![]() |
Azoara XII ![]() |
Deus omnia videns atque sciens, solis male gerentibus necem contumeliosam, verbumque malum fieri diligit. Omnis operator boni clam coramve, et iniuriarum condonator, veniam a Deo omnipotente consequetur. Deo suisque legatis inobedientibus, et inter eos discutere volentibus, seque parti, non toti, sicque rectam viam assequi putando, credere confitentibus, velut ipsius veritatis incredulis, malum atque contemptum ingeremus.
¶ Credentibus autem praedictis, nec inter eos discutientibus, mercedem innumeram pius veniae largitor Deus tribuet. Illis te precaturis, ut super eos liber de coelo descendat, dic, quosdam a Moyse maius hac re petisse, videlicet ut ipse Deum eorum oculis monstraret: et ob hoc coeleste fulgur eos percussit. Visis virtutibus, eis taurum adorantibus veniam fecimus, Moysique regnum immensum et manifestum dedimus, et super eum montem extulimus: eisque praecepto, ut se per portam humiliantes ingrederentur superbique nihil agerent, pactum inde firmatum sumpsimus. Quod deinceps illis rumpentibus, propheticidisque factis, atque testantibus se corda dura et obdurata gestare, eorum corda Deus ipse sigillavit. Quorum praeter admodum paucos, nulli credent unquam. Unde Mariae blasphemiam et immoderatam contumeliam inferunt, seque Christum Mariae filium Dei nuncium peremisse perhibent. Sed nequaquam eum, imo sui similem suspendentes interfecerunt: profites etiam se suae caedis authores, cordibus suis non minimam ambiguitatem inde gerunt. Sed eum nullatenus interfecerunt. Quia Deus incompraehensibilis et sapiens, eum ad se transmigrare fecit. In quem viri legum veraciter ante mortem credent, et eorum saeculo futuro testis adstabit ille. Ob eorum iniuriam atque malitiam, quaedam prius licita illis statuimus illicita: qui quoniam viam Dei fere penitus derelinquunt, meque prohibente foenus accipiunt, hominumque pecunias pro mendaciis et iniuriis comedunt, malum atque dolorem expectant.
¶ Horum tamen constantes, atque sapientissimi, deumque invocantes, praeceptis super te tuosque praedecessores coelitus missis credunt. Quibus sicut et caeteris in Deum dieique futurae credentibus, et orationes atque eleemosynas agentibus, mercedem maximam tribuemus. Vobis quidem nuncium, sicut Noe et prophetis succedentibus ipsum, scilicet Abrahae et Ismaeli, et Isaac, atque Iacob, et tribubus, ac Iesu, et Iob, et Ionathae, et Aaron, ac Salomoni simul et Davidi, cui dedimus psalterium, fecimus. Quorum legatorum nominibus signatis, sunt et alii minime nominati. Moysen quoque Deus affatus inquit: Isti sunt laeticiae bonorumque nuncii, malorumque correptores, ne post ipsos missos a Deo incompraehensibili et sapiente, iuste Deum ob suam accusent ignorantiam. Praeceptorum tibi divinitus datorum, quod divina tantum perfecta sunt sapientia, Deus est testis, angelique similiter, licet Dei testimonium sufficiat. Incredulis autem, quos longus error abducit, et male gerentibus, Deus nec veniam dabit, nec viam nisi gehennae, quo perpetuo manebunt, demonstrabit. Quod ei leve satis est, atque possibile. Legato ad vos cum divina veritate misso, credite, ut boni efficiamini, hocque vobis erit optimum. Sin autem. Dei sapientis et incompraehensibilis, sunt universa coeli et terrae. Summopere quidem cavendum, ne lege vestra quid indignum et iniustum proferatis, nec de Deo quicquam nisi verum dicatis. Iesus Mariae filius, Dei nuncius, suusque spiritus, et verbum Mariae coelitus missum existit. In Deum itaque, illique suo legato credentes, ne dicatis Deos tres esse, cum non sit nisi Deus unus, qui filio caret: Eique omnipotenti, universa coeli terraeque subiecta sunt.
¶ Christus quidem ipse minime negare poterit, sicut et nec angeli, Deo propinqui, quin Dei subsit imperio. Omnem negantem se in Deum credere, et se sublimantem, Deus suae manui subiugabit. Credentibus vero, et bene gerentibus, mercedem pro suo merito tribuet, eorumque gaudium ex proprio velle semper augebit. Incredulos autem, et se sublimantes, poenis maximis affliget. Ita vobis lucem atque splendorem Deus ipse patefecit, qui cunctis in se credentibus, pius atque propicius, munimen firmissimum perseverat, suis viam rectam manifestans. Perscrutantibus te de iure haereditario, hoc Dei verbum responde: Si quis germanam habens absque prole moriat, ipsa medium substantiae suae relictae sortiatur. Si e converso contigerit, germanus totum haereditet. Si sorores duae fuerint, duas tertias accipiant. Si fratres vero multi, sororesque plures, sexui masculino duae partes, et foeminino una tribuatur. Taliter, ne vos ignorantia turbet, Deus omnia sciens vos instruit.