![]() |
Azoara LXXXIX ![]() |
In n. etc. Et quid rem illam immensam, unde summa vobis inoritur dissensio, tam sedule quaerunt? Sciant autem illam, me monstraturum, qui terram planam montibus quasi cardinibus firmavi, vos creans pariles, vestraeque quieti somnoque noctem, lucro motuique diem disponens, septemque res firmas superne fabricavi: Ibi lampadem splendidissimam inserens, aquas item ex nubibus ad eductum granorum, hortorumque crebrorum, et caeterorum nascentium demisi. Dies enim omnium discretivus, erit illius placiti terminus, qua buccinae sonitu gentes omnes accedent, coelum in portas plurimas aperietur, montes ut aestiva nebula transcurrent.
¶ O vos mali, vestrum adventum infernus sitiet, expectando, qui veraciter illuc venturi, ibique perpetuo mansuri, nec refrigerium quid, nec vinum, sed ignem tantum atque malum ob vestram pravitatem, et huius diei desperationem, nostrorumque praeceptorum contradictionem, quae singula nos in libro notavimus, gustabitis, nihil a me nisi augmentum malorum suscepturi. Timentes vero, sufficienter illic possidebunt hortos palmarum, et vitium, puellasque consocias, et consimiles, papillis brevissimis, vasaque plena, nullum verbum inhonestum seu mendax audituri. Hoc est donum, optimaque remuneratio Dei. Contra quem coelorum et terrae omniumque interiacentium dominatorem, nullus verbum proferre poterit, nisi iussus ab illo verum proferre die veritatis, qua resurgent animae, et angeli similiter ordinatim. Quam omnis qui voluerit, credat, et Deum adoret. Illius quidem diei malum a fine fore praedicavimus, qua quisque quod praemiserit, respiciet: et incredulus optabit, * ut tellus efficiatur.