Jump to content

Allegorica expositio in Parabolas Salomonis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Allegorica expositio in Parabolas Salomonis
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 91


Allegorica expositio in Parabolas Salomonis (Beda), J. P. Migne

LIBER PRIMUS

CAPUT PRIMUM.

(0937B) Parabolae Salomonis, etc. Parabolae Graece, Latine dicuntur Similitudines; quod huic libro vocabulum Salomon ob id imposuit, ut sciremus altius, et non juxta litteram, intelligere quae dicit; in quo Dominum significat per parabolas turbis fuisse aliquando locuturum. Sicut etiam proprio nomine, et pacifico regni sui statu, regnum Christi et Ecclesiae perenne denuntiat; de quo scriptum est: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David et super regnum ejus (Isa. IX). Sicut templi constructione ac dedicatione, aedificationem Ecclesiae sanctae, quae tempore resurrectionis in aeternum dedicabitur, insinuat. Nam et ipse filius esse David, et rex spiritualis Israel, etiam turbarum testimonio, quae (0937C)ei Hierosolymam venienti, cum palmarum ramis et laudibus occurrere declarantur (Matth. XXI). Notandum autem, quod Vulgata editio pro Parabolis, quae Hebraice Missae vocantur, Paroemias, id est, proverbia dicit. Sed nec ipsum nomen abhorret a vero. Quae enim parabolae recte nuncupantur, quia occulta sunt, possunt non incongrue etiam proverbia vocari, quia talia sunt, quae merito saepius in ore colloquentium versari, ac memoria debeant retineri. Nam et proverbia plerumque tam obscure dicuntur, ut non immerito eadem possint etiam parabolarum nomine notari, Domino attestante, qui ait: Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis (Joan. XVI). Quid autem utilitatis Parabolae Salomonis (0937D)conferant, sub incremento tituli monstratur, cum subditur:-- Ad sciendam sapientiam, etc. Sapientiam autem et disciplinam scire est quomodo recte credere, qualiter se vivere oporteat, quemque veraciter didicisse, quo intentionem cordis dirigere, et quid operando gerere conveniat, nosse. Quod autem adjungit:-- Ad intelligenda verba prudentiae, etc. Monet eos quos imbuit, ut non solum sapientiam, quam semel ipsi perceperint, amplecti, et disciplinae virtutem, quam cognoverint, sciant inservire, sed etiam verba prudentium, quibus ad perfectionem proficiant, (0938B)libenter auscultare, et haec solerter intelligere curent.-- Justitiam, et judicium, etc. Justitia est, in eis quae secundum regulam veritatis bene operamur; judicium, in illis quae recta discretione cum proximis agimus. Aequitas in eo quod cum sincera intentione Deo soli, in his quae recte gerimus, vel judicamus, placere contendimus.-- Ut detur parvulis astutia, etc. Parvulos dicet eos qui nuper sapientiae aurem accommodare coeperunt; adolescentem, qui aliquantum jam in ejus auditione profecit. Et ideo fortasse parvulos plurali numero, adolescentem appellat singulari, quia doctrina sapientiae, quos diversis animi motibus, diversis vivendi moribus deditos suscipit, in viam virtutis perfectiorem erudiendo provehit. De quibus jure dicatur: Multitudinis credentium (0938C)erat cor unum et anima una (Act. IV). Ut detur, inquit, parvulis astutia. Haec etenim rudibus est et incipientibus necessaria, per quam sophismatum dignoscere et cavere versutiam possint, ne falsorum fraudidus argumentorum abducantur a simplicitate verae sapientiae, quae ducit ad vitam. Adolescenti scientia et intellectus, quia qui prudenter declinat falsa, consequenter scita veritatis percipiet. Hactenus praetitulatio; hinc jam ipse textus Parabolarum incipit.-- Audiens sapiens, sapientior erit. Quia sapientiae amator exstitit Salomon, qui, optione sibi data, sapientiam petiit et accepit, pulchre initium Parabolarum suarum a sapientia sumit. Quod autem ait: Sapientem, cum audierit verbum, sapientiorem effici, ostendit neminem in hac vita ita sapientem fieri posse, cujus (0938D)sapientia nequeat augeri, semperque moris esse sapientium ut dictis majorum, et aliquando etiam minorum, auscultent; quidquid in eis utilitatis audierint, ad se replicent suoque in corde recordentur. Denique audivit sapiens minor majorem, regina Saba Salomonem, et sapientior rediit (III Reg. X). Audivit Moyses socerum multo inferiorem, et sublimior ac sapientior redditus est (Exod. XVIII). Audierunt discipuli Christum, et spiritum sapientiae percipere meruerunt. Audivit Nicodemus, audivit Gamaliel, audivit discipulus ejus, tunc Saulus, nunc (0939A)apostolus Paulus. Sapientes utique verbum Evangelii, et sapientiores sunt effecti. Qui etiam Paulus, cum ad tertium coelum raptus audisset ea quae non licet hominibus verba loqui (Act. XXII), nihilominus ad terram reversus aiebat: Quia ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte (I Cor. XIII).-- Et intelligens gubernacula possidebit. Nemo se de sua jactet scientia, quia si qui sapientium verba crebro audire et intelligere negligit, vitam suam rite gubernare non novit. Quanto magis alieno regimini praefici nequit, qui seipsum ad patrum disciplinam subjicere contempsit! Quod ergo ait, Audiens sapiens sapientior erit, et ad cognitionem rerum quae per sapientiam noscuntur respicit; quod vero addit, Et (0939B)intelligens gubernacula possidebit, ad rectitudinem vitae quae per eamdem sapientiam discitur vel docetur, pertinet. Et pulchre principium Parabolarum, principio congruit tituli, quod ita se habet, Parabolae Salomonis filii David regis Israel, ad sciendam sapientiam et disciplinam.--Animadvertet parabolam et interpretationem, etc. Hoc discipulis se humiliter audientibus, ipsa quae eos in carne apparens erudiebat, sapientia donavit, ut et suas parabolas, quas turbae nequibant intelligere, et prophetarum ac legis aenigmata, id est, obscura dicta spiritualiter animadvertere, ac suis auditoribus dilucidare valerent. Sed et sequentibus Ecclesiae magistris, eadem intelligentiae spiritualis arcana, pie quaerentibus ac pulsantibus reseravit.-- Timor Domini, principium (0939C)sapientiae. Duo sunt timores Domini: primus servilis, qui principium scientiae vel sapientiae vocatur; secundus amicabilis, qui perfectionem sapientiae comitatur. Timor servilis principium est sapientiae, quia quisquis post errorem delictorum sapere incipit, primo timore divino corripitur, ne ad tormenta ducatur. Sed hunc timorem perfecta dilectio foras mittit (I Joan. IV). Succedit autem timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XIII), quem non excludit, sed auget charitas. Ipse est quo timet filius bonus, ne vel in modico oculos amantissimi patris offendat. Nam inchoativo timore, servilis adhuc animus metuit, ne ab irato domino poenis subigatur. Uterque autem timor in futura vita cessabit; (0939D)charitas vero nunquam excidet (I Cor. XIII), sed in plenitudine sapientiae perpetua manebit; quod est cognoscere verum et unum Deum, et quem misit Jesum Christum (Joan. XVII).-- Sapientiam atque disciplinam stulti despiciunt. Dixerat de sapiente quod audito sermone sapientior fieret, et intelligens, rite suos gubernare disceret actus. Dicit e contrario de stultis quod sapientiam recti dogmatis et disciplinam purae conversationis non modo non assequantur, sed et nosse contemnant. Denique praedicante in carne, ipsa sapientia, sapientes quique gaudentes accurrebant: at pharisaei et principes sacerdotum salutaria ejus dicta simul et facta spernebant. Et notandum quod sapientem singulari numero, stultos describit plurali, quia et plures sunt sapientibus stulti, et sapientium (0940A)coetus uniformem tenet callem pietatis. Porro errantium dissimili dogmati, dissimilis est ordo vivendi.-- Audi, fili mi, disciplinam patris tui, etc. Hactenus proverbialiter de utraque parte disputat, hinc jam sedulus incipit admonere quemque fidelem, ut disciplinam legis divinae blanditiis praeponat reproborum; quia nimirum hujus custodiam corona, illorum facinora mors sequatur aeterna. Unde et recte filium vocat, quem pater sollicitudine curat instituere. Potest et ex Dei Patris persona dictum accipi, in nomine autem matris Ecclesia, quae tunc Synagoga vocabatur, intelligi. Et notandum quod ita nos disciplinam Patris audire praecepit, ut legem quoque nulla ratione dimittamus, quia non sufficit ut quis se Dominum diligere et ejus praeceptis (0940B)obtemperare dicat, si unitatem Ecclesiae fraterna charitate non sequitur. Nec vetat aliquid, matrem ipsam, Dei gratiam, qua salvamur, accipere. Nam et apud Hebraeos, spiritus, qui gratiam praestat genere feminino nuncupatur.-- Ut addatur gratia capiti tuo, etc. Mos apud veteres fuit ut legitime certantes coronam in capite, torquem in collo acciperent. Et nobis ergo, si disciplinam Conditoris nostri, si gratiae matris scita custodimus, major inde spiritualium virtutum claritas augetur. Additur enim gratia capiti, cum charitas, quae principale mentis ornabat, ardentius inflammatur. Additur et collo torques, cum fulgore perfectae operationis, sermo praedicationis, qui per collum procedit, confirmatur; ac ne contemni ab auditoribus debeat, indeficienti (0940C)virtutum connexione docetur. Sed et in his qui Mosaicae legis decreta, Domino veniente, servabant, addita est gratia Novi Testamenti cum spe regni coelestis. Cujus splendor eximius ad exemplum coronae vel torquis nullo unquam fine claudetur. Nobis quoque cum pro nobis actibus, quos divina gratia praerogavit, lux aeterna tribuitur, gratia profecto capiti, et collo torques additur, juxta illud Evangelii: Quia et nos omnes de plenitudine ejus accepimus, gratiam pro gratia (Joan. I); gratiam, scilicet beatae retributionis, pro gratia rectae operationis.-- Fili mi, si te lactaverint peccatores, etc. Duobus modis lactant peccatores, quos decipiunt, quia aut ad facienda scelera blanditiis illiciunt, aut facta jam favoribus, (0940D)quasi laudabiliter acta, sustollunt. In utroque autem sapientia suos auditores, ne talibus acquiescant, hortatur.-- Si dixerint, Veni nobiscum, etc. Potest hic locus generaliter de latronibus dici, qui innocentibus vel insidias mortis vel damna inferunt. Potest et de illis specialiter intelligi, qui ipsum vitae auctorem neci tradiderunt.-- Abscondamus tendiculas contra insontem frustra. Haec fecere, cum dicebant: Licet dare tributum Caesari, an non (Marc. XII)? et innumera hujusmodi alia. Vere etenim erat insons, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Vere frustra illi tendebant insidias, a quo in nullo laesi, imo cujus plurima erant beneficia experti.-- Deglutiamus eum, sicut infernus, etc. Ita Dominum impii desiderabant exstinguere, ut omnis (0941A)memoria virtutum et doctrinae illius tolleretur; sed et hoc ipsum quod unquam talis inter eos vixerit, oblivioni daretur.-- Omnem pretiosam substantiam reperiemus, etc. De hominibus dicebant, quos Christo adhaerere cernebant. Putabant enim quia, si eum occiderent, omnes qui crediderant ab ejus possent amore et consectatu secernere, talibusque animantium spoliis, suarum conventicula replere domorum. Cui simile est illud Dominicae parabolae, quia veniente ad se regis filio, dixerunt: Hic est haeres; venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas (Ibid.) -- Sortem mitte nobiscum, etc. Marsupium est sacculus nummorum. Patet autem de latronibus quia, ut plures scelerum socios conquirant, communionem eis praedae quam rapuerunt spondent. Sed et persecutores (0941B)nostri Redemptoris, quoscunque potuerunt, sibi adjungebant. At quos illum sequi videbant, hos de Synagoga propulsantes, sua communione privabant.-- Fili mi, ne ambules cum eis, etc. Prohibet credentes Christo de Judaeis, communicare persequentibus Christum Judaeis. Denique omnes qui credebant, erant pariter. Et Petrus iisdem loquens, Salvamini a generatione ista prava (Act. II).-- Pedes enim illorum ad malum currunt, etc. Non solum ad malum, quod temporaliter operantur, sed etiam ad malum, quod perpetuo passuri sunt impii, properant, quoties ad patrandum homicidium, vel aliud quid sceleris agendum festinant. Nam quantum videntes, ad facinus implendum ducuntur, tantum non videntes, ad tolerandam pro facinore poenam propinquant. (0941C)Haec de insidiatoribus nostri Salvatoris valent specialiter intelligi. Sequens autem versiculus, de fidelibus ejus, aeque pravorum malitiam sustinentibus, generaliter inseritur. Frustra autem jacitur rete, etc. Frustra etenim laqueus persecutionis aut mortis tenditur electis, qui pennas habent spei et charitatis, caeterarumque virtutum, quibus et coelestia, dum vivunt, desiderant, ut ad haec post mortem mereantur pertingere. Habent et oculos mentis, per quos et mala, quae ab impiis sustinent, citius transitura, et bona, quae sustinent, meruerunt, aeterna mansura praevideant. Quibus simul oculis, et reproborum superbiam cito consumendam, et tormenta sequentia semper mansura prospiciunt. Potest et ita accipi, (0941D)quod recte dicat perniciosam malorum doctrinam, quam ab eo loco contexuit, ubi ait: Si te lactaverint peccatores, ne acquiescas. Frustraque tale jacitur rete ante eos, qui mundis oculis cordis superna contemplantur; qui dicere noverunt cum propheta: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Facile enim laqueos, qui in terra tenduntur, cavet, qui conversationem habet in coelis. Utrumque ergo rete frustra bonis parant reprobi, quia et si suadent iniqua, superantur justorum sapientia, et si inferunt adversa, contemnuntur patientia. Insuper et ipsi tentatores suis se perdunt insidiis. Unde recte subditur:-- Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, etc. Contra sanguinem, ut temporali morte plectantur; contra animas autem dicit, ut (0942A)aeterna quoque animarum perditione damnentur. Quod cum ad omnes qui sanguini insidiantur, et fraude sibi vivendum existimant, pertineat, specialiter tamen Judaeis congruit, qui insonti Domino tendiculas absconderunt, ejusque apostolos, virtutum pennis fultos, dolis circumvenire satagebant. Contra suum namque sanguinem suasque animas agebant, qui timentes ne terrestre regnum perderent, coeli terraeque regem occiderunt, et coeli cives persequebantur in terra; ideoque et quod in terris habebant, et quod in coelis acquirere poterant, regnum perdiderunt. Generaliter autem dicendum quia quicunque oculos fidei habet apertos, accipitque a Domino pennas, ut columbae, quibus aeternam volet ad requiem, frustra tali nectant laqueos mali, seque ipsos potius (0942B)hoc praesumendo perimunt.-- Si semitae ejus avari animas possidentium rapiunt. Semitas avari dicit subtiles ejus cogitationes, quibus sedulus inquirit qualiter pecunias augeat. Talesque semitae rapiunt ad interitum animas possidentium, id est eorum qui possessionibus pecuniarum ultra rationem incumbunt. Non solum ergo, inquit, hi qui ob philargyriam rapinis innocentium et caedibus invigilant, semetipsos hoc agentes perdunt, verum eodem ordine, tametsi minor reatu, omnes avari meditationes, quae aurum Deo praeferunt, hunc ad interitum trahunt. Aliter: Sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt. Tali fine, ut praefatus sum, avarus quisque perimit, vel nudat eos qui possessionibus abundant, ut ipse potius hoc agendo pereat. Pauperes (0942C)namque, quos nihil possidere cernit, cur occidat? Quos spoliet, non invenit. Hucusque persecutiones, quas Judaei Christo intulere, describuntur. Hinc referunt ea quae ipse post passionem eisdem suis persecutoribus per apostolos loquitur.-- Sapientia foris praedicat in plateis, etc. Sapientia quippe Dei Christus est, qui in mundo conversatus, paucis suae mysteria divinitatis patefecit, ipsisque praecepit ne ante passionem et resurrectionem suam, quia ipse esset Jesus Christus, praedicarent, ne gloriam ejus, quam in monte conspexerant, cuiquam dicerent; magisque tunc suae potentiam majestatis operibus, quam verbis ostendebat, impleta prophetia, quae dixit: Neque audiet aliquis in plateis vocem ejus (Isai. XLII). At (0942D)post resurrectionem sapientia foris praedicabat (Matth. XII); quia, misso desuper Spiritu, per apostolos aperire seipsam mundo declarabat. In plateis dabat vocem suam, quia in latitudine plebium manifeste, quae antea paucos docuerat, replicabat, impleto verbo quod eisdem suis praeconibus ait: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aures auditis, praedicate super tecta (Matth. X). In capite turbarum clamitabat, quia etiam principibus qui sibi ei praevaluisse, ut crucifigeretur, videbantur, reatum homicidii, quod perpetrarunt, palam reducebat ad memoriam, eosque ad poenitentiae remedium vocabat.-- In foribus portarum urbis profert verba sua. Urbs Domini Ecclesia est, ex utroque populo, Judaeorum videlicet et gentium, adunata. Cujus portarum fores (0943A)sunt doctores, qui verbum praedicando, credentes in eam introducunt. Et in foribus portarum ejus, verba sua sapientia proferebat, cum apostolis suis loquebatur. E quibus unus aiebat: An experimentum ejus quaeritis qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII)? Possunt fores portarum urbis etiam Synagogae majores intelligi, in quibus sapientia disputabat, cum et legisperitos, pharisaeos, et sacerdotes, per apostolos loquens, suam revocabat ad gratiam; ita ut, sicut Lucas ait: multa etiam turba sacerdotum obediret fidei. Quid autem eadem sapientia clamaret, adjungitur:-- Usquequo, parvuli, diligitis infantiam? Usquequo parvuli sensu veteris Instrumenti caeremonia, novo clarescente diligitis? Usquequo Moysen Christo, Evangelio Legem praefertis? Quousque decreta, quae rudibus (0943B)adhuc populis data sunt per servum, praeponitis eis quae ipse Filius veniens perfectis sensu contulit? Quandiu, inquit, haec agitis? Jam vidistis Christum in carne, jam miracula facientem et docentem non tantum sprevistis, sed et occidistis. Saltem modo resuscitatum a mortuis et praesidentem coelo diligite et dimittet vobis scelus quod commisistis.-- Et stulti ea quae sibi sunt noxia, cupient? etc. Praeponendum est a superiori usquequo, id est, usquequo cupient? usquequo odibunt? Cupiebant autem noxia et odibant scientiam, qui litterae legalis superficiem sequebantur, et sacramenta Evangelii, quae ipsa littera significabantur, accipere detrectabant.-- Convertimini ad correptionem meam. Corripuit per apostolorum ora Judaeos, quia credere noluissent, et vel (0943C)tunc eos, postquam resurrexit et ascendit, monuit converti.-- En proferam vobis Spiritum meum, etc. Si adhuc, inquit, converti negligitis, proferam vobis vindictam quam meruistis, et verba quae de vestra perditione praedixi, ostendam esse veracia. Spiritum quippe suum, potentiam ultionis nominat, de qua Moyses ait: Misisti spiritum tuum, et cooperuit eos mare (Exod. XV). Et in libro beati Job dictum est: iniquos flante Deo periisse, et spiritu irae ejus esse consumptos (Job. IV).-- Quia vocavi, et renuistis. Dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI).-- Extendi manum meam, etc. Primo benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, postmodum in (0943D)cruce patiendo.-- Despexistis omne consilium meum. Dicentis, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III).-- Et increpationes meas neglexistis. Dicentis, Vae vobis, scribae et pharisaei, hypocritae, quia tulistis clavem scientiae; ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis (Matth. XXIII). Et generaliter, Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III).-- Ego autem in introitu vestro ridebo, etc. Tale est in psalmo de eisdem, Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Non quia buccis Dominus irrideat, aut naso subsannet, sed ea vis designata est tali verbo, quam dedit apostolis, ut praeviderent nil prorsus impios contra eum, supra quem ipse permitteret, insidiis esse acturos, quin potius illorum coepta omnia evacuanda, ejus (0944A)vero gloriam post passionem per orbem terrarum esse dilatandam praenossent. Ideoque superbiam eorum, etiam cum maxime valere conspicerent, pro nihilo contemnerent.-- Cum vobis, quod timebatis, advenerit. Conferentes ad invicem, Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem (Joan. XI).-- Cum irruerit repentina calamitas, etc. Obsidionem Hierosolymorum subitam, et expugnationem totius provinciae, quae a Romanis facta est, dicit, quam et ipse Dominus in Evangelio, videns civitatem, flensque super eam, praedixit (Luc. XIX).-- Quando venerit super vos tribulatio, etc. Non leguntur Judaei in illa obsidione Dominum invocasse, sed tantum armis esse confisi, quamvis desolationem patriae ruinamque (0944B)templi amarissima mente conspexerint. Si qui tamen tunc eum invocabant, quia hic culpam, pro qua sunt puniti, intelligere, ut vere poeniterent, nolebant, frustra ad eum quem contempsere clamabant. Unde recte dicuntur tribulationem cum angustia fuisse perpessi. Tribulatio namque erat in eis, qua foris deprimebantur; angustia, in eo quod intus nil a Deo consolationis invenerant. At contra sancti, cum exterius opprimuntur adversis, spe certa salutis in corde dilatantur, scientes se ab illo exaudiri clamantes, cujus se verba jubentis audire meminerunt. Hinc etenim propheta ait: Cum invocarem, exaudisti me, Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Potest autem tota haec correptio sapientiae de universis generaliter reprobis accipi, quia in die judicii (0944C)clament ad judicem districtum, aperiri sibi januam regni postulantes, nec mereantur exaudiri. Nam et hoc quod sequitur, Mane consurgent, et non invenient me; ipsum tempus extremi examinis, quo alii in vitam aeternam, alii in opprobrium resurgent sempiternum, aperte designat.-- Eo quod exosam habuerint disciplinam, etc. Merito salute privantur, qui principium sapientiae, timorem Domini et disciplinam non modo non habet, sed et odiis insequuntur; at salutis filius, Iniquos, inquit, odio habui, et legem tuam dilexi.--Comedent igitur fructus viae suae. Viam eorum dicit, de qua superius dixerat: Pedes enim illorum ad malum currunt. Quia, inquit, vias meas ingredi noluerunt ut viverent, recipient mercedem viarum (0944D)suarum, ut in aeternum pereant. At contra de his qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus, dicitur: Labores fructuum tuorum quia manducabis; beatus es, et bene tibi erit.--Suisque consiliis saturabuntur. Quia meo consilio, quo illos salvare decreveram, acquiescere renuebant, saturabuntur suis; quibus aiebant, Abscondamus tendiculas contra insontem frustra; quibus pro Salvatore latronem sibi eligebant, ut videlicet vastentur a latronibus, et inter latrones damnentur. Quod et de omnibus verbi Dei contemptoribus, sicut et caetera, potest accipi.-- Aversio parvulorum interficiet eos. Parvulos non aetate, sed sensu dicit, quibus supra dictum est: Usquequo, parvuli, diligitis infantiam? qui non parvuli, sed perfecti sensibus esse potuissent, si non a consilio (0945A)sapientiae, auditum averterent. Quo autem averterant, eo sese aeternae morti destinabant.-- Et prosperitas stultorum perdet illos. Cum nullis retardantibus adversis perfecerint actu, quod meditantes aiunt: Omnem pretiosam substantiam reperiemus. Item: Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos, quia saepe aversus a timore Conditoris animus, jam de ira ejusdem justi Conditoris, patitur, ut in his quae peccat, nil sustinere videatur adversi. Sed ut beatus Job ait, Ducat in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendat (Job. XXI) .-- Qui autem me audierit, etc. Potest et in hac vita et in futura intelligi, quia qui Domino perfecte servit, nullis terretur adversis, imo gaudet in adversis, et in ipsa morte quasi de ingressu vitae (0945B)laetatur, quietumque semper a supervacuis cogitationibus ac tumultibus tentationum, pectus, juvante sancti Spiritus gratia, gerit, quod requies septimi diei in lege mystice designabat. Sed et cum transierit e saeculo hoc, non solum absque terrore malorum, sed etiam in magno gaudio speratae resurrectionis quiescet, ut Lazarus in sinu Abraham.-- Et abundantia perfruetur, etc. Nunc abundantia bonorum operum, ablato timore etiam eorum qui occidunt corpus, tunc abundantia gaudiorum in praemio. Quanta enim ibi abundantia bonorum omnium, ubi gloriam ejus, a quo sunt omnia bona, licet intueri, ablato prorsus timore omnium, quae aliquid adversi ulterius adferant!

CAPUT II. Fili mi, si susceperis sermones meos, etc. Abscondit (0945C)mandata Dei penes se, qui haec audiens sollicito in corde recondit, juxta illum qui ait: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Est enim summopere curandum ne nobis haec, juxta parabolam Evangelii, daemonia quasi semen, secus viam jactum, volucres tollant.-- Ut audiat sapientiam auris tua. Ille enim sapientiam aure non audire probatur, qui verba Dei, auditu tantum corporis percipiens, memoria retinere, ut haec operetur, dissimulat. Si ergo mandata Dei, fixo amore discendi et custodiendi, susceperis, primo humilitatis viam tene. Hoc est enim quod subsequenter additur,-- Inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. Inclinare quippe est, cor ad cognoscendam prudentiam humiliare, et emundare cor, quod dignum fiat ad percipienda (0945D)mysteria veritatis. Unde eadem Sapientia Patri loquens ait: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI; Luc. X); id est, abscondisti a superbis, et revelasti ea humilibus.-- Si enim sapientiam invocaveris, etc. Nullum invocare, id est, in nos orando vocare, nisi Deum debemus. Cum ergo sapientiam invocandam esse docet, ostendit se procul dubio, non quamlibet sapientiam, id est, notitiam rerum coelestium sive terrestrium, sed ipsam cognitionem Deitatis nobis assequendam proponere. In hujus namque perceptione sapientiae, summa est perceptio beatitudinis, ipsa attestante, quae Patri pro nobis supplicans ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum (0946A)Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Notandum autem quod et sapientiam invocare, et nosmetipsos ad noscendam prudentiam, cor inclinare suadet, quia nimirum necesse est ut et divinum in cunctis flagitemus auxilium, et, ipso Domino adjuvante, bona quae valemus agamus. Neque enim sine ipso quidquam facere possumus, nec rursum sine nostro conamine, quantulumcunque habere valemus, nos ab ipso salvandos esse credamus.-- Si quaesieris eam quasi pecuniam, etc. Si tanta cura sapientiam, quanta cupidi quaerunt pecuniam, vel certe si tam sollicite quaesieris sapientiam ipsam, quasi infinitas per hanc et ineffabiles divitias sis acquisiturus, percipies praemia quae subsequenter exponuntur. Qui vero thesauros effodit, ejicit rudus terrestre, facit in (0946B)altum foveam, sedulus insistit labori, donec ad thesauros quos quaerit attingat. Et qui thesauros sapientiae invenire desiderat, quidquid sibi terrenum inesse deprehenderit expurget, carnales illecebras abscindat, fossam in se humilitatis faciat, nec quiescat ab agendo, priusquam se viam veritatis invenisse cognoverit.-- Tunc intelliges timorem Domini, etc. Si sollicito corde quaesieris, pervenies ad experientiam amabilis Domini timoris, qui non solum initium, sed perfectio est sapientiae coelestis, in hac duntaxat vita. Ideoque non eum perfecta dilectio foras mittit (I Joan. IV), sed permanere in saeculum saeculi facit. Sed et scientiam ipsius divinitatis, quae perpetuo beatum facit, invenies.-- Quia Dominus dat sapientiam. Respicit hic versiculus ad hoc, quod supra (0946C)dixit: Si enim sapientiam invocaveris, et caetera, usque dum ait: Et scientiam Dei invenies. Ideo namque sapientia, id est, Dominus est invocandus, ad accipiendam sapientiam, quia sapientia non a nobis ipsis haberi potest, sed a Domino datur. Taceat Pelagius, redargutus ab Apostolo qui ait: Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV)? Et Jacobus Apostolus: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo (Jacob. I) .-- Et ex ore ejus sapientia et prudentia. Potest in hoc versiculo illa ineffabilis et coaeterna Deo Patri sapientiae nativitas intelligi, de qua et alibi ait: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita (Eccli. XXIV). Potest os Domini et in sanctis ejus accipi; unde dici solet in prophetis, Quia os Domini locutum (0946D)est; Et ex ore ejus scientia et prudentia, quod nisi ipse os humanum sanctificet, nisi hoc suum ipse dignanter efficiat, perfectam loqui sapientiam nullatenus valet.-- Custodiet rectorum salutem, etc. Cognatae sunt sibi virtutes, rectitudo et simplicitas, neque ab invicem queunt separari. Unde et sapientiam unam earum sine altera non quaerit; sed in quibuscunque ambae conveniunt, hos custodit et protegit. Denique de beato Job dicitur quia erat vir ille simplex et rectus (Job. I): simplex videlicet, per innocentiam mansuetudinis; rectus, per cautelam discretionis. Simplex, quia nullum laedere, imo cunctis prodesse desiderabat; rectus, quia a nullo se corrumpi permittebat. -- Servans semitas justitiae, etc. Vias sanctorum, generalia Dei praecepta; semitas justitiae, arctiora coelestis (0947A)vitae instituta, quae perfectis solum accessibilia sunt, dicit; utrasque autem sapientia servat, ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet ac simplices.-- Consilium custodiet te, etc. Viam malam, opera iniqua; hominem perversa loquentem, doctores dicit iniquae operationis. Viam malam, in quam vocant, qui dicunt, Veni nobiscum, insidiemur sanguini. Perversa loquentem, eum qui hujus est auctor suasionis significat.-- Qui relinquunt iter rectum, etc. Pulchre itineri recto vias tenebrosas opposuit, quia nimirum iter rectae actionis in luce peragitur, atque ad lucis supernae gaudia ducit. At sicut Dominus ait: Omnis qui male agit, odit lucem; et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus (Joan. III). Et talis finem exterioribus sortitur in tenebris.-- Qui laetantur, (0947B)cum male fecerint, etc. Ideo male facientes exsultant, quia per vias tenebrosas ambulant, et nesciunt quo eunt. Si enim, quia ad poenas tendunt, aspicerent, gressum utique cohiberent, noxiamque laetitiam salubri fletu castigarent.-- Ut eruaris a muliere aliena, etc. Pendet hic versus a superioribus, ubi dictum fuerat, Prudentia servabit te. Et sensus est, Prudentia servabit te, ut eruaris a muliere aliena. Quia ergo prius Salomon auditorem suum, quem sapientiam docere satagit, admonuit ne latronibus jungeretur, nec si videret furem, simul curreret cum eo, sed recte ac simpliciter incederet, nunc admonet ne cum adulteris portionem suam ponat. De quibus et hoc quod supra dicitur, Ut eruaris de via mala, et ab homine qui perversa loquitur, potest specialiter intelligi; (0947C)quae enim perversior locutio quam ad stupra suadere? Quod capitulum incipit a loco ubi ait: Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te. Potest autem per mulierem extraneam, haereticorum pravitas intelligi, a Christi et Ecclesiae membris aliena, quae mollitie disertitudinis et linguae blandimentis corda decipere innocentium solet. Unde Psalmista: Mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt jacula.--Et reliquit ducem pubertatis suae, etc. Patet de adultera quia primum virum relinquit, et pacti Dei sui obliviscitur, ejus nimirum quod cum viro suo, Domino teste, tempore nuptiarum pepigit, quod fidem sibi castitatis alterutrum servarent. Patet et de mente haeretica, quia relinquit doctorem a quo (0947D)fidem Ecclesiae didicerat; et oblita est pacti Dei sui, hoc est, fidei ipsius Dominicae, quae in symbolo continetur, quam se die baptismatis servaturam esse promiserat.-- Inclinata est enim ad mortem domus ejus, etc. Omnis conversatio adulterae ad interitum ducit, et quamvis blanda videatur ac mansueta, non minorem in fine sentiet vindictam, quam qui latrocinando aperta impietate famulantur. Potest domus adulterae, ipsa ejus caro, in qua turpitudini et luxuriae substernitur, accipi, quae novissimi tempore judicii, non ad vitam, sed perpetuam resurget ad mortem. Sed et haereticorum domus, quia super arenam construitur, etiam cum stare videtur, vergit in casum, suisque incrementis quasi quibusdam semitis, ad impiorum consortia, id est, ad spirituum tendit tormenta (0948A)malignorum.-- Omnes qui ingrediuntur ad eam, non revertuntur, etc. Ad eam, ad mortem dicit, non ad mulierem. Potest enim, qui adulterae mixtus est, Domino juvante, reverti, ac vitam poenitendo mereri; potest qui haeresi pollutus, resipiscendo redire ad salutem. At qui semel aeterna morte raptus est, nunquam redibit ad viam, qua vitam petat beatorum. Quod contra Origenianos proprie dictum est, qui haereticis, meretricibus, cunctisque flagitiosorum turbis, et insuper ipsi diabolo atque angelis ejus, post innumera, licet expleti universalis judicii tempora, remissionem scelerum, vitamque ac regnum promittunt in coelis; male intelligentes illud Isaiae: Et claudentur ibi in carcere, et post dies multos visitabuntur (Isai. XXIV). Quasi post multa tempora terminati (0948B)judicii solvendos ac salvandos dixerit impios, cum ille e contrario nullam eis salutem tribuat, sed et eos qui hoc tempore mortui prae enormitate flagitiorum, claudi merentur in carcere poenarum, tempore resurrectionis ad modicum visitandos significet tantum, ut receptis corporibus in judicio gravius damnentur, et continuo post judicium atrocioribus perpetuo recludantur in poenis. Quamvis et ita potest recte accipi, Omnes qui ingrediuntur ad eam, id est, ad meretricem, sive ad domum ejus, non revertentur, quia, quantum attinet ad naturam, iniqua sua voluntate depravatam, recursum per semetipsum non habet; sed per Dei gratiam, qua adjuvatur et instauratur, ut semitas vitae apprehendat. Designatum est enim hoc dicto pondus iniquitatis, ut cum (0948C)revertitur quis, non sibi tribuat, sed gratiae Dei, non ex operibus, ne forte glorietur.-- Ut ambules in via bona, etc. Viam bonam, unitatem dicit rectae fidei, de qua Dominus ait, Ego sum via (Joan. XIV); et rursum: Nemo potest venire ad Patrem, nisi per me (Ibid.). Calles autem justorum, multifaria sanctorum exempla nominat. Pendet hic versus ex eo, quod supra dictum est: Prudentia servabit te; sicut et illud, Ut eruaris a muliere aliena.--Qui enim recti sunt, habitabunt in terra, etc. Et hic rectis jungit simplices, sicut et supra cum diceret: Rectorum salutem custodiet, et proteget gradientes simpliciter; quia nimirum simplicitas sine rectitudine dissoluta est et stulta, rectitudo autem sine simplicitate, austera nimirum (0948D)existit et dura; verum utraque virtus conjuncta perfectum reddit hominem. Sed inter utrumque versum distat quod in illo Dominus, quia justos in praesenti certantes adjuvet, et in isto, quia victores in futuro coronet, indicatur. Terrae quippe nomine Ecclesia designatur, quae spiritualem fructum Deo germinare consuevit, in qua justi habitant et permanent, quia a consortio ejus, nec morte separantur, sed terminata hac vita, ad illam ejus partem, quae cum Christo in coelis regnat, perveniunt.-- Impii vero de terra perdentur, etc. Possunt haec non de cunctis generaliter reprobis dicta accipi, sed de illis specialiter qui ad terram Domini, id est, Ecclesiam pertinere videntur, et tamen exigentibus meritis auferentur ab ea: quidam aperte ipsius Ecclesiae (0949A)judicio, ut Simon, Arrius, et Porphyrius; quidam vero in secreto invisibilis judicis, ut innumeri etiam eorum qui hominibus boni videntur. Impios enim apertos apostatas dicit; at inique agentes omnes qui, perceptis fidei sacramentis, ab ejus castitate aliquo modo degenerant. Utrique autem in futura retributione de viventium terra perdentur, quia non habitabit juxta Dominum malignus, neque permanebunt injusti ante oculos ejus. Et recte, quia de bonorum malorumque viis multa praedixit, de utriusque fine in conclusione subjunxit, quomodo et praecedenti parabola, qua latronum consortia vetabat, dicens de fine malorum: Et prosperitas stultorum perdet illos; dicens de fine bonorum: Qui autem me audierit, absque terrore quiescet. Possunt versus hi, de quibus novissime (0949B)disputavimus, de antiquo Dei populo ita intelligi, quia cum recte viveret, inque terra sua feliciter maneret, at cum peccaret, exterminaretur ab hostibus.

CAPUT III. Fili mi, ne obliviscaris legis meae, etc. Hinc docet misericordiae operibus insistendum, neque nostris confidendum viribus, sed a Deo auxilium esse flagitandum. Et congruo satis ordine haec omnia digerit; postquam enim coercuit a crudelitate, postquam a luxuria castigavit, ornat actibus bonis, quem instruendum sibi accepit.-- Longitudinem enim dierum, et annos vitae, etc. Ne imposita praeceptorum custodia turbaret audientem, praemisit praemia certa, et sic enumeravit praecepta. Longitudine enim dierum, lucem sempiternam; annis vitae, transcensum mortalitatis (0949C)hujus; augmento pacis, ipsum nactae beatitudinis statum designat. De qua Isaias dicit: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (Isai. IX). Sed et priori Dei populo, et in praesenti datum est, ut cum legi Dei obediret, longo tempore in pacis quiete viveret.-- Misericordia et veritas non te deserant. Nunquam ab ore tuo veritas, quae dicenda; nunquam ab opere misericordia, quae proximis sit impendenda, recedat. Sic enim fit ut et te Dei semper misericordia prosequatur, et veritas: misericordia videlicet, qua deleat peccata tua; veritas vero, qua compleat promissa sua.-- Circumda eas gutturi tuo, etc. In gutture organum vocis, in tabulis cordis, latitudinem insinuat cogitationis. Sit ergo virtus misericordiae (0949D)et veritatis radici infixa mentis, promatur et voce loquentis, ut et occulto inspectori Deo, qui corda solus scrutatur et renes, arcana placeant intentionis, et proximos juvent officio locutionis. Bene autem virtutes circumdari docet gutturi, cum vox loquentis potius intus in gutture fieri soleat, quia videlicet praedicationis vox de internis emanat, sed extra circumdat, et ad plures audientes simul perfunditur. Nam quo alios ad bene vivendum suscitat, eo ad bene agendum, et opera praedicantis legat, ne extra sermonem actio transeat, ne voci vita contradicat.-- Et invenies gratiam et disciplinam bonam, etc. Coram Deo invenit gratiam et disciplinam bonam, qui usu virtutum jugi promeretur a Domino, ut per dies seipso perfectior efficiatur et melior; sed et (0950A)coram hominibus gratiam invenit et disciplinam bonam, cujus opera sunt talia, in quibus jure laudetur, pariterque exemplum vivendi proximis exhibeat.-- Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, etc. Nec metuas ob imbecillitatem propriam divina non posse servare mandata, nec te rursum autumes haec tuis implere viribus posse, vel tua naturali scientia nosse, si non per illius legem instruaris; sed potius et in discendo, et agendo, ejus quaere creber auxilium, et ipse, quae jussit, propitius, ut implere valeas, donabit.-- Ne sis sapiens apud temetipsum. Videtur forte alicui hoc idem esse mandatum, quod praemissum est, Et ne innitaris prudentiae tuae; sed multum distat: innititur enim suae prudentiae, qui ea quae sibi agenda vel dicenda videntur, patrum decretis praeponit; (0950B)sapiens vero est apud semetipsum, et is qui in illis quae ex patrum magisterio potuit recte cognoscere, sese prae caeteris quasi doctior extollit. Quae sit autem vera hominis sapientia subsequenter ostendit:-- Time Dominum, etc. Quale est in Job: Ecce timor Domini ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia (Job. XXVI). Perfecti etenim quique ita se debent ab omnibus continere malis, ut divinae praesentiam majestatis cum metu semper recogitent. Et notandum quod supra fiduciam habere in Domino ex toto corde, et non inniti prudentiae nostrae, nunc autem e contrario nos pari sollicitudine Deum timere admonet. Sed nulla est repugnantia: ibi enim fragilium animos, ne desperent, promisso Dei auxilio roborat; hic fortiores, ne de se praesumant, divini (0950C)timoris memoria coercet.-- Sanitas quippe erit in umbilico tuo, etc. In ossibus solida virtutum opera, in umbilico, qui in interiori parte corporis medius est, infirma adhuc et imperfecta bonorum actio designatur. Si ergo Deum timueris, et non tuis viribus, sed superna protectione confisus, a malis abstinere studueris, sanitas erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum, quia et infirmitas operis per haec ad statum perfectionis convalescit, et fortia quaeque tua acta, unde amplius roborentur, accipiunt.-- Honora Dominum de tua substantia, etc. Multi multa pauperibus, sed de aliena substantia ac frugibus, quas vi vel fraude rapuerant, tribuunt. Multi largiuntur de suo, sed largiendo Dominum non honorant, quia favore humano, et non amore superni Inspectoris faciunt. (0950D)Qui ergo proficuum sibi eleemosynae fructum fore desiderat, et de suis propriis, et in Conditoris honorem, qui sua benigna clementia largiri abunde dignatus est, tribuat, ut scilicet homines qui ejus plasma, qui ad ejus imaginem sunt facti, recreentur, nos autem veri fidelesque ejus dispensatores bonorum inveniamur. Notandum autem quod non solum de substantia pecuniae, quam pauperi porrigimus, sed et de cunctae bonae operationis quam agimus, et de universae coelestis gratiae quam percipimus, substantia vel frugibus hominum honorare jubemur; hoc est, ejus in omnibus, et non nostram quaerere laudem. Sed et ille Dominum de sua substantia suarumque frugum primitiis honorat, qui omne, quidquid boni (0951A)operatur, non hoc suis viribus ac meritis, sed supernae gratiae tribuit, memor illius verbi, Quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV).-- Et implebuntur horrea tua saturitate, etc. Ait Dominus in Evangelio, Thesaurizate vobis thesauros in coelo (Luc. XII). Si ergo thesauros in coelo possunt habere justi (quia veras ibi divitias inveniunt), possunt utique et horrea et torcularia, quia non esurient neque sitient amplius. Et implebuntur horrea saturitate. Quia satiabor, inquit, dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). Redundabunt torcularia vino, quia interna suavitas aeternorum, corda cunctorum fidelium in laudem sui Conditoris accendit. Hinc etenim dicit: Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno (Luc. XXII). Sed et in praesenti nonnunquam doctori, qui panem verbi, qui poculum gratiae spiritualis (0951B)indigenti ministrat, majora ministrandi dona Dominus pro mercede condonat. Qui terrena subsidia largitur inopibus, ditior dando, coelesti remuneratione redditur.-- Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias neque deficias, etc. Sunt qui in prosperis serviunt Domino, et in adversis excedunt. Unde sapientia quem in prosperis bene vivere docuit, etiam in correptione, ne deficiat, hortatur, ne accedente infirmitate vel paupertate, vel persecutione humana, pietatem, quam servare in tranquillitate videbatur, amittat.-- Quem enim diligit Dominus, corripit, etc. Tanto ergo minus de flagello quo castigamur murmurare debemus, quanto certius in eo paternae dilectionis pignus tenemus. Unde et ipse dicit: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. (0951C)III). Notandum autem quod pro hoc verbo septuaginta interpretes dixere, Flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII). Quod mirandum, cur Apostolus ad Hebraeos Hebraice scribens, magis sequi voluit.-- Beatus homo qui invenit sapientiam, etc. Quia positos sub disciplina et correptione consolabatur, addit quod coeperat; insinuans, quia beatitudo vera est hominis, non adversis carere in praesenti, sed aeternae sapientiae perceptione laetari. Quod est, et in hac vita voluntatem Dei cognoscere, et in futuro, ejus visione perfrui. Et bene cum diceret, Beatus homo qui invenit sapientiam, mox addidit, Et qui affluit prudentia. Sunt enim qui inveniunt sapientiam, doctrinam veritatis (0951D)aure percipiendo; sed affluere prudentia negligunt, nolendo cordis sui sinum ad percipiendam ejus amplitudinem laxare.-- Melior est acquisitio ejus, etc. Non metuat de correptione inopiae, quisquis opes acquisivit sapientiae, quia thesauris terrestribus incomparabiliter munus coeleste praecellit.-- Primi et purissimi fructus ejus. Si, juxta Ecclesiasticum, radix sapientiae est timere Deum, fructus sapientiae qui sunt, nisi videre Deum? Et hi sunt primi et purissimi, sive quia Deus, qui ab initio est, videtur, et nihil inquinatum in ejus visione incurrit; sive quia primo ad hanc contemplandam homo creatus est. Unde adolescentior filius, tametsi omnem substantiam suam dissipasset, vivendo luxuriose, ubi tamen ad patrem poenitens (0952A)rediit, primam stolam recepisse memoratur (Luc. XV); sive quia primum et rude aurum solet esse purissimum, et prima sola nostra beatitudo vere est beatitudo credenda, quae nobis in resurrectione perfectius a Domino promittitur esse reddenda.-- Pretiosior est cunctis opibus, etc. Non modo terrenis, verum et coelestibus divitiis, imo et ipsis angelorum conspectibus hujus sapientiae claritas antefertur. Unde et propheta ait: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram? et caetera usque ad finem psalmi (Psal. LXXII).-- Longitudo dierum in dextera ejus, etc. Visione suae divinitatis electos in perpetua luce condonat, et eosdem in praesenti vita, incarnationis suae sacramentis et charismatibus illustrat ac roborat. Dat eis, qui ob (0952B)se comparanda, sua omnia vendunt, centuplum in hoc tempore, et in saeculo futuro vitam aeternam. Sequitur in hoc loco juxta antiquam translationem, quod nostri codices non habent:-- Ab ore ejus proficiscitur justitia, legem autem et misericordiam in lingua portat. Quod ideo annotandum credidi, quia versiculi in opusculis Patrum saepe positi inveniuntur.-- Viae ejus, viae pulchrae, etc. Actiones ejus et doctrinae quae in Evangeliis continentur pulchrae sunt, quia divinae ac purae, hominis modum longe transgressae, et omnia jussa ejus ad pacem ducunt aeternam. Omnia quae in carne gessit, ad reconciliandos Deo mortales, ad pacificandum cum angelis genus humanum, ad demonstranda suis servandae ad invicem pacis et dilectionis exempla pertinent. (0952C)-- Lignum vitae est iis, etc. Sicut in medio paradisi lignum vitae positum Moyses testatur, ita per sapientiam Dei, videlicet Christum, vivificatur Ecclesia, cujus et nunc sacramentis carnis et sanguinis pignus vitae accipi, et in futuro praesenti beatificatur aspectu.-- Dominus sapientia fundavit terram, etc. Deus Pater per Filium omnia condidit. Typice autem fundavit terram sapientia, cum per ipsum sanctam Ecclesiam in fidei soliditate locavit; stabilivit coelos prudentia, cum per eumdem sublimia praedicatorum corda illustravit.-- Sapientia illius eruperunt abyssi. Quando in diebus Noe rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, vel cum quotidiano procursu fontes et flumina de abysso per terrae (0952D)venas emanant. Aliter, Sapientia erumpunt abyssi, cum, largiente Christi gratia, profunda sacramentorum coelestium fidelibus innotescunt.-- Et nubes rore concrescunt. Patet juxta litteram, sed allegorice nubes sunt Ecclesiae magistri, sublimes per contemplationem et vitam, rigantes corda auditorum, quasi subjectam sibi terram per doctrinam. Quae rore concrescunt, quia subtilissima discretione virtutes suas, quibus proficiant, quibus alta petant, quaeque minoribus in exemplum monstrent, examinant.-- Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis. Ne disciplina temporali fatigatus, sapientiae, quae tanta est, gratiam perdas, praecave.-- Custodi legem atque consilium. Lex sapientiae est, qua dicit Si vis ad vitam ingredi, non occides, non moechaberis, (0953A)non furtum facies, non falsum testimonium dices, et caetera (Marc. X). Consilium sapientiae est, cum protinus addit: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, etc. (Ibid.).-- Et erit vita animae tuae. Anima tua habet vitam cum Deo, si ejus decreta custodieris, quamlibet caro, disciplina correptionis, aut etiam mortis prematur.-- Et gratia faucibus tuis. Quam dulcia, inquit psalmus, faucibus meis eloquia tua (Psal. CXVIII)! Habet ergo sensus animi fauces suas, quibus verba, quae audit, dijudicet, quibus res et gesta singulorum, quae cernit, discernendo examinet, et haec amplectendo recipiat, illa reprobando contemnat. Quibus nimirum faucibus cum legem atque consilium Domini custodimus, gratia multiplicatur, quia quanto solertius (0953B)quisquam divinis obtemperat jussis, tanto dulcius ejus amorem concipit. Quam nostris faucibus inesse gratiam, desiderabat Psalmista, cum diceret: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII) .-- Tunc ambulabis fiducialiter in via tua. Fiducialiter in via nostra incedimus, cum Dei gratia confisi, profectum in bona nostra conversatione suscipimus. Si ergo ejus imperiis humiliter subdimur, et gustum superni amoris suavius faucibus mentis attingimus, et operationis bonae augmentum semper obtinebimus, sed et in tentationibus, ne deficiamus, ipso adjuvante, defendimur. Hoc est enim quod sequitur:-- Et pes tuus non impinget. Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.-- Si dormieris, non timebis, etc. Patet (0953C)juxta litteram, quia securus et dormit et vigilat, et quiescit et ambulat, qui se innocenter ante Deum et juste vivere meminit. Sed et justus cum in morte dormierit, non solum potentias malignorum spirituum non metuit, sed et in pace quiescit, ac securus diem resurrectionis exspectat, quia Deum ubique protectorem habet et custodem. Quale est in psalmo: Nam et si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII).-- Noli prohibere benefacere eum, etc. Quia supra diligenter legem Domini, et consilium observari monuit, et aeternam requiem observantibus promisit, nunc multipliciter, quae sint observanda replicat. Primoque ad id quod intermiserat rediens, misericordiam proximo exhibendam, et juste cum illo (0953D)docet esse vivendum; deinde et ab inimico cavendum esse praemonet. Noli ergo, inquit, prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac. Ne audias a Domino cum pharisaeis, Ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis (Luc. II).-- Ne dicas amico tuo, Vade et revertere, etc. Non solum de eo qui eleemosynam pecuniae petit, hoc mandatum datur, ut benevoli ad largiendum et prompti existamus; sed et omnia Christi mandata, qui ait: Vos amici mei estis, statim facere, et non in crastinum differre jubemur.-- Nec contendas adversus hominem frustra, etc. Non vetat contendere adversus eum qui malefacit, ut corrigatur, quia hoc nimirum frustra non fit, quod certa necessitas cogit (0954A)ut fiat. Imo etiam qui ait: Si peccaverit frater tuus, increpa illum (Luc. XVII), vult ut errantem, quantum vales, ad viam veritatis revocare contendas.-- Quia abominatio Domino est omnis illusor. Omnis, inquit, illusor, quia illusor est, qui vel verba Dei, quae novit, implere contemnit, vel eadem perverse intelligendo ac docendo corrumpit. Est illusor et ille qui promissa ejus quasi parva despicit, ac iram districtionis ejus quasi tolerabilem spernit: nec non et ille qui proximorum simplicitati vel paupertati improbus insultat. Ideoque omnem hujusmodi illusorem merito divina abominatur justitia. Bene autem subditur:-- Et cum simplicibus sermocinatio ejus. Quia saepe superbi, dum simplicibus illudunt, prudentiores se illis, quos irrident, judicant. Sed (0954B)horum prudentia, juxta quod Jacobus ait, Terrena est, animalis, diabolica (Jacob. III). Sermocinatio autem Domini cum simplicibus est, quia illos coelestis sapientiae secretis illustrat, quos terreni fastus ac simplicitatis nil habere considerat. Hinc etenim dicit, Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Marc. XI; Luc. X).-- Egestas a Domino in domo impii. Juxta exemplum purpurati divitis, qui et in hac vita spiritualibus egebat bonis, et in futura ad tantam pervenit inopiam, ut de digito Lazari quondam pauperis, unam aquae guttam requireret, nec mereretur accipere (Luc. XVI).-- Tabernacula autem justorum benedicentur. Juxta quod ait apostolus fidelibus, de Deo loquens: Qui benedixit, inquit, nos in omni benedictione spirituali (0954C)in coelestibus in Christo (Ephes. I). Qui et in remuneratione ab ipso sunt audituri, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV). Sed et juxta litteram saepe contingit eos qui aliena diu rapiunt, ad ultimum inopia consumi. At illos qui sua largiuntur, etiam bonis abundare terrenis.-- Illusores ipse deludet, etc. Hos versiculos apostoli Jacobus et Petrus juxta antiquam translationem posuere, dicentes: Quia Deus superbis resistit; humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV; I Petr. V).-- Gloriam sapientes possidebunt, etc. Et Dominus ait: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV et XVIII).

CAPUT IV. Audite, filii, disciplinam patris, etc. Hinc exhortaturus (0954D)ad philosophiam, qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus, explicat.-- Nam et ego filius fui patris mei tenellus, etc. Nihil magis ad spem percipiendae sapientiae mentem erigit, quam cum eos quos in sapientia jam clarere miramur, aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus. Et docebat me atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum. Hujusmodi monita Salomoni a David patre data, qui Verba dierum relegit, invenit. Quare autem Salomon se unigenitum coram matre nominat, quem fratrem uterinum praecessisse Scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine nomine, quasi nunquam esset, vita decessit?-- Et in omni possessione tua acquire prudentiam. In omnibus quae possides bonis, sapienter (0955A)te agere memento, vel in omni possessione tua acquire prudentiam. Omnia quae possides terrena contemne; dummodo sapientiam percipias. Quod fecit Salomon ipse, dum data sibi optione, amorem sapientiae cunctis praeposuit rebus (III Reg. III); et in Evangelio, qui pretiosam margaritam quaesivit, hanc inventam, omnibus quae habuit venditis, emit (Matth. XIII) .-- Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, etc. Patet de Salomone, quia dum pro sapientia cuncta despiceret, percepta sapientia, majore gloriae sublimitate refulsit. Sed et nostro capiti, id est, principali mentis, si sapientiam amplectitur, amplior gratia Spiritus augetur, et corona insuper vitae in futuro donabitur. Expositis sane his quae a patre verba susceperat, redit ad docendum auditorem (0955B)suum sapientiam, quam coepit.-- Audi, fili mi, et suscipe verba mea, etc. Id est, ut vitae aeternae dona percipias.-- Ducam te per semitas aequitatis, etc. Semitae, id est, actiones aequitatis, dum inchoantur, arctae videntur et angustae; dum vero profectum capiunt, jam ex consuetudine spatiosae videntur et latae, Psalmista testante, qui cum incipiens Domino dixisset, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI), postmodum jam proficiens canebat, Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum (Psal. CXVIII). Et si ergo semitas aequitatis cum ingredi coeperis, arctae videntur tibi, cum tamen eas ingressus fueris, non arctabuntur gressus mentis tuae; sed quod Dominus ait: Jugum ejus suave, et onus leve reperies (Matth. XI). Et enim (0955C)reprobi in hac vita latum intrant iter, at in die novissimo ligatis pedibus et manibus mittentur in tenebras (Matth. XXII); pedes vero electorum dirigentur in viam pacis.-- Et currens non habebis offendiculum. Quo alacrius ad implenda Dei mandata cucurreris, eo minus adversa quae te impediant timebis: nam quicunque in prava actione desudant, offendiculum in medio cursu reperiunt, quia extemplo, dum non praevident, rapiuntur ad poenam.-- Comedunt panem impietatis, etc. Ita actione scelerum iniqui, quasi epulis delectantur appositis. Vel certe vinum damnatorum bibunt, et esurientibus spicas tollere gaudent, ut esse moris impiorum Scriptura sacra testatur.-- Justorum autem semita quasi lux (0955D)splendens procedit, etc. Justorum opera in luce scientiae peraguntur, et aeternam ducunt ad vitam, quae est perfecta dies.-- Via impiorum tenebrosa, etc. Dicit et de his Joannes apostolus: Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est (I Joan. II); qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (Ibid.). Cui contra superius dicitur sapienti: Quia currens non habebis offendiculum, id est, scandalum.-- Omni custodia serva cor tuum, etc. Sunt qui recte vivere videntur hominibus, sed quia recta intentione non faciunt, a Deo, qui correspicit pravum, reprobatur et vita, quae credebatur bona. Omni ergo diligentia cordis munditiam serva, quia ad ejus examen modus (0956A)aestimabitur vitae.-- Remove a te os pravum, etc. Duobus modis sentiendum, ut et os tuum, ne pravum loquatur aliquid, tua labia, ne detractionibus assuescant, custodias, et alios quosque, quos huic vitio subditos nosti, ne te corrumpant, fugias.-- Oculi tui recta videant, etc. Iter justitiae, quo ingredi debeas, diligenter edisce, et in cunctis quae agere disponis sollicitus ad quem sint finem ventura praevide. Hoc est enim palpebras recta videntium oculorum tuos praecedere gressus, bonum opus, quod acturus es, sedula cogitatione praevenire, et, quia secundum Deum sit, meditando praevidere.-- Dirige semitam pedibus tuis. Ne videlicet erres in actibus aut fide. Et omnes viae tuae stabilientur. Ne levitate mentis a bono movearis proposito. Hinc et Apostolus: Stabiles (0956B)estote et immobiles, abundantius in opere Domini semper (I Cor. III).-- Ne declines ad dexteram neque ad sinistram. Dextera via bona, sinistra accipitur reproba. Non ergo dextera via ambulare, sed ad dexteram declinare prohibemur. Declinat ad sinistram, qui injustus est; declinat ad dexteram, qui sibi vult arrogare quod justus est; declinat ad dexteram, qui de suis viribus praesumit; declinat ad sinistram, qui pro sua fragilitate desperat se posse salvari; declinat ad sinistram, qui stultitiae famulatur; declinat ad dexteram, qui vult plus sapere quam oportet sapere. Quod et de caeteris virtutibus ac vitiis eodem modo intelligitur.-- Averte pedem tuum a malo. Hoc est, ne vel huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretionem quaerunt, et nimietas omnis (0956C)in vitio est.-- Vias enim, quae a dexteris sunt, novit Dominus. Id est, elegit, et placent illi. Ideo displicentibus et reprobis dicturus est, Non novi vos (Matth. VII); quod est dicere, Non vos elegi, non mihi placetis.-- Ipse autem rectos faciet gressus tuos, etc. Si averteris a malo pedem tuum, si bona quae docui, Domino juvante, facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis, ut et nunc recte ingredi, et tunc ad pacem valeas pervenire sempiternam.

Fili mi, attende sapientiam meam, etc. Hactenus generaliter castigaverat auditorem; hinc sub specie meretricis ab haereticorum nequitia prohibet.-- Ut custodias cogitationes, etc. Cogitationes, quibus recte (0956D)credas; labia, quibus ipsam fidem per simplicia verba, et consueta atque ecclesiastica profitearis. Sed, juxta litteram: Qui adhaeret meretrici, etiam labia, vel osculando, vel turpia fando, commaculat.--Favus enim distillans labia meritricis. Cum in ore haereticorum, dulcedo eloquentiae non ad sufficientiam solummodo, verum ad superfluitatem resonat; et ob id falsitas, quia apte proferri cernitur, veritas a stultis existimatur.-- Et nitidius oleo guttur ejus. Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur, quo nitidius suum guttur ostendunt, qui suum sensum Patrum fidei anteponunt. Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem, et formositatem corporis ad captandos miseros quaerit.-- Novissima autem illius (0957A)amara, etc. Potio absynthii intus amarescit in visceribus, gladio foris membra feriuntur. Ut igitur ostendat iniquos in novissima ultione, et interius impleri, et extrinsecus poenis circumdari perpetuis, et absynthii amaritudine illos torquendos, et gladio asseverat trucidandos. Quare autem idem gladius biceps sit dictus, Dominus aperit cum ait: Sed eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X) .-- Vagi sunt sensus ejus, etc. Vagi sunt sensus haereticae deceptionis, quia alii Christum Deum, alii hominem esse negant; alii carnem accepisse, alii animam contradicunt; alii eum de virgine natum; alii Spiritum sanctum, alii Patrem Deum esse, alii poenitentibus veniam dandam esse confiteri prohibent. Et in tam innumera haec pestis se fundit (0957B)itinera, ut penitus quot sint investigari nequeant. At catholica veritas vaga et investigabilis non est, quia una eademque cunctis est agnita, totum per orbem, fidelibus.-- Longe fac ab ea vitam tuam, etc. Et apostolus ait, Fugite fornicationem (I Cor. VI). Quia nimirum primum hujus vitii remedium est, longe fieri ab eis, quorum praesentia vel illiciat, vel cooperetur ad vitium. Sed et ab haereticorum auditu prorsus segregari infirmis auditoribus prodest.-- Ne des alienis honorem tuum, etc. Ne honorem, quo ad imaginem Dei creatus es, immundorum spirituum voluntatibus subdas, neque accepta vivendi spatia ad libitum adversarii immitis expendas. Cuicunque enim sceleri quisque subjicitur, in hos profecto domina tui malignorum spirituum mancipatur.-- Ne forte impleantur (0957C)extranei viribus tuis, etc. Ne daemoniorum facta adjuves, si vel ingenium animi vel corporis tui vires ad patranda facinora contradas; domumque alienam, id est, numerum perditorum, te adjecto, multiplices. Et pulchre dixit: Labores tui sint in domo aliena, quia sunt qui, juxta prophetam, ut inique agant, laborant. Et haeretici quantum laborem contra Ecclesiam subierint, utinam lateret.-- Et gemas in novissimis, etc. Praeponendum a superiori, Ne forte. Et est sensus: Ideo te castum custodi, ne forte in poenis gemere cogaris, quando non solum carnales illecebrae transeunt, sed et ipso corpore derelicto, anima, quae per corpus gessit, cuncta reddere compellitur. Verum in hac vita saepius contingit ut qui in adolescentia (0957D)luxuriose vivendo, habita disperserant, tempore senectutis inopia deficiant. Et refrigescente calore carnis, ac flore juventutis marcescente, rebus suis, quas lasciviae vendiderant, alios uti conspiciant, gementesque sera poenitentia dicant quae sequuntur: -- Cur detestatus sum disciplinam? etc. Disciplinam dicit ecclesiasticae fidei; increpationes autem, quibus haeretici, cur ab Ecclesia recesserint, objurgantur. Patet de fornicariis.-- Pene fui in omni malo, etc. Ecclesia et Synagoga, Graeca nomina sunt, et unam eamdemque rem Latine significant, id est, conventum plurimorum ad invicem. Si autem subtilius distinguantur, Ecclesia convocatio, Synagoga congregatio interpretatur. Et vetus quidem Dei populus utroque nomine vocabatur. Nunc autem gratia distinctionis, (0958A)ille Synagoga, noster Ecclesia dicitur, merito scilicet fidei et scientiae majoris, quia et irrationabilis creatura potest congregari. Denique dixit Deus, Congregentur aquae in congregationem unam. Rationabilis autem solum et sensibilis potest convocari. Verum haec nomina aliquando malorum conventus significant. Unde illud, Exarsit ignis in synagoga eorum (Psal. CV); et, Odivi ecclesiam malignantium (Psal. XXV). Quod ergo sero poenitens ait contemptor sapientiae, Pene fui in omni malo, in medio Ecclesiae et synagogae, videtur misero magnitudinem suae damnationis perpendenti, quia nihil pene fuerit sceleris quo non sit irretitus, qui tanta meruit tormenta subire. Et hoc ad cumulum accesserit miseriae, quod non extremus ipse peccantium, sed medius (0958B)magis et quasi auctor exstiterit. Vel certe in mediis sanctorum conventiculis corpore positus, alienam ab eis vitam ducere non timuerit. Et de haereticis specialiter sentiendum, quia nec veterum Patrum nec novorum dictis et exemplis potuerunt ab errore revocari.-- Bibe aquam de cisterna tua, etc. Desiderio utere propriae mulieris, et ejus ministeriis fovere devotis.-- Deriventur fontes tui foras, etc. Filium tuum ac filiam aliis nuptum trade, et hoc manifeste facito pluribus consciis.-- Habeto eas solus, etc. Solus in tua potestate retine, qualibus matrimoniis liberos tuos socias, nec sint fornicarii vel meretrices tuae sobolis participes.-- Sit vena tua benedicta, etc. Tanta te temperantia cum muliere, quam adolescens accepisti, etiam cum senueris (0958C)serva, ut merito fidelis castimoniae benedictionem consequaris in prole.-- Cerva charissima, et gratissimus hinnulus. Illa sit tibi semper charissima conjunx, quae sicut cerva serpentes, ita persequatur scorta, et suis effuget ab aedibus. Sit natus ex ea filius, et ipse castitatis amator gravissimus.-- Ubera ejus inebrient te omni tempore, etc. Non uxorio operi semper insistendum docet, sed monet ne vel prima vivente, aliam ducas, vel meretrici unquam socieris. Aliter, quod ait, Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui, docet ab haereticis cavendum, et custodiae Scripturarum ac lectioni attendendum. Scientiam. inquit, quam praedicas aliis, ipse serva, et tui irrigatione sermonis infundere. Deriventur fontes tui foras, (0958D)et in plateis aquas tuas divide. Cum ipse servaveris, tunc et aliis praedica, et in magna auditorum amplitudine, divina eloquia, juxta uniuscujusque qualitatem dispensa. Habeto eas solus. Aquas et in plateis dividimus, et tamen soli possidemus, quando et exterius late praedicationem fundimus, et tamen per eam laudes humanas consequi minime ambimus. Nec sint alieni participes tui. Immundi spiritus participes fiunt doctoris, si ejus mentem, vel fastu elationis, dum praedicat, vel haeresi, vel alio quolibet vitio corrumpunt. Solus autem aquas possidet, cum membris Ecclesiae fideliter connexus ab extraneorum consortio se liberum servat. Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adolescentiae tuae. Sit doctrina tua, et quicunque nascuntur ex ea, in benedictione Ecclesiae, (0959A)et laetare cum ea, cui ab adolescentia, id est, a primo credendi tempore conjunctus es. Cerva charissima, et gratissimus hinnulus; ubera ejus inebrient te omni tempore, in amore ejus delectare jugiter. Cerva charissima sive gratissima, ut quidam codices habent, sancta est Ecclesia, quae serpentinam solet odio habere et conterere doctrinam. Gratissimus hinnulus, populus est, ejus virtutum varietate delectabilis, et eadem castae fidei semper aemulatione succensus. Cujus uberibus inebriamur, cum utriusque Testamenti paginis contra haereticorum fraudes instruimur. Cujus pace et amore jugiter delectari, magna est exercendarum occasio virtutum.-- Quare seduceris, fili mi, ab aliena? etc. Et de meretrice et de haeresi sentiendum.-- Respicit Dominus vias hominis, (0959B)etc. Non se putent adulteri tenebris noctis ad parietem obtegi, non haeretici sua molimina posse celari, quia tenebrae non obscurabuntur a Domino, et nox sicut dies illuminabitur.-- Iniquitates suae capiunt impium, etc. Distat inter peccatorem et impium, quia peccator appellatur omnis qui vel in parvis vel in magnis sceleribus decidit; impius autem, qui vel nunquam fidem recipit, vel enormitate scelerum ab ea quam accepit, anathema factus est, ut haeretici vel catholici publicis flagitiis involuti, qui funibus peccatorum suorum constringuntur, et cum incessabili augmento suae pravitatis intereunt. Qui enim funem facit, torquendo semper et involvendo filis fila auget. Talis est fortitudo operum (0959C)malorum, tales libri haereticorum, in quibus prava pravis nectentes, non aliud scribendo quam quo arctius obligent, agunt.-- Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, etc. Quia multa de adulteris vel haereticis disputaverat, more suo in clausula narrandi, qualis sit talium finis ostendit; id est, quia ad mortem tendunt aeternam, qui disciplinam detestati sunt vitae. Multitudinem autem stultitiae dicit, cum haeretici se sapientiores sanctis Patribus autumant, vel cum opera tenebrarum facientes iniqui, aut Dominum haec non videre, aut se facile ejus iram putant tolerare posse.

CAPUT VI. Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, etc. In promptu litterae sensus, quia suadet ei qui spopondit (0959D)pro amico, ut ipsum amicum sollicitus admoneat, quatenus reddita pecunia, quam debet creditori, et se et ipsum liberet. Allegorice autem in hac periocha doctorem; porro in sequente, vagantem quemlibet, ut se caute gerere debeat, instruit. Dicitur enim praeceptori, Si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam. Quod est aperte dicere: Si animam fratris in periculo tuae conversationis acceperis, jam ligasti mentem apud curam sollicitudinis, quae ante deerat.-- Illaqueatus es verbis oris tui, etc. Quia dum commissis tibi cogeris bona praedicando dicere, teipsum prius necesse est, quae dixeris custodire.-- Fac ergo quod dico, fili mi, etc. Discurre, festina, suscita amicum tuum. Non tantum ipse bene vivendo vigilare memento, (0960A)sed et illum cui praees, a peccati corpore praedicando disjunge.-- Ne dederis somnum oculis tuis, etc. Somnum dat oculis, qui subditorum curam omnino negligit; dormitat autem qui quidem reprehensibilia eorum gesta cognoscit, sed haec, propter mentis taedium, digna invectione non corrigit.-- Eruere quasi damula de manu, etc. Velut damula de manu captantis quaerit evadere, tantum nitere ut, auditore tuo salubriter instituto, ipse a sponsione vitae ejus liber reddaris. Vel certe, quia damula mundum natura est animal, velox cursu, visuque acerrimum. Unde et Graece ἀπὸ τοῦ δέρκειν, id est a videndo dorcas nuncupatur. Avis autem, volando altare petere consuevit. Cum in docendis occuparis subditis, mundis a peccatis omnibus, strenuus (0960B)in operibus bonis, perspicax in deprehendendis malorum insidiis, et virtutum pennis fultus esse satage: quatenus expleto praedicandi negotio, ad superna transvolare, et coelestis vitae pascua merearis intrare.-- Vade ad formicam, o piger! etc. Hinc vagantem hortatur quemlibet, ut si ad alios erudiendos non sufficit, saltem suimet curas agere non negligat, et si sapientiam docendi nequit ab homine, vel operandi sapientiam discat a formica.-- Quae cum non habet ducem, etc. Si tantillum animal principe carens, et rationis expers, natura duce sibi praevidet in posterum, multo magis tu ad imaginem Dei conditus, ad videndam gloriam ejus vocatus, doctorum magisterio adjutus, ipsum Conditorem habens ducem, debes in praesenti, bonorum operum (0960C)fructus congregare, quibus aeternum vivas in aevum. Haec etenim vita ideo messi comparatur et aestati, quod nunc inter ardores tentationum, tempus est colligendi futurorum praemia bonorum. At dies judicii, hiemis simulatur frigoribus, quia tunc nimirum nulla relinquitur facultas pro vita laborandi, sed tantum cogitur quisque de horreo priscae actionis, quod recondidit proferre. Unde et Dominus praecipit, dicens: Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato (Matth. XXIV). Hieme enim facultas, sabbato licentia per legem deest fructus vitae colligendi, ac penuriam fugiendi perpetuam.-- Usquequo, piger, dormis? etc. Usquequo dormis in vitiis, quando potes resurgere ad bene operandum, (0960D)qui noxio torpore depressus semper dicis, Paululum adhuc jaceam, et sic postea poenitendo resurgam? Fit namque ut, te semper differente opus bonum, repente judex, qui mala tua facta considerat, adsit. Hoc est enim quod sequitur:-- Et veniet tibi quasi viator egestas, etc. Egestas namque et pauperies, poena est ultima, in qua damnati, nihil divitiarum merentur: quae quasi viator veniet, quia improvisa et subitanea; quasi vir armatus, quia devinci perpetuo non potest. Patet juxta litteram, quia pigritia nutrix est egestatis et penuriae.-- Si vero impiger fueris, etc. Fructus terreni, quos metimus, non fonti comparantur, sed cisternae, quia ad tempus pascunt colligentem, et in tempore deficiunt; at qui impiger fuerit pro coelestibus laborare (0961A)divitiis, hujus messis, ut fons adveniet, quia mercedem laborum indeficientem perficiet.-- Et egestas longe fugiet a te. Quia satiabor, inquit, dum manifestabitur gloria tua.-- Homo apostata, vir inutilis graditur ore perverso, etc. Dixerat de haeresibus et aliis vitiorum generibus; instituerat praeceptorem, excitavit pigrum, at nunc redarguit schismaticum. Ubi notandum quia quem seminantem jurgia dicere voluit, prius apostatam nominavit, quia nisi more superbientis angeli a conspectu Conditoris prius intus aversione mentis caderet, foras postmodum usque ad seminanda jurgia non veniret. Qui recte dicitur, quod annuit oculis, terit pede, digito loquitur. Interior namque est custodia, quae ordinata servat exterius membra. Qui ergo statum (0961B)mentis perdidit, in inconstantiam motionis, foras fluit, atque exteriori mobilitate indicat, quod nulla radice interius subsistat.-- Sex sunt quae odit Deus, etc. Eumdem quem supra plenius quam sit Deo odibilis, discordiam seminando insinuat. Quod autem animam Dominus dicit, humano more facit, ut eum plena intentione, et non leviter tales odisse significet. Tale est in Isaia: Calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea (Isai. I).-- Oculos sublimes, linguam mendacem, etc. Enumerat sex capitalia crimina, quae tamen comparatione discordias seminantis, quasi minora deponit, quia nimirum majus est facinus illud quo unitas et fraternitas, quae per Spiritus sancti gratiam est connexa, dissipatur. Potest enim quilibet oculos jactanter extollere, lingua (0961C)mentiri, homicidio pollui, mala proximo machinari, aliis sceleribus membra subdere, falsum contra quempiam testimonium proferre. Quod non idem esse putandum est, quod supra linguam mendacem nominat. Potest enim mendacium, sed non contra proximum dici. Nam et beatus Augustinus octo esse genera mendacii, in libro quem de Mendacio composuit, docet. Potest, inquam, perditus quisque hujusmodi mala vel sibimetipsi vel aliis inferre, pace servata Ecclesiae. At Donatus et Arrius, eorumque sequaces, gravius est quod fecerunt, qui concordiam fraternae unitatis discordias seminando sciderunt. -- Conserva, fili mi, praecepta patris tui, etc. Nunc sub adulterae mulieris specie prohibet ab auditione (0961D)haereseos.-- Liga ea in corde tuo jugiter, etc. Et in cogitatione praecepta Domini fixa retine, et loquelam tuam horum undique dulcedine, ne forte in lingua labaris, communito.-- Cum ambulaveris, gradiantur tecum, etc. Tanta sit tibi meditatio Domini legis, ut cum vigilans aliquid operatus fueris, hanc sedula mente recolas; cum dormire velis, in hujus memoriam quiescas, cum evigilaveris, hanc primo ad mentem revoces; sic enim fiet ut nec vigilans offendas, nec a timore nocturno laedaris. Aliter: Cum ambulaveris in profectu justitiae, gradiantur tecum mandata Dei, ut te instruant; cum dormieris in morte, custodiant animam tuam, ne rapiat hostis; cum evigilaveris in resurrectione, loquere cum eis expetendo praemia, quae tibi, si ea servares, promiserant. (0962A)-- Ne capiaris nutibus illius. Patet de adultera. Sed haeretici etsi bene vivere et agere videntur, vide ne seducaris eorum doctrinis.-- Pretium enim scorti vix unius est panis. Recordare quia brevis voluptas fornicationis, et perpetua est poena fornicatoris. Sicut enim unus panis diurnam solum effugat esuriem, et nihilominus postmodum esurit, qui comesto pane saturatus abscesserat, sic qui intrat ad scortum, ad horam quidem evaporat libidinem, sed post paululum ardentior redit.-- Nunquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, etc.? Soli ei conceditur haereticorum libros legere, qui adeo solidatus est in fide catholica, ut verborum dulcedine vel astutia nequeat ab ea segregari.-- Non grandis est culpa cum quis fuerit furatus, etc. Furtum non ex (0962B)sui aestimatione, sed ex comparatione peccati majoris, id est, adulteriis, non grandis esse culpae perhibetur; sicut Hierusalem gravius peccanti dicitur, Justificata est Sodoma ex te; non quia Sodoma nulla vel pauca, sed quia Hierusalem plura peccavit.-- Quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae, etc. Et de Domino intelligendum, quia qui nunc parcit reprobis, non parcet in die mortis; nec acquiescet precibus sero clamantium ad se; nec dona, quorum ibi tempus et facultas non est, suscipiet. Zelatur enim, si quis sponsam suam, id est, Ecclesiam, sive animam quamque fidelem corrumpere praesumit

CAPUT VII. Fili mi, custodi sermones meos, etc. Et haec periocha eadem quae superius sub meretricis persona (0962C)plenius explicatur.-- Et legem meam quasi pupillam oculi tui. Tam sollicite serva quae doceo, quasi nihil recti sine his aspicere valeas.-- Liga eam in digitis tuis, etc. In digitis, in actibus dicit; in tabulis cordis, in latitudine cogitationis. Denique et alia translatio sic dicit: Describe eam in latitudine cordis tui.-- Dic sapientiae, Soror mea es, etc. Sapientiam ecclesiasticae doctrinae, sororia tibi dilectione conjunge; ut haec te a pollutione servet haeretica, quae a castitate Ecclesiae probatur extranea.-- De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi, etc. Apte autem Salomon de fenestra domus suae per cancellos prospexisse dicit, ut parvulorum gesta dijudicaret. Qui enim de fenestra per cancellos prospicit, (0962D)ipse quidem ea quae foris aguntur plene considerare sufficit, nec tamen ipsum qui foris est intra legentem aspiciunt. Namque hoc est quod ait Apostolus: Spiritualis judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur (I Cor. I). De fenestra igitur, et caetera. Patet juxta litteram, quia sapientium aspectus magistrorum et infirmorum actus sedulo speculatur, et fortium; at aeterna Dei sapientia de coelo prospicit, et videt omnes filios hominum.-- Considero vecordem juvenem, etc. Juvenem vocat adulterum, non propter virtutem, sed propter instabilitatem. Qui transit in platea, quia deseruit angustam viam, quae ducit ad vitam. Juxta angulum, quia deflectit a rectitudine. -- Et propter viam domus illius graditur Qui a via veritatis declinavit, merito viae domus meretricis (0963A)vel haeretici appropriat; quae recte, juxta quod exposuimus, et in platea et juxta angulum posita est.-- In obscuro advesperascente die, etc. Quia jam talis per caecitatem cordis, ad tenebras festinat, et peccati et damnationis.-- Et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio, etc. Patent haec cuncta juxta litteram de meretriciis operibus; verum doctrina haeretica quemcunque incautum reperit et vecordem, hunc decipere tentat. Ipsa etenim apparet ornatu meretricio, quia immunda praefulget eloquentia. Praeparata est ad capiendas animas, quia quoscunque sibi associare potest, spirituali morte perimit.-- Garrula et vaga, etc. Quietem Ecclesiae turbare desiderans.-- Nec valens in domo consistere pedibus. Nulla est haeresis quae contenta sit primis discipulis: hi sunt (0963B)enim domus ejus, sed semper novos quos decipiat quaerit.-- Nunc foris, nunc in plateis, etc. Foris, cum paganos rapit; in plateis, cum voluptuosos; juxta angulos, cum alios haereticos.-- Apprehensumque deosculatur juvenem. Verborum fallacium blandimentis tentat instabilem.-- Et procaci vultu blanditur, dicens, etc. Juxta litteram patet intellectus, quia meretrix convivium se permagnificum praeparasse fatetur. At haeretici in cunctis quae agunt victimas suae salutis Deo immolare autumant ac gestiunt. Nam et Dominus ad discipulos: Sed venit, inquit, hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur se obsequium praestare Deo.--Intexui funibus lectum meum, etc. Solent lecti, qui ex funibus, vel juxta (0963C)aliam translationem, institis intexuntur, molliores fieri quam qui ex ligno, vel corio, vel qualibet alia materia substernuntur. In lecto ergo funibus intexto meretrix mollitiem quiescendi designat. In tapetibus vero pictis ex Aegypto, etiam oculorum tentat illecebras, quibus nefando aspectu irretitis, facilius ad seducenda mentis arcana penetret. Quia vero nomine funium aliquando solent divina praecepta figurari, quae a nostris nos voluptatibus coercendo religant, promittunt se haeretici contextu verborum coelestium salubre suis auditoribus quasi stratum parare, in quo a vitiorum tumultibus libero corde quiescant. Sed veraciter illis funibus peccatorum construunt lacum perditionis, ubi perpetuo pedes manusque alligati, damnentur. De quo Dominus in Apocalypsi; (0963D)Et dedi, inquit, illi tempus, ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicatione sua. Ecce mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima erunt (Apoc. II). In tapetibus vero pictis ex Aegypto, ornatus eloquentiae, et versutia dialecticae artis, quae ab ethnicis originem sumpsit, intelligitur, per quam mens haeretica sensum doctrinae pestilentis, quasi meretrix, torum facinoris se texisse gloriatur. -- Aspersi cubile meum myrrha, etc. Promittunt se tales odores habere coelestium virtutum, quibus sua suorumque corda velut cubilia venusta consecrent; ut dicere possent cum Apostolo: Quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II).-- Veni, inebriemur uberibus, etc. Doctrinae sanctae poculis se invicem satiandos jactant haeretici, et virtutum gratia (0964A)conjungendos, donec eorum gesta, lux sequatur aeterna.-- Non est vir in domo sua, abiit, etc. Non est, inquit, Christus corporaliter in Ecclesia. Surgens enim a mortuis ascendit ad coelum, nobisque ministerium gubernandae Ecclesiae, suae videlicet domus, reliquit.-- Sacculum pecuniae secum tulit. Gloriam resurrectionis et immortalitatis decus secum detulit, quo illius patriae cives laetificaret ac ditaret. -- In die plenae lunae reversurus est domum suam. In tempore quo electorum suorum Ecclesia numerum compleverit, revertetur ad judicium.-- Statim eam sequitur, etc. Id est, quasi stultus nesciens ipse ductus ad interitum.-- Et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Ut ipse Salomon sapientissimus virorum, ut Samson fortissimus, ut David mansuetissimus a (0964B)mulierum decipula, ut Origenes ab haeretica doctrina, quem post apostolos Ecclesiae magistrum fuisse, quandiu recte sapuit, qui negaverit, errat.-- Viae inferi domus ejus, etc. Sed et de Ecclesia ait: Quia portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Interiora autem mortis, acerrima gehennae tormenta, quasi acriora et obscuriora dicit, quibus haereticos et fornicarios constat esse mergendos. Sicut de sanctis pro Domino in hac vita patientibus adversa dicitur: Et misit eos custos interiorem carcerem, atrociorem videlicet foediorem et obscuriorem.

CAPUT VIII. Nunquid non sapientia clamitat? etc. Nunquid non Dominus palam locutus est mundo? et in occulto locutus (0964C)est nihil (Joan. XVII)? Quid ergo, neglecto ejus Evangelio, ad haeresim potius, vel lasciviae suasionem, quae in angulo susurrant, audiendam miseri confluunt?-- In summis excelsisque verticibus super viam, etc. In monte discipulos simul in turbas docuit, sed et per vias saepe iis qui conveniebant, praedicabat, et eos qui curari indigebant, sanabat. In ipsa etiam porta civitatis Naim mortuum resuscitans, exemplo miraculi verba, quae docuerat, commendabat. Et quid sequimini eos qui in abditis contra eum suas exacuerunt linguas (Luc. VII)?-- In ipsis foribus loquetur, dicens: O viri, etc. Ad viros clamitat, id est, ad strenuos verbi auditores in utroque sexu. Nam qui feminea, id est, fluxa mente sunt, (0964D)sapientiae verba percipere nequeunt.-- Intelligite, parvuli, astutiam, etc. Manifestum de Domino, quia cum esset ipse in mundo, omni aetati, sexui, et conditioni locutus est verbum; imo etiam clamabat stans in templo, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII). Et nunc per doctores Ecclesiae (ipsi enim sunt fores civitatis ejus) viris simul et feminis, sapientibus et insipientibus, grandaevis praedicat et parvulis; at contra, doctrina fallax clam et privatim, quos seducere valeat, quaerit.-- Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum. Magnis nempe, quia regnum coelorum et promisit et dedit, fidemque sanctae Trinitatis docuit, atque alia innumera quae prophetae ei loquenda reliquerunt.-- Et aperientur labia mea, etc. Labia ejus sunt duo Testamenta, concordia ad indicem, (0965A)veritatis attestatione conjuncta, quae ipsa in carne apparente per sancti Spiritus donum sunt ad praedicandam salutem, universum aperta per orbem. -- Accipite disciplinam meam, etc. Non potestis Deo servire et mammonae (Luc. XVI).-- Ego sapientia habito in consilio, etc. Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum ego in medio eorum (Matth. XVIII) .-- Arrogantiam et superbiam, etc. Arrogantiam et superbiam in iis qui se caeteris meliores existimant; viam pravam in eis qui aperte mala faciunt; os bilingue in eis qui in bonis quae sequuntur, stabile quippiam non habent, sed juxta auditorum libitum sua verba commutant.-- Meum est consilium, aequitas, etc. Non se extollat humana praesumptio, plenitudinem virtutum sola Dei sapientia (0965B)possidet, et ab hac humana infirmitas, quidquid virtutis habet, accipit.-- Per me reges regnant, etc. Reges dicit apostolos, sive alios sanctos, qui et seipsos primum et deinde Ecclesiam sibi subditam bene regere sciunt: Legum conditores, auctores utriusque Testamenti, et sequentes Ecclesiae scriptores; principes et potentes caeteros fidelium praeceptores ac rectores appellat. Qui utique omnes non nisi per sapientiam, ut essent aliquid, habent. Ait enim: Quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV).-- Ego diligentes me diligo, etc. Tale est et in Evangelio: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV). Mane quippe vigilant ad sapientiam qui semper innovato (0965C)mentis studio, ad Christi visionem pertingere satagunt.-- Mecum sunt divitiae et gloria, etc. Opes superbas, opes excelsas dicit, ut coelestia dona significet. Graece etenim superbus hyperiphanos, id est, superapparens dicitur. Et ideo recte sapientia opes hyperiphanas secum esse dicit, quia quidquid donorum coelitus datur fidelibus, cunctis mundi opibus excellentius esse probatur. Quod etiam addendo justitiam manifestius inculcat: nam terrenas opes et gloriam saepius habent injusti; nos autem in resurrectione, sicut Petrus ait, novos coelos et novam terram, et promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat (II Petr. III) .-- Dominus possedit me in initio viarum suarum. Viae Domini sunt opera ejus, quorum consideratione ad fidem vel agnitionem pervenit (0965D)homo. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Viae ejus sunt ipsae illuminationes per quas se et angelicis spiritibus et mentibus ostendit humanis. In quarum initio viarum sapientiam possedit, quia in primordio creaturae nascentis, filium qui cum eo cuncta disponeret, habuit. Sed ne putaret aliquis, harum initio viarum, vel aliquando ante tempore filium esse coepisse, vigilanter adjunxit:-- Antequam quidquam faceret a principio, etc. Cui simile in Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I). Pereant ergo, qui negant Dei virtutem, et Dei sapientiam, videlicet Christum ab initio, imo et ante omne quod dici vel cogitari potest initium, ab ipso (0966A)Patre fuisse progenitum. Alia translatio hoc loco ita incipit: Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua, quod de incarnatione Dominica dictum Patres intelligunt, dicentes, quia certi gratia mysterii dixerit, Dominus creavit me, et non Pater creavit me. Caro, inquiunt; Dominum agnoscit, gloria Patrem signat. Creatura Dominum confitetur, charitas Patrem nominat principium; vel in principio viarum suarum, ut ipse ait, Ego sum via, quia surgens a mortuis, iter fecit Ecclesiae suae ad regnum Dei, ad vitam aeternam. In opera sua, quia ad redimenda opera Patris, ex Virgine creatus est; suscipiens carnem, ut opera Patris a corruptelae servitio liberaret. Caro enim Christi propter opera, Divinitas ante opera.-- Et delectabar per singulos dies, etc. (0966B)Ludentem, dicit gaudentem. Erat ergo ludens coram Patre per singulos dies, quia, ut propheta ait, A principio ex diebus aeternitatis (Mich. V), gaudebat unum esse cum Patre. Erat omni tempore ludens in orbe terrarum, quia et cum tempora orbis ac creaturae esse coepissent, ipse, quod erat in Patre, Filius permanebat. Haec ideo, ne quis eum cum creaturis et temporibus coepisse perhiberet. Et deliciae ejus sunt, esse cum filiis hominum, quia desiderat in animo nostro quiescere, et nos bonorum gratia meritorum ad se videndum perducere.-- Beatus homo qui audit me, etc. Fores suas et postes ostii sui, Scripturas sanctas et earum doctores nuncupat, sine quibus ad vitam quam pollicetur, non valemus ingredi.

CAPUT IX. (0966C) Sapientia aedificavit sibi domum. Quia aeternitate divinitatis Christi sufficienter dixerat, addit et de assumpta humanitate dicere: Sapientia igitur aedificavit sibi domum, quia hominem Filius Dei, quem in unitate suae personae susciperet, ipse creavit.-- Excidit columnas septem. Ecclesias per orbem septiformi gratia Spiritus erexit, quae domum ejus, id est mysterium incarnationis ejus, ne perfidorum improbitate memoria tollatur, credendo, colendo et praedicando, quasi sustentando continerent. Vel certe sapientiae domus, Ecclesia Christi est, columnae autem doctores sanctae Ecclesiae septiformi Spiritu pleni, quales fuere Jacobus, Cephas et (0966D)Joannes; qui nimirum columnas sapientia excidit, quia ab amore praesentis saeculi disjunctas, ad portandam ejusdem Ecclesiae fabricam, mentes praedicantium erexit.-- Immolavit victimas suas. Suis passionibus Ecclesiam consecravit, vel vitam praedicantium mactari in persecutione permisit. Quibus videlicet victimis contrariae sunt victimae meretricis, ad quas stultos invitat, ut supra lectum est, dicens: Victimas pro salute debui, hodie reddidi vota mea.--Miscuit vinum, etc. Divinitatis suae arcana capere non valentibus, assumptae humanitatis sacramenta patefecit, et Scripturae sacrae pabula nobis aperiendo praeparavit.-- Misit ancillas suas, etc. Praedicatores infirmos ac despicabiles elegit, qui fideles populos ad superna patriae coelestis aedificia colligerent.-- Si (0967A)quis parvulus est, veniat ad me, etc. Parvulos dicit humiles; insipientes vero eos qui de mundanae sapientiae fastu nihil habent. Tales autem vocat, ut eos sua doctrina sapientes reddat, et altos.-- Venite, comedite panem meum, etc. In pane, divina eloquia; in vino mixto, conjuncta in unam Christi personam, deitatis et humanitatis ejus natura exprimitur, ut supra dictum est. Vel certe in pane, corporis ipsius, et in mixto vino, sanguinis sacrosanctum mysterium, de quibus in altari, mensa videlicet ejus, satiamur, ostenditur.-- Relinquite infantiam, et venite, etc. Post oblatas epulas addit et vitae monita, ut quos perceptis suae incarnationis mysteriis refecit, doctrinae pariter instituat verbis.-- Qui erudit derisorem, etc. Quasi interrogares, cur sapientia parvulos (0967B)prae caeteris et insipientes ad suas invitaret epulas; ideo, inquit, feci, quia frustra laborat, qui verbum sapientiae inculcare nititur ei qui audire contemnit, sapientiorem se doctore et majorem existere credens.-- Noli arguere derisorem, etc. Non est timendum ne tibi derisor, cum arguitur, contumelias inferat; sed hoc potius providendum, ne tractus ad odium pejor fiat: ideoque tibi aliquoties ab ejus correptione, non tuae timiditatis, sed dilectionis ejus gratia cessandum.-- Argue sapientem, et diliget te. Sapientem in profectu positum, id est, amatorem sapientiae dicit, quem supra prae humilitate parvulum nuncupavit. Nam perfectus sapiens non habet opus argui.-- Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, etc. Mulier haec haeresis (0967C)est, contraria nimirum sapientiae, quae sua superius sacramenta cecinit. Sedet autem et ipsa in foribus domus suae, id est, in doctoribus falsitatis, qui in penetralia perfidiae, miseros fallendos introducunt. Super sellam autem, quia cathedram sibi praedicationis usurpat. Haec est cathedra pestilentiae, in qua beatus vir sedere detrectat (Psal. I).-- In excelso urbis loco. Dicit de sapientia quia in summis excelsisque verticibus dat vocem suam; sed illa in sublimitate virtutum, haec in supercilio elationis attollitur.-- Ut vocaret transeuntes per viam, etc. Vocat haeresis ad perfidiam saepe catholicos, quos iter (0968A)rectum agere, viam saeculi hujus transire citius velle, atque ad aeternam patriam festinare conspicit.-- Qui est parvulus, declinet ad me, etc. Et sapientia parvulos atque insipientes ad suum convivium pene eisdem verbis videtur invitare; sed distat, quod illa simpliciter ad se venire; haec autem, quod vocat, ad se declinare suadet. Quia illa nimirum ad rectum actionis iter, quos errantes cernit, accersit; haec recte gradientes ab itinere suo deviare, et ad se divertere docet.-- Aquae furtivae dulciores sunt, etc. Sapientia palam mensam suam proposuit, et miscuit vinum suum; at stulta mulier nihil meracum habens, ad aquas furtivas et absconditum panem quoscunque valet aggregat, quia catholica Ecclesia palam mundo divinorum eloquiorum convivia pandit, divinitatis et (0968B)humanitatis Christi mysteria celebranda praecepit. Vel certe in vino mixto historicam simul et allegoricam auditoribus suis scientiam propinat, ut pro suo quemque captu, vitae poculis reficiat. At haereticorum doctrina publicae fidei et professionis suae secretim decreta praeponit, et cum nil spirituale habeat, suaviorem se catholicis pastoribus scientiam jactat docere, ut scilicet libentius audiantur et agantur quae palam in Ecclesia dici credique prohibentur. Et dulcius hauriatur insipientia, quae putatur scientia, cujus prohibita furatur audientia. Potest in aquis furtivis baptisma haereticorum, in pane abscondito, eorumdem sacrificium designari. At, juxta litteram, mulier adultera in aquis furtivis, et pane abscondito, prohibita et illicita connubia (0968C)dulciora esse asseverat.-- Et ignoravit, quod gigantes ibi sint, etc. Nescit adultera, nescit haereticus, quia immundi spiritus suas domus habitant, et qui in profundis inferni poenas luunt aeternas, ipsis actibus luxuriosorum, ipsis haereticorum dogmatibus, quasi convivis delectantur opimis. At cum rite in Ecclesia Christi sacramenta celebrantur, Christi verbum auditur et conservatur (qui est sapientia Dei), constat quod angelicae virtutes ibi sint, et in excelsis coelorum convivae fidelium. Panem enim coeli dedit eis; panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII).

LIBER SECUNDUS. (0967) (0967D)Parabolae Salomonis. Novum ponit titulum, quia novum genus locutionis incipit; ut non sicut prius de singulis bonorum malorumve partibus diutius disputet, sed alternis versibus actus utrorumque describat.

CAPUT X. Filius sapiens laetificat patrem, etc. Qui accepta fidei mysteria bene servat, laetificat Deum Patrem; qui vero haec actione mala vel haeresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam.-- Non proderunt thesauri impietatis, etc. Et transitoria morte saepius, ut Danielem et tres pueros, et a perpetua semper justitia liberat. At vero thesauri per impietatem congregati, (0968D)etsi aliquando a morte corporali videntur eripere, plus tamen mali pro impietate qua acquisiti sunt, quam commodi in eo quod pro vita sunt dati, conferunt.-- Non affliget Dominus fame animam justi, etc. Et si quando injustum impii fame affligunt, vel etiam necant, non laedent animam ejus, quem Dominus in vita futura suae gloria visitationis consolatur, qui et easdem impiorum insidias in ipsos juste judicando retorquet.-- Egestatem operata est manus remissa, etc. Qui negligenter vivit in hoc saeculo, egebit bonis in futuro; at qui fortiter Domino militat, divitiis aeternae beatitudinis remuneratur.-- Qui congregat in messe, filius sapiens est, etc. Qui congregat (0969A)Christo animas fidelium, filius sapiens est. Et quidem messis haec multa est, operarii autem pauci (Luc. X). Qui vero hoc tempore acceptabili a sua salute curanda torpescit, confundetur in die tribulationis.-- Benedictio Domini super caput justi, etc. Justis dicetur in judicio: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV). Os autem impiorum, quod comessationi, ebrietati et colloquiis malis serviebat, iniquitate, quam gessit, condemnabitur. Denique os illius operuit iniquitas, qui in tormentis positus linguam sibi, in qua ob plura scelera plus punitus est, refrigerari quaesivit (Luc. XVI).-- Memoria justi cum laudibus, etc. Et in hac vita boni bonos, sive viventes, sive defunctos laudibus efferunt; impiorum autem et actus detestantur et (0969B)nomen. Et in vita futura justi in Dei laudibus vivunt, reproborum autem honor, nomenque, laudesque putribus gehennae suppliciis mutantur, ubi vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Isai. LXVI).-- Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter, etc. Qui simpliciter se vivere novit, facile cuncta spernit adversa, quia se per haec ad gaudia venturum esse confidit, dicens cum propheta: Dominus defensor est vitae meae, a quo trepidabo? et caetera (Psal. XXVI). At qui pravis incedit viis, nolens licet, patefit, ac digna factis recipit. Nihil enim occultum, quod non revelabitur (Luc. XII).-- Qui annuit oculo, dabit dolorem. Qui nutibus oculorum irridet aliquem, non evadet sine dolore tormenti ac poenitudinis. De qualibus dicit Psalmista, Qui oderunt me gratis, et annuebant (0969C)oculis (Psal. XXXIV); vel certe qui annuit oculo, dabit dolorem, quia filius stultus est moestitia matri suae.--Stultus labiis verberabitur. Vel suis videlicet, quibus damnari meruit, quia mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII); vel eorum a quibus, quia corrigi non potuit, sententiam damnationis accepit; quomodo Psalmista cum ait, Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa (Psal. CXIX), utrumque a Domino quaerit, ut et ipse labia iniqua et linguam dolosam non habeat, et aliorum iniquitate, et dolis minime possit decipi. -- Vena vitae, os justi. Et Dominus de doctoribus, Qui credit, inquit, in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII).-- Et os (0969D)impiorum operit iniquitatem. Impii sunt qui vel sua vel proximorum errata, ne ad sanitatem perveniant, defendendo contegunt. Quod exsecrans propheta Dominum orat ut non declinet cor suum in verbum malum, ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL) .-- In labiis sapientis invenitur sapientia, etc. Virga in dorso est vindicta in posterioribus, id est, in sequenti vita; quam bene plaga illa famosa, qua Philisthaei in natibus feriebantur (I Reg. V), exprimit. Qui ergo non vult virgam in dorso portare, portet in labiis sapientiam. Loquar laudes Christi, et praecepta praedicem. Verum, quia semper Deum laudare, non autem semper docere, non omnia quae novit, omnes docere sapienti convenit, recte subditur:-- Sapientes abscondunt scientiam. Scientes scilicet, quia (0970A)est tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccl. III). Unde propheta: Dum consisteret peccator adversum me, obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII). Et Apostolus, Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II).-- Os autem stulti confusioni proximum est. Quia vel inordinate bona, vel aperte loquetur mala.-- Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus, etc. Divites confidunt in divitiis, quasi in urbe munita; pauperes ideo pavent, ne deficiant, quia se norunt egenos. Spiritualiter qui in Deum dives est, per bona opera confidit in illo, quasi in urbe inexpugnabili, quae a nullo possit hoste superari; at qui virtutum inopia coangustantur, ideo coelestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare (0970B)labores.-- Abscondunt odium labia mendacia, etc. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis contege, nec per os contumeliam profer; sed tuum et cor dilectione, et os veritate repleatur.-- Quasi per risum stultus operatur scelus, etc. Prudentia a providendo nomen accepit. Stultus est igitur, qui gaudet in scelere (Proverb. XIV). Sapientis autem est, et ejus qui viri nomine dignus sit, providere, quia risus dolore miscebitur, et gaudia peccandi poena sequetur ultionis.-- Quod timet impius, veniet super eum, etc. De illo impio dicit qui sciens peccat. Timet ergo impius videre districtum judicem; desiderant justi dissolvi et esse cum Christo: ille, ne terrenis gaudiis privetur, et sempiterna ultione plectatur; isti, ne incolatus eorum prolongetur, (0970C)sed praemia pro quibus certaverunt percipiant. Utrisque autem, quod corde timent, adveniet.-- Quasi tempestas transiens, non erit impius, etc. De persecutoribus Ecclesiae dicit, qui domum fidei subvertere quaerunt. Sed illa in vero fundamento, hoc est, in Christo collocata permanet, ipsi extemplo dispereunt.-- Sicut acetum dentibus, etc. Sicut haereticorum perfidia bonis doctoribus molestiam generat et lacrymas; sic male vivens catholicus, eis qui se fidem suam ex operibus ostendere jusserunt, per inertiam gravis est. Oculi quippe et dentes, praedicatores sunt sanctae Ecclesiae, qui ei recta itinera praevidere, et alimenta spiritualia suggerere solent. Porro acetum, quod a vino degenerat, et fumus, qui (0970D)ab igne ascendens evanescit, eos qui ab ecclesiastica suavitate et charitate per superbiam vel socordiam recedentes, hanc etiam verbis impugnant, figurate denuntiant. De quibus Joannes dicit, Ex vobis exierunt, sed non erant ex nobis, et reliqua (I Joan. II). -- Timor Domini apponet dies, etc. Qui Deo fideliter serviunt, aeterna luce donabuntur; at qui impietati mancipantur, cum hac vita perdunt bona quae amabant.-- Exspectatio justorum laetitia, etc. Patet quia justi laetantur in exspectatione vitae sequentis, quamvis contristantur afflictione pressurae praesentis. Unde illud, Tu es mihi refugium a pressura quae circumdedit me, exsultatio mea (Psal. XIII). At vero impii, qui se putant in futuro requieturos, aut certe nullos post mortem futuros, falluntur. Neque huic repugnat sententiae (0971A)quod supra dictum est, Quod timet impius, veniet super eum; sunt enim qui scientes futurorum bonorum malorumque judicium, nihilominus negligentia, vel desperatione, vel etiam de industria peccant: talibus ergo interitus quem timent adveniet; sunt qui mala quae faciunt, aut nunquam punienda existimant, aut bene gesta, ideoque bona mercede remuneranda judicant; de quibus recte dicitur quia spes impiorum peribit. Nam et de iis qui scientes peccant subsequenter adjungit:-- Fortitudo simplicis, viae Domini, etc. Si, inquit, abdita Scripturarum comprehendere non vales, non tamen de salute desperes, sed gradere viam Domini, age bona quae nosti, et inter fortes connumeraberis. Sed merito paveant illi qui recta quae norunt facere contemnunt, quia certa (0971B)restant quae patiantur mala.

CAPUT XI. Statera dolosa, abominatio est apud Deum, etc. Statera dolosa, non tantum in mensuratione pecuniae, sed et in judiciaria discretione tenetur; qui enim aliter causam pauperis, aliter causam potentis, aliter sodalis, aliter audit ignoti, statera utique librat iniqua. Sed et is qui sua bene gesta meliora quam proximorum, suaque errata judicat leviora, trutina ponderat dolosa. Necnon et ille qui onera importabilia imponit in humeros hominum, ipse autem uno digito non vult ea tangere (Matth. XXIII). Ille etiam qui bona in publico, et mala agit in occulto, pro iniquitate librae dolosae abominabitur a (0971C)Domino. At qui sinceriter agit in omnibus, qui causam et causam aequa lance discernit, is nimirum justi judicis voluntati et actioni congruit.-- Ubi fuerit superbia, etc. Quia superbe et contumeliose se gerunt, per contemptum sive ignorantiam disciplinae, vel proximis contumelias ingerunt; vel certe quia omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, XVIII).-- Ubi autem humilitas, etc. Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI; Luc. X), id est, humilibus.-- Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes. Heu miser! Hanc sententiam pertransiit Origenes, qui post universale extremumque judicium vitam credidit omnibus impiis et peccatoribus dandam. Notandum autem quod, etsi impiis post mortem spes veniae non est, sunt tamen qui de levioribus (0971D)peccatis, quibus obligati defuncti sunt, post mortem possunt absolvi, vel poenis videlicet castigati, vel suorum precibus, eleemosynis, missarum celebrationibus absoluti. Sed haec quibuscunque fiunt, et ante judicium, et de levioribus fiunt erratis. Qui autem longo se post judicium tempore liberandos putant, falluntur, et fortasse pertinet ad eos quod sequitur: -- Et exspectatio sollicitorum peribit. Item alia est sollicitudo, qua boni semper ad implenda Dei praecepta sunt accincti; alia, qua reprobi cum scientes peccant, solliciti metuunt, ne quando aeternam rapiantur ad poenam. Ideoque recte exspectatio eorum, qui Deo sollicita mente serviunt, coronabitur; eorum vero, qui Deum contemnentes, et ante judicium ejus propria conscientia se accusante condemnantur, exspectatio (0972A)sollicitorum peribit. Hunc versum longe aliter habet antiqua translatio, quae ait: Defuncti hominis justi non peribit spes, gloria autem impiorum peribit.--Justus de angustia liberatus est, etc. Martyr quisque de angustia passionis liberatus est post mortem, et tradetur in poenam pro ejus causa persecutor, qui illum angustiavit. Jacobus martyrio coronatus est, Petrus de carcere salvatus est; et Herodes, qui eos persecutus est, a vermibus visibiliter consumptus, raptus est invisibiliter eo ubi vermis ejus non morietur et ignis ejus non exstinguetur.--Simulator ore decipit amicum suum, etc. Haereticus simulans doctrinam catholicam, decipit auditorem suum; qui autem juste veritatem sequuntur Evangelii, liberabuntur scientia catholica, ne decipula rapiantur (0972B)haeretica.-- Qui despicit amicum suum, indigens corde est, etc. Non est despiciendus vel deridendus a nobis qui non simpliciter amare probatur, etiam si quid inepte per inertiam facit; qui enim hoc facit indignus est sapientia. At vero prudens quisque de talium commissis publice tacet; sed haec occulte castigat. Quod idem sequentibus versiculis arctius inculcatur, dum dicitur:-- Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana, etc. Et in Evangelio Dominus, Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum; si te audierit, lucratus eris fratrem tuum, etc. (Matth. XVIII). Unde et hinc recte subinfertur:-- Ubi non est gubernator, populus corruet, etc. Ne enim te putares amici commissa, si corrigere non potes, (0972C)ultra celare debere, recte dicit populum sine gubernatore corruere; salvari autem, ubi multa sunt consilia, ut ostendat, quod solus emendare non vales, pluribus esse revelandum, ut unanima omnium corrigatur industria.-- Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo. In promptu est litterae sensus. Sed est a sorte sanctorum extraneus, quod peccata sua poenitendo corrigere dissimulat; et quicunque talibus vel communionis gratiam concedit, vel vitam promittit aeternam, quia pro extraneo fidem fecit, seipsum profecto ante districti judicis oculos ultione dignum reddidit.-- Qui autem cavet laqueos, etc. Securus erit in futuro, qui tunc bene formidolosus, et sua sedulus errata per poenitentiam curat, et ab impoenitentium se societate servat immunem.-- Manus in manu, (0972D)non erit innocens malus. Qui manum jungit in manu, nil utique operatur. Sed manus in manu, non erit innocens malus, quia etsi ab impia actione manus ad horam subtrahit, cordis tamen innocentiam malus habere non valet. Unde et praemittitur, Abominabile Domino cor parvum.--Semen autem justorum salvabitur. Hoc est quod supra dicitur, Seminanti autem justitiam, merces fidelis. Vel certe, Semen justorum salvabitur, quia qui praecedentium justorum exempla sectantur, horum quoque vestigia ad videnda salutis aeternae gaudia sequuntur. De quibus Isaias, Omnes qui viderint eos cognoscent eos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.--Circulus aureus in naribus suis, etc. Circulum aureum si in naribus suis infixeris, nihilominus illa terram vertere naso, et volutabro (0973A)luti properat immergi; ita mulier fatua, si pulchritudinem vultus vel habitus acceperit, suam tamen faciem ad infima declinare, suam speciositatem ad evertendos ubique castitatis flosculos circumferre, seque coeno voluptatis inquinare diligit. Aliter, Qui ornamentum divinorum eloquiorum meditando consequitur, sed hoc male vivendo insequitur, circulum aureum habet in naribus; sed more suis terram subigere non desistit, quia quod odore notitiae percepit, immunda actione sordidavit. Ideoque talis anima, mulier pulchra et fatua esse censetur, quia carnalibus dedita illecebris, pulchra est per scientiam, sed per actionem fatua. Aliter, Qui doctrinam haereticam omni nitore videt eloquentiae splendere, nec sic tamen sapientiae apto intellectui congruere, circulus, (0973B)hic inquit, aureus in naribus suis, id est, pulchra et circumflexa locutio in sensibus mentis stultae; cui ex eloquio aurum pendet, sed tamen ex terrenae intentionis pondere, more suis, ad superiora non respicit. Quod secutus exposuit, dicens, Mulier pulchra et fatua, id est, doctrina haeretica: pulchra, per verbum; fatua, per intellectum.-- Desiderium justorum omne bonum est, etc. Semper justi justitiam ubique regnare desiderant, at contra impii, etiam cum quiescere ab impietatis exsecutione videntur, proposito tamen dirae mentis ad inferendam cuilibet vim furoris intendunt. Et hoc est quod supra dicitur, Manus in manu, non erit innocens malus; item, Praestolatio impiorum furor, quia plerumque ira per silentium clausa, intra mentem vehementius aestuat.-- Alii dividunt propria, (0973C)etc. Quia centuplum accipiunt in hoc tempore, et in futuro saeculo vitam aeternam (Matth. XIX).-- Alii rapiunt non sua, etc. Semper, inquit, in egestate, non solum in tormentis, ubi nec stillam aquae, unde ad modicum refrigerentur, accipiunt (Luc. XVI), sed et in praesenti, ubi quamvis innumera rapiat, semper avarus eget.-- Anima quae benedicit, impinguabitur, etc. Qui exterius praedicando benedicit, interius augmenti pinguedinem recipit. Et dum sacro eloquio mentem auditorum debriare non desinit, potu multiplici muneris debriatus excrescit.-- Qui abscondit frumenta in tempore, etc. Qui sanctae praedicationis apud se verba retinet, talis maledicetur in populis, quia in solius culpa silentii pro multorum, (0973D)quos corrigere potuit, poena damnatur. Ipse est servus piger et malus, qui pro retentione talenti, quod accepit, in exteriores tenebras missus est (Matth. XXV). Vendunt autem frumentum, qui verbum vitae audientibus conferunt, a quibus pretium fidei et confessionis recipiant, dicente Domino, Negotiamini dum venio (Luc. XIX). Quorum capiti benedictio supervenit, dum singulis de tali negotio redeuntibus, Dominus dicit: Euge, serve bone et fidelis; quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Ibid.).-- Bene consurgit diluculo, qui quaerit bona, etc. Bona quaerere quae facere debeas, quibus ad coelestia bona pervenias, hoc est bene diluculo consurgere, id est, crescente luce scientiae, ad bonum opus accingi. Vel (0974A)certe bene, id est, ad vitam consurgit, in tempore resurrectionis, qui nunc bona quaerit in tempore operationis. Qui autem mala quae dicat sive agat, modo solers inquirit, tunc eorum pondere, ne ad altiora regni perveniat, retardabitur.-- Qui confidit in divitiis suis, corruet, etc. Qui praesentibus bonis inhians futura non cogitat, utrisque in novissimo carebit. Qui autem spe futurorum praemiorum bona faciunt, in praesenti, juste quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendere habet, signat affuturos. Et justi quasi virens folium germinant, quia spe salvi facti, in fide ac virtutum gratia proficere non cessant, donec ad fructum desideratae retributionis, hoc est patriae coelestis, attingant.-- Qui conturbat domum suam, possidebit (0974B)ventos, etc. Qui mentem suam tumultus cogitationum maximarum conturbari non metuit, hanc utique malignorum spirituum flatibus, quibus obruatur, aperit. Et qui stultus sapientem persequitur, per hoc ei etiam dominando servit, quia patientiam ejus premendo, probatiorem reddit, ut se videlicet damnato, ille bravium, pro quo certabat, accipiat.-- Fructus justi, lignum vitae. Merces justi, visio est Christi. Ipse namque est sapientia, de qua dictum est, Lignum vitae est amplectentibus eam (Prov. III). Et in Apocalypsi, Qui vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei (Apoc. II). Et hunc fructum modo justi exspectant, quia diu, sicut praedictum est, quasi virens folium germinant.-- Et qui suscipit animas, sapiens est. Qui animarum (0974C)curam pro Domino suscipit, ut eas scilicet vel errantes doceat, vel moestas soletur, vel egentes temporalibus bonis sustentet, vel renitentes ad remedia salutis pertrahat, vel pastore destitutas gubernet, quo una secum plures ad Dominum perducat; qui, inquam, ita animas suscipit, sapiens est, quia nimium suae animae per haec, unde sublimius cum Domino regnet, procurat.-- Si justus in terra recipit, etc. Si sancti martyres tanta passi sunt justi, quanta putas eos manere tormenta, qui illos affligebant injuste? Si Job et Tobias, caeterique Dei electi, tanta in hac vita receperunt adversa, quid contristaris, si te, qui tam longe infra illorum vestigia jaces, tentans ad modicum afflictio tangit? Et quidem te, etsi impium (0974D)dicere et credere non debes, peccatorem tamen te esse, id est, aliqua habere peccata, parva sive magna, aperta sive occulta, inficiari non debes. Imo confiteri debes, ne te ipse seducas, et veritas in te esse non possit (I Joan. I). Si ergo justi in terra receperunt, Abel martyrii, et Job exemplar patientiae, quanto magis impii, Antiochus atque Herodes! Et peccatores in Evangelio, paralytici, non nisi dimissis primo peccatis, curari a Domino potuerunt. Notandum quod hanc sententiam Petrus in Epistola, juxta antiquam translationem, posuit, dicens: Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Petr. IV)?

CAPUT XII. Qui bonus est, hauriet a Domino gratiam, etc. Horum (0975A)versiculorum connexio talis est: Qui bonus est non confidit cogitationibus suis, sed Domini gratiam quaerit, ac per illam accipit, ut pie vivere possit. Qui autem cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit. Nam qui gratiam superni Adjutoris petere non curat, merito in impia actione perdurat.-- Mulier diligens, corona viro suo, etc. Patet litterae sensus, quia mulier bona et casta honorem viro praebet in omnibus, ejusque virtutibus ipsa domum bene regens, quasi gratiam addit coronae; at vero adultera, etsi foris speciosa paret, intus fetore luxuriae sua membra coinquinat. Verum spiritualiter Ecclesia coronam Christo, non aliam quam seipsam offert.-- Omnes enim qui in circuitu ejus sunt, etc. Et filius Sirach de magno sacerdote: Ipse stans juxta aram, (0975B)et circa illum corona fratrum. At ossa, id est, virtutes, quas haereticorum factio cernitur habere, putredo pravi dogmatis corrumpit.-- Cogitationes justorum, judicia, etc. Justi sua facta, si Domino placeant, sedula meditatione dijudicant, ne forte ipsis minus sollicitis, supernus arbiter contra eos invisibiliter adversa disponat; juxta illud Apostoli, Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI). At reprobi, divini timoris obliti, de fraude, quam faciunt, sua consilia cogunt.-- Verte impios, et non erunt, etc. Versi de hac vita impii non erunt, quod fuerant, quia post mortem non qualia credebant inveniunt, sed spe sua frustrati, pro praemiis tormenta recipiunt. Domus autem justorum, id est, Ecclesia, quae partim peregrinatur in terris, partim regnat in (0975C)coelo, nunquam deficit; sed quaecunque membra ejus hinc illo perveniunt, ibidem gaudia, quae sperabant, inveniunt. Aliter, Verte impios, et non erunt, quod multa impietas in diis gentilium, multa in sectis haereticorum, multa in praestigiis magorum, multa in persecutionibus exstitit paganorum. Sed his Domino donante subversis, ablata est pariter et memoria impietatis eorum, etiam ipsi apices stulti, ipsa dogmata igne rapta, ut in Epheso actum tempore apostolorum legimus. Domus autem justorum permanebit, quia sancta Ecclesia nunquam abscondi potuit vel auferri, nil ex ejus corrumpere Scripturis, in nullo ejus fidem violare tanta temporum longitudo praevaluit. Potest et ita intelligi, Verte impios, et non erunt: converte (0975D)eos ab impietate, et non erunt jam impii, sed justi. Pro quo alia translatio dicit: Quocunque se vertit scelestus, exterminabitur. Cui contra de sanctis dicitur: Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. --Doctrina sua noscetur vir. Viros vocare solet Scriptura eos qui virtutibus sunt praediti divinis. Unde Apostolus: Vigilate, state in fide, viriliter agite (I Cor. XVI). Doctrina ergo sua quisque vir esse noscitur, quia et si recta docet, et haec operibus implet, sanctus esse colligitur.-- Qui autem vanus et excors est, etc. Quia scilicet ipse virilis animi fortitudinem habere contempsit.-- Melior est pauper et sufficiens sibi, etc. Melior est idiota et simplex frater, qui bona quae novit operans, vitam meretur in coelis, quam qui clarus eruditione Scripturarum, vel etiam (0976A)doctoris functus officio, indiget pane dilectionis. De cujus dilectionis parte, ea quae ad proximum pertinet, subsequenter adjungit:-- Novit justus animas jumentorum suorum. Id est, miseretur et compatitur habitudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum.-- Viscera autem impiorum crudelia. Qui non solum non compatiuntur subditis, sed etiam juxta hoc quod Dominus ait: Percutiunt pueros et ancillas, dicentes, Moram facit Dominus meus venire (Luc. XII). -- Qui operatur terram suam, etc. Qui exercet animam suam spiritualibus studiis, et nunc virtutum, et tunc dapibus satiabitur praemiorum. Qui autem pro salute animae suae laborare detrectat, tunc inter stultos reprobabitur; tametsi nunc vel divina vel humana sapientia gloriosus videtur.-- Desiderium (0976B)impii, monumentum est pessimorum. Desiderat impius praecedentes imitari malos, et de illorum vita atque actibus loqui. Vel certe, Desiderium impii monumentum est pessimorum, quia omne desiderium ejus eo tendit, quamvis ipso nesciente, ut cum prioribus injustis aeternae mortis carcere claudatur. Verum, quia tales exitum quem minime praevident incurrunt, dicit contra de bonis:-- Radix autem justorum proficiet. Quia nimirum fides et charitas electorum, qua radicati sunt in Christo, nequaquam eos fallit, sed ad perfectiora semper accrescens, plus quam sperare novit in futuro percipiet.-- De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis. Fructus oris est sermo bonus, nam qui mala loquitur, non fructum oris generat, sed damnum. Omnis igitur qui bona loquitur (0976C)bonis donabitur aeternis, si tamen his quae loquitur actu non repugnet. Hoc etenim vigilanter adjungit cum dicit,-- Et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. Neque enim aliter fructuosus fit suus sermo doctori, nisi ipse prior faciat bona, quae docet.-- Fatuus statim indicat iram suam, etc. Qui se in praesenti desiderat ulcisci, fatuus est; qui autem pro Domino injuriam contemnit sapiens. Hunc versiculum alia translatio sic habet, Stultus eadem hora pronuntiat iram suam, occultat autem ignominiam suam astutus. Non autem ignominiosam iracundiae passionem ita a sapientibus occultandam esse decernit, ut ejus velocitatem culpans non prohibeat tarditatem, quam utique, si per necessitatem humanae infirmitatis (0976D)irruerit, ideo censuit occultandam, ut dum ad praesens sapienter obtegitur, sapientius amoveatur et in perpetuum deleatur. Haec est enim natura irae, ut dilata languescat et pereat; prolata vero, magis magisque conflagret. Est qui promittit, etc. Promittunt se nonnulli obedire veri ati, sed ubi tentatio terrens sive blandiens, impe mentum praestiterit, deserunt quidem coepta, sed tamen conscientia promissi, quasi gladio punguntur.-- Lingua autem sapientium, sanitas est. Quia et bona quae promittunt, ipsi perficiendo ad vitam perveniunt, et aliis, quae sequantur, praedicando demonstrant.-- Labium veritatis firmum erit in perpetuum, etc. Fides ecclesiastica semper manebit. Qui autem repente nova dogmata infert mendacii, est minister haeretici.-- (0977A)Homo versutus celat scientiam. Versutus hoc loco in bono intelligitur, id est, sapiens et prudens, qui nonnunquam de industria sua celat scientiam: duplici nimirum ratione, vel non valens infirmis auditoribus loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, vel nolens sanctum dare canibus, neque ante porcos margaritas projicere.-- Et cor insipientium provocat stultitiam. Quando vel ipsi plus appetentes sapere quam oportet sapere, eo usque ad meditandum prosiliunt, ut pro sapientia teneant stultitiam; vel certe alios quae necdum capere queunt, docere nitentes, ad majorem eos stultitiam provocant, et quasi parvis oculis lumen ingerentes solis, modicum lucis quod cernere videbantur auferunt.-- Manus fortium dominabitur, etc. Perfecti quique non solum vitiorum (0977B)bella superant, sed et electis fratribus majori virtutum gratia principantur. Qui dissoluti animo, peccatis implicari non metuunt, pessimo exactori diabolo tributa vitiorum quotidie solvunt, et si non dominium ejus viventes poenitendo evaserint, post mortem traditi eidem, in carcerem ab eo poenarum mittuntur aeternarum, juxta quod Dominus in evangelica parabola testatur. Neque enim de talium correptione desperandum est, cum protinus adjungatur:-- Moeror in corde viri humiliavit illum, etc. Quia nimirum necesse est ut prius peccatorem moeror poenitentiae salubriter humiliet, et ita postmodum per judicium sacerdotis, sermo datae reconciliationis laetificet. Qui neglexit damnum propter amicum, justus est. Si hoc de generali pecuniae largitione, et puro homine amieo (0977C)recte dicitur, quanto magis justitiae corona dignus est, qui propter eum qui dixit, Dico vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus, vel vendens quae possidet, pauperibus tribuit, vel rapinam bonorum suorum cum gaudio suscipit, vel certe ipsam in passione carnem mortificandam, sive occidendam tradit!-- Iter autem impiorum decipiet eos. Cum vel sua retinere, vel aliena rapere gaudent. Unde recte subjungitur:-- Non inveniet fraudulentus lucrum, etc. Fraude namque acquisita pecunia, plus in anima damni, quam lucri addit in arca. Et qui propriam pro Domino substantiam novit dispensare, remunerante ipso, pro terrenis coelestia dona recipiet. Aliter, Non inveniet fraudulentus lucrum, etc.: qui fraudulenta mente simulat (0977D)se esse bonum, nequiter vivens in occulto, non inveniet bona vitae sequentis; qui autem substantiam virtutum spiritualium veraciter acquirit, mercabitur ex ea claritatem regni perennis; quod versibus sequentibus apertius dixit, In semita justitiae, vita; iter autem devium ducit ad mortem. Semita enim justitiae substantiam acquirit virtutum, quibus aeternae vitae claritas auro pretiosior emitur; iter autem pravum, quo fraudulentus incedit, perdito lucro temporali, quod appetit, ad mortem, quam praevidere noluit, tendit sempiternam,

CAPUT XIII. Filius sapiens, doctrina patris, etc. Tantum distat inter sapientem et stultum, ut hic aliquando profectu (0978A)eruditionis ad eum qui se docuerat, docendum perveniat ille, nec cum arguitur, novit audire.-- Vult et non vult piger, etc. Recte pigri vocabulo denotatur, qui vult regnare cum Deo, et non laborare pro Deo. Delectant praemia, cum pollicentur; deterrent certamina, cum jubentur. De quo Jacobus ait, Vir duplici animo, inconstans est in omnibus viis suis (Jacob. I). Et filius Sirach: Vae peccatori terram ingredienti duabus viis! Qui autem jussa operantur Dominica, ideo faciunt, quia anima illorum perfecta supernorum dulcedine reficitur; juxta eum qui Dominum obsecrat, dicens, Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII). Vel certe anima operantium impinguabitur, quia qui piis pro Domino laboribus insudant, coelesti et immarcescibili post (0978B)labores mercede donabuntur.-- Est quasi dives, cum nihil habeat, etc. Dives sibi videbatur ille, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; sed quia Deum non habuit, comperit in fine nihil fuisse quod habuit. Unde dictum est de talibus: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV). Pauper econtrario videbatur Lazarus, qui jacebat ad januas ejus, ulceribus plenus; sed in multis erat divitiis, qui virtutem habuit humilitatis, qui Conditorem omnium divitiarum, videlicet Deum, corde gestabat. Quid autem verae divitiae valeant, quid vera paupertas agat, subdendo manifestat:-- Redemptio animae viri, divitiae suae, etc. Qui ergo animam suam vult redimi a futura ira, congreget divitias bonorum operum. Qui (0978C)enim eget hujusmodi divitiis, increpationem districti judicis sustinere non valet. De qua Psalmista postulat, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Alioquin pauperes spiritu non ibi increpantur a Domino, sed benedictionem aeternae haereditatis percipiunt.-- Lux justorum laetificat, etc. Lux justorum, quae perpetuo laetificat, spes est futurorum; lucerna impiorum, quae repente exstinguitur, felicitas saeculi labentis. Inter superbos semper jurgia sunt, qui autem agunt cuncta cum consilio, reguntur sapientia. Jurgantur semper inter se haeretici, jurgantur et caeteri reprobi, quia videlicet non norunt unitatem fidei et veritatis. Fideles autem, qui consilio divinorum eloquiorum frui non cessant, reguntur moderatione sapientiae, quae eos (0978D)jurgari non sinit.-- Substantia festinata minuetur, etc. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, neque ipsas divitias, quas vel acquirunt vel cupiunt, perpetuo possident; qui autem pro accipienda substantia praemiorum coelestium justis insistit laboribus, multiplicia supernae beatitudinis munera percipiet. De quo apte subditur: Spes quae differtur, affligit animam, etc. Quia nimirum quandiu differtur spes aeternorum, affligitur anima fidelium, vel pro dilatione videlicet bonorum quae amat, vel pro illatione malorum quae tolerat. At ubi venerit quod desiderat, facile obliviscitur quod sustinuerat, quia in aeternum vivere incipit cum suo Redemptore, quem tota intentione quaerebat. Ipse est autem lignum vitae amplectentibus (0979A)se.-- Qui detrahit alicui rei, etc. Qui bonae rei detrahit, se in futurum obligat, quia quod non debuit faciendo, poenam sibi, qua constringatur, praeparat; sed et is qui malae rei detrahit, ipse se in futurum obligat, non ut pro tali detractione poenam luat, sed ut post detractionem sese cautius agat, quia nimirum quod in aliis juste reprehendit, ipse impune non admittit, clamante Apostolo, Qui praedicas non furandum, furaris? qui dicis non moechandum, moecharis? qui abominaris idola, sacrilegium facis (Rom. II)?-- Qui autem timet praeceptum, etc. Melius est ergo de sua quemque fragilitate metuere, ne forte divina praevaricentur imperia, quam aliorum errata stulto ore lacerare, dicente Apostolo, Et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, (0979B)qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI) -- Astutus omnia agit cum consilio, etc. Ubi omnia cum consilio docet esse agenda, divinum potius, quod sacris eloquiis indutum est, quam humanum intelligit consilium. Fatuus est enim qui extra hoc consilium vivit, quamvis naturaliter astutus videatur, et prudens, de quo recte subditur,-- Nuntius impii cadet in malum. Arrium autem dicit et Sabellium, caeterosque angelos, id est, nuntios Satanae, qui quoniam consilium neglexerunt divinarum Scripturarum, deciderunt in malum gehennalium tormentorum.-- Legatus autem fidelis, sanitas. Id est, catholicus quisque praedicator sanitatem sibi (0979C)suisque auditoribus acquirit aeternam.-- Desiderium si compleatur, delectat animam, etc. Omne desiderium, sive bonum sive malum sit, ubi affectum praevenerit, delectat animam; sed stulti, qui carnalibus solum desideriis gaudent, detestantur eos qui pro amore coelestium, infima oblectamenta contemnunt. -- Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit, etc. Cum sapientibus ire, est sapientium actus imitari. Quamlibet ergo simplex quisque sit, et rusticus, qui arcana sapientiae comprehendere nequeat, si tamen sapientium exempla vivendo sectatur, jure inter sapie tes annumerabitur. Qui vero stultos, non propter naturam, quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt vel histriones, vel aliqui tales, non ut instruendo corrigat, (0979D)amat, sed ut favendo deteriores efficiat: talis nimirum, et i per ingenium et doctrinam sapiens esse videtur, stultorum nota dignus simul et damnatione tenebitur.-- Bonus relinquit haeredes filios, etc. Saepe videmus bonos sine filiis obire, imo majora a Domino praemia polliceri his qui filiorum procreationi virginitatis castimoniam praeposuerint, sed et substantiam justorum a peccatoribus tolli. Nam et Apostolus glorificat eos qui rapinam bonorum suorum cum gaudio susceperunt. Unde spiritualiter intelligendum, quia bonus et justus Dominus est, qui post passionem suam ascendens in coelum, reliquit haeredes suae doctrinae, apostolos et successores eorum, ad cujus fidem conversa est multitudo gentium, quae erat substantia diaboli. Intravit namque in domum (0980A)ejusdem male fortis adversarii, et eum majori virtute conterens, diripuit arma ejus, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuit, ut ipse in Evangelio testatur. Vel certe, justo substantia custodita est peccatoris, quando ablatum est a Judaeis regnum Dei, et datum est genti facienti fructus ejus.-- Multi cibi in novalibus patrum, etc. Absque judicio recto facit, qui divitiis congregandi sedulus insistit, et has aggregatas non ipse pro redemptione animae suae pauperibus dispensat, sed aliis post se dispensandas reservat, juxta quod in superiori versu juxta litteram dicitur: Et custoditur justo substantia peccatoris, maxime cum sibi victus abundet ex jure paternae haereditatis, neque ullas pecunias colligendi necessitas incumbat. Hoc est enim quod ait, Multi cibi in novalibus (0980B)patrum. Juxta sensum vero spiritualem, multi sunt cibi alimoniae coelestis, in dictis et exemplis venerabilium patrum, et absque ratione facit, qui his legendis, meditandis, exponendis instans, non suae saluti per hoc, sed aliorum potius servit, dum ipse ab his quae legit, vel actibus reprobis, vel etiam impietate sensus haeretici discrepat. Talis namque in novalibus patrum, id est, operibus sive sermonibus patrum optima institutione excultis, non sibi, sed aliis subsidium acquirit, illis videlicet qui tractatus ejus legentes, arcana per eos spiritualis sensus, quibus interius reficiantur, inveniunt. Utrique autem sensui convenit apte quod sequitur,-- Qui parcit virgae, odit filium, etc. Nam et pater bonus filium, (0980C)et discipulum magister catholicus, ne ad iniquitatem deflectat, sollicitus erudit. Praecedentem autem versiculum antiqui interpretes ita transtulerunt: Viri justi divitiis, annis multis fruentur; iniqui autem perient breviter.--Justus autem comedit, et replet animam suam, etc. Justus percipit cibos sapientiae, qui in novalibus patrum, hoc est, in operibus ac verbis praecedentium justorum, probantur exorti: et hos ad profectum animae suae bene vivendo trajicit. Venter autem impiorum, id est, capacitas sensus haereticorum, insaturabilis; quia, sicut Apostolus ait, Semper discentes nunquam ad veritatis scientiam perveniunt (II Tim. III). Quare autem saturari scientia non merentur, nisi quia nequaquam refecti cibis paternae institutionis, aliis hos congregant absque judicio?

CAPUT XIV. (0980D) Sapiens mulier aedificabit domum suam, etc. Et unaquaeque anima fidelis, et Ecclesia per orbem catholica, mansionem sibi in patria coelesti bonis actibus aedificat; at vero reprobi, ea quae bene sunt a bonis ordinata, male vivendo, et etiam aliquando aperte repugnando dissipant. Quare autem stulti sapientum actus lacerent, sequentibus verbis ostenditur, cum dicitur:-- Ambulans recto itinere, et timens Deum, etc. Abominatio est enim peccatori religio. Stultum videtur incredulis, cum fideles propter Dei timorem non tantum abjiciunt timorem, sed et tormenta derident eorum qui occidunt corpus. De quibus adhuc apte subjungitur:-- In ore stulti virga superbiae, etc. Quia stulti per vaniloquium humiles (0981A)quos despiciunt, affligunt; sed iidem humiles spiritu per doctrinam se sapientiae, ne decipiantur, muniunt.-- Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est, etc. Haerent haec a superioribus. Boves namque doctores catholicos; praesepe, coetuum auditores; segetes, dicit fructus operum bonorum. Incassum ergo tumet superbus, et indocta eloquentia verberat aures ac corda subjectorum, quia ubi non sunt docti praedicatores, frustra ad audiendum confluit turba plebium. Ubi autem plurimae operationes apparent virtutum, ibi apertissime claret, quia non haereticus in vanum garrivit, sed pro verbi fruge laboravit ille, qui et ipsum verbum casto ore ruminare, et viam veritatis recto discretionis pede noscet incedere Nec mirandum cur in praesepi auditores significari (0981B)dixerimus, cum bos alatur de praesepi, doctor autem verbo audientes soleat nutrire. Sed intuendum quia et de labore bovis praesepe impletur, et ipse bos suo fructu de praesepi reficitur, quia nimirum praedicator fidelis et audientes verbo reficit, et eadem refectione apud Dominum ipse reficitur; quod in opere figuratur Eliae, qui apud Sareptanam viduam quam pascit, et ipse pascitur.-- Quaerit derisor sapientiam, etc. Caiphas, qui Domino dixit, Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus; quia male quaerebat, invenire quod quaerebat non meruit. At discipuli qui se humiliter auditui veritatis subdiderant, accepta Spiritus gratia, non solummodo Christum Dei Filium cognoscere, sed et (0981C)abdita Scripturarum intelligere meruerunt. Sed tunc doctrina prudentium facilis erat, quando Cornelius cum domo sua, et caeteri tales verbum humiliter audientes, mox credebant, et accepto Spiritu sancto, linguis loquebantur omnibus. Nunc quoque doctrinam fidei catholicae prudens quisque, dum catechizatur, facile percipit; quam haeretici, quia perverse quaerunt, nunquam prorsus inveniunt.-- Vade contra virum stultum, etc. Ideo derisor sapientiam, quam quaerit, non invenit, quia etsi aperte contra illius stultitiam disputando incedas, nescit intelligere quae dicis: ut Arrius, qui verbum consubstantialitatis in Patre et Filio, nusquam Scripturarum inveniri posse contendebat, cum ei manifeste objiceretur, Ego et Pater unum sumus; et, Deus erat Verbum, etc. Ideo (0981D)doctrina prudentium facilis est, quia labia prudentiae sapientia, id est, quia labia quaecunque prudentiae moderamine reguntur, de sapientia solum loqui et audire dulce habent, eique meditatione operam dare satagunt.-- Cor quod novit amaritudinem animae suae, etc. Amaritudinem animae habent electi, quandiu a gaudiis differuntur aeternis; et reprobi, cum desideriis affliguntur perversis. Sed electi, quia in luce ambulant, amaritudinem suam, quanto sit gaudio mutanda praevident. Porro reprobi propria sponte caecati, quid in praesenti patiantur non vident, quod in futuro sint passuri non praevident. Ideoque a futuris bonorum gaudiis remanebunt extranei, quia amaritudinis eorum praesentis non noverunt esse participes. Unde et apte subditur: Domus impiorum (0982A)delebitur, etc. Domo quippe in mansione, tabernaculis uti solet in itinere; domus igitur impiorum delebitur, quia habitationem vitae praesentis, in qua semper manere desiderabant, perdent in morte reprobi, et hoc quod non praevidebant, exsilium perpetuae damnationis subibunt. Tabernacula autem justorum germinabunt, quia praesens eorum conversatio, in qua incolae sunt apud Deum et peregrini, crescentibus sine cessatione meritis, ad fructum usque suavissimum patriae coelestis pertinget.-- Innocens credit omni verbo, etc. Hanc et innocentiam vetuit, et hanc habere docuit astutiam Joannes, cum ait, Charissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt (I Joan. IV).-- Sapiens timet, et declinat malum, etc. Sicut stulti est (0982B)de sua alacritate confidere, torrentem rapidum vel voraginem latiorem saltu velle transire, sapientis autem ad planum vel pontem divertere, ita qui peccata quantum valet declinat, timens ne involvatur malis, sapiens est. Stultus autem est ille qui contemptim peccat, blandiens sibi, quia aut posteriori tempore poenitentiam agat commissorum, aut, si repente moriatur, fortiter poenas inferni sufferat.-- Impatiens operabitur stultitiam, etc. Reprehensibilis quidem est homo impatiens, sed multo pejor et odiosior Deo est versutus, tametsi apud homines melior aestimetur. Ille enim palam omnibus suam ostendit stultitiam, iste autem cum sit corde perversus, saepe simplicitatem simulat et justitiam, atque apud humanum judicium sanctum se dici delectat, cum sit (0982C)divino examine inter reprobos aestimatus.-- Jacebunt mali ante bonos, etc. In novissimo judicio, coronatis justis, damnabuntur reprobi, qui eos in praesenti premebant. Quod enim ait, Ante, id est ante bonos, et ante portas justorum, non ad vicinitatem loci, sed ad visionem pertinet bonorum, quia malorum tormenta semper aspiciunt, ut majores ereptori suo gratias sine fine referant. Unde de illis Isaias, Et egredientur, et videbunt, inquit, cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni (Isai. LXVI). Quod autem ait, Egredientur, non pedum processum, sed oculorum signat intuitum, quem intus in regno (0982D)positi ad videnda pravorum supplicia, foras quando volunt emittunt.-- Corona sapientum, divitiae, etc. Sapientes non terreni aliquid emolumenti pro divitiis habent, sed coronam solummodo, quam pro virtutibus in futuro percipiant. At stultorum fatuitas maxima haec est, quia improvidi aeternorum, de praesentibus tantummodo commodis gaudent. Imprudentia enim quasi improvidentia dicitur.-- Liberat animas testis fidelis, etc. Liberat animas Christus, qui est testis fidelis, ut in Apocalypsi legimus; et, sicut Apostolus ait, testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem (I Tim. VI). Profert mendacia diabolus, qui recte versipellis appellatur, quia mala quae suggerit facienda, bona esse pronuntiat, et gaudia promittit aeterna eis quos ad inferni tormenta (0983A)praeparat. Item liberat animas catholicus doctor, qui testimonia Scripturarum fideliter, id est, recte praedicat, et profert mendacia haereticus, vel, sicut alia editio manifeste transtulit: Incendit autem mendacio dolosus; subauditur animas eorum quos suo errore decepit.--In timore Domini fiducia fortitudinis, etc. Timor Domini fiduciam fortitudinis praestat, quia nimirum mens nostra tanto valentius terrores rerum temporalium despicit, quanto se auctori earum veracius per fortitudinem subdidit. Filii autem timoris Domini dicuntur, qui divino timore reguntur, sicut filii virtutis, et filii resurrectionis, qui virtutibus student, vel qui ad gaudia resurrectionis pertinent, quibus erit spes, juxta illud Psalmistae, Qui timent Dominum, sperent in Domino (0983B)(Psal. CXIII). De qua spe consequenter adjungit:-- Timor Domini, fons vitae, etc. Haec est ergo spes eorum qui timent Dominum, ut declinantes a ruina mortis, pervenire mereantur ad eum qui dicit, Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV). Dum est autem supra, Lex sapientis, fons vitae, ut declinet a ruina mortis, et nunc dicitur, Timor Domini fons vitae, ut declinet a ruina mortis. Ex quo patet quia nulla prior est lex sapientis, qua mortem vitare, et vitam acquirere debeat aeternam, quam habere timorem Domini. Unde et alibi dictum est, Initium sapientiae timor Domini. In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. Ubi multitudo servientium Deo, ibi specialiter (0983C)Christi gloria. Ubi soli catechumeni, vel competentes, vel recens nati infantes sub regno adhuc tenentur diaboli, et ipsi tempore congruo festinantes in Christo renasci, ibi manifesta ignominia principis mundi. Vel certe in conventiculis haereticorum, quae semper sunt pauciora ecclesiis catholicorum, ignominia patet eorum qui haec ab ecclesiastica unitate segregarunt.-- Vita carnium, sanitas cordis, etc. Per carnem, infirma quaedam ac tenera; per ossa, fortia acta signantur. Bene ergo dicitur, Vita carnium, sanitas cordis, quia si mentis innocentia custoditur, et si qua foris infirma sunt, quandoque roborantur. Et recte subditur, Putredo ossium, invidia, quia per livoris vitium ante Dei oculos pereunt ea quae humanis oculis fortia videntur. Ossa quippe per (0983D)invidiam putrescere est, quaedam etiam robusta deperire.-- Acceptus est regni minister intelligens. Ille videlicet cui dicitur, Quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV).-- Iracundiam ejus inutilis sustinebit. Ille utique de quo idem ait: Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores (Ibid.)

CAPUT XV. Responsio mollis frangit iram, etc. Qui verba increpationis humiliter recipit, jam propinquat veniae reatus quem gessit; at qui superbus arguenti resultat, majorem contra se iram districti judicis provocat. -- Lingua sapientium ornat scientiam, etc. Lingua catholicorum Patrum ornat scientiam divinorum eloquiorum, latius exponendo quae Scriptura canonica, (0984A)aut obscura posuit, aut historica tantum ratione scripta reliquit.-- Et os haereticorum ebullit stultitiam. Dicta sacrae Scripturae perverse intelligendo, suosque sensus ejus auctoritati praeponendo. Potest et de paganorum philosophis intelligi quod ait, Os fatuorum ebullit stultitiam; quales fuerunt Porphyrius et Julianus, qui contra Ecclesiae doctores stultitiae suae fluenta fundebant.-- Lingua placabilis lignum vitae, etc. Lingua catholici doctoris ad fructum vitae ducit sempiternum; quae autem modum ecclesiasticae normae ignorat, et suum spiritum, et eorum qui se audiunt, male loquendo conteret.-- Domus justi plurima fortitudo, etc. Domus Christi, id est, Ecclesia plurimam habet fortitudinem; ita ut pluvia, ventis, fluminibus tentationum frequentiorum nequaquam (0984B)possit dirui. Et in operibus diaboli conturbatio fervet assidua, quia eamdem Christi domum per falsos fratres vel apertos adversarios dejicere tentat.-- Labia sapientium disseminabunt scientiam, etc. Labia catholicorum disseminabunt praedicando scientiam rectae fidei, cor haereticorum dissimile erit, quia perfidiam pro scientia concipit ut doceat. Potest ita intelligi, quia cor cultorum sibimetipsi dissimile erit, dum mutabilitate se diversarum cogitationum varium exhibet, et nunquam idem quod fuerat manet. Cui contra de Anna, cum Domino intenta mente supplicaret, dicitur: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati (I Reg. I, 18).-- Victimae impiorum, abominabiles Domino, etc. Orationes, opera et sacrificia haereticorum abominatur (0984C)Dominus, et vota eorum accepta habet, qui fidem catholicam justis operibus affirmant.-- Doctrina mala deserenti viam vitae, etc. Mala est doctrina eorum, qui viam deserunt veritatis; de quibus Dominus dicit, Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V). Sed tales adhuc si correpti poenituerint, patet reditus ad veniam; sin autem nec correptionibus ecclesiasticis annuerint, jam certus eis restat interitus.-- Omnes dies pauperis mali, etc. Omne tempus populi Dei quandiu in praesenti pauper est, afflictionibus abundat et aerumnis, quia necdum ad divitias supernae bonitatis et perpetuae mansionis pervenit. Unde monet Apostolus, (0984D)dicens: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V). At vero reprobi, qui metu carentes divino, securi mundo utuntur, quasi jugibus stulti reficiuntur epulis. Unde recte subjungit:-- Melius est parum cum timore Domini, etc. Quale est in psalmo: Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas (Psal. XXXVI). Melius ergo est, ut servato timore Dei egeas opibus, vel etiam victu quotidiano, quam ut desiderio plura acquirendi, Dei timorem deseras.-- Melius est vocari ad olera cum charitate, etc. Omnis qui bonorum operum exempla proximis, quae imitentur, ostendit, quasi ad epulas, quibus reficiantur, convivas vocat. Melius est autem vocari ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio, quia nimirum multo est utilius (0985A)simplicis vitae innocentiam cum charitate servare, quam majoribus virtutum miraculis foras effulgere et interiora mentis ab odiorum sorde non expurgare. Unde quibusdam in fide dicentibus, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? et in nomine tuo daemonia ejecimus? et in nomine tuo virtutes multas fecimus? dicet ipse Dominus, Quia nunquam novi vos, discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII) .-- Iter pigrorum quasi sepes spinarum. Pigros dicit eos quos piget operari justitiam, qui cum viam Dei appetunt, eos velut spinae obsistentium sepium, sic formidinum suarum oppositae suspiciones pungunt; quod quia electos praepedire non solet, adjunxit,-- Via justorum absque offendiculo. Justi quippe in conversatione sua, quodlibet eis adversitatis (0985B)obviaverit, non impingunt, quia temporalis adversitatis obstacula aeternae spei et internae contemplationis saltu transcendunt.-- Laetatur homo in sententia oris sui, etc. Humanum quidem est de sua sententia quasi prudenter prolata quemque laetari; sed verus sapiens non solum res quas loquatur, verum etiam opportunitatem loci vel temporis vel personae, cui loquatur, diligenter inquirit.-- Semita vitae super eruditum, etc. Eruditum dicit non solum scientia, sed et operatione perfectum. Huic etenim jure semitae vitae desuper apertae sunt; huic coeli janua patet. Infernus autem novissimus, de quo liberatur, ultima est poena damnationis. Nam primus est infernus, caecitas animae peccantis, et verae lucis scientia carentis, de quo dicitur in psalmis, (0985C)Et descendant in infernum viventes (Psal. LIV), id est, scientes labantur in peccatum.-- Domum su perborum demolitur Dominus, etc. Conventicula haereticorum caeterorumque Ecclesiae persecutorum demolitur Dominus, et firmos facit in orbem universum terminos ejusdem Ecclesiae, sponsae videlicet suae, pro cujus vita mori dignatus est.-- Abominatio Domini, cogitationes malae, etc. Abominatur Dominus cogitationes haereticorum, imo omnes pietati contrarias, et purus sermo rectae fidei firmabitur ab eo, quando in judicio non solum pro factis, sed et verbis omnibus, digna praemia reddet. Abominatus est cogitationes malas eorum, qui dicebant, Quis est hic, qui etiam peccata dimittit (Marc. II)? Et purum sermonem ejus, qui dixit, Tu es Christus filius Dei vivi; pulcherrimum (0985D)esse firmavit, cui respondit, Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17). Lux oculorum laetificat animam, etc. Jure mentem delectat humanam, cum se lucem coelestium arcanorum, Domino revelante, percepisse cognoscit. Quod alia translatio manifestius dicit, Videns bona oculus oblectat cor, bona utique Domini in terra viventium. Quae quicunque mentis oculo contemplatur, merito in corde oblectatur, tametsi extrinsecus tristis incedere inimico affligente videtur. Fama quoque illa felicissima, qua nostros non solum actus et sermones, sed et cogitatus angelis deferentibus in coelo patere cognovimus; pinguitudinem dilectionis et fidei nostris virtutibus, ne deficiendo arescant, (0986A)exhibet. Quanto enim certius tenemus occulta nostri cordis, simul et opera divinis patere conspectibus, tanto magis fortitudinem nostrae bonae actionis, oleo charitatis ejus, ne lassescat, impinguare debemus.-- Auris quae audit increpationes vitae, etc. Discipulus qui increpationibus docentium obedienter annuit, plerumque proficiendo ad cathedram usque decoris ascendit. Denique Paulus, qui increpationi sui Conditoris sese humiliter substravit, ad sedem postmodum apostolicae dignitatis sublimiter pervenit.

CAPUT XVI. Hominis est animam praeparare, etc. Certum est quia neque animum praeparare, neque gubernare linguam, neque aliquid facere boni, absque divina gratia valemus; quia sine me, inquit, nihil potestis (0986B)facere (Joan. XV, 5). Quomodo ergo hominis est animum praeparare, et Dei gubernare linguam, nisi quia hoc proprie in tempore persecutionis significat? de quo Dominus ait: Cum autem tradent vos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini (Matth. X, 19).-- Omnes viae hominis patent oculis ejus, etc. Ita vias, id est, actiones omnium, et bonorum videlicet et malorum, Dominus videt, ut spiritus etiam singulorum, quid in occulto cogitent, certa lance discernat. Unde recte subjungitur:-- Revela Domino opera tua, etc. Domino quippe opera nostra revelamus, quando eum, quem nihil latere novimus, in cunctis quae agimus, in memoriam reducimus, atque illius in omnibus flagitamus auxilium. Et cum hoc devoti (0986C)agamus, fit ut non opera eadem tantummodo, sed etiam internae nostrae cogitationes illo dirigente procedant.-- Universa propter semetipsum operatus est Dominus, etc. Nulla fuit Domino causa creaturam invisibilem vel visibilem faciendi, nisi voluntas sua, ut suam videlicet bonitatem rationali creaturae, quam perpetuo beatam faceret, ostenderet: eum quoque, qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est, diabolum cum suis sequacibus justa severitate damnavit.-- Abominatio Domini est omnis arrogans, etc. Quicunque sibi tribuit bonum quod facit, etiamsi nihil mali videtur manibus operari, jam cordis innocentiam perdidit, in quo se largitori donorum praetulit. Et ideo talem Conditor suus (0986D)abominatur, ut reum, quem beneficiis suis esse contemplatur ingratum.-- Cum placuerint Domino viae hominis, etc. Tanta est sanctitas divinae religionis, ut eam plerumque etiam, qui foris sunt, venerationi habeant. Et quos perfecte Deo servire perspexerint, cum his pacem habere, quamvis religione discrepantes, incipiant. Denique quia placuerunt Domino viae Danielis et trium puerorum, inimicos quoque eorum, qui eos in ignem vel ad bestias miserunt, convertit ad pacem. Quia placuerunt Domino viae sanctorum praedicatorum, multos eorum persecutores non ad pacem tantummodo, sed ad eamdem etiam fidei et religionis unitatem convertit.-- Melius est parum cum justitia, etc. Et Dominus, Beati, inquit, pauperes, quia vestrum est regnum Dei (Matth. V). Et iterum, Vae vobis divitibus, (0987A)qui habetis consolationem vestram (Luc. VI). Potest et sic accipi, quia melius est in simplici conversatione Deo devote servire, quam multis abundantem virtutibus, verbi gratia, eleemosynis, orationibus, jejuniis, doctrina, castitate, proximorum facta despicere, et de sua quasi singulari sublimitate gloriari.-- Divinatio in labiis regis, etc. Illum significat regem, de quo dictum est, Deus, judicium tuum regida (Psal. XVII). Quis est enim regum temporalium, qui nunquam erret in judicio? In cujus labiis est divinatio, quia non suorum solummodo sermones et facta dirigit, sed et gentilium vates, qui vulgo divini appellantur, quid sciscitantibus respondeant, illo intus judicante disponitur; testante Michea propheta, qui ad deceptionem Achab regis impiissimi, testatur missum a superni judicis (0987B)solio spiritum, qui prophetarum ejus ora impleret, atque ad suadendum ea quibus rex nefandus periret, armaret. Neque enim in hoc judicio erravit os Regis aeterni, sed quod rex impius audire peccatis praecedentibus meruit, ipse hoc prophetas erraticos ei loqui permisit. Sed et Jezechiel peccanti ac perituro Ammonitarum populo dicit, Cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia (Ezech. XXI, 29). Non est daemonum divinatio, sed Dei judicium; qui perfectae malitiae dedit finem. Hunc versiculum alia translatio sic habet apertius de Domino, Nihil falsum exiet de ore ejus; quia nimirum ipse nec ullo mentiente falli, nec potest aliquando mentiri.-- Pondus et statera judicia Domini sunt, etc. Lapides saeculi, justos et fide fortes appellat, quales esse desiderabat apostolus (0987C)Petrus eos quos admonebat, Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales. Nullus igitur ab initio saeculi sua virtute electus, et coelesti aedificio aptus est; sed ejus potius opere, qui omnia in pondere et mensura et numero constituens, unicuique sicut voluit, mensuram fidei et gratiarum distribuit.-- Voluntas regum, labia justa. Reges dicit sanctos qui vitiis principaliter imperare, et virtutibus animae quasi obsequentium comitum cuneis stipari consuerunt. De qualibus Dominus, Multi, inquit, prophetae et reges cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt (Matth. XIII). Alioquin reges terreni multum saepe labia justa detestantur, ut Herodes Joannis, ob quod eum capite punivit.-- Qui recta loquitur, dirigetur. Ut videlicet rectis operum gressibus ad (0987D)vitam pertingat aeternam. At contra vir linguosus non dirigetur super terram. Nec repugnat huic sententiae quod de Antiocho dicitur, Et dolus in manu ejus dirigetur. Non enim illum hominem dirigendum Scriptura dixit, quem perversum et pessimum futurum esse praevidit; sed dolus, inquit, in manu ejus dirigetur, quia scilicet fraudes et scelera quae disposuit, ad effectum quem proposuit, nullo retardante, perduxit; quibus tamen peractis, ipse in aeternum, ut meruerat, periit.-- Indignatio regis, nuntii mortis. Nuntii mortis sunt angeli Satanae, id est, haeretici, et vani philosophi; imo omnes qui ea verba nuntiant proximis, unde a morte rapiantur aeterna. Qui quo amplius auctori mortis serviunt, eo gravius vitae (0988A)largitorem offendunt; nec tamen talibus iter poenitentiae praecluditur. Nam subditur,-- Et vir sapiens placabit eum. Potest enim resipiscendo Deum placare, quem contigit eum stulte loquendo offendisse.-- In hilaritate vultus, regis vita. Quicunque hilarem Christi vultum videre merentur, his in aeternum cum illo vivere dabitur. Alioquin in die judicii, sicut scriptum est, Videbit omnis caro salutare Dei. Sed hunc reprobi tunc iratum, justi videbunt placidum.-- Et clementia est quasi imber serotinus. Serotinus imber in Judaea jam maturis messibus usque hodie venire consuevit; ubi Dominus et matutinam pluviam promittit, dicens per prophetam, Dabo vobis pluviam matutinam et serotinam terrae (Isai. XXX). Pluvia ergo matutina est, sive temporanea, ut alibi nominatur, (0988B)quando prima credendi in Christum semina suscipimus; pluvia vero serotina, quando maturis virtutum frugibus ablati de hac vita, in Dominico horreo recondimur. Et recte clementia regis imbri serotino comparatur, quia quod fructum vitae bene agentes percipimus, non hoc nostri libertas arbitrii, sed superni facit irrigatio doni.-- Eruditus in verbo reperiet bona, etc. Non solum is qui ad praedicandum verbum Domini eruditus est, bona apud illum reperiet, sed et ille qui in Domino spem ponere didicit, etiam si ad praedicandum aliis idoneus non est, ejusdem Dei beatitudinis particeps existit.-- Qui sapiens corde est, etc. Qui sapientiam catholicae fidei, quam didicit, illibatam suo in corde custodit, merito prudentis nomen accipit; at qui eamdem sapientiam (0988C)etiam docte praedicare, et contra haereticos defendere novit, majora laboris amplioris praemia percipiet.-- Fons vitae, eruditio possidentis, etc. Cum diceret, possidentis, non addit, quid possidentis. Quid autem putamus cum voluisse intelligi, nisi forte ipsam eruditionem? ut sit plena sententia: Fons vitae eruditio possidentis ipsam eruditionem suam; quod est aperte dicere quia ille praedicator vere suis auditoribus vitae vias aperit, qui exercet ipse quae praedicat; qui amorem verbi, quo alios erudit, fixo in corde possidet, nec tantum memoria retentum, quasi collectum gremio semen jactat in terram. Idcirco autem doctrina stultorum fatuitas est, quia etsi qua bona dicere usu eruditionis didicerint, eadem tamen, quae dicunt, bona ipsi fatuo (0988D)corde contemnunt.-- Favus mellis, verba composita, etc. Multi per eloquentiam possunt amantibus et faventibus suaviter pronuntiare bona, quae tamen ipsi non amant, nec facere curant. Ea autem solum verba ad sanitatem ossium tuorum, hoc est, ad virtutum tuarum spiritualia crementa proficiunt, quae ex interna animae tuae dulcedine procedunt.-- Anima laborantis laborat sibi, etc. Constat, juxta litteram, quia expulsus de paradiso homo quotidianum laborem, ne deficiat, exercet. Compulit enim os suum, quando cum serpente locutus est, quando vetitum tetigit, ut exsilium longum cum labore sufferat, et in sudore vultus sui pane vescatur. Sed et doctorem os suum, ut laboret, compellit, quia necesse habet (0989A)agere bona, quae dicit.-- Vir impius fodit malum, etc. Et propheta ait, Ut iniqua ag rent, laboraverunt (Jerem. IX). Potest et de haeretico specialiter intelligi, qui pulcherrimos ac florentissimos divinorum eloquiorum campos noxio linguae suae vomere rumpit, ut de internis eorum sinibus sensus impios, qui ibi non sunt, eruat. In cujus labiis ignis ardescit, quo se suosque auditores in perpetuum perdat. Unde et Jacobus, Lingua, inquit, constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus; et inflammat rotam nativitatis nostrae, inflammata a gehenna.--Vir iniquus lactat amicum suum, etc. Potest et de haeretico et de omni factore malorum accipi. Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Jac. I).-- Qui attonitis oculis cogitat (0989B)prava, etc. Gravius est perficere malum, quam facere. Non solus autem ille perficit malum, qui per membra sui corporis perversum quid operatur et noxium, verum etiam ille qui fixa intentione malum patrare disponit. Solent enim superbi indignantes labia mordere, solent attonitos habere oculos, et praesentia non videre, qui aliquandiu taciti sedula mente pertractant. Unde datur conjici quia attonitis oculis prava cogitare dicat eum qui sic mala quae faciat inquirit, ut quae se in futurum retributio malorum operum sequatur, non videat.-- Melior est patiens viro forti, etc. Minor est victoria urbes expugnare, quia extra sunt quae vincuntur; majus autem est quod per patientiam vincitur, quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subjicit, quando (0989C)eum patientia in humilitate tolerantiae sternit.-- Sortes mittuntur in sinum, etc. Sicut sortes palam in sinum mittuntur, et clausae in sinum continentur, divini autem est judicis, cujus sors elatat, palmam teneat; sic hominum facta in praesenti quidem vita patent alterutrum, sed quaeque cujus sunt meriti, patescunt in futuro, prolato videlicet tunc ac manifestato judicio singulorum, quasi de sinu examinis divini.

CAPUT XVII. Melior est buccella sicca cum gaudio, etc. Melius est parva bona cum charitate facere sine scientia praedicandi, hoc est enim siccam esse buccellam, quam magnis effulgere virtutibus cum admistione discordiae.-- Corona senum, filii filiorum, etc. (0989D)Senes dicit patriarchas et prophetas, qui a filiis filiorum, hoc est a successoribus apostolorum, digna laude celebrantur; et gloria est praedicatorum Novi Testamenti, quod filii veterum patrum esse meruerunt.-- Gemma gratissima exspectatio praestolantis, etc. Qui praemia futura fideliter exspectat, quasi gemmae splendidissimae possessione laetatur. Nam et in Evangelio, negotiator sapiens pro acquisitione pretiosae margaritae, id est, desiderii coelestis, omnia, quae habuit, vendidit. Talis negotiator, sive adversa seu prospera contigerint, a sua intentione non flectitur; prudenter intelligens quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28).-- Semper jurgia quaerit malus, etc. Angelus crudelis (0990A)immundus est spiritus, qui a Domino contra peccantes mittitur, ut eos in praesenti affligat; ut Aegyptios, quibus immisit iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos, vel etiam post mortem ad interitum rapiat aeternum. At contra immittet angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos.-- Expedit ursae magis occurrere raptis fetibus, etc. Facilius erat doctoribus sanctis furori gentilitatis occurrere, raptis a se populis aliquibus, atque a bestiali ejus saevitia ad fidei pietatem praedicando conversis, quam haeretico cuilibet confidenti in sui perfidia dogmatis; quia nimirum illud contra exteros, hoc contra sua viscera certamen agebant. Potest ursae nomine, ipsa hostis antiqui malitia intelligi, cui fetus rapimus, (0990B)cum eos, qui erant filii diaboli, catechizando et baptizando filiorum Dei societati adjungimus. Et hoc plerumque multo leviore labore perficitur, quam si haereticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prava agentem ad bonae operationis statum reducere coneris.-- Qui dimittit aquas, etc. Aquam dimittere, est linguam in fluxa eloquia relaxare. Quod contra in bonam partem dicitur, Aqua profunda, verba ex ore viri. Qui ergo dimittit aquas, caput est jurgiorum, quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat. Unde e diverso scriptum est, Qui imponit stulto silentium, iras mitigat.--Quid prodest habere divitias stulto, etc.? Quid prodest populo Judaeorum in fideli habere divitias Scripturarum, cum in his Christum intelligere non possit? (0990C)Quid haeretico eisdem abundare divitiis, cum unitatem fidei in eis discere nequeat? Quid malo et catholico expedit divitias habere verae fidei, cum sapientiam piae actionis habere neglexerit?-- Omni tempore diligit qui amicus est, etc. Qui Dominum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem, neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.-- Homo stultus plaudet manibus, etc. Stultus est qui, cum animam fratris suscipit regendam, de suis gloriatur actibus, et non potius ei humili compassione quidquid possit, auxilii salutaris impendit.-- Animus gaudens aetatem floridam facit, etc. Qui interna Spiritus sancti consolatione laetatur, etiam bonae actionis flore decoratur, et fructus praemiorum praestolatur coelestium. Qui vero (0990D)tristitia saeculi, quae mortem operatur, angitur, pinguedinem divinae charitatis in robore virtutum quasi exercere videtur, habere nullatenus valet, sed quasi exsiccatis ossibus marcescit, quia in bonis actibus, quae facit, gratiam dilectionis amisit.-- In facie prudentis lucet sapientia, etc. In facie quidem Domini Salvatoris lucebat sapientia divinitatis, quam in carne apparens, virtutum et doctrinae testimonio demonstrabat; verum oculi Judaeorum non credentium, terrenis potius desideriis perficiendis, quam salutaribus ejus monitis intendebant. Sed et generaliter saepe prudentes gravitatem sui sensus in ipso etiam frontispicio praemonstrant; nec tamen stulti ad hanc admirandam sectandamque oculos mentis (0991A)attollunt, sed contra qualiter ad finem voluptatum carnalium pertingant, tota intentione perquirunt.-- Non est bonum damnum inferre justo, etc. Et de ipso principe ac judice saeculorum, qui pro nostra salute percuti voluit, accipi potest, et de omnibus generaliter Ecclesiae rectoribus, qui vel facultatibus nudati ab impiis, vel ipsa sunt morte consumpti.

CAPUT XVIII. Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit, etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus de luce desperat, jam ex desperatione, passim sibi peccandi frena relaxat. Sed talis opprobrium futurae damnationis nulla ratione evadit, quem ab usu suae iniquitatis nulla divini timoris memoria cohibuit.-- Aqua profunda, verba ex ore viri, etc. Verba sapientium (0991B)aquae comparantur, quia et lavant mentes audientium et rigant, ne vel peccatorum sorde deformes remaneant, vel doctrinae coelestis inopia tabescant, et quasi nociva ariditate deficiant. Et quia in eisdem doctorum verbis fidelium quaedam mystica latent et occulta, quae solertiori comprehendantur industria, quaedam vero aperta, et cunctis audientibus facilia ad intelligendum profluunt; recte haec et aquam profundam et torrentem dicit redundantem. Potest autem et ita distingui, ut quia Veteris Testamenti Scriptura typice prolata est, dicatur de ea, Aqua profunda, verba ex ore viri, quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, adjungatur de illis, Et torrens redundans, fons sapientiae.--Qui mollis et dissolutus (0991C)est in opere suo, etc. Quia qui coepta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur.-- Substantia divitis urbs roboris ejus, etc. Non terrena substantia semper defendere potest, imo plerique propter divitias sunt capti vel occisi. Unde et Ecclesiastes ait, Divitiae conservatae in malum domini sui; pereunt enim in afflictione pessima. Melius ergo intelligitur substantiam laudare virtutum, quibus quicunque abundat, quasi muro inexpugnabili cunctas hostium arcet insidias.-- Qui prius respondit quam audiat, etc. Qui prius doctor esse desiderat, quam discat, stultitiae noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta priusquam plene causam utriusque partis dignoscat, inordinate festinat, et ille se confusione dignum demonstrat.-- Spiritus (0991D)viri sustentat imbecillitatem suam. Et ipse vir ait, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI). Potest et de quolibet viro sancto intelligi, qui carnis imbecillitatem, ne in tentationibus cedat, mentis fortitudine sustentat.-- Spiritum vero ad irascendum facilem, etc. Qui ad irascendum facilis est, nec se ipse potest sustinere, ita ut iratus saepe ea dicat, quae postmodum placidus, quia dixerit, poeniteat, et plerumque an dixerit ignoret. Cujus tamen vesania nonnunquam per sapientium modestiam facillime suffertur, atque extemplo sopitur.-- Donum hominis dilatat viam ejus, etc. Donum charitatis, sive aliarum virtutum, quas a Domino fideles accipiunt, dilatat viam actionis eorum, quia (0992A)quo magis gratia Spiritus intus replentur, eo latius foris bonorum operum gressus multiplicant, atque inter magnos Ecclesiae rectores in futuro culmen sortiuntur honoris. Aliter, donum spirituale Salvatoris, quod mundo attulit, dilatavit viam ejus, quod ad plurimas orbis nationes per fidei et dilectionis suae praesentiam veniret; nec solum populos, sed ipsos etiam rerum dominos, concupiscentiis renuntiare ac sibi libenter obtemperare faceret.-- Justus prior accusator est sui, etc. Omnis qui vere justus est, ubi peccantium errata conspicit, primo ad seipsum oculum considerationis inflectit, dumque suam fragilitatem sollicitus accusaverit, sic demum ad corripiendos alios linguam benignus exserit. Sed ille qui suis fidelibus dicere dignatus est, Vos autem dixi (0992B)amicos, quia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV); venit in cor ejus per praesentiam divinae contemplationis, eo quam hoc sit mundum a sorde iniquitatis agnoscit, ejusque humilitatem digna mercede remunerat.-- Frater qui adjuvatur a fratre, etc. Cum populus uterque, Judaeorum scilicet et gentium, fraterna sibi in Christo charitate consentit, unam jam catholicae Ecclesiae civitatem construit. Et sicut vectes urbium portas muniunt, ita dogmata utriusque Testamenti ecclesias per orbem, quae unam catholicam faciunt, ab infidelium incursione defendunt.-- Cum obsecrationibus loquetur pauper, etc. Humiles spiritu humiliter Dominum adorant, ut evangelicus ille publicanus; superbi sua merita jactant, ut Pharisaeus.-- Vir amabilis ad societatem, (0992C)etc. Credens ex gentibus populus magis amatus est a Domino, quam Judaicus sine fide perdurans, in quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis ex Judae natis intelligi, quia magis amaverint credentes ex gentibus, quam suae gentis incredulos.

CAPUT XIX. Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua, etc. Melior est simplex auditor verbi Dei, si ea quae intelligere in Scripturis potuit, operando perficit; quam eruditus quisque, si in illis quae acute intellexit, ad haeresim praedicandam labia retorquet.-- Ubi non est scientia animae, non bonum, etc. Animae quidem humanae scientia vitae coelestis est necessaria, quia nimirum sine hac beata in perpetuum (0992D)esse non potest. At tamen qui effrenatis sensibus mentis plus appetit sapere quam decet, plerumque offensionem haereticae stultitiae temerariis tractibus incurrit, quod in primis humani generis parentibus mystice signatum est, qui dum appetitu scientiae majoris vetitum contingere properabant, a statu beatitudinis, in qua conditi sunt, deviantes, in poenam miseriae et mortalitatis inciderunt.-- Stultitia hominis supplantat gressus ejus, etc. Stultorum moris est ut, cum peccando viam veritatis deserunt, non se errasse fateantur, sed ad culpam Conditoris sui reatus originem referant, quasi ipse occasionem peccandi tribuerit, qui vel fragilem fecerit hominem, vel ad tentationem ejus hostem versutum ad (0993A)miserit. Unde et primus nostri generis parens, post praevaricationis excessum, increpatus a Domino, ad defensionem mox excusandi refugit, dicens: Mulier quam dedisti sociam mihi dedit de ligno, et comedi (Gen. III). Et ipsa mulier: Serpens, inquit, decepit me (Ibid.). Amabo namque in Creatorem, quod peccaverant, retorquebant: ille, quod mulierem per quam periret a Domino sociam accepisset; illa, quod Dominus serpentem qui se deciperet in paradiso constituisset. Quo contra Sapiens Dominum precatur ut non declinet cor suum in verbum malum, ad excusandas excusationes in peccatis. Sed et ille, suos supplantans gressus contra Deum, fervet animo, qui divina imperia per suam inertiam contemnens, insuper ipsum Deum, quasi importabilia hominibus (0993B)onera imposuisset, mente reprehendit insana.-- Divitiae addunt amicos plurimos, etc. Divitiae regni coelestis, quae per sanctos doctores fidelibus tribuendae praedicantur, multos amicos, et iisdem praedicatoribus, et earum largitori Domino asciscunt. A philosophis autem caeterisque gentium magistris, quia nil certae beatitudinis in futurum sciunt promittere, et hi quos habuere, separantur, videlicet conversi ad fidem, spemque Dominicae promissionis certissimam.-- Qui tantum verba sectatur, nihil habebit, etc. Et Apostolus ait: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II).-- Testis falsus non erit impunitus, etc. Redarguerat eum, qui verba tantum scientiae absque operationis efficacia sectabatur; (0993C)redarguit nunc illum, qui ipsa verba divinae auctoritatis male interpretando corrumpit. Quod autem multa saepius iterantur, firmitatis indicium est, ut Joseph somnum regis interpretans ait: Eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur (Gen. . . .).-- Non decent stultum deliciae, etc. Non decent haereticum deliciae Scripturarum, quia his bene uti non novit; neque illum qui servus adhuc peccati esse probatur, praeferri justis in regimine Ecclesiae.-- Doctrina viri per patientiam noscitur. Doctrina ecclesiastica per patientiam doctorum, quam sit perfecta, monstratur, quia dum magis afflictionibus ac morti corpus subdere, quam a docendi officio cessare voluerunt, ostendebant utique quantum esset salutaris, quam tanta instantia defensare curarunt. Aliter, Doctrina viri (0993D)per patientiam noscitur, quia tanto quisque minor ostenditur doctus, quanto convincitur minus patiens. Neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo nescit aequanimiter aliena mala tolerare. Recte autem subditur:-- Et gloria ejus est iniqua praetergredi. Quia nimirum perfecti doctoris est sic aliorum improbitatem patienter sufferre, ut suam quoque fragilitatem noverit ab iniqua actione solerter observare. Neque enim aut munditia propriae conversationis sine tolerantia sufficit externae conturbationis, aut si is qui fortiter adversa foris sustinet, intus adhuc enerviter iniquis moribus favet.-- Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, etc. De Deo rege dicit, qui et in judicio hilaris ac blandus justis, (0994A)contra terribilis apparebit injustis.-- Dolor patris filius stultus. Deus qui in sua natura impassibilis semper est, et placidus, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, hosti potius maligno, quam sibi servire considerat. Unde et Moyses de illo, Poenituit, inquit, eum, quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae (Gen. . . . .).-- Et tecta jugiter perstillantia, mulier litigiosa. Sicut tecta perstillantia pluviam quidem de coelo suscipiunt, non tamen hanc ad utilitatem aliquam dispertiunt, sed ad molestiam potius inhabitantium derivant; ita nimirum haereticorum Ecclesia, coelestium dona verborum, non ad salutem animarum, sed ad usum suae nequitiae male (0994B)interpretando, et contra catholicos litigando convertit. Tecta enim perstillantia, mundas quidem pluviae guttas accipiunt, sed subjectos in domo sordidos reddunt, et haereticus limpidissima coelestis oraculi verba auditu corporis haurit; at ubi haec corde polluto attigerit, auditoribus suis sorde mista ministrat.-- Pigredo immittit soporem. Piger appellatur, qui recte sentiendo quasi vigilat, quamvis nihil operando torpescit. Sed pigredo immittit soporem, quia paulisper etiam recte sentiendo vigilantia amittitur, dum a bene operandi studio cessatur. Recte autem subditur: Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit. Et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimae (0994C)fame sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo se esuriens per voluptatum desideria spargat.-- Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, etc. Hujus sententiae veritatem probat ipse Dominus, cum eleemosynam facientibus dicturum se esse praedicit: Quandiu fecistis uni de his minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV). Erudi filium tuum, ne desperes; ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. Subjectum tibi quemlibet, si errare conspicis, diligenter castigare curato. Quod si curari renuit, ita erga illum circumspecte et temperanter age, ne quid omnino in tuis verbis vel actibus, unde amplius peccet, inveniat. Cui sensui opitulatur illud quod sequitur:-- Qui patiens est, sustinebit damnum, etc. Si enim duritia contradicentis fratris, quem erudire (0994D)coepisti, provocatus ipse in impatientiae vitium labaris, damnum profecto tuae virtutis incurris. Et cum illi durius forte increpando spem promerendae salutis, agendaeque poenitentiae, quam habuerat, rapueris, rationem pro eo, quod fratrem scandalizasti, districto judici reddes. Patet litterae sensus, quia qui per impatientiam inopiae furto servit aut rapinis, damnum suae animae facit, et cum rem proximi tollit; et si non homini per hoc, certe aeterno judici rationem reddere habet. Unde editio alia ita hunc versum transtulit, Male cogitans homo, multo damno affligetur; et si perniciosus fuerit, et animam suam apponet, quia nimirum, cum pecuniam violentus abstulerit, pro hac animam invitus dabit.-- Homo (0995A)indigens misericors est. Indigentem dicit humilem, qui se perpetuis bonis egere sine cessatione recolit. Talis namque, ut misericordiam consequatur a Domino, nunquam proximo misereri recusat. De quo et subsequenter annectit:-- Et melior est pauper, quam vir mendax. Melior est namque humilis corde, qui nihil suis fidit operibus, quam qui se prae excellentia virtutum, viri nomine dignum ducens fallitur; nescius quod dum gloriam Dei in se transfert, superbiendo perdit bona quae gessit.-- Abscondit piger manum suam sub axilla, etc. Nemo ita piger est, ut ad os manum suam vel comedendo reducere, laborem putet. Sed pigro labor est, manum ad os porrigere, quia desidiosus quisque praedicator, nec hoc vult operari quod dicit. Manum quippe ad os porrigere, (0995B)est voci opere concordare. Testis iniquus deridet judicium, illud videlicet quod dicitur, Non falsum testimonium dices. Vel certe futurum, de quo supra dicitur, Testis falsus non erit impunitus; et qui loquitur mendacium, peribit; et os impiorum devorat iniquitatem. Sicut famelicus refici cibo desiderat, ita impius, ut iniquitatis excusatione satietur, ardenter exquirit.-- Parata sunt derisoribus judicia, etc. Etsi reprobi, ut praedictum est, vel jussionis vel comminationis divinae judicium derident, parata tamen eos exspectant judicia damnationis quae ut mallei ferrum candens, ita eos in fornace gehennae sine fine verberent.

CAPUT XX. Propter frigus piger arare noluit, etc. Qui nunc (0995C)propter desidiam in Dei servitio laborare neglexit, venturo die regni mendicabit, et non dabitur ei, quia quaecunque seminaverit homo, haec et metet. Bene ergo regnum Dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nubila transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt, et fructus laboris in gaudio percipitur.-- Justus qui ambulat in simplicitate sua, etc. Non hoc secundum litteram semper stare potest. Nam et beatus Samuel, vir justus et simplex, dissimiles sui filios dereliquit; et Achaz, rex injustus ac reprobus, beatum post se dereliquit filium Ezechiam. Sed filios justi dicit eos, qui exempla justi sequuntur. Unde et nunc omnes electi propter fidem, filii dicuntur Abrahae, tes e Apostolo, qui ait: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis. Quibus beatitudo (0995D)non hujus saeculi, sed futura promittitur. Unde recte subjungitur:-- Rex qui sedet in solio judicii, etc. Etsi enim in hac vita electi mala patiantur, reproborum, ubi universalis judicii dies apparuerit, omnia mala dissipabuntur; et coronatis cum Domino justis, soli poenas subibunt injusti. Quod etiam nunc per partes agitur, cum quis sanctorum victor exierit de saeculo, sed et ille qui eum tribulabat, persecutor, digna factis perceperit. Potest hic versus et de electis accipi, qui habent aliquando latentia in mente mala, quae ab aliis videri non possunt hominibus, quae tamen ipse Dominus cernit, quando ea occulto respectu gratiae destruit, testante illo qui ait: Conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est (0996A)Petrus verbi Domini, etc. (Luc. XXII).-- Quis potest dicere, Mundum est cor meum, purus sum a peccato? Notandum quod non ait, Quis potest mundum habere cor, et purus esse a peccato? Sed, Quis potest dicere, inquit, Mundum est cor meum, purus sum a peccato? Quia sunt qui, largiente divina gratia, possunt juxta humanum modum, et cordis et operis munditiam habere. Unde est illud Dominicum, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V); et in psalmo: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? innocens manibus et mundo corde (Psal. XXIII). Si enim nemo mundum habet cor, neque ullus est purus a peccato, consequens est profecto ut nullus ascendat in montem Domini, nullus hominum stet in loco sancto ejus. Quia vero (0996B)constat multos ascensuros in montem Domini, staturosque in loco sancto ejus, restat itaque ut sint multi mundo corde, et juxta humanae possibilitatis modum, puri a peccato. Nec tamen se ipse quisquam mundicordem et immunem esse a peccato absque temeritate pronuntiaverit. Stulta est namque propriae laudis jactantia; temerarium, de sua quemque innocentia, vel justitia gloriari. Et quia sunt qui sua laudare quasi fortia, proximorum vero facta velut vilia solent improbare, recte subjungitur:-- Pondus et pondus, mensura et mensura, etc. Diversum namque pondus in domo sua diversam habet mensuram, ut aliter videlicet sibimetipsi, aliter metiatur proximo, qui in suis semper actibus, quae laudari, in aliorum vero, quae vituperari possint, rimatur. (0996C)Et ideo talem juste abominatur Dominus, quia nimirum quantum sibimetipsi absque meritis placet, tantum superno inspectori merito displicet. Verum quia periculosum est cuiquam de aliena conscientia judicare, cujus intentionem scire nequit, dat consilium, quibus indiciis judicium nostri cordis erga proximum dirigere debeamus. Nam sequitur:-- Et studiis suis intelligitur puer, etc. Quemcunque enim virtutibus studere, modestiae, continentiae, auditioni sapientium, et observantiae mandatorum Dei, maximeque humilitati ac simplicitati, hujus munda esse et recta opera intellige. Quem vero his contrarium iter tenere deprehendis, hunc velut immundi ac distorti cordis hominem, aut corrigere et (0996D)castigare, aut si hoc non vales, vitare ac declinare, ne ab eo ipse corrumparis, curato. Nec videri contrarium debet quod hic studiosi pueri munda esse ac recta opera testatur; supra vero ait: Quis potest dicere, Mundum est cor meum, purus sum a peccato? In hoc enim versu, studium recte vivendi suadet; in illo, praesumptionem propriae puritatis dissuadet; in isto munditiam et rectitudinem, qualis in hac vita justorum esse potest, docet habendam; in illo, subtilitatem divini examinis, qua hominum facta et intentiones dijudicat, monet semper ante oculos habendam. Unde et illum locum antiqui interpretes ita transtulerunt: Cum sederit rex justus in solio judicii, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Qui et hunc quem (0997A)exponimus, versiculum manifestius posuere, dicentes: Juvenis qui cum justo est, directa erit via illius. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit. Sicut e contrario, amicus stultorum efficietur similis.--Aurem audientem dicit, auditorem verbi obedientem: oculum videntem, doctorem eruditum. Nemo cum Scripturarum se scientia institutum, et ad dicendum verbum Dei viderit idoneum, despiciat simplicitatem fratris, qui etsi minus doctus ad praedicandum, non tamen minus promptus est ad discendum vel ad implendum bona quae didicit. Sed recolat quia qui sibi majorem scientiae gratiam dedit, ipse fratri, quae habet spiritualia dona, tribuit. Nec sibi propter se solummodo, sed etiam propter fratris commoda, tribuit dona quae voluit; dans unicuique gratiam (0997B)secundum mensuram donationis suae.-- Noli diligere somnum, etc. Noli diligere somnum peccati et inertiae, de quo Apostolus ait, Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII); ne te si nunc bene vigilare non vis, egestas in futuro illa gravissima, ubi nec stillam aquae unam sitiens invenire queas, occupet. Aperi oculos tui cordis ad vigilias sanctas, et saturitatem tibi gaudiorum coelestium bene vivendo conquire.-- Malum est, malum est, dicit omnis emptor, etc. Ergo et is qui aeterna praemia in coelis comparare desiderat malum est quod in praesenti debet sustinere, ut cum recesserit de mundo, tunc glorietur; aperte perspiciens quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (. . . . . . .).--Aurum (0997C)et multitudo gemmarum, etc. Haec est gloriatio sapientis emptoris, qui quandiu emerit, malum esse dicit quod secum agitur: cum autem quis sanctos Dei offenderit sive laeserit, et quasi vile mancipium pro libito suae voluptatis eos tractare non recesserit, laetabitur se sapienter emisse. Sic etiam coelestis regni emptor, ubi hinc recesserit exsultabit, comperiens labia scientiae, id est, doctrinae spiritualis, qua usus est in comparatione coelestium, auro, gemmis, et vasis esse assimilanda pretiosis.-- Suavis est homini panis mendacii, etc. In quocunque membro quis amplius peccaverit, in eo ampliora in ultione patietur tormenta. Unde recte, qui in lingua magis deliquit, in ea plus arsurus esse perhibetur, dum os ejus calculo, qui est lapis ignitus, implendum (0997D)esse refertur. Quod accidisse constat diviti illi qui epulabatur quotidie splendide, cum in inferno ardens refrigerari sibi a Lazaro linguam petebat. Nam qui in verbis supervacuis, in epulando defluxerat, in lingua amplius ardebat.-- Et qui revelat mysteria, etc. Si quis voluerit tuis misceri amicitiis, et videris hunc prioris amici pandentem secreta, hunc velut perfidum cave.-- Haereditas, ad quam festinatur in principio, etc. Qui per avaritiae nequitiam in hac vita multiplicari appetunt, in futuro ab aeterno patrimonio exhaeredes fiunt. Aliter: Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Qui gradum regiminis, priusquam subesse didicerit, praeposterus accipit; in novissimo, mercede benedictionis, quae bonis rectoribus debetur, carebit. Qui ad (0998A)ministerium altaris indoctus et temerarius accesserit, et ipse in die novissima gratiam remunerationis, quae bene ministrantibus repromittitur, perdet. Potest et ita accipi, quia qui in praesenti suas vult vindicare injurias, hic corona patientiae in futuro carebia. Cui sensui potissimum videtur convenire quod sequitur: Ne dicas, Reddam malum, etc. Quod etiam versiculo sequenti astruit, cum dicit:-- Abominatio est apud Deum pondus et pondus, etc. Duplex namque est pondus, et stateram habet in corde suo dolosam, qui dum peccaverit, ipse veniam petit a Domino, et nihilominus peccanti in se homini ac poenitenti quod peccavit, dimittere non vult. Eum, qui Deus est, flectere ad miserandum precibus satagit; cum ipse homo existens, nullis hominum precibus flecti ad (0998B)misericordiam possit, qui jure quasi iniquus ponderator abominabitur a Domino, quia suas injurias graviores quam Domini mensuratur: verbi gratia, nolens indulgere ei qui suam uxorem polluit, et postulans sibi indulgere, cum forte desponsatam Christo virginem maculaverit; vel certe, animam suam Deo in baptismate consecratam aliquam vitiorum sorde fedaverit.-- A Domino diriguntur gressus viri. Quicunque hominum gressus rectum iter incedunt, non fit hoc libertate humani arbitrii, sed gubernatione illius, cui dicit Isaias, Omnia enim opera nostra operatus est in nobis (Isai . . . . .).-- Quis autem hominum intelligere potest viam suam? In hoc, inquit, manifestum claret, quia quidquid boni habet quisque, a seipso non habet; sed gratia Dei, quod (0998C)nec per sui libertatem arbitrii, qualis futurus sit, qualiter vel quandiu victurus intelligere poterit.-- Ruina est hominis devorare sanctos, etc. Cum peccatum sit ulli hominum nocere, quanto magis est cum timuerit? Quomodo quadraginta viri in Actibus Apostolorum devoverint, se non manducaturos, nec bibituros, donec occiderent Paulum; et pagani saepe, ut legimus, diis suis Christianorum sanguinem devoverunt. Hunc versiculum antiqua editio juxta alium sensum posuit, dicens: Muscipula est viro tacito aliquid de suis consecrare; postea autem quam votum fecerit, poenitentiam agit. Et quia utrosque, et eos qui, ut sua vota compleant, sanctos persequuntur, damnatio restat aeterna, recte subditur:-- Dissipat (0998D)impios rex sapiens, etc. Moris autem fuisse antiquorum, ut, adepta de hoste victoria, fornices sibi erigerent, in quibus virtutum suarum laudes describerent, ut in Saulis opere legimus. Dominus ergo rex noster non solum impiorum destruit malitiam, sed et magnam cum electis suis ejusdem triumphi gloriam perpetuo celebrat. Hunc versum alia translatio sic habet: Ventilator impiorum rex sapiens, et immittet illis rotam malorum, id est, poenam nullo fine consummandam. Cui videlicet rotae contraria est corona vitae aeternae, quam repromisit Deus diligentibus se.-- Lucerna Domini spiraculum hominis, etc. Divini afflatus illuminatio, cum in mentem hominis venerit, eam sibimetipsi illuminans ostendit quia, ante Spiritus sancti adventum cogitationes pravas portare (0999A)poterat, et pensare nesciebat.-- Exsultatio juvenum, fortitudo eorum, etc. Canitiem sapientiam dicit. Tunc etenim civitates cujusque bene ordinatae, tunc res sanctae Ecclesiae recte aguntur, cum et fortiores quique viribus, necessariis insistunt operibus: et seniores majore prudentia praediti, de his quae agenda sunt, salubriter consulunt.-- Livor vulneris absterget mala, etc. Cum enim exterius percutimur, ad peccatorum nostrorum memoriam taciti afflictique revocamur. Et per hoc quod foris patimur: magis intus quod fecimus, dolemus; sicque fit ut inter vulnera aperta corporis, magis nos abluat plaga secreta ventris, quia sanat nequitias pravi operis, occultum vulnus doloris. Solet quippe ventris appellatione mens accipi, quia sicut venter consumit escas (0999B)ita mens pertractando excoquit curas

CAPUT XXI. Sicut divisiones aquarum, etc. Quare cor regis, et non potius omnium hominum in manu Dei esse perhibet, cum scriptum sit, Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae (Psal. XCIV), nisi forte regem sanctum quemque appellat, qui vitiorum bella in seipso vincere, virgulta malitiae novit exstirpare? Sicut enim Dominus multifariis aquarum divisionibus terrarum fines late simul et aeris implet, tegit quoque aquis superiora coelorum; ita cor regis quocunque voluerit inclinat, quia sicut divisiones gratiarum juxta suam voluntatem, et angelis et hominibus tribuit, ita etiam corda sanctorum quibuscunque voluerit, digna donationibus reddit. Neque ullum habet (0999C)Pelagianista locum, quo absque Dei gratia quis salvus fieri possit.-- Perversa via viri aliena est, etc. Juste coram Domino vivere proprium est humanae conditionis. Unde alibi dicit, Deum time, et mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo (Eccli. XII). At qui perverse vivit, alienam profecto a natura humana viam incedit. Perversa ergo actio aliena est, et contra naturam. Qui autem mundus est in opere, hic recte, quod per naturam originaliter sumpsit, exsequitur.-- Melius est sedere in angulo domatis, etc. Adeo verum est, melius esse ut sedeas in angulo domatis, id est, in secreta altitudine vitae continentioris, quam cum muliere mala in domo, quae sit tibi communis cum illa, ut etiamsi optima tibi mulier ducenda offeratur, melius sit contempto connubio (0999D)propter comitatum Agni coelibem ducere vitam.-- Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, etc. Generaliter haec accipienda sententia, et non egeno tantum, vel corporaliter infirmo: nam et qui in criminibus alienis non affectu misericordiae condolere, sed judicantis mavult tenere censuram, ostendit se necdum vitiorum fetibus eliquatum, nec auditu divinae miserationis existere dignum. Munus absconditum exstinguit iras, etc. Qui iram districti judicis, quam peccando meruit, placare desiderat, eleemosynas det pauperibus, et hoc nulla delectatione humani favoris, sed tantum amore Conditoris, qui cordium occulta respicit. Sic enim fit munus absconditum, sic ad mitigandam Conditoris iram proficit, (1000A)si nullo externae retributionis intuitu porrigatur. Sic impletur quod ipse praecepit: Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3).-- Gaudium justo est facere judicium, etc. Gaudet justus, cum bonis desudat operibus, quia sperat se propter haec bonis remunerandum esse perennibus. At vero reprobi, dum mala quae Deum prohibuisse norunt, faciunt, quamvis suae luxuriae perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno carere non possunt, quia se mala perpetuo passuros pro his quae temporaliter male fecerint, non ambigunt.-- Vir qui erraverit a via doctrinae, etc. Gigantes dicit immundos spiritus, de quibus beatus Job, Ecce gigantes, inquit, gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis (Job. XXVI, 5), id (1000B)est, superbi et male fortes spiritus daemoniorum, cum his, quos deceperint, hominibus, poenis subacti torquentur. Horum enim coetui sociabuntur, qui a via veritatis erraverint, ipso judice attestante, qui se illis dicturum esse praedixit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).-- Pro justo datur impius, etc. Justi et recti idem esse videntur; sed distat inter impios et iniquos, quod iniqui sunt omnes reprobi; impii vero, qui majoribus implicati sceleribus, vel nunquam sanctae mysteria fidei perceperunt, vel post accepta ad apostasiam redierunt. Unde potest hoc loco impios, omnes fidelium persecutores dictos accipi; porro iniquorum vocabulo generaliter omnes mali designari. Et pro justo datur (1000C)impius, cum pro martyre persecutor, qui eum morti dedit, punitur. Pro rectis iniqui, qui eorum justam vitam videntes, imitari nolebant. Damnatur Herodes non tantum pro innocentibus, quos impie neci tradidit; sed et argumentum damnationis accepit, quia fidem magorum sequi ad quaerendum Dominum noluit, cum esset inter Judaeos, et prophetarum dicta cognosceret. Hinc etenim Dominus ait: Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam, etc (Matth. XXI). Non quia ipsa sua virtute ac potentia condemnabit, sed quia in ejus comparatione condemnabuntur, qui devotionem ejus scientes, cum facilius multo possent, sapientiae curam dissimulabant habere.-- Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi, etc. Alacritas bonorum (1000D)operum, Deo semper amabilis; et pinguedo dilectionis in sanctorum ecclesia refulget. Quem versiculum beatus papa Gregorius in Homiliis Evangelii, juxta antiquam translationem posuit: Thesaurus desiderabilis requiescet in ore sapientis. Verum reprobi non tantum virtutes non assequi, sed et persequi, et quantum valent, in bonis obruere festinant. Potest sane hic versus de quolibet martyrum accipi, in cujus habitatione, id est, corpore, anima sancta, Dei videlicet thesaurus servetur, abundet et unctio gratiae spiritualis. At persecutor imprudens hujusmodi habitaculum disrumpere potest; thesaurum vero, qui habitaculo tenebatur, et oleum nequaquam tangere potest. Unde Dominus docet non (1001A)timere eos qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant (Luc. XII).-- Civitatem fortium ascendit sapiens, etc. Civitatem fortium, mundum dicit, qui quondam malignorum spirituum tyrannidi stultae subactus serviebat, habens fiduciam vitae in cultu eorum qui non sunt dii, sed opera manuum hominum (Psal. CXIII). Hanc civitatem intravit natus ille in carne, qui est Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I). Destruxit per suos praedicatores cultum deorum, in quibus fuere confisi, veritatis ignari, atque in fide coelestium docuit habendam esse fiduciam, quae nunquam posset destrui. Sed et quotidie civitatem fortium ascendit sapiens, et destruit robur fiducia ejus, cum aliquis fidelis doctor argumenta philosophorum vel haereticorum, vel (1001B)etiam contumaces carnalium fratrum contradictiones, quibus scelera sua defendere et alleviare nituntur, assertione fidei, et ecclesiatica castigationis disciplina redarguit, atque eviscerans annulat.-- Testis mendax peribit, etc. Qui se Deo servire testatur, nec factis dicta exsequitur, peribit. Qui autem fideliter, ut promittit, jussis subditur divinis, hujus loquela ad victoriam pervenit, quia dum per obedientiam sua desideria vincere satagit, per justitiam judicis postmodum victoriae palmam percipit.-- Vir impius procaciter obfirmat vultum suum, etc. Judas, quia impius corde erat, quamvis ipso Domino se redarguente, noluit mala coepta restringere; porro Petrus, quia rectus erat corde, id est, rectitudinis amator, respiciente se Domino, mox poenitendo correxit, (1001C)quod negando deliquit.-- Non est sapientia, non est prudentia, etc. Quaecunque consiliantur et sapiunt haeretici, nihil est, et vanum et inutile.-- Equus paratur ad diem belli, etc. Hominis quidem est Deo devotum tempore persecutionis animum praeparare, corpus offerre discrimini; sed divini est adjutorii, ut coepto laboris, agonis victoria, salusque succedat.

CAPUT XXII. Melius est nomen bonum, etc. Nomen bonum dicit, non quod a turbis vulgi imperiti, sed quod fidelium, quamvis paucorum, testimonio laudetur. Neque enim bonum habere nomen refugit, sed a bonis solum quaerebat laudari, qui ait: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. (1001D)I). Nomen ergo bonum est, nomen religionis, quod divitiis mundialibus jure praefertur; nam etsi mundum quis lucraretur universum, merito hunc contemneret, tantum ut nomen ejus scriberetur in coelo, ejusque memoria, et inter angelos, et inter homines sanctos figeretur aeterna.-- Super argentum et aurum, gratia bona. Illam significat gratiam, cum quis pro bono opere laudatur a bonis, imo pro collatis ei donis meritorum, glorificatur Pater qui in coelis est.-- Dives et pauper obviaverunt sibi, etc. Neque divitem propter divitias et honores, neque pro inopia pauperem despicias, sed hoc in utroque merito venerare, quia opus sunt divinum, quia ad imaginem Dei et similitudinem facti.-- Callidus vidit malum, et abscondit se, etc. Multi ex principibus (1002A)crediderunt in Domino, sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non ejicerentur: quia enim erant callidi, videbant malum persecutionis quod imminebat, et absconderunt fidem pietatis quam parumper conceperant. Innocentes vero apostoli pertransierunt itinere recto professionis, quo coeperunt, et afflicti sunt verbere, vinculis, carcere et ipsa etiam morte multati. Utrorumque autem exemplum multi usque nunc, et in certamine fidei, et in communibus sequuntur actibus. Hunc versum antiqui interpretes manifestius, sed in alium sensum transtulerunt: Astutus videns nequam puniri, valde ipse disciplinam accipit; insipientes autem praetereuntes damno afflicti sunt.--Finis modestiae, timor Domini, etc. Modestiam dicit constantiam operum (1002B)bonorum; timorem vero Domini, illum qui permanet in saeculum saeculi. Quia nimirum perfectio virtutum est ad hunc animi statum conscendere, quo gratiam Conditoris vel in modico timeamus offendere: nihil prorsus ejus memoriae praeponentes, quae alibi charitas vocatur, perfecta foras mittens timorem (I Joan. IV), servilem videlicet et incipientem, quo metuit quisque ne forte peccando poenis mereatur subigi. Quod autem subjungit, Divitiae, et gloria, et vita, in futuro significat. Finis ergo modestiae timor Domini, divitiae, et gloria, et vita: quia nimirum perfectio virtutum est in hac vita, ut timeamus Dominum timore sancto, hoc est, sincera illum dilectione colamus. Finis virtutum in futuro, ut divitias haereditatis promissae regni coelestis, gloriam et vitam sine fine (1002C)percipiamus a Domino. Unde Petrus ait: Quem cum videritis, exsultabitis laetitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum vestrarum (I Petr. III).-- Arma et gladii in via perversi, etc. Dupliciter intelligendum, quia perversi et armati sunt semper ad nocendum proximis, verbo vel opere scelesto, et ipsos parata semper exspectat ultio divini examinis. Qui vero animam suam in aeternum salvari procurat, longe refugit ab hujusmodi armis et gladiis, quia et mentem manumque suam a proximorum laesione refrenat, et ne animadversione districti judicis ipse feriatur, intenta mente praecavet.-- Proverbium est, Adolescens juxta viam suam, etc. Constat plerosque in senectute, Domino (1002D)donante, mutari a vitiis quae adolescentes habuerant; et contra, nonnullos, illo deserente se, deserere circa senium virtutes quibus in adolescentia videbantur illustrati. Sed quia multo saepius quisque mores quibus ab adolescentia imbutus est in reliquum vitae tempus exsequi consuevit, proverbium esse dicit, quia quod adolescens quisque ceperit, in senecta non mutaverit. Non tamen ipse semper ita evenire confirmat. Idcirco autem hujusmodi proverbium ponit, ut auditores suos a prima aetate virtutibus studere persuadeat, ne forte in senectute non possint discere studia quibus in tenera aetate mancipari despexerant. Nam et Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu (1003A)Et Graeca narrat historia Alexandrum potentissimum regem, orbis dominatorem, et in moribus et in incessu Leonidis paedagogi sui non potuisse carere vitiis, quibus parvulus adhuc fuerat infectus.-- Dives pauperibus imperat, etc. Patet juxta litteram; sed et divites virtutibus in judicio occulti inspectoris principantur eis, imo eorum futuri judices existunt, qui virtutum divitiis carent. Et qui verbum salutaris doctrinae accipit a doctore, servus est ejusdem doctoris, id est, debitor implendi omnia quae illi [ille] magisterii coelestis jure praecipit.-- Qui seminat iniquitatem, etc. Certum est quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, recipiet vindictam; sed quia sequitur, Et virga irae suae consummabitur, illam maxime iniquitatem videtur dicere, quae (1003B)immiti et impia mente peragitur, ut est latrocinia exercere, homines servitio premere, tormentis laniare, morte perimere, bovem viduae pro pignore auferre, ipsam de adversario, cum possit, vindicare non velle. Talis etenim merito virga irae suae consummabitur; quia, sicut Dominus ait, Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit (Matth. XXVI, 52), id est, qui injuste in alios saeviunt, ipsa saevitia sibimet interitum consciscunt. Verum quia dixerat de impio, sequitur e contrario de pio:-- Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur, etc. Huic simile est illud judicis ejusdem, qui misericordes ab impiis discernens, ait: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum paratum vobis a constitutione mundi; quia esurivi, et dedistis mihi manducare, et caetera (Matth. (1003C)XXV, 34, 35). Possunt autem panes qui pauperi dantur, non solum alimenta carnalia, sed etiam doctrina spiritualis, qua anima reficitur, intelligi.-- Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, etc. Ejice haereticum, quem corrigere non potes, ab Ecclesia; et cum illi libertatem abstuleris praedicandi, catholicae paci auxilium praestas.-- Qui diligit cordis munditiam, etc. Qui mundo corde recte praedicat, inter illos connumerabitur, de quibus eidem Regi et Conditori saeculorum propheta dicebat: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII). Nam si quis gratiam labiorum recta praedicando praemonstrat, cordis autem munditiam custodire dissimulat, nequaquam talis aeterni regis amicitia frui (1003D)posse putandus est.-- Oculi Domini custodiunt scientiam, etc. Superna inspectio custodit semper in Ecclesia scientiam veritatis, quam docuit; verba haereticorum, imo omnis sermo pietati et justitiae contrarius, quia Domino regente non servatur, cum suo auctore subvertitur.-- Dicit piger: Leo foris, etc. Dicit saepe in animo suo is qui ad agenda opera bona piger est, ad confitendam fidem quam corde tenet timidus, Non audeo fidem quam teneo foris profiteri, ne me persecutor impius, quia fidelem audit, perimat. Timeo ad exercendas virtutum actiones in publicum progredi, ne forte me vel antiqui hostis adversitas gravior tentet; vel etiam homo quilibet perversus cum suorum turba derideat, conviciis confundat, injuriis afficiat; aut sicut (1004A)multos justorum, qui ab ejus vita discordant, tormentis et morte consumat. Leo est, inquit, foris; in medio platearum occidendus sum. Quod est aperte dicere. Et verba et opera virtutum ubi ostendi foris coeperint, statim persecutio vel hominum vel spirituum comitatur immundorum. Nec valeo tentationibus resistere, sed in ipsis boni propositi vincar incoeptis.-- Fovea profunda, os alienae, etc. Qui verba vel oscula meretricis libenter amplectitur, quasi januam jam gehennalis pulsat abyssi, citoque mergetur, si pedem cautus non retrahit, si non membra caetera a vitiis cohibet foveae poenalis, quam nullus omnino nisi filius irae illabitur.-- Stultitia colligata est in corde pueri, etc. Multos novimus pueros sapientia praeditos; nam Jeremias puer prophetiae (1004B)ministerium suscepit. Et Daniel scribit, Quia Deus dedit pueris abstinentibus scientiam et disciplinam in omni verbo et sapientia (Dan. II,). Unde restat intelligere, quia pueros hoc loco, non aetate, sed sensu parvulos significet; quales esse vetabat Apostolus eos, quibus ait. Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV). Hujusmodi enim pueros, id est, animos stultitiae, vel lasciviae, vel inertiae deditos, necesse esse juvenili disciplina castigari, et ad justum vitae tramitem, prudentium vigore perduci.-- Qui calumniatur pauperem, etc. Constat quia rapaces, et quae pauperibus auferunt, et quae juste videntur possidere, pariter omnia perdunt, cum in examine districti judicis poenas pro his quae gessere recipiunt, sed et his qui pauperem spiritu (1004C)fratrem calumniatur, virtutibus ejus detrahendo, ut per hujus vituperationem ipse divitias quas desiderat augeat, id est, gloriam laudis humanae majorem, quasi sanctior accipiat; merito talis calumniator, quidquid bonae actionis habere videbatur, amittit, et a fructu virtutum vacuus in fine manebit.--Hucusque pertingit titulus Parabolarum Salomonis, qui supra positus est; ex quo novum locutionis genus probatur assumpsisse, ut ea quae diceret, non quasi ad alium quem doceret loquendo, sed velut solus secum ratiocinando videatur affari. Quorum videlicet Parabolarum primus est versiculus, Filius sapiens laetificat patrem; filius vero stultus, moestitia est matri suae. Ultimus iste, ad quem usque explanando pervenimus. Hinc, ad priorem loquendi modum (1004D)revertitur, ut specialiter ad eum quem instruit, verbum faciat; quod ita incipit,-- Inclina aurem tuam, etc. Pulcherrimum initium ponit novae locutionis, ut aurem pariter ad audiendum, et cor apponere ad intelligendum, quae sapientes loquantur, eum quem erudit jubeat.-- Quae pulchra erit tibi, cum servaveris eam in ventre tuo, etc. Aspera saepe videtur insipientibus, et insuavis doctrina sapientiae; sed cum ejus virtutem intimo corde perceperint, cum operibus servare, cum hanc quoque labiis propinare fratribus didicerint, pulchriorem hanc caeteris dogmatibus esse deprehendent.-- Ecce descripsi eam tripliciter tibi, etc. Tripliciter auditori doctrinam descripsit suam, quia cogitare, loqui et operibus hanc (1005A)exercere praecepit. Qua descriptione triplici totus iste libellus, si quis bene considerat, plenus refulget,-- Non facias violentiam pauperi, etc. Potest de quolibet paupere vel egeno accipi, de quo dictum est: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor (Psal. XIX). Verum quia sequitur, Et configet eos qui confixerunt animam ejus, melius de illo intelligitur, qui cum dives esset, pauper factus est pro nobis (II Cor. VIII); nec solum pauperari, ut nos ditaret, sed etiam ut nos redimeret, crucifigi dignatus est. Prohibet ergo sapientia suos auditores Domino, in carne praedicanti violentiam mortemque inferre, quia nimirum certus restat interitus eis, qui in auctorem vitae manus mittere non timuerunt.-- Noli esse amicus homini iracundo, etc. Et haec cum de omni iracundo (1005B)vel furioso possint generaliter accipi, tamen nihil prohibet de illis qui contra Salvatorem et discipulos ejus vesana mente furebant; a quorum amicitia et comitatu prohibentur quicunque in eum credentes curam suae salutis agebant, ne ex vicinia pravorum etiam ipsi perirent; quod Judae Iscariotis casu fieri posse probatum est. Generaliter antem dicendum quod, sicut perfecti viri perversos proximos non debent fugere, quia illos saepe ad rectitudinem pertrahunt, et ipsi ad perversitatem nunquam trahuntur; ita infirmi quique societatem debent declinare pravorum, ne mala, quae frequenter aspiciunt et corrigere non valent, delectentur imitari.-- Noli esse cum his qui defigunt manus suas, etc. Noli esse cum his qui se, cum essent liberi ac sibimet vacantes, (1005C)defigunt in cura salutis malorum, spondentes se rationem pro eorum animabus Domino reddituros. Si enim ille pro quo spopondisti non habet bona opera quibus te liberum ac securum reddat tuae sponsionis, quid tibi utile est ut ipse in die judicii pro ejus anima judiceris, amittasque habitum justitiae quo indutus esse videbaris? Unde et Dominus, Messis quidem multa, operarii autem pauci (Matth. IX). Ne transgrediaris terminos antiquos, etc. Ne transgrediaris terminos fidei, quos catholici ab initio statuere doctores.-- Vidisti virum velocem in opere suo, etc. Quemcunque velocem videris in opere suo, id est, in opere bono, quod ejus erat facere, strenuum atque sollicitum, scito hunc in die novissimi examinis coram apostolis, qui cum Christo mundum judicaturi (1005D)sedebunt, esse staturum, quia videlicet eorum jussa servaverit, neque in parte ignobilium doctorum, quorum caverit errorem, hoc est, ad sinistram judicis esse ponendum.

CAPUT XXIII. Quando sederis, ut comedas cum principe, etc. Per allegoriam cuncta dicuntur: Quando sederis ad legendum cum magistro, ut pane verbi reficiaris, diligenter intellige quae scripta sunt, et discretionem sacrae lectionis in tua locutione conserva, si tamen talis es tantumque eruditus qui in potestate habeas animam tuam, neque quasi indoctus mente tuae doctrinae. Guttur namque pro loquela posuit, quia vox in gutture est; cultrum, pro discretione, quia (1006A)cibos cum reficimur, cultro secante, praeparamus. Et sedens ut comedat, cultrum in gutture suo statuit, quando is qui divina sedulus meditatur eloquia, discreta ex ore verba depromit, nec alia saepius in lingua quam coelestis oraculi dicta revolvit. Hoc autem ejus est facere qui in potestate habet animam suam, id est, immobilem inter errores fallentium, sapientis animi statum servare didicit. Unde et recte subjungit:-- Ne desideres de cibis ejus, etc. Quod est aperte dicere, Ne desideres ejus auscultare sermonibus, qui dulcedine mendacium dogmatum, auditores suos fallere consuevit.-- Noli laborare, ut diteris. Divitias scientiae significat, quas ultra mensuram capacitatis nostrae quaerere prohibemur.-- Sed prudentiae tuae pone modum. Illum videlicet de quo supra dictum (1006B)est: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui; hoc est, terminos datae a patribus fidei.-- Ne erigas oculos tuos ad opes, etc. Ne erigas mentem tuam ad perscrutanda divinitatis arcana, quae penetrare non vales. Haec enim coelestibus solum civibus patent.-- Ne comedas cum homine invido, etc. Ne de Scripturis cum haeretico loquaris, quia invidet humanae saluti, malens decipere quam corrigere; quoniam sicut ariolus et conjector somniorum existimat quod ignorat, ita haereticus, quae non intelligit in Scripturis, prout libet interpretari praesumit.-- Comede et bibe, dicet tibi, etc. Securus, inquit, disce et age quae doceo, cum ipse his quae docet, fidem certam non habeat, sciens de corde suo finxisse quae doceret.-- Cibos quos comederas evomes, etc. Sensus (1006C)perversos quos ab haereticis didiceras, necesse est ut vel per poenitentiam corrigendus deseras, vel post mortem pro his poenas luere cogaris, perdasque sermones confessionis, quibus eis praedicantibus, humiliter favendum esse putaveras.-- In auribus insipientium ne loquaris, etc. Huic simile est illud Evangelii, Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas ante porcos, et caetera (Matth. VII, 6). Sicut ergo supra admonuit, ne haereticorum doctrinis auscultares, ita nunc hortatur, ne amore vanae gloriae seductus, immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras.-- Ne attingas terminos parvulorum, etc. Propinquum parvulorum et pupillorum Dominum appellat, quia cum esset in carne, pauperum magis quam divitum consors fidei dignatus est. Alioquin (1006D)idem Dominus est omnium, dives in omnes qui invocant eum. Possunt autem congruenter pupillorum ac parvulorum nomine illi designari, de quibus Dominus ait: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis, qui in me credunt. Dico enim vobis quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Matth. XVIII). Quorum agros et terminos qui attigerit, hoc est, qui conversationem eorum bonam inquietando laeserit, judicium Domini non evadet.-- Non aemuletur cor tuum peccatores, etc. Si tota die, id est, toto tempore quo in saeculi hujus luce consistis, et peccatorum exempla vitare, et Dominum timere sategeris, habebis spem beatae retributionis in novissimo, hoc est, cum ad finem hujus vitae (1007A)perveneris, ipso etiam attestante, qui ait: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II).-- Noli esse in conviviis potatorum, etc. Carnes quippe ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis, vicissim proximorum vitia dicere, de quorum poena mox subditur:-- Quia vacantes potibus et dantes symbola, etc. Symbolum graecum nomen est, et interpretatur collatio. Est autem collatio sermonum, sicut in consiliis solet; est et pecuniarum sive aliarum rerum, ut et praesens locus docet. Potibus ergo vacant qui de opprobrio alienae vitae se inebriant. Symbolum vero dare, est sicut unusquisque solet pro parte sua cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractionis verba conferre. Sed vacantes potibus, et dantes symbola, consumentur, (1007B)quia, sicut scriptum est: Omnis detractor eradicabitur.--Vestietur autem pannis dormitatio. Quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua inveniet, quem hic ad alienae vitae exquirenda crimina detractionis suae languor occupavit.-- Gaudeat pater tuus, et mater tua, etc. Gaudeat Deus Pater de tua justitia; gaudeat et Ecclesia mater; sed et sacerdos, qui te per gratiam baptismi regeneravit, quique te erudivit a parvulo, de tuis bonis gratuletur operibus.-- Cui vae? cujus patri vae? Quaerit disputando quibus hominum sceleribus maxima a Domino poena servetur. Et respondet ipse ratiocinando, quia his, absque omni dubietate, qui per ebrietatem devolvuntur ad luxuriam. Cui, inquit, vae? cujus patri vae? Vae, aeternum interitum nominat. De quo Dominus: Vae, (1007C)inquit, homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII), Patrem autem ejus cui vae immineat, vel hominem dicit, a quo exempla pravi operis foris quisque, ut peccaret, accepit; vel certe diabolum, qui intus in corde virus pestiferae suggestionis infundit. De quo Judaeis dictum est: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis (Joan. VIII).-- Cui rixae? cui foveae? Rixae, quia concordiam pacis servare nescit, quem ebrietas sensus impotem reddidit; foveae, quia passim in volutabra vitiorum omnium cadere non trepidat, qui inter bona malaque discernere, quasi mente captus, ignorat. Illamque saepissime foveam ebriosus incidit; de qua praefatum est: Fovea enim profunda, est meretrix; et puteus angustus, aliena.--Cui sine causa vulnera? etc. Vulnera (1007D)sine causa, quia multi vino ultra modum impleti, vulnera per timorem in membris acceperunt, quae nulla ferri causa pertulerunt; suffusio oculorum, quia immoderatus vini haustus, et caliginem plurimis visus corporalis, et caecitatem genuit sensus interioris.-- Nonne his qui morantur in vino? etc. Non vetat bibere vinum ad necessitatem, sed morari ultra tempus et utilitatem in vino, et evacuandis alterutrum certare calicibus; juxta illud Isaiae, Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendum ebrietatem (Isai. V).-- Oculi tui videbunt extraneas, etc. Consuetum et pene naturale est vitium, post ebrietatis venena diffusa in corde, muliebrem sequi concupiscentiam, comitante etiam pravitate (1008A)ac turpitudine verborum.-- Et eris sicut dormiens in medio mari, etc. In medio mari dormit, qui in hujus mundi tentationibus positus providere motus irruentium vitiorum, quasi imminentes undarum cumulos, negligit, et quasi sopitus gubernator clavum amittit, quando mens ad regendam navem corporis, studium sollicitudinis perdit.-- Et dices, Verberaverunt me, sed non dolui, etc. Vox percussi et dormientis exprimitur. Mens quippe a cura sollicitudinis dormiens verberatur, et non dolet, quia sicut imminentia mala non prospicit, sic nec quae perpetraverit agnoscit. Trahitur, et nequaquam sentit, quia per illecebras vitiorum ducitur, nec tamen ad sui custodiam suscitatur. Quae quidem evigilare optat, ut vina rursus reperiat, quia quamvis somno stuporis a sui custodia prematur, (1008B)vigilare tamen ad curas saeculi nititur, ut semper voluptatibus debrietur. Et cum ad illud dormiat, in quo solerter vigilare debuisset, vigilare appetit, ad quod laudabiliter dormire potuisset.

CAPUT XXIV. Ne aemuleris viros malos, etc. Ne desideres eos imitari quos vitiis illis de quibus commemoravi videris implicari, sed potius sapientiae operam dare curato.-- In doctrina replebuntur cellaria, etc. Cellaria sunt corda justorum, quae non nisi per doctrinam sapientiae donariis virtutum replebuntur.-- Vir sapiens, fortis est, etc. Non omnis qui fortis et sapiens est, omnis autem sapiens fortis esse dicendus est, quia etsi corpore imbecillis est, si adsit sapientia, omnia fortis adversarii, id est, diaboli certamina (1008C)vincit.-- Excelsa stulto sapientia, etc. Non potest stultus ad sapientiam attingere. Alta est enim ab eo qui in infimis jacet vitiorum; qui etsi in praesenti se aliquid sapere putat, in porta tamen civitatis, id est, in exitu hujus vitae inveniet nihil fuisse quod sapuit.-- Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur. Ne putares stultum aestimandum fuisse eum quem hebetem tardumque ingenio videris, palam ostendit, quia ille stultus vocandus sit qui vel in cogitatione peccati suggestionibus consentit, tametsi acer ingenio videtur existere; non autem ille qui, etsi hebes sensu apparet, Dei tamen imperiis, quae discere potuit, obtemperare disposuit.-- Si desperaveris lassus in die angustiae, etc. Nihil exsecrabilius desperatione, quam qui habuerit, et in generalibus (1008D)hujus vitae laboribus, et, quod maxime nocet, in fidei certamine constantiam fortitudinis perdit.-- Erue eos qui dicuntur ad mortem, etc. Potest mystice accipi. Erue eos qui ab haereticis decipiuntur, rectam fidem praedicando, libera bonorum operum exempla monstrando eos qui male viventibus catholicis trahuntur ad interitum. Sed et si quos in certamine persecutionis lapsos vel lapsuros aspexis, sollicita hos exhortatione ad vitam restaurare satage; si quos fame perituros, si quos algere videris, illos, dato victu ac vestitu, recrea.-- Comede, fili, mel, quia bonum est, etc. Patet facillime quare doctrinam sapientiae melli comparet et favo, quia nimirum, sicut illa cibis, sic haec doctrinis caeteris (1009A)dulcedine praestat. Sed hoc inter utriusque significantiam distat, quia mel, quod in promptu est ad comedendum, moralem litterae superficiem insinuat; favus autem, in quo mel de cera exprimitur, allegoricam locutionem figurate denuntiat, ubi, seducto litterae velamine, suavitatis sensus spiritualis, aliquanto cum labore vel mora percipitur.-- Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi, etc. Ne quaeras aliquam occasionem per quam deroges homini justo. Ille enim si ceciderit, cito amovet pedem suum, ut careat vitio quod non iteratur in facto. Impii autem sic corruunt, ut ulterius non redeant, sicut subsequenter addit, dicens:-- Septies enim cadit justus, etc. Quomodo autem justus appellatur, qui cadere, id est, peccare memoratur? nisi (1009B)quia de levibus quotidianisque loquitur peccatis, sine quibus nec justorum quispiam esse in hac vita potuit? Quia nimirum per ignorantiam, per oblivionem, per cogitationem, per sermonem, per surreptionem, per necessitatem, per fragilitatem carnis, singulis diebus, vel inviti vel volentes frequenter reatum incurrimus. Et tamen resurgit justus, videlicet quia justus est, nec justitiae ejus praejudicat lapsus fragilitatis humanae. Unde bene, cum de justi casu loqueretur, non addidit in malum, quia etsi malum est quod cadunt, nec tamen in malum, quod inciderant, haerere possunt, citius resurgendo procurant. At contra de reprobis dicitur: Impii autem corruent in malum, quia videlicet impii, cum ceciderint, vel, quod est gravius, corruerint, (1009C)ut Scriptura dicit, id est, cum capitalia crimina perpetrarint, ita suo casui delectando assentiunt, ut ab hoc poenitendo relevari despiciant.-- Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, etc. Supra justo insidias tendere vetuit; nunc autem, ut se perfectum reddat in omnibus, etiam inimicis, cum peccaverint, aut aliquid adversitatis incurrerint, insultare prohibet, ne forte, si miserante Domino ad poenitentiam salutemque animae redierint, ac tecum fidelem amicitiam habere coeperint, tunc erubescas, quia illos aliquando despexeris, quos divina gratia ad vitam reservaverat. Sed, quantum potes, jacentibus condole, eosque ut resurgere debeant adjuva; et si votum conatumque tuum sequitur effectus, gaudebis de sanato quem male habentem dolueras; (1009D)sin alias, tuae tamen benevolentiae apud Deum fructu non carebis. Vel certe ita dicendum est: Ne gaudeas de casu inimici, ne forte Dominus superbiam tuam, quae illi absque dubio displicet, hoc ordine dejiciens humiliet, ut te cadente in peccatum, ille resipiscens sanetur.-- Time Dominum, fili mi, et regem. Justa quod ipse ait, Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII). Neque obstat aliquid in Domino et rege, Patrem et Filium intelligere designari, qui uno eodemque sunt divinitatis honore colendi. Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Joan. V). Et cum detractoribus non commiscearis. Illis videlicet qui dicentes se Deum Patrem (1010A)nosse, Filium Dei in carne apparentem noluerunt recipere.-- Quoniam repente consurget perditio eorum, etc. Utriusque dicit, et detrahentis, et ejus qui illi favendo commistus est; derogantium Christo principum, et decepti ab eis populi; lacerantium fidem haeresiarcharum, et auscultantium illis auditorum.-- Haec quoque sapientibus. Subauditur, ignota sunt, quando reproborum quisque quam repentino interitu rapiatur e saeculo Vel haec quoque sapientibus sunt observanda, quae docui, ne detractoribus misceantur; quia hoc specialiter vitio totum pene genus periclitatur humanum. Unde eidem vitio mederi volens beatus pater Augustinus, hos in sua mensa versiculos fecit describi: Quisquis amat dictis absentis carpere vitam, (1010B)Hac mensa indignam noverit esse suam.

Hunc versiculum antiqua editio manifestius dicit: Haec dico vobis sapientiam agnoscentibus, quod sequentium sententiarum non incongrue potest esse principium.-- Cognoscere personam in judicio non est bonum. Supra regem timere docuit, et nunc personam in judicio cognoscere vetat. Unde colligitur quia ita principibus debitum obsequii temporalis subjectos oportet impendere, ut nunquam reverentiae vel timoris eorum respectu a via veritatis exorbitent.-- Labia deosculabitur, etc. Osculum pacis et amoris est signum. Qui ergo recta respondit, labia deosculabitur, quia quicunque, neglecta acceptione personarum, sola justitiae verba sequitur, iste, etsi insipientibus gravis forte videtur et austerus, multos (1010C)tamen cum quibus pacem habeat, prudentes; multos, qui sua dicta cum amore amplectantur, inveniet. Saepe etiam illos quos adversantes suis rectis assertionibus toleraverat, conversos postmodum ad meliora amicos recipiet et socios.-- Praepara opus tuum foris, etc. Quid est praeparato opere agrum diligenter exercere, nisi evulsis iniquitatum sentibus actionem nostram ad frugem retributionis excolere? Et quid est post agri exercitium ad aedificium domus redire, nisi quod plerumque ex bonis operibus discimus, quantam vitae munditiam et in cogitatione constituamus? Ille quippe bene mentis domum aedificat, qui primum agrum corporis a spinis vitiorum purgat, ne si desideriorum sentes in carnis agro proficiant, intus tota virtutum fabrica fame (1010D)boni crescente destruatur.-- Ne sis testis frustra contra proximum tuum, etc. Et haec ad exercitium agri nostri, id est, ad cultum bonae actionis pertinent, innocentem videlicet proximum falso testimonio non laedere, peccanti cuilibet, fiduciam amplius peccandi, adulando non tribuere; malum pro malo non reddere; sic enim fit ut cum primo actus exterius bene composueris, postmodum ad interioris quoque hominis excolendam munditiam pertingas, et quasi post exercitium agri, etiam mentis habitaculum piis cogitationibus ornare altiusque constituere incipias. Quod quia reprobi facere dissimulant, recte subditur: Per agrum hominis pigri transivi, etc. Per agrum vineamque pigri ac stulti transire, est cujuslibet (1011A)vitam negligentis inspicere, quam urticae vel spinae replent, quia in corde negligentium prurientia terrena desideria, et punctiones pullulant vitiorum. Juxta quod scriptum est: In desideriis est omnis otiosus. Et maceria lapidum in vinea vel agro stulti (1012A)destructa jacet, cum coepta virtutum munimina, vel improbitate hominum malorum deceptus, vel immundorum spirituum persuasione callida, quisque negligens perdit.

LIBER TERTIUS. CAPUT XXV. (1011A) Hae quoque parabolae Salomonis, etc. Hinc novo ordine loqui incipit, ut non sicut prius, quasi ad audientem verbum faciat, sed secum ipse quid ratio veritatis habeat, disputando pertractet. In quibus tamen (1011B)legens quisque, vel audiens, quid appetere, quidve cavere debeat, apertissime dignoscat. Quas quidem parabolas viri Ezechiae transtulisse referuntur, quia fortassis usque ad ejus tempora dispersae habebantur a pluribus, prout ex ore sapientissimi regis semel dictas exceperat; sed per industriam illius collectae in unum, et in hujus libelli sunt corpus insertae. Notandum sane quia in his parabolis multo sunt plura, quam in caeteris per allegoriam dicta, ex collatione videlicet rerum quae figuris aptae videntur.-- Gloria Domini, celare verbum, etc. Gloria Domini est in carne apparentis humanitatis suae magis quam divinitatis, mortalium oculis ostendere, et se potius operum miraculis ac mysticis locutionibus, (1011C)quam apertis assertionibus Verbum, id est, Dei Filium, fateri. Unde multo saepius in Evangelio Filium se hominis quam Filium Dei appellare consuevit. Et gloria fidelium ejus discipulorum est diligenter ejus investigare sermonem; quo Deum, etiam ubi patenter non dicit, mystice significat. Quale est illud, Ego et Pater unum sumus (Joan. X), et caetera hujusmodi. Denique celans verbi aeternitatem, et praetendens carnis infirmitatem, ait: Quem dicunt homines esse Filium hominis (Matth. XVI)? Cui regum eximius investigato ejus sermone, quem antea saepius audierat, respondit: Tu es Christus, Filius Dei vivi (Ibid.). Nec parvam hac investigatione meruit gloriam; nam protinus audivit: Beatus es, Simon Barjona, et caetera (Ibid.).-- Coelum sursum, (1011D)et terra deorsum, etc. Sicut altitudo coeli et profunditas terrae conjici ab bominibus non potest, ita scientia prophetarum et apostolorum, qui arcana divinitatis, Spiritu revelante, cognoverunt, nostrae fragilitatis capacitatem transcendit.-- Aufer rubiginem de argento, etc. Aufer litterae superficiem de sacro eloquio, et invenies sensum purissimum subtilitate litterae reconditum, et sub carnalium figuris caeremoniarum spiritualia latuisse mysteria.-- Aufer impietatem de vultu regis, etc. Aufer impietatem persequendi Christianos de animo Sauli, vel alterius cujuslibet aemulatorum legis, et cum Christum praedicare coeperint, firmabitur justitia cathedra doctrinae eorum, quam prius ad ruinam suam impellebat impietas, quandiu, justitiae Dei repugnantes, suam (1012A)praeponere certabant. Iterum aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. Qui enim praesunt populis, si volunt firmum esse solium suum, semper hilaritate et gratia plenos vultus exhibeant, ne per arrogantiam rigidiores effecti, mussitationem (1012B)incidant plebis.-- Ne gloriosus appareas coram rege, etc. Superius praesulem monuerat, nunc subditum: nam, sicut illic dixit, Ut hilares vultus ostendat subjectis, ita nunc admonet ne in conspectu majorum arrogans appareat, sed potius in mediocri loco positus, superius evocari mereatur. Cui simile est illud Dominicum, Cum invitatus fueris ad nuptias, non recumbas in primo loco, et caetera (Luc. XIV). Possumus autem in rege et principe Dominum significatum intelligere, in cujus conspectu nos semper humiliari necesse est, monente Petro apostolo, qui ait: Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis (II Petr. V).-- Quae viderunt oculi tui, ne proferas in jurgio cito, etc. Et in Evangelio Dominus: Si peccaverit in te frater tuus, vade (1012C)et corripe eum inter teipsum solum, etc. (Matth. XVIII) -- Mala aurea in lectis argenteis, etc. Sacra eloquia rectissime lectis comparantur argenteis; lectis videlicet, quia requiem praestant animabus audientium; argenteis autem, quia splendida fulgent virtutibus patrum. Unde scriptum est: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI). Quorum ornatui lectorum, mala superaddit aurea, quisquis eadem divina eloquia, et spiritualibus plena sensibus et mysteriis exponendo demonstrat. Qui nimirum sensus apte mala vocantur, quia de arbore vitae, id est, Dei sapientia, sunt orta. Apte aurea mala, quia notitiam amoremque perpetuae claritatis mentibus infundunt. Mala ergo aurea in lectis argenteis, (1012D)qui loquitur verbum in tempore suo, quia qui verbum Dei opportune novit juxta audientium capacitatem praedicare, modo exempla ac dicta patrum, per quorum custodiam ad requiem perveniatur aeternam, juxta litteram replicat; modo suaviores in his sensuum spiritualium fructus, quibus pia audientium desideria pascat, remoto litterae velamine pandit. Inauris aurea, et margaritum fulgens, etc. Recte humilis auditor inauri comparatur aureae, quia dum libenter increpanti ac docenti aurem accommodat, jam sese ad percipiendam claritatem sapientiae coelestis praeparat, jam supernae lucis visioni appropiat. Recte magister eruditus margarito fulgenti assimilatur, quia dum emendationem morum, dum supernorum scientiam desiderantibus, ac pie quaerentibus (1013A)animis ostendit, quasi aureo ornatui majorem insuper gratioremque fulgorem gemmae ardentis adnectit.-- Sicut frigus nivis in die messis, etc. Importunum videtur omnimodis tempore messis ningere. Nam infra legimus Quomodo nix aestate et pluviae in messe, sic indecens est stulto gloria. Sed tamen in ferventissimis Palaestinae regionibus non parum delectabile est metentibus, si subito frigus, quomodo in nive solet, adveniat; quod incendia solis aliquantum refrigeret, sudorem laborantium tergat, ardentes temperet anhelitus. Cui recte frigori legatus assimilatur fidelis, quia mentem ejus qui se misit, prudenter agendo repausat. Mystice autem legatus fidelis, doctor est catholicus; qui autem mittit eum, Dominus. Porro dies messis in aestu, tempus est praedicationis (1013B)inter furores persequentium, de quo dictum est: Messis quidem multa (Matth. IX).-- Frigus nivis in messe, etc. Aliquantula est quies praedicantium a persecutione repugnantium. Recte ergo dicitur, Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum, animam illius requiescere facit. Quia sicut optabile est praedicatoribus verbi, cum ab infidelium rabie forte aliquid refrigerii accipiunt, nec facultas docendi negatur, ita ipsi qui ad praedicandum eos misit, Domino gratum esse constat, cum acceptam ab eo legationem etiam inter adversa obsistentium fideliter implent. Denique, ut Lucas refert, reversis a praedicationis officio discipulis, exsultans Spiritu sancto, Patri gratias obtulit, dicens: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, etc. (1013C)(Luc. X) .-- Nubes et ventus, etc. Huic simile videtur quod superius ait, Ne lactes quemquam labiis tuis. Sed ille versiculus specialiter hoc continet, ne promittendo hominem suscipias, et non complendo decipias; iste vero versiculus et hoc continere potest, et illud quod dicit Apostolus, Habentes speciem pietatis, virtutem autem ejus negantes (II Tim. III).-- Patientia lenietur princeps, etc. Quamvis Dominum peccando offendisti, potes tamen ejus mereri clementiam, si patienter adversa, quae tibi pro peccatis irrogantur, pertuleris, humilique satisfactione duritiam donaveris contumaciae prioris.-- Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, etc. Dulcedinem invenisti coelestis intellectus, quae spiritualium patrum officio, quasi prudentissimarum apum tibi (1013D)labore ministrata est. Vide ergo ne in ea plus sapere appetas quam oportet sapere, ne dum summa intelligere ultra vires quaeris, etiam quae bene intellexeris, amittas. Potest autem in hoc versu typice dictum intelligi, quod in sequenti apte subjicitur:-- Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, etc. Etsi enim proximi cujuslibet allocutionem vel visitationem melle dulciorem invenis, melius tamen est, ut rarius veniendo facias eum semper diligere tuum adventum, quam ut vel una vice tandiu cum illo maneas; vel toties ad eum venias, donec te videre fastidiat, et ne redeas, quaerat.-- Deus putridus, et pes lassus, etc. Et Jeremias ait: Maledictus qui spem ponit in homine, et ponit carnem brachium suum (Jerem. (1014A)XIII). Qui recte denti putrido et pedi lasso comparatur, quia qui illud unicum bonum hominis, hoc est adhaerere Deo, et ponere in Domino Deo spem suam nescit; iste nec vitae suscipere cibum, nec mansionem potest desiratae salutis attingere. Et talis amittit pallium in die frigoris, quia etsi in serenitate vitae praesentis habitu religionis videtur indutus, ubi tamen districtio justi udicis ingruerit, nudus omnimodo a ornatu justitiae apparebit, nec eorum consortio dignus. De quibus scriptum est, Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.--Acetum in nitro, etc. Nitrum a Nitria provincia, ubi maxime nasci solet, nomen accepit; nec multum a salis ammoniaci specie distat. Nam sicut salem in littore maris fervor (1014B)efficit solis, durando in petram aquas marinas, quam major vis ventorum, vel ipsius maris fervor in littoris ulteriora projecerit, ita in Nitria, ubi aestatis pluviae prolixiorem tellurem infundunt, aderit ardor sideris tantus, qui ipsas aquas pluviales per latitudinem arenarum concoquat in petram salis quidem, vel glaciei aspectui simillimam, sed nil gelidi rigoris, nil salsi saporis habentem. Quae tamen juxta naturam salis in caumate durare, atque in nubiloso aere fluere ac liquefieri solet. Hanc indigenae sumentes servant, et ubi opus fuerit, pro lavamento utuntur. Unde Judaeae peccanti dicit propheta, Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam Borith, maculata es iniquitate tua, dicit Dominus Deus (Jerem. II). Crepitat autem in aqua quomodo calix viva, et ipsa (1014C)quidem disperit, sed aquam lavationi habitem reddit. Cujus natura, cui sit apta figurae cernens Salomon ait, Acetum in nitro, et qui cantat carmina cordi pessimo. Acetum quippe si mittatur in nitro, protinus ebullit, et perversa mens, quando per increpationem corripitur, aut per praedicationis dulcedinem bona suadetur, de correptione fit deterior; et inde in murmurationis iniquitatem succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci.-- Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, etc. Et de corporalibus alimentis et de spiritualibus potest intelligi.-- Prunas ejus congregabis super caput ejus, etc. Non de incendus poenarum dicit; neque enim doceret sapientia ut bona inimico, perditionis causa, ministrares; sed prunas super caput ejus, ardorem charitatis in corde ejus (1014D)significat. Fit enim nonnunquam ut inimicus crebris victus beneficiis, odiorum rigore mollito, calorem in mente charitatis excipiat, ac de inimico amicus fieri, et eum quem injuste oderat, reclamare incipiat.-- Ventus aquilo dissipat pluvias, etc. Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi; si vero tristi vultu haec audias, ut dixit quidam vir, discit non libenter dicere, quod didicerit non libenter audiri.-- Melius est sedere in angulo domatis, etc. Doma et excelsus et secretus est locus. Quod enim doma Graece, Latine dicitur tectum. Denique in Actibus Apostolorum, ubi Petrus in superiora ad orandum ascendit, pro superioribus, in Graeco doma scriptum. Melius est ergo in altitudine (1015A)virtutum manere quempiam liberum a vinculis uxoris, et a saeculi hujus secretum desideriis, quam cum carnalis usu voluptatis, quotidianis nefariae mulieris contumeliis affici.-- Aqua frigida animae sitienti, etc. Dicit Psalmista: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea, et caetera (Psal. XLI). Aqua frigida ergo, quae sitientis ardorem restinguat, et nuntius qui de longe veniens nova quaelibet et inopinata gaudia portet, assimilatur, quia et dulcedo divinae visionis animam diu desiderantem consolatur, atque ab aestu praesentium tribulationum liberam reddit; et angeli quotidie de terra longinqua, hoc est cum de superna patria descendentes in mundum justos, vel inter tentationes spe coelestium roborant, vel justis tentationem certaminibus ad palmam (1015B)perpetuae retributionis inducunt.-- Fons turbatus pede, et vena corrupta, etc. Fons et vena vitae est os et lingua justi, qui meditatur sapientiam et loquitur judicium. Et si hunc a diabolo superari atque in casum redigi contigerit, merito fons turbatus adversario conculcante, et vena dicitur corrupta. Evenit enim saepe ut qui majore scientia praediti fulgebant, ad ultimum plus volentes sapere quam fragilitati humanae concessum est, in insipientiae foveam decidant. Unde subjungitur,-- Sicut qui mel multum comedit, etc. Dulcedo enim mellis, si plus quam necesse est sumitur, unde delectatur os, inde vita comedentis necatur. Dulcis quoque est requisitio majestatis; sed qui plus hanc scrutari appetit quam humanitatis agnitio permittit, ipsa hunc ejus gloria (1015C)premit, quia velut mel sumptum immoderate, perscrutantis sensum, dum non capitur, rumpit. Non hoc autem solum quisque sapiens attendere debet, ne altiora se quaerat, et ne fortiora scrutatus sit, verum etiam ne ea quae recte atque utiliter scire potuit, immoderatis sermonibus sibimet minus utilia reddat. Unde adhuc apte subjungitur:-- Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu, etc. Si enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis. Et cum se per verba extra semetipsam jacit, apertam se adversario ostendit; quam tanto ille sine labore superat, quanto et ipsa quae vincitur, contra semetipsam per multiloquium pugnat.

CAPUT XXVI. (1015D)Quomodo nix aestate, etc. Et hic versiculus ne indoctis honor docendi committatur praemonet. Nix namque aestate, et pluviae in messe, sunt persecutiones infidelium in tempore praedicationis evangelicae, quae dum graviores forte insistunt, et calorem in multis impediunt dilectionis, et fruges bonae operationis foedant. Quibus recte gloria, quae stulto confertur, messi similis asseveratur, quia si indocto cathedra docendi tribuitur, aeque per hoc ecclesia infidelium persecutione laeditur, quod esse verissimum Arrianae tempestatis calamitas probavit.-- Nam sicut avis ad alta transvolans, etc. Verba quidem recte avibus comparantur, quod sonando per aera transvolant, ab ore videlicet loquentis ad aures usque audientis; sed distant in eo quia potest fieri (1016A)ut avis quolibet volans, eo loci resideat ubi nil ei certae necessitatis aut utilitatis suppetat. Verba autem quae loquimur non quolibet dispersa in ventum defluunt atque evanescunt, sed in auctorem suum cuncta revertuntur, et vel bene prolata juvant loquentem, vel male edita gravant, ita ut pro omni etiam otioso verbo rationem in die judicii reddere cogamur. Quanto autem magis maledicta non solum ea quae malitiosa mente in insontem jaculantur, verum etiam illa quae negligentium consuetudine passim in quoslibet proferuntur, non alium, sed ipsum maledicum opprimunt. Neque enim maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Non autem sine causa dicit, maledictum frustra prolatum, quia est et maledictum non frustra prolatum, sed justa divinae (1016B)districtionis ira in impios emissum; ut est illud beati Petri in Simonem Magum, Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII); et ea quae in apostatas et haereticos ecclesiastica animadversione proferuntur, anathema [anathemata]; de quibus Dominus eidem Ecclesiae dicit, Quaecunque alligaveris super terram, erunt ligata et in coelis (Matth. XVI, et XVIII).-- Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, etc. Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. Non haec invicem sibi contraria debent videri, non respondere stulto juxta stultitiam suam, et respondere stulto juxta stultitiam suam: utrumque enim pro temporum et personarum diversitate concordat, dum et stultus contemnitur, quia non recipit sapientiam, et stulta superbia, alia decutitur stultitia, (1016C)juxta quod et Apostolus ait, Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII).-- Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, etc. Potest forte evenire ut sapiens quilibet stultum in legationem mittat, nesciens quia stultus est; nec tamen ipse sapientiae suae gloriam perdat, in eo quod de ignoto bono, quod audierat, credidit. Sed qui haereticum sciens mittit ad praedicandum populis, claudus est pedibus et iniquitatem bibens, quod et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiae debriat.-- Sicut qui misit lapidem in acervum Mercurii, etc. Qui insipienti, id est, haeretico confert honorem docendi, non minus delinquit quam qui deos et delubra gentilium cultu veneratur inani.-- Quomodo si (1016D)nascatur spina in manu temulenti, etc. Spina nascitur in manu temulenti, cum in operibus ejus qui carnalibus servit illecebris punctiones oriuntur scelerum. Quibus recte parabola quam stultus proponit assimilatur, quia, etsi verba prudentiae stultus dicere novit, nihil in his tamen vitiorum punctiones quibus vel seipsum vel proximum laceraret, vitare non novit. Saepe namque imprudens, in eo quod bona dicit, aut suam occulte laudem ab hominibus, aut vituperationem quaerit aliorum.-- Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, etc. Canis cum vomit, profecto cibum qui pectus deprimebat ejicit; sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, iterum oneratur; et qui admissa plangunt, profecto nequitiam, de qua male satiati fuerant, et quae mentis (1017A)intima deprimebat, confitendo projiciunt, quam post confessionem, dum appetunt, resumunt.-- Vidisti hominem sibi sapientem videri, etc. Hoc exponens Dominus, ait: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant (Joan. IX).-- Dicit piger, Leaena in via, etc. Multi cum verba exhortationis audiunt, causantur de diabolo, dicentes velle quidem se viam justitiae incipere, sed impediri a Satana, ne hanc perficere possint; sicque hujusmodi excusationis sermonibus semper in lectulo sui torporis, sicut ostium in cardine vertuntur; et modo exire ad operandum, modo ad quiescendum redire proponentes, in suis jacere pravitatibus nunquam desistunt.-- Sapientior sibi videtur piger, etc. Septem viros loquentes sententias (1017B)illos dicit, qui septiformi spiritus gratia pleni, sanctae Scripturae nobis scientiam ministraverunt. Quibus se sapientiorem stultus arbitratur, quia saepe nonnulli adeo mentem ab agendis his quae Dominus praecepit, despicientes avertunt, ut ne haec quidem omnia vel posse ab homine, vel debere impleri contendunt. Et quasi sapientiores his qui divina eloquia scripserunt, ea facere hominem non posse autumant, quae illi, dictante Spiritu sancto, hominem facere jusserunt; imo etiam quae multos homines juvante Spiritus ejusdem gratia perfecisse monstrarunt.-- Sicut qui apprehendit auribus canem, etc. Dicit Apostolus, Noli verbis contendere; ad nihil enim utiles, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II). Quicunque ergo simplex sensu est, et duobus (1017C)inter se jurgantibus mordaci sermone capta fuerit ejus auricula, cito incipit et ipse, quasi canis latrare, et contentiones generare; sed hoc sapiens omnino devitat.-- Verba susurronis quasi simplicia, etc. Susurronem incentorem litis, et bilinguem appellat, qui simulat laudem verborum, et quaerit audire unde jurgia seminet.

CAPUT XXVII. Ne glorieris in crastinum, etc. Ne securus sis aliquando de futuro tempore, quia etsi hodie te Domino servire conspicis, qualis esse in futurum possit, quomodo vitam finire, prorsus praevidere non vales. Beatus enim homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII).-- Grave est saxum, etc. Grave quidem satis est (1017D)quemquam vel uno aliquo crimine capitali, quasi pondere saxi deprimi, vel quasi glareis arenae innumeris, peccatis levioribus onerari; sed utroque gravior ira stulti, quia nimirum haec quo certius quam sint mala, patescunt, eo acrius animam, ut castigentur, compungunt. Ita vero, quia non corporale, sed spirituale est vitium, quo minus deprehenditur, eo amplius gravat. Unde non absolute iram, sed iram stulti dicit saxo et arena graviorem. Nam sapientes, quo modo actus suos ac sermones, ita mentis quoque motus solerter examinare et castigare satagunt.-- Ira non habet misericordiam, etc. Non de omni ira dicitur, nam de mitissimo ac modesto viro scriptum est quia, exiit a Pharaone iratus nimis (Exod. X). Sed ira stulti dicit, cujus in priori versiculo meminerat, (1018A)quae ubi excanduerit, mox viscera pietatis amittit, et furore tantum suo novit frena laxare. Alioquin de utili ac necessaria ira dictum est, Melior est ira risu (Eccli. VII), quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.-- Melior est manifesta correptio, etc. Amorem absconditum hoc loco amorem dicit illicitum, ut est amor adulterinus, qui ob sui turpitudinem merito sapientibus, ne redarguatur, absconditur; cui jure manifestata correptio praefertur, qui absque ulla contradictione melius est quempiam desiderio corrigendi palam corripere, quam studio simul peccandi clanculo diligere.-- Meliora sunt vulnera diligentis, etc. Melius est a Domino, qui nos ut filios pater erudire consuevit, vulnera et afflictionem perpeti, quam diaboli blandimentis (1018B)decipi, qui ut nos coelesti haereditate privet, nostris favere solet erratibus, quasi leve sit malum quod agimus, et ultra modum peccatorum nostrorum saeviens tribulatio, quam Domino dispensante toleramus.-- Anima saturata calcabit favum, etc. Anima divitum, qui habent consolationem suam, et quibus dicitur a Domino, Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis (Luc. VI), spernit auditam coelestis regni dulcedinem; anima autem eorum, qui esuriunt et sitiunt justitiam, etiam adversa saeculi pro Domino, imo ipsam mortem perpeti dulce habet, sciens se per poculum amaritudinis ad gaudia perpetuae salutis esse venturam.-- Sicut avis transmigrans de nido suo, etc. Sicut avis quae negligit ova sive pullos quos foverat, et aliarum avium vel animantium raptui dimittit, sic nimirum (1018C)ille qui custodiam virtutum in quibus proficiebat deserit, earumdem virtutum quas habere videbatur, immundis spiritibus ipse proditor existit. Unde alias dicit: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Quod est aperte dicere, Si principis mundi, id est, diaboli tentatio tibi forte institerit, caveto sollicitus ne a bona operatione, cui insudabas, desistas.-- Melior est vicinus juxta, etc. Melior est tibi vicinus aliquis qui tibi animum fraterna societate connectit, quam germanus frater qui jura fidei et pietatis communia habere tecum negligit. Quod Dominus in parabola vulnerati a latronibus, ejus qui descendebat a Jerusalem in Jericho; et Samaritani, qui curam egit illius, manifeste probavit.-- Qui benedicit proximo suo voce grandi, etc. Voce (1018D)grandi proximo benedicit, qui cum favore superfluae laudis extollit; vel malis videlicet actibus ejus contra justitiam favendo, vel bona plus justo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur, quia plurimum laedit eum, cui laudando sive in mala actione confidentiam tribuit, seu in opere recto simplicitatem puri cordis minuit: ut videlicet bonum quod supernae mercedis intuitu inchoarat, transitoriae laudis amore consummet.-- Ferrum ferro acuitur, etc. Satis bona est collatio et consilium sapientium, qui ubi se invicem consulendo instruunt, ferrum ferro acuitur.-- Infernus et perditio non replebuntur, etc. Inferni tormenta non replebuntur, terminum accipiendo; similiter et intentiones eorum qui humana sapiunt, (1019A)insatiabiles sunt in desiderio peccandi. Qui et ideo sine fine poenas luunt, quia voluntatem habuerant sine fine peccandi, si naturam haberent sine fine vivendi.-- Diligenter agnosce vultum pecoris tui, etc. Pastori dicitur Ecclesiae: Diligenter adhibe curam eis quibus te praeesse contigerit. Agnosce animos actusque singulorum, et si quid in eis vitii sordidantis inveneris, citius castigare memento. Non enim tu semper oves dominicas pascendi potestatem habebis, sed aeterna est corona quam percipies, si commissum tibi gradum tuo tempore bene ministraveris.-- Aperta sunt prata, etc. Aperta sunt modo pascua sacramentorum coelestium, quae diu fuerant typicis praeclusa legalibus. Apparuit novitas evangelicae veritatis et gratiae; collecta sunt in pabulum (1019B)gregis Dominici scripta patrum veterum; ablata quidem Judaeis superbientibus falce divinae animadversionis, et humilibus Ecclesiae populis ad spirituale subsidium data; juxta quod Dominus illis, Auferetur, inquit, a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI).-- Agni ad vestimentum tuum, etc. Agnos innocentes, haedos poenitentes nuncupat. Agnorum ergo vellere vestieris, dum bonis obedientium discipulorum moribus pastor ipse profeceris, eorumque laudabilia facta cernens, et in ornatu virtutum, et in calore dilectionis ipse gloriosior exstiteris. Haedis agrum comparabis, dum peccatores ad poenitentiam vocando, sublimiorem tibi in terra viventium locum acquiris.-- Sufficiat tibi lac caprarum in cibis tuis, etc. Tanta instantia pecus tibi (1019C)commissum pasce, Ne tibi lac aestate novum, nec frigore desit, sed tibi semper tuisque sufficiat; id est, tam sedulo doctrinae insta, ut etiam quondam poenitentes ad officium docendi provehas; quatenus per illos, qui pridem pro foeditate vitiorum ad sinistram judicis videbantur esse ponendi, modo rationabile, et sine dolo lac verbi parvulis sensu ministretur. Fit autem lac caprarum ad victum ancillis, quando hi qui nondum amore perfecto, sed adhuc timore servili Domino deserviunt per exemplum; vel verba eorum qui per poenitentiam salvi facti sunt, vivificis verbi epulis reficiuntur, atque ut ad majora virtutum proficiant incrementa, uniantur. Quidam hoc quod dictum est, Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, (1019D)et collecta sunt fena de montibus: agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium; ita posuit, « Aperta sunt monumenta, apparuerunt corpora rediviva, sequestrati sunt peccatores a sanctis, fenum ad comburendum de locis excelsis. Sequestrati sunt agni ad dexteram, haedi ad sinistram: agni ad vestimentum regis, quia ipse dixit, Inhabitabo in eis; haedi pro pretio sanctorum quos nocuerunt [ An necaverunt?] ignibus venundantur. »

CAPUT XXVIII. Fugit impius nemine persequente. Qui non est in fide fortis, etiamsi nullus persecutor insistat, nonnunquam sponte fidem deserit, quando vel latrociniis, vel perjuriis, vel fornicationibus, vel veneficiis, (1020A)aliisque hujusmodi sceleribus se infideli similem reddit.-- Justus autem quasi leo confidens, etc. In occursu bestiarum ideo leo non trepidat, quia praevalere se omnibus non ignorat. Unde justi viri securitas leoni recte comparatur, quia contra se cum quoslibet surgere conspicit, ad mentis suae confidentiam redit, et scit quia cunctos adversantes superat, quia illum solum diligit, quem invictus nullo modo amittit.-- Viri mali non cogitant judicium, etc. Omnia animadvertunt electi, hoc est, et futurum esse discrimen universalis judicii, et quibus operibus requies, quibus poena retribuetur aeterna.-- Qui decipit justos in via mala, etc. Qui per doctrinam haereticam decipit amatores justitiae ut a veritate devient, ipse quidem pro malis suis poenam (1020B)quam meretur incurrit; bona autem si qua gerebat, vel utilia scribendo, vel continenter vivendo, aliis in adjutorium cedunt: eis nimirum qui haec legentes sive audientes, exempla sibi salutis etiam ab eo quem perisse norunt, assumunt.-- In exsultatione justorum multa gloria. Quia videlicet non de praesentibus divitiis, sed de aeternis in futuro bonis exsultant. Non de rebus mundi quem vident, sed de Creatore mundi, cujus visionem sperant, laetantur; dicente Psalmographo, Laetamini in Domino, et exsultate, justi (Psal. XXXI). Vel certe in exsultatione justorum multa fit gloria; quia quoties electos in hac vita pro eventibus Ecclesiae prosperis exsultare contigerit, multa a Domino gloria ex plurimorum fide ac piis operibus datur.-- Regnantibus impiis, ruinae hominum. (1020C)Sicut multi gloriam Deo dare incipiunt, cum justos in profectu virtutum gaudere conspiciunt, ita quoties reprobi regnum tenent, multos suae perfidiae complices exhibent. Quod et de paganis, et de haereticis, et de malis catholicis recte potest accipi.-- Beatus homo qui semper est pavidus, etc. Sequentis ira judicii tanto tunc districtior portabitur, quanto nunc inter culpas minime timetur. Unde alibi dictum est, In die bonorum, ne immemor sis malorum; et in die malorum, ne immemor sis bonorum (Eccli. XI). Sic ergo utraque jungenda sunt, ut unum semper ex altero fulciatur.-- Leo rugiens, et ursus esuriens, etc. Et de principibus paganis et haereticis potest intelligi, qui populi pauperis, id est sanctae Ecclesiae, vel patientiam vel sapientiam, ferina saepe saevitia (1020D)tentant.-- Hominis qui calumniatur sanguinem, etc. Sive terram agri, sive terram corpusculi, qui exercet, saturabitur; ille frumento, iste virtutibus. Qui utramque spernit, replebitur egestate.-- Vir qui festinat ditari, etc. Profecto enim qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenarum rerum avidus incipit, quo stranguletur peccati laqueo non cognoscit; cum quaelibet praesentis mundi bona desiderat, quae de futuro damna patiatur, ignorat.-- Cum surrexerint impii, abscondentur homines, etc. Eosdem homines quos justos appellat, qui videlicet justum statutumque a Deo humanae conditionis ordinem servant. Unde in libro beati Job de poenitente quolibet perverso dicitur, (1021A)Respiciet homines, et dicet, Peccavi (Job. XXXIII). Quod est aperte dicere, Respiciet eos qui naturam humanae creationis recte custodiunt, et se peccando jumentis assimilatum esse cognoscit. Patet ergo sensus, quia fervente impiorum persecutione abscondentur saepe fideles; vel non ausi, vel non permissi ad publicum procedere; dicente Domino, Si vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X). Ubi autem, perditis auctoribus, persecutio cessaverit, augustior post pressuras fidelium, gloria clarescit. Sed et infidelium plurimi, visa infidelitatis damnatione, fidei gratiam suscipiunt; juxta id quod scriptum est; Pestilente flagellato, sapientior erit parvulus (Prov. XIX). Ab ornamento virtutum nudus existere comproberis, quia quod Domino testante pollicitus es, implere nequiveras. (1021B)Hoc autem dictum est, non quo curam regendarum animarum, cum tibi regulariter imposita fuerit, suscipere non debeas, sed ne passim, nullo jubente, doctoris tibi ac praesulis officium temerarius usurpes.

CAPUT XXIX. Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, illi quidem parat insidias, quibus periculum cauti operis, ut verbi securior factus, incidat. Sed videamus utrum retia fraudulenti, eum cujus gressibus expanduntur, an potius illum a quo expanduntur involvant. Sequitur:-- Peccantem virum iniquum involvet laqueus, etc. Non ergo justo laqueus peccantium, etiamsi corporaliter perimat, nocet. Ipsos autem reprobos insidiae, quas proximis parant, (1021C)in perpetuum damnant; gaudentibus justis, ac rectum Conditoris judicium laudantibus vel de sua ereptione, vel de perditione pravorum. Denique clausulam prioris versiculi antiqua editio manifeste posuit, Retia circumdat pedibus suis. Ex ambiguo enim Graeco, quod est αὐτοῦ, utrumque interpretari potest: nam qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam ipse, ut alibi dictum est.-- Vir sapiens si cum stulto contenderit, etc. Doctor sapiens, si cum infideli et contumace contenderit, sive tormenta reproborum, seu gaudia narret bonorum, frustra erga insensatum laborat; si velamenta poenitentiae suadeat, seu bonae operationis, quae sint praemia dicat, non auditur a stulto. Hinc et apostoli Judaeis dicebant, Lamentavimus vobis, et non planxistis; cecinimus (1021D)vobis, et non saltastis (Matth. XII).-- Totum spiritum suum profert stultus. Impatientia impellente agitur, ut totus foras spiritus proferatur. Quem idcirco citius perturbatio ejicit, quia nulla interius disciplina sapientiae circumcludit.-- Sapiens autem differt et reservat in posterum. Laesus enim, in praesens se ulcisci non desiderat, quia etiam tolerans, pati optat, sed tamen vindicari omnia extremo judicio non ignorat. Hunc locum antiqua translatio sic habet: Totam iram suam profert impius, sapiens autem dispensat per partes, quia nimirum stultus ad ultionem sui perturbatione succenditur; sapiens autem paulatim eam maturitatem consilii ac moderationis extenuat, et expellit.-- Pauper et creditor (1022A)obviaverunt sibi, etc. Pauper est, humilis verbi Dei auditor; creditor autem, qui ei verbi ejusdem pecuniam praedicando committit; qui obviant sibi, cum in unam eamdemque pietatis gratiam conveniunt. Et utriusque illuminator est Deus, quia neque ille sine divinae pietatis praedicare, neque iste potuit credere. Veridica namque manet sententia Veritatis, qua dicit, Quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV).-- Rex qui judicat pauperes in veritate, etc. Et Psalmista de Christo rege, Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; virga aequitatis, virga regni tui (Psal. XLIV).-- Virga atque correptio tribuit sapientiam, etc. De hac virga Apostolus ad Corinthios: An vultis in virga veniam ad vos, an in spiritu mansuetudinis (I Cor. IV)? Puer namque, quem frequentissime corripiendum et erudiendum (1022B)admonet, populus Dei est, qui, si non assiduis monitis et increpationibus sacerdotum fuerit castigatus, confusionem generat Ecclesiae, detrahentibus his qui foris sunt religioni fidei Christianae. Unde recte subjungitur:-- Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus, etc. Quia nimirum cum cessaverit sacerdotalis eruditio, solvetur continuo disciplina divinae legis, quia populus ad beatitudinis praemia pertingere debuerat.-- Vidisti hominem velocem ad loquendum, etc. Grave quidem vitium stultitiae, sed non levius est verbositatis. Nam saepe contingit ut hebes aliquis, et ipsarum quoque nescius litterarum, citius verba salutiferae correptionis accipiat, quam is qui affluentia praeditus sermonis, magis sua, quae novit, vel quae se nosse autumat, (1022C)jactanter proferre, quam dicta sapientum audire contendit.-- Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, etc. Qui delicate a pueritia nutrit corpus suum, quod animo debuerat subjugare, is ubi ad annos adolescentiae pervenerit, lascivium hoc et indomabile sentiet. Hunc versum alia translatio pulchre habet, Qui deliciatur a pueritia, servus erit; novissime autem et contristabitur. Namque sero malorum poenitens in se, qui se meminit noluisse, in tenera adhuc aetate a suis voluptatibus ad regulam continere prudentium.-- Vir iracundus provocat rixas, etc. Janua omnium vitiorum iracundia est, qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies; aperta vero, ad omne facinus armabitur animus.-- Qui cum fure patitur, odit animam suam, etc. Adjutorem (1022D)suum sapientia non solum a peccatis abstinere, sed a peccantium se contubernio docet cohibere, ne forte a districto judice mereatur audire, Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX). Non enim fur solummodo, sed etiam ille reus tenetur qui conscius furti, quaerente possessore pecuniam qui perdidit, non vult indicare, cum valet. Verum ne quis causetur metu se personae potentioris, neque a furum consortio separari, neque prodere posse, quod novit, aperte subditur:-- Qui timet hominem, cito corruet, etc. Cui congruit illud evangelicum, Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X).

CAPUT XXX. (1023A) Verba Congregantis, filii Vomentis. Hucusque Parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda. Hinc rursum verba Salomonis ab ipso, quod Graece Ecclesiastes dicitur, nunc interpretato in Latinum nomine illo, Congregans appellatur. Ecclesia enim congregatio vocatur.-- Visio quam locutus est vir, cum quo est Deus, etc. Visio, inquit, quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando, patefecit hominibus, foras loquendo. Quisquis enim Spiritu Dei confortatur, haec quae sequuntur, humili corde profatur.-- Stultissimus sum virorum, etc. Filii enim saeculi hujus prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt (Luc. XVI). Et Apostolus, Si quis, inquit, videtur sapiens esse in hoc saeculo, (1023B)stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III). Et ipse de se suisque similibus, in quibus est Deus, Nos autem praedicamus Christum crucifixum; Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I).-- Non didici sapientiam, etc. Non didicit Salomon ab homine sapientiam, sed Deo gratis offerente percepit, ut sanctorum scientiam nosset. Sed et Apostolus qui ait, Nos stulti propter Christum, ipse iterum dicit, Sapientiam autem loquimur inter perfectos; sapientiam vero non hujus saeculi, et caetera (I Cor. II).-- Quis ascendit in coelum, atque descendit? Haec est sanctorum scientia, quae a sapientibus saeculi stultitia putatur, quia videlicet Dei Filius in assumpta carne post mortem et resurrectionem suam ascendit in coelum, ac nostrae resurrectionis tempore descensurus (1023C)est de coelo ad judicandos vivos et mortuos. Quis continuit spiritum manibus? Omnis spiritus et humanus et angelicus, et animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur.-- Quis colligavit aquas, quasi in vestimento? Congregans sicut in utre aquas maris.-- Quis suscitavit omnes terminos terrae? Dominus, qui nunc omnibus animantibus et germinibus vitam et incrementum excitat. Et in die judicii cunctum a quatuor ventis coeli genus humanum a morte suscitabit.-- Quod nomen ejus, et quod nomen filii ejus si nosti? De Dei Patris et Filii nomine dicit, cujus mysterium saecularis sapientia naturaliter scire non potest. Quamvis unum esse Deum, qui omnia fecerit per ea quae mirabiliter facta videt, intelligere (1023D)potest. Si nosti, inquit, subauditur tu, qui de tua te jactans sapientia, nostrae fidei mysteria, stultitiam nuncupare praesumis.-- Omnis sermo Dei, ignitus clypeus est sperantibus in se. Haec et tota Christi Ecclesia novit, et illi maxime qui, Deo secum morante, terrenam sapientiam contemnunt, quia omnis sermo divinus corda electorum et igne charitatis accendit, et scientia veritatis illustrat, et vitiorum sordes consumit, et ab hostium insidiis, cunctisque defendit adversis. Sed solertius intuendum quia proprietatem Graeci sermonis, quod est pepyromenon, Latina translatio uno verbo non explicat; unde nunc ignitum, nunc igne examinatum transfertur, ut, Ignitum eloquium tuum vehementer (Psal. (CXVIII), et, Argentum igne examinatum (Psal. XI). Quod utrumque in (1024A)Graeco uno verbo dicitur pepyromenon. Et quod huic Salomonis sententiae simillimum sonat, Eloquia Domini igne examinata (Psal. XVII): id est, pepyromena. Pepyromenon ergo, quod tanquam conflatum, in igne purgatum sit; sicut enim quaecunque metalla igne conflata, sordem in se alienam atque inutilem non continent, totum, quidquid in his residet, verum et perfectum, et omni vitiorum sorde purgatum est; ita eloquium Dei, aeternorum in se bonorum fidem testans. Hinc est illud Domini, Iota unum aut unus apex non peribit a lege, donec omnia fiant (Matth. V). Vera enim omnia sunt, et extra omnem ambiguitatem superfluae inanitatis ignita.-- Non addas quidquam verbis illius, etc. Non corrumpas colloquia sanctarum Scripturarum, quod quidam (1024B)haeretici, ne his convincerentur, fecisse noscuntur.-- Duo rogavi te, ne deneges mihi, etc. Haec adhuc vir cum quo est Deus, sermonis ejus igne radiatus, ad ipsum Dominum conversa voce profatur, obsecrans ne unitatem saeculi unquam vel verba mendacia, veritati coelesti praeponat Scripturae; nec rursum, vel copia vel inopia transeuntium rerum in oblivionem decidat aeternorum.-- Generatio, quae patri suo maledicit, etc. Cum superius puritatem sibi vitae a Domino dari peteret, convertens subito intuitum ad contemplandam pravorum nequitiam, quantis haec sit involuta miseriis, quam longe a veritate distet, insinuat, eo quod honorem parentibus non deferunt.-- Generatio quae sibi munda videtur, etc. Quia Deus dissipat ossa hominum sibi placentium.-- Generatio, (1024C)cujus excelsi sunt oculi, etc. Quam Psalmista ait: Domine, non est exaltatum cor meum, etc. (Psal. CXXX) .-- Generatio, quae pro dentibus gladios habet, etc. De hac Psalmista, Filii hominum dentes eorum, arma et sagittae, et caetera (Psal. LVI). Qui sunt persecutores Ecclesiae Christi. Quod si diligentius considerare volueris, invenies has generationes, congregationes esse nequissimas Judaeorum et haereticorum. Judaeorum ergo generatio Patri suo maledicit, illi videlicet, qui ait, Filius meus primogenitus Israel (Exod. IV), quando Filium ejus viventemin carne negavit. Et matri non benedixit, Synagogae videlicet, cujus fidei pristinae, quam a patribus ac prophetis de Christo habuerat, detraxit. Novatianorum generatio (1024D)munda sibi videtur, dicens: Poenitentia opus non habere. Et tamen non potest munda esse a sordibus peccatorum, quae fontem poenitentiae peccantibus veniam negando, praecludit. Item generatio Arrianorum excelsos habet oculos, et palpebras supra Deum erectas, inquirens, qui fuit antea; et quia fuit tempus quando non fuit Filius, vel quae sancti Spiritus potestas, aequalis an inaequalis. Item generatio, quae pro dentibus gladios habet, illa est congregatio pravorum, quae perfidiam etiam aliis intimare satagit; et sicut corpora solent gladiis sterni, ita animas audientium veneno pravae allocutionis, morti perpetuae subjugare contendit.-- Sanguisugae duae sunt filiae, etc. Sanguisuga est diabolus, qui siti peccandi ac peccata suadendi incessanter accenditur. Huic (1025A)duae sunt filiae, quia duae specialiter humani generis illecebrae; hunc antiqui hostis imitantur ardorem, luxuria videlicet et philargyria. Nam et luxuriae, et quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur; et sicut quidam ait poetarum, Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Tria sunt insatiabilia, etc. Ignis vero non dicit, Sufficit; infernus nunquam redundat: meretrix similiter vicina, ejus corpus non satiatur deliciis; et avarus nunquam dicit, Sufficit. Quidam infernum interpretantur diabolum, quia insatiabilis sit de seductione humana. Os vulvae et terram, quae non satiantur aqua, ut supra; ignem qui non dicit, Sufficit: incendium gehennae, quod nunquam desinat, sed eos qui peccatis finem ponere noluerunt, infinito ardore comburat.-- Oculum, (1025B)qui subsannat patrem, et despicit partum matris suae, etc. Perversi, dum divina judicia reprehendunt, subsannant Patrem; et quilibet haeretici, dum praedicationem sanctae Ecclesiae deridendo contemnunt, partum matris despiciunt, quia de ipsa exeunt, qui contra ipsam loquuntur. Ex nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis (Joan. . . .) Quorum intentionem dum praedicatores catholici de Scripturarum divinarum fluentis procedentes increpando revincunt, quasi oculum nefandum corvi de torrentibus effodiunt, et filii aquilae comedunt. Corvi etenim vocantur doctores sancti, quia per humilitatis gratiam, peccati in se nigredinem confitentur. Filii autem aquilae, quia per gratiam ejus sunt renati, qui in habitu assumptae carnis ad coelestia transvolant. Unde (1025C)et alibi filii sponsi appellantur.-- Tria sunt difficilia mihi, etc. Quantum ad historiam pertinet, ita est ut scriptum est; sed quia per parabolas loquitur, via aquilae in coelo difficile invenitur: hoc est, subtilitas inimici, qua circa coelestium corda virorum volitat, magno cum labore deprehenditur. Similiter et via colubri super terram, id est, astutia hostis venenati, insidiari non desinentis, eis quos in petra fidei fundatos esse conspicit. Necnon et via navis in medio maris, hoc est, via iniquitatis, quae per amaras saeculi hujus undas, immundorum spirituum flatibus agitatas, tanta subtilitate discurrit, ut vel vix, vel nullatenus ejus possit iter deprehendi. Nam quod aquila malignum hostem significet, testatur propheta, qui ait: Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli (Thren. (1025D)IV), id est, homines, qui nos persecuti sunt, tam saevi fuerunt, ut ipsis daemonibus crudeliores esse viderentur. Quod coluber diabolum saepe insinuet, et in primi hominis transgressione probatum est, et cum quidam vir sapiens aiebat, Quasi a facie colubri fuge peccatum (Eccli. XXI). Navis quoque, quod levitatem designet, eorum qui circumferuntur omni vento doctrinae, demonstrat propheta, qui ait: Et Chaldaeos in navibus suis gloriantes (Isa. XLIII); hoc est immundos spiritus de fragilitate atque instabilitate mentis humanae se extollentes, et de illius ruina quasi victores laetantes. Sicut ergo illa tam candida sunt ut inveniri nequeant, sic adolescens, qui viam veritatis deseruit, difficile cogitatu est quo semper omnes (1026A)horas, in quot cogitamenta vecors vaga mente declinet. Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit et tetigit os suum, et dicit, Non sum operata malum. Adultera quoque mens, in similitudinem eorum quae commemoravit superius, instabilis semper et vaga est. Quae, ubi admissum turpitudinis suae celare poterit, negat se aliquid perpetrasse facinoris.-- Quatuor sunt minima terrae, etc. Minores videntur in terra saepe justi quam reprobi, id est, humiliores et huic mundo abjectiores; sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, in eo quod aeterna et coelestia bona sapiunt, ac pro his appetendis, quae illi non norunt, adversa quaeque saeculi fortiter pati desiderant.-- Formicae, populus infirmus, etc. Et Ecclesiae populus, ut fortitudinem mentis custodiat, infirmum se temporaliter, (1026B)adversariis saevientibus ostendit; Domino per Evangelium dicente, Ego autem dico vobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram (Matth. V). Qui in hac vita praeparat sibi fructus bonorum operum, quibus vitam mereatur habere perennem.-- Lepusculus, plebs invalida, etc. Et hic plebem Ecclesiae designat, quae invalida dicitur; vel quia, ut supra diximus, suas injurias ulcisci ipsa non quaerit; vel quia in suis viribus nihil fidere, sed in auxilio Redemptoris sui salutem sperare didicit. Et hoc est illam cubile in petra collocare, ejus praesidio adversus vitae incursus Domino dicere cum Psalmista: Esto mihi in lapidem fortissimum et domum munitam, ut salves me; quia petra mea et munitio mea tu es (Psal. . . .) Pro lepusculo, (1026C)antiqua translatio chyrogrillium posuit. Est autem animal non majus ericio, habens similitudinem muris et ursi, cujus in Palaestinae regionibus magna est abundantia; semperque in cavernis petrarum, et terrae foveis habitare consueverunt. Notandumque, quod in psalmo, ubi nos canimus, Petra refugium erinaciis (Psal. CIII), in quibusdam codicibus, leporibus, in quibusdam chyrogrilliis, invenimus. Sed et in hac Salomonis sententia quaedam exemplaria pro lepusculo, erinacium habent. Nam et in libro Hebraeorum nominum invenimus idem verbum Hebraeum, sapham in Jeremia, chyrogrillium et leporem et erinacium a sancto Hieronymo interpretatum.-- Regem locusta non habet, etc. Locustam quidam gentilium (1026D)plebem interpretantur, quae quondam sine rege, id est, sine Christo, sine propheta, sine doctore existens, nunc in unitatem fidei congregata, ad spiritualem pugnam contra diabolum properat. Potest autem in locusta, anachoretarum concors unitas accipi, quae cum homine praeceptore nullo in suis latibulis regatur, infatigabili tamen instantia in suis quaeque locis Christo militare, et male pullulantia carnalium voluptatum germina consuevit absumere.-- Stellio manibus nititur, etc. Stellio manibus nititur, quia nimirum alas, quibus feratur, non habet. Et moratur in aedibus regis, illorum significat humilitatem, qui cum sint juxta naturam tardi ingenio, solertia tamen industriae suae, vel ad divinarum notitiam Scripturarum, vel ad virtutum gratiam, quibus (1027A)ingressum regni coelestis mereantur, attingunt. Plerumque etenim aves, quas ad volandum penna sublevat, in inferioribus resident. Et stellio, qui ad volatum pennas non habet, nitens manibus regis aedificium tenet: quia nimirum saepe ingeniosi quique, dum per negligentiam torpent, in pravis actibus remanent, et simplices, quos ingenii penna non adjuvat, ad obtinenda aeterni regni moenia virtus operationis levat.-- Tria sunt quae bene gradiuntur, etc. Ipse hoc loco leo ponitur, de quo scriptum est, Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V). Qui fortissimus bestiarum dicitur, quia in illo hoc quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I); qui ad nullius pavet occursum; dicit enim, Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). Gallus succinctus (1027B)lumbos, id est, praedicatores sancti inter hujus noctis tenebras, verum mane nuntiantes; qui succincti lumbos sunt, quia a membris suis, luxuriae fluxa restringunt. Et aries, nec est rex qui resistat ei. Quem alium hoc loco arietem accipimus, nisi primum intra Ecclesiam ordinem sacerdotum? de quibus scriptum est, Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII), qui per exempla sua gradientem populum, quasi subsequentem ovium gregem trahunt; quibus spiritualiter recteque viventibus, nullus rex omnino resistere sufficit, quia quilibet persecutor obviet, intentionem eorum non valet praepedire. Et quia post haec etiam Antichristus apparebit, hoc quartum subdidit dicens:-- Et qui stultus apparuerit, postquam elevatus est in sublime, etc. Ipse quippe in sublime elevabitur, cum (1027C)Deum se esse mentietur. Sed elevatus in sublime stultus apparebit, quia in ipsa elatione sua, per adventum veri judicis deficiet; quod si intellexisset, ori imposuisset manum, id est, si supplicium suum, cum superbire exorsus est, praevidisset, bene aliquando conditus in tantae jactatione superbiae non fuisset elatus. De quo nequaquam moveat, quod superius dictum est, Quartum quod incedit feliciter: tria quippe incedere bene, dixit, et quartum feliciter; non enim omne quod feliciter, bene; neque in hac vita omne quod bene, feliciter. Nam leo, gallus et aries bene incedunt, sed non hic feliciter, quia persecutionum bella patiuntur; quartum vero feliciter, et non bene incedit, quia in fallacia sua Antichristus graditur, sed juxta breve tempus vitae praesentis ipsa illi fallacia (1027D)prosperatur.-- Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac, etc. Ubera fortiter premimus, cum verba sacri eloquii subtili intellectu pensamus, qua pressione dum lac quaerimus, butyrum invenimus, quia dum nutriri vel tenui intellectu quaerimus, ubertate internae pinguedinis ungemur: quod nec nimie nec semper agendum est, ne dum lac quaeritur, ab uberibus sanguis sequatur, quia dum verba sacri eloquii, plusquam debent, discutiuntur, in carnalem intellectum cadunt. Sanguinem enim elicit, qui vehementer emulget, quia carnale efficitur hoc quod ex nimia spiritus discussione sentitur.-- Et qui provocat iras, etc. Quid praecedente parabola juxta litteram significaret, aperit, quia qui in modesto sermone (1028A)proximum allocutus; gratum accipit responsum, quasi de uberibus, in quibus lac quaerebat, butyrum exprimit. Atqui inepto verbo iram discordiamque fraterno ex corde provocat, quasi ultra modum emungens verba, sanguinem pro lacte reperit.

CAPUT XXXI. Verba Lamuelis regis, etc. Lamuel interpretatur, in quo Deus. Et ipse est de quo supra, eodem nomine in Latinum verso dicitur, Visio quam locutus est vir, cum quo est Deus. Mater autem, quae hanc eum visionem edocuit, non alia melius quam divina gratia intelligitur, quae illum in corde invisibiliter erudivit intellectu sapientiae quam foris hominibus ipse ministraret. Quamvis et ipsa carnalis mater Salomonis, (1028B)haec eum parvulum docuisse recte possit intelligi. Quae quidem ipse, quia sapienter dicta cognoverit, operi parabolarum suarum miscere voluerit. Et ideo recte, postquam dictum est in titulo, Verba Lamuelis regis, additum est continuo, Visio qua erudivit eum mater sua, quia cum in regnum unctus, spiritum sapientiae percepit, vidit in eodem spiritu, quam prudenter se mater bona docuerit.-- Quid, dilecte mi; quid dilecte uteri mei? Subaudis, Quid tibi dicam, fili, qui de utero meo natus, electus es in regnum?-- Quid dilecte votorum meorum? Id est. qui electus es in hoc quod tota devotione desiderabam.-- Ne dederis substantiam tuam mulieribus. Patet litterae sensus, sed et virtutum nostrarum substantias corruptionibus vitiorum contaminare prohibemur.-- Et (1028C)divitias tuas ad delendos reges. Divitias suas dat ad delendos reges, qui terrenis deliciis hominum corda corrumpit, ne coelestia bona inquirant, in quibus perpetuo possint regnare cum Christo. Delentur enim reges per divitias, quando quilibet summi regis corpori adunati per fidem, nihilominus per illecebras saeculi merentur eradicari de terra viventium. Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum. Et haec sequentia patent juxta litteram. Allegorice autem praecipit ne vino, in quo est luxuria, inebriet mentes fidelium, qui sunt membra Regis aeterni; quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; nil de secretis cogitatur, ubi regnat voluptas carnalis; sed ea tantum carnales, quae sunt visibilia, scrutantur.-- Ne forte bibat, et obliviscatur (1028D)judiciorum, etc. Ne terrenis debriatus illecebris, obliviscatur pauperum Christi, qui et ipse pauper est factus pro nobis.--Date siceram moerentibus, etc. Bibant et obliviscantur egestatis suae, et doloris non recordentur amplius. Siceram et vinum hoc loco supernam divinae sapientiae consolationem dicit, quae illis est exhibenda cordibus, quae in infimis consolari refugiunt, et quidquid occurrit in praesenti, amaro suscipiunt animo, solis quae nondum vident gaudiis coelestibus tota mente inhaerentibus; juxta eum qui dixit, Negavit consolari anima mea, memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI). Item, Date siceram moerentibus et vinum bibere his qui amaro sunt animo; et caetera (Prov. XXXI). His, qui pro plenitudine (1029A)actuum pristinorum moerore atque tristitia deprimuntur, spiritualis scientiae jocunditatem velut vinum, quod laetificat cor hominis, affluenter infundite, eosque salutaris verbi crapula refocillante, ne forte jugitate moeroris ac lethali desperatione demersi, abundantiori tristitia absorbeantur, qui ejusmodi sunt.-- Aperi os tuum muto, etc. Pro causa pauperum, qui ipsi per se loqui in judicio non valent, ipse loqui memento, et eos defensare curato, qui patriae coelestis intuitu, hujus vitae viam ocius transire satagunt. Aliter os aperire muto praecipit populo gentium fidei verbum praedicare, qui divina eloquia prius personare nesciebat, et non tantum Judaeis, sed et cunctis per orbem nationibus curam salutis impendere.-- Aperi os tuum, decerne quod justum (1029B)est, etc. Sicut in versu superiori pro causa et ereptione pauperis os aperire praecepit, ita in isto, ipsum pauperem ubi erraverit, juste castigare ac judicare admonet. Juxta quod et Moyses ait, Et pauperis in judicio non misereberis (Exod. XXIII); quod utrumque facere Dominum propheta insinuat, dicens: Sed judicabit pauperes in justitia, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae (Psal. LXXI).--Hucusque verba Lamuelis. Hinc sapientissimus regum Salomon laudes sanctae Ecclesiae versibus paucis, sed plenissima veritate decantat. Constat namque, idem carmen versibus XXII, juxta ordinem videlicet Hebraeorum ac numerum litterarum, ita ut singuli versus a singulis litteris incipiant. Cujus ordine perfectissimo alphabeti typice innuitur, quam plenissime hic vel (1029C)animae cujusque fidelis, vel totius sanctae Ecclesiae, quae ex omnibus electis animabus una perficitur catholica, virtutes ac praemia describantur.-- Mulierem fortem quis inveniet? etc. Mulier fortis Ecclesia catholica vocatur: mulier videlicet, quia spirituales Deo filios ex aqua et Spiritu sancto gignere consuevit; fortis, quia cuncta saeculi adversa simul et prospera pro Conditoris sui fide contemnit, quam ipse in carne apparens, infirmam quidem invenit, sed inventione sua, hoc est pia visitatione fortem reddidit. Unde post ejus redemptionem ad coelos rediens, supernis civibus gaudens aiebat: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat (Luc. XV). Videns ergo Salomon genus humanum innumeris (1029D)implicatum erroribus, quodque ad ejus salvationem, nullus patriarcha, nullus propheta, nullus omnino electorum, praeter solum Mediatorem Dei et hominum sufficeret, ait, Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. Ac si aperte futuram Domini gratiam admirando protestetur, Quis tantae virtutis, quis talis est meriti, qui de tot incredulis ac scelestis mundi nationibus unam sibi electorum Ecclesiam congregaret, quam sua gratia fortem atque insuperabilem adversantibus cunctis efficiat? Non hic certe nostri similis, non nostro est tempore venturus, sed in fine saeculorum est de coelo Deus homo descensurus, qui nos sua passione a morte redimat. Hoc est enim, quod ait, Procul, et de ultimis finibus pretium ejus. Procul videlicet, (1030A)statu temporis, quod a diebus Salomonis usque ad partum Virginis intererat. De ultimis autem finibus, quia a summo coelo egressio ejus (Psal. XVIII), qui non aliud pro redemptione nostra pretium, quae seipsum obtulit. Unde Apostolus, Qui dilexit, inquit, nos et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V). Quamvis et ita recte possit intelligi pretium sanctae Ecclesiae procul positum fuisse, quia incarnatio, Verbi Dei conversatio inter homines, passio ac resurrectio longe a nostrae esset naturae conditione discreta; quoniam videlicet ille, et quando voluit et de qua voluit matre natus est, et sine peccato vixit in mundo; et quando voluit et qua voluit morte discessit a mundo. Tempus quoque resurrectionis (1030B)et ascensionis suae in potestate habuit, et caetera hujusmodi; in quibus tam procul a nobis, quam coelum distat a terra. Quia vero Ecclesiam, quam redemit Dominus, non solum verbum salutis suscipere, sed et constanter pro illo certare, et hoc ipsum per mundum praedicare donavit, merito subjungit:-- Confidit in ea cor viri sui, etc. Virum sanctae Ecclesiae Dominum ac Redemptorem ejus, qui etiam pretium ejus fieri dignatus est, dicit. Unde et Apostolus credentibus ait, Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI). Quod ergo dicit, Confidit in ea cor viri sui, ab humana nimirum consuetudine tractum est; sicut enim is qui fortem fidelemque et castam habet conjugem, confidit in ea certissime, quia nil contra suam voluntatem agere, nulla (1030C)adulterina saltem cogitatione possit contaminari, cuncta pro suo amore etiam adversa libenter tolleret, et quoscunque valet ad suam amicitiam convertere desideret, sic nimirum Dominus Redemptor noster in Ecclesia confidit. Novit enim spiritum gratiae, quem dedit, novit virtutem charitatis, quam ejus praecordiis infudit. Ideoque non dubitat eam non solum a suae fidei integritate nequaquam posse corrumpi, sed etiam perseveranter insistere, ut plures ad ejusdem fidei congreget unitatem. Hoc enim quod sequitur, Et spoliis non indigebit; spoliat enim diabolum Ecclesia, cum per praedicatores suos, eos quos ipse deceperat, ad veritatis iter revocat. Et bene dicitur, Spoliis non indigebit, quia nunquam cessabit Ecclesia liberatas a diabolica fraude animas (1030D)Christi fidei restituere, donec, completo mundi cursu, suorum quoque praefinita compleatur summa membrorum. Verum quia quidquid boni sancta Ecclesia, vel anima quaeque fidelis agit, hoc desuper accipit, recte subjungitur,-- Reddet ei bonum, et non malum, etc. Reddet quippe anima Christo bonum, cum perceptis ab eo vitae muneribus, recte vivendo, respondet, cum ea quae ipsa scire vel facere ab illo adjuta possit, etiam aliis intimare satagit. Bene autem cum dixisset, Reddet ei bonum, protinus addidit, Et non malum, quia sunt profecto qui, acceptis a Domino bonis, mala rependunt, vel fidei mysteria quae perceperunt, haeretica faece foedando, vel fidem, quam professione servant, (1031A)pravis operibus blasphemando; vel mores bonos, quibus cum fide recta deserviunt, per colloquia mala corrumpendo. Sed nec illi bona quae accepere, Domino reddunt, qui non in his quae bene inchoant, usque ad finem vitae praesentis persistere curant. Unde merito cum dixisset, Reddet ei bonum, et non malum, ut perseverantiam boni necessariam demonstraret, adjunxit, Omnibus diebus vitae suae. Cui simile est illud evangelicum, Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris (Luc. I). Quibus sane operibus, quibus justitiae vel sanctitatis fructibus potissimum sit insistendum ei qui bonum quod accepit a Domino, gratis rependere satagit, subsequenter insinuatur, cum dicitur:-- Quaesivit lanam et linum, etc. Hujus principium versiculi, fortis (1031B)mulier, hoc est sancta Ecclesia etiam juxta litteram accipere et observare consuevit; juxta illud propheticum, Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Isa. LVIII). Operatur autem non supervacuo et caeco labore, sed eo utique consilio, ut ab ipso suo viro, Domino videlicet Christo, in judicio mereatur audire, Nudus fui, et operuistis me (Matth. XXV); et, Quandiu fecistis uni de his minimis istis, mihi fecistis (Ibid.). Operatur autem consilio manuum suarum, hoc est, earum personarum, per quas eleemosynam pauperibus tribuit. In quorum opere devoto, illo saluberrime utitur consilio, ut cum dispergens det pauperibus, non ipsa ab hominibus laudetur ad tempus, sed justitia ejus maneat in saeculum saeculi, cornu ejus exaltetur in gloria (1031C)(Psal. III). Possunt autem mystice in lana, quae est ovium habitus, omnia simplicitatis et pietatis opera, quae proximis impendimus, accipi. Potest in lino, quod ex terra virens oritur, sed longo ac multiplici exercitio amittit humorem nativum, atque ad gratiam novi candoris pervenit, castigatio nostrae carnis intimari. Cujus dum ingenitas vitiorum sordes per continentiam excoquimus, dignam profecto eam, qua Christum induamus, efficimus, juxta illud Apostoli, quotquot ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III). Quaerit ergo mulier fortis lanam et linum, et operatur consilio manuum suarum, cum Ecclesia sancta sollicite perquirit, quibus se pietatis fructibus exerceat, quomodo carnalibus (1031D)emundet illecebris. Et hoc utrumque consilio prudentissimo, hoc est supernae solummodo retributionis facit intuitu. Cujus retributionis sequens quoque versiculus apertius meminit, cum subditur,-- Facta est quasi navis institoris, etc. Institorem, negotiatorem dicit, qui pro eo sic vocatur antiquis, quod acquirendis multiplicandisque mercibus sedulus insistat, Facta est ergo fortis mulier quasi navis institoris, quia sicut navis institoris onerata mercimoniis, quae in patria sua magis abundant, per mare petit peregrina, ut illic venditis quae attulerat, cariora domum reportet, sic nimirum sancta Ecclesia, sic anima quaeque perfecta virtutum divitiis gaudet onerari, quibus majora divinae gratiae dona mercetur. Optimum est namque (1032A)commercium, cum bona quae valemus operantes, primo hanc a Domino mercedem recepimus, ut ad majora semper agenda proficiamus, dehinc et vitam percipiamus sempiternam. Facta est ergo anima sancta quasi navis institoris, quae transit desiderio fluctus saeculi praesentis, solaque se in coelis accipere sperat, aeterna gaudia meditatur, et pro his abundantius adipiscendis quidquid valet instanter agere, quidquid adversum occurrerit fortiter superare contendit. De qua recte dicitur quia de longe portat panem suum, quia in cunctis quae temporaliter bona agit, aeternam solummodo retributionem exspectat, solam vivi panis saturietatem desiderat, ejus nimirum qui suis auditoribus pie potenterque promittit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (1032B)(Matth. XI). At contra in proximo panem suum recipit, et non hunc de longe trans maria portat, qui in eo quod juste vivere videtur, humani tantum favoris praemia expedit. Nequa ullo vitae permanentis intuitu, ea quae in nimis labuntur, exsuperare et calcare satagit. De qualibus ipse terribiliter intonat: Amen dico vobis, receperunt mercedem suamc.--Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, etc. Sicut totus labentis saeculi cursus perennis diei ac noctis alternatione variatur, et dies quidem ad operandum, non ad quiescendum naturaliter condita est, sic totum praesentis Ecclesiae tempus gemino quodam quietis et operis statu discernitur. Quasi enim nocte quiescit, cum aliqui fidelium ejus intermissa ad tempus sollicitudine externa, sibimet vacare seque ipsos (1032C)spiritualiter incipiunt curare vel lectionibus videlicet sacris, vel orationibus, ac lacrymis sese vel aliis hujusmodi studiis secretius exercendo. Surgit autem de nocte, cum in eisdem suis fidelibus ad agendam etiam proximorum curam sollicita accingit, quod fraternae administrationis opus duobus modis exercere consuevit, quia et eos qui foris errabant, ad fidei gratiam convocat, et illos qui fidei sacramentis jam sunt imbuti, ut bonis operibus amplius insistant, excitare non desinit. Unde bene dicitur, Deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Dat namque praedam domesticis suis, cum eos antiquo hosti docendo eripere potuit, societati illorum qui in fide praecessere reconciliat. Dat et ancillis cibaria, (1032D)cum humiles quosque et debito timore sua servantes, ne sub pio labore lassescant, supernae mercedis commemoratione reficit.-- Consideravit agrum, et emit eum, etc. Agrum dicit possessionem supernae haereditatis. De qua benedicens filium Isaac patriarcha loquitur, Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus (Gen. XXVII). Odor quippe sanctorum est, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus, quia tota mentis intentione contuentur, quae sit plenitudo benedictionis in patria regni coelestis. Consideravit ergo Ecclesia agrum, et emit eum, quia studiose didicit quae sint gaudia vitae perennis, et pro eorum perceptione quidquid potuit laborare contendit. Quae etiam a fructu manuum suarum plantavit vineam, quia de fructiferis fidelium suorum (1033A)factis sive verbis Scripturam sanctam condidit, per quam mentes audientium in fide et dilectione debriaret sui Redemptoris. Nec ab re est si vineae nomine ipsam Ecclesiam, quae per mulierem fortem est designata, sentiamus esse figuratam, et eos esse propagines vineae qui sunt filii mulieris. Mulier autem vineam plantavit, cum Ecclesia primitiva latius per orbem missis praedicatoribus fidei semina dispersit. Consideravit namque agrum, cum orbem universum vitiorum spinetis horrentem, cultore spirituali opus habere perspexit. Emit vero eum, cum, missis ubique doctoribus, talentum verbi audientibus contulit, ut eos credentes felicissimo Christi mancipatui subderet. Plantavit autem in eodem agro vineam, cum in novis credentium populis, Ecclesiam plenae (1033B)evangelicae veritatis institutione firmavit. Quam quidem vineam de fructu manuum suarum plantavit, quia non solum verbo instituebant apostoli, apostolorumque successores populos, quos erudiebant, verum et testimonium bonae operationis, miraculorum quoque signa verbis doctrinae jungebant. Sed et usque hodie, imo usque ad finem saeculi, mulier fortis considerat agrum, et emit eum, ac de fructu manuum suarum plantavit vineam, quia sancta Ecclesia semper sollicita perquirit quos ad fidem convertere possit. Et quoscunque dociles invenerit, hos data verbi pecunia, in servitium Christi emit; atque in eis vineam Christi plantare, vel potius eos vineam Christi facere satagit. Et quia quisquis alterum docere desiderat, primo ipse et a malis abstinere, et bonis se debet actibus exercere, (1033C)recte subjungitur:-- Accinxit fortitudine lumbos suos, etc. Accinxit ergo Ecclesia lumbos suos fortitudine, cum supernorum desideriis intenta carnalibus illecebris succumbere despexit; roboravit brachium suum, cum se ad agenda virtutum opera praeparavit. Et bene primo lumbos fortitudine accingere, ac postmodum roborare brachium dicitur, quia nimirum actio boni operis acceptabilis esse Domino minime valet, si non fluxa luxuriae quis prius a carne, simul et mente restringat. Unde propheta, Quiescite agere perverse, discite benefacere (Isai. I). Et Dominus ipse, Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII). Lumbi videlicet praecincti, ne luxuriae subdamini; lucernae vero ardentes, ut bonis fulgeatis operibus.-- Gustavit et vidit, quia bona est negotiatio ejus, etc. (1033D)Quod ait, Negotiatio ejus, agri utique illius, de quo supra ait, Consideravit agrum, et emit eum. Gustavit igitur Ecclesia sancta, gustavit anima quaeque perfecta, id est, prae intimo mentis desiderio cognovit, quia bona est negotiatio vitae immarcescibilis, quam relictis illecebris temporalibus aeternam meremur in coelis. Gustavit autem, id est, aperte didicit, quia bonum est per instantiam praedicandi, quoscunque valet ad viam veritatis adducere. Atque ideo nullis tribulationum tenebris, nec ipsa morte potest lucerna devotionis ejus exstingui. Eorum namque lucerna nocte exstinguitur, quamvis in die videatur ardere, qui, sicut Dominus ait: Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. VIII); sed et (1034A)illorum nocte media exstinguitur lucerna, qui veniente judice oleum charitatis in vasis praecordiorum suorum non habuisse probantur, dum perdito falsarum rumore virtutum, vera tenebrosorum luunt tormenta factorum. Quod si noctem hoc loco pro quiete volumus accipere, juxta hoc quod supra dicitur, Et de nocte surrexit, id est, ad operandum se post quietem praeparavit, apte dicitur quod lucerna sanctae Ecclesiae non exstinguatur in nocte, quia et cum a negotio quiescit actionis, vacat liberius luci supernae contemplationis. Cumque a publicis cessat operibus, curat se ardentius vel auditui sanctae lectionis, vel laudibus mancipare divinis: juxta exemplum videlicet mulieris industriae, quae non solum in die necessariis solet instare laboribus, sed et nocte (1034B)saepius accenso lumine lucernae, parilem rei familiae agere curam.-- Manum suam misit ad fortia, etc. Fortia dicit perfecta in Christi charitate opera, quibus se gaudens Ecclesia certa supernae retributionis exspectatione subdidit; verbi gratia, Audistis, quia dictum est, Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et caetera (Matth. V); et de virginitate servanda: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX); et de contemnendis divitiis, Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et caetera (Ibid.). Nam populus Synagogae, cui dictum est, Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis (Isa. I), tanto infirmior erat in opere justitiae, quanto minus spe perpetuae remunerationis (1034C)erectus. At Ecclesia quae audivit a Domino, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III), merito pro hujus perceptione dura quaeque longanimiter suffert. Unde rursum de ejus fortitudine dicit, Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI). Et digiti ejus, inquit, apprehenderunt fusum. Solent feminae tenentes fusum in dextera, colum tenere in sinistra. In colo enim lana involuta est, quae filo ducenda et nenda transeat in fusum. Saepe autem in Scripturis dextera vitam perpetuam, laeva praesentia Dei dona significat, opulentiam videlicet rerum, pacem temporum, sospitatem corporum, scientiam quoque Scripturarum, et coelestium perceptionem sacramentorum. Haec et hujusmodi bona cum Domino largiente (1034D)percipimus, quasi lanam colo involutam, in laeva gestamus. At cum in ea pro amore coelestium salubriter nos exercere incipimus, jam lanam Agni immaculati de colo in fusum, de laeva in dexteram trajicimus, quia de donis nostri Redemptoris, de exemplis operum ejus stolam nobis gloriae coelestis ac vestem charitatis nuptialem facimus. Digiti namque quibus apprehendere fusum dicitur, ipsam intentionem discretionis, qua quisque operatur, insinuant, ea nimirum ratione, quia nulla corporis nostri membra pluribus sunt districta articulis, ac flexibus apta, quam digiti. Quicunque ergo veraciter dicere cum Apostolo potest, Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III), unde etiam Salvatorem exspectamus (1035A)Dominum nostrum Jesum Christum, hujus profecto digiti dexteri apprehendere fusum, quia discretione sedula pro aeternis bonis laborare didicit. Et bene dicitur Apprehenderunt, ut vivacius commendetur quanto studio, quanta festinatione hujus vitae incertae pro certis apud Dominum praemiis agere debeamus. Quid autem mulier fortis, id est, Ecclesia sancta vel anima quaeque perfecta, per fusum intellectualem sit operata, subsequenter aperitur:-- Manum suam aperuit inopi, etc. Quod et de operibus eleemosynarum, quae generaliter fiunt in pauperes, accipi potest; sed melius de verbo Domini, quod indumentum salutis animabus confert, intelligitur. De qua beatus Job gloriatur dicens: Justitia indutus sum; et vestivi me, sicut vestimento et (1035B)diademate, judicio meo (Job. XXIX). Aperuit autem Ecclesia manum inopi, cum mysteria fidei ignorantibus per operarios veritatis revelavit; palmas extendit ad pauperem, cum longe lateque praedicatores ad imbuendas aeternae salutis indigenas nationes dispersit.-- Non timebit domui suae a frigoribus nivis, etc. Frigora nivis, corda sunt reproborum, perfidiae suae torpore rigentia. De quibus ait Dominus, Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). Quae illa utique nive pessima deprimuntur, quae ob primae superbiae meritum de coelo corruens in profundo tenebrarum, nihilominus se velut angelum lucis adhuc stultis ostentare praesumit, habitumque meritorum suorum candori nivis similem fraudium suarum nesciis profert: quod quidem (1035C)Domini et angelorum ejus est proprium, in habitu niveo claritatem suae designare virtutis. Non timebit autem Ecclesia domui suae a frigoribus memoratae nivis, quia Domino pollicente credit quod portae inferi non praevalebunt adversus eam. Omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus, et sapientia videlicet, ad revelandas haereticas falsorum fratrum doctrinas; et patientia, ad tolerandas apertorum hostium pugnas. Vel certe, vestiti sunt duplicibus, quia promissionem habent vitae, quae nunc est, et futurae. Nunc, in peregrinatione temporali, divino auxilio, ne deficiant, adjuti; tunc, in patriae perpetua habitatione divinae gratiae visionis, ut felices semper vivant, allevati. Item domestici ejus induti veste sunt (1035D)duplici: una, opera; altera, mentis fidei, habentes factorum velamina, et sacramentis videlicet sui Redemptoris imbuti et informati exemplis. Sic enim fit illud Apostoli, Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III). Possunt autem frigora nivis, etiam tormenta aeterna intelligi, quae igne et frigore juxta esse legimus; cum dicitur, Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII); fletum quippe oculis ignis et fumus, stridorem vero dentibus solet frigus gignere. Unde et beatus Job de poenis reproborum loquens aeternis, Ad calorem, inquit, nimium transibunt ab aquis nivium (Job. XXIV). Sed ab his Ecclesia domui suae non timebit, quia quicunque pereunt, ad domum illius non pertinebant, nec veste ipsius spirituali erant induti; tametsi mysteriis (1036A)ejus ad tempus videbantur instituti. Denique legimus in Evangeliis ejectum de domo convivii illius hominem, qui vestibus operum immundis hanc intrare praesumpserat, et in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium, esse projectum. Merito utique in frigora poenae religatum, quia indumenta pietatis habere neglexerat.-- Stragulatam vestem fecit sibi, etc. Stragulata vestis, quae variante textura solet firmissima confici, fortia Ecclesiae opera et diversa virtutum ejus ornamenta significat. De quibus propheta, in summi regis, viri videlicet illius, laude cecinit: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV). Byssus quoque et purpura indumentum ejus; byssus, in candore purae conscientiae et conversationis; (1036B)purpura, in effusione pretiosi sanguinis. Byssus namque candidi coloris est; purpureus autem color, et de sanguine animantis, quod purpura vocatur, conficitur, et ipse sanguinis habet speciem: unde pulchre dictum est a Patribus, quia Sancta Ecclesia electorum floribus vernans, in pace habet lilia, in bello rosas; item, quia byssus de terra virens oritur, sed per exercitationes longas ac multifarias amisso humore ac virore nativo, ad decorem candidae vestis perducitur. Purpura autem regalis est habitus. Bysso induitur Ecclesia, cum castigant corpora sua electi, et servituti subjiciunt; purpura autem cum eamdem continentiam, non ob favorem vulgi, sed ad acquirendam beatitudinem regni perennis exercent. Sed hic virtutum habitus in praesenti quidem nescientibus (1036C)videtur contemptibilis, sed in futuro qualis fuerit, manifeste patebit. Unde pulchre in Apocalypsi sua Joannes sanctorum se vocem audisse refert, dicentium, Gaudeamus et exsultemus, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se, et datum est ei ut cooperiat se, byssinum splendens, candidum (Apoc. XIX). Byssinum enim justificationes sanctorum sunt.-- Nobilis in portis vir ejus, etc. Vir sanctae Ecclesiae, vir cujusque fidelis animae Dominus est. Qui videbatur ignobilis, cum ante tribunal praesidis staret inclinandus, cum probra, flagella, sputa et ipsam crucis mortem susciperet; sed nobilis apparebit, cum venerit judicaturus orbem in aequitate, et omnes angeli ejus cum eo. Tunc sedebit, (1036D)inquit, in sede majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ad invicem, et caetera (Matth. XXV). Nobilis in portis, inquit, vir ejus, quia veteres in portis sedere ad judicandum solebant, ut venientes ad civitatem aliunde, paratum continuo responsum judicantis acciperent. Et nec rusticos vel pastores insolita urbis aedificia stupefacerent, nec rursum pacem urbis intrinsecam frequens litigantium controversia foedaret. Nobilis ergo erit Dominus in portis suae civitatis, quia qui etiam nunc contemnendus putatur a multis, ubi saeculi finis affuerit, ubi ingressum patriae coelestis apparuerit electis, jam cunctis parebit sublimis. Sedebit autem cum senatoribus terrae. Amen, dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis (1037A)suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX).-- Sindonem fecit, et vendidit, etc. In lineo sindonis subtilis intextio signatur sanctae praedicationis in qua molliter quiescitur, quia mens in illa fidelium spe superna refovetur. Unde et Petro animalia in linteo demonstrantur, quia peccatorum animae misericorditer aggregatae, in blanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindonem Ecclesia fecit et vendidit, quia fidem, quam credendo texuerat, loquendo didicit, et a fidelibus vitam rectae conversationis accipit. Quae et Chananeo cingulum tradidit, quia per vigorem demonstratae justitiae fluxa opera gentilitatis exstinxit. Ut hoc quod praecipitur vivendo teneatur: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII). Bene etenim (1037B)nomine Chanaan, qui et gentilium populum procreavit, et interpretatur commutatus, conversa ad fidem gentilitas designatur; quae felicissima commutatione, a vitio ad virtutes, a diabolo migravit ad Christum. Unde et in ejus laudem Psalmus quadragesimus quartus scribitur, cujus titulus est: In finem, pro his qui commutabuntur, filiis Core canticum pro dilecto; filii autem Core, filii Calvariae interpretantur, qui sunt filii dominicae crucis, dicentes: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI). Quomodo autem commutentur, sequentia psalmi ejusdem docent, ubi dilectus ipse, id est, Ecclesiae Dominus dicit: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, domum patris tui (Psal. XLIV). Commutari namque (1037C)illam desiderat, quam, ut filia valeat dici, domum patris prioris, id est, hostis antiqui, jubet oblivisci.-- Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. Fortitudo, ad tolerandam perversorum improbitatem; decor, ad exercendam virtutum gratiam. Decor, quia operatur justitiam; fortitudo, quia persecutionem patitur propter justitiam (Matth. V). Et ideo ridebit in die novissimo, id est, gaudebit in retributione regni coelestis, quae dolebat in certamine vitae praesentis. Mos etenim Scripturae est, pro gaudio risum ponere; sicut Dominus ait: Beati qui nunc fletis, quia ridebitis (Luc. VI). Et beatus Job: Os autem veracium replebitur risu (Job. . .) Similem sane huic sententiam propheta de Domino ac (1037D)Salvatore hujus fortissimae mulieris posuit, dicens: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem, etc. (Psal. XCII). Cum enim praedicaret Evangelium regni, aliis placebat, aliis displicebat; alii bene loquebantur, alii detrahebant, lacerabant, mordebant, conviciabantur. Ad eos ergo quibus placebat decorem induit, ad eos quibus displicebat, fortitudinem. Imitare ergo et tu Dominum tuum, ut possis esse vestis ipsius; esto cum decore ad eos quibus placent bona opera tua; esto fortis adversus detractores.-- Os suum aperuit sapientiae, etc. Ad hoc tantum loquens os aperuit, ut sapientiam doceret, juxta illud Apostoli: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV). Vel certe (1038A)os cordis aperuit, ad discendam ab ipsa sapientia interius veritatem, quam alios foras doceret. Utrique autem sensui, quia utrumque facit Ecclesia, concinit apte quod sequitur; Et lex clementiae in lingua ejus, illa videlicet, ut non statim more legis Mosaicae peccantes puniret, sed misericorditer ad poenitentiae medicinam vocaret. Cujus exemplum clementiae, ab ipsa Dei sapientia Domino et Salvatore nostro manifeste percepit, cum oblata ei peccatrice muliere: Si quis, inquit, sine peccato est, primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII); et sic eam a crimine quod patrarat, sub conditione amplius non peccandi, miseratus absolvit.-- Consideravit semitas domus suae, etc. Semitas domus suae considerat, quia cunctas suae conscientiae cogitationes subtiliter investigat. (1038B)Panem otiosa non comedit, quia hoc quod de sacro eloquio intelligendo percepit, ante aeterni judicis oculos exhibendo, operibus ostendit. Item domus fortis mulieris, habitatio est patriae coelestis; semitae domus illius, praecepta justitiae, quibus ad aeternae vitae mansionem pervenitur. Quas profecto semitas anima bene considerat, cum et diligenter quibus actibus ad superna perveniri debeat, inspicit, et quae agenda didicit, sedula exercere non desinit. Panem quoque otiosa non comedit, cum sacrificium Dominici corporis percipiens, studet imitari actu quod in ministerio celebrat, multum sollicita ne indigne panem Domini comedendo et calicem bibendo, judicium sibi manducet et bibat; sed ut patiendo pro Christo, ac lacrymas fundendo, (1038C)bonis quoque actibus insistendo, passionis exempla ipsius quantum valet sequatur. Potest et simpliciter accipi, quod panem otiosa non comedat mulier fortis; juxta illud Apostoli: Qui non operatur, nec manducet (II Thess. III). Et ipse de se, Quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae (Act. XX). Unde merito luxuriantes viduas arguens adjungit: Simul autem et otiosae discunt circuire domus; non solum otiosae, sed et verbosae et curiosae (I Tim. V).-- Surrexerunt filii ejus, etc. Quod futurum pro certo noverat, more prophetico quasi jam factum refert. Surgent enim filii ecclesiae, videlicet omnes electi in novissimo, carnis immortalitate donati; et tunc matrem suam, (1038D)quae eos ex aqua et Spiritu sancto Deo genuit, beatissimam praedicant, quae nunc ab infidelibus quasi misera contemnitur. Et revera, sicut Apostolus ait: Si in hac vita tantum sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus (II Cor. XV). Quia vero pro vita alia in praesenti militamus, merito cum apparuerit quid erimus, matrem nostram, quae ex omnibus justis collecta una Christi columba, sponsa et amica vocatur, beatissimam praedicabimus. Surget et vir ejus, et laudabit eam, dicens in judicio. Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et caetera (Matth. XXV). Qui quidem ipse primitiae dormientium resurrexit a mortuis, sed in die judicii manifestius omnibus, (1039A)quos sua laude dignos judicaverit, quanta sit ejusdem suae resurrectionis gloria demonstrabit. Potest hoc quod dicitur, Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt, etiam in hoc tempore convenienter accipi, cum quilibet fidelium, transcensis saeculi aerumnis, ad coelestia regna perducuntur. Sedere namque ad humiliationem aliquoties, surgere ad gloriam pertinet. Unde dicitur: Olim in cinere et cilicio sedentes poeniterent (Luc. X), id est, humiliati. Et propheta: A facie manus tuae solus sedebam, quia comminatione replesti me (Jerem. XV). Sed et Psalmista: Vanum est vobis ante lucem surgere; surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI). Quod est aperte dicere, Quid in praesenti quaeritis gaudere, quod electis in futuro reservatur? (1039B)Non enim potestis in hac vita, id est, ante lucem, supernae retributionis gloriam verae felicitatis habere; quin potius postquam hic humiliati fueritis ad tempus, illic vos perpetuum veraciter exaltandos sperate; vos quibus amarum est omne quod saeculi amatoribus jucundum videtur et dulce. Surgunt ergo filii Ecclesiae, et beatissimam eam praedicant, cum coelestibus bonis sublimati, quanta sit illius patriae beatitudo, cujus participes esse meruerunt, aspiciunt. Et hanc debita laudatione in divina visione concelebrant. Laudat eam vir ipsius cum bona quae ipse donavit remunerat. Quibus autem verbis eam laudet, consequenter ostenditur, cum dicitur:-- Multae filiae congregaverunt divitias, etc. Multas filias, ecclesias dicit haereticorum (1039C)et malorum turbas; catholicorumque filiae dicuntur vel Christi vel Ecclesiae, quia etiam ipsae sunt Dominicis renatae sacramentis, et adoptionem filiorum, quam non custodiere, perceperunt. Unde et Joannes ait: De nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II). Quae congregaverunt divitias, videlicet bonorum operum operationes, jejunia, eleemosynas, afflictionem et castimoniam carnis, continentiam linguae, meditationem Scripturarum, et caetera hujusmodi. Quae verae sunt divitiae Spiritus, ubi pura mentis sinceritate geruntur; ubi autem sine fide quae per dilectionem operatur fiunt, nihil agentibus prosunt. Sed et illae filiae frustra congregaverunt divitias; de quibus Dominus ait: Multi dicent mihi (1039D)in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, (1040A)et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos (Matth. VII). Sed omnis istiusmodi filias Ecclesia catholica supergreditur, quae fide casta, et opere perfecta Redemptoris sui vestigia sectatur.-- Fallax gratia, et vana est pulchritudo, etc. Fallax est gratia laudis, quam ab homine accipit; vana pulchritudo castitatis vel operationis bonae, quam hominibus ostendat anima, quae timore caret divino. At illa conscientia vera est laude digna, quae timorem Dei in omnibus servat. Ipse est enim principium cunctarum, custosque virtutum, Scriptura dicente: Timor Domini principium sapientiae (Psal. CX; Prov. I, IX; Eccli. I). Et iterum: Qui timet Dominum nihil negligit (Eccle. VII). Hic est enim, quod ideo beatus Job, (1040B)et in prosperitate virtutibus incomparabiliter floruit, et in adversitatibus insuperabilis hostis permansit, quia veraciter dicere potuit: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Dominum, et pondus ejus ferre non potui (Job. XXXI). Fallax est ergo simulatorum gratia; vanus decor operis stultorum. Ecclesia autem, quae in timore incolatus sui temporaliter conversatur, quoniam ardentes virtutum lampades venienti ad judicium suo sponso offeret, jure ab eo laudata, januam cum eo regni coelestis intrabit. Qualiter autem eam laudet, terminali versu docetur:-- Date ei de fructu manuum suarum, etc. Haec sunt enim verba viri illius de quo dictum est: Vir ejus, et laudavit eam, id est Domini et Salvatoris nostri, qui angelis in fine praecepturus est ut Ecclesiam (1040C)post hujus vitae certamen, post triturationem afflictionum terrestrium, ad coelestis regni gaudia introducant, ac vitae immortalis sibi sociam aggregent, juxta illud evangelicum, Triticum autem congregate in horreum meum (Matth. XIII). Date, inquit, ei de fructu manuum suarum, quia fructum Spiritus ferre curavit, charitatem, gaudium, pacem, benignitatem, bonitatem, modestiam, continentiam, fidem, patientiam. Pro hoc illi debitam rependite mercedem, et laudent eam in portis, hoc est, in judicio sive in ingressu patriae coelestis. Non hominum favores supervacui, sed opera ipsa quae fecit, examinante, probante, ac remunerante illo, cujus haec donante gratia, a quo ut laudari mereamur in futuro, concedat ipse propitius, (1040D)nos eum dignis in praesenti vita collaudare servitiis. Amen.