patefacit: quae denique christiani matrimonii indolem ac dignitatem probe tenens, nativum propriumque Ecclesiae in christianorum coniugia ius verebatur, ea modo occupare nefario ausu hanc privam unius Ecclesiae potestatem contendit, et civilis, quod nominant, matrimonii contrahendi aut facultatem permittere aut etiam necessitatem facere cogitat. Vos quidem populusque intelligitis quantum in hisce legibus iniuriae sit in Ecclesiam, quantum incommodi moribus virtutique, quantum regressus a sincero salubrique nationum ac gentium profectu. Nobis vero persuasum est nec praetermisisse vos antea iis omnibus eniti diligentiis, quibus haec talia avertere a patria et a religione detrimenta possetis, nec in praesentiarum omittere, sive universos, sive singulos, de iniquis consiliis ac legibus conqueri. At Nos etiam conscientia urget officii, quibus, quum credita cunctarum gentium administratio sit, evigilare et eniti necesse est, ne quid christiana consociatio, cuiuslibet molimine et opera, damni persentiat. Itaque Nostrum in primis est sanctissima iura Ecclesiae revocare in memoriam, eaque nullius formidine potestatis confirmare, suadere ac tueri. Potissimum vero, quoniam privatim publiceque summopere interest, idemque immanium potest maiorum a societate domestica et civili prohibere fontem, quale sit christiani coniugii ingenium edicendum arbitramur, quippe quod videmus et eorum qui praesunt excidisse ex animis, et fallacibus cessisse erroribus. Immemores enim indolis sacrae coniugii falsisque irretitos opinionibus eos esse oportet, qui Ecclesiae, rogando leges sanciendove, occupare liberam de matrimonio provinciam moliantur. Constat namque apud omnes nihilque habet in christiana multitudine dubii, matrimonium in officium naturae a Deo conditum, a Iesu, humani generis Servatore et Restitutore, ad dignitatem Sacramenti esse evectum, ita quidem ut nequeat christianorum coniugium veri nominis quodpiam a Sacramenti ratione seiungi. Iam, Sacramentorum regimen et ius omni est lumine clarius unius posse intelligi Ecclesiae potestati subiecta, proptereaque coniugii non quidem reipublicae permissae leges sunt sed Ecclesiae, perinde ac sacrae cuiusvis rei, uni et soli servatae. Velle idcirco de christianorum matrimonio eos, qui civilibus praesunt negotiis, ius dicere, idem profecto est ac iura aggredi aliena remque conflare plane nullam. Ex quo fit ut qui e christianis coniugium audeant civili ritu contrahere, simulacrum conentur coniugii fingere, Sacramentum autem adeoque verum solumque coniugium, non faciant, ipsosque, quos vocant, civiles effectus, irrito atque inani eorum fonte, iniuria adipiscantur. Haec quum ita sint, facere Nos nullo modo possumus quin iniustam et sacrilegam rem, quantum est in Nobis, doleamus, deploremus, improbemus, et sanctissima Ecclesiae violata iura, a regimine praesertim catholicorum prae se ferente nomen, publice conquesti, expostulemus. Spes tamen quae ope nititur auxilioque Dei, non omnis equidem effluxit, illudque placet confidere, ad meliora eos, qui Boliviae praesunt, consilia deflexuros, suum cuique tribuendo, quae civilia, reipublicae, quae sacra, Nobis et Ecclesiae. Intelligant ii inducantque in animum publicarum prosperitatem rerum observantia religionis iustitiae gigni, sacrarumque verecumdiam legum ad verendas civiles etiam leges cum maxime conducere. Vobis vero, Venerabiles Fratres, quorum proximo e loco est curam gerere nationis, quum felices reipublicae res, tum adversas commendatas valde volumus; illas quidem prosperi firmandas exaugendasque, istas autem opere, studio, precibus, strenue propulsandum. Auspicem caelestium munerum Nostraeque sive in vos, sive in universam Boliviae rempublicam benevolentiae praecipuae testem, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXIV Novembris anno MCMVI , Pontificatus nostri anno quarto.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XL (1907), pp. 65-67.