Deumne, o Alcibiades, precaturus accedis? Al. Et maxime quidem, o Socrates. So. Tristitiam quandam prae te ferre vieris, et oculos in terram figere, tanquam aliquid tecum ipse praemeditans. Al. At quid ad haec praemeditatione opus est, o Socrates? So. Maxima, ut mihi videtur. Nam dic, per Iovem obsecro, nonne putas, deos, quae precamur et privatim et publice, nonnunquam partim concedere, partim minime: et aliis quidem annuere, aliis vero contra? Al. Omnino quidem. So. Nonne igitur tibi videtur magna providentia opus esse, ne quis se ipsum lateat, dum magna petit mala, credens bona se poscere: dii autem in eo sint habitu, in quo rogantibus annuunt? quemadmodum Oedipum ferunt obsecrasse deum, ut filii de regno paterno ferro decernerent: cumque liceret praesentium malorum absolutionem poscere, alia insuper imprecabatur. unde ad eum effectum ista venerunt, atque ex iis alia multa et gravia, quae referre singula nequaquam opus est. Al. At tu furentem quidem hominem in exemplum adduxisti. nam quem putas sanae mentis hominem audere talia petere? So. insanire nonne contrarium est ei, quod est prudentem esse? Al. Prorsus. So. Num ex hominibus alii imprudentes, alii prudentes esse tibi videntur? Al. Videntur sane. So. Age itaque, consideremus quinam isti sint. esse enim alios quidem imprudentes, alios vero prudentes, nonnullos insanos, iam convenit. Al. Convenit. So. Praeterea. bene valentes aliqui sunt. Al. Sunt. So. Aegrotantes alii. Al. Omnino. So. Non ergo iidem sunt. Al. Non certe. So. Suntne alii quidam, qui neutrum istorum patiantur? Al. Nequaquam. So. Necesse enim, hominem vel aegrotare vel non aegrotare. Al. Videtur. So. De prudentia vero et imprudentia idem iudicas? Al. Quomodo dicis? So. Opinaris hominem aut prudentem aut imprudentem esse oportere. an tertium praeter ea medium. quiddam, quo nec prudens nec inprudens homo sit? Al. Nihil profecto. So. Necesse igitur, alterum istorum pati. Al. Apparet. So. Recordaris, concessisse te insaniam prudentiae esse contrariam? Al. Equidem. So. Nonne etiam nullam esse mediam passionem, quae hominem nec rudentem nec imprudentem efhciat? Al. Consensi quidem. So. quin etiam duo esse eidem rei contraria quo pacto possunt? Al. Nullo. So. Imprudentia igitur atque insania idem esse videntur. Al. Videntur. So. Si ergo omnes imprudentes insanire dixerimus, recte dicemus. Et ex tuis aequalibus, nec non aetate maioribus, quicunque sunt imprudentes, insanos esse. Nonne putas, perpaucos esse in hac urbe prudentes, imprudentes plurimos, quos insanos appellas? Al. Equidem. So. An censes, nos tutos inter hos insanos ita versari, quin percutiamur ab iis ac verberemur, et quaecunque furiosi facere consuevere patientes, iamdudum poenas non fuisse daturos? Sed vide, o beate, nec aliter se res habeat. Al. Quo pacto se habet, o Socrates? apparet enim, non ita esse, ut putaram. So. Non certe, ut mihi videtur. verum sic cogitandum est. Al. Quomodo ais? So. ; Dicam tibi. Ponimus aliquos aegrotantes esse, necne? Al. Omnino quidem. So. Nunquid necessarium opinaris, omnem aegrotum cruciari duntaxat podagra vel febri vel lippitudine? an etiam posse aliis morbis affici, cum multae sint morborum species praeter istas? Al. Sic mihi videtur. So. Omnis lippitudo morbus tibi videtur? Al. Mihi certe. So. Et omnis morbus etiam lippitudo? Al. Non mihi quidem: nescio tamen quid asseram. So. Si dicenti mihi mentem adhibeas, et ambo simul investigemus, fere quod volumus consequemur. Al. Adhibeo, quam maxime possum. So. Nonne convenit inter nos, lippitudinem omnem esse morbum; non omnem tamen morbum lippitudinem esse? Al. Convenit. So. Et recte quidem consensisse videmur. etenim febricitantes aegrotant omnes: non famen quicumque aegrotant etiam febricitant vel podagra aut lippitudine afficiuntur. Se omne quidem huiusmodi communiter morbus est. differre autem medici dicunt illorum: curationem. non enim omnes aut similes sunt, aut similiter pertractantur, verum secundum vim propriam singuli: morbi tamen sunt omnes. quemadmodum opifices aliquos esse ponimus, nonne? Al. Prorsus. So. Et cerdones et fabros sculptoresque, et quamplurimos alios, quos referre singulos nil opus est, quive partes opificii discretas habent: ac omnes quidem opifices sunt: non tamen fabri omnes neque coriarii neque sculptores, aut cuncti generatim opifices. Al. Sic est. So. Eadem quoque ratione imprudentiam inter se plurimi artiuntur: et qui maiorem sortiuntur imprudentiae partem, insani furentesque vocantur: qui vero aliquanto minorem, stolidi atque attoniti. Qui. autem. honestioribus vocabulis eadem significare volunt, partim quidem magnanimos appellant, partim ineptos: quidam non malos, innocuos et inexpertos et stupidos. Invenies quoque alia multa nomina, quibus omnibus imprudentia significatur. discrepant autem, ut in superioribus discrepare apparuit ars ab arte et a morbo morbus. Tibi vero quid videtur? Al. Id ipsum. So. Sed ut redeamus, unde digressi sumus: propositum fuit in disputationis exordio, qui prudentes, quive imprudentes essent, diiudicare. convenimus autem, tales aliquos esse. nonne? Al. Convenimus. So. Prudentes existimas, quicunque agenda dicendaque cognoscunt? Al. Equidem. So. Imprudentes eos, qui neutra vident? Al. Eos ipsos. So. Nonne. qui utraque gaec ignorant, se ipsos latent, et agentes et loquentes quae non oportet? Al. Apparet; So. Ex his hominibus unum, o Alcibiades, Oedipum esse dicebam. Reperies quoque nostris temporibus plurimos, non impetu concitos, ut ille, neque putantes mala sibi ipsis, sed bona potius, exoptare. Ille siquidem ut non optabat, ita nec putabat. sunt vero nonnulli, qui horum contraria patiuntur. Reor equidem te primum, si forte Deus ille, ad quem exorandum accedis, sese oculis offerens, te prius quam aliquid obsecrares, interrogaret, satisne tibi sit Atheniensium tyrannide potiri: quod si hoc quiddam exiguum aestimares, adderet et Graecorum omnium: et si viderit, te neque istis etiam acquiescere, nisi totius etiam Europae adiiciat, neque id quidem tibi sufficere, nisi eadem die sentiant omnes Alcibiadem Cliniae filium tyrannum esse, atque ideo haec tibi concederet omnia: reor, inquam, ab eo te ingenti cum laetitia rediturum, ac si maxima bona esses feliciter consecutus. Al. Arbitror, o Socrates, et quemcunque alium, quisquis eandem sortem assequeretur. So. Non tamen eligeres animae tuae loco adesse tibi Graecorum omnium atque etiam barbarorum tyrannidem? Al. Non, ut opinor: quippe cum nullo modo usurus essem. So. Quid si usurus quidem sis, male tamen, et cum nocumento? neque sic quidem? Al. Non profecto. So. Cernis ergo, tutum non esse, aut quae offeruntur, temere acceptare, aut optare, si quis propterea incommoda subiturus sit. vel vitam protinus amissurus. Multos autem referre possemus, qui cum tyrannidem affectassent, inque illius adeptionem ardenti studio contendissent, utpote bonum aliquid adepturi, propter tyrannidem circumventi insidiis periere. Puto etiam, audivisse te nonnulla heri ac novissime gesta, cum Archelaum Macedonum tyrannum tyrannidis amantem delicias, aliquis huiuscemodi delicias non minus quam ille sitiens interfecit, ut tyrannus mox beatusque futurus. Cum vero triduum aut quatriduum tyrannide potitus esset, rursus ab aliis ex insidiis oppressus periit. Ut autem referamus quae non ex auditu percepimus, sed ipsi nos praesentes inspeximus, vides insuper ex nostris civibus quicunque praefecturam exercitus adfectantes nacti sunt illam, partim etiam his temporibus exsules oberrare, partim morte damnatos esse. et si qui forsitan in extremis periculis et timoribus strenue rem gessisse visi sunt, non. modo in ipso exercitu, verum etiam postquam in urbem rediere, non minoribus ab insidiatoribus civibus, quam a militibus calumniis affecti sunt: ut plerique illorum optaverint denique, se privatos vixisse potius quam in publico munere. Quod si pericula e labores huiusmodi aliquam nobis utilitatem afferrent, profecto hoc studium nonnihil rationis haberet. nunc vero longe contra res se habet. Invenies praeterea eodem pacto nonnullos homines, qui filios votis exoptant: at cum filios adepti sunt, in calamitates doloresque maximos incidunt. nam plerique, cum nati per omnem aetatem improbi perseverent, universam vitam moerore conficiunt: qui vero probos filios nacti adverso quodam casu illis orbantur, nihilo minus quam superiores illi miseri sunt: ut prorsus eligerent nunquam se filios genuisse. Et quamvis haec atque alia multa huiuscemodi manifesta sint, raro tamen inveniretur, qui vel a datis abstineret, vel si orando impetraturus esset, votum omitteret. permulti etiam neque ab acquisita tyrannide neque a parta praetura neque ab aliis innumeris, quae cum possidentur, laedunt potius, quam prosint, discederent: quin potius orarent sibi illa concedi, si quando non adsint. interduim breve post tempus praeterita vota damnant, ad contraria recurrentes, Quamobrem vereor equidem, ne homines temere deos incusent, quasi mala ab iis inferantur: ii vero, seu protervitate quadam sive insipientia, sibi ipsis dolores morte acriores pariunt. Quare prudens mihi videtur poëta ille, qui amicis insipientibus usus, dum eos videret et agentes et orantes, quae illis minime conducebant, cum tamen eis utilia viderentur, pro omnibus sic ait: Iuppiter rex, optima quidem nobis et voventibus et non voventibus tribue: mala autem poscentibus quoque abesse iube. Recte igitur et caute loqui poëta mihi videtur: tu vero, si quid habes in animo, quod adversus haec proferas, ne sileto. Al. Difficile est, o Socrates, in iis quae bene dicta sunt, contradicere. Illud autem cogito, quantum malum sit hominibus ignorantia: quandoquidem propter hanc nos latet, cum male quid agimus, et, quod deterrimum est, ob eam pessima nobis quandoque precamur. quod quidem nemo putaret: sed illud quilibet opinaretur, i. osse videlicet se siba ipsi non pessima, sed optima petere: hoc enim re vera exsecrationis cuiusdam, non voti, simile esset. So. At forte, o optime, diceret quispiam te simul ac me sapientior, haud satis recte nos loqui, dum sic temere ignorantiam vituperamus: nisi haec adiiciamus, quaenam et quorum ignorantia sit. quibusdam namque certo modo affectis bonum forte est ignorantia, quemadmodum aliis malum. Al. Quid ais? estne quicquam, quod alicui quomodocunque se habenti ignorere aliquando praestet quam cognoscere? So. Mihi sane videtur: tibi minime. Al. Non per Iovem. So. Enimvero nec illud te adversus matrem patrasse unquam velle iudicabo, quod Orestem et Alcmaeona, et si qui tales fuere, commisisse ferunt. 44. Bene ominare per Iovem, o Socrates. So. Non decet, o Alcibiades, eum, qui inquit, te nolle ista fecisse, iubere ut bene ominetur, sed potius si quis contraria diceret. Postquam facinus tam horrendum tibi videtur, ut ne pronuntiari quidem facile debeat, putas Orestem, si prudens fuisset, et quid bonum sibi novisset, scelus tantum ausurum fuisse? Al. Non certe. So. Neque alium, ut arbitror, ullum. Al. Nullam. So. Malum igitur, ut videtur, ignorantia optimi, et quod optimum est ignorare. Al. Mihi sane videtur. So. Nonno et illis et ceteris omnibus? Al. Fateor. So. Consideremus praeterea et hoc quid eventurum esset, si tibi quoque adesset ignorantia quaedam, qua Periclem non cognosceres, dium opinareris melius esse Periclem tum interficere: ac sumpto gladio ad fores illius properans interrogares, num intus sit, volens illum duntaxat, nec alium. quenquam, occidere: domestici. autem illum intus esse responderent. Neque tamen dico, te quicquam huiusmodi concupiscere: sed an videatur tibi, quod quidem nihil prohibet, ignoranti quid sit o;timum, adesse posse interdum opinionem, ut iudices quod est pessimum, nonnunquam optimum esse. an non tibi videtur? Al. Omnino quidem. Ergo si domum ingressus, vidensque illum, opineris alium esse, num ipsum perimeres? Al. Non per Iovem, ut mihi videor. So. Non enim quem sors offerret, sed quem statueras. nonne? Al. Profecto. So. Num et si frequenter invaderes, semper autem ignorares Periclem, unquam in eum irrueres? Al. Nunquam. So. Orestem vero putas unquam manus illaturum fuisse matri; donec eam minime cognovisset? Al. Non arbitror. So. Neque enim ille, quaecunque occurreret mulier, sed matrem suam duntaxat necare decreverat.Al. Sunt haec vera. So. Itaque hominibus sic affectis, et in iisdem opinionibus involutis, ignorare talia praestat. Al. Videtur. So. Vides iam, quod ignorantia quaedam hominibus certo quodam modo dispositis bonum quiddam est: non autem, ut tibi videbatur, malum? Al. apparet. So. Praeterea si volueris, quod deinceps in medium afferetur mirabile dictu, discutere, forte probabile tibi videbitur. Al. Quid istud, o Socrates? So. Videtur sane ceterarum omnium scientiarum possessio. nisi quis scientiam optimi nactus fuerit, raro quidem prodesse, obesse plerumque illi qui sit huiusmodi scientiis praeditus. Sic autem considera. Nonne necessarium tibi videtur, cum aliquid facturi vel dicturi sumus, Oportere nos prius quidem vel putare cognoscere vel vere cognoscere, quod promptius agere et loqui debemus? Al. Mihi plane videtur. So. Non rhetores statim, vel cum sciunt consulere, vel saltem scire se putant, consulunt nobis passim, ii quidem de bello et pace, illi vero de moenibus construendis vel de portibus praeparandis muniendisque: et, at summatim dicam, quicquid ipsa civitas agit adversus aliam civitatem vel in se ipsa, rhetorum consilio perficit? Al. Vera narras. So. Vide et quae sequuntur, si fieri potest. Vocas aliquos prudentes, imprudentes alios? Al. Voco. So. Et multos quidem imprudentes, prudentes vero paucos? Al. Profecto. So. Nonne ad aliquid respiciens, utrosque nuncupas? Al. Immo. So. An eum, qui ista consulere norit, nisi sciat docere utrum melius, et quid melius, prudentem dices? Al. Nequaquam. So. Neque, ut arbitror, quicunque pugnare norit, ignoret tamen quando et quantum melius? Al. Sic est. So. Neque si quis quempiam perimere sciat, et pecuniis spoliare ac exsulem a patria facere: nisi sciat etiam, quando et quem melius sit. Al. Minune. So. Quicunque igitur horum aliquid noverit, modo adsit etiam scientia optimi, quae quidem eadem et utilis scientia est, hunc forte prudentem vocabis. Al. Hunc ipsum. So. Prudentemque ipsum dicemus sufficientem esse sibi et patriae consultorem: imprudentem vero contra. quidnam tibi videtur? Al. Idem. So. Quid autem, si quis equitare aut sagittare sciat, vel palaestram vel pugillariam vel aliud quoddam certamen exercere. aut aliud aliquid eorum quaecunque per artem novimus: quo nomine appellas eum, qui intelligit quid in arte melius fiat? an non secundum equestrem artem equitem, secundum pugillariam pugilem, tibicinariam tibicinem, atque in aliis eodem modo? an secus? Al. Sic certe. So. Num tibi videtur, qui horum aliquid intelligit, vir prudens appellandus? an longe adhuc abesse? 241. Longe per Iovis. So. Qualem igitur civitatem eam putabis, quae ex peritis sagittariis et tibicinibus athletisque ae ceteris artificibus constet: sint insuper admixti militarem callentes artem, et qui ad interimendum prompti; nec non inflati ob civilium rerum administrationes: desit autem optimi scientia, et qui norit, quando et ad quem unoquoque illorum uti praestat? Al. Ignobilem, o Socrates. So. Maxime hoc, ut arbitror, diceres, si quando cerneres unumquemque illorum ambitiosum, et plurimas sibi partes rei publicae partientem ad hoc, ut potentissimus sit: potentissimum, inquam, in eo quod secundum artem ipsam est optimum: ab eo vero, quod sibi et rei publicae optimum, procul aberrantem, quippe qui opinioni sine mente crediderit, Cumque haec ita se haberent, nonne recte diceremus hanc civitatem tumultus quamplurimi iniquitatisque plenissimam? Al. Recte per Iovem. So. An non necessarium nobis visum fuit, primum quidem putare nos cognoscere, vel re vera cognoscere hoc, quod prompte facturi dicturive sumus? Al. Visum est. So. Nonne, si quis agit quidem quod novit aut nosse existimat, addit autem scientiam optimi, sequitur, ut utiliter agat et ad se ipsvm et ad rem publicam? Al. Quidni? So. Contra cero nec ad civitatem neque etiam ad se ipsum? AL. Ita est. So. Quid autem? nunc tibi ita videtur, an aliter? i. Non aliter. So. Dixisti, vocare te plures imprudentes, prudentes pauciores? Al. Equidem. So. Diximusne iterum, plures ab eo, quod est optimum, aberrare: utpote qui opinioni absque mente ut plurimum consenserint? Al. Diximus plane. So. Prodest igitur multis, neque nosse quicquam neque putare se noscere: siquidem promptiores erunt ad illa efficienda, quae vel noscunt vel cognoscere opinantur. agentes autem, sibi nocebunt crebrius quam conferent. Al. Verissima loqueris. So. Cum ergo dicebam, reliquas omnes scientias, si absit scientia optimi, obesse saepius quam prodesse illas habenti, num recte loqui tunc tibi videbar? g. Et si tunc minime, nunc saltem, o Socrates. So. Oportet itaque et civitatem et animam, quae recte victura sit, hanc procul dubio complecti scientiam: quemadmodum aegrotantem medicum, et qui prospere navigare velit, gubernatorem. Nam quo magis animus sine hac scientia circa divitias vel corporis robur aut aliud tale conabitur, eo maiora es iis peccata committi necesse est. Qui vero multis ac variis artibus et scientiis ornatus est, sit antem expers istius scientiae, ductus a singulis aliis, nonne merito multa tempestate iactabitur? quippe cum absque gubernatore oberret in pelago, brevi tempore periturus? Huic certe convenire videtur illud poëtae carmen, in quo quendam vituperans inquit, Multa quidem noverat: sed male noverat omnia. Al. At vero id poëtae dictum nihil mihi videtur proposito nostro congruere. So. Immo quadrat penitus: verum per aenigmata et iste et ceteri ferme omnes poëtae loquuntur. st enim ipsa matura universa poesis aenigmatum plena, nec quivis eam dignoscit. Ad hanc illius naturam accedit, quod, si quando insit in homine invido, nolente sua sensa ceteris hominibus revelare, mirum est, quam difficile cognitu sit, quod poëta senserit. Neque enim Homerum divinissimum sapientissimumque poëtam ignorasse putes, quod scire male impossibile sit. ipse enim est qui inquit, Margitem multa quidem scire, male autem scire omnia. sed aenigmate sensum occultat, ut arbitror, male pro malum ponens, scit autem pro scire: unde compositio quaedam extra carminis mensuram conficitur. Quod vero sentit, hoc est: multa quidem: scivit, sed malum Sibi fuit haec omnia scire. Patet igitur, quod, ei erat illi malum multa scire, ipse quoque malus erat: si qua fides supra dictis sermonibus adhibenda est. Al. Mihi certe videtur, o Socrates. quibus enim verbis crederem unquam, nisi iis credam? So. Et recte quidem tibi videtur. et mihi rursus eodem modo. sed age per Iovis, videsne quanta qualisque sit in hoc ambiguitas? in hac ipse versatus esse videris. sursum enim deorsumque iactatus nusquam sane consistis, sed quod olim asseverabas, nunc damnas. Si forte deus, quem oraturus accedis, oculis sese tuis obiiciens, antequam voveas, ita roget, an tibi aliquid ex iis quae in principio dicta sunt, habere satis sit; vel tibi licentiam praestet, quod lubeat postulandi: quidnam tibi opportunum fore putares? vel acceptare, quae deus offerret, vel scire? Al. Per deos, o Socrates, quid respondeam non habeo: sed insanum quiddam mihi videtur, temere deum precari; ac diligenter considerandum, ne quis se ipsum lateat, mala petens, dum bona se putat orare, ac paulo post, ut tu dicebas, ad contraria vota se transferat. So. Nonne prudentior nobis poëta, cuius in principio disputationis mentionem fecimus, qui precabatur mala etiam ab orantibus abesse? Al. Mihi quidem videtur. So. Lacedaemonii quoque, o Alcibiades, sive hunc poëtam imitantes, seu ex se ipsis animadvertentes, idem votum tam privatim quam publice servant, orantes deos, pulchra cum bonis sibi tribuere. nec plura illos precari quis audiret. Neque tamen ad haec usque tempora minus quam ceteri homines felices sunt. si quid autem illis unquam minus prospere successit, non est oratio illorum in causa: quandoquidem in diis est, ut arbitror, quae precamur, tribuere, vel contra. Volo insuper aliud quiddam tibi referre, quod aliquando a senioribus quibusdam accepi. Dicebant enim accidisse, ut quotiescunque bellum Athenienses cum Lacedaemoniis gererent, nostri tum terra tum mari infortunati essent, nec victores unquam redirent. Qua re perturbatos Athenienses, cum non haberent quibus machinamentis tantam vitarent calamitatem, decrevisse Ammonem consulere, quam ob causam dii Lacedaemoniis potius quam Atheniensibus victoriam largirentur: cum ipsi tamen sacrificia tum plura tum decentiora, quam reliqui Graeci, offerrent, simulacris donisque templa ornantes, ut nemo alius, pompasque quotannis sumptuosissimas et venustissimas celebrarent, et omni sumptu, qui ad rem divinam spectat, cunctis Graecis magnificentiores exsisterent: cum Lacedaemoniis nulla esset istorum cura, adeo circa divinum cultum parcis, ut animalia mutilata passim mactarent, et in aliis omnibus cerimoniis longe admodum parcioribus quam Athenienses; cum tamen pecuniarum numero a nobis non superentur. Posteaquam haec dixisset nuntius, interrogans, quo pacto a praesenti calamitate liberari possent; non multa ad haec respondisse prophetam: deum enim non permittere: vocantem vero Atheniensium nuncium in hunc modum fuisse locutum. Haec dicit Ammon: placere sibi, magis Lacedaemoniorum benedictionem, quam quorum cuncta Graecorum sacra. Nec lura iis respondisse, Benedictionem vero mullam prorsus aliam deus mihi dixisse videtur, quam illorum orationem. permultum enim illa a ceteris differt. Reliqui namque Graeci partim auratis cornibus boves sacrificantes, partim donariis egregiis templa ornantes, quaecunque occurrunt, seu bona sive mala, a diis petunt. Dii vero, cum illos imprecantes audiunt, ditissimas illorum pompas et sacrificia non acceptant. Quamobrem diligenter considerandum mihi videtur, quid dicendum sit, quidve non dicendum. Invenies quoque apud Homerum alia horum similia. inquit enim Troianos, cum suburbanum aedificium molirentur, dicare diis immortalibus pretiosa sacrificia boum: nidorem vero ex litore suavem ad coelum usque ventis extolli: sed beatos deos illo minime vesci; quippe quibus Ilion et Priamus et Priami populus odio sint. Itaque nil Troianis proderat, cum adversos deos haberent, sacra ac munera temere illis offerre. Neque enim eiusmodi est dei natura, ut ducatur muneribus, quemadmodum improbus foenerator. sed nos nimirum deliramus, si quando nos Lacedaemoniis propter munera acceptiores deo esse ducimus. Etenim grave esset, Si deus ad donaria et sacrificia nostra respiceret potius. quam ad animum, utrum iustus sanctusque sit. ad quem equidem deum arbitror multo magis attendere, cLuam ad multi sumptus pompas atque sacra: quae nihil prohibet eum, qui multa in deum ominesque peccaverit, seu privatus sit sive res publica, singulis annis perficere. Deus autem, utpote a muneribus incorruptus, spernit haec omnia, ut ipse eiusque propheta praedixit. Unde perspicuum est, et apud deum et apud homines sanae mentis iustitiam et prudentiam praecipue honorari. Prudentes autem iustique sunt, qui sciunt, quae erga deum et homines agere atque dicere deceat, Cupio tamen ex te audire, quid in iis ipse sentias. Al. Mihi vero, o Socrates, haud secus quam tibi ac eo videtur. neque enim fas esset, a deo me dissentire. So. Recordaris dixisse te in plurima dubitatione discrimineque versari, ne te ipsum, lateres, cum mala quandoque pro bonis optares? Al. Memini. So. An vides, non satis tutam tibi esse ad orandum pergere, ne quando te deus audiens imprecantem ista tua sacrificia renuat, aliud vero quiddam fortuitum reportes? Mihi ergo videtur operae pretium esse quietem agere. nam oratione Lacedaemoniorum propter magnanimitatem (id enim nomen honestissimum est omnium, quibus insipientia significatur) non existimo uti te velle. Quare necesse est exspectare, donec discatur, quemadmodum ad deum atque ad homines habere se deceat. Al. Quando erit, o Socrates, et quis praeceptor? iucundissime enim hunc hominem, quisquis erit, agnoscam. Se, Hic est cui tu curae es. verum mihi videtur, quemadmodum Diomedi Minervam inquit Homerus ab oculis nebulam abstulisse, ut discerneret deum ab homine, sic et ab animo tuo prius oportere caliginem, qua nunc offunditur, auferre: deinde illa propius admovere, per quae seu bonum quid sit, sive malum, dinoscas. nunc enim impos esse videris. Al. Auferat, seu nebulam ille velit, sive quodcunque aliud. etenim paratus sum nihil penitus praetermittere, quod ille praeceperit, quisquis denique sit, modo ipse sim melior evasurus. So. Atqui ille mirum in modum tibi providet. Al. In illud itaque tempus hoc sacrificium differre optimum fore censeo. So. Et recte quidem. tutius enim est, quam tanto periculo se subiicere. Al. Sic est, o Socrates. Interea tamen, quoniam mihi bene consuluisse videris, hanc tibi coronam imponam. diis antem et coronas et reliqua omnia quaecunque decet, tunc demum offeremus, cum diem illam adventasse cognovero. adventabit autem quamprimum, diis volentibus. So. Id equidem et quodcunque aliud das, libenter accipio. quemadmodum vero Creon, apud Euripidem videns Tiresiam coronatum, et audiens, a principio coronam propter artem a militibus accepisse, ait, Augurium ponebam triumphales coronas: in tempestate enim versamur, ut ipse nosti: sic et ego hanc abs te. coronationem augurium pono. videor antem mihi non minori, quam Creon, tempestate iactari. desidero enim omnibus amicis tuis excellere.