Jump to content

Alcoran/59

Unchecked
E Wikisource
Azoara LIX

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LVIII Azoara LX 

In n. etc. Viri credentes, nolite praecedere Dei prophetaeque manus, nec verba vestri super illa prophetae extollere, nec ipsum sicut aliquem vestrum quilibet alius acclamare. Sic enim, licet hoc a vobis minime percepto, vestra negotia perderetis. Deum autem omnia scientem, et audientem, timete. Virorum namque blandi lenisque sermonis in prophetam corda Deus in bono probavit, illis veniam meritumque maximum daturus. Extrinsecorum atque praedonum te vocantium, plures sunt insensati. Esset enim illis melius atque commodius, tuum ad illos exitum expectare. Deus enim est piissimus, veniaeque largitor. Viri boni cavete, ne si quis malus vobis verisimilia praedicet, vos inscios † inveniat iam prophetam habentes. Poenitentia namque sequetur. Morsque iam vos pressisset, si vestram voluntatem omnem suus effectus secutus esset. Deus autem fidei bonique dilectionem, et malorum ac incredulitatis abhorritionem cordibus vestris ingessit: sicque viam rectam, diligendo Deum, incompraehensibilem et sapientem sequimini.

¶ *Gentes consimiles inter se pugnam committentes, vel dirigendo pacifica, vel hanc infestantem illam ob invidiam nec pacificari volentem, usquequo Dei praeceptis obediat impugna. Illis autem pacem quaerentibus, rectum examen inter illas effice. Deus enim iustum iudicium diligit, omnesque credentes fratres sunt. Illis igitur pax est imitanda.

¶ Nemo vir seu mulier, ut sic maior videatur, irrideat alium, nec verbis inhonestis dedecoret, post fidem adeptam. Hoc enim malum est. Semoveat item a se quisque suspiciones malas. Nullus insidietur aliis, nec de absente quid mali dicat. An vestri quis carnes fratris sui mortui corrodere vellet? Absit. Timete Deum veniae largitorem, qui vos de masculo foeminaque producens, in magnam multitudinem redegit: ut ipse cuncta dinoscens videret, quis eum plus timendo, plus diligeret. Arabum vulgo dicenti se in Deum credere, responde: Non credis, sed te Deo commendare dicis. Si corda vestra tamen fides intraverit, et Deum atque prophetam sequendo, in litibus cum pecuniis vestris et animabus affueritis. Aliter namque faciens, non est credens, seu bonus. De vestris operibus negotiisve nil amittetis, cum Deus pius talibus veniam praestet. Non doceatis Deum legem vestram. Improperantes enim illi, quoniam ipse verus, solus vos credere faciens, universa coelorum et terrae regens, et eorum omnia secreta, nec non et actus vestros dinoscens, omnia perspicit, et optimam mercedem tribuit.