![]() |
Azoara XXIII ![]() |
Libri Alchoran Arabice facti, spe nostrae conversionis atque scientiae res discernentis, haec sunt manifesta. Nunc autem omnium verborum tibi missorum pulcherrimum enarrabo iis, qui prius negligentes atque secordes extiterant. Quando Ioseph patri suo retulit, se vidisse XI. stellas, et solem et lunam, se illi humiliantes, inquit pater: fili, somnium hoc fratribus tuis ne reveles, ne per invidiam tibi quicquam molestiae machinentur, diabolo suggerente, hoste manifesto totius humani generis. Deus quidem sapiens et excelsus te verborum expositionem docebit, te bono replens, et super gentem Iacob patresque suos te sublimabit. Audiant omnes, quid mirabile Ioseph fratribus suis contigit. Fratres enim percipientes nimiam dilectionem paternam in Ioseph, dixerunt: Cum eum solum pater plus diligit, quam nos gentem immensam, veraciter errat. Nos igitur eum interficiamus, aut e terra proiiciamus. Sicque fiet pater deinceps nobis mitis et hilaris, et nos in eum boni. Eorum autem quidam eius mortem dissuadens, inquit: Non perimatur Ioseph, sed in cisternam, si velitis, dimittatur, ut aliquis euntium vel redeuntium eum inveniens, hinc auferat.
¶ Fratres huius rei studiosi, patrem suum sic affati sunt. Quare Ioseph, cum eum summe diligimus, nobis nunquam committis? In crastinum nobiscum, pastum mittatur, et nos illius fideles custodes erimus. Mane itaque facto, in eorum exitu inquit pater: Doleo te illos comitari. Timeo namque, quod lupi rapaces, te cum sis inscius et negligens, devorabunt. Cui fratres responderunt: Si lupus eum comederit, nos genti perditae connumeremur. Eo itaque illos comitante, consilio ponendi eum in cisternam omnes adhaeserunt. Nos tamen mandatum patri, unde percipiat istud, interim misimus: sed ipse tum negligens ipsius, tum inscius, remansit. Fratres crepusculo lachrymando redeuntes, in huiusmodi vocem eruperunt: O pater, Ioseph nostrae fidei traditum, cum nostro pecore relictum lupus devoravit. Et argumentum inde, interulam suam falso cruentatam, afferunt, dicentes: Ecce pater argumentum caedis verax, tu licet nobis fidem minime adhibeas. Pater respondens, inquit: Vos quidem hoc factum in corde vestro voluistis: sed ego patienter atque f formose sustinebo, et Deum adiutorem in hoc, quod vos dicitis, habebo. Viatoribus venientibus, et suum clientem ad aquam hauriendam mittentibus illis, ipse bonum retulit nuncium dicens: Ecce puer hic captivus est. Fratres vero sui dicentes, eum suum captivum esse, eum pro precio modico, videlicet pro nummorum numero certo vendiderunt, sibimet ipsis malefacientes.
¶ Emptor suus de Mezara, suae praecepit mulieri, ut eum diligenter et honorifice susciperet. Sperabat enim illum filium suum adoptivum, aliterve sibi commodum futurum. Ita Ioseph in terram duximus, adiuvantes eum in omnibus suis negotiis, quanquam paucis id scientibus, ut verborum expositor optimus efficeretur: Ipsique iuveni facto, sapientiam attulimus. Sic enim boni promerentur. Mulier autem praedicta ipsum in thalamo suo repertum, ostium claudens precata est, ut secum concumbere non respueret. Cui ipse dixit: Nolit Deus, me laedere dominum meum, mihi benefacientem: seu Deum, malos non exaudientem. Fere tamen utriusque consensus affuit, antequam Deus illi, quoniam de nostra gente pura fuerat, rationem inclusit, quae maliciam illam penitus divertit. Ipsum itaque fugientem mulier insecuta est, quae manum suam iniiciens camisiae suae, retrorupit eam. Quo facto, domino suo ad ostium facti sunt obviam. Illa quidem prius in vocem erumpens, inquit: Quid meretur, tale quid a me petens, nisi carcerem, malumve grave? Ille vero dixit: Ipsamet me precata est. Ad hanc rem discutiendam homines, illius mulieris advocati iudices coniiciebant, hoc apparere verum, illumque mendacem convinci, si camisiae pars anterior rumperetur: omnia vero converso iudicari, parte posteriori rupta. Illi deinceps rupturam ante perspicientes, perhibebant hoc de foemineis artibus esse, quae maximae sunt: persuadentque Ioseph, ut ab illa re se diverteret: mulieri autem, ut veniam, quoniam erravit, postularet. Hinc inter mulieres civitatis crebra confabulatio nata est, dicentes. En en illius sublimis atque praelati mulier, suum servientem diligens, eius concubitum precata est: Et sic eorum uterque viam erroneam ingressus est.
¶ Illa vero huiusmodi rumorum ventilationem percipiens, condoluit, illasque mulieres adduci praecepit. Eis quidem lectisternia, ut accumberent praeparavit, et earum cuique cultro dato, Ioseph coram venire fecit. Quo viso, omnes menstruatae sunt, et sibi quoque manum suam secuit. Eis itaque dicentibus, nolle Deum illum hominem esse, sed de melioribus et clarioribus angelis, illa respondit: Hic est, unde me redarguitis, qui me eius precantem concubitum non exaudivit. Et si meum mandatum complere noluerit, ipsum incarcerabo, et ad infimorum mensuram reprimam. Ille quidem hoc audiens, inquit: O Deus, illum carcerem malo, quam precantem me. Sed nisi suas artes a me diverteris, forsan ego brutus effectus cum ea peccabo. Deus quidem eum exaudiens, qui est omnium conditor et auditor, artes ab eo semovit. Re manifeste percepta, ut visum est eis hunc usque ad horam certam incarcerandum, duo cum eo iuvenes in carcerem detrusi sunt. Quorum alter deinceps dicens, sibi videri se vinum expressisse, alter vero se panem super caput portare, unde aves comedebant, precati sunt Ioseph, ut ipse se bonum probans, quid illa verba praetenderent, diligenter exponeret. Ipse autem eos certiores, sibique magis credentes facere intendens inquit: Non dabitur vobis quid ad comedendum, quin ante suum adventum suam expositionem edisseram. Hoc enim me Deus docuit. Quoniam gentem nec in Deum, nec alii saeculo credentem, dimittendo, sectam patrum meorum secutus sum, scilicet Abraham, Isaac, ac Ismael atque Iacob: nec cuiquam nostrum accidit, ut Deo socium statueremus. Haec est enim eius super nos voluntas. Sed plures hominum ingrati sunt. Vos mei carceris socii percunctor, an deos disgregatos meliores, an unum solum Deum omnipotentem et virtuosum esse dicitis? Vos autem nihil nisi nomina a vobis patribusque vestris praescripta, cum quibus Deus, cuius solius sunt iudicia, qui se solum adorari praecepit, nullas virtutes posuit, invocatis: legem vero a Deo sancitam plures nesciunt.
¶ Sit hoc quidem constans atque manifestum cordibus vestris, quod alter vestri, domini sui pincerna statuetur: alter vero suspendetur, de cuius capite comedent aves. Ita sibi suis patefactis somniis, ei quem liberandum agnovit, inquit, Me nominando, tuo domino notifica. Sed quoniam diabolo suggerente, haec iniungendo Deum nominare oblitus est, in carcere novem annorum spacio moratus est. Tunc rex per somnium videns septem vaccas macilentas devorare septem pingues, septemque spicas siccas consumere VII. virides, hominibus suis convocatis, ut suum exponerent somnium, si scirent, iniunxit. Uli quidem confitentes, se talium expositionum ignaros, hoc insomnium esse putabant. Tunc tandem a carcere liberatus, ad memoriam ductus, inquit: Si ad Ioseph veridicum me miseris, veram hic tibi expositionem referam. Ad Ioseph itaque nuncii transmissi, somnii sibi revelati veram expositionem inde requirunt, ne rex ulterius inde sollicitetur. Dixit Ioseph: Septem annis continuis semina terrae committite, indeque spicarum collectarum minimam portionem comedite, caeterasque spicas conservate. Septem enim anni graves succedent, consumpturi prius servata, nisi modicum a vobis reservatum. His superveniet annus hominum penuriam alleviaturus, fructus et uvas laturus, quibus hominum multi liberabuntur. Hac expositione coram domino recitata, eum adduci ante se praecepit. Ipse vero nuncium venientem, ad dominum redire fecit, ut sciscitaretur, cur praedictae mulieres manus suas sic secabant: quarum artes Deus ipse dinoscit.
¶ Domino quaerente, quid habebant, quando Ioseph concubitum postulabant: per Deum iurando confirmabant, se mali in eo nihil percepisse. Tandemque regis mulier inquit: Ad veritatis evidentiam, me precatam eius coitum, eumque recusasse confiteor: Huiusque secreti ipse verax est testis, et Deus, mendaces abhorrens. Nec ego quidem nego, animam hominis malorum studiosam esse: Sed Deus pius veniaeque dator, mihi misericordiam largitus est. Tunc rex eum adduci iussit, ut suus serviens efficeretur. Illum igitur adductum alloquens, eum coram omnibus praelatum et sublimatum, fidelem sibi servientem effecit. Quem Ioseph sic affatus est: Pone me custodem atque scientem super omnia granaria, atque deposita regni tui: Et ego singula more boni custodis tractabo. Ita Ioseph terram, quo velle suum impleret, praebuimus, qui cuilibet electo misericordiam utriusque saeculi largimur, nulli bonum opus auferentes. Omnes quidem credentes, atque timentes alius saeculi, misericodiam praeferunt. Deinceps suos ad se fratres venientes, non cognoscentes eum, Ioseph optime novit. Qui ipsis discedentibus cum illo, propter quod venerant, iniunxit, ut fratrem suum ex paterno sanguine secum redeuntes adducerent. Sin autem, ulterius non accederent, velut nihil habituri, persuasione dicens: Nonne vobis mensuram optimam, et pro levi precio tribui? Illis itaque pollicentibus, se patrem suum exoraturos, ut id in actum ducant, clientibus suis Ioseph praecepit, in eorum sarcinis suam reponere pecuniam: ut ipsa reperta, facto reditu, domum libentius et festinantius redirent. Ipsi igitur ad patrem reversi, sic eum allocuti sunt: Nobis interdicuntur reditus atque mensura, nisi fratrem nostrum adduxerimus. Eum itaque nobiscum mitte, nostrae tutelae fideique commissum. Unde pater indignans, ait: An eum, sicut fratrem suum, vestrae comittam custodiae? Deus quidem piorum piissimus, melior custos adhibetur. Post sarcinarum apertionem, deinceps sua reperta pecunia patrem laetificant, eam sibi redditam ostendendo. Eoque sic hilarato, fratrem suum secum ductum exorant, affirmantes se propter eum cameli sarcinam sumpturos, et eum insuper veraciter reducturos. Pater quidem asserit, eum minime tradendum illis, nisi prius ex parte Dei f reductus firmitate sumpta, nisi quis eis vim vel iniuriam inferret. Firmitatis itaque foedere sumpto, Deo cunctorum custode, pater illos ammonens, inquit: O filii, per portas varias minime, per unam ingressum facite. Ego quidem, cum Dei solius omnia sint iudicia, cuius tutelae me commendo, cuius praesidio omnes boni subiacent: si quid ipsius nutu vobis accidat, depellere nequibo. Ipsi pro paterna dispositione portas ingressi, nihil molestiae senserunt. Animo vero Iacob inerat sollicitudo pro dogmate nostro, cuius ipse testis est, quanquam pluribus insciis. Ioseph deinceps fratri suo sibi praesentato, se suum fratrem esse revelabit, prohibens ne cuiquam hoc revelaret, et ne de factis fraternis multum curaret. Emptione facta, illis discedentibus, in sui germani sarcina vas regium reposuit, edictoque facto, missisque perscrutatoribus, illis sumptis inquit: Vos viri latrones.
¶ Responderunt, Quid quaeritis? Dixit Ioseph, Vas regium: quod quisquis attulerit mihi, sui cameli sarcinam accipiat, et insuper illi benefaciam. Illi vero responderunt, adsciscentes praesentium testimonium, se nec causa terram praedandi advenisse, nec latrones existere. Istisque quaerentibus, Quid meretur, in cuius sarcina repositum fuerit, si mendaces essent, caeterisque permittentibus quamvis aliquid exigeret. Tunc omnibus sarcinis perscrutatis, deinde in germani sui sarcina repertum est. Ita Ioseph artem sumendi fratrem suum patefeci, exaltans singulos pro velle meo, et sapientem sapienti praeferens. Adstantes quidem, illos increpando dixerunt: non mirandum, si furtum fecerint, qui prius similiter fratrem suum subduxerunt. Ioseph hoc quidem verbum intrinsecus amplectente, nec inde quicquam proferente, responderunt: Vos deteriores estis, vestrumque sermonem Deus agnoscit. Et ad Ioseph conversi, sic fati sunt: Domine, cum tu vir bonus et iustus videaris, loco sui quempiam nostrum accipe. Adhuc enim illi pater senex superstes est. Quibus ille respondit: Nolit Deus, nos quenquam nisi latronem sumere. Sic enim iniuriam faceremus. Fratribus itaque liberatis, et de retenti nullo reditu certis, maior eorum conquerens dixit: Nonne scitis, nos patri ex parte Dei confirmasse, sui reductum filii: qui de Ioseph opus consimile perpetravimus? Terram nullatenus ingrediar, usquequo veniam a patre, reditusque praeceptum habere merear: Aut Deus suum inde iudicium faciat.
¶ Ad patrem revertite, dicentes: pater, tuus filius furtum perpetravit, prout nobis visum est, secretum et occultum, inde nescientibus. Nos quidem nil nisi verum dicere, tum villa apud quam fuimus, tum cohors nobiscum rediens interrogata, testis aderit. Pater igitur hoc audito, dixit: Cordibus vestris secreta reprimitis. Ego quidem pulchre patiar, usque Deus sapientissimus illos ambos forsan reducet. Et de Ioseph conquerendo, et illum assidue nominando, lachrymarum emanatione iugi oculi albugine velati, ipseque miser factus est, quem sui filii interrogabant: An Ioseph usque ad amentiam mortemve tuam nominare non desines? Quibus ipse: Soli Deo meam querimoniam facio, a quo vobis ignorata percipio. Sed vos obsecro filii, ut rumores de Ioseph fratreque suo nullatenus desperantes (increduli namque soli desperati sunt) perscrutatum proficiscamini. Tertio itaque profectis, et ad Ioseph pervenientibus, dicendo: O vir sublimis, nobis malum et gente nostra perpessis, pecunia minutis mensuram adauge, dando beneficium. Benefici namque Deo grati sunt. Ipse respondit: Utrum facti vestri de Ioseph memores estis, an obliti? Responderunt: Tune es ille Ioseph? Inquit: Sum, et hic est frater meus. Iamque Deus suam in vobis operatus est misericordiam: qui nunquam suum meritum aufert timenti, et benefacienti, ac perseveranti.
¶ Demum sui fratres confessi sunt, eum super illos sublimatum, et se quam longius aberrasse. Ipse vero consolans eos, dixit: Nolite contristari, nec dolore tabescere. Hodie namque Deus, veniae largitor optimus, vobis veniam praebebit. Hanc meam camisiam patri nostro ferentes, in eius faciem, ut lumen percipiat, proiicite, et cum omni familia vestra huc redite. Iam cohorte proficiscente, pater suus inquit: Odorem Ioseph filii mei ego sentio: quanquam vos minime mihi creditis. Cui adstantes, dixerunt: Adhuc senectutis errore deliras. Sed gaudii nuncio veniente, ipsoque visum per camisiam in faciem proiectam recuperante, dixit ipse: Nonne me de Deo scire vobis nescita firmavi? Responderunt: O pater, dimitte nobis peccata, quoniam erravimus. Quibus ipse pollicetur: Deum veniae misericordiaeque datorem ego precabor, ut vobis veniam largiatur. Eis deinceps omnibus ad Ioseph proficiscentibus, parentibus suis ab eo honorifice susceptis, inquit: Mezaram introite, totius, Deo propitiante, timoris expertes futuri. Eisque super sedem suam exaltatis, omnes coram eo humiles se reddebant. Hoc facto patrem suum affatus est: O pater, praeteriti somnii haec est expositio, a Deo iam verificata, qui mihi benefaciens, e carcere liberavit, et vos ad me duxit, post diabolicam commixtionem inter me fratresque meos. Ille namque sapiens, omnia perspicaciter et facile penetrat.
¶ O Deus coeli terraeque conditor, qui mihi potestatem dedisti, et verborum expositionem docuisti, hic, saeculoque futuro tibi me commendo, tuque perfice me fide perseverantem mori, et deinceps bonis associa. Istud tibi verbum secretum committo, qui nequaquam intereras illis res suas congregantibus, qui te decipere nitebantur. Licet enim omnia perpetrares, tota gens tibi nequaquam crederet. Tu vero precium nullum eos postula, nisi tantum, quod memores existant, perpendentes universa coeli terraeque transitoria esse. Eorum tamen pars plurima minime credit, sed a fide se nequiter divertit, praeter constantes et firmos, non timens, quid mali illis a Deo futurum, nec adventum illius horae improvisae, Deum quidem solum adorare, suisque praeceptis | adhaerere, ut ego meique sequaces facimus. Non enim sum incredulus. Recta via recte censetur. Ante te quidem prophetas misimus, ut hominibus de villa praedicarent, et quis suorum antecessorum finis esset, edocerent, et patefacerent, aliam curiam timentibus Deum meliorem existere. Sed nos vestram inscitiam nequaquam reliquistis. Unde illis tandem desperantibus, et omnes esse contradicturos opinantibus, nos vindictam nostram sumpsimus ab illis malis, nunquam malum oblaturi, nostris amicis liberatis atque salvatis.
¶ Haec quidem praedicta timentibus Deum maxime miranda sunt. Hic enim sermo non est ficticius, sed confirmans atque corroborans quod vestris inest manibus, omnia discernens, et viam rectam credentibus patefaciens.