![]() |
Azoara XVIII ![]() |
Nec sit tibi grave, neque molestum, hunc librum tibi coelitus missum penitus sequi, verba brutorum et insciorum minime curando, et per ipsum bonos homines castigare, et ad boni memoriam rectamque viam producere. Quoties enim villis vestra confusio noctu supervenit, illi bruti malo laesi nil aliud respondent, nisi quod nos male fecimus. Nos vero illa die, qua verax aequilibritas omne pondus examinabit, perscrutabimur, quod illi nunciis vel e converso dixerint: vide utrum nostra praecepta nunciata fuerint, me tamen omnia sciente. Erunt autem boni, quorum pondus maximum fuerit: mali vero, quibus minimum, quia nostris praeceptis non crediderint. Ego quidem vos formans, terram vestrae voluntati, licet cum minima reditione gratiarum, supposui: et ut angeli se patri vestro Adae protoplasto humiliarent, iniunxi: praeceptoque meo cuncti, Belzebub excepto, paruerunt.
¶ Deo quidem illic quaerenti, qua de causa minime pareret, inquit: Quia ego factus sum ex igne, illi de terrae limo plasmato: praevaleo. Inquit Deus: Hinc igitur, ut minimus efficiaris, descende: cum tibi super me sublimari sit impossibile. Ei deinceps terminum a Deo ante diem veracissimum postulanti, respondit Deus: Terminus quidem est positus. Cui ipse: Quoniam tu mihi sic molestus, malum hoc ingeris, ipsi suaeque posteritati rectam viam sequentibus, circumquaque suggestiones et assultus inferens, efficiam quod eorum nemo tibi grates persolvat. Quem Deus sic increpans, inquit: Tu minime, tuque repulse, descensum accelera, et de te tuisque sequacibus gehennam prorsus implebo. Adae vero, suaeque mulieri praecepit, ut in paradiso manentes, quod sibi placeret comederent: una tantum arbore minus, nisi se malos esse mallent. His itaque diabolus, sugestionem faciens, et ad membrorum virilium atque pudendorum detectionem nitens. Deum eis illam arborem vetuisse fallaciter insinuavit, non ob aliud, nisi ut vel illi nequaquam angeli fierent, vel ibi perpetuo manerent.
¶ Diabolus itaque iurans se nequaquam illis suo nociturum alloquio, eos in viam pravam atque perversam distorsit. Gustantibus igitur illis de arbore, sexus atque pudenda membra apparere coeperunt. Quae ipsis e paradisi foliis tegentibus, Deus inquit: Nonne vobis hanc arborem interdixi, vobis hostilitatem atque maliciam diabolicam enodans? Responderunt illi: o Deus, nos nostris animabus nocuisse confitemur. Unde nisi per te data venia, perdendi peribimus. Quibus ipse: Adversantes alter alteri, ad terram usque descendite, moram horalem illic habituri, ibique vitae vestrae peracto spacio moriemini, et deinde vos resuscitabo, vobisque vestraeque proli vestes daturus, unde membra genitalia tegatis. Horum itaque recordando, Deum vobis divitias daturum timete. Et hoc est praeceptum dei optimum. O filii Adae, nullatenus aurem seu mentem diabolo velitis adhibere, qui patres vestros e paradiso proiecit, vestes, apparere faciendo quae prius operta videbantur, abstulit. Hoc quidem bellum vobis summe cavendum, cum vos diabolo suaeque genti sitis visibiles, illi vero vobis invisibiles. Diabolis incredulorum consiliatoribus effectis, cum ipsi scelesta nefandaque gerant, aiunt patres suos illiusmodi facta gessisse, et Deum hoc sibi praecepisse. Sed Deo nil nisi rectum praecipienti, mendacium imponunt: et viam rectam delinquentes, falsam sequuntur, extimantes tamen se recte facere. O filii Adae, ad templum tendentes, vestros optimos ornatus sumite. Versus templum quoque facie versa orationes fundite, et Deum corde puro invocate. In cibis et potibus vestris superfluitatem evitate. Quis constituit vestes et ornatus, cibosque bonos et sapidos, vobis illicitos? Illi quidem liciti sunt bonis huius saeculi, et puris ac emundatis alterius. Tali ratione discerno res hominibus, ut ipsi percipiant et intelligant.
¶ Deus ipse nil nisi criminalia modicaque peccata, ut falsas rapinas et iniurias, positionemque societatis et participationis in deitate, ipsique Deo falsum imponere, et his similia, statuit cuique vestrum illicita: nec cuiquam est possibile, terminum a Deo sibi praescriptum transgredi. Filii Adae, vobis iam advenit de vobis nuncius, mea praecepta laturus: quibus omnis contradicens, et se retrahens, igne perpetuo punietur. Timens autem, et obediendo benefaciens, expers timoris atque molestiae paradisi gaudio perfruetur. Quis vero peior imponente Deo mendacium, aut suis contradicente praeceptis? Horum quidem quisque libri partem habebit, usque ad nostrorum angelorum adventum, qui ducentes eos extra lumen vitae, dicent: Ubi est, quem adoravistis in Dei loco? Respondebunt, eum aufugisse, tuncque suarum animarum testimonio perhibebunt, se incredulos fuisse. Tunc Deo eis iniungente, ut cum diaboli clientibus prae caeteris ignem ingrediantur, non desinent ipsi gentem prius ingressam increpare, usquequo omnes in igne depositae fuerint, dicentque: O Deus, isti nos aberrare fecerunt, unde tuo praecepto ignis eis duplicetur. Respondens quidem Deus dicet: Ita esse, licet ipsi nesciant. Primi vero succedentibus inquient: Bonoque gaudio carentes, gustate nobiscum malum, quod fecistis. Nulli namque contradicenti mandatis nostris, aut se inde retrahenti, aperietur coeli ianua, paradisive patebit aditus, usquequo camelo pervius per acus foramen gressus pateat: Sed eis in gehennam praeparatur lectus igneus, et simile coopertorium, ut mali merentur.
¶ Credentibus, et benefacientibus vos, nemini nisi quam post iniungentes paradisum aquarum fluxu iocundissimam dabimus mansionem perpetuam: ubi ipsi per me prorsus malicia suorum cordium emundati dicent, Deo grates referimus, qui nos vias rectas nemini nisi per ipsum compraehensibiles docuit. Tunc accedentes veraces Dei nuncii dicent: Haec est paradisus, quam vobis pro factis vestris haereditatem polliciti sumus. Ipsique paradisi haeredes, hominibus igni deputatis, sibi Deum verum dixisse confitentes quaerent, an ipsi similiter invenerint. Quod et ipsis testantibus exclamabitur voce magna, Deum omnes suam viam reiicientes, malumque gerentes, aliique saeculo minime credentes perditurum, et summis poenis afflicturum. Inter hos quidem, et illos, in quodam quasi limite sublimi stabunt quidam, discrete scientes horum et illorum facies, qui nequaquam paradisum ingredientes, sed illud sperando expectantes, paradiso visis inquient, Salvet vos Deus: oculos suos devergendo. Illis vero apud inferos dicent: Nonne valuit vobis numerus vester ad resistendum? Tu Deus, nunquam nos illis malis associa. Dicent illi: Ecce quibus Deus non mandavit misericordiam suam. Sed vos confidenter paradisum intrate, nil timentes. Malis quidem in paradiso manentes deprecantibus, ut eos aquarum suarum caeterorumque bonorum a Deo sibi datorum participes efficiant: respondebunt illi, Deus hic incredulis suam legem in ludo ridiculoque tenentibus, et suas voluptates in hoc saeculo perficientibus, illicita statuit. Nos enim ibi nostris praeceptis contradicentes, et irridentes obliviscemur.
¶ Iam illis libro coelitus misso, qui rectam viam sapienter credentibus discrepat, omnes suam explanationem expectantes, sciant, quod die qua venient omnes, una voce confitebuntur, iam dei nuncios cum veritate advenisse, dicentque prius increduli, tunc ob errorem suum animas perditi: Si quis pro nobis intercessor reditum exorasset, melius quam primo faceremus, Nunc autem dominum Deum nostrum, qui coelum et terram et universa sex diebus creavit, et thronum ascendit, qui diem nocte cooperit, lunam et solem ac stellas suo praecepto promovet, ventis imperat, nubes sublevat, et inde ad arborum ortum et herbarum aquas ad terram mortuam demittit, qui et mortuos resuscitabit: Ipsum inquam omnium piissimum, cum omnes suis praeceptis obedientes diligat, cum timore et spe invocantes adorate atque diligite: huiusmodi rerum semper memores estote. Terra quidem bona Dei praecepto germen bonum pariet, mala vero nil praeter malum et insipidum. Noe, suaeque genti olim iam iniunximus, haec hominibus dicere: Unum solum Deum, et non alium, ut debetis, invocate. Aliter enim summe timendum est vobis, die magna. Pars vero plurima suae gentis respondens, ait: In errore manifesto te videmus. Sed ille dixit, hoc non esse errorem, sed Domini mundi mandatum.
¶Dei mandatum inde quod minime percipitis, libenter atque devote vobis nuncio. Nec vos miremini, quod vobis a Deo venit nativus nuncius, vos castigans atque docens viam Dei, vobis veniam daturi. Cumque Noe contradicerent, eum suosque fautores in arca proteximus: Caeteros omnes velut caecos summersimus. Hut ad Hath gentemque suam mittens, inquit: Invocate Deum, alius enim non est adorandus. Nonne timetis eum? Sed eorum plures increduli, dixerunt: Te viam erroneam sequi cernimus, atque te mendacem aestimamus. Quibus ipse: Non sum erroneus, sed Dei nuncius, vobis suum mandatum nil addendo seu minuendo ferens. An admiramini Deum vobis nuncium et castigatorem misisse, nativum hominem? Reminiscamini quaeso, quomodo Deus Noe, suaeque gentis vicarios constituens, vobis augmentum virium atque staturae praebuit. Ipsum igitur ut praecedatis, adorate. Responderunt: Praecipisne, quod unum solum Deum adoremus, et morem atque culturam patrum nostrorum omittamus? Aequum est igitur, ut tu dicti tui probationem praebens ostendas, quid Deum facturum nobis polliceris. Ille vero dixit: Vos iam iram odiumque Dei promeriti, mecum de nominibus impositis a patribus vestris, quae Deus nunquam praecepit, non disceptabitis: sed ipsum Deum discussorem expectate. En ego vobiscum expecto.
¶ Eum, suosque factores, nostra pietate liberavimus: Praeceptis vero nostris resistentes, et incredulos, a summo ad infimum destruximus. Schale ad Zeuth a nobis missus, inquit: Tu hominesque tui Deum unum, quia non est alius, adorate: Et ego vobis virtutes atque miracula sua, mihi nota, vobis patefaciam. Vos recordantes, qualiter Deus vos vicarios Hath suaeque gentis posuit, ipsius praecepto in plana terra domos aedificate, et similiter in rupibus vobis mansiones excidite: nec ulterius terras vastatum eatis, invocantes nomen Dei. Camelae libera pascua permittite, nullam ei molestiam inferentes: Sin autem, grave vobis malum incumbet. Eorum quidem plurima pars incredula, credentibus debilibus et paucis inquit: Scitisne Schale Dei nuncium esse? Inquiunt, Ita: Nos scimus, et ei credimus. Quibus e contra illi plures increduli responderunt: Vestrae fidei nos sumus increduli. Mandatum itaque Dei spernentes, camelam interfecerunt, et ipsum Schale sic affati sunt: Si tu es nuncius, tua dicta nobis comproba, faciendo videre quod promittis. Quibus ipse: Vobis Dei mandatum benivole, velut bonus consiliarius, attuli: quod vos abhorrentes, minime curatis. Unde ipso Schale se conventibus eorum subtrahente, terraemotus superveniens, suas domos funditus diruit.
¶ Loth rursum increpante suam gentem ob scelus inauditum, et nefas a nemine perpetratum, cum nemo prius viris abuteretur, respondit ipsa: E villa tua cunctos incredulos eiice. Ipsum quidem Loth, sibique credulos, praeter mulierem suam vetulam, quoniam suam non liquit maliciam, salvavimus, et imbre salubri sufficienter irrigavimus. Quisque providus, illorum malorum finem consideret. Schaibh rursum Middenae mittens inquit: Mihi mandata Dei ferenti parentes estote: Deum unum, cum non sit alius, adorando, nulli quicquam mensurae ponderisve dolose subtrahendo, nec terram bonam vastando. Vobis item cavete, ne qualibet via morando, credentes in Deum a via recta divertatis. Debetis enim tum commemorare, Deum fecisse vos multos e paucis: tum quis sit finis incredulorum, perpendite. Licet ei nequaquam omnes fidem adhibeant, credentes tolerando sustineant, usquequo Deus optimus iudex venturus litem discutiat.
¶ Primatum conventus incredulorum illius gentis respondit Scaibeh: Te, tibique credentes e villa nostra proiiciemus, nisi more nostro vixeritis. Quibus ille: Nulla vis, nullaque coactio nos ad haec deducet, ut Deo mentientes, suamque legem linquendo, ad vestram transeamus: ex quo nos ille liberavit ab ea, et nos ipsi sponte nostra subiicimur. Quem supplici voto precamur, ut ipse veritatem inter nos patefaciat, cum sit veracissimus, et omnia sciens. Increduli vero gentem suam increpando inquiunt: Si Schaibe sequaces sitis, perdemini. Contradicentes autem illi, pessundati perditi sunt, suaeque domus per terraemotum diruptae.
¶ Ipse Schaib iam retractus ab illis, residuis solatium praebens, inquit: Ego vobis mandata Dei benevole, beneque consulens, applicui. Quid curandum de incredulis? Omnes villas ad quas nostros prophetas misimus, prius poenis et anxietatibus, ut converterentur, pressimus: deinceps peccatorum veniam facientes, ut augmentarentur et sublimarentur, usque dum bonum et malum perpessae fuissent, sicque secure fierent, quod nec eis noctu sopitis, nec die vigilantibus atque ludentibus, nostra vindicta superveniret. Eas deinde ob sua facta sceleraque pessundedimus: quibus ubertatem coeli terraeque, si timuissent, et credidissent, aperuissemus. Ex hoc igitur sui successores perpendere possunt, quod eos pro factis suis punire, sicque sua corda sigillare, ut nihil exaudiant, nostrae voluntati satis est possibile: Quod villis, quibus missi sunt nuncii, iam saepius per nos contigit.
¶ Horum qui nobis dilectionis foedus pepigerint, parte plurima nequaquam firma fidelique, sed incredula reperta, deinceps Moysen cum virtutibus atque miraculis ad Pharaonem suamque gentem misimus. Quorum non credentium, quis esset finis, videatur. Moysi igitur Pharaonem alloquenti, deicentique se Dei nuncium, nil nisi veracissima Dei praecepta ferentem, ut secum filii Israel advenissent, ad eum accessisse. Respondit ipse: Si cum virtutibus advenisti, eas ut veridicus existas, videamus. Ipsius itaque manu suus baculus proiectus, draco factus est, manusque versa apparuit candidissima. Ob hoc Pharaonis homines eum magum sapientissimum, et regem a suo deiicere regno volentem perhibentes, quid rex inde velit, perquirunt. Ipse quidem eum fratremque suum custodiri, et per singulas urbes omnes sapientes magos coadunari praecepit.
¶ Illis igitur advenientibus, et quam pro adeptione victoriae mercedem susciperent, quaerentibus, dixit Pharao: Familiaritatem meam sumam, et propinquitatem. Illis deinceps Moyseque convenientibus, et altematim operum exordio postulato, illi parentes, visibus humanis miranda atque timenda obiecerunt. Deinceps Moysis baculus nostro nutu proiectus, caeterorum omnes machinas et fantasias devoravit. Et sic illis repressis, et ad minimum redactis, veritas apparuit. Omnes deinceps magi superati, genua sua coram Moyse flectebant, confitentes publice, se Deo Moysis et Aaron, creatori videlicet orbis, se subiicere
¶ Ob hoc indignatus Pharao, quod in eum nisi nutu suo crediderant, inquit: Vos artibus vestris atque dolis enitentes, ut suam ex hac civitate gentem educatis, vestris manibus et pedibus abscissis ex opposito suspendam. Cui illi: Cur de nobis ad Deum ituris, quoniam Dei praeceptis advenientibus credimus, vindictam sumere quaeris? Tu Deus nobis fortem tolerantiam, et in vera fide legeque tua perseverantiam, benigne praestare digneris. Homines quidem Pharaonis sic eum affati sunt: Si Moysen fratremque suum terram tuam sic vastare, tuamque sibi gentem allicere dimiseris, tuum idolum et te prorsus negligendo dimittent. Respondit: Ego super eos fortis atque potens, infantes interficiam, foeminasque custodiam. Moyses item suae genti solatium praebens, inquit: Deum adorantes, ipsius auxilio fortes, omnia libenter tolerate. Qui finis vitaque timentibus ipsum, terrae suae quem vult haeredem constituit. Ipsis autem indignantibus ^ * et obstrepentibus, se ante suum adventum, et similiter postea mala plurima perpessos dixit: hostem vestrum Deus exulabit, et perdet, vobisque terram deinceps daturus, effectus vestros ipse videbit. Hominibus deinceps Pharaonis, suisque fructibus pedetentim annorum intercapedine, ut per hoc castigati magis Dei memores essent, decrementum immisimus. Sed illi velut inscii, quotiens eis aliquod commodum contigit, hoc suum esse: quotiens malum, hoc per Moysen suosque factores contigisse, cum omnia tamen Dei sint, affirmabant.
¶ Illis dicentibus Moysi, quod incantationibus arteque magica suos effectus compleret, nec ideo sibi crederent, locustas, et bruchum, et ranas, ac sanguinem discerptim ingessimus. Ipsi tamen non minus increduli perseverabant, et Moysi supplicando, licet increduli, precabantur eum: Tu Moyses, Deum propter amicitiam vestram atque foedus inter vos firmatum, ut malum istud expellat, exora, nosque tibi credituri, filios Israel tecum mittemus. Unde illis ad horam malis subtractis, accedente termino, ecce dimittere noluerunt. Quod nos praevidentes, vindictam sumendo, quoniam nostris contradicendo praeceptis increduli manebant, in mare summersimus, illamque terram ab oriente in occidentem pauperibus incolendam tribuimus. Sic igitur Pharaonis suaeque gentis factis dictisque deletis, filios Israel nostra verba complentes tolerando, transfretare fecimus. Qui deinceps tamen invenientes homines idolorum cultores, Moysen precati sunt, ut eis imagines similiter constitueret. Quibus ipse: Vos vere caeci estis, cum hanc gentem operaque sua quicquam esse putatis. Unus enim solus deus vobis est adorandus, qui vos super omnes extulit, et liberavit de gente Pharaonis, quae vobis semper noxia prolem vestram interfecit, vestrasque mulieres, quod Deo summe displicet, subduxit.
¶ Moyses accepto termino alloquendi deum post XXX. dierum peractum spacium, cui X. dies ipsemet adiunxit, sicque sunt facti XL, Aaron fratrem suum affatus inquit: Tu meus interim in mea gente vicarius esto, et benefaciens nullatenus viam errantium exequere. Ad horam itaque constitutam ipsum advenientem, deo affato Moyses inquit: Tu deus, ut te videam, mihi praesta. Contra quem sic Deus: Me quidem non videbis, nisi meus a te visus loco suo permaneat. Deo montem ascendente, ipse in minimum atque minutum redactus est. Unde Moyses quasi mortuus cecidit, curatus autem inquit: O Deus, ego vester sum, et in te primus credens. Dixit deus: Ego super gentem meam te prae caeteris electum, mea mandata ferentem constitui, tuque munere meo sumpto, quod iam tabulis inscribitur, Deo grates persolve. Continet autem illud omnem gerendorum doctrinam, et castigamen, ac discretionem. Quod tu constanter et firmiter sumpturus, ut tua gens similiter accipiat, intima. Domos incredulorum mihi nostrisque fallaciter resistentium, tibi monstraturus illos, licet qui omnia miracula viderint, nostraque praecepta saepius audierint, nec ipsis nec alii saeculo fidem adhibent, et utraque via visa falsam semper proficiscuntur: Illos inquam, suaque negotia penitus confundam, et sibi suorum operum vicem reddam. Moyse quidem absente, sua gens ex annulis suis et torquibus tauri statuam, sonitum quasi stertentis emittentem, sibi fecit.
¶ Sed cum viderent eam nil dicere posse, nec viam rectam edocere, eam suis tractando manibus, se confitentes errasse, dixerunt: Nisi Deus veniam misericordiamque fecerit, nos perdendis annumerabimur. Moyses itaque reversus, multa permotus iracundia, eos ob sui maliciam, Deique mandati festinationem post suum discessum, increpans, tabulas proiecit, fratremque suum capillis arripuit. Ille vero respondit: Me debilem ipsi volentes interficere, fere vitam abstulerunt. Unde de me vindictam minime sumas, ne sim ridiculum hostium, nec me malis hominibus illis admisceas. Moyses hoc audiens, Deum orat, ut sibi fratrique suo veniam et misericordiam, cum ipse sit omnium piissimus, praestet.
¶ Qui taurum adorabant, iram Dei et dedecus huius saeculi merito sustinebunt. Qui peccatis commissis, ad Deum postea poenitendo se converterint, veniam et misericordiam consequentur. Moyses deinceps ira semota, librum et tabulas, viam et misericordiam timentibus Deum manifestantes, sumens, ad horam sibi mandatam, LXX. suorum hominum elegit, quibus pessundatis inquit: O Deus, qui quibus vis rectam, quibus vis malam viam praebes, nunc hos ob suam inscientiam factaque nefanda condemnans, si tuae subesset voluntati, prius eos confudisses. Sed tu discrete, licet arcane, omnia gerens, tu veniae largitor optime, nobis veniam et misericordiam praebe, simulque da huius, saeculique futuri bonum, nobis te, non alium adorantibus. Inquit Deus: His bonum, illis vero malum, meo praecepto semper accidit, magnamque misericordiam, omnium capacem, timentibus me, et obedientibus meis mandatis, ac eleemosynariis praebebo.
¶ Imitatores nuncii atque prophetae, legendi scribendive nescii, cuius nomen atque mentio reperitur in testamento et Evangelio, qui gerenda praecipit, aliaque prohibet, bona saporiferaque vestro comestui licita, alia quidem illicita ponit, cogitationes pravas et errores eiicit: Omnes inquam illi credentes, et auxiliantes, atque sublimantes, suisque mandatis obedientes, et boni sunt, et bonis associabuntur. Vos viri, ego quidem ad vos venio, Dei nuncius, regis coeli et terrae, praeter quem non est alius, qui mortificat et vivificat. In eum, mihique, suo nuncio, legendi scribendique nescio, penitus ipsi suisque praeceptis subiecti credite, suis praeceptis obedientes, ut boni efficiamini. Quidam autem de gente Moysis, ad veritatem istam se convertunt, secundum illam operantes. Nos quidem in terra duodecim gentes divisim constituimus. Nos quoque Moysi, cum sua gens aquam peteret, ut cum virga petram percuteret, iniunximus: apertique sunt fontes duodecim, eorum locis notis omnibus. Eos quoque nube proteximus, et manna simul et coturnices ad comedendum praebuimus. Nunquam illis nocui, sed ipsi quidem suis animabus nocuerunt. Eisdem item iniunximus, ut villam quamlibet frequentarent, et quidlibet sibi placitum comederent cum gratiarum redditione, et ut in portarum ingressu se humiliarent: Sicque semper peccaminum veniam tribueremus, et bonum semper augeremus.
¶ Horum vero pravis atque perversis nostrum praeceptum mutantibus, malum coelitus ob suam maliciam intulimus. Cum quidam in villa iuxta mare in sabatho piscium multitudine capitibus sublevatis adveniente, quod caeteris diebus minime contigit, nos enim ipsis vicem suorum operum reddidimus, non gerenda perpetrabant, ab aliis castigati dixerunt: Quare caeteros castigatis, cum Deus eos confundet, aut grave malum eis superveniet? Responderunt: Nostrum est Dei mandatum commemorare, cum forsan hoc timorem immittet. Eis autem castigamina non curantibus, gerenda docentes salvavimus, caeteros autem pro suis factis damnavimus. Diximus quoque vertentibus ad prohibita, ut simiae perditae fierent, in hoc saeculo dedecus et opprobrium, in futuro malum gravissimum accepturae. Ipsius praecepto, qui est pius veniaeque dator, gentibus per terras divisis, quarum quaedam bonae sunt, quaedam autem infra, eis nunc bonum nunc malum exhibendo, ut sic eorum ad fidem esset conversio, tentavimus eas. Sed primis peiores succedentes, libri partem sibi, videlicet in hoc saeculo placita ferentem accolunt, residuumque dimittendo dicunt, Deum inde sibi daturum veniam. Nonne fiduciam et firmitatem a vobis cepi, quod in hoc libro nil nisi verum esse diceretis? Cur insensati vivitis? Alia quidem curia multo melior habetur, quam libri factoribus, et orantibus, sua persolvendo praemia tribuemus.
¶ Montem super Iudaeos nubi similem, cuius ruinam super se pertimebant, ut sic saltim vi legem nostram reciperent, et eam assidue ad timoris adeptionem legerent, extulimus. Cumque cepi de filiis Adae eorumque posteris testes super animas suas, dixi: Nonne ego sum Deus vester? Dixerunt, Ita: Huiusque rei testes super animas nostras adsumamus. Quibus ego: Imo in alio saeculo testes adestote, ubi non dicatis me nequaquam huius rei noticiam et intelligentiam vobis intimasse: nec iterum sequendo patres vestros prius incredulos, quaeratis, Cur ob facta praedecessorum mala patiamini? Ita quaeque distinguo diligenter, ut ipsi Deum diligentes efficiantur. Ille, cui prius iniuncto meo mandato deinceps subtraxi sapientiam, malus effectus, diabolum secutus est. Eum tamen cum sua sapientia ad me sublimare meae voluntati possibile esset: Sed ipse mundanam mansionem magis diligens, suum amorem amplexus est. Hic quidem talis, caeterique meis contradicentes praeceptis, sicque suis nocentes animabus, cani assimilantur: qui seu ad ipsum accedas, seu non, latrare non desinit. Solus autem ille firmitatem obtinet, cui Deus rectam viam praedestinavit. Omnis illinc aberrans, in gehennam ponetur: quo multitudinem diabolorum, et hominum habentium corda sine discretione, oculos sine visu, aures absque auditu, qui brutis animalibus magis erronei, negligentes existunt, mittemus. Illos igitur incredulos, quibus Deus mercedem pro merito tribuet, dimittentes, cum ξ[1] Dei plurima bona sint nomina, ipsum cum eis invocate, sequentes ratione, vique doctorem, et secundum illam operatorem.
¶ Sic contradicentibus praeceptis nostris, quibus insciis mala formosa videri fecimus, quod omnibus callidior, omnibus arte praevaleo. Nonne perpendunt, servus e diabolo socius sortitus sit, utrum sim alius quam nuncius verus? An coeli terraeque machinam, omneque divinum opus non considerant? cum forsan iam suae mortis terminus accessit, post quem, cui verbo credent? Cum nemo, quem Deus aberrare fecerit, viae bonae doctorem invenire queat, eos in caecitate sua dimittamus. Quaerentibus a te adventum horae postremae, dic, illius noticiam nulli nisi Deo compraehensibilem esse, quae in coelo terraque gravis subito pluribus nescientibus superveniet. Sic enim tu nil nisi Dei velle bonum sive malum tuae animae commendare potens, absconditum agnoscens, multum boni, nec quicquam mali adipisceris: cum nil nisi Dei nuncius, suorumque verborum ad incredulos applicator existas. Adam patre vestro a Deo creato, et ex eo foemina ad suum concubitum, in primo coitu mulier concepit, sicque deinceps gravida multum facta est. ob quod maritus ac mulier Deum deprecati dicebant: Si tibi nobis bona praebere placuerit, grates tibi referemus. Deo itaque prosperitatem atque bonum eis conferente, eis suorum donorum participem, unde te Deus liberet, constituerunt. Quomodo Deo socium atque particeps quicquam, non creans aliquid, sed creatum, nec sibi nec invocantibus ipsum auxiliari potens, opinantur?
¶ Hi ad rectam viam a vobis advocati, nullatenus vos sequentur. Aeque namque proficit eos advocare, atque tacere: homines tamen sunt, sicut et caeteri. Qui si fides vestra vera esset, vobis responsa facerent. An habent illi pedes, quibus ambulent? an oculos, ut videant? an aures, ut audiant? Illos itaque participes invocando, si vobis sit possibile, decipite me, qui soli Deo libri datori, sicut et omnes boni homines, me commendo. Illi vero quos loco dei adoratis et invocatis, nec sibi nec animabus suis prodesse queunt. Ad viam rectam vocati, prorsus auditu visuque carent. De decimis et beneficiis sume, et inde secundum morem consuetum operare. Insciis, te subtrahe semper. Si aliqua fortassis diabolica suggestio seu fraus acciderit, te divina sanctificatione praemuni, Deo audiente atque sciente. Omnis enim deum timens, cum ei quicquam diabolus intulerit, Dei memor est, ad bonum se convertens. Cum te minime cum virtutibus venientem quaerant, cur eas non efficis? dic, te nil nisi mandatum dei imitari. Haec quidem sunt res manifestae, viaque vera, et misericordia timentibus deum. Cum legitur Alchoran, eum cum toto corde, devotaque mente, ut Deus tibi misericordiam praestet, ausculta, et deum in anima tua, unaque voce mane et vespere, nequaquam horum aliquid negligens, cum humilitate et timore invoca et adora. Apud ipsum quidem manentes, nullatenus indignantur ipsum invocare, humilique prece exorare.
- ↑ Signum quod remittit ad superiora. Sed haec bene cohaerent.