Agamemnon

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Agamemnon
Saeculo I

editio: Agamemnon, in Tragoediae, Adolf Peiper, Gustav Richter, Leipzig, Teubner, 1921
fons: Corpus Corporum

Personae

I Clytemestra

II Thyestis Umbra Aegisthus Agamemno Strophius

III Cassandra

IV Nutrix Eurybates Electra

Taciti Orestes Pylades Chorus Mycenaeorum Chorus Iliadum

Thyestis Umbra


Opaca linquens Ditis inferni loca
adsum profundo Tartari emissus specu,
incertus utras oderim sedes magis:
fugio Thyestes inferos, superos fugo.
en horret animus et pavor membra excutit: 5
video paternos, immo fraternos lares,
hoc est vetustum Pelopiae limen domus;
hinc auspicari regium capiti decus
mos est Pelasgis, hoc sedent alti toro
quibus superba sceptra gestantur manu, 10
locus 'hic habendae curiae — hic epulis locus,
libet reverti, nonne vel tristes lacus
incolere satius, nonne custodem Stygis
trigemina nigris colla iactantem iubis?
ubi ille celeri corpus evinctus rotae 15
in se refertur, ubi per adversum irritus
redeunte totiens luditur saxo labor,
ubi tondet ales avida fecundum iecur,
et inter undas fervida exustus siti
aquas fugaces ore decepto appetit 20
poenas daturus caelitum dapibus graves —
sed ille nostrae pars quota est culpae senex?
reputemus omnes quos ob infandas manus
quaesitor urna Gnosius versat reos, (244)
vincam Thyestes sceleribus cunctos meis. 25
a fratre vincar? liberis plenus tribus
in me sepultis? viscera exedi mea.
nec hactenus Fortuna maculavit patrem,
sed maius aliud ausa commisso scelus
gnatae nefandos petere concubitus iubet. 30
non pavidus hausi dicta, sed cepi nefas.
ergo ut per omnis liberos irem parens,
coacta fatis gnata fert uterum gravem,
me patre dignum, versa natura est retro:
avo parentem, pro nefas, patri virum, 35
gnatis nepotes miscui — nocti diem.
Sed sera tandem respicit fessos malis
post fata demum sortis incertae fides:
rex ille regum, ductor Agamemnon ducum,
cuius secutae mille vexillum rates 40
Iliaca velis maria texerunt suis,
post decima Phoebi lustra devicto Ilio
adest — daturus coniugi iugulum suae.
iam iam natabit sanguine alterno domus:
enses secures tela, divisum gravi 45
ictu bipennis regium video caput,
iam scelera prope sunt, iam dolus caedes cruor —
parantur epulae, causa natalis tui,
Aegisthe, venit, quid pudor vultus gravat?
quid dextra dubio trepida consilio labat? 50
quid ipse temet consulis torques rogas, '
an deceat hoc te? respice ad matrem: decet.
Sed cur repente noctis aestivae vices
hiberna longa spatia producunt mora,
aut quid cadentes detinet stellas polo? 55
Phoebum moramur? redde iam mundo diem.

Chorus


O regnorum magnis fallax
Fortuna bonis, in praecipiti
dubioque loeas nimis excelsos;
numquam placidam sceptra quietem 60
certumve sui tenuere diem;
alia ex aliis cura fatigat
vexatque animos nova tempestas.
Non sic Libycis syrtibus aequor
furit alternos volvere fluctus, 65
non Euxini turget ab imis
commota vadis
unda nivali vicina polo,
ubi caeruleis immunis aquis
lucida versat plaustra Bootes, 70
ut praecipites regum casus
Fortuna rotat.
Metui cupiunt metuique timent,
non nox illis alma recessus
praebet tutos, non curarum 75
somnus domitor pectora solvit.
Quas non arces scelus alternum
dedit in praeceps? impia quas non
arma fatigant? iura pudorque
et coniugii sacrata fides 80
fugiunt aulas; sequitur tristis
sanguinolenta Bellona manu
quaeque superbos urit Erinys,
nimias semper comitata domos,
quas in planum quaelibet hora 85
tulit ex alto.
(246)
Licet arma vacent cessentque doli,
sidunt ipso pondere magna
ceditque oneri Fortuna suo.
vela secundis inflata notis 90
ventos nimium timuere suos,
nubibus ipsis inserta caput
turris pluvio vapulat Austro,
densasque nemus spargens umbras
annosa videt robora frangi; 95
feriunt celsos fulmina colles,
corpora morbis maiora patent,
et cum in pastus armenta vagos
vilia currant,
placet in vulnus maxima cervix. 100
Quicquid in altum Fortuna tulit,
ruitura levat, modicis rebus
longius aevum est: felix mediae
quisquis turbae sorte quietus
aura stringit litora tuta 105
timidusque mari credere cumbam
remo terras propiore legit.

Clytemestra Nutrix


Quid, segnis anime, tuta consilia expetis?
quid fluctuaris? clausa iam melior via est:
licuit pudicos coniugis quondam toros 110
et sceptra casta vidua tutari fide —
periere mores ius decus pietas fides
et qui redire cum perit nescit pudor;
da frena et omnem prona nequitiam incita:
per scelera semper sceleribus tutum est iter. 115
tecum ipsa nunc evolve femineos dolos, (247)
quod ulla coniunx perfida atque impos sui
amore caeco, quod novercales manus
ausae, quod ardens impia virgo face,
Phasiaca fugiens regna Thessalica trabe: 120
ferrum, venena; vel Mycenaeas domos
coniuncta socio profuge furtiva rate —
quid timida loqueris furta et exilium et fugas?
soror ista fecit; te decet maius nefas.
Nvtr.


Regina Danaum et inclitum Ledae genus, 125
quid tacita versas quidve consilii impotens
tumido feroces impetus animo geris?
licet ipsa sileas, totus in vultu est dolor.
proin quicquid est, da tempus ac spatium tibi:
quod ratio non quit saepe sanavit mora. 130
Clyt.


Maiora cruciant quam ut moras possim pati;
flammae medullas et cor exurunt meum,
mixtus dolori subdidit stimulos timor,
invidia pulsat pectus; hinc animum iugo
premit cupido turpis et vinci vetat: 135
et inter istas mentis obsessae faces,
fessus quidem et devinctus et pessumdatus,
pudor rebellat. fluctibus variis agor,
ut cum hinc profundum ventus, hinc aestus rapit,
incerta dubitat unda cui cedat malo. 140
proinde omisi regimen e manibus meis:
quocumque me ira, qua dolor, quo spes feret,
hoc ire pergam; fluctibus dedimus ratem:
ubi animus errat, optimum est casum sequi.
Nvtr.


Caeca est temeritas quae petit casum ducem. 145
Clyt.


Cui ultima est fortuna, quid dubiam timet?
Nvtr.


Tuta est latetque culpa, si pateris, tua.
(248)

Clyt.


Perlucet omne regiae vitium domus.
Nvtr.


Piget prioris et novum crimen struis?
Clyt.


Res est profecto stulta nequitiae modus. 150
Nvtr.


Quod metuit auget qui scelus scelere obruit.
Clyt.


Et ferrum et ignis saepe medicinae loco est

Nvtr.


Extrema primo nemo temptavit loco.
Clyt.


Rapienda rebus in malis praeceps via est.
Nvtr.


At te reflectat coniugi nomen sacrum. 155
Clyt.


Decem per annos vidua respiciam virum?
Nvtr.


Meminisse debes sobolis ex illo tuae.
Clyt.


Equidem et iugales filiae memini faces
et generum Achillem: praestitit matri fidem.
Nvtr.


Redemit illa classis immotae moras 160
et maria pigro fixa languore impulit.

Clyt.


Pudet doletque — Tyndaris, caeli genus.
lustrale classi Doricae peperi caput!
revolvit animus virginis thalamos meae
quos ille dignos Pelopia fecit domo, 165
cum stetit ad aras ore sacrifico pater
quam nuptialis! horruit Calchas suae
responsa vocis et recedentes focos.
o scelera semper sceleribus vincens domus,
cruore ventos emimus, bellum nece! 170
sed vela pariter mille fecerunt rates?
non est soluta prospero classis deo:
eiecit Aulis impias portu rates.
sic auspicatus bella non melius gerit.
amore captae captus, immotus prece 175
Zminthea tenuit spolia Phoebei senis,
ardore sacrae virginis iam tum furens.
(249)
non illum Achilles flexit indomitus minis,
non ille solus fata qui mundi videt,
in nos fidelis augur, in captas levis, 180
non populus aeger et relucentes rogi:
inter ruentis Graeciae stragem ultimam
sine hoste victus marcet ac Veneri vacat
reparatque amores; neve desertus foret
a paelice umquam barbara caelebs torus, 185
ablatam Achilli diligit Lyrnesida,
nec rapere puduit e sinu avulsam viri —
en Paridis hostem, nunc novum vulnus gerens
amore Phrygiae vatis incensus furit,
et post tropaea Troica ac versum Ilium 190
captae maritus remeat et Priami gener.
Accingere, anime: bella non levia apparas.
scelus occupandum est. pigra, quem expectas diem?
Pelopia Phrygiae sceptra dum teneant nurus?
an te morantur virgines viduae domi 195
patrique Orestes similis? horum te mala
ventura moveant, turbo quis rerum imminet:
quid, misera, cessas? en adest gnatis tuis
furens noverca, per tuum, si aliter nequit,
latus exigatur ensis et perimat duos. 200
misce cruorem, perde pereundo virum:
mors misera non est commori cum quo velis.


Nvtr.


Regina, frena temet et siste impetus
et quanta temptes cogita: victor venit
Asiae ferocis, ultor Europae, trahit 205
captiva Pergama et diu victos Phrygas;
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi,
quem non Achilles ense violavit fero,
quamvis procacem torvus armasset manum, (250)
non melior Aiax morte decreta furens, 210
non sola Danais Hector et bello mora,
non tela Paridis certa, non Memnon niger,
non Xanthus armis corpora immixta aggerens
fluctusque Simois caede purpureos agens,
non nivea proles Cycnus aequorei dei, 215
non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx,
non picta pharetras et securigera manu
peltata Amazon? hunc domi reducem paras
mactare et aras caede maculare impia?
victrix inultum Graecia hoc facinus feret? 220
equos et arma classibusque horrens fretum
propone et alto sanguine exundans solum
et tota captae fata Dardaniae domus
regesta Danais, comprime affectus truces
mentemque tibimet ipsa pacifica tuam. 225
Aegisthus Clytemestra Nutrix


Quod tempus animo semper ac mente horrui
adest profecto, rebus extremum meis.
quid terga vertis, anime? quid primo impetu
deponis arma? crede perniciem tibi
et dira saevos fata moliri deos: 230
oppono cunctis vile suppliciis caput,
ferrumque et ignes pectore adverso excipe,
Aegisthe: non est poena sic nato mori.
tu nos pericli socia, tu, Leda sata,
comitare tantum: sanguinem reddet tibi 235
ignavus iste ductor ac fortis pater,
sed quid trementes circuit pallor genas
iacensque vultu languido optutus stupet?
(251)

Clyt.


Amor iugalis vincit ac flectit retro:
referamur illuc, unde non decuit prius 240
abire; sed nunc casta repetatur fides,
nam sera numquam est ad bonos mores via:
quem paenitet peccasse paene est innocens.
Aeg.


Quo raperis amens? credis aut speras tibi
Agamemnonis fidele coniugium? ut nihil 245
subesset animo quod graves faceret metus:
tamen superba et impotens flatu nimis
Fortuna magno spiritus tumidos daret.
gravis ille sociis stante adhuc Troia fuit:
quid rere ad animum suapte natura trucem 250
Troiam addidisse? rex Mycenarum fuit,
veniet tyrannus: prospera animos efferant.
effusa circa paelicum quanto venit
turba apparatu! sola sed turba eminet
tenetque regem famula veridici dei: 255
feresne thalami victa consortem tui?
at illa nolet, ultimum est nuptae malum
palam mariti possidens paelex domum.
nec regna socium ferre nec taedae sciunt.

Clyt.


Aegistbe, quid me rursus in praeceps agis 260
iramque flammis iam residentem incitas?
permisit aliquid victor in captam sibi:
nec coniugem hoc respicere nec dominam decet.
lex alia solio est, alia privato in toro.
quid quod severas ferre me leges viro 265
non patitur animus turpis admissi memor?
dat ille veniam facile cui venia est opus.
Aeg.


Itane est? pacisci mutuam veniam licet?
(252)
ignota tibi sunt iura regnorum aut nova?
nobis maligni iudices, aequi sibi 270
id esse regni maximum pignus putant,
si quicquid aliis non licet solis licet.
Clyt.


Ignovit Helenae: iuncta Menelao redit
quae Europam et Asiam paribus afflixit malis.
Aeg.


Sed nulla Atriden Venere furtiva abstulit 275
nec cepit animum coniugi obstrictum suae.
iam crimen ille quaerit et causas parat.
nil esse crede turpe commissum tibi:
quid honesta prodest vita, flagitio vacans?
ubi dominus odit fit nocens, non quaeritur. 280
Spartamne repetes spreta et Eurotan tuum
patriasque sedes profuga? non dant exitum
repudia regum, spe metus falsa levas.
Clyt.


Delicta novit nemo nisi fidus mea.
Aeg.


Non intrat umquam regium limen fides. 285
Clyt.


Opibus merebor, ut fidem pretio obligem.
Aeg.


Pretio parata vincitur pretio fides.
Clyt.


Surgit residuus pristinae mentis pudor —
quid obstrepis? quid voce blandiloqua mala
consilia dictas? scilicet nubet tibi, 290
regum relicto rege, generosa exuli?
Aeg.


Et cur Atrida videor inferior tibi,
gnatus Thyestae?
Clyt. Si parum est, adde et nepos.
Aeg.


Auctore Phoebo gignor: haud generis pudet.
Clyt.


Phoebum nefandae stirpis auctorem vocas, 295
quem nocte subita frena revocantem sua
caelo expulistis? quid deos probro addimus?
subripere doctus fraude genialis toros,
quem Venere tantum scimus inlicita virum, (253)
facesse propere ac dedecus nostrae domus 300
asporta ab oculis: haec vacat regi ac viro.
Aeg.


Exilia mihi sunt haud nova, assuevi malis.
si tu imperas, regina, non tantum domo
Argisve cedo: nil moror iussu tuo
aperire ferro pectus aerumnis grave. 305
Clyt.


Siquidem hoc cruenta Tyndaris fieri" sinam.
quae iuncta peccat debet et culpae fidem.
secede mecum potius, ut rerum statum
dubium ac minacem iuncta consilia explicent.

Chorus


Canite, o pubes inclita, Phoebum! 310
tibi festa caput
turba coronat, tibi virgineas,
laurum quatiens,
de more comas innuba fudit
stirps Inachia; 315
tu quoque nostros, Thespias hospes,
comitare choros,
quaeque Erasini gelidos fontes,
quaeque Eurotan,
quaeque virenti tacitum ripa 320
bibis Ismenon:
quam fatorum praescia Manto,
sata Tiresia,
Latonigenas monuit sacris
celebrare deos. 325
arcus, victor, pace relata,
Phoebe, relaxa (254)
umeroque graves levibus telis
pone pharetras
resonetque manu pulsa citata 330
vocale chelys:
nil acre velim magnumque modis
intonet altis,
sed quale soles leviore lyra
flectere carmen 335
simplex, lusus cum docta tuos
Musa recenset;
licet et chorda graviore sones,
quale canebas
cum Titanas fulmine victos 340
videre dei,
vel cum montes montibus altis
super impositi
struxere gradus trucibus monstris,
stetit imposita 345
Pelion Ossa, pinifer ambos
pressit Olympus,
ades, o magni, soror et coniunx,
consors sceptri,
regia Iuno: tua te colimus 350
turba Mycenae,
tu sollicitum supplexque tui
numinis Argos
sola tueris, tu bella manu
pacemque regis; 355
tu nunc laurus Agamemnonias
accipe victrix,
tibi multifora tibia buxo
solemne canit, (255)
tibi fila movent docta puellae . (254) 360
carmine molli,
tibi votivam matres Graiae
lampada iactant:
ad tua coniunx candida tauri
delubra cadet, 365
nescia aratri, nullo collum
signata iugo.
tuque, o magni gnata Tonantis,
incluta Pallas,
quae Dardanias cuspide turres 370
saepe petisti,
te permixto matrona minor
maiorque choro
colit et reserat veniente dea
templa sacerdos: 375
tibi nexilibus turba coronis
redimita venit,
tibi grandaevi lassique senes
compote voto
reddunt grates libantque manu 380
vina trementi.
et te Triviam nota memores
voce precamur:
tu maternam sistere Delon,
Lucina, iubes, 385
huc atque illuc prius errantem
Cyclada ventis;
nunc iam stabilis fixa terras
radice tenet,
respuit auras religatque rates 390
assueta sequi,
tu Tantalidos funera matris
victrix numeras: (256)
stat nunc Sipyli vertice summo
flebile saxum, 395
et adhuc lacrimas marmora fundunt
antiqua novas,
colit impense femina virque
numen geminum,
tuque ante omnis, pater ac rector 400
fulmine pollens,
cuius nutu simul extremi
tremuere poli,
generis nostri, Iuppiter, auctor,
cape dona libens 405
abavusque tuam non degenerem
respice prolem.
Sed ecce, vasto concitus miles gradu
manifesta properat signa laetitiae ferens
(namque hasta summo lauream ferro gerit) 410
fidusque regi semper Eurybates adest.

Clyt.


Effare casus quis rates hausit meas?
aut quae maris fortuna dispulerit duces. 415
Evr.


Acerba fatu poscis, infaustum iubes
miscere laeto nuntium, refugit loqui
mens aegra tantis atque inhorrescit malis.
Clyt.


Exprome: clades scire qui refugit suas
gravat timorem; dubia plus torquent mala. 420


Evr.


Vt Pergamum omne Dorica cecidit face,
divisa praeda est, maria properantes petunt.
iamque ense fessum miles exonerat latus,
neglecta summas scuta per puppes iacent;
ad militares remus aptatur manus 425
omnisque nimium longa properanti mora est.
signum recursus regia ut fulsit rate
et clara laetum remigem monuit tuba,
aurata primas prora designat vias
aperitque cursus, mille quos puppes secent. 430
hinc aura primo lenis impellit rates (258)
adlapsa velis; unda vix actu levi
tranquilla Zephyri mollis afflatu tremit.
splendetque classe polagus et pariter latet.
iuvat videro nuda Troiae litora, . 435
iuvat rolicti sola Sigei loca.
proporat iuventus omnis adductos simul
lentare remos, adiuvat ventos manu
et valida nisu bracchia alterno movet.
sulcata, vibrant aequora et latera increpant 440
dirimuntque canae caerulum spumae mare.
ut aura plenos fortior tendit sinus,
posuere tonsas, credita, est vento ratis
{ususque transtris miles aut terras procul,
quantum recedunt vela, fugientes notat, 445
aut bella narrat: Hectoris fortis minas
currusque et empto redditum corpus rogo,
sparsum cruore rogis Herceum Iovem.
tunc qui iacente reciprocus ludit salo
tumidumque pando transilit dorso mare 450
Tyrrhenus omni piscis exultat freto
agitatque gyros et comes lateri adnatat,
anteire naves laetus et rursus sequi;
nunc prima tangens rostra lascivit chorus,
millosimam nunc ambit et lustrat ratem. 455
iam litus omne tegitur et campi latent
et dubia parent montis Idaei iuga;
et iam, quod unum pervicax acies videt,
Iliacus atra fumus apparot nota.
iam lassa Titan colla relevabat iugo, 460
in astra iam lux prona, iam praeceps dios.
exigua nubes sordido crescens globo
nitidum cadentis inquinat Phoebi iubar; (259)
suspecta rarius occideris fecit freta.
nox prima caelum sparserat stellis, iacent 465
deserta vento vela. tum murmur grave,
maiora minitans, collibus summis cadit
tractuque longo litus ac petrae gemunt:
agitata ventis unda Venturis tumet:
cum subito luna conditur, stellae latent, 470
in astra pontus tollitur, caelum perit
nec una nox est: densa tenebras obruit
caligo et omni luce subducta fretum
caelumque miscet, undique incumbunt simul
rapiuntque pelagus infimo eversum solo 475
adversus Euro Zephyros et Boreae Notus:
sua quisque mittit tela et infesti fretum
emoliuntur, turbo convolvit mare:
Strymonius altas Aquilo contorquet nives
Libycusque harenas Auster ac Syrtes agit; 480
[nec manet in Austro: fit gravis nimbis Notus]
imbre auget undas, Eurus orientem movet
Nabataea quatiens regna et Eoos sinus.
quid rabidus ora Corus oceano exerens?
mundum revelli sedibus totum suis 485
ipsosque rupto crederes caelo deos
decidere et atrum rebus induci chaos.
vento resistit aestus et ventus retro
aestum revolvit; non capit sese mare
undasque miscent imber et fluctus suas. 490
nec hoc levamen denique aerumnis datur,
videre saltem et nosse quo pereant malo:
premunt tenebrae lumina et dirae Stygis
inferna nox est. excidunt ignes tamen (260)
et nube dirum fulmen elisa micat, 495
miserisque lucis tanta dulcedo est malae:
hoc lumen optant. ipsa se classis premit
et prora prorae nocuit et lateri latus,
illam dehiscens pontus in praeceps rapit
hauritque et alto redditam revomit mari; 500
haec onere sidit, illa convulsum latus
submittit undis, fluctus hanc decimus tegit;
haec lacera et omni decore populato levis
fluitat nec illi vela nec tonsae manent
nec rectus altas malus antemnas ferens, 505
sed trunca toto puppis Icario natat,
nil ratio et usus audet: ars cessit malis;
tenet horror artus, omnis officio stupet
navita relicto, remus effugit manus,
in vota miseros ultimus cogit timor 510
eademque superos Troes et Danai rogant.
i quid fata possunt! invidet Pyrrhus patri,
Aiaci Vlixes, Hectori Atrides minor,
Agamemno Priamo; quisquis ad Troiam iacet
felix vocatur, cadere qui meruit gradu, 515
quem fama servat, victa quem tellus tegit,
'nil nobile ausos pontus atque undae ferunt?
ignava fortes fata consument viros?
perdenda mors est? quisquis es nondum malis
satiate tantis caelitum, tandem tuum 520
numen serena: cladibus nostris daret
vel Troia lacrimas, odia si durant tua
placetque mitti Doricum exitio genus,
quid hos simul perire nobiscum iuvat,
quibus perimas? sistito infestum mare: 525
(261)
vehit ista Danaos classis, et Troas venit. '
nec plura possunt: occupat vocem mare.
Ecce alia clades, fulmine irati Iovis
armata Pallas quicquid haut hasta minax,
haut aegide, haut furore Gorgoneo potest, 530
at igne patrio temptat, et caelo novae
spirant procellae, solus invictus malis
luctatur Aiax. vela cogentem hunc sua
tento rudente flamma praestrinxit cadens,
libratur aliud fulmen: hoc toto impetu 535
certum reducta Pallas excussit manu,
imitata patrem, transit Aiacem et ratem
ratisque partem secum et Aiacem tulit,
nil ille motus, ardua ut cautes, salo
ambustus extat, dirimit insanum mare 540
fluctusque rumpit pectore et navem manu
complexus ignes traxit et caeco mari
conlucet Aiax, omne resplendet fretum,
tandem occupata rupe furibundum intonat:
'superasse cuncta, pelagus atque ignes iuvat, 545
vicisse caelum Palladem fulmen mare.
non me fugavit bellici terror dei
[et Hectorem una solus et Martem tuli]
Phoebea nec me tela pepulerunt gradu:
cum Phrygibus istos vicimus — tene horream? 550
aliena inerti tela mittis dextera,
quid si ipse mittat? ' plura cum auderet furens, (262)
tridente rupem subruit pulsam pater
Neptunus imis exerens undis caput
solvitque montem; quem cadens secum tulit 555
terraque et igne victus et pelago iacet.
Nos alia maior naufragos pestis vocat,
est humilis, unda, scrupeis mendax vadis,
ubi saxa rapidis clausa verticibus tegit
fallax Caphereus; aestuat scopulis fretum 560
fervetque semper fluctus alterna vice.
arx imminet praerupta quae spectat mare
utrimque geminum: Pelopis hinc oras tui
et Isthmon, arto qui recurvatus solo
Ionia iungi maria Phrixeis vetat, 565
hinc scelere Lemnon nobilem et Calchedona
tardamque ratibus Aulida: hanc arcem occupat
Palamedis ille genitor et clarum manu
lumen nefanda vertice e summo efferens
in saxa ducit perfida classem face. 570
haerent acutis rupibus fixae rates;
has inopis undae brevia comminuunt vada,
pars vehitur huius prima, pars scopulo sedet;
hanc alia retro spatia relegentem ferit
et fracta frangit, iam timent terram rates 575
et maria malunt. cecidit in lucem furor:
postquam litatum est Ilio, Phoebus redit
et damna noctis tristis ostendit dies.

Clyt.


Vtrumne doleam laeter an reducem virum?
remeasse laetor vulnus et regni grave 580
lugere cogor, redde iam Grais, pater
altisona quatiens regna, placatos deos.
nunc omne laeta fronde veletur caput, (263)
sacrifiea dulces tibia effundat modos
et nivea magnas victima ante aras cadat 585
Sed ecce. turba tristis in comptae comas
Iliades adsunt, quas super celso gradu
effrena Phoebas entheas laurus quatit.
Chorus Iliadum Cassandra


Heu quam dulce malum mortalibus additum
vitae diras amor, cum pateat malis 590
effugium et miseros libera mors vocet
portus aeterna placidus quiete,
nullus hunc terror nec impotentia
procella Fortunae movet aut iniqui
flamma Tonantis. 595
Perrumpet omne servitium 605
contemptor levium deorum,
qui vultus Acherontis atri,
qui Styga tristem non tristis videt
audetque vitae ponere finem.
Alta pax * * nullos
civium coetus timet aut minaces
victoris iras, non maria asperis
insana coris, non acies feras
pulvereamve nubem 600
motam barbaricis equitum catervis;
non urbe cum tota populos cadentes, (264)
hostica muros populari te flamma,
indoinitumve bellum:
par ille regi, par superis erit. 610
o quam miserum est nescire mori!
Vidimus patriam ruentem nocte funesta,
cum Dardana tecta Dorici raperetis ignes,
non illa bello victa, non armis,
ut quondam, Herculea cecidit pharetra. 615
quam non Pelei Thetidisquo natus
carosque Pelidae nimium feroci
vicit, acceptis cum fulsit armis
fuditque Troas falsus Achilles,
aut cum ipso Pelides animos feroces 620
sustulit luctu celeremque saltu
Troades summis timuere muris,
perdidit in malis
extremum decus fortiter vinci:
restitit quinis bis annis 625
unius noctis peritura furto.
Vidimus simulata dona
molis immensae Danaumque
fatale munus duximus nostra
creduli dextra tremuitque saepe
limine in primo sonipes, cavernis 630
conditos reges bellumque gestans;
et licuit dolos versare ut ipsi
fraude sua caderent Pelasgi.
saepe commotae sonuere parmae
tacitumque murmur percussit aures, 635
(265)
ut fremuit male subdolo
parens Pyrrhus Vlixi.
Secura metus Troica pubes
sacros gaudet tangere funes,
hinc aequaevi gregis Astyanax, 640
hinc Haemonio desponsa rogo
ducunt turmas,
haec femineas, ille viriles.
festae matres votiva ferunt
munera divis:
festi patres adeunt aras, 645
unus tota est vultus in urbe;
et, quod numquam post Hectoreos
vidimus ignes, laeta est Hecuba.
quid nunc primum, dolor infelix,
quidve extremum deflere paras? 650
moenia, divum fabricata manu,
diruta nostra?
an templa deos super usta suos?
non vacat istis lacrimare malis:
te, magne parens, flent Iliades. 655
vidi, vidi
senis in iugulo telum Pyrrhi
vix exiguo sanguine tingui.

Cass.


Cohibete lacrimas omne quas tempus petet,
Troades, et ipsae vestra lamentabili 660
lugete gemitu funera: aerumnae meae
socium recusant, cladibus questus meis
removete, nostris ipsa sufficiam malis.
(266)

Chor.


Lacrimas lacrimis miscere iuvat:
magis exurunt quos secretae 665
lacerant curae, iuvat in medium
deflere suos; nec tu, quamvis
dura virago patiensque mali,
poteris tantas flere ruinas,
non quae verno mobile carmen 670
ramo cantat tristis aedon
Ityn in varios modulata sonos,
non quae tectis Bistonis ales
residens summis impia diri
furta mariti garrula narrat, 675
lugere tuam poterit digne
conquesta domum, licet ipse velit
clarus niveos inter olores
Histrum cycnus Tanainque colens
extrema loqui, licet alcyones 680
Ceyca suum fluctu leviter
plangente sonent, cum tranquillo
male confisae credunt iterum
pelago audaces fetusque suos
nido pavidae titubante fovent; 685
non si molles comitata viros
tristis Iaceret bracchia tecum
quae turritae turba parenti
pectora, rauco concita buxo,
ferit ut Phrygium lugeat Attin, 690
non est lacrimis, Cassandra, modus,
quia quae patimur vicere modum.
(267)
Sed cur sacratas deripis capiti infulas?
miseris colendos maxime superos putem.
CASS, Vicere nostra iam metus omnis mala. 695
equidem nec ulla caelites placo prece
nec, si velint saevire, quo noceant habent.
Fortuna vires ipsa consumpsit suas.
quae patria restat, quis pater, quae iam soror?
bibere tumuli sanguinem atque arae meum. 700
quid illa felix turba fraterni gregis?
exhausta nempe: regia miseri senes
vacua relicti, totque per thalamos vident
praeter Lacaenam ceteras viduas nurus,
tot illa regum mater et regimen Phrygum, 705
fecunda in ignes Hecuba fatorum novas
experta leges induit vultus feros:
circa ruinas rabida latravit suas,
Troiae superstes, Hectori, Priamo, sibi.

Chor.


Silet repente Phoebas et pallor genas 710
creberque totum possidet corpus tremor;
stetere vittae, mollis horrescit coma,
anhela corda murmure incluso fremunt,
incerta nutant lumina et versi retro
torquentur oculi, rursus immoti rigent. 715
nunc levat in auras altior solito caput
graditurque celsa, nunc reluctantis parat
reserare fauces, verba nunc clauso male
custodit ore maenaa impatiens dei.
Cass.


Quid me furoris incitam stimulis novi 720
quid mentis inopem, sacra Parnasi iuga,
rapitis? recede, Phoebe, iam non sum tua,
extingue flammas pectori infixas meo.
cui nunc vagor vaesana? cui bacchor furens?
iam Troia cecidit — falsa quid vates ago? 725
(268)
Vbi sum? fugit lux alma et obscurat genas
nox alta et aether abditus tenebris latet,
sed ecce gemino sole praefulget dies
geminumque duplices Argos attollit domus.
Idaea cerno nemora: fatalis sedet 730
inter potentes arbiter pastor deas.
timete reges, moneo, furtivum genus: *
agrestis iste alumnus evertet domum,
quid ista vaecors tela feminea manu
destricta praefert? quem petit dextra virum 735
Lacaena cultu, ferrum Amazonium gerens?
quae versat oculos alia nunc facies meos?
victor ferarum colla sublimis iacet
ignobili sub dente Marmaricus leo,
morsus cruentos passus audacis leae. 740
quid me vocatis sospitem solam e meis,
umbrae meorum? te sequor testis, pater,
Troiae sepultae; frater, auxilium Phrygum
terrorque Danaum, non ego antiquum decus
video aut calentes ratibus exustis manus, 745
sed lacera membra et saucios vinclo gravi
illos lacertos; te sequor, nimium cito
congresse Achilli Troile; incertos geris,
Deiphobe, vultus, coniugis munus novae,
iuvat per ipsos ingredi Stygios lacus, 750
iuvat videre Tartari saevum canem (269)
avidique regna Ditis! haec hodie ratis
Phlegethontis atri regias animas vehet,
victamqne victricemqne. vos. umbrae, precor.
iurata superis unda. te pariter precor: 755
reserate paulum terga nigrantis poli,
levis ut Mycenas turba prospiciat Phrygum.
spectate. miseri: fata se vertunt retro.
Instant sorores squalidae
sanguinea iactant verbera. 760
fert laeva semustas faces
turgentque pallentes genae
et vestis atri funeris
exesa cingit ilia,
strepuntque nocturni metus 765
et ossa vasti corporis
corrupta longinquo situ
palude limosa iacent.
et ecce, defessus senex
ad ora ludentes aquas 770
non captat oblitus sitim,
maestus futuro funere:
exultat et ponit gradus
pater decoros Dardanus.


Chor.


Iam pervagatus ipse se fregit furor, 775
caditque flexo qualis ante aras genu
cervice taurus vulnus incertum gerens,
relevemus artus, en deos tandem suos (270)
victrice lauru cinctus Agamemnon adit,
et festa coniunx obvios illi tulit 780
gressus reditque iuncta concordi gradu.
Agamemno Cassandra


Tandem reverter sospes ad patrios lares;
o cara salve terra, tibi tot barbarae
dedere gentes spolia, tibi felix diu
potentis Asiae Troia summisit manus, 785
quid ista vates corpus effusa ac tremens
dubia labat cervice? famuli, attollite,
refovete gelido latice. iam recipit diem
marcente visu. suscita sensus tuos:
optatus ille portus aerumnis adest, 790
festus dies est.
Cass. Festus et Troiae fuit.
Agam.


Veneremur aras.
Cass. Cecidit ante aras pater.
Agam.


Iovem precemur pariter.
Cass. Herceum Iovem?
Agam.


Credis videre te Ilium?
Cass. Et Priamum simul.
Agam.


Hic Troia non est.
Cass. Helena ubi est Troiam
puto. 795
Agam.


Ne metue dominam famula,

Cass. Libertas adest.
Agam.


Secura vive.
Cass. Mihi mori est securitas.
Agam.


Nullum est periclum tibimet.
Cass. At magnum
tibi.
Agam.


Victor timere quid potest?
Cass. Quod non timet.
Agam.


Hanc fida famuli turba, dum excutiat deum, 800
retinete ne quid impotens peccet furor.
at te, pater, qui saeva torques fulmina
pellisque nubes, sidera et terras regis,
ad quem triumphi spolia victores ferunt,
et te sororem cuncta pollentis viri, 805
(271)
Argolica limo, pecore votivo libens
Arabumque donis supplice et fibra colam.


Chorus Cassandra


Argos nobilibus nobile civibus,
Argos iratae carum novercae,
semper ingentes alumnos 810
educas, numerum deorum
imparem aequasti: tuus ille
bis seno meruit labore
adlegi caelo
magnus Alcides, cui lege mundi
Iuppiter rupta geminavit horas 815
roscidae noctis iussitque Phoebum
tardius celeres agitare currus
et tuas lente remeare bigas,
pallida Phoebe;
rettulit pedem
nomen alternis stella quae mutat 820
seque mirata est Hesperum dici;
Aurora movit ad solitas vices
caput et relabens imposuit seni
collum marito.
sensit ortus, sensit occasus
Herculem nasci: violentus ille 825
nocte non una poterat creari.
tibi concitatus substitit mundus,
o puer subiture caelum.
(272)
te sensit Nemeaeus arto
pressus lacerto fulmineus leo 830
cervaque Parrhasis,
sensit Arcadii populator agri,
gemuitque taurus Dictaea linquens
horridus arva.
morte fecundum domuit draconem 835
vetuitque collo pereunte nasci,
geminosque fratres
pectore ex uno tria monstra natos
stipite incusso fregit insultans, '
duxitque ad ortus Hesperium pecus, 840
Geryonae spolium triformis.
egit Threicium gregem,
quem non Strymonii gramine fluminis
Hebrive ripis pavit tyrannus:
. hospitum dirus stabulis cruorem 845
praebuit saevis tinxitque crudos
ultimus rictus sanguis aurigae,
vidit Hippolyto ferox
pectore e medio rapi
spolium, et sagittis
nube percussa Stymphalis alto 850
decidit caelo;
arborque pomis fertilis aureis
extimuit manus insueta carpi
fugitque in auras leviore ramo.
audivit sonitum crepitante lamna 855
frigidus custos nescius somni,
linqueret cum iam nemus omne fulvo
plenus Alcides vacuum metallo.
(273)
tractus ad caelum canis inferorum
triplici catena tacuit nec ullo 860
latravit ore,
lucis ignotae metuens colorem.
te duce succidit
mendax Dardanidae domus
et sensit arcus iterum timendos;
te duce concidit 865
totidem diebus Troia quot annis.