![]() |
Azoara LXXVIII ![]() |
In n. etc. Deus rerum multiplicator et omnipotens, cuius manus continet omnia, mortem et vitam, ut quis apud eum melior efficeretur, intulit, ipseque condonator et incompraehensibilis VII. coelos disposuit. In cuius facturis nil superfluum vel incompositum cuiusquam oculus percipiet, licet bis vel saepius intuens. Ipse coelum sidereis ornavit lucernis, quae diabolos expellant, illis timorem iniiciendo. Deum non sequentes, gehennam et infortunium perpetuum patientur, in inferno pleno, et ob iram nimiam obstrepente, audituri nimiam increpationem ab inferni iudicibus, quaerentibus: Nonne vobis nuncii missi fuerant? Respondebunt, Ita: Sed nos illis contradicendo, perhibuimus eos erroneos extitisse, nec Deum quicquam per illos mandasse. Nunc etiam ignis minime nos laederet, si praeceptis auditis fidem velut sapientes adhibuissemus. En qualiter culpas suas, malumque patefaciendo proferent. Timentes Deum, aeque secreta cordium et indicia vocum agnoscentem, venia mercedeque maxima donabuntur. Nonne sciunt omnium conditorem omnia scire. Ille quidem terram humanis quaestibus et itineribus applanavit, et ex illa foetum humano victui produxit, et ad ipsum omnium fiet reditus. Habetisne fiduciam de coelorum conditore, quod vos simul cum terra minime pessundet? Ipsa quidem vobiscum summergenda confundetur. An tuti securique manetis, quod vobis ventos non immittet? Scietis autem postmodum, quod vobis castigaverim. Videte, quis fuit finis antecessorum nostris contradicentium. Quare non perspicitis aves, quas nil nisi Deus solus omnia videns sustinet? Quis in Dei loco vobis feret suffragium? Increduli vero nunquam errare desistunt. Quis Deo prohibente, victum atque divitias vobis ministrabit? Resistentes autem, et perfidi, suam caecitatem nunquam derelinquent. Utrum est melior, capite summisso facieque declinata pergens, an rectam viam proficiscens? Deus quidem nos in terra creans, ad quem singuli redibitis, vobis auditum, et visum, corque tribuit, licet vestri pauci sibi grates referant. Quaerentibus illius adventum termini a te, ut te veridicum probes responde: Nemini nisi soli Deo illum esse notum, teque nil nisi nuncium tantum et explanatorem existere. Hominibus autem illum visuris terminum, facies nigrescent, cum illis dicetur: Hic est ille dies, quem vobis semper praedicavimus. Sive Deum, me meosque fautores confusurum, sive venia misericordiaque donaturum videritis, quis e gravi vindicta Dei malos illos et incredulos eiiciet? Nos quidem in illum Deum credimus, et eius nos tutelae supposuimus. Finis autem omnium discernet, quis viam erroris secutus fuerit. Si vestram aquam tellus funditus absorbuerit, quis aquam dulcem atque bonam potum afferet?