Jump to content

Allegorica expositio in Samuelem

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Allegorica expositio in Samuelem
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 91


Allegorica expositio in Samuelem (Beda), J. P. Migne

Prologus.

(0499A)Studium nobis frequentiamque legendi ac meditandi litteras sanctas commendans Apostolus ait: Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt; ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Et alibi: Omnia in figura contingebant illis. Scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Sed et beatus apostolus Petrus dominicae incarnationis, passionis, et posterioris gloriae tempora commemorans, dicit inter caetera: Et omnes prophetae a Samuel, et deinceps qui locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos. Si enim ad nostram correptionem, doctrinam vel consolationem omnia scripta sunt, nec soli Hieremias et Esaias, caeterique tales, qui verbis futura significaverunt, sed et Samuel, Jonas, (0499B)et Ezra, eorumque consimiles, qui praeterita, vel sua, vel aliorum gesta sive dicta conscripsere, dies istos, hoc est, novae gratiae luce radiantes insinuant; insistendum nobis summopere est, et pro suo cuique modulo, Christi juvante gratia, nitendum, ne ea quae propter nos scripta sunt, nostro nos torpore vel incuria quasi aliena praetereant. Sed quo sensu in his correptionem, qua ratione doctrinam, quo intellectu consolationem nanciscamur, qualiter omnia dies istos loquantur et annuntient, sollicite ac vigilanter intendamus; imitantes pro captu nostri ingenioli scribam illum doctum in regno coelorum, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Nam si vetera tantummodo de thesauro Scripturarum proferre, hoc est, solas litterae figuras sequi Judaico more curamus, (0499C)quid inter quotidiana peccata correptionis, inter crebrescentes aerumnas saeculi consolationis, inter tanumeros vitae hujus errores spiritualis doctrinae legentes vel audientes acquirimus, dum aperto libro, verbi gratia, beati Samuelis, Elcanam virum unum duas uxores habuisse reperimus; nos maxime, quibus ecclesiasticae vitae consuetudine longe fieri ab uxoris complexu, et coelibes manere propositum est; si non etiam de his et hujusmodi dictis allegoricum (0500A)noverimus exsculpere sensum, qui nos vivaciter interius castigando, erudiendo, consolando reficit? Unde tuo crebro dilectissime ac desiderantissime omnium qui in terris morantur antistitum, Acca, provocatus hortatu, tuis fretus orationibus, memorati prophetae qui tunc vocabatur Videns, scripta perlustrans, si quid donante illo qui ei multa spiritualia dedit videre, spirituale ac mysticum potuero contueri, litteris mandare curabo. Et post qualemcunque expositionem beati Lucae dictorum, quibus evangelicos, vel ipsius Domini vel apostolorum ejus actus describit, etiam hunc sanctissimum Domino ex matris utero Nazaraeum, non minus suis in scriptis evangelistae, quam historici functum officio probare satagam; quippe qui et ipse omnia mediatoris Dei et (0500B)hominum, hominis Jesu Christi sacramenta, figurato fidelis historiae, sed plenissimo designavit eloquio. Denique ut de caeteris taceam, si unius David, locum nativitatis, officium pastoris, ruborem ac pulchritudinem aspectus, modum unctionis, insigne virtutum, pondus tribulationum, et promissi olim regni gloriam, recte consideres, quanta in his singulis fidei et veritatis evangelicae congesta mysteria sint, cernas. Verum haec suo loco planius; nunc ex ordine injunctum opus, superno solum fidens auxilio, et patrum vestigia sequens, aggrediar. Et si quidem multorum, ut desidero, meus sudor utilitati et commodo profuerit, multa me donandum mercede cum illis a Domino spero; sin autem, nec mihi tamen mea solertia, quae me tanto tempore laboris hujusce (0500C)otiosum esse, supervacuisve rebus animum indulgere non sinit, infructuosa existere poterit. Ergo age videamus, propheta Samuel, qui locutus est, et annuntiavit dies istos, quod ejusdem locutionis et annuntiationis suae fecerit initium; et ex ordine disserentes, beati Petri apostolorum principis adjutorio, qui cuncta quibus diebus sint aptanda perdocuit, qualiter singula sint eisdem diebus aptanda quaeramus.

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. Elcana vir unus in Ramathaim, duas habet uxores: Phenennam filiis abundantem, et Annam sterilitatis opprobria lugentem. (0499D)

CAP. 1. Fuit vir unus de Ramathaim Sophim . . . Elcana, etc. Prima beati Samuelis lectio typice designat (0500C)unum eumdemque Dominum Christum, Synagogae pariter et Ecclesiae Redemptorem semper Rectoremque credendum; unius, de justitia se legis, (0500D)suaeque credulae prolis ubertate jactantis; alterius, suae longae desolationis injurias humili apud ejusdem sui Redemptoris misericordiam devotione deflentis, (0501A)ideoque redamantis eum redemptoris sublimi consolatione respirantis. Ramathaim, sicut in locorum libris invenimus, est civitas in regione Thannitica, juxta Diospolim, unde fuit Joseph, qui in Evangeliis de Arimathia scribitur. Sophim autem mons Ephraim in loco Ramathaim, quam vetus editio Armathem posuit. Interpretatur autem Ramathaim, excelsa eorum: Sophim, specula: Ephraim, frugifer sive crescens: Elcana, Dei possessio. Fuit ergo vir unus de excelsa eorum, id est, virorum specula, de monte frugifero et crescente, et nomen ejus Dei possessio. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV), qui dilectam sibi semper habet, consecratque mansionem in spiritualibus fidelium cordibus. Quae, transcensa conversatione terrena, toto (0501B)mentis adnisu supernum sapientiae lumen speculari desiderant, illum possidens montem, qui, destructa mundialis imperii pompa, crevit fruge credentium populorum, et implevit omnem terram. De quo Psalmista: Et exaudivit, inquit, me de monte sancto suo (Psal. III), id est, redemit me per hominem, quem singulariter sanctum suscepit. Qui videlicet vir unus, id est, homo Christus, suum ipse nomen exponens ait: Dominus possedit me initium viarum suarum (Proverb. VIII). Sed hoc et juxta litteram notandum, quia non frustra, neque ex superfluo scriptum est, Fuit vir unus; cum sufficere posse videretur, Fuit vir de Ramathaim: vel congruentius dici potuisset, Fuit vir quidam; sicut etiam aliqui contra fidem Hebraicae veritatis interpretari sunt ausi. Sed hoc quod (0501C)additur, Unus, ad titulum laudis Elcanae respicit, qui videlicet, juxta Apostoli monita (Ephes. IV), stabilis existens et immobilis, abundans in opere Domini, semper non fuerit circumductus omni vento doctrinae. Sapiens enim permanet ut sol. Nam stultus sicut luna mutatur (Eccli. XXVII). Cujusmodi viris et hoc aptissime congruit, ut in excelsa mentis specula positi, et frugifero virtutum culmine gaudentes, Dei possessio vocentur. Nec solum quilibet unus perfectorum in Christo recte vir unus appellatur; verum multitudinis credentium erat cor et anima una (Act. IV), imitantes juxta modulum suum illum cui dicitur: Tu autem idem ipse es (Psal. CI). At contra, reprobi non solum in personis pluribus, vel diverso errore peccantibus multi sunt; sed et singulus quisque (0501D)eorum, ob multivolum variantis animi motum, multus est. Cor enim stultorum dissimile erit, et vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis (Proverb. XI; Jac. I). Unde et eorum ipsae quibus militant civitates, Una confusio; et haec Chaldaeorum, id est, ferocium, vel quasi daemoniorum; altera visio pacis nuncupatur, cujus artifex et conditor ille vir unus est, de quo dicitur, Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI). Chorus, videlicet ille unius moris in domo, qui canit: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI).

Et nomen (inquit) ejus Elcana, etc. Nomina patrum Elcanae, vitam, fidem, virtutes et sublimitatem (0502A)pandunt eorum, in quibus et per quos solet Dominus spiritualiter nasci, id est, quorum actu vel afflatu fides et dilectio illius cordibus, in quibus ante non erat, infunditur. Hieroam quippe, misericors: Heliu, Deus meus ejus: Thau signum, Suph speculator: Ephrateus, uber sive pulverulentus dicitur. Et vitam sanctorum misericordia plurimum roborari docuit, qui ait: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI). Qui vero incarnatione Christi redemptos credunt, Deum suum ejus recte confitentur, quia sempiternus illius Pater, Dominus coeli et terrae, ab assumptae humanitatis tempore, Deus etiam coepit ipsius existere; unde dicit, De ventre matris meae, Deus meus es tu (Psal. XXI). Virtutes quoque et opera sanctorum, signum fuisse venturi, (0502B)docturi, et quae decebat acturi in carne Christi testatur, cum ipse dicit: Et in manibus prophetarum assimilatus sum (Joan. V). Et de Moyse loquens in Evangelio: De me enim, inquit, ille scripsit. Quod si legitur filii Thau, id est, testamenti, vel errantis, et hoc illorum virtutibus nomen congruit, qui dicere norunt; sive enim mente excidimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis; et nos stulti propter Christum. Sed quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (II Cor. V: I Cor. I). Denique Paulus ante judices saeculi stans catenarus, quia dicendi facultate accepta, non de vinculis, quibus onerabatur exterius, sed de fiducia virtutum, de quibus intus gloriabatur, perorabat, audivit: Insanis, Paule, multae te litterae ad insaniam provocant (Act. XXVI). Et Salvator ipse loquitur ad (0502C)Patrem: Deus, tu scis insipientiam meam (Psal. LXVIII). Quem in Evangelio, et propinqui quasi mentis impotentem ligare cupiebant, et adversarii daemonium habuisse sugillabant (Joan. XVII). Speculator vero coelestium gaudiorum, quod animus electorum sit solus, ignoratque de illius vitae gaudio, nil speculari didicit. In talium ergo pectore, et ex talium ore vel opere semper fide, spe et charitate generatus Salvator, pulverulentus et uber appellari ad tempus simul, et apparere dignatus est, dum carnis fragilitatem suscipiens, peccata nostra portavit in corpore suo super lignum. Et ejusdem suae victimae singularis ubertate regnum mortis destruens, vitae nobis in perpetuum reseravit ingressum. Verum juxta historiam intuendum quod Ephrateus dicitur Elcana, (0502D)non quia de Ephraim stirpe, sed quia in sortis illius civitate natus est. Namque eum fuisse Levitam, hoc est de filiis Isaac, filii Caath, filii Levi, verba dierum narrant (II Paral. VI).

Et habuit duas uxores, etc. Anna, quae gratia ejus dicitur, Ecclesiam: Phenenna, quae conversio, synagogam demonstrat. Et bene prior Anna, secunda Phenenna; quia prima mundi tempora sanctos habuere, qui similem nobis vitam degentes absque caeremoniis legalium sacrificiorum, sabbatorum, neomeniae, circumcisionis, et diversarum purificationum, ex sola fidei justitia Deo placerent, sola se Christi gratia, ex quo ejus incarnatio patribus ostensa est, sperarent esse salvandos. Ad (0503A)sic demum Synagogae est de Aegypto ad Dominum celebrata conversio.

Fueruntque Phenennae filii, etc. Synagoga semper, ex quo Domino desponsata est, spirituales ei filios non desinit generare docendo. Gentilitas autem, etsi ipsa in aliquibus, tametsi paucis, ejus gratiae nunquam subdi cessavit, non ei tamen liberos, qui spiritualiter viverent, praedicando gignere potuit; quia nec testamentum ejus palam, neque prophetias, neque angelorum meruit oracula percipere.

Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, etc. Ascendebat Dominus de communi vita fidelium; haec est enim civitas Dei nostri in monte sancto ejus (Psal. XXVII): in sanctis suis proficientibus, et ascendentibus de virtute in virtutem, ut statutis diebus, (0503B)hoc est, per singula divinae cognitionis incrementa, cor illorum accenderet ad adorationis bonaeque operationis offerenda libamina; et haec in custodia divinae legis, in qua solum peccata humilibus omnia dimitti, et evelli possunt de laqueo pedes eorum, qui oculos semper habent ad Dominum; ubi tantum quaeri debet, et inveniri potest ille qui dicit: Ego sum qui sum. Unde bene Silo interpretatur avulsio, vel dimissio, sive ubi est ipse; significans ipsam legem, quae bene proficientibus in sua justitia praecipit: Quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV).

Erant autem ibi duo filii Heli, etc. Heli, Deus meus: Ophni, discalciatus: Phinees, os mutum dicitur. Erant igitur, imminente dominicae Incarnationis (0503C)tempore, sacerdotes Domino consecrati, in lege boni quidem sacerdotii, et recte credentium sacerdotum filii: sed actionis praedicationisque debitae gratia destituti; neque apertum ad doctrinam oris officium, neque ad ambulandum in via immaculati recti gressus habentes ornatum.

Venit ergo dies, et immolavit Elcana. Venit, transacta legis umbra, novae gratiae lux, et possessio Dei, videlicet Christus in carne visibilis; homines coelestia docuit, pariter et concessit amare, sperare, et credere. Quae enim suos facere donat, ipse facere dicitur, teste Apostolo, qui dicit: Deus enim est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. Et ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Philipp. II; Rom. VIII); videlicet, quia postulare (0503D)nos, et gemere sua gratia facit. Unde et supra non immerito in ascendente, adorante, et sacrificante Elcana, intelleximus eum qui ascensus in corde beatorum disposuit in convalle lacrymarum, eosque adorare, et bonis docet operibus insistere.

Deditque Phenennae uxori suae, etc. Dedit Dominus in carne patiens humana, et ad divina provocans, Synagogae et cunctis in ea credentibus timentibusque se, pusillis cum majoribus, diversas virtutum operationes, divisionesque gratiarum. Ecclesiae vero gentium, quae in paucis adhuc credentibus erat, verbi gratia, Centurione et Syrophoenissa muliere, his quoque qui ascendentes, ut adorarent in templo in die festo, dixerunt ad Philippum: Domine, volumus Jesum (0504A)videre (Joan. II); et caeteris talibus, fidei tantum solius monera contulit. Charismatum vero gratiam interim dare distulit. Et haec tristis agebat, quia ecclesiam qualem futuram noverat, et in centurionis vel praefatae mulieris fide laudaverat, diligebat; quamvis adhuc supernae consilio bonitatis a percipiendis ejusdem fidei sacramentis dilatam. Unde passionis hora instante, Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI; Marc. XIV); non dixit, tristis propter mortem, sed usque ad mortem; quia videlicet per ipsam mortem destructuram se noverat eum qui habebat mortis imperium, postque mortem se ad salutem gentium gaudebat esse perventurum.

Affligebat quoque eam aemula ejus, etc. Affligebat Synagoga gentilitatem, exprobrans eam a Deo propter (0504B)scelera ingentia neglectam, nec Dei colloquium, nec oracula prophetarum, quibus accepta Deo proles animarum gigneretur, potuisse mereri; atque ideo vulvam mentis ejus spirituali virtutum coelestium, vel credentium populorum semine privatam.

Sicque faciebat per singulos annos, etc. Templum Domini, tabernaculum testimonii vocat, quod ad haec usque tempora mansit in Silo. Singulos autem annos vel singulas virtutes accipe, quibus Synagoga proficiebat in domo Domini; gentilesque, quod ab hac longe essent arguens, provocabat in fletum. Vel certe ipsa longa datae legis tempora intellige. Legens enim sacram Scripturam, invenies egrediente Israel ex Aegypto, quando desponsandi Deo, ut ita dixerim, Synagogae coepit tempus adesse, vulgus quoque advenarum (0504C)cum eo venisse non paucum, simul legalibus Domino sacrandum jungendumque mysteriis; atque ex hinc usque ad tempus dominicae Incarnationis, nunquam ibi defuisse qui dexteris crederent. Sed tantae per omnia paucitatis erant, et paupertatis, utpote incolae, peregrini et abjecti, ad plebem integram, et patrio in solo morantem, ut flentes ad pedes Domini, cibumque laetitiae spiritualis, et panis vivi, qui de coelo descendit, capere minus idonei, saltem cadentes de mensa Domini micas, instar catulorum, sint sperare et postulare contenti.

Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, fles? etc. Decem filii propter decalogum legis acceptores sive observatores significant. Consolatur ergo Dominus Ecclesiam, ne grave ferat, quod non ei sicut Synagogae (0504D)legislatio, non promissa, et testamentum, non credita sint eloquia Dei; sed summo gaudio recreetur et exsultet, quod omnibus his donum majus melioremque gratiam, ipsum Mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi, quem exspectare et sperare non noverat, suscipere jam meruerit adventum. Non solum autem haec lectio diversum utriusque populi statum, verum etiam diversa in utroque illo populo personarum dissidentium merita, diversa meritorum praemia figuraliter exprimit. Semper etenim Christus humiles poenitentum lacrymas plus quam rigidam superborum justitiam dilexit, dilecturus est; neglectoque fastu Pharisaei, quo se de completis legalibus mandatis quasi decem filiorum prole (0505A)fecundus extollit, in curva potius publicani dignatur lamenta respicere.

CAPUT II. Anna inter orationes et lacrymas filium, si acceperit, Nazarenum Domino vovet; et benedicente eam Heli sacerdote, domum cum suis regreditur. Surrexit autem Anna, etc. Haec lectio typice devotam sanctae Ecclesiae monstrat humilitatem, quae Judaeorum doctoribus partim insultantibus, partim fidei annuentibus, ipsa vel in suo populo Christum per fidem spiritualiter nasci, vel suum populum desiderat in Christo spiritualiter renasci.

Surrexit autem Anna, etc. Surrexit Ecclesia de longo desolationis suae moerore, accepta jam Domino supplicandi fiducia. Postquam corpore ejus sacrosancto (0505B)refecta, et pretioso sanguinis ejus calice est inebriata; et manentibus adhuc in Judaismo, quasi in solo doctoribus, veterisque sacerdotii super cathedram Moysi ministris, aditum regni coelestis observantibus, ut et ipsi intrarent, et eos qui voluissent intrare, docerent; ipsa lacrymis et precibus coepit a Domino quaerere dona, quae ante cognita vel percepta incarnationis ejus mysteria jam praesumere nequiverat.

Et votum vovit Anna, etc. Vovet Ecclesia, si nationibus verbum committatur, et fidei gratia tribuatur, populusque ex eis fortis virtutibus oriatur, serviturum hunc Domino usque ad tempora gentium impleta, neque unquam in exemplum Judaeorum Baalim et Astarot, caeterisque portentis gentium, genu esse (0505C)flexurum. Verum si dies allegorice virtutes intelligas, omnes dies vitae suae Domino datur; quidquid honestum vivit, quidquid lucidum mente vel corpore gerit, non sibi tribuit, sed cum Apostolo protestatur: Gratia autem Dei sum id quod sum (I Cor. XV).

Et novacula non ascendet super caput ejus. Et redargutio peccati non violabit ejus conscientiam; sed in quantum homini possibile est, omnes suos cogitatus, sermones, et actus, qui velut de cerebro cordis sensim prodeunt, quasi verus Nazaraeus Christo consecrare satagit. Denique apostolorum, quia sancti sunt, capilli de capite perire non possunt (Luc. XXI). Leprosus autem immundus, et capta hostibus mulier, caeterique tales, cunctos non solum capillos, (0505D)sed et totius corporis pilos, quia nequam sunt et polluti, jubentur radere; ut recisa superflua levitate mortalium actionum, quidquid in eis vivae perfectionis inventum sit, licentius consecretur auctori. Haec autem dicimus, non quod aliquem sanctorum vitam hanc sine peccati sorde transegisse credamus, aut ulli praeter Christum convenire quod dicitur: Et omnia quaecunque fecerit, prosperabuntur (Psal. I); sed quod omnes studere debeamus servire Domino in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris (Luc. I); juxta eum qui dixit: Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII). Nec tamen frustra praedicatur alibi, dicens: Et non intres in judicio cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). Unde verius (0506A)haec Annae verba possunt ab Ecclesia de ipso Domino dicta intelligi; quem illa semper desiderat in suo suorumque pectore novae gratia virtutis generari. Ipse enim solus veraciter, quia sine peccato vixit in carne, omnes dies vitae suae Domino datus. nil in se omnino quod poenitendo resecaret, in venit.

Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces, etc. Factum est, cum multiplicari inciperet Ecclesia per orbem, multiplicari nova devotionis ejus insignia, cujus laus non ex hominibus sed ex Deo est, ut sacerdotes Judaeorum opera considerarent ejus apparentia foras, utrum videlicet gentiliter an Judaice viveret. Porro illa Judaismo paulatim relicto, fidei potius quae corda purificaret, mysteria sola secuta, (0506B)fidei sapientia invisibili Christo placere gavisa est.

Tantumque labia illius movebantur, etc. Ecclesiastica plane operatio, et divino respectu dignissima, quae et ipsa Domini hortamenta devotione praecessit, dicentis: Intra in cubiculum tuum, et, clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito (Matth. VI).

Aestimavit igitur eam Heli temulentam, etc. Aestimavit superbia sacerdotii Judaici conversam gentilitatem peccatorum adhuc conturbatione praegravatam, dixitque ei: Usquequo originalis culpae vinculo rea teneberis? circumcisione mundare, et sic in proselytorum numero salvare.

Respondens Anna, Nequaquam, inquit, Domine mi, etc. Respondens Ecclesia de gentibus, Nequaquam, (0506C)inquit, o sacerdos Judaeae, putes oneratam peccatis, quae baptismatis fonte, sacrique corporis et sanguinis participatione jam purgata templum Christi intus facta sum. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem (Rom. VII); nec jam peccatrix, sed tamen infelix nimis ancilla tua ego sum; quem jure Dominum voco, quia me tam antiquo electionis tempore praecessisti. Quis me liberavit de corpore mortis hujus? gratia Dei per Jesum Christum (Ibid.); cujus ideo sacris pedibus acclivis, liquefactam dilectionis igne animam in conspectu pietatis ejus per lacrymas effudi.

Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, etc. Ne me compares animabus diabolica (0506D)fraude deceptis; quia ex toto corde poenitentiam agens commissorum abrenuntiavi Satanae, et omnibus operibus ac pompis illius: insuper et jugum Christi suavissimum, quod ille dudum de collo suo superbus excussit, unde et Belial, id est, absque jugo appellari meruit, sedula suscepi.

Tunc Heli ait ei: Vade in pace, etc. Quam prius ebrietatis notaverat, modo accepta facti sui sanctificatione benedicit; et principes sacerdotum invidi, salutaria coepta deridentes Ecclesiae, velut ebriorum similia spernebant. Quorum tamen nonnulli postmodum cognita de his divina voluntate, annuere credentibus, et auxilium curabant impendere; sed et multi ex eis qui Spiritu sancto loquentes apostolos, musto plenos dicebant (Act. II); audita ratione veritatis, (0507A)quod prius irrisere mysterium, credentes accipiebant.

Et abiit mulier in viam suam, et comedit, etc. Et proficiebat Ecclesia spe supernae pietatis, erecta in fidem dilectionemque Christi, qui est via, veritas, et vita; consolatoriisque et confortatoriis sacrae Scripturae dapibus refecta, nullis exinde pressuris aut blandimentis ab illo quem semel agnovit Deo vero, potuit in errorum diversa mutari. Parasti enim, inquit, in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII).

Et surrexerunt mane, et adoraverunt, etc. Profectus Ecclesiae crescentis ostenditur. Prima surgit sola ad orandum Anna, nec hora qua oratum est exprimitur; nunc accepta benedictione sacerdotis surgit mane, (0507B)nec sola, sed cum viro et tota ejus familia precibus instat. Primo in paucis Ecclesia Dominum quaerebat, at ubi susceperat a fidelibus Judaeorum doctoribus incrementa fidei, discussis jam tenebris gentilitatis: A finibus, inquit, terrae ad te clamavi (Psal. LX); tanta coelestis muneris gratia redundans, ut ipsum quoque Dominum, videlicet virum suum orans, advocatum apud Patrem non dubitetur habere.

Reversique sunt, et venerunt, etc. Ramatha interpretatur altitudo. Et nos ergo completa oratione, ut postulata obtineamus, ut post luctuosam mentis infructuosae sterilitatem, sacrando Deo valeamus virtutum germina proferre, non ad supervacua foras agenda, sed ad nostrae conscientiae fide et veritate sublimata studeamus habitacula reverti. Nec sit vultus (0507C)noster amplius in diversa mutatus, sed in eodem quem in oratione conceperit, etiam post lacrymas consumptionis ardore et devotione persistat.

CAPUT III. Anna natum sibi filium Samuel vocat, quem etiam ablactatum cum muneribus et hostiis Domino in aeternum accommodat. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, etc. In hac lectione suos Ecclesia filios fide conceptos, baptismate genitos, doctrina ablactatos, conversationis sincerae munere commendatos, societati catholicae unitatis, quae ex Judaeis fidelibus originem ducit, imo ipsi Domino, qui Ecclesiam regit, cunctis suae vitae diebus servituros accommodat.

Cognovit igitur Elcana uxorem suam, etc. Misertus (0507D)est Dominus locupletandae per suam gratiam Ecclesiae gentium, et misso per praedicatores semine verbi sui, reminisci et converti ad se praecepit omnes fines terrae.

Et factum est post circulum dierum concepit Anna, etc. Factum est post illustrationem plurimae scientiae spiritualis, et virtutum ostensionem, quibus coruscaverunt apostoli orbi terrae, concepit gentilitas catechizando, et peperit baptizando populum Deo credentem, imo creditum suo in populo Deum. Utrumque enim recte fatendum, non solum ratio fidei ac veritatis, sed et ipsum Samuelis nomen intimat. Interpretatur enim: ibi ipse Deus, sive nomen ejus Deus. Ibi ipse Deus in populo, qui nascetur, quem (0508A)lecit Dominus. Nomen ejus Deus, cujus videlicet, nisi ejus qui ut se semper in suis per gratiam nasciturum significaret, ait: Quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, soror et mater est (Matth. VII). Nec novum videatur alicui, quod ejusdem Annae et virum et filium, Christi typum gestare dixerimus; quia profecto idem Mediator Dei et hominum, sanctae Ecclesiae, quam gubernat, sponsus simul et filius est; sponsus, eam semper ut credat, speret, amet, adjuvando; filius, nuper in credentium, sperantium, amantium corda per gratiam veniendo.

Ascendit autem vir Elcana, etc. Unusquisque in suo sensu abundet (Rom. XIV). Ascendit Dominus et Ecclesia perfectorum, quae est domus, et sedes ejus, ad (0508B)offerenda Patri qui est in coelis, suorum vota operum, et manet adhuc domi ecclesia in his, qui necdum solido verbi cibo uti possunt. Aliqui, acceptis fidei rudimentis, adhuc pueri sensibus exstant (Hebr. V). Aderit autem tempus, cum et ipsi nutrient, et secum morante gratia Christi, exercitatos jam sensus ad discretionem boni ac mali habere incipiant; dicantque cum Apostolo: Cum autem factus sum vir, ea quae parvuli sunt deposui (I Cor. XIII). Jamque sint tales conspectu Domini digni, manentesque in vocatione qua vocati sunt apud Deum, et sacerdotibus interesse, et quae altaris sunt edere, de divinitatis etiam summae possint audire, legentesque discernere sacramentis. Talis est omnium credentium in Christo profectus: talia conversae gentilitatis inter doctos (0508C)doctoresque Judaeos, quasi Phenennae filios, exstitere primordia.

Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, etc. Adducit Ecclesia suos filios, quibus rationabiliter et sine dolo lac ministraret, eosque a puerilibus novi hominis rudimentis ad perfectiora jam educando provexerat. Adducit, inquam, eos, quos auxiliatrice Christi gratia sensu fortes effecit ad societatem eorum qui templum Dei fuerant jam per divinae legis observantiam facti. Adducit autem eos in personis tribus, conjugatorum scilicet, continentium, et doctorum, qui suae vitae munditia divinis apti sacrificiis, corpora pro Christo mori parata habeant, cor contritum mola timoris et spei humiliatumque possideant, et sobrio jam calice inebriandi ferventem (0508D)gratiae spiritualis integra mente complectantur amorem. Nam quia amphora mensurae genus est, modum amoris, quo proximum quisque sicut seipsum diligere jubetur, insinuat. Quia vero tres modios continet, merito praefatis tribus personis, quibus omnis Ecclesia constat, aptatur.

Puer autem erat adhuc infantulus, etc. Populus gentium erat nuper ad fidem conversus, et dederunt martyres non paucos, qui unanima devotione pro Christo sanguinem funderent, et inseruerunt oleastrum in bonam olivam; haec fecerunt ministri sermonis.

Et adoraverunt ibi Dominum. Quod Dominus sin remissione jubet orare, et non deficere (I Thess. V) (0509A)sub Annae figura gerit Ecclesia, quae in initiis votorum suorum, in profectibus, et in ipsa complexione Domino supplicare non desistit.

CAPUT IV. Anna cum conjuge in tabernaculo adorans hymnum gratiarum dicit Domino. Exsultavit cor meum in Domino, etc. Sterilis quondam, nunc fecunda in Dei laude gaudens Ecclesia, de mutatione Veteris Testamenti vel sacerdotii in Novum, quo et ipsa consecrata est, triumphale carmen insonat. Sed quaerendum juxta litteram, quomodo haec Anna orans dixisse memoretur, cum in toto suo carmine nil penitus orasse, sed ne ad Deum quidem verba fecisse, nisi in duobus solummodo (0509B)locis, hoc est: Quia laetata sum in salutari tuo; et infra: Neque enim est alius extra te, et caetera, omnibus vel docendo vel prophetando, vel Dominum laudando, promere videtur. Intelligendumque aperte, omnes actus ejus, qui in divino versatur officio, et omnia gesta vel dicta secundum Deum gerit ac dicit, adorationem esse reputanda. Si enim hoc oratio solum intelligatur, quod communiter scimus; neque Anna his verbis orasse videbitur, neque ullus justorum, secundum Apostoli mandatum, sine intermissione orabit. Si vero omnes actus ejus justi, qui secundum Deum vivit, orationes putantur, quia justus sine intermissione quae justa sunt agit; per hoc sine intermissione quae justus orabit, nec unquam ab oratione cessabit, nisi justus esse desistat; (0509C)ideo quod mater Samuelis non frustra in his etiam quae hominibus recte loquitur, adorasse perhibetur. Cantet igitur ore dilatato laeta mater, quae prius amaro animo loquebatur in corde suo; et dum sua praesentia narrat, futura totius Ecclesiae gaudia praenarret.

Exsultavit cor meum in Domino, etc. Vere cor exsultans, vere cornu regni spiritualis habet exaltatum, quae non in se ipsa, non in rebus caducis et fragilibus, sed gloriatur in Domino Deo suo; juxta eum qui dicit: Gaudete, justi, in Domino, et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi (Psal. LXXIV). Non ait, Ipse confringet, ipse exaltavit; sed, Ego confringam, et sic exaltabuntur.

Dilatatum est os meum super inimicos meos, etc. (0509D)Dum dilatatur cor meum ad exsultandum in Jesu, id est, in salutari tuo, dilatatur et os meum super omnes fidei et veritatis inimicos, ad confitendum praedicandumque nomen ejus; quia et in angustiis pressurarum sermo tuus non est alligatus, nec in praeconibus alligatus.

Nec est sanctus ut est Dominus, etc. Sanctos quidem ac fortes et angelos legimus, et homines; sed quantumcunque in sanctitate proficiat, quantumlibet perfectionis acquirat, ita sancta fortisque non potest esse creatura ut Creator; quia ille fortitudinis et sanctitatis largitor est, ista susceptrix. Quod vero ait, Neque enim est alius extra te, et non addit, Creator, vel Dominus, vel aliquid tale; singulariter (0510A)aeternam ejus existentiam designat, quam a creaturae fragilitate distinguens Psalmista: Mutabis, inquit, ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CVIII).

Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes, etc. Judaeis et gentibus dicitur: Sufficiat hactenus de vestra quasi singulari gloria superbisse, jam modo transcensa per gratiam legis littera, calcatis Evangelii veritate gentilitatis erroribus, Novum Christi Testamentum simul fidei, et mandatum dilectionis ambo suscipite. Sed et nobis imperatur loqui sublimia, sed non multiplicare loqui sublimia gloriantes; hoc est, quae sursum sapere et quaerere, non quae super terram; verum non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Coloss. III; Rom. XII). (0510B)Gentilibus praecipitur loqui sublimia, unius Dei veri mysteria praedicando, et non multiplicare eloquia sublimia, per multa deceptorum nomina errando.

Quoniam Deus scientiarum Dominus est, etc. Ideo vos necesse est altiora vobis non quaerere, et fortiora vobis non scrutari (Eccle. III); quoniam fons ac thesaurus sapientiae et scientiae, qui docet hominem scientiam: Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII).

Arcus fortium superatus est, etc. Intentio superba Judaeorum, qua semper opera legis salvari posse praesumebant, defecit; exercitium artis dialecticae, et quasi circumflexa ad deridendam fidei simplicitatem, philosophiae saecularis loquacitas enervata est; cuncta postremo malignorum spirituum jacula ignita, invictae (0510C)veritatis sunt armis obtusa; quia stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortiora (I Cor. II).

Repleti prius pro panibus se locaverunt, etc. Judaei prius Scripturarum pane vivo refecti, nunc ad convivium boni patris, qui reducem filium juniorem grate suscepit, intra se dissimulantes, inter spirituales ecclesiae dapes egent, et hospites quondam testamentorum, nunc gustantes vident, quoniam suavis est Dominus.

Donec sterilis peperit plurimos, etc. Esaias exponit, quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habebat virum (Isai LIV). Septuaginta Interpretes posuerunt, Quia sterilis peperit septem. Saba quippe verbum Hebraeum, et septem designat, et plurimos. Sed et (0510D)illius editionis sensus elucet, agnoscentibus numerum septenarium, quo est universa ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Joannes apostolus ad septem scribit Ecclesias (Apoc. I), eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere; et in Proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX).

Dominus mortificat, et vivificat, etc. Mortificat Synagogam, vivificat Ecclesiam; vel eosdem vivificat quos mortificat; ut existimemus, nos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu. (Ephes. II). Vel certe juxta illud intelligendum, quod ait Apostolus: Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum, ut et vita Jesu magnificetur (0511A)in carne nostra mortali (II Cor. IV). Sed melius et sine ulla controversia de Domino fatemur impletum, qui mortuus revixit, descendens ad inferna resurrexit.

Dominus pauperem facit et ditat, etc. Quos in praesenti pauperes et humiles spiritu propter se facit, eosdem in futuro ditat in se, et sublevat.

Suscitat de pulvere egenum, etc. Suscitat a mortuis Christum, ne caro ejus videat corruptionem; et elevat ad coelos, ne superetur a Judaeis persecutoribus, quorum traditiones Apostolus arbitratur ut stercora (Coloss. III). Ipse namque egenus, ipse pauper factus est pro nobis, ut nos ejus inopia ditaremur (II Cor. VIII).

Ut sedeat cum principibus, etc. Hunc versum exponit (0511B)ipse, cum sciscitantibus se his quos pauperes faciebat ut ditaret; humiliabat in terris, ut sublevaret in coelis; quid mercedis habituri essent in futuro; respondit: Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Et Salomon in laude fortis mulieris, id est, Ecclesiae, vel cujusque animae electae: Nobilis, inquit, in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Proverb. XXXI).

Domini enim sunt cardines terrae, etc. Non solum promontoria rupesque praealtas ad defensionem terreni orbis contra fervorem marinae tempestatis opposuit, verum multo magis pro conservando Ecclesiae suae statu, ne hanc ulla turbidae persecutioni unda dejiceret, fixa fidelium suorum ac fortia corda (0511C)locavit. Eosdem ergo cardines orbem terrae portantes, supra principes in thronis sedentes appellat. Et recte; quia quanto nunc humilius portant, et defendunt instantius, tanto tunc sublimius judicanti. Horum cardinum qui domini sint, et non sua virtute muniti, et beatus Job meminit, dicens de Domino: Sub quo curvantur qui portant orbem. Qui ut invalidorum valeant firmiter onera sustentare, invictae fortitudini non cessant humilia colla submittere (Job IX).

Pedes sanctorum suorum servavit, etc. Actus piorum sensusque, quibus ad perfectiora quasi gradatim proficiunt, ab impiorum defendit insidiis; et iidem impii tenebrosis, quas bonis tendere, peribunt in machinis. Unde quidam sanctorum Servatori pedum suorum gratias agendo decantat: Exsultabo in salutari (0511D)tuo, infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt, etc. (Psal. IX.)

Quia non in fortitudine sua roborabitur vir. Ad superiora respicit. Idcirco impios, qui sua virtute fidentes, auxilium divinum quaerere despiciunt, in tenebris conticere, hoc est, ab agenda caeca impietate tandem damnatos silere oportet; quia non in fortitudine propria, sed in auctoris sui gratia roborabitur, quicunque vir appellari recte desiderat.

Dominum formidabunt adversarii ejus, etc. Aperte districti et ultimi judicii diem tremendum praenuntiat; in quo quia Dominum formidabunt adversarii ejus, jam modo necesse est, nondum visum illum humiliter formidemus, ut tunc ejus visa majestate (0512A)gaudeamus. Sed et hodie Dominus ad struendam pravorum contumaciam, de celsis luminosisque Scripturae sanctae paginis, quos Spiritus ejus ornavit, intonat.

Dominus judicabit fines terrae. Certum est Dominum non solum fines terrae, sed etiam mediterraneas regiones judicare. Sic ergo dictum est: Judicabit fines terrae; ac si diceretur, Etiam fines terrae; quia non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII). Sed melius intelligitur fines terrae, extrema vel uniuscujusque hominis vel totius mundi tempora dicere; quia qualis de corpore quis exierit, talis offeretur districti judicis examini.

Et dabit imperium regi suo, etc. Post ultimae examinationis discrimen, regnum Christi, quod infideles (0512B)modo despiciunt, ostensa divinae majestatis suae gloria, sublime monstrabit. Cornu autem Christi non solum unigeniti Filii Dei, verumetiam uniuscujusque electi ejus non inconvenienter accipitur. Unde ista ipsa in capite hymni hujus, quo toto juxta nomen suum gratiam Dei mirifice commendat, ait: Exaltatum est cornu meum in Deo meo. Omnes quippe unctos ejus chrismate, recte christos appellamus, quod tamen totum cum suo capite corpus unus est Christus; nunc ex parte peregrinus in terra, tunc autem totus coelesti sublimandus in patria. Recole hymnum beatae Mariae (Luc. I), et vide quae similia de judiciis et gratia Dei prophetae, mater et Domini, mulier et virgo senserint.

CAPUT V. Profanantibus Heli filiis sacerdotale officium, Samuel puer ministrat ante Dominum, accinctus ephod lineo, et benedicente Heli Anna fecundatur a filiis. (0512C) Et abiit Elcana Ramatha in domum suam, etc. Haec lectio docet, devolutis ad pejora post incarnationem Domini Judaeorum doctoribus, ejusdem in Ecclesia Domini et Salvatoris magnalia totum diffamanda per orbem.

Abiit igitur Elcana Ramatha in domum suam, etc. Vocata nuper ad fidem Ecclesia gentium, quod nativitatem beati Samuelis significare diximus, abiit possessio Dei, quae est coaeterna ejus sapientia, Christus, ad illustranda, sicut semper sanctorum suorum celsa corda fidelium et angelorum et hominum, quae sunt (0512D)domus ejus supra petram fidei fortissime contra inferi portas erecta. Ipse autem vocatus ad fidem populus, cernente etiam Judaico, et admirante sacerdotio, Christi jussis humiliter quasi se semper conspicientes serviebat.

Porro filii Heli, filii Belial, etc. Filii sacerdotii Judaici, filii caeci luminis, sive absque jugo (utrumque enim Belial sive Beliar sonat) exstitere, quotquot Christi doctrinam nesciebant; non divinae legis jussa, sed suarum statuta traditionum sequentes.

Sed quicunque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, etc. Quicunque vitam suam eo tempore Domino consecrare decrevisset, veniebant discipuli scribarum, Pharisaeorum, et principum sacerdotum, dum carnales ejus consuetudines supernae devotionis (0513A)igni decoqui inciperent, et habebant rapacem mundi cupiditatem in operibus suis; cujus tridentem morsum describens apostolus Joannes ait: Quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae (I Joan. II). Et hujus exempla, vel etiam doctrinas terrenae cupiditatis mittebant in qualecumque audientis cor, id est, sive docibile, sive tardioris et angustioris ingenii, sive infirmum ac fragile, seu patiens adversi, sive efficax dicendi, seu rusticum, minusque sonorum, quod varietate minoris majorisque ferrei, aenei, sive testei vasis distinguitur; parvumque quem nuper quisque conceperat divini amoris calorem pessimo attactu polluentes, non id quod lex statuit praedicandi praemium exspectabant, sed contra quod Deo (0513B)debebatur, obedientiae munus sibi fieri cogentes; qua profecto fuscinula pravissima etiam nunc in ecclesia sacras hostias attaminant, quicunque accepto fidei mysterio, vel etiam ministerio verbi sua quaerunt, non quae Jesu Christi.

Etiam antequam adolerent adipem, etc. Tantum nequitia Pharisaicae deceptionis progressa est, ut etiam antequam gratissimae Deo dilectionis pingue munus offerendum docerent, quod ante caeteras virtutum hostias ei singulare debet in ara cordis immolari, suum divino cultui praeferrent obsequium; dicentes miseris auditoribus, ut suae quisque concupiscentiae carnalis illecebras, non aethereae charitatis flamma Deo dignae consumerent, sed in Conditoris (0513C)injuriam minus castigatas pro libitu carnalium impenderent praeceptorum. Haec autem suis auditoribus improbi non verbis, sed rebus ipsis dicebant. Quorum simillima hodieque per magistros et sacerdotes Ecclesiae fieri utinam nesciremus.

Erat ergo peccatum puerorum grande nimis, etc. Erat peccatum scribarum et Pharisaeorum grande nimis coram Domino, tametsi coram hominibus se per hypocrisin justificantium (Luc. XI); quia ipsi homines cum essent, rescindebant praeceptum Dei per traditiones suas; vel certe tollentes clavem scientiae, et ipsi non introibant, et volentes intrare prohibebant. Si autem grande nimis peccatum coram Domino commisere pueri, qui pecualium victimarum carnes indigne tractabant: quid putas eos mereri (0513D)poenarum, qui stultitia puerili Filium Dei conculcaverint, et sanguinem testamenti aeterni pollutum duxerint (Hebr. X)? Qui accipientes non dijudicant corpus Domini (I Cor. XI), id est, a communium viliumque escarum perceptione, coelestis vitae mysterium minime discernunt.

Samuel autem ministrabat ante faciem Dei, etc. Ephod Hebraice, Latine superhumerale vel superindumentum dicitur; cujus nominis vestimentum ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, ac bysso retorta contextum, solis pontificibus concessum, Exodi Scriptura commemorat (Exod. XXV). Verum idem lineum sacerdotibus, Levitis, ac caeteris quibusque usibile, et hic Samuelis, qui Levita fuit, et infra sacerdotum, quos occidit Saul, ac David coram (0514A)arca Domini ludentis, exempla testantur. Neque enim unaevitas octoginta quinque pontifices, sed minoris gradus potuit habere sacerdotes. Typice autem Ephod varii coloris, multifariam in viro sancto virtutum gratiam monstrat. Lineum vero, quod de terra procreatum, longo jam exercitio suum pervenit ad decorem, candidissimam castae carnis mortificationem designat. Ministrabat ergo Samuel ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo; ministrabat Christus nostrae infirmitati humilis in homine, corpus animamque semper ab omni vitiorum sorde mundissimam gestans. Non enim peccavit, nec malum coram Domino fecit: Qui sine iniquitatibus conceptus est, et sine delictis peperit eum mater sua. Ministrat populus Christianus Christo, carnem suam (0514B)crucifigens cum vitiis et concupiscentiis, castigansque corpus suum, et servituti subjiciens.

Et tunicam parvam faciebat ei mater sua. Non solum castam et ab omni peccato liberam, sed et humilem per omnia Dominus carnem suscepit; quam ei facit Ecclesia, vel qui talem eum recte et saluberrime credit, vel quia non ignobile membrum Ecclesiae virgo, de qua ipse natus est, praefulget

Quam adferebat statutis diebus, etc. Et Ecclesia nunquam a Christo deserta, quem secum in occulto habet omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, solemnibus missarum diebus ad immolandum ascendens, carnis ejus et sanguinis in vino ac pane secum mysteria defert. Verum et populo, quem Christo parit Ecclesia, humilitatis habitum facit, (0514C)quam per singularum incrementa virtutum secum adfert, cum gratia Christi ad altiora proficiens, ut Patri luminum gratiarum vota rependat. Haec est vestis illa nuptialis, qua juxta Evangelii parabolam (Matth. XXII), omnis qui solemnia regni coelestis intraverit, opus habet. Hanc et ipse Regis magni Filius, spiritualium auctor sacratorque nuptiarum, primus induit; qui procedens tanquam sponsus de thalamo suo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Ezech. XL; Philipp. II). Quam profecto tunicam schemate parvam, sed virtute maximam, nec in ipso mortis suae tempore scindere permisit eos, a quibus mortem sustinuit; quia ipsum quo ad mortem usque pervenit humilitatis exemplum, et in (0514D)morte servavit.

Et benedixit Heli Elcanae et uxori ejus, etc. Benedixerunt Christo Ecclesiae, conversi ad fidem sacerdotes Judaeorum, de quibus scriptum est: Multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. Benedicendam in Christo Ecclesiam, verbique semine multiplicandam per gentium nationes plerisque suis in typis sacerdotium vetus significat, et quasi tropice Christo loquitur: Reddat tibi Deus Pater credentes ex gentibus; ipsi enim sunt semen, cui benedixit Dominus. Pro foenore quod commodasti Domino, id est, pro illo singulariter sancto homine, quem de virgine assumptum, unam tecum Christi personam, id est, Dei nomen habere voluisti. Nam si non fenus Domino sanctum percepisset, nemo semen de femina (0515A)sterili putaret esse sperandum. Hoc est, si non homo per Deum glorificatus ad dexteram Patris sederet, nequaquam misera gentilitas, et praevaricationis suae conscia, ad multiplicationem seminis Abrahae potuisset pertingere. At dum Christus humani generis primitiae Deo Patri commodatus est, datur exemplo ejus fidelibus spes salvandi per illum, vivendi in illo, moriendi pro illo, resuscitandi ab illo, et in aeternum regnandi cum illo. Potest et ita dici, quod Ecclesia pro fenore quod Domino commodavit, semen ab illo meruit, cum pro populo, quem fidelem Domino devotumque obtulit, ampliora, per mundum missis praedicatoribus fidei, et devotionis dona suscepit; quae in quibuscunque gentibus audito Dei verbo obedire neglexit, pro non dato fenore (0515B)verbi Domino, repulsis a se doctoribus, seminis sancti multiplicationem habere nequivit

Ditavit ergo Dominus Annam, etc. Dedit Dominus Ecclesiae Spiritum gratiae suae, quo ipsa foecundata genuit ei sobolem spiritualem, partim ad indaganda vel praedicanda sanctae Trinitatis sacramenta potententem, partim cum perfecto Dei et proximi amore sua simplicitate contemptam; quia suscepta ad tempus a Christo incarnationis humilitas, magni habita est apud Patrem; a quo omnis qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV). Unde et in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psalm. XVIII).

CAPUT VI. Augent filii Heli peccatum, etiam monita sui patris contemnentes; et Samuel proficiens tam Deo quam hominibus placet. (0515C) Heli autem erat senex valde, etc. In hac lectione mystice senescente et occasuro Judaismo, Christi per Evangelium fama crebrescit. Heli ergo senectus multa, tempus prope finiendi sacerdotii legalis insinuat. Quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est.

Et audivit omnia quae faciebant filii sui, etc. Non parva nec uniformis filiorum Heli trangressio, quae et divinam religionem et dilectionem proximi maculare non timuit. Supra namque legitur, quia de carnibus sanctis, non quod statutum in lege, sed quod sibi erat libitum, praesumpserint; quia priusquam Deo sacer adeps adoleret, partem sibi de hostia (0515D)quam comederent praesumpserint; quia crudam ab offerentibus carnem, sibi accuratius pararent, rapuerint; quia populum Domini transgredi fecerint: et, quod maxime horrendum est, in contemptum Creatoris cuncta quae diximus egerint. Sed nunc quod fraternitatem laederet additur, quia mulieres populi, quae ad orandum confluebant, polluerint; et infra, quod omnium malorum summa est, annectitur, qui nec correpti a Patre poenituerint. Haec enucleatius diximus, ut per singula, lector, quid caveas memineris. Verum quod restat typica in parte complendum, sacerdotum doctorumque est, et vigilare in Domino, et ad vigilandum caeteros excitare, dicentes: Evigilate, justi, et nolite peccare (I Cor. XXV). (0516A)Sed et doctores mali dormiunt, et hoc cum mulieribus quae observant ad ostium tabernaculi, quando pellicentes animas instabiles, nec ipsi intrant, neque eos qui volunt vitae ostium intrare permittunt. Tale erat quondam periturae scelus Pharisaeae factionis; tale est et nunc in falsis professoribus Christianae religionis.

Et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi? etc. Corripuit delinquentes filios Heli, sed non audierunt. Et ipsa veteris institutio sacerdotii, suos ministros jubet esse perfectos; sed scribae, pharisaei et principes sacerdotum improbi, paternam suae legis ac sacerdotii vocem perituri contemnebant. Verum juxta litteram non negligenter intuendum, quod corripuit quidem filios Heli; sed quia juxta correptionem spernentes, (0516B)ut debuerant, abjicere supersedit, una cum ipsis disperiit. Quid ergo nos miseri, quid nostri similes merentur, qui gaudent ad vitia, qui emendare non audent, qui conscientiam sui metuunt; et quod cunctus populus clamitat, nescire se simulant?

Si peccaverit vir in virum, etc. Utrumque ad filios Heli referendum. Peccavit enim in virum, cum sacerdos uxorem viri alterius religionis gratia venientem constupravit; sed hoc digna poenitudine subsecuta dimittere poterat Deus. Non solum autem hoc factum est, sed et majori miseria peccavit vir in Dominum, cum idem sacerdos fornicatione contaminatus, ad altaris sacro sancta mysteria non solum indigne tractanda, sed et indignus accessit. Et quidem terribilis contra Eujusmodi praesumptores Heli (0516C)sententia personat, sed multo terribilior ipsius judicis sermo, qui dicit: Quicunque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII; Luc. XII).

Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, etc. Senescente et deficiente Heli, puer Samuel proficiebat atque crescebat; quia reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem; nihil enim ad perfectum adduxit lex, introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.

CAPUT VII. Veniens ad Heli prophetam, quae domui ejus ob reatum contemptus sint eventura depromit. (0516D) Venit autem vir Dei ad Heli, etc. Haec lectio non figuris rerum, sed apertis prophetiae dictis, totum illud vetus sacerdotium, quod de semine Aaron, novo Christi sacerdotio, quod nunc in Ecclesia geritur, docet esse mutandum.

Nunquid non aperte revelatus sum? etc. Non haec de proximo patre Heli, qui in illa Aegyptia servitute fieri non potuit, loquitur; sed de ipso Aaron, cujus domui revelatus est in Aegypto, quamque inde edoctam omnibus tribubus Israel sacerdotii jure praetulit.

Et dedi domui patris tui omnia, etc. Omnia de sacrificiis populi, quaecunque sacerdotes accipere decebat, filiis Aaron patris tui, quia eos in sacerdotium elegi, praebui.

(0517A)Et magis honorasti filios tuos quam me, etc. Non contenti parte quam vobis concessi, etiam primitias, quae mihi debebantur, accipere tentastis; quod et de tempore, et de portione sacrificiorum potest intelligi; quia antequam adeps incenderet, optima quaeque sibi ne victimis comedenda praesumebant, sicut supra lectum est.

Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, etc. Quaeritur qua ratione mutetur, quod promissum est perpetuo mansurum; sed recole sacerdotium Aaron umbram aeterni fuisse sacerdotii, et promissionem aeternitatis; intellige non ad umbram, sed ad umbratam pertinere veritatem. Ne enim umbram figuramque putares sempiternam, ipsa quoque debuit ejus mutatio prophetari. Quomodo (0517B)et de regno Saulis intelligendum, quod dictum est: Quod si non fecisses, jam nunc praepararet Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum (I Reg. XIII). De quo opportunius suo loco tractabitur.

Nunc autem dicit Dominus. Absit hoc a me, etc. Mutans tempora, non mutans consilia Dominus, et electos ex gentibus in sacerdotium sibi spirituale conquirit, et contemnentes se filios Aaron, omni prorsus officii sacerdotalis ordine privat.

Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, etc. Praesto sunt hi dies, nullus jam de Aaron stirpe sacerdos eligitur; sed praecisa est gloriatio sacerdotii legalis, non in Heli solius, sed in totius successione Levitici generis; adeo ut ne minoris quidem ordinis sacerdos, qui presbyteri Graece, id est, (0517C)seniores appellantur, quisquam ibi quaerendus arbitretur. Unde manifestius Septuaginta Interpretes transtulerunt: Et non erit tibi senior in domo mea, quia senescunt quidem corporis aetate de illa tribu innumeri, sed in domo Domini presbyteri gradu non donati.

Et videbis aemulum tuum in templo, etc. Videbunt posteri tui populum gentium, in fide quae est, dilectum de templo utentem spiritualiter Scripturis et promissionibus Israel.

Verumtamen non auferam penitus virum ex te, etc. Non est filiis Aaron, tametsi multum graviterque in Domini nece peccantibus, poenitentiae locus interdictus; sed si qui volunt ex eis, veniant poenitentes ad ecclesiam, Christi altario participent, caeteris in (0517D)suae perfidiae atque invidiae caecitate manentibus, in cujus exemplum piae dispensationis, pereunte cum filiis Heli, non est penitus ablatus ex eo vir ab altario Domini. Nam et in diebus Saul, Abias, nepos Phinees filii ejus, sacerdotio functus scribitur (III Reg. XIII).

Et pars magna domus tuae morietur, etc. Pars magna domus Heli ad virilem aetatem veniens mortua est, quando prodente Doeg Idumaeo, octoginta quinque sacerdotes sunt pariter Saulis furore trucidati (I Reg. XXII). Sed et hodie maxima domus ejusdem portio, cum ad intelligibiles annos venerit, perfidiae suae mucrone vitae praemia perdit.

Hoc autem erit tibi signum, etc. Haec ad Heli et Samuelem (0518A)pertinent, quia et hujus filiorum mors, et illius non de genere Aaron in sacerdotem electio, mortem non hominum, sed ipsius veteris sacerdotii significat, novique substitutionem, in quo Christus est in ecclesia sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Quod autem ait Dominus, Qui juxta cor meum et animam meam faciat; non arbitreris animam habere Deum, cum sit conditor animae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur sicut manus et pes, et alia corporis membra. Et ne secundum hoc credatur homo in carnis suae effigie factus ad imaginem Dei, adduntur et aliae, quas utique non habet homo, et dicat Deo: Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI); ut intelligant homines de illa ineffabili natura non propriis, sed (0518B)translatis rerum vocabulis ista dici.

Et aedificabo ei domum fidelem, etc. Domus fidelis, quae sacerdoti fideli super petrae fundamentum a viro sapiente construitur, Ecclesia est; quae ambulavit coram Christo cunctis diebus vitae praesentis, neque unquam portae inferi optimum ejus retardare praevalebunt incessum. Et pulchre dicitur, Ambulabit cunctis diebus; quia cum transacto labentium dierum excursu venerit, melior dies una in atriis ejus super millia, benedictionemque dederit, qui legem dedit, non habet ista domus quid ultra proficiat, ambulans de virtute in virtutem; quia videbit Deum deorum in Sion, laudabitque eum beata in domo ejus, imo et ipsa domus in aeternum. Neque enim facile Samueli fidelis domus aedificata potest intelligi, (0518C)cujus filii post avaritiam declinasse, neque in viis illius ambulasse referuntur, nisi forte domus ejus plebs quam regebat, accipienda putetur, de qua scriptum est: Et requievit omnis domus Israel post Dominum (I Reg. VII). Et ambulasse coram Christo Domini, vel ipso Domini coram Samuel, vel ipse Samuel, Saul sive David interpretetur.

Futurum est autem ut quicunque remanserit in domo tua, etc. Et aliquanti quotidie non solum de sacerdotali, sed et de omni tribu Israel, et cunctae simul in fine mundi reliquiae gentis ipsius, ut reconciliati Deo possint, veniunt ad ecclesiam; et, reprobatis victimarum carnibus, verbum consumans et brevians salutiferae confessionis, et panem sacrificii spiritualis offerunt. Argentum quippe verbum confessionis (0518D)fidei, nummus autem brevitatem ejusdem confessionis, quae in Symbolo continetur, exprimit. Quod autem iste vir Dei, qui officio suo propheta esse ostenditur, ait: Quicunque remanserit in domo tua, hoc est quod Isaias ait: Reliquiae salvae fient (Rom. XII). Et apostolus Eliae verba commemorans: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Isa. XI).

Dicatque, Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem. Ad ipsam plebem significat, Christo sacerdote praeclaram; cui Petrus ait: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Pet. II). Quod autem addit: Ut comedam buccellam panis, etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dicit sacerdos (0519A)ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita (Joan. VI). Quia enim dixerat superius, dedisse cibos domui Aaron de victimis Veteris Testamenti, quae fuerant sacrificia Judaeorum, ideo hic dixit: Postulandum ad comedendum buccelam panis, quod est in Novo Testamento sacrificium Christianorum.

CAPUT VIII. Caligantibus Heli oculis, Samuel dormit in templo Domini, et ad quartam Domini vocationem respondens, quae sunt Heli ventura cognoscit, atque ipsi mane replicat, secundo etiam divina revelatione divinatus. (I Reg. III.) Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, etc. In hac lectione Dominus caeremonias sacerdotii legalis, et priusquam eas ipse per suam passionem consummaret, Pharisaeorum traditionibus (0519B)jam corruptas, ostendit omnibus modis esse mutandas, credente mox in eum et confitente Judaea, quia Deus visitavit plebem suam.

Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, etc. Puer qui natus est nobis in carne, cernentibus Judaeorum sacerdotibus, per se perque suos evangelizantes discipulos Ecclesiae primitivae sua dona ministrabat. Et sermo Domini erat eo tempore sui raritate pretiosus, quia messis quidem multa, operarii autem erant pauci (Matth. IX). Nec erat Pharisaeus, Scriba, vel sacerdos, qui visiones occultas, et dicta prophetarum manifesta populis expositione reseraret.

Factum est in die quadam, Heli jacebat in loco suo, etc. Lucernam Dei pro dignitate gradus Heli cognominat. (0519C)Lucernam autem per significationem recte sacerdotium vetus accipimus, in nocte quidem sub umbra servientis populi pernecessarium, sed aspirante die novae gratiae removendum. Quia enim lucerna nocte clausis tantum in domibus lucens, latius spargere radios sui fulgoris non sufficit, sol autem exortus adeo cuncta foris intusque perlustrat, ut etiam ipsum lucernae jubar minus utile, imo exstinguibile reddat; non immerito haec legali scientiae, quae uni tantum Judaeae domui, quasi intus clausa fulgebat, caeteris extra gentibus quasi caeci noctis horrore depressis, ille comparatur Evangelio, quod post illustratam Judaeam, etiam longas gentilitatis depelleret umbras. Quomodo autem lucernam sol oriens celaret, vel etiam exstingueret, ostendit apostolus, (0519D)qui de littera et spiritu loquens ait: Nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. Si enim quod evacuatur, per gloriam est, multo magis quod manet, in gloria est (I Cor. III). Heli ergo jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec videre poterat lucernam Dei, antequam exstingueretur sacerdotii veteris ac legis cui serviebat dignitas; quae vigilare, stare in fide, viriliter agere, et confortari debuerat tempore jam dominicae Incarnationis, a prima sui status alacritate degenerans, quasi senio lassescente torpebat; nec dum quae Christi sanguine consummata, maxima jam ex parte per deuteroses Pharisaeorum veri sensus erat luce privata.

(0520A)Samuel autem dormiebat in templo Domini, etc. Dominus inter praedicandum ministrandumque spiritualia mortalibus suspensum ab exterioribus oculum mentis in supernae atque intimae lucis contemplatione defigebat. Templum quippe a contemplando, ubi et divina et coelestia sacramenta, dictum perhibent; ubi est arca Dei, id est, gloria summae Trinitatis, divini totius sola conscia secreti. Unde loquitur in Psalmo: Providebam Dominum coram me semper; quoniam a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XIII).

Et vocavit Dominus Samuel, etc. Arduum dicendi genus, quomodo ex tempore vocet filium pater ad cognoscenda sui secreta judicii; seque ille adesse respondeat, qui ante tempus natus ex Patre loquitur: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. (0520B)XI). Et: Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt (Joan. XVI). Sed humano saepe more Scriptura de Deo, imo ipse de se in Scripturis Deus loqui consuevit, juxta illud Evangelii: Neque enim a meipso loquor, sed sicut audio judico; et omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV). Itemque in Genesi dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I). Vocatus ergo Samuel a Domino, respondit: Ecce ego.

Et cucurrit ad Heli, etc. Vocatus a Patre Christus, qui in illo erat semper, ad contemplanda perpetuae suae miracula majestatis, respondet se aeterna praesentia apud Patrem divinitus esse mansurum; et inter haec repente apparens humanitas in carne, loquitur Judaeorum magistris: Et ipse, quem tanto (0520C)tempore quaerebatis, et in carne venire desiderabatis, qui precibus votisque fidelium crebro ad salutem mundi vocabar, adveni ego ipse, qui loquebar, ecce adsum.

Qui dixit, Non vocavi, etc. Negant se Scribae et Pharisaei Christi quaesisse adventum; cujus nativitate audita, non solum Herodes rex turbatus est, sed et omnis Hierosolyma cum illo. Reversumque in templo dormire praecipiunt, quem, a se discredendo repulsum, ad intuenda puerum patris arcana remittunt. Quem tamen juvenem, hoc est, post tricesimum aetatis annum, Dei Filium per nonnullos de suo numero credentes intelligunt. Et hoc est Heli post tertium Samuelis ad se adventum intellexisse, quia Dominus vocaret eum; post tertiam annorum ejus (0520D)decada Judaeos cognovisse, et credidisse quia Jesus est Christus Filius Dei.

Et adjecit Dominus vocare rursum Samuel, etc. Non pigeat nos iterare tractando, quae nec Dominum loquendo, nec historicum piguit iterare scribendo. Vocat Deus Pater Deum Filium, non sicut homo hominem, pulsato verbis aere de loco ad locum vocando; sed hunc invisibili praesentia in se perpetuo manentem, etiam cum in terris hominem gestaret visibilibus siguis ostendendo. Et quia Samuel ibi, ipse Deus, vel nomen ejus Deus interpretatur, possumus et hoc recte dicere, quia Dominus Samuel vocaverit, quando Filium Pater incarnatum, miraculis Deum verum demonstravit, et ille responderit (0521A)Ecce ego. Cui idem Filius dixit: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV).

Et dixit, Ecce ego, etc. Notet diligens lector, non eumdem semper allegoricae interpretationis, quem ordinem esse veritatis historicae, sed modo pari, modo dispari, modo contrario ad invicem statu conversari. Pari quidem, ut Samuelis pueritia simplex, et torpens caecitas Heli, Domini Salvatoris humilitatem et perfidam Judaeorum stultitiam signat. Dispari autem, ut dubia Samuelis verba dicentis, Ecce ego, quia vocasti me, veram certamque Christi incarnationem praemonstrant. Contrario, ut inferius, peccatum David in sermone Uriae misericordem Christi gratiam, qua gentes est salvare dignatus insinuat.

Porro Samuel necdum sciebat Dominum, etc. Porro (0521B)Salvator, cujus nomen Deus, necdum agnitus est a carnalibus omnia Patris semper nosse secreta, neque antequam baptizaretur, vidit et testimonium perhibuit Joannes apertos ei coelos, et vocem Patris super eum factam fuisse desursum. Sic ergo more sanctae Scripturae infantilis beati Samuelis ignorantia occultata in carnis infantia Filii Dei sapientiam demonstrat. Neque enim frustra dictum est: Quia in ipso sunt omnes thesauri sapientiae absconditi (Col. II), videlicet in fidelibus, manifestari credentibus.

Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuel tertio. Tertio Dominus vocat Samuel, tertio consurgens ipse venit ad Heli, et qui se vocaverit dicit. Tertio Filium Pater in carne visibilem, signis Deum invisibilem, monstravit; in infantia videlicet, in pueritia, (0521C)et in juventute. In infantia quippe, cum pastoribus et magis attestantibus per angelum stellamque radiavit. In pueritia vero, cum, annorum XII factus, in templo sapientia divina praeditum monstraret, ubi ipse dixit inter caetera: Quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse (Luc. II). Porro in juventute, cum baptizatum Pater ipse de coelis sua voce signavit, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Marc. I). At in singulis his quibus Dei Filius a Deo Patre declaratur, ipse se Filius hominibus hominem mortalem mortalibus offerens, adesse se, qui diu quaesitus, exspectatus, et desideratus fuerit, indicavit.

Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, etc. Tandem post multa a Domino facta et dicta (0521D)magnalia, post Baptistae Joannis expleta praeconia, intelligunt sacerdotes, Scribae et Pharisaei, quia Jesus qui in veritate carnis puer natus est nobis, ipse in veritate sempiternae deitatis paternorum sit summis contemplator arcanorum; moxque annuentes agnitae fidei supernum illum, gaudia quibus nunquam abest contuenda petere, et quae hominibus humanitus narrare debeat, a Deo Patre divinitus cupiunt audire, ac, more amantium quae facienda norunt, ipsi ut fiant admonent, quomodo nos saepius et ipsum Deum et angelos quod facturos scimus, ad ostendendam nostrae mentis devotionem, ut cito et instanter faciant, quasi annuentes hortamur. Dicimus namque homines de terra: Exsurge, Deus, et judica (0522A)causam tuam (Psalm. LXXIII). Excita potentiam tuam, et veni (Psalm. LXXIX). Benedicite Deum, omnes angeli ejus (Psalm. CII); et innumera hujusmodi.

Et dixit Dominus ad Samuel, Ecce ego facio verbum in Israel, etc. Quae propheta superius ad Heli de judicanda domo ejus, hoc est, de abjicienda illius, et Samuelis substituendo sacerdotio praedixit, eadem ipse Samuel facto ad se Dei oraculo cognoscit, eidemque Heli renuntiat; quia quae prophetarum praeconia definiendo veteri et introducendo novo, hoc est Christi Ecclesia, sacerdotio praecinuerant, eadem ipse Christus in carne conversatus, a Patre certius audita in occulto, qui mortalium non est accessus, palam Judaeorum primatibus et aperta voce revelat.

Idcirco juravi domui Heli, etc. Domus Heli juxta (0522B)litteram non victimarum sanguine, quas filiorum ejus iniquitas polluebat, expiari potuit, sed sanguine tamen est expiata martyrii, quando tot sacerdotes stirpis illius in civitate Nobe paternae hospitalitatis gratia sunt insontes exstincti (I Reg. XXII). Juxta vero consequentiam allegoriae iniquitas domus Heli, imo totius domus Israel, nullo hostiarum vel munerum bonae actionis genere valuit ad integrum mundari, donec veniret Agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Solus etenim sanguis Jesu Christi Filii ejus mundat nos ab omni iniquitate (Joan. I).

Dormivit autem Samuel usque mane, etc. Manebat Dominus in secreta quiete cum Patre, cum quo invisibiliter omnia disponere et gubernare non cessat, exspectans quando, depulsa nocte vitiorum, virtutum (0522C)hostia panderet, quando, legis umbra decedente, veritatis evangelicae lumina reserarentur, et statim ubi, in corde cujuspiam afflante Sole justitiae, fidei conspiciebat jubar exortum, aperiens ampliora sui Spiritus dona, perpetuae domus in coelis sperandum promittebat ingressum. Quod non solum tunc in Judaeis, sed et in nobis usque hodie geritur; quicunque enim gratiam Christi aut nondum accepit, vel acceptam culparum meritis abjecit, huic in nocte caecitatis posito Christus, qui semper in sanctis vigilat, dormit, coelestisque ei regni aditus occludit. At dum lucem sperandae petendaeque veniae recipit, confestim excitatus tanquam dormiens Dominus, ostia virtutum, quae incumbente perfidiae vespera clauserat, aperit. Cui sensui congruit, quamvis sub alio tropo pulcherrime (0522D)concinit, quod ipse Dominus dum dormit, nautae periclitantur; dum evigilat, liberantur (Matth. VIII).

Crevit autem Samuel, etc. Crevit Evangelii praedicatio, et Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Crevit opinio Jesu, et abiit in totam Syriam. Unde Joannes ait: Illum oportet crescere (Joan. III); et de veteris legis quasi Heli decessu, continuo subjungens: Me autem, inquit, minui.

Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. Nil terrenum in verbis Domini reperies, vel nullus eorum qui terrena sapiunt ejus spiritualia dicta comprehendit. Vel certe ita dicendum, quod Dominus in carne moratus, gentilibus, qui ad comparationem Judaeorum (0523A)quasi terra ad coelum fuerunt, verbum committere distulit, quos tamen postmodum per apostolos est ad fidem vocare dignatus.

Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, etc. Et cognovit catholica, id est, universalis Ecclesia, spiritualis videlicet Israel, quae a principiis abrenuntiandi diabolo ad fontem usque baptismi perveniendo congregata est, quod fidei praedicator esset Jesus Christus, qui vocatur Nobiscum Deus. Dan quippe interpretatur judicium. Illud ecclesiae tempus insinuat, de quo dictum est: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII). Bersabee autem, quae puteus juramenti, sive puteus septimus, aut puteus satietatis interpretatur, plenam baptismi perceptionem designat, cum, exorcizato, abrenuntiato (0523B)et expulso de corde diabolo, fontem quisque regenerationis Spiritus septiformis gratiae consecrandus et coelestium donorum largitate satiandus intraverit. Sed et ipse situs locorum non parum Ecclesiae sacramentis alludit, quia videlicet terminus Judaeae terrae Dan ad Septentrionem, ad Austrum exstitit Bersabee, quarum mysticam plagarum distantiam bene cognovit qui cum sponso canere novit: Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius (Cant. IV). Est autem Dan viculus a Paneade in quarto milliario euntibus Tyrum, de quo et Jordanis fluvius erumpens a loco sortitus est nomen. Jor quippe fluvium sive rivum Hebraei vocant; quod et ipsum ad significandum baptizandi initium haud ignobiliter respicit. (0523C)Porro Bersabeae civitas sive vicus in tribu Juda, vergens ad Austrum, ut diximus. Cognovit ergo universus Israel, id est, visioni Dei intentus Christianorum populus, a Dan usque Bersabee, ab Aquilone usque ad Austrum, id est, a catechumeno usque ad fideles, ab his qui nuper durissimos a se hostis antiqui flatus excluserant, usque ad eos qui lucidissimo jam sancti Spiritus sunt calore perflati, quia Jesus est Christus Filius Dei, et quia credentes habent vitam aeternam in nomine ejus. Potest in hac lectione persona beati Samuelis, ad ipsa quoque membra Christi, purae humilitatis merito sublimia referri, de quibus ipse dicit: Quicunque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum (Matth. XVIII). Quibus in templo Domini dormientibus, id est, ab exterioribus (0523D)mundi curis in sola superna voluntate speculanda toto cordis lumine conversis, quomodo multa quae caligans senex et reprobatus Heli non viderit coelestium judiciorum secreta pandantur, docet ipse Dominus, qui loquitur in Evangelio: Confiteor tibi, Domine, Pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. X). Ubi etiam in exemplum loci praesentis humilitas coronanda poenitentium, et superborum impietas damnanda praemittitur, ut per haec manifeste quae sapientibus saeculi absconsa, quae humilibus patefaciat arcana dixerit ostenditur.

CAPUT IX. Caeso ac fugato Israel a Philisthiim, et filiis quoque Heli peremptis, arca Dei capitur; quo audito, ipse statim retro cadens perit et nurus ejus, nato prius filio Ichabod, qui interpretatur inglorius. (0524A) Et evenit sermo Samuelis universo Israeli, etc. In hac lectione deceptus saepe diu per exempla gentium Israel, tandem accepta ad tempus Evangelii fide, non multo post ipsam pariter et doctores veritatis amissurus fuisse signatur. Translatoque ad gentes Dei testamento, sacerdotii legalis simul cum conjuncta ei Synagoga, perditio subsecuta monstratur.

(I Reg. IV.) Egressus est namque Israel obviam Philisthiim, etc. Egressus est populus, id est, post acceptae legis notitiam, ad agenda palam bona opera (0524B)quae didicit; expugnandumque, quantum poterat, gentilitatis errorem, quo impiorum corda ebriata, perpetuam vergebant in mortem. Unde bene Philisthiim cadentes potione dicuntur. Quo tamen in certamine Israel non tam exteras gentes a scelerum pollutione revocare, quam seipsum curabat, ne illarum exemplo periret, observare.

Et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Et omnem spiritualis sui belli fiduciam in ejus constituit auxilio; de quo dicebat: Dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me (Psalm. LX). Et alibi: Dominus petra mea et robur meum (II Reg. XXI)

Porro Philisthiim venerunt in Aphec, etc. Proficiente in Deo vero Israel, falsorum multorumque cultores deorum continuo furor novus invidendi (0524C)eumque depravandi corripuit; et hoc est Philisthaeos aciem in Aphec, id est, in furore novo contra Israel instruere, finitimas quasque gentes ab immundis edoctas spiritibus, ad scandalizandum Dei populum, perversae religionis vel actionis exempla praemonstrare, quod a tempore legis acceptae, usque dum gratia Christi fecit utraque unum, nunquam agere destiterunt.

Inito autem certamine terga vertit Israel Philisthaeis, etc. Orto inter Israel et gentilium populos rerum verborumque de vera religione conflictu, et hoc pro unius et veri Dei cultu, illis pro idolorum defensatione certantibus, defecit fide Israel, et proclivius ipse ad errorem gentium, quam gentes ad sequendam fidem ejus potuere converti. Cujus tamen portio (0524D)non minima, caeteris licet peccantibus, ad defensanda virtutum spiritualium perstabat castra redire. Neque haec ita allegorice super antiqui Dei populi statu interpretata putes, ut non etiam tibi tropologice conveniant. Nam et ipse quoties expeditione spirituali spiritus immundos expugnare niteris, non tua videlicet virtute fretus, sed in lapide confisus illo qui de monte praecisus est sine manibus (Dan. II), solus diaboli regna prosternere novit, mox iidem veritatis inimici novarum tibi atrium furorem, per singula bonae operationis coepta opponunt. Cave autem ne terga mentis ferientibus peccando vertas hostibus, sed potius, juxta quod admonet apostolus Jacobus: Resiste diabolo, et fugiet a te (0525A)(Jac. IV). Verum quia scriptum est: Varius eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius (II Reg. II), si forte ad tempus cessisse et hostem vicisse contigerit, si etiam agros bonae tuae conversationis fructiferos populasse, et prudentiam, fortitudinem, justitiam ac temperantiam, quasi praecellentissimas quatuor duces cuncta virtutum turma subsequitur, se stravisse jactaverit, nec si tamen ipse castra optimi propositi, quae juxta firmam petram metatus es, deserere, sed magis humilitatis et poenitentiae remedio perditos virtutum cuneos debes nova redintegrare militia; juxta eum qui dixit: Si spiritus potestatem habentes ascenderint super te, locum tuum ne dimiseris, quia curatio cessare faciet peccata maxima (Eccl. XX). Instante igitur ab adversariis (0525B)periculo certaminis, arcam ferventissimae fidei auxiliatricem offer. Sed si et illam forte nequissimi ad horam vel haeresim permiscendo, vel alio quolibet genere fraudis attaminando, subtraxerint, nec tibi supernae pietatis auxilium deficiet, quae ideo plerumque suos ad horam cadere permittit, ut, cognita propria infirmitate, cautiores postmodum in virtutibus, ac perfectiores ad praemia servet. Denique arca post modicum laeta domum regreditur, tuteturque urbis in arce bis denis permanet annis, quia per poenitentiam saepe recepta virtus animum ardentius quam ante turbinem tentationis poterat adimplet, eumque usque ad consummatum perfectae legis divinae decalogum, ac percipiendum perpetuo (0525C)coelestis denarii gaudium, comitatur. Verum his morali expositione praeoccupatis, redeamus ad ordinem lectionis, et in antiquissimo litterae nemore nova spiritualis allegoriae poma quaeramus.

Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? etc. Consuluerunt sibi pro adipiscenda salutis via doctiores quique tum temporis in populo Israel, quaerendo, videlicet, quare legem accipientes, legemque facere volentes, eum perficere vel implere nequiverint, quare sint percussi a Domino coram Philisthiim, id est, quare, permittente Domino, neque eos sua gratia juvante, concupierint, legentes et diligentes legem, quae dicit: Non concupisces (Exod. II). Inveneruntque tandem utile consilium, ut quaerentes Christi gratiam, quae in legis Scriptura (Deut. V) patribus est saepe promissa futura, (0525D)gratiam quippe Christi in lege signatam reperire, per quem eam cupere liberari, hoc est arcam testamenti in Silo intra velum tabernaculi positam reminisci, et ad promerendae salutis auxilium a populo deferri. Diximus supra qua ratione Silo legis typum teneat.

Misit ergo populus in Silo, etc. Misit populus in futuram fidei suae devotionem; et gratiam Dei super omnia excellentis, quam legis occasione didicerant, sibi adjutricem assumebant. Et notandum quod tempore toto quaerendi et afferendi ad se arcam quieta Israel castra mansere; perveniente autem illa, sunt ab hoste turbata, quia populus idem dominicae Incarnationis fidem, quam venturam inhianter (0526A)quaerebat, venientem jam respuere, et in quibusdam suis membris etiam persequi et odisse non dubitabat.

Erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini, etc. Et nomine et merito filii Heli designant quod populum Christo in carne non credere etiam sacerdotum illius temporis non parum culpa adjuvit. Ophni quippe, discalciatus, sicut et supra dictum est; Phinees, os mutum interpretatur. Quorum prior dissolutionem actuum, posterior etiam docendi inertiam signat, cum etiam perfecti quique sacerdotes, et incessu boni operis ornati, et praedicationis esse debeant voce liberi.

Cumque venisset arca foederis Domini in castra, etc. Nato in carne Domino, turbatus est omnis Israel, et (0526B)praedicante alii ad credendum, alii ad contradicendum movebantur; et terrena prius conscientia coeli laudes insonuit.

Et audierunt Philisthiim vocem clamoris. Et ad gentilium usque cognitionem fama dominicae praedicationis dixit.

Timueruntque Philisthiim dicentes: Venit Deus in castra, etc. Timuerunt pagani, cognoscentes veri Dei adventum in mundo, ad munienda suorum spiritualia castra fidelium; et multorum falsorumque numinum cultores, simul et culturas ingemuerunt esse perdendas, seque invicem perfidi ad debellandam fidei ac veritatis aciem confortarunt.

Non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius. Neque in lege, neque ante legem tam prompta fuere (0526C)corda credentium ad cuncta pro coelestis regni desiderio, vel patienda quae terris horrent, vel spernenda quae libent.

Pugnaverunt ergo Philisthiim, et caesus est Israel, etc. Pugnaverunt adversarii veritatis, sive homines, seu rectores corum, spiritus immundi, contra credentes in Christum; a quibus vel aperte saevientibus, vel occulte suadentibus, vel exempla pravitatis ingerentibus, alii vel negatione vel martyrio, caesi, alii ad deserenda instantius suae firmae fidei sunt tabernacula repulsi.

Et facta est plaga magna nimis, etc. Plures veniente arca quam antea ceciderunt: Quia si non venissem, inquit, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habent de peccato suo (0526D)(Joan. XV). Possumus autem, juxta mysticam numeri interpretationem, dicere quia quatuor millia virorum ante adventum arcae perdiderit Israel, in eis qui ante Incarnationis dominicae tempus minus perfecte credendo, sperando, amando, et operando, legis jussa spernebant; allata autem arca, triginta millia peditum majori plaga perierint qui sanctae Trinitatis mysterium ex Evangelio, cum promissione denarii coelestis, accipere renuebant.

Et arca Dei capta est, etc. Et regnum ablatum est a Judaeis, datumque est genti facienti fructus ejus. Ordo quoque sacerdotii, qui se non recte gesserat, Domino judicante, translatus est.

Currens autem vir de Benjamin ex acie, etc. Currens (0527A)et citam salutis suae curam gerens populus, qui pereuntibus ob perfidiam Judaeis remansit, audiens ab apostolis: Salvamini a generatione ista prava (Act. II), venit ad erudiendos eos qui, evacuati a Christo, adhuc in lege gloriabantur, et quasi tabernaculum Domini in Silo absque testamenti arca servabant; utque facilius audientes ad poenitentiam provocaret, scisso prorsus omni vetusto habitu, et tota suae priscae fiducia fortitudinis pro nihilo despecta, luctuosus apparuit. Qui bene de Benjamin, id est filio dexterae, genus duxisse perhibetur, quia nimirum Ecclesia, ad comparationem Synagogae, quia superna Jerusalem, videlicet mater nostra, ad collationem praesentis, quasi dextera ad laevam praeminet. Vir igitur iste Benjamineus vel populum Ecclesiae primitivae, (0527B)vel ad aliquem illius aevi doctorem, filium scilicet dexterae fidei, vel certe apostolum Paulum, qui et Benjamin de tribu descendit, qui, novissimus apostolorum cum sit, plus omnibus in praedicando laboravit, insinuat (I Cor. XV).

Cumque ille venisset, Heli sedebat, etc. Cum doctor Novi Testamenti, scisso litterae indumento, apparuisset in Judaea, sacerdotium vetus adhuc, quamvis lumine amisso, sedebat super cathedram Moysi; sed contra Christum, qui est via, veritas et vita. Timebat enim, quod evenit, ne forte se reprobato, Christi ad gentes gratia transiret.

Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi, etc. Evangelizavit doctor, et poenituit auditor. Audito quippe scelere, quod in Salvatoris nece commiserant, (0527C)compuncti sunt corde Judaei, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Quid faciemus, viri fratres (Act. II).

Et audivit Heli sonitum clamoris, etc. Et ad ipsas usque principum sacerdotum aures, poenitentis ad exhortationem apostolorum populi fama pervenit, nec libenter accepta est. Denique loquentibus illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et Sadducaei, dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis. Nec distulerunt apostoli, quin et ipsis evangelizarent.

Heli autem erat nonaginta octo annorum, etc. Sacerdotium legale tunc temporis duo de perfectione, quae ad vitam duceret, minus habuerat, fidem scilicet et (0527D)opera. Ideoque oculi, id est praecones, illius caligaverant sensu, et Christum in lege videre non poterant. Velamen namque erat super cor eorum, quod in Christo evacuatur.

Et arca Dei capta est, etc. Et crescente longe lateque apostolorum praeconio ac fide populorum poenitentium, gratia Dei Judaeis erepta est, sacerdotiumque illud legalium diu judiciorum solio gloriosum, quia retrorsum cadere, id est, post se reverti, et peccata, quae olim reliquit, repetere non timuit; fracto superbiae singularis cervice periit, et hoc juxta ostium illud, videlicet quod ait: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X): cui figurarum mysterio juxta sedebat, sed ipsum perfidiae merito non intrabat.

(0528A)Senex erat vir, et grandaevus, etc. Inveteratum erat id temporis sacerdotium illud, quondam opima virtute glorificum et ipsum per sacerdotum principes, seniores populi, Scribas et Pharisaeos, qui etiam legis doctores vocati sunt, opportuno tempore plebi Israel divinae legis, quae decalogo complectitur, judicia ostendebat. Sed et juxta legis tropologiam quisque nostrum arcam testamenti et in tabernaculo custodire interius, et, cum tempus exierit, contra Philisthiim pugnaturus, secum debet offerre; hoc est, ipsam fidem et conscientiam firmam semper castamque cohibere; et, cum res poposcerit, contra immundos, vel homines, vel daemones, belli spiritualis adjutricem deferre, quae habeat duos sacerdotes custodes, geminae videlicet dilectionis sollicitos sensus. (0528B)Neque enim quamlibet fidem, sed eam quae per dilectionem operatur, Apostolus laude dignam ducit (Galat. V). Et si nobis forte pugnantibus immundi spiritus aut haeretici fidei arcam eripuerint, ac sacerdotales piosque sensus necaverint, necesse est mox vir Benjamineus, luctuoso insignis habitu, id est, animus spe supernae pietatis erectus, supplex et poenitens adveniat, nostrique nobis reatus ad mentem errata reducat, et totam nostri rectoris urbem ad luctum lacrymasque provocet, donec Deo miserante, redeat arca quae capta est, meliorque in loco perditorum sacerdos, id est, castigatior, post poenitentiae sudores, nobis sensus cautiorque donetur. Nec tempus septem mensium, quo arcam tenuere Philisthiim, a significanda poenitentiae forma discrepat. Nam et (0528C)Spiritus sancti gratia, quae septiformis traditur, poenitentiam admissorum gerendam ac veniam constat esse nanciscendam; et eamdem veniam septem modis impet andam, Patrum sententia declarat. Denique expositores Psalterii, septem poenitentiae psalmos tradunt, quibus ad obtinendam remissionem peccatorum superne sit pietas imploranda. Verum sunt qui memoriam, agnitionem, doloremque culparum, non ad remedium flagitandum, sed instar Judae ad priorum scelerum augmentum convertunt. Qui quoniam inveterati inter omnes inimicos suos, turbato prae ira Dei mentis oculo, lumen quoque fidei perdidere, sedem repente judiciariae discretionis retro redituri, et mox perituri, relinquunt; et quamvis aliquandiu discrete vixisse, et bene seipsos juxta legis (0528D)et Evangelii praecepta gessisse visi sunt (hoc est enim quadraginta annis Israel judicare), ingruente tamen articulo tentationis, misera morte succumbunt.

Nurus autem ejus, uxor Phinees, praegnans erat, etc. Synagoga filii sacerdotii legalis commissa ad regendum, semen quidem verbi a doctoribus acceperat, et vicina erat quae Domino praedicante fructum fidei, quem diu quaerebat, progigneret. Verum ipsa quoque post ruinam magistrorum incurvavit se a rectitudine vivendi, et populi quidem turbam non minimam, sed ipsa, quia vitae Auctorem occidit, morte mulctanda peperit.

Et vocabit puerum Ichabod, etc. Ichabod interpretatur (0529A)Vae gloriae, vel Decidit gloria, quod aptissime nomen hujus temporis Judaeis congruere nemo fere est qui ambiget. Translata est autem gloria fidei de Israel ad gentes, de Synagoga ad Ecclesiam; sed in fine mundi revertetur ad Israel. De translata ad nos gaudeamus; de transferenda a nobis patriam, quae in plaustro novae conversationis reducenda, timeamus.

CAPUT X. Tollentibus in templum Dagon arcam Dei Philisthaeis, primo ipse Dagon, deinde etiam populus ac terra digna ultione plagantur, manetque apud eos arca mensibus septem. (I Reg. V.) Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, etc. Haec lectio mystice suscipiente fidei testamentum (0529B)praeputio, simulacra primo humilianda, nec mora funditus evertenda, eos quoque qui post agnitam fidem retro convertuntur digna ultione plectendos, insinuat.

Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, etc. Gentes susceperunt verbum Evangelii a Judaea, ubi Dominus corporaliter natus, conversatus, et passus, loca dispensationis suae mysteriis usque hodie sacra reliquit. Et asportaverunt illud fama felici in exteras usque mundi provincias, quae hactenus vitiorum flamma ferventes, carnis solvebantur illecebris. Unde bene Azotus, quae Hebraice Erdod vocatur, juxta pristinum nomen, dissolutionem vel effusionem, sive incendium significat.

Et intulerunt eam in templum Dagon. Et intulerunt (0529C)fidem in mundum, qui in maligno positus erat, et de quo Dominus ait: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet; si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet (I Joan. V; Luc. XI). Fortis erat Dagon, quando stulta gentilitatis arma suo custodiebat in atrio. Fortior est arca fidei, quae huic victrix spolia impietatis eripuit, et haec pietatis arma et spolia fecit.

Et statuerunt eam juxta Dagon. Et erexerunt ecclesias Christi in gentibus, manente adhuc nonnullis in locis idolorum cultura. Dagon quippe, qui interpretatur piscis tristitiae, non solum persona, sed et nomine significat eum qui, auctor nobis miseriarum (0529D)ab initio existens, rex universorum quae in aquis sunt a propheta vocatur. De quo Dominus beato Job sub Leviathan specie plurima narrat (Job XL). Et quem Tobias, qui interpretatur bonus Dei, se invadentem angeli ducis hortatu undis abstrahit, exenterat, assat, comedit, salit, et secum ad medicamina simul et viaticum portat. Id est, Dominus Salvator suae carnis escam appetentem diabolum divina potentia superat, insidiarum latebris eripit; et abscisa ab eo membra iniquitatis, sapientiae sale condita, ac sancti Spiritus igne decocta, in corporis sui, quod est Ecclesia, membra trajicit, perque alios aliis salutis auxilia praestat. Dum enim per eos quos diabolo ereptos salvat Dominus, et gentilitatem ab idololatriae deceptione salvabit, et Judaeos, de quibus carnem (0530A)suscepit, ab errore suae perfidiae in mundi est fine salvaturus, patet profecto quid significet Tobias, cum per interanea conscisi piscis, et conjugem a daemonio, et a caecitate liberat parentem.

Cumque surrexissent diluculo Azoti altera die, etc. Clarescentibus per fidei praecones miraculorum signis, decidit idololatriae cultus, in eis qui ad Christum potuere converti; sed proditus licet et detectus, qui vanitas est, recuperatus est in eis qui contra veritatem arma movere perfidiae.

Rursumque mane die alio consurgentes, etc. Crescente paulatim signorum coelestium lumine, idololatriae confusa facie coram fidelibus Christi terrenum per omnia caducumque quidquid eatenus egere vel credidere confessi sunt.

(0530B)Caput autem Dagon et duae plamae manuum ejus, etc. Caput omnis peccati, superbia diaboli, et opus idololatriae; quod quasi duabus palmis, impietatis professione, laudum et victimarum caeremoniis agebatur, a cognato corpore, id est, a cohaerentibus sibi turbis seductorum abscissum jam, jamque foras mittendum, Christi augescente triumpho, parebat; qui quasi caput et manus Dagon trunci in limine jacere monstrabat, cum ait: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII).

Porro Dagon truncus solus, etc. Porro populus, idololatriae abjecta et eliminata professione, atque operatione daemoniaca, inter eos qui in fide processerant, quasi juxta arcam Dei, humilis submissusque remanere, quam cum diabolo foras mitti, id est, ab (0530C)Ecclesiae membris anathematizari, malebat. Nec ultra status Dagon sicut antea restauratus asseritur, quia post multa licet Ecclesiae certamina cessatum, tamen a falsorum defensione deorum, et uni Deo vero est data victoria Christo.

Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, etc. Propter causam, qua diabolus ejiciendus foras, et in fine damnandus est, omnes qui eum perversa vel docendo vel operando sequuntur, ipso instigante, tempus ejusdem ejectionis et damnationis illius considerare et cavere detrectant. Quin antequam sui cultores ab iniquitate resipiscant, eorum sollicitus sensum quasi incessum mentis a praevidenda futura, vel sua, vel ipsorum perditione suspendit. Et (0530D)hoc usque in hodiernum diem, id est, usque dum eorum quisque lucem veritatis agnoverit, quem perpetuo praesentem qui sequitur, non ambulabit in tenebris. Nec timet calcare super limen Dagon in Azoto, quia pravorum, qui terrenis ardent desideriis, simul et capitis eorum diaboli, poenam mente sedula contuetur et horret, insuper et limen suum conversus ad meliora, paschali agni sanguine aspergere, id est, introitum et exitum suum dominicae passionis mysterio munire, satagit. Dagon ergo truncati caput et pedes in limine suos ab ejusdem liminis tactu deterrent. Agni vero immaculati sanguis in limine suos se semper recolentes tutos ab hoste reddet, quia diabolus eis quos decipit considerandum finem, qui ad impia tartara ducat, et ipsorum subtrahit et suum. (0531A)Dominus autem quos redemit suae passionis et resurrectionis exemplo vitam semper docet sperare post mortem.

Aggravata autem est manus Domini super Azotios, etc. Qui suscepta Dei arca super Dagon interitu dolent, ruinamque ejus erigunt, in posterioribus feriuntur, eorumque a muribus terra demolitur, quia qui fidei agnitione vel etiam mysteriis imbuti, aut idola sterni, aut vitia sibi non tolerant interdici, quia retro respiciunt, immunditiam vitae veteris non relinquunt, et posteriora, quae cum Apostolo (Philip. III) oblivisci et arbitrari debuerant ut stercora, repetunt. Ex his nimirum quae eligunt puniuntur, ipsaque fit miseris causa poenae, quae delectatio erat culpae. Sed et si quid boni germinare (0531B)videntur, qui oculos mentis retro tenent, et radix cogitationis ab immundis spiritibus et operationis fructus eruditur. Percussit autem Dominus non solum Azotum, ubi erat Dagon, sed et omnes fines Azoti, quia non tantum capitalium incendia criminum, in quibus apertum opus diaboli claret, sed et parva quaeque, et quae hominibus extrema vel levia forte peccata videntur, districti judicis sententia reprobans damnat. Denique omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII).

Videntes autem viri Azotii hujuscemodi plagam, etc. Videntes idololatriae dilectores potentiam Christi contra deos suos, nolunt fidem ejus recipere, ne propter hanc solam cogantur omnem deorum suorum (0531C)turbam abdicare. Videntes falsi Christiani propter fidem Christi interdicta sibi peccata quae amant, ipsam fidei religionem quantum valent detestantur, ne hujus occasione desideria quibus pro Deo serviunt jubeantur exstinguere. Azotii per omnia, id est, effusionis, dissolutionis, et incendiorum nomine digni sunt, qui Scripturae sacrae praecepta ideo scire nolunt, ne cognita debeant agere quae didicerint; et propter Domini sententiam, qua nescientes voluntatem suam minus vapulaturos dicit, nolunt scire quae faciant: non intelligentes multum distare inter nescire simpliciter, et noluisse scire quae scienda didiceris. Et hi ergo durum suis voluntatibus sentientes, arcam a se scientiae coelestis impudici (0531D)repellunt.

Responderuntque Gethei: Circumducatur arca Dei Israel, etc. Et haec arcae circumductio tempori praesentis aevi congruit, ubi quisque lentorum ab alio magis dura verborum Domini quam a se desiderat impleri. Sed et barbarae nationes, quod grave satis est, si quae Christi fidem nuper exceperint, mox desideriis mollibus enervatae, aliis hanc magis dandam quam apud se diutius aestimant exercendam.

Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini, etc. Qui fidem transitorie nec fixa intentione percipiunt, non solum nihil commodi credendo merentur, sed et poenam de pretio salutis miseri mereantur aeternam.

Et computrescebant prominentes extales eorum. Et (0532A)meditatio cordis eorum interior ad posteriora caeca et immunda vitae presentis relapsa, fetido cunctis fimo et cruore vitiorum plena foras apparebat; cui generi percussionis haereticorum vesaniam comparari, et ipsa Arii morte docetur; qui, fusis per posteriora visceribus, cunctis finem haeretica docendi, et haereticis digna supplicia subeundi principium, misere invenit.

Miserunt itaque, et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum, etc. Multi haec hodie credentium de gentibus factis, etsi non verbis, dicunt: Dimittite fidem, et revertatur ad filios Israel, ut tandem nobis excisis, illi secundum naturam inserantur suae olivae. Satius est enim ignorantes perire, quam cum caeteris peccatis pro fidei etiam, quam servare nequimus, (0532B)praevaricatione damnari.

Et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in coelum. Et murmur atque impatientia clamorque Sodomiticus falso fidelium insignis quibusque locis, vel personis, vel certe sensibus corporis, qui ad numerum civitatum Philisthiim quinque sunt, districtum judicem latere nunquam valet, qui tremenda sententia tempus hujusmodi praenuntians: Verumtamen, inquit, Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII.)

(I Reg. VI.) Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus. Septem universitatem rei cujusque, sive temporis, aut numeri, seu certe plenitudinem gratiae spiritualis exprimere solent. Mensis autem qui cremento ac decremento lunaris (0532C)luminis variatur, statum Ecclesiae inter prospera et adversa laborantis, sed nunquam a Sole justitiae deficientis, insinuat. Fuit ergo, et futura est arca Dominicae fidei in gentibus universo tempore saeculi, quo gratia Spiritus sancti septiformis Ecclesiam implere, et ad lucendum infirmis quasi subjectis sibi terris illustrare dignabitur. Sed et juxta litteram praesens lectio, quae Philisthaeos arcae Domini vicinia percussos narrat, docet ne immundus quilibet sanctis appropiare praesumat; sed quicunque vel dominicum corpus accipere, vel sacratissima ejus dicta tractare voluerit, probet seipsum, et sic de pane illo edat, et de calice bibat, castigetque corpus suum, et servituti subjiciat, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiatur (I Cor. XI, 9).

CAPUT XI. Docti a sacerdotibus ac divinis Philisthiim, arcam Dei merita cum veneratione remittunt, quam Bethsamitae primi recipientes, victimas Deo offerunt. (0532D) Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, etc. Haec lectio typice docet fidem Evangelii, quae nunc in gentibus celebratur, ad salvandas in fine mundi reliquias Israel esse reversuram. Philisthiim plagis eruditi, interrogant sapientes quid faciant de arca Dei, quomodo remittant eam in locum suum.

At illi: Si remittitis, inquiunt, in locum suum arcam Dei Israel, etc. Et nos videntes vindictam impiorum, manusque nostras lavantes in sanguine peccatorum, si gratiae coelestis arcam in locum (0533A)suum, id est, in proximorum corda, quae hanc aliquando habentes errando perdiderant, remittere poenitentiam suadendo disponimus, curandum summopere est, ne hoc vacui virtutibus agere quaeramus, sed juxta eum qui dixit: Et gratia ejus in me vacua non fuit (I Cor. XV), primo ipsi recta agere, et sic alios instruere festinemus. Hoc etenim modo plagas eorum qui, accepto scientiae dono, nil pro peccatis quae commisere Largitori gratiae rependere norunt, effugere poterimus. Sed et universaliter Ecclesiae providendum, ne vacua in fine saeculi gratia fidei, id est, fructum virtutum in gentibus, ultra non inveniens, ad Israel salvandum remittatur; sed quomodo venit redeat, quae per magnos doctores nobis data est, per magnos reddatur et illi.

(0533B)Juxta numerum provinciarum Philisthiim, etc. Juxta numerum quinque sensuum corporis, quos retro respiciendo contaminastis, quorum fructus omnes fidem male tractando perdidistis, jam modo per cuncta quae videndo, audiendo, gustando, olfaciendo, vel tangendo geritis, clarissima patientiae, compunctionis, humilitatis caeterarumque virtutum Christo debita solvite.

Et dabitis Deo Israel gloriam, etc. Et confitemini quia Deus solus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III; Psalm. CXV); si forte avertat faciem suam a peccatis vestris, et omnes iniquitates vestras deleat, dumque vobis onus levissimum pius miserator imponat.

Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum, (0533C)etc. Nunc, inquiunt, festinate, et vel vestris, vel fraternis in cordibus, exuentes veterem hominem cum actibus ejus, induite novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate, et veritate (Ephes. IV); et hoc in unitate catholicae pacis, in qua tantum ad salvandum prodest quidquid boni agere potest, nobilesque gemina, id est, Dei et proximi, dilectione doctores, a peccati jugo liberos, spiritualium fidelium filiorum prole gaudentes, sive praedicandae fidei, seu portandae fraternae necessitatis oneri, subjicite. Parvulos autem quosque et lactantes adhuc in Christo, donec in virum perfectum proficiant, intra stratus sui modulum educandas cohibete.

(0533D)Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, etc. Secretiora quaeque coelestium arcanorum, imbutis novo Christi mandato cordibus, imponite, nec non et vestrae correctionis exemplo simul omnibus intuenda et sequenda conjungite, taliterque Ecclesiam ornatam, id est, et fidei mysteriis, et exemplis onustam virtutum, ad quaerendas reliquias Israeliticae plebis emittite, neque unquam ab intuendis ejus gressibus vestrae mentis oculos avertite.

Fecerunt ergo illi hoc modo, et tollentes duas vaccas, etc. Fecerunt Philisthiim de arca secundum consulta sacerdotum suorum et divinorum. Fecerunt et facturi sunt de Ecclesia fideles ejus dispensatores juxta praesagia, vel futura praecedentium sacerdotum et prophetarum; faciamus et nos de correctione (0534A)vel nostra, vel proximi, videlicet Ecclesiae membrorum juxta imperium magistrorum spiritualium. Neque absurdum putet quispiam quod acta divinorum et sacerdotum infidelium super Ecclesiae prophetis et doctoribus interpretantes, spirituali mysterio redundare dixerimus; sed agnito potius allegoricae locutionis usu, videat qui legit ea quoque quae non modo infideles, sed et aperta fronte Deo contraria molientes egerunt, ab egregiis expositoribus ad saluberrimae pietatis obsequium typice relata. Nec minus sacrum vel mystica pietate plenum, quod Dominum persecutor impius in passione, purpurea vel alba veste induit, spinis coronavit, aceto potavit, cruce suspendit, regem Latine, Graece et Hebraice scripsit, quam quod hunc in nativitate pia (0534B)et inviolata genitrix pannis involvit, in praesepio reclinavit, pastores laudaverunt, magi adoraverunt; quod occisum discipuli electi aromatibus conditum, linteaminibus involutum, petrino in sepulcro positum, lapide magno clauserunt, et ne dubites ab hominibus qualibuscunque, tuae tamen naturae consortibus, utilia discere. Audi quid Salomon dicat: Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam (Prov. VI).

Ibant autem in directum vaccae, etc. Ibant in directum doctores per Christum, quae ducit ad regnum coelorum. Via quippe Bethsames, id est, domus solis, ipsa est quae dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Et alibi: Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen (0534C)vitae (Joan. VIII).

In itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes, etc. Uno eodemque fidei et veritatis calle gradiebantur gementes quidem, quasi homines, separari se ab his quos diligant; libentius tamen eos, ubi necessitas ingruerit, quam justitiae viam deserentes ardentius ad victimam passionis pro arca Domini properantes, quam fletu filiorum arcam deponere consentientes. Vis probari quae dicimus? Morante Paulo in Caesarea, superveniens a Judaea propheta, protestatus est eum alligandum Judaeis in Jerusalem, et tradendum in manus gentium (Act. XXI). Ecce portatrix arcae dominicae victimanda vacca prophetatur; et quidquid ad haec vituli, siccisne oculis (0534D)abscessum mortemque parentis exspectant, nobilior caeteris vitulus, et inter quatuor magna animalia hoc nomine insignis, quid egerint narret. Quod cum audissemus, inquit, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet in Jerosolymam; sed quia non amore vel lacrymis filiorum ad dexteram, non ad sinistram deflecti poterat matris instantia, vide quid abitura plorantibus dicat: Quid facitis, flentes, et turbantes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu. Verum qui planctus infirmorum, quasi reclusorum domi vitulorum, quem de carnali spiritualium parentum amissione concipiunt, paulatim dum et ipsi profecerint, cessat. Dicit idem Lucas: Et cum ei suadere non (0535A)possemus, quievimus dicentes: Domini voluntas fiat.

Porro Bethsamitae metebant triticum in valle, etc. Porro cives aeternae lucis, fructus virtutum maturos, quos humili corde protulerunt, in gaudia patriae coelestis condere desiderabant; et elevatis cordis oculis, ubicunque terrarum vidissent coelestia, gavisi sunt.

Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitae, etc. Et Ecclesia ubicunque pectora Jesu Christo, Domino videlicet claritatis aeternae, et perpetuae lucis inventori, fructum ferentia viderit, statim ibi, quasi requie post laborem quaerendi reperta, mansionem facere parat; talis semper Ecclesiae profectus, talis ejus erat in nationes adventus, talis erit et reditus (0535B)ad Israel.

Erat autem ibi lapis magnus, etc. Erat in agro Ecclesiae lapis ille singulariter magnus, qui praecisus de monte sine manibus crevit in montem magnum, et implevit universam terram. Et de quo Psalmista: Lapidem, inquit, reprobaverunt, aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psalm. CXVII); videlicet, ut faceret utraque unum. Et conciderunt persecutores Ecclesiae compagem, quae, ad exemplum Dominicae crucis erecta, firmissimo novae gratiae statu gaudebat. Insuper et magistros, atque eos qui infirmorum onera ferre sufficerent, martyrii flamma consumptos, gratissimam Domino victimam, tametsi nescientes, mactaverunt. Ligna quippe plaustri novi, quod arcam Domini portarat, concisa sunt, quando, (0535C)facta persecutione in Ecclesia Jerosolymorum, omnes dispersi sunt per regiones Samariae et Judaeae, praeter apostolos. Vaccae super ea holocaustum Domino factae, quando, cunctis intimi amoris ardore compunctis, et in luctum lacrymasque solutis, Stephanus lapidatus, et Jacobus frater Joannis est gladio caesus; innumeraque hujusmodi, relegens historiam ecclesiasticam, et infinita martyrum gesta, reperies. Quibus cunctis immanior temporibus Antichristi concisio plaustri hujus, hoc est Ecclesiae perturbatio, non dubitatur esse ventura. Neque aliquid vetat duas has vaccas, quae arcam Domini referentes Israelitis holocaustum sunt Domino datae, super Enoch et Elia interpretari, qui tunc Judaeis (0535D)fidei gratiam aperturi, nec mora ab Antichristo mortem creduntur esse suscepturi. Nec mireris bene acta Bethsamitarum a nobis in contrarium interpretata, quia moris est Scripturae sanctae, et per bona malum, et bona per malum aliquando figurare. Denique quam plura in lege victimarum genera, quae, praecipiente Domino, devota mente sunt oblata, mortem Salvatoris, quam ab impiis suscepit, typice praedicunt.

Levitae autem deposuerunt arcam Dei, etc. Ministri verbi suscipientes fidem, et exempla vitae sanctorum ab his qui in Christo praecesserunt, non haec in vili aliquo terrenoque et imo pectore, verum in his quae in Christo firma videre, posuerunt. Potest lapis ille magnus ad populum, qui in lege gloriatur (lex enim (0536A)in lapide scripta est), non inconvenienter referri; et arcam super lapidem positam intelligi, cum legis aemulator populus fidem gratiae susceperit.

Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta, etc. Quicunque sunt Christi Jesu, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V). Et alibi: Obsecro, inquit, vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII).

Et quinque satrapae Philisthinorum viderunt, etc. Praecedentes quique in Christo, tandiu succedentium sibi in illo fidem et acta quasi specula contemplantur, donec et ipsos firmatos in fide et bene proficientes agnoverint; et sic, de illorum salute (0536B)securiores effecti, ad suae curandae conversationis habitacula recurrunt. Potest et de hypocritis intelligi, qui cum ad tempus viam vitae videantur imitari, portas tamen Bethsamis, id est, Solis justitiae, propter instabilitatem sinistrae mentis, non merentur ingredi.

Hi sunt autem ani aurei, etc. Omnes pro delicto Domino, parvi et magni, fortes et infirmi, vasa aurea exsolvere, id est, splendida compunctionis et humilitatis, mansuetudinis et castitatis, caeterorumque spiritualium fructuum munera reddere opus habent. Quis enim mundus a sordibus? nec si unius diei, etiam sit vita ejus in terra. Et si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus (Job. XV; I Joan. I; Job. XX). Quis enim gloriabitur castum se (0536C)habere cor, qui non in aliquo de quinque sensibus notissimis a veritatis calle devians retro rexpexerit; aut non aliquando cogitatio vel bona ejus actio sit insidiatoris antiqui dente derosa, ut pro his merito poenitentiae debeat flagitare remedia, et de vitiorum quae fecit, vel tentamentorum memoria quae pertulit, necesse habeat acrius exercendis insistere virtutibus? Hoc est enim pro anis et muribus, corruptoribus atque corruptis, in quibus errans punitus est, aureos quinque Domino reddere correctum. Et pulchre cujusque provinciae metropolis, cum adjacentibus sibi urbibus et villis, unum murem et anum reddidisse dicitur aureum, quia tunc rite pro peccato debita solvimus, quando divites, inopes, docti et indocti, quos distantia muratae urbis, et villae muro (0536D)destitutae, significat omnes in Christo unum facti, unam eamdemque Domini voluntatem videre, eumdem Christi bonum odorem percipere, pariter gustare quam suavis est Dominus, et una eademque verba ejus audire et facere, satagimus. At qui converti et poenitentiae debita pro peccato reddere contemnunt, nec ipsi manum districti Judicis evadent, sed in interiores tenebras detrusi, non exient inde donec reddant etiam novissimum quadrantem. De quibus supra sapientes Philisthiim meliora suggerentes, aiebant: Quare gravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus et Pharao cor suum? Nonne, postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt? Quod est aperte de reprobis dicere: Nonne postquam aeternae (0537A)mortis excepere sententiam, tunc primo peccare et bonos laedere desierunt?

Et usque ad Abel lapidem magnum, etc. Etiam fortes quique in fide, et qui ad sustentandam regendamque nutantis Ecclesiae devotionem sufficiant, et ipsi fragilitatis suae conscii dicunt: In multis enim offendimus omnes (Jac. III). Imo ipse summus lapis angularis, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II), pro nobis humana passus, loquitur: Quae non rapui, nunc exsolvebam (Psalm. LXVIII). Quem et in hoc aptissime lapis ille magnus, super quem posita est arca Dei, significat, quod confinium erat Israel et Philisthiim. Confinium quippe ostenditur, a quo et illi quasi sua tributa exigunt, et super quem isti quasi suum, arcam Domini (0537B)ponunt. Ipse enim singulari pietate suae virtutis onus Ecclesiae portat, qui est pax nostra, et fecit utraque unum.

Quae erat usque in illa die in agro Josuae Bethsamitis. Idem Josuae, qui supra Jesus est, et eumdem Dominum signat. Utrumque enim nomen Salvator interpretatur.

Percussit autem de viris Bethsamitibus, etc. Non sacerdotes et Levitas, quorum officii erat arcam portare; sed vulgus ignobile, cui nec videndi eam fas erat, percussit. Quod ne pateretur, in Exodo populus a longe stabat et orabat, solusque Moyses ascendit ad Dominum. Soli namque scientia et actione perfecti, coelestium contemplationi in hac vita mentem intendere norunt. At si qui minus perfectus (0537C)adhuc in humanis divina tractare praesumpserit, cavendum ne vel haeresi, vel desperatione, vel alio quolibet discrimine reverberetur ejus inconsulta temeritas. Sed melius fortasse haec percussio plebis, quae arcam Domini vidisset, in bono accipietur; quia quanto quisque amplius divinae secreta majestatis aspicere coeperit, tanto mox, de se humilia sentiens, a tota sua trepidus virtutum fiducia deficit. Qua se plaga saluberrima percussum tremebat qui dixit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Exod. XVIII). Nec non et Psalmista, cum ait: Oculi mei defecerunt in salutari tuo (Psalm. CXVIII). Quod est dicere: quo altius sacratissima tui salutaris, id est, Jesu, arcana conspicio, eo mea citius, etiam quae fortia rebar acta, vitali vulnere (0537D)percussus despicio. Hac se plaga non modo percussum, sed et mortuum gratulatur, qui dixit: Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo crucifixus sum cruci (Galat. II). Cui etiam sensui quinquagenarius, vel septuagenarius, percussorum numerus, qui ad requietionem et spiritus sancti gratiam significandam principaliter respicit, astipulatur. Nam et septimam diem, et septimum ac quinquagesimum annum, lex sacravit in requie. Sed et Spiritus sanctus, cujus septiformem gratiam Isaias scribit, quinquagesima dominicae resurrectionis die primitivam descendit in Ecclesiam. Cum enim nunc annos aeternos in mente habendo negant consolari animam suam, solaque Dei memoria delectari (0538A)exercitantur, et deficit paulisper spiritus eorum, ipsi tunc, Spiritu Dei sublimati, perennem tendunt ad requiem. Utrique autem sensui concinit apte quod sequitur:

Luxitque populus, quod percussisset Dominus, etc. Quia et infirmantia vel nutantia sua membra, ut ad statum pristinum reformet, flendo laborat Ecclesia; et bene proficientium aeque membrorum suorum, quae concupisse et defecisse videt in atrio Domini, studiis accensa, dulces salutiferae compunctionis lacrymas fundit, dicitque vulnerata charitate: Ego sum, et anima mea liquefacta est, ut locutus est (Cant. V); et caetera talia, quibus innumera Scripturarum loca, et totus quadragesimi primi psalmi refertus est textus.

(0538B)Et dixerunt viri Bethsamitae: Quis potest stare? etc. Viri domus solis, id est, supernae patriae cives, in terra peregrinantes; et si parum aliquid, et hoc raptum, de aeterna, quam sitiunt, luce degustant, continuo se quam nihil de suo sint intelligunt, meritoque paventes dicunt: Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psalm. CXLII). Quia et si quis judicio hominum stare videtur, jam tamen in conspectu divinae Majestatis jacere comprobatur; modestoque ac benigno consilio, post sublimem illum sibi soli Deoque cognitum dilectionis ardorem, proximis quoque minoribus, quae capere ipsi sufficiant, munera scientiae spiritualis impertiunt. Juxta quod magnus ille civis Bethsamita dicebat: Sive enim mente excidimus Deo, sive sobrii sumus, vobis (0538C)(II Cor. V). Et hoc est quod sequitur, dicentibus de arca Domini Bethsamitis:

Et ad quem ascendet a nobis? etc. Cariathiarim quippe quae civitas silvarum dicitur, magnam vitae perfectionem, sed minorem nimirum quam Bethsames, id est, domus solis, significat. Haec namque contemplationis sublimitatem, quia beati mundo corde Deum videbunt (Matth. V); illa communionem monstrat activae conversationis, qua suos quoque ferentia fructus exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quoniam venit, et mansionem apud ea facit. Et de Bethsamis arca Cariathiarim mittitur, quia divina gratia nunc magnorum corda, ut summa per fidem contemplentur, inflammat, nunc humilium pectora inchoantium, ut multifaria bonorum (0538D)operum quasi poma gignant, adjuvat.

CAPUT XII. Bethsamitis ex parte percussis, eo quod minus digni arcam videre praesumpserint, Cariatharitae suscipiunt et viginti annis custodiunt. Deinde admonente Samuel, Israel idolis relictis Domino servit, offerente eodem holocaustum. Philisthiim Domino intonante terrentur et fugiunt. Samuel Israel judicat, et in Ramatha Domino altare aedificat. (I Reg. VII.) Venerunt ergo viri Cariathiarim, etc. Venerunt fortes Ecclesiae, multiformi spiritualium actionum germine fecundi, et susceptam a celsis fidei contemplatoribus divinae voluntatis cognitionem ad se suosque perduxerunt, collocaruntque hanc in alto corde illorum qui habitantis in se Spiritus sancti (0539A)gratia, templum Dei esse meruerunt, quibus dedit potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus (Joan. I), quos voluntarie genuit verbo veritatis. Aminadab quippe, qui pater meus spontaneus dicitur, eum nimirum qui, cum sit Dominus coeli et terrae, nobis gratia Pater factus est, designat. Gabaa, quod interpretatur collis, et intelligendus est aliquis locus eximius in Cariathiarim, vel certe arx ejusdem fuisse civitatis, altitudinem perfectae actionis insinuat. In quo nimirum colle infertur arca Domini, cum divina voluntas ostenditur, hi sunt praeordinati ad vitam aeternam. Cujus ostensionem divinae scientiae, quia nemo potest nisi humilis adipisci, recte accepturis arcam Cariathiaritis Bethsamitae dicebant: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini; (0539B)descendite, et ducite eam ad vos. Quod est aperte Judaeos in fine mundi credentes proximis ad fidem vocandis dicere: Reduxere nobis scientiam gratiae gentes, quae diu, nobis incredulis, ejus sunt dono potitae. Descendite de longo superbiae fastu, et humile jugum fidei humiles corde suscipite. Quod etiam, sicut caetera lectionis hujusce series, quotidiano nostro statui et variantibus diversorum meritis potest aptissime congruere.

Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, etc. Sanctos quosque ac doctos, et filiorum Dei nomine elegere doctores, qui Ecclesiae statum custodirent. Eleazar namque, qui Dei adjutor dicitur, illorum figuraliter coetum exprimit, qui dicere cum apostolo possunt: Dei enim sumus adjutores (I Cor. III). (0539C)Et alibi: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit (Ibid.)

Et factum est, ex qua die mansit arca in Cariathiarim, etc. Et hic activae et contemplativae perfectionis intuere distantiam. Ecce enim arca Domini, quae vix una die qua venerat in agro Josue Bethsamitis perseverare potuit; et non solum Gabaa, id est, arcem Bethsames ascendere, sed ne ipsas quidem ejus valebat plane portas intrare. Perveniens autem in Cariathiarim, et collem illius illata, vicesimum usque ibidem, multiplicatis virtutum diebus, permansit ad annum, quia coelestis vitae contemplatio, degentibus in carne sanctis, vix ad momentum potest delibari. Corpus enim, quod corrumpitur, (0539D)aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX). Vita autem activa multo prolixiore et temporum spatio, et cooperantium consortio fratrum valet indefessa celebrari, adeo ut legis in ea decalogus, per Evangelii gratiam geminatus, vel certo corpore et mente consummatus, quasi vicesimus jam manentis secum arcae annus proficientibus bonorum meritis probetur impleri.

Et requievit omnis domus Israel post Dominum. Extremam conversae in fine Judaeae felicitatem typice designat, ad quam tota praemissa lectio specialiter, tametsi ad omnem ecclesiam potest generaliter referri. Ubi etiam juxta litteram quidam putant, quia vicenario annorum numero, quo, manente in Cariathiarim arca, requievit omnis domus Israel post Dominum, et (0540A)modus et status temporis quo Samuel Israeli praefuerit ostendatur. Neque enim ut, quidam chronographi frustra turbantur viginti anni, quibus ibidem arca mansit, usque ad octavum regni, David annum, quando ab ipso Jerosolymam translata est, pertingere putandi sunt. Legimus namque inferius, in principio regni Saul eam fuisse in Gabaa Benjamin, dicente Scriptura: Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei. Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israel (I Reg. XIV.) Ideoque intelligere debemus, tacente licet Scriptura, reductam eam post haec de Gabaa Benjamin, in Gabaa, id est, collem Cariathiarim, unde regnante David in Jerusalem transferretur. Non autem absque significatione mysterii credas arcam Domini sic varia per loca mutatam, ut nunc (0540B)Dominum solis adeat, nunc civitatem silvarum subeat, nunc adjutrix inter castra pareat, nunc civitatem silvarum repetat, et dimissa Silo repulit tabernaculum Silo (Psalm. LXXVII), ad ultimum montem Sion, quem dilexit, ascendit; sed et inde castra duci et reduci non omittat. Denique Urias cum David loquens, tempore belli Ammonitici, sub pellibus eam fuisse designavit (I Par. XVII). Et haec usque ad tempora dedicationis domus Dei, qua perpetuam in sancta sanctorum sedem mansionis accepit. Nequaquam haec frustra, sed in Ecclesiae typum gesta cognosce, quae in multimoda, sed pacatissima, suorum diversitate membrorum nunc theoreticae vitae dulcissima luce fruitur, gustando et videndo quoniam suavis est Dominus, nunc activae devotionis condensa, (0540C)minore quidam mentis ardore vel lumine lactata, sed non minore bonae operationis fruge fecunda subintrat; nunc contra adversantis mundi pericula spiritualem virtutum militiam armat; nec inter resistendum adversariis suae fructiferae conversationis apta deserit, sedulaque praecavet, ne, post agnita spiritualis vitae mysteria litteralem legis observantiam quasi tabernaculum Silo, praepostera electione requirat; nunc in his qui jam de corpore egressi, saeculi variantis evasere labores, visionem aeternae pacis ascendit. Nec per eos tamen ipsos in coeli jam sede regnantes, pro peregrinantibus in terra suis aeque membris, et adhuc contra hostem dimicantibus, orando certare desistit, donec resurrectionis (0540D)coruscante gloria, quae felix ejus est dedicatio, in coelestia sancta sanctorum perpetuo mortis triumphatrix evehatur.

Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, etc. Hic figuraliter ostenditur, quomodo Dominus in Judaea docens, et miracula faciens, patiens et resurgens, ascendens in coelum et Spiritus sancti gratiam mittens, non solum Judaeos, sed et gentes misericordiae suae fecerit participes. Samuel itaque, suscepto post mortem Heli sacerdotio, universam domum Israel alloquitur ut auferant deos alienos de medio sui.

Et praeparate corda vestra Domino, etc. Dominus, novi sacerdotii auctor, quod est secundum ordinem Melchisedech, apparens in carne, universam domum (0541A)Israel, id est, Deum videre desiderantium Ecclesiam, docet auferre a se traditiones Pharisaeorum; et non solum opera, quod et lex docuit, sed ipsa etiam corda ad serviendum Domino soli praeparare, dicens: Audistis, quia dictum est antiquis: Ego autem dico vobis (Matth. V.) Sic enim eos a cunctis hostibus in vita ventura posse liberari.

Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, etc. Idola haec Sidoniorum sunt; quorum Baalim superiores, sive ascendentes, Astaroth facturam exploratorum significant. Quicunque ergo filiorum Israel ad praedicationem Salvatoris vero Deo Patri servierunt, omnes profanas cogitationes, quae, de infimis in cor ascendentes, et non desuper a Patre luminum, inter data optima et dona perfecta (0541B)descendentes, superiores bonis esse cupiebant, ejecerunt; omnem de suo pectore spirituum immundorum machinam, qui circumeuntes caulas fidelium quaerunt quem devorent, abstulerunt.

Dixit autem Samuel: Congregate universum Israel in Masphat, etc. Dixit apostolis Salvator, ut praedicando verbum Evangelii, universum Israel spiritualem in Masphat, id est, speculam, novae videlicet veritatis et vitae, congregarent. A qua congregatione universitatis, Ecclesia catholica Graece nomen accepit. In cujus unitate positos quosque ipse Patri Salvator orando commendat, qui ante passionem suam per apostolos orans ait: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui per verbum eorum credituri sunt in me, ut omnes unum sint (Joan. XVII). Et modo (0541C)quod idem faciat, Apostolus docet, dicens: Qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII).

Et convenerunt in Masphat, hauseruntque aquam, etc. Quod haurientes aquam inter preces et jejunia libaverunt Domino, indicium simul et exsecutio piae devotionis est. Convenerunt autem, praedicante Domino, ad audiendum verbum populi, hauseruntque compuncti de imo pectore fontem lacrymarum, quem effunderent quasi gratissimum Deo libamen, per oculorum vascula proferendo; abstinueruntque a cunctis mundi illecebris in illa gratiae coelestis illuminatione, confitentes peccata praeterita, et Christi misericordiam flagitantes.

Judicavitque Samuel filios Israel in Masphat. Coeli (0541D)non sunt mundi in conspectu ejus (Job. XV), et in electis suis reperit pravitatem. Et illi ergo qui terrena transcendentes omnia, in specula supernorum, quam significat Masphat, ad Christum convenerunt, qui filiorum Israel, id est, viri videntes Deum, vocabulo praeeminent, habent adhuc plura, unde quasi homines a districto judice castigentur. Unde est illud Isaiae: Et judicabit in justitia pauperes (Isa. XI). Haud dubium quin ipsos quibus loquitur: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei (Matth. V); eosdem namque judicans dicit: Adhuc et vos sine intellectu estis (Matth. XV).

Et audierunt Philisthiim, quod congregati essent filii Israel in Masphat, etc. Audierunt hostes veritatis (0542A)quod, praedicante Domino Evangelium regni, omnis eum populus libenter audisset; et ascenderunt immundi spiritus, principes videlicet impiorum [unde et ab Apostolo (Ephes. VI) rectores tenebrarum vocantur] contra Ecclesiae statum, imo contra unumquemque fidelium nefandis insidiis appetendum. De qua illorum pessima ascensione supra, nomen Baalim exponentes, tractavimus.

Quod cum audissent filii Israel, timuerunt, etc. Timentes discipuli Christi a facie persequentium Judaeorum, vigilaverunt, jubente illo, et oraverunt ne intrarent in tentationem; dixeruntque subito tentationum turbine perculsi: Domine, salva nos, perimus. Qui etiam post ejus ascensionem frequentius in pressuris orasse memorantur (Matth. VIII). Quod ipsum (0542B)nobis quoque tentatis, ut a timore inimici eruatur anima nostra, saluberrimum praesidium praestat.

Tulit autem Samuel agnum lactantem unum, etc. Tulit Dominus innocentem, quem pro salute mundi unicum induerat hominem, et obtulit illum in altari crucis holocaustum integrum Patri. Et bene holocaustum, id est, totum incensum, bene integrum obtulisse perhibetur, qui sine iniquitate conceptus, natus, et in carne moratus, totum quidquid per hominem gessit, igne Deo Spiritus sancti dignum reddidit. Et oravit Dominus Patrem pro fidelibus suis, ut non deficeret fides eorum (Luc. XXII). Oravit et pro persequentibus se, ut ignosceretur eis tantae noxa perfidiae, quam nescientes incurrerunt (Luc. XXIII). Et exaudivit (0542C)eum Pater, hos in fide, quam pene amiserant, confortando; illos ad fidem, quam penitus nescierant, vocando.

Factum est ergo, cum Samuel offerret holocaustum, etc. Factum est cum Dominus semetipsum offerret hostiam Deo in odorem suavitatis, persecutores ejus et in cruce positum eum blasphemare, vel deridere, et sepulto eidem viam resurrectionis obstruere moliri, ut, ipso quasi aeterna morte damnato, omnem fidelibus ejus spem salutis eriperent. Verum, terra mota, fissis cautibus, monumentis apertis, exsurgentibus mortuis, caeterisque coelestibus ad ejus crucem vel sepulturam clarescentibus signis exterriti sunt hostes, et in diversa fugati. Denique ad monumentum perterriti sunt custodes, et sancti sunt velut (0542D)mortui. Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum crucis, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua, revertebantur. Necnon et in die Pentecostes, intonante desuper Domino, et per apostolos quoque, suas videlicet nubes, coelestia dicta resonante, deturbati fidei hostes, et caesi dictis eorum impoenitendo, negando sunt alii contriti.

Egressique viri Israel de Masphat, persecuti sunt Philisthaeos, etc. Egressi apostoli de Masphat, id est, specula quietae suae conversationis, persecuti sunt impios arguendo; et percusserunt eos a prisca, hoc est impietatis vita, paulatim gladio verbi removendo, donec ad societatem Ecclesiae, quae super Christum fundata est, perducerent. Bethcar namque, quae interpretatur (0543A)domus agni, sive domus agnitionis, illum nimirum significat, qui, innocenter mortuus ex humanitate, paterna potenter arcana revelat ex divinitate. Super quam sibi domum divinae agnitionis locum dilectae mansionis invenit, qui ait: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes (Joan. VI). Quam intrare desiderabat, qui humiliter pulsando rogabat: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV). Didicerant enim ab ipso quia nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Luc. X). Et ideo recte domus agnitionis appellatur, per quem solum et ipse revelatur et Pater.

Tulit autem Samuel lapidem unum, etc. Et supra quidem lapidem adjutorii, qui Hebraice dicitur Abenezer, (0543B)legimus; sed ibi praeoccupando posuit historicus, hic autem et tempus et causam impositi nominis exprimit; qui Mediatoris typo praeclarus, bene lapis unus vocatur, quia unus Dominus Jesus Christus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem; bene inter Masphat et Sen ponitur, hoc est inter locum quo dominicae crucis erectum altare et ille singularis est agnus oblatus qui tollit peccata mundi, et inter eum quo diffusa per orbem terrae potuit verbi Dominici victoria pertingere, qui et ipse locus pulcherrime super Bethcar, id est, domum agni vel agnitionis, jacet, quia eadem ipsa tota terrarum orbe Christi fulget Ecclesia. Nec frustra locus idem Sen, id est, nominatus dicitur, quia populus gentium, qui a finibus terrae clamat ad Dominum, et ipse (0543C)cum Israel audit: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X). De quibus et alibi dicit: Et proprias oves vocat nominatim (Joan. X). Tulit igitur Dominus lapidem pretiosum, angularem, electum, hoc est semetipsum; et posuit inter Judaeorum et gentium populum, qui potenti sui Spiritus auxilio utrumque congregaret in unum, et de cunctis adversitatibus mirabiliter ereptum usque ad contemplandam suae divinae majestatis gloriam sustolleret; cujus nimirum visioni, qua nihil est melius (neque enim quotquot hanc intueri meruerimus, aliquid ultra majus quaerimus), quia maximo bono laetabimur, bene valde dicitur: Quia hucusque auxiliatus est nobis Dominus. Unde et in Evangelio Dominus, quasi (0543D)pro summo et incomparabili bono fidelium populo promittit, dicens: Qui autem diligit me, diligitur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV).

Et humiliati sunt Philisthiim, etc. Provenientibus ad lapidem illum auxiliatorem, cui Psalmista juxta Hebraicam duntaxat veritatem decantat: Esto mihi in lapidem fortissimum, et in domum munitam, ut salves me, quia petra mea et munitio mea tu es (Psal. XXX), humiliabuntur hostes nostri, neque apponent ultra virtutum nostrarum incursare terminos, cum, nobis apud Dominum glorificatis, se viderint esse devictos. Nam in hoc nobis saeculo laborantibus, nunquam tentationum bella deerunt.

Fucta est itaque manus Domini super Philisthiim, (0544A)etc. Facta est gratia Christi ad conterendos hostes Ecclesiae primitivae cunctis quibus lux Evangelii viguit in Judaea, nec adhuc discredendo et persequendo repulsa est. Et redditae sunt animae quas deceperant immundi vel doctores vel spiritus, reductaeque ad Ecclesiae societatem, ab his quae a bonis operibus steriles permansere, usque ad eas quae non solum sibimet infructuose durare, sed et frugiferas quasque male premere satagebant. Accaron namque in sterilitatem, Geth vertitur in torcular. Et quidem de sterilitate patet intellectus, quia omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III). Torcular vero, quod et persecutores bonorum significet, et Psalmi pro torcularibus inscripti, et ipsa torcularium actio demonstrat. Sunt namque (0544B)ligna radice excisa, fronde et cortice nudata, atque omni prorsus spe fructificandi privata, ad solam uvarum sive olivarum conclusionem pressionemque compacta. Quarum dum, pondere pressa, comminutis gigartis, follibusque vacuatis, musta laetissima ac pinguissima olei fluenta manaverint, fructus quidem pretiosi liquoris apothecis inditur, at resides testae foras mittuntur. Ipsa vero torcularia fructu ut ante vacua, solum quando torquendum quid coeperint, inhianter exspectant, donec et ipsa post longam pressurae consuetudinem vetustate contrita, flammis exurenda tradantur. Sic nimirum, sic Ecclesiae tortores non solum virore fidei, foliis confessionis et operationis bonae fructibus carent; sed et fructuosas misericordiae et dilectionis, caeterarumque virtutum, (0544C)studiis animas usque ad carnis absolutionem fatigare non cessant. Non enim post haec habent amplius quod faciant, cum et pulvis reversus fuerit in terram suam, unde erat, et spiritus redierit ad Deum, qui dedit eum, et ipsi bonis semper adversarii, perpetuos tempore debito gehennae trudentur in ignes. Verum quia de talibus nonnulli salutem quam in protoplasto perdidere, Christo miserante, recipiunt, recte dicuntur Israel suae civitates ab Accaron usque Geth, id est, a sterilitate usque ad torcular, esse redditae. Accaronita quippe Sergius Paulus proconsul, Accaronita erat Dionysius Areopagita. Getheus vero juvenis ille minarum et caedis aspirans in discipulos Christi. Denique nobilissimum illum botrum gradu, nomine et passione coronatum, in primitias Ecclesiae (0544D)Christo offerendum, lapidum pressura comminuendo, sarcina carnis exuerat. Sed dum illi de gentilitate ad fidem, iste de persecutore etiam ad apostolatus gratiam pervenit, profecto sterilitas et torcular urbes, quando ab hoste captae sunt, ab Ecclesia recepta.

Eratque pax inter Israel et Amorrhaeum. Erat post ascensionem Domini, confirmatis fide Ecclesiis, pax nostra, quae fecit utraque unum, inter eos qui de Judaeis et eos qui credidere de gentibus. Erit et in te, cum verus Israelita, id est sine dolo vivis, pax cum hoste quondam amaro, quod interpretatur Amorrhaeus, cum devicta in te vitia cuncta virtutibus favere docueris, et membra quae fuerant arma iniquitatis (0545A)peccato, feceris arma justitiae Deo. Nam et in tua mente quandiu veri Samuelis gratia vivit et regnat, tametsi peccato ad integrum carere quasi homo non possis, quidquid sordidae tibi cogitationes, virtutum spiritualium quasi insidiatrices, Philisthiim manus abstulerint, quotidiano ejus juvamine recipies, et in terminos bonorum operum tuorum etiam ipse liberabis de manu Philisthinorum, quia patientia pauperum non peribit in aeternum. Et quamvis media in acie invulnerabilis esse non possis, cursu tamen consummato, vitae corona donaberis.

Judicabat quoque Samuel Israelem, etc. Judicat Dominus Ecclesiam omni tempore, quo hanc in terris peregrinantem divinae praesentiae suae luce vivificat. Iidem enim sunt dies Christi, qui dies Ecclesiae. De (0545B)quibus in Evangelio loquitur: Quandiu in mundo sum, lux sum mundi (Joan. IX). Quos alibi manifeste determinans, ait: Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Judicat autem eam, vel adversis erudiendo, vel illustrando donis, vel liberando a gente non sancta, vel ad regna superna perducendo. Itaque occulta praesentia per singulos electorum discutiens, spem, fidem et dilectionem eorum, quantumque in supra dictis virtutibus quisque profecerit, vel per se ipse qui novit occulta cordis, vel per magistros quotidie spirituales examinans. Nam quod annus hominem figurando denuntiet, probat et hoc, quod humores quatuor notissimi, quibus corpus vegetatur humanum, totidem annuis temporibus concordissima qualitatum (0545C)ratione sociantur: veri sanguis, cholera rubea aestati, autumno cholera nigra, flegmata hiemi. Quod autem memoratae civitates totidem praefatis virtutibus recte comparentur, ipsa earum nomina indicio sunt, quarum Bethel in domum Dei, Galgal in rotam, Masphat transfertur in speculam. Domus enim Dei signat eos qui, nuper fidei mysterio suscepto, templum jam sunt sui Creatoris effecti. Rotae typus alludit eis qui, spei certitudine confirmati, citum de hoc saeculo transmigrandi cursum mentis sumpsere. Speculae vocabulo exprimuntur hi qui, charitatis excellentia perfecti, quamvis adhuc in carne degentes, claustra carnis didicerunt aeterna speculando transire. Et quidem supra Samuel Israel in (0546A)Masphat congregasse, ibique judicasse, contra hanc debellandam Philisthaeos ascendisse, sed, ipso holocaustum offerente, victos aufugisse, narratur. Nunc autem et alias duas, quasi socias illi, civitates circuisse refertur, quia principalis, quae Ecclesiam congreget, et cuncto ab hoste muniat virtus, charitas est. Sed ut digne ad hanc valeat perveniri, fidei necesse est, quae purificet corda, et spei, quae ad superna provehat, primo munere curentur.

Revertebaturque in Ramatha, etc. Reversus est Dominus in coelum corpore semel ascendendo, peracto suae dispensationis officio; revertitur quotidie praesentia divina, qua semper ubique totus pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Ibi est enim caro, quam pro nobis induit et (0546B)glorificavit; ibi aula beatorum et angelorum et hominum; ibi promissa nobis ex Deo habitatio, domus non manufacta, aeterna in coelis. Unde bene Ramatha excelsa ejus dicitur; et ibi corpore positus ipse judicat Ecclesiam, vel peregrinantem adhuc in terris castigando, donec ad coelestia perducat, vel secum jam manentem, dignas cuique pro meritis sedes distribuendo, ubi in domo Patris sui mansiones multas habet (Joan. XIII), sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et potestatem dedit ei judicium facere (Joan. V). Ibi etiam intra velum coeli, et aeterna sancta sanctorum, supernorum corda civium, unum Patri aedificabat altare. Ex quo, suae charitatis igne flammato, perpetuae laudationis odoretur incensum dicentium, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum, (0546C)plena est omnis terra gloria ejus (Esa. VI). Et iterum: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno (Apoc. VII); et caetera talia, quae illic adductus in Spiritu saepe replicanda, semper memoranda, dilectus ille discipulus audivit. Hactenus de mutatione veteris sacerdotii in novum, sub Heli et Samuelis specie transfigurata, primo nostrae expositionis libello perstrinxisse sufficiat, ut regni quoque mutandi latiora mysteria, quae per Saul et David praesignata sunt, ab alio liberius scrutemur initio, non nostro fidentes ingenio, sed illius per omnia juvamini innitentes, cui tota prophetiae Scriptura deservit, cujus regni non erit finis, et est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

LIBER SECUNDUS PROLOGUS. (0545D) Quoniam in hoc libello, id est, secundo nostrae allegoricae expositionis in beatum prophetam Samuelem, de fine ducatus ejusdem Samuelis, et de initio regni Saul, auxiliante Domino, sumus pro modulo nostro dicturi; visum est loco prooemii, de tempore quo quisque eorum Dei populo praefuerit, aliqua tractare; et quia Scriptura sancta de hoc tacere videtur, qui verisimilius aestimari possit, sollicita inquisitione scrutari. Et quidem non defuere, qui ambos (0546D)non amplius tredecim annis praeesse dicerent; eo quod scriptum sit: Et factum est, ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt dies; erat quippe jam annus vicesimus (I Reg. VII). Putantes arcam viginti annis in Cariathiarim mansisse; et hos a principio Samuelis, usque post septimum David annum, quando in Jerusalem regnare incipiens, eam illo adduxerit, esse computandos; cum Scriptura manifestissime testetur, temporibus Saulis pugnante Israel adversus Philisthiim, eam fuisse cum populo (0547A)in castris. Possitque verius multo videri, viginti annos qui dicti sunt, si tempus mansionis arcae in Cariathiarim designant, ad hoc usque tempus potius, quam cum David eam inde duxerit, esse numerandos. Sunt qui suis Samuelem in Chronicis praetereundum penitus esse putarent. Sunt qui ei septuaginta annos, qui Sauli triginta adnotarent. Sunt qui, juncto amborum tempore, quadraginta eos annos populum rexisse perhiberent. Sed unde aliquid horum affirmari debeat, invenire nequimus. Unde autem cassari omnia, et destrui possint, facillime patet. Dicit enim manifeste Scriptura: Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israel, et (0547B)aedificare coepit domum Domino (III Reg. VI). Replica ergo Judicum tempora, et invenies quia Othoniel quadraginta annis populum rexerit, Ahud octoginta, Debbora quadraginta, Gedeon quadraginta, Abimelech tribus, Thola viginti tribus, Jair viginti duobus, Jephte sex, Abessan septem, Hajalon decem, qui in Septuaginta Interpretibus non invenitur: Labdon octo, Sanson viginti, Heli quadraginta, qui simul faciunt annos trecentos triginta novem: quibus adde quadraginta annos itineris ab Aegypto, totidem regni David, quatuor Salomonis, fiunt quadringenti viginti tres: minus videlicet quinquaginta et septem, a quadringentis octoginta, qui necesse est anni quinquaginta septem residui Josue, Samuelis, et Saulis temporibus expendantur; sed quomodo dividamus, (0547C)Scriptura non docet. Si chronicorum sequentes auctoritatem, viginti quatuor Josuae damus, caeteri duo plus quam triginta non habent. Si Sauli quadraginta, reliqui duo non amplius quam decem habent et septem. Ergo ut aliqua quaerendi via pateat, revolvamus scripta Josephi, qui doctior de talibus, praeter divina eloquia, nemo facile reperitur. Et inveniemus in Antiquitatum ejus historia, Josue XXVI annis, Samuel duodecim, Saul viginti populo praefuisse regendo; qui simul fiunt anni quinquaginta octo. Nec turbare nos debet unum quod quadringentis et octoginta superest. Sive enim Scriptura more suo plenariam summam ponens, unum quod supererat, minime curavit addere: sive, quod magis credibile est, Josephi scriptura per incuriam longae aetatis unum (0547D)alicubi, ut fieri solet, adjecit. Neque enim putandum est, in Scripturae sanctae litteris errorem factum; quae cum multis aliis in locis dissonet, in Judicum tamen catalogo per omnia inter Hebraicam veritatem et Septuaginta Interpretum editionem concordat, praeter unum duntaxat Hajalon, quem illi funditus omisere. Cujus omissio Graecorum chronographos Hebraicae veritatis inscios coegit, neglectis Josephi scriptis, Samueli et Sauli quadraginta annos, Josuae viginti septem dare. Videbant enim se aliter ad quadringentesimum octogesimum numerum, quem annis Hajalon adimplere non noverant, pervenire non posse: quibus se novem annos Josepho, quem ignorare nullatenus poterant, ut Scripturae satisfieret, (0548A)addere licuit. Cur non et nobis simili necessitate conclusis, liceat unum saltem computo illius annum subtrahere, ac Josuae viginti quinque annos, Samueli et Sauli triginta duo adnotare? ne plus justo historicis credendo, Scripturam solvere videamur: quae absolute quadringentesimum octogesimum egressionis ex Aegypto annum, quartum esse Salomonis asseverat. Quod si ita scriptum esset: Factum est post CCCCLXXX annos egressionis ex Aegypto, quarto anno regni Salomonis, nulla omnimode esset controversia, quia superfluus annus ipse esset quartus Salomonis. Et ne quis dicat falsam nos sequi regulam quadringentorum octoginta annorum, quasi CCCCCCLXXX sint potius juxta quaedam exemplaria computandi, ipse sacrae interpres historiae cum Temporum (0548B)librum transferret in Latinum, ubi ad quartum Salomonis annum perveniens, templum in eo aedificare coeptum meminit: statim vel ex sua quam in Scripturis sanctis collegerat eruditione, vel ex auctoritate Graeca subjunxit, et ait: Colligitur autem omne tempus a Moyse, et egressu Israel ex Aegypto, usque ad praesentem annum, anni 480. Sane ne quem turbet in computo temporis, quod scriptum, et supra memoravimus quia ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt dies: erat quippe jam annus 20, et requievit omnis domus Israel post Dominum. Potest iste versiculus etiam sic accipi, ut non arcam in Cariathiarim viginti annis mansisse designet, sed ex qua die mansit arca ibidem, omnem domum Israel requievisse post Dominum 20 annis, (0548C)gaudentem nimirum de revertente ad se, quam ob peccata perdiderant, arca, postea vero communicantem peccatis Saul paulatim ab ejus deviasse vestigiis. Sed quia in longum praefatio processit, ipsum jam quem scrutamur ordinem Scripturae inchoemus.

CAPUT PRIMUM. Senescens Samuel ponit filios suos judices Israel. Verum his a via recta declinantibus, postulat sibi regem constitui; cui praecipiente Domino jus regis exponens, nec sic eum valuit a pessima intentione reducere. (I Reg. VIII.) Factum est autem cum senuisset Samuel, etc., usque ad Vadat unusquisque in civitatem suam, etc. Haec lectio ad litteram et typice intellecta, arguit eos qui neglecto quod didicere sancto mandato, (0548D)suis potius concupiscentiis servire desiderant: quod et de omnibus falso fidelibus generaliter, et de Judaeis specialiter accipi potest; qui vel post incarnationem Salvatoris, terreni regni amore, praedicatores regni coelestis abjecerint; vel quietissima olim regimina judicum fastidientes, contra Domini consultum regalis sceptri gestierint stemmate sublimari. Factum est autem, inquit, cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israel. Nomen senectutis in Scripturis cum mystice ponitur, aliquando maturitatem sapientiae et consilii gravitatem, aliquando torporem mentis ab inchoatae virtutis novo fervore frigentem significat. Dictum est enim de justo judice, cujus fallere sapientiam nulla conscientia praevalet: Et (0549A)Antiquus Dierum sedit. Dictum et de membris illius, Gloria, senum canities, id est, sapientiae gravitas. Item in malam partem, qui se a virtutum studio tepescere senserat, ait: Inveteravi inter omnes inimicos meos (Psalm. VI). Utrique autem parti potest convenire quod dicitur, Samuel senescens, filios suos posuisse judices Israel. Cum enim fides et dilectio Christi senuisset apud Judaeos, quibusdam videlicet ab ea quasi grandaeva senectute frigentibus; quibusdam vero in ea quasi longa jam vivendi consuetudine maturis, posuit ipse Dominus Scribas et Pharisaeos ejusdem populi judices, qui rectam vitae viam discernere, et subditis ostendere deberent: qui filii Dei dicti sunt, juxta hoc quod ipse dixit in Exod., Filius meus primogenitus Israel (Exod. IV). Quod aeque ut (0549B)dictum est, et ad incarnationis dominicae, et ad ea potest tempora referri, cum primum in eodem populo sunt judices a Domino positi. Nam et tunc, propheta attestante, justus ex fide vivebat (Habac. II). Haud dubium quin illa de qua Petrus ait: Sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi (Act. XII).

Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joel, etc. Joel incipiens vel fuit Dei, Abia pater fuit, Bersabee puteus juramenti dicitur. Est enim locus, sicut et nomine probat, ubi Abraham et Isaac foedus cum Abimelech pepigere jurantes; significans fontem illum salutarem, qui circumcisionem et praeputium unius ejusdemque fidei pacto sociatos abluit; in quo praefati fratres sunt judices dati, ut vitae videlicet fontem (0549C)et propinarent et biberent. Verum illi juxta nomen suum incipientes quidem, sed non perseverantes usque in finem, ut salvi fierent, et quondam ad Deum pertinentes, patrumque populi vocabulo digni existentes, nunc in contraria mutati, suas traditiones et scelera legi pariter et gratiae praetulere. Sed et quisque nostrum cum a spirituali quam inchoaverat ardore tepescens, infimos terrenosque cogitatus suae menti praeponit, quasi degeneres filios senescens Samuel Bersabee judices statuit; quia pravis sensibus baptismi mysterium subdit.

Congregati ergo universi majores natu Israel, venerunt ad Samuelem, etc. Congregati ergo post ascensionem Domini universi majores natu carnalis Israel, venerunt adversus eum, miseruntque regionem post (0549D)eum, in Ramatha, id est, in altitudinem coelorum, ubi omne quidquid terris agimus, dicto citius patet, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos (Luc. XIX); et quasi ad eum quem latere nil potest, verba facientes: Ecce, inquiunt, tua in nobis fides et charitas senuit, et filii quos enutristi et exaltasti, ipsi spreverunt te (Isai. I). Maluimus ergo, instar gentium quae te non noverunt, et regnorum quae non invocaverunt nomen tuum, extranei a tuo ducatu manere, quam tuae gratiae fidei et regno et patriae privari. Si enim, relicta pugnandi solertia, omnes tuae doctrinae simplicitatem sequimur, venient Romani, et tollent nostrum et locum et gentem. Haec quidem Judaei, quamvis non voce, mente tamen reproba, et intentione (0550A)adversus Dominum sunt, et adversus Christum ejus locuti.

Displicuitque sermo in oculis Samuelis, etc. Displicuit infidelitas Judaeorum coram prudentibus in Christo, qui sunt oculi Ecclesiae, eo quod infima pro summis eligendo, nescientes licet Domino dixissent, Da nobis regnum terrestre, quod nos perpetuo damnet. Nam de coelesti, quod pauperibus spiritu promittis, nobis cura non est, pro quorum salute, vel per se ipse, dum esset in mundo, vel per sua membra, etiam post ascensionem Patrem Salvator oravit. Quod de Jacob fratre Domini specialiter ecclesiastica narrat historia (Matth. V), quia tanta videlicet instantia et sedulitate pro populo templum frequentans supplicaverit, ut camelorum duritiam traxisse ejus (0550B)genua crederentur.

Dixit autem Dominus ad Samuel: Audi vocem populi, etc. Ne liberum eis tollas arbitrium, sed da potestatem filios Dei fieri, his qui credere noluerint, nec te doleas opprobrium hominum ex abjectione plebis effectum. Non enim tuam doctrinam in homine loquentis, sed meam divinam per te operantis abjecerunt, ne regnum illis in te tribuam sempiternum. Cui simile est quod ipse dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me (Joan. VII).

Sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, etc. Id est, sic derelinquent etiam gratiam Evangelii, et servient alienis a Deo traditionibus suis.

Nunc ergo audi vocem eorum, etc. Et haec personae Patris ad Filium loquentis aptissime congruunt, (0550C)Dimitte eos secundum desideria cordis eorum, et ibunt in voluntatibus suis (Psalm. LXXX). Verumtamen contestare eos per Evangelium, et praedic eis quid temporalis miseriae coram hominibus, quid aeterni tormenti apud inferos passuri sint, qui neglecto servitio, vel potius libertate spirituali, sibimet regnare maluerint, dicens: Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et relinquetur domus vestra deserta (Luc. X), et caetera talia, et ait:

Hoc erit jus regis qui imperaturus est vobis. Non qualis esse debeat moderatus ac justus imperator exponit, cujus et in plerisque Scripturae sanctae locis, et maxime in Deuteronomio perfectio docetur; sed potius rector improbus, a quo austeritate subjectos (0550D)sit oppressurus intimat, ut per haec populum a pertinaci illius petitione revocet. Figurate autem quae de bono rege Scriptura loquitur, Christum significant: de quo sub Salomonis specie canitur, Deus, judicium tuum regi da (Psalm. LXXI). Quae autem de malo, diabolum: juxta illud Ecclesiastici, Rex insipiens perdet populum suum (Eccl. X). Et merito, quia ille diaboli, iste membrum est Christi.

Filios vestros tollet, etc. Vos, inquit, in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis (Gal. V). Qui ergo libertatem, in quam vocatus est, in occasionem carnis dederit, mox impii regis, hoc est diaboli, quem pro domino elegit, potestate depressus, cuncta haec quae Samuel populo dixit, in seipso servitia tolerabit. Nam quod de uno (0551A)populo semel dictum specialiter, sed diutius, et veritate historica, et typica est ratione actitatum, omnibus aeque mortalibus qui jugum Domini suave a se projecerint, est generaliter aptandum; quorum filios tollit improbus rex, et ponit in curribus suis, cum eorum gesta praeclara, verbi gratia, modestiam, patientiam, benignitatem, eleemosynam, et caetera hujusmodi, tollens antiquus hostis, hypocrisi, cenodoxia, superbia, vel alia qualibet vitiosa peste commaculans, infidelium nectit operibus, in quorum cordibus nequitiae freno constrictis, ipse pessimus auriga quasi suis per omnia superbus et gaudens libere circumfertur in curribus. Et quia quos nunc falso fideles in fidelibus per opera sociat impius hostis, eosdem ipsis in fine per supplicia Judex sociabit (0551B)districtus; recte de talibus scriptum est: Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet (Matth. XXIV).

Facietque sibi equites, etc. In tantum, inquit, sibi diabolus vestra etiam fortiora subjugavit studia, ut per haec et alios freno erroris corripere, edomare, et ad impietatis studeat callem deflectere, virtutisque sobolem vitiorum satagat reddere praeconem. Nam sicut in bono quadrigae virtutum ministrat, qui prudentiam, fortitudinem, justitiam, et temperantiam proximorum cordibus infert; ita e contrario quadrigam pessimi regis praecurrit, qui suis sequacibus adversa hisce virtutibus vitiorum exempla praemonstrat.

(0551C)Et constituet sibi tribunos et centuriones, etc. Et ex vestris magnis actibus, quasi bonae conscientiae utero progenitis filiis, alios sibi corruptor antiquus, ut id officii delegabit, qui velut tribuni quidam adversum castra veritatis hostilem ducant exercitum; alios qui in centuriones magnam vitae aeternae perfectionem se sequentibus promittant; hos qui seminantes in carne, de carne metent corruptionem; juxta quod Oseae dicit, Arastis impietatem, messuistis iniquitatem, comedistis frugem mendacii (Ose. X). Alios qui dialecticis insidiis fabricatores errorum, et cultores perversorum dogmatum contra veritatem confortent, fraudulentus ordinator distribuit. Possumus autem aratores agrorum diaboli etiam eos sentire, qui corda miserorum exercitio pravi dogmatis excolant. Messores (0551D)vero, qui velut perfectos in minoribus suorum fructus auditorum, ad secretiora sua contemplanda mysteria, quasi purgatiores ad horrea perducant; quod haereticorum proprium, et maxime Manichaeorum solet esse commentum. Possunt namque filii populi contumacis, quos super diversis personae unius actibus interpretati sumus, etiam ad diversas referri personas, ab eodem uno adversario diverso errore foedatas.

Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, etc. Synagogas quoque vestras, vel animas deceptorum, vel certe cogitationes ingenua quondam castitate liberas, faciet suis pravitatibus nefaria adulatione faventes; quod pessimum genus unguenti detestans (0552A)propheta precatur: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psalm. CXL). Cui contraria est boni regis unguentaria, Maria videlicet Magdalene, quae dicit: Dum esset rex in accubitu suo, nardus dedit odorem suum (Cant. I). Faciet et vitiorum foco famulantes: de quo propheta testatur, Omnes adulterantes velut clibanus corda eorum (Ose. VII). Cui contrarius est focus dilectionis supernae, quem qui audito verbo veritatis percepere, dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV)? Faciet et panificas, quae vecordes quosque ad infanda haeresium convivia vocantes aiunt: Panes occultos libenter edite: aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX, XX). De quo pane et (0552B)alibi dicitur: Dulcis est homini panis mendacii, sed postea implebitur os ejus calculo (Psalm. CIII). Cui contrarius est panis veritatis, qui cor hominis confirmat. Cujus cognitionem, quia caro et sanguis non revelabit, sed Pater qui in coelis est: recte sub mulieris specie fortis de Ecclesia canitur, Facta est quasi navis, institoris, de longe portans panem suum (Prov. XXXI).

Agros quoque vestros, et vineas, etc. Amplissimas quoque copias virtutum spiritualium vestrarum, et fructus ferventissimae dilectionis, nec non et dona suavissima misericordiae fulgentis auferens a vobis, immundorum potius spirituum voluptatibus subjiciet.

Sed et segetes vestras et vinearum redditus addecimabit, etc. Sed et opera vestra quasi ad naturae (0552C)usque perfectionem jam perducta, spemque totius vitae vestrae coelesti mercede, quae denario numero signata est, corruptor antiquus ex integro privabit, ut horum damno servientium sibi malignorum spirituum, quos angelica quondam virtute nudatos, humanam fecit esurire perniciem, desideria semper insaturabilia reficiat.

Servos etiam vestros, et ancillas, etc. Motus etiam animi vel carnis ineptos, verbi gratia, iram, aemulationem, gulam, luxuriam, et caetera talia, quae sapientium necesse est disciplina coerceantur et refrenentur; sed et caetera rectae intentionis officia, suo potius juri saevus fraudator mancipabit, gregibusque virtutum opimis, in quibus diu frustra serviebatis, denaria perfectione carentibus, ipse in fine (0552D)pasturae palmam hostis accipiet. Sicque tandem vos sub adversario servos effectos gemetis, quos sub domino liberos pridem vivere taedebat.

Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, etc. Patet haec prophetia, et usque hodie apud Judaeos non cessat impleri; qui sicut in septimo decimo psalmo scriptum est: Clamabunt (et non est qui salvet) ad Dominum, nec exaudivit eos. Ad quos dicit Dominus: Non exaudiam preces vestras. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isa. I). Illo videlicet quem in hujus electione regis nefandi sibi imprecabantur dicendo: Sanguis enim super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII). Hunc baptismatis aqua diluant, et clamen ad Dominum de tribulatione sua, (0553A)et de necessitatibus eorum liberabit eos (Psalm. CVI). Alioquin audiunt ab apostolo Jacobo: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis (Act. IV). Sed et morali intellectu, difficile ac sero vincuntur vitia, quae diu libenter jacentes, seque sponte prosternentes oppresserant.

Noluit autem populus audire vocem Samuel, etc. Haec inobedientis populi pertinacia regem pro Domino postulans, non in solo praedicatae gratiae tempore, sed etiam ante dominicae incarnationis celebrata mysteria, Synagogam, imo totum pene genus humanum, ab ipso primo parente, quando serpentis verba Deo proposuit, occupavit. Semper enim contumaces quique liberum suae voluntatis arbitrium divinae gratiae student anteferre regimini. At vero (0553B)boni quique filii Patris spiritum supplicantes, non nostrum regnum, neque voluntas nostra; sed, Adveniat, inquiunt, regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra (Matth. VI).

Et ait Samuel . . . Vadat unusquisque in civitatem suam. Docet et hodie sermo divinus, contumaces quosque ac rebelles contra Dominum a publico contentionis obstinatae singulos ad curiam redire pectoris; quatenus suo secum quisque liberior in corde, quid contra voluntatem tuam supernae dispositionis gesserit, quam a districto judice sententiam excepturus sit, sedulus exploret.

(I Reg. IX.) Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, etc. In eo quidem Saul rex, quod pro (0553C)Samuel electus a populo pertinaci, quod David persecutus, qui caetera flagitia est operatus, quod eumdem David reprobatus et mortuus regni successorem accepit: Judaeorum significat malitiam, qui et prophetas et Dominum spernentes ac persequentes, sibimetipsi regnare maluerunt; ideoque regnum Dei, de quo ejecti sunt, reliquerunt genti facienti fructus ejus. In eo vero quod oleo sancto unctus est, quod Israel ab hoste salvabat, Dominum Jesum Christum figurate denuntiat. Atque ideo praesens lectio, quae ejusdem Saulis unctionis historiam, nullam vero notam reprehensionis continet: Domini Salvatoris propter nos homines, et propter nostram salutem, descensionem de coelo, baptismi a Joanne susceptionem, caeteraque dispensationis temporariae (0553D)mysteria celsa designat. Et primo quidem sensum, qui est de Domino, juvat, quia Saul de Benjamin ortus, quod electus et bonus perhibetur; sive quia Benjamin filius dexterae interpretatur, sive quia minima tribus est in Israel; semper enim in humilibus spiritu, quorum est regnum coelorum, Christo solet gratia generari.

Et erat ei filius vocabulo Saul, etc. Qui enim est de terra, de terra est, et de terra loquitur: qui de coelo venit, super omnes est; qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Joan. III; I Petr. II). Sed et nomen Saul, quod dicitur expetitus, sive petitio, Christo aptissime congruit; qui magno sanctorum desiderio semper imploratur, et adesse rogatur. Nec non et Cis patris illius, id est, duri vocabulum, (0554A)mysteriis alludit; sive Deum Patrem designet, seu David, vel Abraham, aut alium quemlibet patrum, ex quibus Christus secundum carnem. Nam et dura est natura illa, quae non solum vinci vel mutari, sed nec ab ulla potest condita natura comprehendi. Dura est per districtionem judicii reprobis, quae per gratiam misericordiae suavis est bonis. Hic etenim de his dicitur: Quam bonus Deus Israel, his qui recto sunt corde (Psalm. XXII)! De illis autem: Omnipotens sermo tuus de coelo a regalibus sedibus. Durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit; et dura in tentationibus sunt fidelia corda bonorum (Sap. XVIII), quibus sub Ezechielis specie dicitur: Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem (0554B)et silicem dedi eum (Ezech. III).

Perierant autem asinae Cis patris Saul, etc. Perierant animae etiam ad Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi pertinentes; quia etsi juste viverent, priusquam Dei Filius descenderet ad terras, primam stolam recipere non poterant. Et dixit Deus Pater ad unicum Filium suum: Junge tuo comitatui unanima sanctorum, qui tibi obtemperanter adhaereant, desideria praeclara, et ipsis pro sua te virtute sequentibus, opus humanae salvationis ingredere. Quod si in Cis patre Saul coetum patrum antiquorum libet accipere, constat hunc curam animarum gessisse fidelium, et Christum sedulo rogasse, ut ad harum salvationem dignaretur in carne venire, dicendo: Domine Deus virtutum, converte nos, (0554C)et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psalm. LXXII), et caetera hujusmodi.

CAPUT II. Quaerens asinas patris sui Saul, devenit Samuel, qui eum grate suscipiens, asinas docet inventas; et mane oleo sancto perungens in regem, quae ei sunt ventura praemonstrat. Quaerens asinas Saul per quinque loca, non invenit, etc. Quae a progenitoribus ejusdem Saulis, et beati Samuelis cognomen traxisse videntur. Et Dominus Christus perditas in protoplasto mortalium animas ad viam vitae reduci desiderans, per quinque hujus saeculi aetates coepta non explevit; quia ad tempus usque suae incarnationis neminem, quamvis perfecte viventem, in coelestis regni gaudia reduxit.

(0554D)Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum suum, etc. A quinto loco cassatae quaestionis Saul quasi redire disponit. Et Dominus enormitate praevaricationis humanae videbatur quasi a curanda impiorum salute voluisse reverti, dum in quinta saeculi aetate subtractis prophetarum oraculis, subtracta frequentia collocutionis angelicae, sola pravorum hominum scelerata acta crebrescerent. Et revera tot ac tantis ante adventum Domini mundus sceleribus urgebatur, ut plus de justorum tuenda, quam de acquirenda impiorum salute, Conditor humani generis putaretur esse sollicitus. Verum ille pro adversitatum molestiis suorum providus electorum, et patientiam probare invincibilem, et (0555A)desideria volebat constantia differendo jam magis ac magis acuere; unde sequitur:

Qui ait ei: Ecce est vir Dei in civitate hac, etc. Haec est enim patientia et fides sanctorum, hic amor continuus, haec praestolatio diutina a longe aspiciens et salutans incarnationis dominicae et humanae reparationis gaudium; haec, inquam, illa frequens Scripturis gratiae salvantis obsecratio: Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne reppellas usque in finem; quare faciem tuam avertis (Psalm. LXXIX, XLIII)? et caetera talia. Ecce, inquiunt, est in civitate mundanae conversationis, coelesti gratia nobilissimus, et absque ulla dubietate veracissimus prophetarum chorus. Nunc ergo eamus illuc, et a (0555B)contemplanda tuae gloria divinitatis, quae mundis solum cordibus patet, ad humanitatis etiam olim promissae, ac diu jam desideratae, mysteria cernenda veniamus. Beati namque oculi qui viderunt, et aures quae haec audire meruerunt (Matth. XII). Forte resonantibus ibi de te, ac viam nostrae devotionis attestando, juvantibus prophetarum praeconiis, credere incipiet mundus, et ipsi, reductis ad vitam qui perierant, a tanti temporis longo labore quiescemus. Verbum dubitationis ponitur, ad ostendendam erroris humani gravitatem, difficultatemque curandi, juxta illud Salvatoris: Putas inveniet fidem in terra? et: Si crederitis Moysi, crederitis forsan et mihi (Luc. XVIII). Huic loco simile quid illa sapiens amatrix (0555C)in amoris sui cantico loquitur Christo: Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer (Cant. VIII)? Ac si aperte diceret: Quem invisibilem intus Deum credo, confiteor et adoro, hunc etiam foris meae substantiae conformem videre et alloqui desidero.

Dixit Saul ad puerum suum: Ecce ibimus, etc. Saul quidem et puer ejus errabant, in eo quod hominem Dei munera prophetiae quaerere putabant, ideoque frustra turbati sunt, quod ne sportulam quidem, quae ei dari potuerit, ad portandum secum viaticum acceperint, quae ex palmarum foliis, pulchra varietate contexta, deficiente licet pane, qui inerat, inter salutandum pro munere solet tribui, si non vir sanctus omnibus ultro vere dicere consuesset. Sed (0555D)allegorici sensus ordo non errat, quia Dominus electos suos famulos crebra compunctione sollicitat, ne ad audiendum verbum Dei, et quaerendam suam viam, quae Christus est (nemo enim venit ad Patrem nisi per illum), vacui mente vel actione conveniant, sed sedulo perquirant quid obedientiae congruentis, quid reliquarum virtutum suo doctori, quibus merito verbum committere debeat, ostendant. Sed et in Veteri Testamento, quicunque Christum ad complenda vaticinia prophetarum in mundum venire, qui Saulem in civitatem Samuelis intrare, et quae ipse doceret agere desiderabant, mox ab ipso Christo secreta inspiratione bonis docebantur operibus insistere, quo digni fierent videre et audire quae multi justi et reges antea cupientes non audierunt neque viderunt. (0556A)Ecce, inquit, ibimus; quid feremus ad virum? panis defecit in sitarchiis nostris, et sportulam non habemus. Ecce instat tempus complendae in Christo prophetiae, quid boni operis habemus, quo praedicatoribus illius temporis nos commendare, et de illo quo opus habemus mereamur ediscere? Legis quidem observatio per Pharisaeorum traditiones corrupta, imo ipsa sua vetustate, et quasi longo usu consumpta, defecit in actibus nostris; et conversatione novae gratiae, quae regnum coelorum exspectet, priusquam ille cui repositum est veniat et doceat, habere nequivimus. Nam palmarum quae vincentibus in praemio dari solebant, plectae, coelesti remuneratione dignas actiones significant; palmarum foliis texta vascula, spe aeternorum gaudiorum dilatata (0556B)corda demonstrant.

Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti, etc. Stateram argenti perfectionem humanae salutis, qua ad laudandum Deum proficit, intellige; quae quatuor nimirum partium incrementis ad summam suae soliditatis attingit; quia in Veteri videlicet Testamento futura fide dominicae incarnationis erecta, in novo ejusdem susceptae incarnationis sacramentis imbuta, in absolutione carnis aeterni regni perceptionis sublimata, et in die judicii etiam carnis est resurrectione glorificanda. Dicit ergo Sauli puer ejus: Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti; demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram. Dicit Christo ad bona se opera cohortanti vetus fidelium populus, novae gratiae dulcedinem suspirans: (0556C)Ecce inventa est apud me spes, fidesque venturi in carne Christi. Confiteamur hanc incarnati Verbi ministris, ut plenius nos de via nostra, quae Christus est, instruant. Nec frustra puer cum eodem Saule, qui Christum significat, haec se facturum promittit. Ipse est enim qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II).

Olim in Israel sic loquebatur unusquisque . . . Venite, eamus ad videntem, etc. Idem secretorum scrutator et enarrator, et propheta recte dicitur, quia profatur, id est, praeloquitur futura. Et Videns non immerito vocatur, quia mundatis cordis oculis, quae minus perfectis nequeunt, arcana rimatur. Unde et eorum scripta non minus visiones quam prophetiae vocantur. (0556D)Visio, inquit, Esaiae filii Amos. Liber visionis Nahum Elcesaei. Verbum quod vidit Esaias filius Amos (Esa. I; Nahum. I; Esa. II). Quare nimirum redarguendi sunt, qui prophetas Dei juxta Cataphrygas in exstasi locutos autumant, ut tot sapientiae verba promentes quae dicerent, ipsi nescirent. Et juxta apostolicae sententiae veritatem catholice sentiendum, spiritus prophetarum prophetis fuisse subjectos, ut ex ratione vel loqui nossent, vel tacere. Denique Psalmista. Qui mandata Dei diligentius exquisierit, super seniores se intellexisse gloriatur (Psalm. CXVIII). Et in alio loco: Psallam, inquit, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me (Psalm. C). Non ergo quasi arreptitius nesciens psallit, qui ea quae psallit, adveniente in se sapientiae (0557A)spiritu intelligit; sed et plerumque prophetae de quibusdam sibi divinitus ostensis, quae prae sui magnitudine quasi homines capere non poterant, ab astantibus angelis quasi ratione utentes, et sapientium sitientes inquirebant. Sed quaeritur quomodo Samuel, qui non de longe prioribus, sed de praesentibus, hoc est sui aevi temporibus sermonem facit, dicat: Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. Voluntque hos et hujusmodi versiculos ab Ezra sacerdote et scriba, cum Scripturam sanctam restauraret, quasi de olim transactis intersertos esse temporibus. Nam et longe post mortem Samuelis usque ad Ezrae tempora, nomen videntium aeque ut prophetarum Scripturis inditum claret.

Et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei. Et venit (0557B)Dominus per incarnationem in mundum, ubi erat tunc temporis maximus prophetarum Baptista Joannes; venerunt cum illo etiam sancti illius, non quidem iterum nascendo in mundo, quo jam vixerant et quo eum venire cupiebant; sed mentem suam ad eum etiam in carne diligendum retorquendo, quem semper in divinitate secretum spiritualiter amabant.

Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas, etc. Cum sequentibus se ministris incarnationis suae, primisque credentium Dominus sublimia novae vitae praecepta inchoaret, apparuerunt animae humiles et castae, de suorum latebris peccatorum confitendo egressae, atque ad hauriendas aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, ab ipso Joanne praedoctae, quas ipse sollicitus sit, apud eas si videns interrogat, (0557C)quia conscientias discutiens singulorum ad se venientium, an Joannem prophetam intellexerint veritatis, an ejus dicta cum amore susceperint, investigat.

Quae respondentes dixerunt illis: Hic est, ecce ante te, etc. Respondentes animae simplices Christi, cui conscientiae singulorum quidquid cogitant patet: Hic, inquiunt, Joannes, coelestia videre doctus, praecursor tibi factus est, et tu festinus illum, quaesumus, ad salvandum nos insequere; adjutor enim et liberator noster es tu, Domine, ne tardaveris (Psal. XXXIX). Nam et ille hodie, hoc est ejusdem cujus et tu gratiae fideique lucifluae praedicator, venit in mundum. Quia tempus est, ut populus omnis electorum in excelso novae conversationis culmine sacrificium Deo spiritualiter (0557D)consecretur; siquidem ipse qui medius nostrum, necdum agnitus consistis, postquam te mundo manifestare voluerim, statim invenies eum ad tui adventus obsequia paratum. Neque enim vel ipse tantae gratiae vir, antequam te videre meruerit, aut summa virtutum fastigia conscendere, aut perfectis gaudii spiritualis potest dapibus refici.

Neque enim comesturus est populus, donec ille veniat, etc. Neque enim vulgus imperitum, inquiunt, dulcedinem potest vitae coelestis, a qua diu jam exsulabat, sperando degustare, donec ille veniat, qui poenitentiam agentibus regnum coelorum appropinquare testetur. Quia ipse primo eos, qui hostia Dei viva fieri desiderant, pristinis erroribus castigatis (0558A)baptizando abluit, et deinceps spe aeternae haereditatis gaudere suadet.

Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel, etc. Et coepit fama Christi fideliumque ejus paulatim praedicante Joanne crebrescere. Cumque baptizato omni populo, et ipse venisset ad Joannem, ut baptizaretur ab eo, occurrit ei idem Joannes devotae servitutis obsequiis, ut post praeconia venturi etiam praesentem baptizaret, populisque Dei Agnum ostenderet; ac tale tantumque meritis proficientibus, et martyrii sanguine perfectis, virtutum cacumen ascenderet, cui in natis mulierum propheta major nemo esset.

Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis, etc. Et Deus Pater sui secreta mysterii revelaverat Joanni, (0558B)manente adhuc statu Mosaicae legis, dicens: Quia postquam novae gratiae diem figuris legalibus per omnia quasi aequalibus horarum spatiis comparatam manifestaveris mundo, mittam ad te virum de terra filii dextrae, id est, qui carnem portet non virili semine conceptam, sed divino singulariter opere sacram, qui juxta nomen suum salvabit crediturum mihi populum, Deum videre cupientium, de potestate tenebrarum; hunc baptizans, et Spiritu sancto perunctum videns, ducem populi mei cunctis praedicare incipies.

Cumque respexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei, etc. Cum videret Joannes Jesum venientem ad se, admonitus a Spiritu sancto, intellexit ipsum esse agnum Dei, ipsum qui tollit peccata mundi, ipsum de (0558C)quo Micheas propheta loquitur: Et tu Bethleem Ephrata, parvulus es in millibus Juda, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel (Mich. I).

Accessit Saul ad Samuelem in medio portae, etc. Venit ad Joannem Dominus in confinio legis adimplendae, et inchoatae gratiae. Lex enim et prophetae usque ad Joannem; ex eo regnum Dei evangelizetur, et omnis in illud vim facit (Matth. XI). Et interrogat eum in qua sit humilitate, caeterarumque virtutum perfectione posita ei conscientia, qui tantum divinae contemplationis prae caeteris tunc mortalibus videre meruerit. Domus quippe singulorum, ipsa est conscientia, in qua per cogitationes semper inhabitant. Interrogat autem eum non verbis sciscitando, sed ei sua dona tribuendo. Respondens vero ille, ubi sit (0558D)domus sua pandit; quia in cunctis se quae gerebat virtutibus, in humilitatis mansione positum ostendit; Illum, inquiens, oportet crescere, me autem minui (Joan. III). Et caetera talia, quibus sequentia Samuelis aptissime conveniunt responsa.

Et respondit Samuel Sauli, dicens: Ego sum videns, etc. Respondit Joannes, Domino coelestia sibi dona largiente, dicens: Ego amicus Sponsi; ego praecursor tuus sum; ego a te debeo baptizari, qui prae me veniens, ante me factus es. Et quidem ipse nunc a me baptisma cum populo credentium accipies, pariter audientibus ambo dapes verbi ministrabimus, atque ipsi vicissim audientium fide reficimur. Verum tuae ubi cunctis gratiae splendor illuxerit, finito (0559A)meae praecursionis officio, te praedicare dimittam, junctoque mihi choro praecedentium prophetarum, omnia temporariae dispensationis tuae mysteria fidelium turbis, membris utique tuis, indicare curabo.

Et de asinis quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus, etc. Et de animabus quae tempore tertio saeculi, id est, mundi nascentis exordio, perire coeperunt, gaude, quia me praedicante jam resipiscere, et acta poenitentia regnum coelorum sperare didicerunt. Tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia intellige.

Et cujus erunt optima quaeque Israel? etc. Et quis erit gratiae quam praedico largitor atque auctor, nisi tu? cujus omnia esse quaecunque habet Pater, rectissime confitentur. Optima enim Israel sunt dona coelestium gaudiorum, quae domui Patris sui qui in (0559B)coelis est ministrat.

Nunquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israel? etc. Et Dominus contenta superborum prosapia, pauperes parentes, et humiles spiritu, de quibus nasceretur, elegit; et ipse de se loquitur: Ego non quaero gloriam meam (Joan. VIII). Et pulchre Saul filius Jemini, id est dexterae meae dicitur, quia ipse sibi Christus ex divinitatis suae potentia condidit hominis substantiam, quam ex virgine nasciturus susciperet; juxta quod alibi legitur: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX). Pulchre de cognatione novissima inter omnes familias tribus Benjamin, id est filii dexterae. Filius enim dexterae Christus Deus est, ad cujus tribum pertinent omnes electi; sed quanto (0559C)quisque inter sanctos humilior, tanto illi est quasi vicina cognatione conjunctior; quia et ipse homo Christus, ut celsior majestate, ita sanctis omnibus est humilitatis virtute praestantior.

Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, etc. Triclinium Graece coenaculum. Triclinos dicitur coenatio, a tribus lectulis discumbentium ita vocatum. Klinin enim Graece lectum, sive accubitum dicunt. Siquidem apud veteres in loco ubi apparatus exponebatur convivii, tres lectuli strati erant, in quibus discumbentes epulabantur. Itaque Joannes multos ad epulas virtutum praedicando convocans, omnibus his Christum et apostolos ejus, tametsi post venientes, praetulit; et merito, quia non nisi per ejus baptisma, quod illorum (0559D)ministerio dari incipiebat, potuit regni coelestis aula reserari. Erant enim quos imbuebat, Decalogum legis per agnitionem sanctae Trinitatis fortiter et infatigabili mente completuri.

Dixitque Samuel coco: Da partem quam dedi tibi, etc. Dixit Joannes suae ipsius linguae, quae audientibus alimenta vitae solebat adhibere: Praedica potentiae singularis virtutem, quam praecepi tibi, ut nulli puro homini datam diceres. At illa mox prophetico cordi obtemperans, protulit divinae solum virtuti ac majestati verba congrua. Et haec Mediatori hominum, nomini Jesu Christo convenire perhibebat, dicens: Qui habet sponsam sponsus est; et qui de sursum venit, super omnes est (Joan. III). Et iterum: Non enim ad (0560A)mensuram dat Deus Spiritum. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus (Ibid.).

Dixitque Samuel: Ecce quod remansit pono ante te, etc. Dixit Joannes Christo, magnalia divinae virtutis ejus enuntians: Omnes quidem quos ad fidem et poenitentiam convocare potui, virtuti operam dare suasi. Verum quia nos in iniquitate concepti, et in delictis editi, quamvis multum nitentes, peccato ad integrum carere, et virtutis arcem comprehendere nequimus; tu qui Verbum caro factus es (Joan. I), perfecti per omnia vincendi ac docendi, quas nostra fragilitas non capit, dapibus vescere. De quibus profecto dapibus ipse Salvator aiebat: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus (Joan. IV). Tunc autem verba hujusmodi (0560B)dicebat Domino Joannes, et cum ejus celsitudinem et humanae conditionis fragilitatem commemorans ait: Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur; qui autem de coelo venit, supra omnes est (Joan. III).

Et comedit Saul cum Samuel in die illa, etc. Et praedicabat Dominus cum Joanne in oppidio gratia fulgenti, usque dum mitteretur in carcerem Joannes, dicens de credituris sibi populis: Ego cibum habeo manducare, quem vos non scitis (Joan. IV). Et non solum perfectis alta virtutum ascendendo, sed infimis quibusque condescendendo, communia vivendi tradidere mandata, his dicentes: Vendite quae possidetis, et date eleemosynam (Luc. XII); illis vero: Non homicidium facies, non adulterabis (Matth. XIX).

Et locutus est cum Saul in solario, etc. Locutus est (0560C)Joannes cum Domino in lumine cognitae divinitatis illius. Solarium quippe (quod nomen trahit ex eo quod prae altitudine sui prius aedificiis inferioribus orti solis jubar excipiat) illorum nimirum corda significat, quibus a terrenis desideriis divino timore suspensis, familiarius oritur Sol justitiae. Cum enim uterque, Dominus videlicet et Joannes, suae propter quam missus est dispensationis inchoasset exordium, novaeque lucis gratia jamjam mundo clarere coepisset, confessus est idem Joannes Jesum Christum esse Filium Dei, se autem missum ante illum, tota illum mentis intentione desiderans, ad operandum divina in carne surgere, et se praecursionis officio congruo tempore quiescere.

(0560D)Et surrexit Saul, egressique sunt ambo, etc. Et manifestavit Jesus gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. Egressique ambo, ipse videlicet et Joannes, de occulta divinae voluntatis contemplatione, ad ostendenda foras operum magnalia processerunt.

Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul, etc. Cum sedens Dominus, humilitate ac paupertate pro nobis assumpta, despectum novissimumque virorum, atque inter cives mundi extremum ostendens, suos quoque sequaces pauperes spiritu esse doceret, non tamen statim machinantibus licet saepe impiis, occasum mortis subiit; sed juxta vaticinia prophetarum, quorum et Joannes portio est, antecedere se obedientes sibi famulos, et de vitiis ad virtutes, de morte jussit transire ad vitam. (0561A)Ipse autem eis decedentibus paulisper subsistit in mundo, donec indicatum fidelibus suis de se per prophetas verbum Patris expleret.

(I Reg. X.) Tulit autem Samuel lenticulam olei, etc. Tulit Joannes praedicandam Spiritus sancti gratiam, et totam ejus plenitudinem in Christo requiescere testatus est, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum (Matth. III; Marc. I). Et bene effudit, quia oleum, inquit, effusum nomen tuum (Cant. I).

Et deosculatus est eum, etc. Et prophetiae figuras evangelicae veritati fideique gratiae legis decreta diu desideratae pacis unione sociavit, et ait: Ecce unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis, ut postules ab eo, et det tibi gentes haereditatem (0561B)tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. XLIV).

Cum abieris hodie a me, invenies duos viros, etc. Cum abiret Jesus plenus Spiritu sancto de Jordane ab Joanne, invenit diu perditos perfidia populos, sed jam tunc fide et operatione confirmatos. Invenit autem eos, ad salutis utique viam revocando; et hoc cessante paulatim et veluti moritura ac sepelienda Synagoga carnalis observantia, de qua ipse carnem suscipere dignatus est. Rachel quippe fuit mater Benjamin, e tribu de qua Saul originem duxit. Invenit autem quos salvaret Dominus; et quasi meridiano novae dilectionis, in fervore ac scientiae lumine fulgente de coelestibus, in finibus gratiae et veritatis, quae ad comparationem legis per Moysem datae (0561C)quasi dextera est ad sinistram. Unde recte Benjamin filius dexterae interpretatur. Qui nimirum populi credentes inventi misericorditer a Christo confessi sunt, ejus beneficiis gratias agendo, quod animae ipsorum instar brutorum animalium quondam erroneae, coelesti jam sint gratia redemptae, per eum qui venit quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX). Confessi sunt etiam fidei mysteria, quae didicere, quod intermissa, hoc est ad horam dimissa, Pater omnipotens fatuorum hebetudine a pigritia, sollicitus fuerit pro Filio suo, et credentibus in eum, ne forte turbati passione illius, a fide desciscerent, donec completa passionis ejusdem dispensatione, et resurrectionis gloria celebrata, opportunius vel Judaeorum vel gentium immundas, quae ad tempus intermiserat, (0561D)animas quaerere et salvari praeciperet; ut quae ex parte jam fuerant inventae, perfecte Domini sui congregarentur ad praesepe.

Cumque abieris inde, et ultra transieris, etc. Crescente cursu suae doctrinae Salvator pervenit usque ad insinuandum discipulis suae passionis arcanum, quod mundo esset excelsae lucis dona redditurus. Thabor quippe, qui est mons altissimus, et interpretatur veniens lumen; et nomine et situ vivificae crucis mysteriis arridet, cujus sacramenta pandentem Dominum quaesierunt suppliciter, et invenerunt fortes quique sanctae Trinitatis confessores ascendentes piis profectibus ad Deum in Ecclesia, quae est Bethel, id est domus Dei; qui secundum datam sibi (0562A)gratiam quidam pinguissima poenitudinis remedia pro cogitatione, locutione, et operatione offerenda; alii confirmantia cor hominis Scripturae sanctae cibaria, quae triplici ratione constat, divino sibi munere revelanda; alii ferventissima compunctivae dilectionis pocula in vasis cordium fictilibus Deo dicanda ferebant. Qui cum in suis singuli gradibus Christum Salvatorem agnoscerent, ejusque incarnationem ad mundi optarent provenire salutem, dederunt ei geminam Scripturarum interpretationem; ut post primam videlicet historiae lectionem, quae ante ejus incarnationem per legem completa est, ipse allegoricum quoque et anagogicum sensum, qui vel praesentis gratiae veritati, vel futurae vitae beatitudini congrueret, actu susceptae dispensationis aperiret. (0562B)Quos nimirum quoque panes de manu offerentium accepit, quando discipulis dignam operationem pro meritis aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas. Cui, ni fallor, trium panum interpretatio pulcherrima ratione concinit; quod et in Evangelio petitor improbus, instante inopiae necessitate, tres aeque panes ab amico fideli quaerit, et accepit (Luc. XI). Et in Levitico, offerendi ad sacrificium panes trimodo jubentur cocturae genere praeparari, in clibano videlicet, in sartagine, et in craticula (Levit. II). In craticula namque assatis panibus alimur, cum ea quae juxta litteram aperte, et sine aliqua obtectione dicta vel acta sunt, ad tutandam animi salutem percipimus. In sartagine autem frixis, quando litterae superficiem saepe versando ac retractando, (0562C)quid in hac Christi mysteriis, quid Ecclesiae catholicae statui, quid castigandis singulorum moribus allegorice congruat inspicimus. Porro in clibano panem verbi quaerimus, quando etiam ea quae nondum videre possumus, sed in futuro vivenda speramus, in Scriptura anagogica, id est sursum latura mentis intentione complectimur.

Post haec venies in collem Domini, ubi est statio Philisthinorum, etc. Collem Domini Gabatha civitatem, quae interpretatur collis, intellige. Veniens ergo Dominus usque ad celsitudinem divinae suae majestatis exponendam mortalibus, quam sibi immundi spiritus procaciter usurpabant, consortem adjutorem et testem suae praedicationis gregem prophetarum accepit; juxta quod et ipse, uno ex eis Esaia lecto, (0562D)perdocuit (Luc. IV); qui nimirum prophetae vita et verbo quasi organo quod tangebant, et carmine quod dicebant, consoni, de occulta summae gloriae ad communia humanitatis infirma solebant operando pariter et loquendo redire. Et pulchre grex prophetarum de excelso descendens et prophetans, non post se genera musicorum, sed ante se habuisse describitur. Ille enim doctor vere in excelso divinae contemplationis se fuisse demonstratur, qui ad loquendum humilibus infirmisque condescendens, cuncta quae dicturus est praedicando, consona voci manu praemonstrat operando, quomodo de Domino scriptum est: Quae coepit Jesus facere et docere (Act I). Occurrentibus ergo sibi prophetis, Saul accepto (0563A)Spiritu Domini prophetavit cum eis, aliumque est statim mutatus in virum. Et Dominus noster post patefacta de se prophetarum praesagia, manifeste quo plenus erat spiritus gratiae prophetandi, hoc est futura gaudia praedicandi, et ipse ministerium suscepit; nec mora proficiente credentium animo, de propheta est mutatus in Christum, non quidem esse incipiendo quod non erat, sed apparendo quod erat.

Et descendens ante me in Galgala, etc. Descendit ante Joannem Dominus in Galgala, id est volutabra, illa videlicet de quibus in Psalmo loquitur Patri: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia (Psalm. LXVIII). Non quia ante Joannem Dominus mortis subierit exitium, sed quia (0563B)antequam Joannem occiderent, persequebantur Judaei Jesum, et quaerebant eum interficere; quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V). Descenditque ad illum Joannes, quia ad exemplum humilitatis ac patientiae illius, et carceris volutabrum suscepit et mortem. Obtulit autem Dominus semetipsum hostiam Patri, et pacificavit per suum sanguinem quae in coelis et quae in terris sunt in ipso. Sed exspectabit usque ad tempus sui praecursoris exemplum. Cujus universitas, juxta consuetudinem Scripturarum, septem dierum numero signatur, donec scilicet idem, morte ab impiis suscepta, quid ipse Dominus esset passurus ostenderet.

Itaque cum avertisset humerum suum, etc. Cum (0563C)abiret Dominus a Joanne, mox paternae dispositionis exsecutus imperium, nova est cogitatione mutatus, ut qui eatenus subditus erat parentibus suis caeterorumque mortalium aestimabatur similis, exinde clarescentibus virtutum indiciis Deus quoque patesceret Omnia autem quae Joannes de illo, quaeque prophetae alii praedixere, vera erant.

Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius, etc. Docente Jesu in patria sua, multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia quae data est illi, et virtutes tales quae per manus ejus efficiuntur? Nonne iste est faber, filius Mariae, frater Jacobi et Joseph, et Judae et Simonis? Nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in (0563D)illo. Et dicebat eis Jesus: Quia non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in cognatione, et in domo sua (Matth. XIII).

Cessavit autem prophetare, etc. Cessavit autem Jesus propheta aestimari, et coepit Deus omnipotens credi, de quo Esaias persequentibus eum populis aiebat: Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus, quia excelsus reputatus est ipse (Esa. II).

Dixitque patruus Saul ad eum: Indica mihi, etc. Patruus Saul qui haec cum illo loquitur, Ner intelligitur, pater Abner, qui erat filius Abiel aut Saul. Quaerentibus ergo Domini cognatis ac fratribus, quale Joannes de illo testimonium dixerit, sed necdum credentibus in eum, sicut Joannes evangelista (0564A)testatur; respondens ipse Dominus, jam regni coelestis introitum poenitentibus a suo praecursore praedicatum, promissumque docuit; sed se ejusdem Deum ac Dominum ab eodem ipso praedicatum, regemque cunctis gentibus praedicandum ingratis ac superbis dicere distulit. Hactenus unctionem Saul allegorica super Domino expositione succincte transcurrimus. Sed et tropologice, id est, juxta moralis intelligentiae regulas, quisque nostrum simplices cogitationes et ad ferenda fraternae necessitatis onera Dei verbo refectas, intra sui pectoris septa custodit, quasi paratas ad opus quotidianum asinas pascit, quae videlicet saluberrima cogitationum devotio sibi surripiente aliquo, ut assolet tentationis articulo a suimet custodia relapsa, ad exteriora quaeque ac secularia (0564B)sectanda, ruptis continentiae frenis effugerit, omni mox necesse est instantia mentis vagabundas recolligere, et intrinsecum ad pabuli coelestis reducere festinemus praesepe. Et quia sufficientes non sumus agere aliquid ex nobis, quasi a nobis, sumptis obedientiae et humilitatis muneribus, ascendamus ad audiendum Dei verbum, atque ejus modestis consolationibus erecti, quod nostra infirmitas nequiverat, acquiramus. Et veniet profecto, divina opitulante gratia, ut non solum intermissam mentis recuperemus observantiam, sed et perfectioris doni fenore ditati, etiam regni coelestis incipiamus gaudia sperare; imo ipsi charitatis, gaudii, pacis, patientiae, longanimitatis, bonitatis, benignitatis, fidei, modestiae, continentiae, caeterorumque fructuum spiritualium (0564C)devotos Deo populos regentes, super hanc haereditatem Domini oleo gratiae coelestis ungamur in principem; nec non et prophetico ore deosculari, id est, exhortatoria Scripturae sanctae monita, quibus vel nostra vel proximorum corda consolentur, nostro mereamur more suscipere.

CAPUT III. Convocato Samuel populo in Masphat, sorte regem quaerit et invenit Saul; quem demum reversum pars electa sequitur, caetera despicit. Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Masphat, etc. In hac lectione Saul et superborum proterviam et humilitatem Domini ac fidelium ejus designat. In eo siquidem quod projecto Domino, qui de Aegypto Israel eduxit, qui de manu Aegyptiorum (0564D)eruit, qui omnium regum, qui solus salvabit de universis malis, rex constituitur, contumacem, sibique pro Deo regnare malentem, vel Synagogae vel Ecclesiae plebem demonstrat. Etenim hodie non pauci, neglectis Christi imperiis, qui se de tenebris erroris ad fidem vocando eduxit, qui de potestate tenebrarum baptizando eruit, qui de omnium malorum in cursu protegendo semper castigando salvavit, malunt suis improbis servire corruptelis. Dominum vero Salvatorem idem Saul indicat, in eo quod de tribu Benjamin, id est, filii dexterae descendit, quia charitas et fides illius in eis solum qui ad dexteram regni partem pertinent, perfecte generatur. Quod de cognatione Metri, id est, pluviae genus ducit, illius (0565A)videlicet quae ait: Audiat terra verba oris mei. Exspectetur sicut pluvia eloquium meum. Unde et ardens regni illius appetitor aiebat: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII). Et de illo alibi: Et descendit sicut pluvia in vellus (Psal. LXXI). Quod Saul, id est, petitio vel expetitus appellatur; quia nimirum semper ab eo regni coelestis est appetendus, et omni intentione quaerendus introitus. Quod filius est Cis, id est, duri, vel quia Deus Pater non est Pater homo ut mutetur, nec Filius hominis ut agat poenitentiam; vel quia populus fidelium ejus, in qua semper dilectione generatur, fortis inter adversa proclamat: Ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar (Esa. L). Quod in regem ungendus absconditus est domi; vel quia (0565B)cum venturi essent, ut raperent eum, et constituerent sibi regem, fugit; vel quia intus se quaeri debere, intus inveniri posse, intus esse quae docet, intus qua ducit ostendit. Quod altior fuit universo populo; quis enim similis erit Deo inter filios Dei? Quod domum habuit Gabaath, id est, in colle, sive sublime; ipsa est enim civitas in monte posita, de qua scriptum est: Et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI). Quod abiit cum ea pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda. Quod filii Belial, id est, diaboli, sive pestilentiae, qui eum despexere, nuncupantur. Quod ille dissimulabat se contraria loquentes audire; ait enim: Et non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet (Joan. VIII).

(0565C)Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, etc. Locutus est Joannes Baptista, locuti sunt prophetae caeteri ad populum legem regni coelestis, quod per Christum datur; et scripserunt in suo singuli libro, et reposuerunt inter sacras Scripturas, in quibus solis semper divina voluntas invenitur. Sane juxta litteram dicendum, quod supra, ubi jus regis promulgatur, superba ejus praesumptio ad sedandum populi petentis pertinaciam praedicitur. Hic vero per legem regni dictam, scriptam, et memoriae causa coram Domino repositam, qualis rector bonus, qualisque animo ad subditos esse debeat, juxta Deuteronomii jussa declaratur.

Et dimisit Samuel omnem populum, etc. Dimittit (0565D)et hodie doctor finito sermone, dimittit et pagella finita lectione omnes auditores singulos in conscientiam suam; ut quae audierant, meditando retractent, et operando meditata perficiant. Quod si quem movet, quare reprobi regis acta super Christo, qui est rex regum, per allegoriam interpretari praesumpserim; sciat hoc esse consuetudinis expositorum, imo rationis Scripturarum, ut vel de malo bona, vel de bono homine malam allegoriae formam, ubi sic ordo poposcerit, indifferenter assumant. Alioquin nunquam nigro atramento, sed lucido semper auro, vel qualibet alia decora specie scribi oporteret; quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I). Non inordinate nigredo candorem significat. Denique beatus papa Gregorius (0566A)ejusdem Saulis non solum unctionem ad Christi regnum, sed et ipsam ejus quae pro peccato evenit mortem, ad innoxiam Christi mortem allegorice significandam, non dubitavit transferre. Lege enim expositionem ejus in Job, ubi dixit, Pereat dies in qua natus sum. Item in Jechonia rege, qui pro suo scelere damnandus, de Judaea transmigrat ad Chaldaeos, Dominum intelligit de Judaeis non credentibus ad gentes salvandas translatum. Salomonis, quamvis postmodum gravissime peccantis, sapientia dicta vel acta omnia ad Christi laudes figurandas Ecclesia refert. Nec pauci Ecclesiae tractatores, dicente Apostolo: Petra autem erat Christus; virgam qua percussa est petra, crucem Christi, Moysen autem et Aaron viros sanctos, qui percusserunt, crucifigentes (0566B)Dominum, principes sacerdotum et legis doctores, id est, Pharisaeos intelligunt. Et si haec petra quamvis salubria plebi pocula suggerens, petra tamen naturali mole dorso ruris inhaerens, ineffabilia Christi munera signat, vel lapis ille patriarcha chrismate sancto perfusus, Dei Filium oleo sancti Spiritus unctum denuntiat; vel certe Cyrus illo Persa, quamvis homo rationabilis, a Christi tamen fide et sacramentis funditus extraneus, ob figurandi congruentiam Christi vel typo, vel nomine potuit recte consecrari: cur non homo Christi, cui in juventute mystica unctione dedicata sunt Christi, usque ad mortem nomine sacrosancto praeclarus, futura Christi in carne gesta possit figurando praedicere? Notandumque attentius, quia nec ipsa Scriptura (0566C)cuncta quae in exemplum assumit probat. Neque enim putandum est Marsorum, quae daemonica non dubitatur, artem praedicasse vir sapiens, cum ait: Quis medebitur incantatoria serpente percusso? Cujus dicti sensus est, quis emendat doctorem a diabolo deceptum? Quod si vel hoc cuiquam forte novum videtur, quod idem Saul uno eodemque tempore bonum pariter et malum significare dicatur, videat sanctum virum Isaac filio benedicentem, sed eumdem filium minime cognoscentem, typum habere Judaeorum, qui Christum Salvatorem, quem venturum benedictum in nomine Domini diu cecinerant, jam praesentem in carne fide non viderint. Videat eumdem filium benedictum ab angelo simul, et (0566D)claudum effectum, gentem significare Judaicam, benedictam quidem in credentibus Christo, sed claudam in persequentibus Christum. Et per bonos ergo bona, et per malos mala, et per malos bona libere pro locis et temporibus figurantur. Nec tamen in praemiorum receptione boni nisi bona, nec mali nisi sola quae gessere, secum sua mala referunt. Quomodo unis licet iisdemque coloribus scripti niger Aethiops, et Saxo candidus, cujus sit quisque coloris indigena, possunt facile statim et sine ulla controversia discerni; at aliter in pictura, ubi nisi sui quisque coloris, sicut et habitus deformetur, mendacii prorsus impudentis tabula, quae imaginem promisit, arguitur.

CAPUT IV. Jabes Galaad obsessam ab Ammonitis in Gabaath Saulis mandatur, et superveniente cum exercitu Saul primo mane liberatur. (0567A) (I Reg. XI.) Ascendit autem Naas Ammonites, et pugnare coepit, etc. Haec lectio typice docet haereticorum contra Ecclesiam bella graviter quidem saevitura, sed Domino semper opitulante devincenda. Uncto igitur in regem Saule, confestim ascendit Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Jabes Galaad. Diffusa nuper in mundo gratia fidei, ascendit de abysso, id est, de cordibus impiorum diabolus, et haereticorum trahens agmina secum, pugnare coepit adversus Ecclesiam Christi. Quod de omnibus generaliter haereticis et de his qui ipsis apostolorum temporibus pullulantes (0567B)circumcisionem dogmatizavere, potest specialiter accipi. Naas quippe, qui interpretatur serpens, diabolus est. Ammon, qui in populum moeroris transfertur, haereticorum conventus exprimit, non solum propter nomen, quo Ecclesiam de suo casu moerentem significat, sed etiam qui nocte et de incesto conceptus est. Haeresis namque solet in caecitate miserae cogitationis non recte praesumpto a doctore verbi semine nasci, Jabes Galaad civitas est, quae abscondi non potest, in monte constituta (Matth. V), id est, Ecclesia in Christi fide sublimata. Unde bene Jabes exsiccata vel siccitas interpretatur; significans Ecclesiam, vel singulam quamque animam fidelem, et a fluxu vitiorum castigatam, ne sint (0567C)viae ejus tenebrae, et lubricum, et instar cervi ad fontes aquarum anhelantis, amore continuo Deum fontem vivum videre sitientem. Galaad, qui acervum testimonii sive transmigrationem testimonii sonat, Dominus est; quia congeriem nobis vivorum lapidum non exiguam suae in fide firmatam in testimonium recte conversandi praemonstrat; vel qui de veteri ad novum, de litterali testimonio ad spirituale, de terrestri ad coelestia nos transmigrare desiderat.

Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas, etc. Consentiebant saepe nonnulli fideles Ecclesiae viri foederati germane diligendo, et servire humiliter obtemperando doctoribus, quos crebra Scripturarum meditatione prudentes sicut serpentes aestimabant; sed (0567D)ecclesiasticae pacis custodia, sicut columbas non esse nesciebant. Verum quia nihil opertum quod non revelabitur, continuo se prodebant fabricatores errorum, et cultores perversorum dogmatum, illuminatos sui cordis oculos non habere, nec eis dici posse, Occuli vestri sicut columbae (Cant. II); sed contrario cunctis suis auditoribus oculos dextros, id est, coelestis et supernae contemplationis sensus auferre desiderare, et ad sola eos sinistra ac perversa contuenda deflectere, belloque quotidiano, quod contra spiritualia nequitiae in coelestibus agimus, impotes efficere. Ob hoc namque Naas Jabitis oculos dextros volebat eruere, ut dum sinistram vultus partem in certamine scutis obtexissent, quid contra hostem, quid pro sua salute agere deberent, intueri non (0568A)possent. Ob hoc antiquus hostis fideles coelesti lumine privare conatur, ut eos per omnia spirituali pugnae inutiles reddat.

Et dixerunt ad eum seniores Jabes, etc. Dixerunt prudentiores quique et in fide cautiores ad haereticos, in quibus loqui cognoscebant draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, sicut et diverso in Paulo et similibus ejus locutus est Christus: Ne nos cogatis vestro novo dogmati credere, donec Spiritus sancti, qui septiformis Ecclesiae datus est, lumen inquirentes, Patrum scripta legendo transcurramus; et si non fuerit in eis qui nostram fidem defendat, egrediemur ad vos, et derelicta unitate catholica, quae intus, vobis potius, qui de illa dudum egressi, nunc deforis eam impugnatis, sociabimur, (0568B)audiemusque nobis in ea legi etiam contra nos. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II). Haec autem dicebant, non ulla conditione assensum praebituri haereticis, sed de paterna fide certissimi, justae rationis eos allegatione devicturi. Cui simile est illud Psalmistae: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis (Psalm. VII). Et quod Apostolus ait: Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, vana est fides vestra, inanis est et praedicatio nostra. Invenimur autem et falsi testes Dei, quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum; quem non suscitavit, si mortui non resurgunt (I Cor. XV). Haec enim dicta sunt, non ut (0568C)vel Christi resurrectio denegetur, vel propheta retribuentibus sibi mala reddidisse doceretur; sed ut per ea quae falsa convinci non poterant, etiam ea de quibus ambiebatur, astruerentur esse veracia.

Venerunt ergo nuntii in Gabaad Saulis, etc. Venerunt pro fidei necessitate missi nuntii in Hierosolymam, vel aliquam aliam nobilem fide civitatem, in qua Dominum regnare dubium non esset; et narrabant apud se turbatam haeresi Ecclesiam. Quod audiens omnis recte credentium populus, dolorem intimi pectoris etiam lacrymis et fletu testabatur; ut saepius contigisse, qui historiam ecclesiasticam legerit, inveniet.

Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, etc. (0568D)Et ecce Dominus adjutor in opportunitatibus, in tribulatione veniebat, qui natus est homo in mundo post legis peritos et philosophiae doctores non paucos, quos tamen de agro forinsecae libertatis ad subeundos Ecclesiae muros coelestia docendo agebat, sedulusque semper de Ecclesiae lacrymis, ut has pius miserator abstergeret et consolaretur, inquirebat.

Et assumens utrumque bovem, concidit in frusta, etc. Et assumens Dominus utrumque sapientem, et eum videlicet qui de carnali legis observantia, et eum qui de saeculari philosophia gloriabatur, quidquid superbum sapiebant, evangelica simplicitate, veritate et humilitate destruxit; misitque in omnes terminos Ecclesiae per evangelistarum, qui bene (0569A)nuntiando nomen accipiunt, opera illo cooperante firmata: Quicunque non exierit, inquiens, a paterna sua conversatione, quae in mundo erat, secutusque professione et opere Evangelii prophetiaeque monita, ad subeundum se spirituale certamen accinxerit, omne quod vel actionis incessu discretum, vel meditatum utiliter ruminatione verbi regere putaverit in exemplum eorum de quibus dicitur: Ubi sapiens? ubi scriba? inveniet in fine perdendum (I Cor. I).

Invasit ergo timor Domini populum, etc. Audito per Evangelium populus fidelium, quid haeretici et schismatici, quid gentiles et Judaei infideles pati habeant, salubri timore correptus, ab illecebris egrediens veteris hominis, in unitatem sese catholicae recepit Ecclesiae; contemptisque omnibus apocryphorum (0569B)latebris, in luce coruscantis Evangelii recensendus a Christo, ac suo nomine in coelo daturus adfuit. Unde merito Bezec fulgur interpretatur, illud nimirum veritatis et gratiae lumen coeleste significans, de quo Dominus, cum haereticos vitandos doceret, dicens: Et dicent vobis, Ecce hic, ecce illic. Nolite ire, neque sectemini; adjunxit, atque ait: Nam sicut fulgur coruscans sub coelo, in ea quae sub coelo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua (Luc. XVII). Et de quo Psalmista, inquit, multiplicavit, et conturbavit eos (Psalm. XVII). Nec frustra Bezec etiam egestatem sonare perhibetur. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Et qui relictis omnibus sequuntur Dominum, cur non a rege suo recenseri putentur in Bezec?

(0569C)Fueruntque filiorum Israel trecenta millia, etc. Fuerunt in populo gentium, fuerunt qui ad defensionem fidei promptissimi recte crederent, sperarent et per dilectionem operarentur. Ternarius numerus quippe propter confessionem sanctae Trinitatis ad fidem; denarius et centenarius propter dextrae mercedis electionem, et denarium diurnum bonis vinitoribus dandum, referuntur ad spem. Porro millenarius propter solidam denarii, quod natura ad immobilem stabilemque perfectae dilectionis respicit operationem, quamvis recte potest in eadem ipsa vel Judae vel gentium Ecclesia, per viros Juda primo Deum confitentium fortitudo; per filios autem Israel, sublimitas eorum qui perfectius eum speculari didicerunt, (0569D)intelligi; juxta quod Psalmus ait: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Notandum, quod juxta litteram multo ante tempora Roboam filii Salomonis, seorsum tribum Juda, seorsum autem caeteras quae vocabantur Israel, fuisse recensitas, quamvis nedum imperio vel religione discretas.

Et dixerunt nuntiis, qui venerunt: Sic dicetis, etc. Dixerunt olim viva voce praesentibus, dicunt et nobis hodie sua scripta consulentibus, Ecclesiae propugnatores, jubentque mandari periclitantibus ejusdem Ecclesiae membris, nunquam ad haereticos audiendos exeant, certi suae salutis, ubi veritas evangelici solis illuxerit. Dicitur et omnibus persecutionem patientibus propter justitiam; quia patientia (0570A)pauperum non peribit in finem (Psalm. IX). Sed ubi judicii dies inclinaverit, salus aeterna dabitur.

Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes, etc. Qui prius haereticorum versutias et argumentorum spineta formidabant, postmodum jam fortiorum doctorumque solatiis confirmati, promittunt se non jam in nocte dialecticae deceptionis, sed in ostensione lucidissimae veritatis et virtutis exire ad eos, non jam cum ipsis ab Ecclesia damnandi, sed contra ipsos arma cum Ecclesia laturi.

Et facietis nobis omne quod placuerit vobis. Laeti hac nocte, licet conflictu ingruente dixerunt, qui sciebant certissime mane fidei aspirante, mox placiturum (0570B)hostibus, non adversa veritatis piacula prosyllogismorum, sed sola fugiendi tenebrasque suas repetendi solatia quaerere.

Et factum est cum venisset dies crastinus, etc. Factum est cum apparuisset gratia Dei Salvatoris in Ecclesiae periclitantis auxilium, constituit illam in tres fidelium partes, conjugatorum videlicet, continentium, et doctorum; quos propheta sub Noe, Danielis, et Job appellatione designat, praecipiens solerter, ut suos quique cuneos pro defendenda Ecclesiae pace acuerent.

Et ingressus est media castra in vigilia matutina, etc. Surgente inter haeresium tenebras Lucifero sanae doctrinae, mox perfidiae castra turbantur. Incalescente autem Scripturas Sole justitiae, funditus (0570C)anathematizata dispereunt. Lux enim lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I).

Reliqui autem dispersi sunt, etc. Multitudinis credentium, quamvis late dispersae, cor unum et anima est una. Haeretici autem, qui ad tempus Ecclesiae judicium effugisse sibi videntur, et ab illa longius expulsi, et inter se sunt ipsi discordes. Juxta quod Esaias ait, Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios (Esa. XIX). Sabellius enim contra Arium, contra Nestorium Euthyches, Photinus contra Manichaeum, et caeteri contra caeteros impii impios arma iniquitatis commovent.

Et ait populus ad Saul: Quis est iste qui dixit? etc. Nolentibus Dominum recipere Samaritanis, dixerunt (0570D)filii tonitrui: Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de coelo, et consumat illos? Et conversus Jesus increpavit illos: Nescitis cujus spiritus estis; Filius hominis non venit perdere, sed salvare (Luc. IX).

Dixit autem Samuel ad populum venientem: Eamus in Galgala, etc. Victis damnatis, vel correctis haereticis, dicit perfectus quisque doctor ad subditam sibi Ecclesiam: Venite revelata facie cordis, gloriam Domini speculemur. Galgala quippe revelatio dicitur. Et eo magis renovemur spiritu mentis nostrae in agnitionem ejus qui creavit nos, quo illorum victores pericula cernimus; quia in vetustate remanentes, noluerunt revelare ad Dominum viam suam et sperare in eum, nec obsecrare subnixi, ac (0571A)dicere: Revela oculos nostros, ut consideremus mirabilia de lege tua (Psalm. CXVIII).

Et perrexit omnis populus in Galgala, etc. Audito magistrorum spiritualium hortatu, crevit populus electorum in fide et agnitione veritatis, atque in revelatione cordis, sese illustrati humiliando ac despiciendo, Christi per omnia gloriam quaesiere, et exaltavere nomen ejus ad invicem, proque pace Ecclesiae quidquid valuere devotionis obtulere coram Domino.

Et laetatus est ibi Saul, etc. Laetatus est Saul in Galgala, quod dicitur revelatio. Exsultavit Spiritu sancto Jesus, et dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus (Matth. XI; Luc. X), hoc est serpentina (0571B)sapientia fidentibus, quasi sub Naas rege contra Israel dimicantibus; et revelasti ea parvulis, hoc est, eis quos et in fulgore veritatis, et in paupertate spiritus quasi in civitate Bezec timor Domini collegit, confortavit, adjuvit. Iterum, inquiens, videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI).

CAPUT V. Constituto rege Samuel, se innocentem probat et justum, et ad terrorem populo pertinaci incutiendum, pluvias de coelo tempore messis evocat. (I Reg. XII.) Dixit autem Samuel ad universum Israel: Ecce audivi vocem vestram, etc. In hac lectione Samuel proprie statum Israelitici regni describit. (0571C)Contestatus namque populum, quod et se innoxio et Domino semper Salvatore adjuncto regem sibi male petierint, sub ejusdem regis figura variantia totius eorum regni tempora comprehendit. Quod enim de uno dicit:

Si timueritis Dominum, et servieritis ei, etc. De omnibus intelligendum signavit; quia videlicet eorum exigentibus meritis, sicut unius primi regis imperium, sic et totum illud quod contra Dei sibi voluntatem impetravere regnum, tempora esset habiturum posteriora pejora prioribus: et interim quandiu timuerunt Deum, bonis regibus illustrandi; quoties neglexerint, cum malis puniendi: et ultimum, aggravescente malitia, regnum ipsum pariter libertatem et patriam essent captivitate vel morte (0571D)mutaturi. Signum quoque praevaricationis et duri cordis populi non minimum, et eo magis terribile, quo illis regionibus inusitatum exhibuit, voces scilicet et pluviam tempore messis triticeae, quae toto aestatis tempore in terra promissionis, nisi magno miraculo venire non solent: ut hinc nimirum omnes qui neglecto post longam agnitionem divinae voluntatis imperio, sibimet ipsi regnare, suisque cupiditatibus servire desiderant, perverso se ordine gerere signaret: qui videlicet tempore quo postmodum percepti verbi rigationem, maturos jam boni operis fructus ferre debuerant, adhuc se moribus incompositis, voce supernae correptionis vel exhortationis, qua doceantur quae sint elementa exordii sermonum Dei, opus habere demonstrent. Quod si (0572A)et hanc quis lectionem allegorice quaerat exponi, facile quidem occurrit, quid sit quod Samuel constituto super Israel rege gradiente ante eum, se jam tunc senuisse: ab adolescentia autem sua coram ipsis, testibus Domino et Christo ejus, innocenter vixisse pronuntiat: quia regnante nunc secundum praesagia prophetica in Ecclesia Domino Jesu Christo, ipsi legis et prophetarum libri quidem de illo testimonium dant: et hoc ubique affirmant, quia testante Patre et Filio, immo et Spiritu sancto, lex sancta, et mandatum sanctum, et justum et bonum. Nec detur aliquis Manichaeo sociisque illius locus, quo vel caetera instrumenti scripta, de quo unus apex praeterire non potest, vel datorem ejusdem reprehendant: nec prophetarum figuras senuisse, (0572B)ullus qui se novae lucis gratia redemptum novit, ambigit. Quid quod nec bovem se cujuspiam, nec asinum tulisse perhibet? quia scilicet prophetica legalisque Scriptura nemini vel triplicitatem recte conversandi ad proximum, vel gravitatem corripiendi, et instruendi proximum, sinistra suggerendo subtraxit. Asinus namque qui ingenita mansuetudine et hominum necessaria, et ipsos homines portare consuevit, amorem fraternae utilitati accommodum designat. Bos autem, cui non solum imposita caro onera gestare, sed et arva vertendo sulcos seminibus praeparare moris est; eos nimirum, qui non modo fratrum infirma tolerare, verum eorumdem quoque pigrescentia corda castigando evertere, et ad suscipiendum verbi semen solent excolere, demonstrat: (0572C)quibus solum personis duabus tota, ni fallor, operariorum Ecclesiae solet caterva comprehendi. Non ergo Samuel bovem cuiquam, non asinum tulit; quia nec peritiam docendi eruditis, nec simplicioribus quibusque pie vivendi cum fratribus modestiam vetus sancta Scriptura praeripuit. Sed et illud in promptu est, quid sit quod ait: Si timueritis Dominum, eritis vos et rex qui imperat vobis consequentes Dominum: sin autem, erit manus Domini super vos. Et quod in conclusione subjunxit: Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis. Qui enim percepta fidei sacramenta recte servaverit, ejus Dei et Domini monita sequetur, de quo solus verus rex Israel ait: (0572D)Sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione (Joan. XV). Qui vero audiens non audierit vocem Domini, divinae super hunc manus est ultio, donec poenitentiam egerit, intenta. At qui ad mortem usque impoenitens perduraverit, talis profecto, quia ad Antichristum pessimum regem pertinet, aeterna cum eo perditione damnabitur. Neque enim illi soli, qui in fine mundi Antichristo illi contra Deum se erigenti adhaeserint, ejus regno servire putandi sunt: sed et hodie quam plurimi fidei mysteriis initiati, cum diversis se facinoribus immerserint, regno ejusdem impie militare probantur: diciturque et eis e lectione prophetica: Si timueritis Dominum, et servieritis, et eritis vos et rex qui imperat vobis, id est, Dominus Jesus Christus, (0573A)sequentes Dominum Deum Patrem ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi; quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester Antichristus (tunc enim illum habebitis regem) pariter peribitis. Verum quod inter caetera dicit, et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem; non facile videtur ad Christum regem posse referri, quem omnis qui super se humiliter regnare petit, non malum aliquod, sed grande bonum facit, adeo ut quisquis hoc unum facere neglexerit, nullum facere possit; nisi forte dicatur, quia, crescente hominum peccato, factum sit, ut Filius Dei in carne humana passurus veniret; qui si nunquam homo peccasset, nunquam pro hoc contra hostem in homine pugnaret: atque ideo (0573B)toties ad erudiendum genus humanum, angelis, patriarchis, prophetisque praemissis, in plenitudine temporum, quando gravius peccaturos homines praesciebat, suum ipse adventum reservaverit, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia: meritoque intelligatur, quia grande malum fecerint, qui noluerunt audire Moysen et prophetas, sed enormitate scelerum ipsum Dei Filium in carne venire coegerunt. Neque huic sensui vineae evangelicae parabola contradicere videtur, cujus pessimi coloni fructus in tempore reddere nolentes, servosque Domini sui impie caedendo, lapidando, et contumeliis sufficiendo, Filium ad se unicum mitti fecerunt. Potest autem hoc quod in die messis tritici voces et pluviae de coelo datae referuntur, etiam (0573C)in bonam partem interpretari; ut intelligamus vocem evangelicae praedicationis spiritualibus intonuisse de coelis, in tempore quo corda legi fructum ferentia ad horrea Ecclesiae primitivae oporteret aggregari. Potest et ita, quod iidem praedicantes apostoli messores fuerint in his qui legem jam noverant et fecerunt, ad Evangelii gratiam vocandis: rigatores autem in his qui legis necdum verba cognoverant, et de his dictum: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem (Joan. IV). De illis autem, Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit (I Cor. III): diligentius sane intelligendum, et ad imitationem virtutis est trahendum, quod beatus Samuel, spernente se populo, et de principatu ejiciente, nihilominus verbum sedulae (0573D)exhortationis et piae intercessionis opem ferre non omittit. Absit, inquit, a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam. O eximium fraternae dilectionis exemplum, de ducatu innocens, imo etiam sanctissimus propheta et sacerdos ejicitur, et peccatum ducit in Dominum, si ipsos suos ejectores ad aeterni gaudia sublevare orando pariter et admonendo non satagat.

CAPUT VI. Saul et Jonathan ex populo sibi milites eligunt, et statione Philisthiim percussa a Jonathan, majoribus copiis iidem filios Israel terrent. (I Reg. XIII). Filius unius anni Saul, cum regnare (0574A)coepisset, etc. In hac lectione multifaria dispensante Domino, et contra Ecclesiam bellorum, et pro Ecclesia defensionum spiritualium genera panduntur Sed primo caput lectionis, quod plerosque turbat imperitos, intueamur ad litteram.

Filius unius anni Saul, cum regnare coepisset, etc. Et est sensus: postquam electus Saul, et a beato Samuele est oleo sancto perunctus in regem, toto anno primo humilis et privato similis mansit, nec regio habitu indui, caeteraque regni insignia sumere curavit: quod etiam supra belli Ammonitici tempore ubi boves de agro quasi rusticus agebat, probatum est, cujus initium belli Josephus post mensem totius honoris ejus contigisse perhibet. Secundo autem et tertio anno regio regiam quidem mentem induit, (0574B)regali cura populo praefuit. Sed necdum milites ex populo, qui suo lateri familiarius adhaererent, usque ad quarti demum anni principium elegit. Allegorice autem filius est unius anni, populus fidelium, sive in Synagoga, sive in Ecclesia, cum regnare incipit, quia sic quisque ad regnum fidei pertinere, regisque aeterni potest membris incorporari, cum primo didicerit, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. Duobus autem annis regnat, et sic sibi de Israel tria millia militum elegit: quia dum unitati fidei sociandam spem et dilectione cognoverit, mox sibi doctores, qui eamdem fidem, spem, et charitatem diligentius se suosque doceant, atque ab hostis irruptione tutentur, eligit. Quod dupliciter intelligendum est; quia videlicet (0574C)et antiquos Ecclesiae magistros, olimque cum Christo regnantes, nunc etiam nobis magistros, quorum scripta vel exempla sequamur, eligimus, et novos quotidie in locum praecedentium, quos dignos arbitramur, ut credentes, sperantes, amantesque ab hoste defendant, ordinamus.

Et erant cum Saul duo millia in Machmas, etc. Fortiores quosque et millenatio numero dignos Ecclesia sibi, quorum gladio verbi et fidei scuto muniatur, eligit: porro infirmiores in fide ad tuenda propriae conscientiae, in quibus peregrinantur a Domino, tabernacula remittit. Verum quia Saul et Jonathan ambo ad regnum pertinent, sed non idem est meritum amborum; quorum, ut caetera taceam, (0574D)unus delictum Deo David persequitur, ut hostem, alter ut suam diligit animam, videtur in eis binus credentium vel praedicantium ordo signari. Unus eorum qui dicunt: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus (Matth. VII)? Alius eorum qui audiunt: Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis (Luc. XXII). Unde bene Saul expetitor dicitur, haud dubium quin ab illo de quo Dominus apostolis loquitur: Ecce Satanas expetiit vos, ut cribraret sicut triticum (Ibid.). Jonathan autem columbae donum, vel columbae dedit, vel Domini donum interpretatur: significans eos, qui omne quidquid habent virtutis, spiritui gratiae tribuunt, atque ab eo se accepisse confitentur. Et Saul in Machmas et in monte Bethel, id est, in humilitate (0575A)et in monte domus Dei: Jonathan autem in Gabaath Benjamin, hoc est in colle filii dexterae cum suis quoque militibus, mansisse referunt. Quia et reprobi nonnunquam, quamvis sinistra vel instabili mente virtutes spirituales exercere vel etiam docere videntur, soli autem columbina simplicitate praediti, ad regnum sublime Christi, qui est in dextera Dei, pertinere probantur. Sed et hoc quod duo millia cum Saul, mille autem cum Jonathan fuerunt, profecto docet, quia quantum perfectiores, tanto sunt quique pauciores. Vel certe duo millia sunt in humilitate et in monte domus Dei, puritate fidei devoti, et spei sublimitate provecti: mille autem in colle Filii dexterae charitatis, quae nunquam excidit, perfectione gloriosi.

(0575B)Et percussit Jonathan stationem Philisthiim, etc. Et devincit humilis quisque doctor, et Spiritus sancti juvante gratia decertant, aciem spirituum malignorum, patefactis eorum insidiis, quibus altitudinem vitae coelestis hominibus eripere moliuntur

Et erexit se Israel adversus Philisthiim. Instantibus verbi ministris, vel hostes virtutis suae conterere, vel excelsae praedicationis buccina proximos ad viam virtutis excitare, eriguntur animi, audientium ad subeundum spirituale certamen, indagandas cavendasque ac superandas aerearum versutias potestatum.

Clamavit ergo populus post Saul in Galgala, etc. Crescente in bonis ardore virtutis agendae, crescit (0575C)et immundis spiritibus ardor ejusdem impediendae ac refringendae virtutis; qui videntes fidelium contra se amicos erectos, hos colles insidiarum deceptionumque variarum copiis expugnare contendunt: et quasi currus ascendunt Philisthiim, cum plurimas simul cohortes gentilium, vel perfidorum synagogas, vel conventicula haereticorum, hoste nequissimo contra militiam virtutis ascendunt: equis sedent, cum singulorum corda pravorum erroris freno constricta, fidelibus contraire compellunt: pedestres incedunt, cum sibi ipsis decipulas tendunt. De quibus apte subjungitur:

Et reliquum vulgus sicut arena, quae est in littore maris plurima. Ipsa est enim arena crebris vicinorum vitiorum fluctibus obnoxia, nec non et vento (0575D)superbiae semper instabilis et fugax, supra quam domus sine fundamento petrae fidei constructa, ingruente tentationum articulo corruit, et fit ruina ejus magna. Nec sine certo mysterio contrarius virtuti exercitus tricenario et cenario numero, vel etiam millenario, qui fidei et operis solent perfectionem significare, comprehenditur. Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI). Quid igitur mirum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae? Inter quas saepe transfigurandi versutias, etiam fide vel operatione se perfectos ostendunt. Aliter, senario numero includuntur, neque ad septenarium conscendere norunt, qui hanc solummodo vitam, quae sex diebus creata est, diligentes, (0576A)ad futuram requiem tendere negligunt. Triginta quoque, quia malos figuraliter exprimant, in telligit, quia Dominum Salvatorem triginta argenteis non tantum a Juda semel, sed et a multis quotidie falsis fratribus venditum novit; quicunque enim neglecta fidei, qua imbuti sunt, veritate, cunctos sui corporis sensus saeculi hujus illecebris subdunt, quasi quinquies senis argenteis Dominum produnt.

Et ascendentes castrametati sunt in Magmas, etc. Magmas, ut diximus, humilitatem; Bethaven domum idoli, vel domum inutilem sonat. Ascendentes autem de occultis suis machinationibus immundi spiritus, vel per seipsos quasi vulgus pedestre latenter suadendo, vel quasi ascensores equorum et curruum per deceptos homines seducendo, primo suis victoribus (0576B)cuncta munimina humilitatis eripere tentant ut per quam ipsi de coelo corruere, cordibus humanis superbiae pestem inserant; pariter satagentes, ut quamcunque domum mentis inutilem, sibique dicatam repererint, quasi ad orientem Bethaven castrametantes, omnem illi verae lucis exortum suis tenebris mediatricibus obcludant.

Quod cum audissent viri Israel, se in alto sitos, etc. Cum viderint quique fideles antiqui hostis insidias ad debellanda, vel in semetipsis vel in proximis humilitatis, moenia paratas, vel fortasse etiam aliquos infirmiorum crebris eorum incursibus afflictos, praesidia mox necesse est lectionum spiritualium, jejuniorum, eleemosynarum, orationum, caeterarumque virtutum, quibus defendantur, adeant, abscondanturque (0576C)in eis a contradictione linguarum; et Pater, qui videt in abscondito, misereatur et adjuvet.

Hebraei autem transierunt Jordanem terram Gad et Galaad. Perfectiores quique incumbentibus tentationum pressuris universa mundi negotia postponunt, in quibus reprobi descendere, et in saeculum labi, quorumque laqueis vel tentantes apprehendere, vel tentati solent apprehendi; superbiae quoque tumorem, ob quem Satanas de coelo cum suis satellitibus descendit, salubriter inclinati transcendunt; haec namque et hujusmodi vitiorum obstacula Jordanis fluvius non solum nomine; quia descensio eorum, vel apprehensio eorum dicitur, videlicet immundorum, vel hominum vel daemonum; sed etiam situ, quo in (0576D)mare Mortuum defluens, laudabiles aquas perdit, figuraliter ostendit. Quia nimirum cunctas saeculares illecebras, fluxusque concupiscentiae carnalis ima obscuritate perpetuae mortis exstinguit. Quem profecto Jordanem, id est, apprehensionem descensionemque pravorum electi transcendentes, terram Gad et Galaad, id est, accincti et acervi testimonii, subeunt; quia mentem jugi virtutum exercitio praeditam, et bonorum semper operum, quae de seipsa laudabile testimonium ferant, frugem fecundam conscendunt. Et pulchre qui vitiorum flumen adversum transire dicuntur, Hebraei, id est, transitores vocantur. Et quibus unus videns impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani, et transivi, (0577A)inquit, et ecce non erat. Et alibi: Et in Deo meo transgrediar murum.

CAPUT VII. Dilapso a se populo, Saul offert holocaustum; et quod stulte egerit a Samuele redarguitur; quodque alter pro eo sit in regnum ungendus edocetur. Cumque adhuc esset Saul in Galgal, etc. Haec lectio sub Saulis et David, Synagogae et Ecclesiae speciem docet, cadentibus a fide quibusque, alios promissa illis regni coelestis praemia accipere. Sed ut manifestior allegoriae sensus eluceat, primo juxta historiam, in quo peccaverit Saul, et regnum perdere meruit, inquiramus. Patet ergo, quod imminente belli discrimine, sicut etiam antiquitatum historia (0577B)prodit, mittens vocavit Samuelem, ut in tempore tantae necessitatis ejus precibus et consilio juvaretur, qui exspectare eum ibi praecepit, et hostias praeparare, septima die venturus ad eum, ut tunc sacrificantes ita congrederentur ad bellum. At ille quidem septem diebus, ut mandaverat Samuel, sed nequaquam mandatum cum perfectione servavit. Cum enim videret ipsum quidem morari, se autem a militibus derelinqui, obtulit holocaustum; quod ubi Samuel adveniens comperit, stulte eum fecisse testatus est, eo quod orationes et sacrificia, quae voluntate Dei erant facienda pro populo, ipse praeoccuparet offerre. Saul ergo, sicut saepe, doctores Judaeorum, septem dies exspectati Samuelis, tempus legis, quae sabbati mysterium docebat; Samuel prophetiam, vel (0577C)ipsum qui loquebatur in prophetis Dominum significat. Saul in Galgalis, id est, in revelatione, Samuelem hostias oblaturum, et pro populo deprecaturum, septem diebus exspectare jubetur. Et Pharisaei ac doctores Judaeorum, prophetis eos contestantibus, in observatione revelatae et datae sibi legis sunt manere praecepti, donec ipsius prophetia manifestior et apertior, qua ratione vivendum, quomodo malignis hostibus esset obviandum, ostenderet. Imo donec ipse Dominus et caput prophetarum adveniens, ad debellandas aerias potestates seipsum pro mundo offerret hostiam Patri. Sed posito adhuc in Galgalis Saule, populus perterritus est, qui sequebatur eum. Positis in agnitione divinae voluntatis legis peritis, (0577D)perterriti sunt legis auditores, qui eos sequebantur, et vel vitiorum tentantium incursibus, vel praeceptorum legalium asperitatibus, vel certe eorum exemplis magistrorum, ab agenda, quam audiebant, coeperunt lege lassescere. Recte namque in Galgal, id est, in revelatione positi legis periti dicuntur, ad comparationem videlicet gentium, quae ne legis quidem verba perceperunt, a tenebris obscuratum non habentes intellectum; quamvis idem ipsi ad comparationem evangelicae claritatis velamen habent super cor suum; nec nisi ad Christum conversi, possunt revelata facie gloriam verbi speculari. Neque hoc quod Galgal, in qua erat Saul, etiam volutabrum interpretari fertur, ab infirmi cordis, et necdum ad fontem aquae vivae pervenientis significatione (0578A)discrepat; de qualibus dicitur: Et sus lota in volutabro luti (II Petr. II).

Et exspectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, etc. Exspectavit coetus legalium doctorum cum suis auditoribus toto tempore quo sabbatum celebratur in lege, Christi adventum in carne, quem in novissimis jam legalis observantiae temporibus didicerat adfuturum; sed tardante illo, ut in plenitudine temporum, quam praedestinaverit, ipse veniret, lapsa eorumdem auditorum portio non minima, spiritualis exercitu castra reliquit. Et quidem de bene exspectantibus propheta dicit: Justus autem meus ex fide vivit (Habac. II). De lapsis vero subjungit: Quod si subtraxerit se, non placebit sibi in illo anima mea (Hebr. X).

(0578B)Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum, etc. Videns delapsum a se populum Saul, sed Samuel propinquantem non videns, obtulit holocaustum. Videntes legis doctores, qui tum temporis erant, longe a primorum perfectione degenerantes dilapsum a legis custodia populum, et incarnationis dominicae tempus instare nescientes, statuere suas traditiones servandas, quasi Domino per omnia placituras. Cui sensui suffragatur, quod idem Saul redarguenti se pro stulta temeritate Samueli cum respondisset, dicens:

Quia vidi quod dilaberetur populus a me, etc. Quorum verborum qui sit mysticus sensus, ex his quae superius exposita sunt, facillime patet. Adjunxit protinus, et ait: Porro Philisthiim congregati fuerant (0578C)in Magmas, id est, humilitate; quia nisi humilitati privati, nequaquam sua Domino praeferrent; nec nisi obsidentibus claustra cordis superbiae spiritibus eum qui in altis habitat, et humilia respicit, contumaces spernerent.

Dixi: Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, etc. Timentes Pharisaei et scribae ne a daemonibus vel in volutabro vitiorum mergerentur, vel in datae legis revelatione redderentur inutiles, coeperunt aemulationem Dei habere, sed non secundum scientiam; et sicut Psalmista testatur, Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psalm. LII).

Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, etc. Et ipse Dominus in Evangelio, et prophetae, suis quisque (0578D)temporibus corripiunt eos, qui quasi absque Samuele sacrificantes, neglecto divini sermonis auxilio, sine causa Deum colunt, docentes doctrinas et mandata hominum.

Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum, etc. Non sic accipiendum, quasi aeternum Sauli regnum Deus statuerit, et hoc postea noluerit servare peccanti, quem et peccaturum praescierat; sed praeparaverat regnum ejus, in quo figura regni esset aeterni. Sed et omnis scriba doctus in regno coelorum, proferens de thesauro suo nova et vetera, regnat super Israel in sempiternum (Matth. XI). Illum videlicet Israel, quem erudiendo et regendo fecit esse spiritualem; qualibus dicit apostolus, Quae est enim corona mea aut gaudium? nonne vos ante Dominum (0579A)Jesum (I Thess. II). Unde et intraturo in gaudium Domini sui bene negotianti, id est, multos per suam doctrinam acquirenti servo dicitur: Eris potestatem habens super decem civitates (Luc IX); id est, ex eorum quos de lege spiritualiter imbuisti meritis et scientia, gloriosior in regno fulgebis. At si doctor aliquis suum sensum Scripturae verbis praetulerit, et per ea quae ipse sibi composuit dogmata suos auditores, quam ad spiritualia accenderit; quod est Saulem absque Samuele hostias offerentem, suam ad bellandum sanctificare militiam, perdet stultus imperium. Quod si non fecisset, habere potuisset super Israel aeternum. De qualibus Salvator in Evangelio: Qui ergo solverit, inquit, unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno (0579B)coelorum (Matth. V). Minimus namque est talis in praesenti regno Ecclesiae, extraneus prorsus a futuro.

Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Omnis enim, inquit, plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur.

Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum, etc. Sub persona David Christum et Christiani populi duces significat; unde signanter populum suum dicit, et non addit, Israel; ut etiam praeputium ad hujus ducis imperium pertinere demonstret. Non autem quasi nesciens Dominus quaesivit, sub humano more loquens hominibus, etiam sic loquendo nos quaerit. Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX). Cui adeo jam eramus noti, ut in ipso essemus ante constitutionem mundi. Quaesivit (0579C)ergo sibi Dominus virum juxta cor suum, id est, qui consilium voluntatis ejus et pura mente cognosceret, et pia devotione sequeretur. Quod et de David quidem recte intelligitur, qui super omnes docentes se intelligens, incerta et occulta sapientiae divinae, et manifesta revelatione cognovit, et mirabili suavitate decantavit (Psalm. L). Sed melius multo ac perfectius de illo magni consilii angelo, qui solus paternorum est conscius revelator arcanorum. Neque enim cor Dei, humani corporis membrum, juxta Anthropomorphitas, sed consilii et sapientiae divinae secretum interius significare credendum est. Juxta quod et supra dictum est, cum novum Christi et Ecclesiae sacerdotium, quomodo et hic regnum, abjecto vetere, prophetaretur futurum, dicente viro Dei ad (0579D)Heli: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat (I Reg. II).

Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis, etc. Eamdem regni mutationem propheta quam verbo praedixerat, etiam ipso locum mutando demonstrat. Et ipse enim Dominus, qui de incredulis ait: Surgite, eamus hinc (Joan. XIV); relicta Synagoga collem filii dexterae, id est celsa illius populi praecordia; qui non terrenae cujuslibet, sed coelestis et aeternae beatitudinis Filius esse voluerit; et propheticus sermo per dispensationem Salvatoris illustratus, de revelatione litterali, qua rudae mentes imbuebantur ad altiora quaeque ac sacratiora Christi et Ecclesiae mysteria perfectos docendo subiit. Verum quae de duobus (0580A)populis dicta sunt, in singulis quotidie videmus gesta personis. Namque Saulis in Galgal constituti populus terretur, dum quemque fidelium vel in revelatione scientiae, quam percepit minus fortem; vel in volutabro vitiorum, quo turpis incidit enerviter infixum, conscius suae fragilitatis animus turbat, et pro sua salute quaeritanda utiliter compungit, ne forte spiritualis adversarius Machmas, id est humilitatem, quam maxime cupit, expugnet; ne revelationem doctrinae coelestis auferat; ne caeterarum moenia virtutum fraudulentus victor irrumpat. Exspectat Saul septem diebus, juxta placitum Samuelis, dum quis in tribulatione positus, fide et actione sollicita promissum Domini quaerit auxilium. Septem quippe tribus et quatuor constant; tria autem ad fidem pertinent (0580B)propter confessionem sanctae Trinitatis; quatuor ad opera, propter prudentiam, fortitudinem, temperantiam, et justitiam; quibus quatuor quasi angulis tota virtutum spiritualium structura firmatur. Sed hos septem dies, id est septenariae devotionis lucem, dum quis perfecte consummaverit, juxta quod Psalmus admonet: Exspecta Dominum, et viriliter age, et confortetur cor tuum (Psalm. XXVI); adveniet Dominus in corde, et mansionem in eo faciens, cunctas statim hostilis exercitus insidias destruet illustratione adventus sui. At qui minus aliquid hujus perfectionis habuerit, minus videlicet patiens in adversis, minus de superni juvaminis respectu confidens, oblitus illud Ecclesiastici: Noli cunctari in tempore angustiae (Eccl. X); omnes confestim, in quibus (0580C)sibi applauserat, virtutum cuneos desperando amittit; quomodo Saul, quia septima die necdum bene completa, de promisso Samuelis adventu desperat, a populo dilabente relinquitur; qui si tempus constitutum complesset, pollicito prophetae non fraudaretur auxilio: Prope est enim Dominus omnibus invocantibus eum in veritate (Psalm. CXLIV). Auxit autem Saul peccatum, non solum de promissis prophetae titubando, sed etiam ipse holocaustum, quod sacerdotem decebat, offerendo. Auget blasphemiam Pelagius, auget alius aliquis infideliter fidelis, dum de gratia superna minus sollicitus, sua se virtute salvari posse confidit; et quod solius summi sacerdotis est donum, suae libertatis arbitrio conquirere (0580D)stultus arbitratur. Ideoque juxta Apocalypsim Joannis: Venit alius, et promissum talibus regnum coronamque vitae et benedictionis accipit. Quam mutationem non consiliorum supernorum, sed rerum humanorum significavit ipse Samuel, cum rejectione perfidi, ac fidelissimi regis electione praedicta, surgens ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Quia missum in mundo Dei verbum, non revertetur ad eum vacuum, sed faciet quaecunque ipse voluit, et prosperabitur in his ad quae misit illud (Esa. LV). Relictisque simulatoribus et callidis, qui provocant iram Dei, simplices ac fideles, quos ad regnum coeleste provehat, quaerit auditores.

CAPUT VIII. Arma ob inopiam fabrorum non habente Israel, Philisthiim tribus cuneis terram ejus Saul aspectante devastant; at Jonathan cum armigero inter scopulos reptans, belli simul et victoriae caput exstitit. (0581A) Et recensuit Saul populum, etc., usque ad id quod ait: Et vir Israel sociatus sibi est, etc. In hac lectione rarescentibus astu spirituum immundorum studiis Scripturarum, universa per eos statim humani cordis itinera, quae triplici divisione constant, misere vastanda produntur: sed non defutura periclitantibus superni miracula praesidii, quod per spiritualium doctorum auditorumque obedientium laborem, hostem quidem ad accelerandam fugam, suos vero milites ad sperandam obtinendamque victoriae palmam (0581B)concitet. Fugientibus ergo caeteris a timore Philisthinorum, sexcenti tantum viri cum Saule remansere. Quia trepidantibus in spirituali certamine quibuslibet infirmis in fide, et aliquando etiam lapsis, soli qui rectum opus sola supernae retributionis intentione faciunt, cum suis doctoribus vigilare, stare in fide, viriliter agere confortari, et charitati per omnia studere non desistunt. Senarius etenim numerus, quos mundi est creatura perfecta, rectam operationem; centenarius autem, qui decem decadibus quadratur, et de laeva transit in dexteram, dexterae, id est aeternae mercedis perfectionem designat.

Et Saul et Jonathan filius ejus, populusque, etc. Machmas humilitatem, ut saepe dictum est, Gabaa (0581C)Benjamin collem filii dexterae sonat. Quaerendum ergo quomodo spiritibus immundis humilitatis portas obsidentibus, perfecto in colle virtutum possint, vel magistri, vel auditores spiritualia sua castra metare; videndumque quod infra scriptum est, quia Saul cum sexcentis suis morabatur in extrema parte sub malo granato. Sub malo granato enim populus, qui potest dicere: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI). Fructus namque crucis dominico cruore rubicundus instar mali granati, multa credentium grana quasi uno charitatis et spei cortice circumvertit. Sed in extrema parte Gabaa, eamdem sub qua requiescat vitae arborem habet; qui necdum perfecte consummatus, queritur cum Apostolo, dicens: Condelector legi Dei secundum (0581D)interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis, et caetera (Rom. VII).

Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei, etc. Et his tribus cuneis Ecclesiam quotidie tentari, omnis qui in castris illius legitime militat, sentit. Tres etenim ad praedandum de castris Philisthinorum egredientur cunei, cum immundi spiritus interioris nostri hominis custodiam tentantes, aut rationabilem ejus partem, aut irascibilem, aut concupiscibilem, vel in singulis singulas, vel in uno omnes, virtutum divitiis nudare conantur. Quibus profecto partibus etiam ipsorum locorum, atque (0582A)praefati cunei, qui egressi sunt, nomina conveniunt. Via quippe Ephraim, id est crescentis, contra quam primus cuneus pergebat, concupiscibilis animae pars est; recte hoc nomine dicta, quia crementum quaerere nunquam desinit; bonorum quidem, si ab Israel, id est recta et Dei visionem suspirante anima regitur; malorum vero, si contra legis jura statuens, vitiorum immundorumque spirituum improbitate vastatur. Et bene de primo cuneo cum diceret, Pergebat contra viam Ephraim; addidit, Ad terram Saul; quia prima nimirum maximaque nequissimis spiritibus intentio est, ipsos sacri certaminis duces, concupiscentia vel animae vel carnis, a virtutum coeptis avertere; quo de privatis justitia principibus, liberius dira per incautum serpant contagia vulgus. Vis (0582B)Bethoron, id est domus irae, ad quam secundus cuneus ingrediebatur, ipsam quam signat passionem mentis etiam nomine demonstrat. Quam utique domum bene gubernabat Israeliticus possessor, cum vir ille mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra, liberaturus Dei populum, exivit a Pharaone iratus nimis. Philisthaeus autem praedabatur, cum fratris boni justitia, Cain, qui ex maligno erat offensus, iratus est vehementer; adeo ut per iram homicidii prima fraternitatis jura dissiparet. Vallis Seboim, id est caprearum sive damarum, ad quam tertius se verterat cuneus, rationabilem mentis intuitum figurate denuntiat. Namque haec animalia oculorum acie perhibentur excellere; unde et a Graecis ab acute cernendo Dorcades appellantur; (0582C)nec frustra toties in Cantico canticorum sub Christi et Ecclesiae laude repetuntur. Recte autem non mons, sed vallis caprearum, recte contra desertum posita memoratur; quia cum semper humilitatis auxilio, tum maxime in discernendis bonis ac malis, ne census oberret, indigemus, et quanto quis humilior, ea quae mundi sunt minus diligenda et quaerenda cognoscit. Iter ergo termini imminentis valli Dorcadum viam crescentis, viam quoque domus irae Israel in pace possidet, dum populus Dei vel unusquisque fidelis humili intentione quae sint sequenda, quae spernenda dignoscit, atque in his quae sequenda utiliter cognoverit, usque ad perfectum diem crescere; pro his vero quae ejus vel intuitum spiritualem, vel cursum profectumque retardare tentaverint, (0582D)salubriter irasci et non peccare satagit; ut quicunque mala pro bonis stulte ratiocinando elegerit, et haec noxie electa noxius exsequi concupierit, proque omnibus quae tali concupiscentiae obstrepunt irascendum putaverit, hujus omnes viae mentis ac termini, hostis invisibilis acerbitate devastantur.

Porro faber ferrarius non inveniebatur, etc. Patet profecto causa, quae maxime hostibus terram repromissionis populandi, id est, Ecclesiae virtutes vitandi spatium tribuat: videlicet si desit ei doctor, et spiritualium fabricator armorum, quae Apostolus adversum nequissimi tela ignea docet esse tenenda. Cavent enim, quantum valent, improbi tentatores, ne induamur armatura Dei, ne gladii ancipites in manibus (0583A)nostris ad faciendam in eis vindictam appareant (Ephes. VI).

Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthiim, etc. Descendunt et hodie nonnulli, relicta altitudine verbi Dei, ad quod audiendum ascendere debuerant, auscultantque fabulis saecularibus, ac doctrinis daemoniorum, et legendo dialecticos, rhetores poetasque gentilium, ad exercendum ingenium terrestre, quasi ad fabros Philisthiim pro exacuendis silvestris sive ruralis culturae ferramentis, inermes, hoc est spirituali scientia privati conveniunt.

Cumque venisset dies praelii, non est inventus ensis et lancea, etc. Cum quotidie instet dies praelii contra adversarias potestates, plurimis sua rusticitate contentis, pauci admodum idonea lectione vel auditione (0583B)Scripturarum ad hoc praelium rite armati procedunt; unde nostro torpore adjutus quotidie facit nobis spiritualis, quod tunc Israeli carnalis adversarius fecisse describitur.

Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas. Arma quippe non habendo Israel hostibus patriam prodidit; et nos desidia vel legendi, vel magistros spirituales interrogandi, quasi incuria fabricandi arma, vel Israelitas fabros petendi, occasionem damus hostibus, quo post oppressam humilitatem, quam Magmas obsessa significat, etiam caeteris virtutibus, quasi terrae sanctae finibus, arma impietatis inferant. Sed ad haec teterrimi hostis arma repellenda, non artis humanae peritia, sed, juvante Spiritus sancti gratia, doctorum coelestium (0583C)est exhortatio flagitanda. Unde sequitur:

(I Reg. XIV.) Et accidit quadam die, ut diceret Jonathan, etc. Jonathan namque, qui interpretatur columbae donum, praedictos Spiritus gratia doctores; adolescens armiger ejus, discipulos obedienter arma non carnalia, sed Deo potentia gestantes; quorum renovatur sicut aquilae juventus (Psalm. CII); quaedam dies inchoati certaminis, eorum subitam contra hostium tentamenta supernae lucis inspirationem designat. Hortaturque die quadam Jonathan armigerum, ut ad Philisthiim transeant stationem, cum magister quisque perfectus a coelesti subito gratia respectus, ad devincendos vitiorum incursus, piorum praecordia concitat adjutorum.

Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. Transitum (0583D)usque ad stationem Philisthiim Jonathan patrem suum simul et populum quod disposuisset celavit; quia sicut spiritualium consilio semper uti aptissimum est, ita aliquando carnales meditata, vel etiam inchoata virtutum majorum opera celari utile est; ne vel eorum trepidatio tenerum adhuc, ut ita dicam, nostrae mentis desiderium terrendo refringat, vel etiam ipsi nos aemulando, quae necdum valent incipiant, vel certe favor imperfecte laudantium integritatem spiritualis nostri propositi corrumpat. Nam quia Saul hoc loco, et populus qui erat cum eo, necdum profectos virtutibus exprimunt, sequentia verba produnt, cum dicitur:

Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa, etc. (0584A)Namque ad indicium quidem virtutis pertinet, quod in Gabaa, id est colle morabatur, quod sub malo granato, quod sexcentos habebat comites. Ut enim et supra jam diximus, collis celsitudinem virtutum; mali granati tegmen, protectionem dominicae crucis; sex centenarius militum numerus, perfectos spe et operatione demonstrat. Verum quod in extrema parte collis sedebat, quod arbor cujus umbraculo tegebatur, in Magron, id est in gutture sita erat, minus perfectae adhuc signa sunt mentis, hoc est, ejus quae necdum plene desiderata potuit moenia subire virtutum; quae dominicae passionis mysterium ore tenet, sed imitari necdum valet. Quod si juxta antiquos interpretes pro Magron legamus Mageddon, id est tentantem, ad eumdem sensum respicit. Quia sunt (0584B)qui recta fide praediti, rectae operationis desideriis accensi, dura tentantium vitiorum certamina pati non desistunt: atque ideo perfecti athletae Christi quaedam sua secretiora, quae contra immundos spiritus disponunt bella, ab hujusmodi commilitonibus de industria abscondunt.

Erant autem inter ascensus. . . eminentes petrae, etc. Sunt ascendere nitentibus adversus malignorum spirituum versutias doctoribus sanctis imminentes a dextris et sinistris, id est, in gloria et ignobilitate, in prosperis et in adversis insidiae frequentes; et sicut dentes mandere, et ventri mansa solent immittere, sic immundi spiritus olim beatorum compage praerupti, quomodo simplices seducant, corrumpant justos, castos vitient, inque perditum suae nequitiae (0584C)corpus trajiciant, inquirunt.

Nomen uni Boses, etc. Boses, in ipso floruit: Sene, angustia dicitur. Quorum in promptu est interpretatio, quia non minus florente quam adversante: hoc est angustias afferente mundo, sanctorum ascensus impeditur, et ut vel corpore vel corde deficiat, ab infatigabili hoste pulsatur.

Unus scopulus prominens ad aquilonem, etc. Gabaa collem, id est, sublimitatem virtutum; Magmas humilitatem mentis, ex qua virtutes prodeant, indicat. Et recte Magmas ad aquilonem, Gabaa a meridie posita refertur, quia in frigore tentationum, maxime humilitas et discitur et probatur; in luce autem juvantis se gratiae Spiritus prosperata perficitur. Sed quia antiquus hostis et prosperum iter datae virtutis (0584D)impedire, et humilitatem quaesitae inter adversa virtutis magistris simul et discipulis auferre conatur, recte ascendentibus contra Philisthiim Jonatha et armigero ejus ad aquilonem, ex adverso Magmas, et prominens a meridie contra Gabaa scopulus obstat; attamen, faciente pro suis Domino, cuncta mox hostium molimina saeva deficiunt. Quia sicut verba Jonathae non minus fidei quam virtutis plena testantur, non est Domino difficile salvare, vel in multitudine, vel in paucis.

Apparuit uterque stationi Philistinorum, etc. Quamvis irridendo Philisthiim vera mystice loquuntur; quia videlicet Hebraei spirituales, hoc est vitiorum transitores, in tutissimis Scripturarum praesidiis ab (0585A)hostium defenduntur incursibus, et harum consolatione recreati, ad superandos eosdem nequissimos adversarios, ubi tempus arriserit, publica procedunt in opera virtutum.

Et locuti sunt viri de statione ad Jonathan, etc. Superba hostium irrisio et despectio, fidelibus fiduciam nanciscendae virtutis tribuit. Ante ruinam enim exaltatur spiritus, et ante gloriam humiliatur (Prov. XVI).

Ascendit autem Jonathan, reptans manibus et pedibus, etc. Manifestum quidem est majora tentationum obstacula majore virtutum nisu debere transcendi; quod tunc rite perficitur, cum armatus contra hostem, humilis auditor spiritualis per omnia sequitur exempla praeceptoris. Sed de situ loci hujusce, (0585B)quod lectori manifestior fiat, Josephi verba videamus (Antiq. VI, 7). « Erant, inquit, castra hostium super scopulum habentem subtilissimam longitudinem tribus verticibus acutissimis prominentem, scopulis per circuitum euntibus, et quasi propugnaculis invasiones pugnantium prohibentibus. Unde contingebat ut custodes minorem haberent solitudinem castrorum; quia natura locus ille omnibus videbatur esse munitus, et ad capiendum valde difficilis, eo quod non solum illic ascendere, sed etiam accedere difficile videretur. Cum ergo venisset ad castra Jonathas, armigerum confortabat. » Et paulo post: « Accedentes igitur ad exercitum hostium, apparente jam die, viderunt eos Palaestini. » Item post aliquanta, cum insultantium Philisthinorum verba narrasset, (0585C)adjunxit: « Quam vocem grate suscipiens Saul filius, tanquam ei victoriam designantem, tunc quidem ab illo loco, in quo hostes fuerant visi, recessit; mutansque locum venit ad petram, quae erat propter munitiones locorum desolata custodibus, et exinde quasi repentes et trahentes semetipsos cum multo labore, naturam loci vicerunt, ut ad inimicorum castra descenderent; irruentesque eis dormientibus, occiderunt quidem quasi viginti. » Verum his locorum gratia commemoratis, ad scrutanda sacrae Scripturae mysteria redeamus.

Et facta plaga prima, qua percussit Jonathas et armiger ejus, etc. Denarius numerus, ut certum est, perfectionem bonae vel operationis solet significare, vel mercedis. At contra vicenarius, in quo Jacob servivit (0585D)Laban Syro, et fratri Esau, quem Deus odio habuit, munera misit, duplicitatem pravorum dogmatum, quae simplicibus et Ecclesiae membris, vel actionis devotionem, vel certitudinem supernae retributionis satagunt auferre, demonstrat. Media pars jugeri arandi Ecclesia est, quae in terris adhuc inter reprobos conversata, correptione praedicatorum gaudet ad gignendos vitae fructus exerceri. Par boum in die arans concordia doctorum est, de legis et Evangelii disciplina sub eodem fidei jugo convenientium, in luce praeceptae scientiae subditorum corda castigans et ad ferendum Deo fructum Spiritus excolens, de quo Salomon ait: Ubi autem multae segetes, ibi manifesta fortitudo bovis (Prov. XIV). Prima (0586A)ergo plaga, quam Jonathan et armiger ejus percussere, viginti virorum est, in media parte jugeri; ac inde turbati, atque huc illucque diffugientes Philisthiim, alterutrum se magna nimis caede prosternunt. Primo suos hostes Ecclesia, quae peregrinatur a Domino, per spirituales magistros ac discipulos obedientes ab obsidenda turbandaque suorum fide vel operatione compescens, filios mortis ostendit; deinde se invicem ipsi variantium errorum quasi adverso mucrone configunt, ita ut, triumphante Ecclesia, palam de his possit intelligi, quod dicitur: Quia versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum.

Et factum est miraculum in castris per agros, etc. Miraculo fit reprobis constantia virtusque justorum, (0586B)quasi castrametantibus per agros, cor exercitatum, malitia pariter et deliciarum affluentia resolutum habentibus. Unde beatus apostolus Petrus, cum luxuriam describeret eorum qui velut in agro liberae voluptatis residentes, in desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus vitam ducunt, adjunxit dicens: In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem (I Petr. IV). Sed et spirituales adversarii, quamvis humanae salutis acerrimi praedones, et ipsi perfectorum virorum obstupescere facta, perfectarum precum caeterarumque virtutum solent cedere devotioni.

Et conturbata est terra, etc. Ut terrena sapientes ad coelestium virorum facta conturbentur; ut daemones (0586C)ab hominibus attentandis, fracta suarum virium malignitate, trementes gementesque resiliant, non humanae virtutis opus, sed miraculum est divinae pietatis. Unde Paulus, cum diceret se plus illis omnibus laborasse, continuo subjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV)

Et respexerunt speculatores Saul, etc. Respiciunt prae caeteris hi qui Scripturae sanctae speculam conscenderant, et sunt in colle filii dexterae, id est in sublimi coelestium operum arce constituti, et scientia videlicet pura, et simplici actione praeclari, ac primi ruinam vident instantem, fugamque pravorum. Non enim omnium est catholicorum, lectis haereticorum gentiliumve libellis, mox quid in eis erroris contineatur agnoscere; auditis dialecticorum versutiis, (0586D)illico ruinosos deceptionum laqueos acutae mentis sagacitate discernere; sed eorum qui diutina vel meditatione Scripturarum, vel virtutum gratia promerente, exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali; multorum pene moti pedes, pene effusi sunt gressus, quia zelaverunt in peccatoribus, pacem peccatorum videntes. At speculator ille nobilissimus usque ad collem filii dexterae mirabiliter ascendens, vidit impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani (Psal. LXXII). Et transivi, inquit, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI). Et hoc est speculatores in Gabaa positos multitudinem cernere prostratam, quam in inferioribus siti quilibet necdumque perfectum (0587A)scientiae cacumen subeuntes, stare in prosperis, et sospitate degere putabant; sapientes quosque in pravitate viventium certissimum praevidere supplicium.

Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei, etc. Achias frater illius, sive frater ejus dicitur. Aiunt ergo boni duces Ecclesiae, aiunt quique fideles quotidiana contra potestates aerias bella gerentes, fratribus suis Scripturae sacrae lectione praeditis, et majore virtutum exercitio seipsos quotidie per sacerdotium regale Deo hostiam vivam offerentibus: aiunt, inquam, talibus hi qui per semetipsos adhuc tentationibus agitari, vel Ecclesiam generaliter haeresibus turbari conspiciunt, ut patefactis divinorum eloquiorum arcanis, testimonia sibi manifestiora, (0587B)quibus contra haeresium fabricatores uti debeant, quibus caetera tentationum luctamina devincere possint, aperta ratione dilucident. Sed saepe contingit tot ac tantas inter se hostes Ecclesiae (hostes haereticos dico, vel gentiles) habere pugnas conflictusque verborum sive dogmatum, ut melius sua dispensatione altrinseca, quam assertione spiritualium paginarum convincantur esse falsa quae docent, et quae agunt immunda: faciendumque sit coelestis militiae ductoribus, quod Saul fecisse describitur, qui exorto in castris Philisthinorum tumultu, et in majus ac majus augescente, non amplius Deum per sacerdotem consulere, sed ipse arrepta militum manu, hostes quos invicem dissidere compererat, insequi, atque ad fugam urgere festinat. Potest autem Achias sacerdos, (0587C)arcae Domini custos, etiam ipsos sacrae Scripturae conditores non inconvenienter exprimere; qui nobis, quoties pie petuntur, arcam quam servant divini proferunt oraculi: proferunt et exempla bonorum operum quae gessere; quod significatum est supra, ubi idem Achias ephod portasse perhibetur. Nec vacat, quod filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui exortus fuerat ex Heli sacerdote Domini, in Silo fuisse memoratur. Achitob quippe frater bonus interpretatur. Nam et ipsi sacrarum litterarum conditores, ex sacerdotibus non pauci genus duxere: et a fratribus bonis eruditi, nonnullos etiam fratres, sicut ipsa Scriptura testis est, habuere non bonos: et ejusdem hodie lectores aeque a bonis instructi, malorum tamen quos Ichabod et ortu et (0587D)nomine inglorius signat, nequeunt carere consortio.

Conclamavit ergo Saul et omnis populus, etc. Judaei, gentiles, et haeretici, cum sint hostes Ecclesiae cuncti, alterutrum se singuli verbi gladio feriunt. Ipsi Judaei per Pharisaeos et Sadducaeos invicem pugnant: item haeretici et pagani tanta variorum dogmatum sacrorumque dissonantia, non minora sibimet quam Ecclesiae bella inferunt. Una est autem, inquit, columba mea, perfecta mea (Cantic. VI): una est matri suae, electa genitrici suae, a qua Jonathan ductor ille fortissimus, ut columbae donum vocaretur, cognomen virtutis accepit; cujus paci perpetuae etiam malorum discordia servit. Unde sequitur:

Sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthiim heri (0588A)et nudiustertius, etc. Multi namque seducti ab haereticis, impugnantesque cum eis Ecclesiam, ubi dissonantiam dogmatis eorum cognovere, et catholica simplicitate quasi opere Jonathae dialecticas eorum cautes transcendi atque exsuperari viderunt, reversi sunt, ut, impositione manus sacerdotalis, catholicae reconciliarentur Ecclesiae.

Omnes quoque Israelitae qui se absconderant in monte Ephraim, etc. Recte discretionis est, ut qui potest, contra reprobos docendo vel arguendo, pro Ecclesia certet, cavens illud propheticum: Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine (Jer. XLVIII). At qui docendi efficax non est, in frugiferae se mentis altitudine, ne virtutibus spoliandus ab hoste fraudulento reperiatur, abscondat. Sunt enim qui ad deprehendendam (0588B)expugnandamque versutiam haereticorum, caeterasque antiqui hostis insidias idonei non sunt, sed has per alios expositas, juxta vires insequi, et odio habere non cessant: et hoc est, quod fugatos audientes Philisthaeos absconsi prius in monte Ephraim, id est, frugifero, Israelitae suis se confestim in acie jungunt: nec suo tamen nisu, sed divino semper Ecclesia salvatur auxilio.

Pugna autem pervenit usque Bethaven. Bethaven domus idoli, vel domus inutilis dicitur: et usque ergo Ecclesia persequitur haereticos arguendo: donec eos in plerisque paganorum dementiae aequalia blasphemasse convincat: et usque verbi gladium protendit, donec impios quoque et infideles pietati fideique restituat.

(0588C)Et vir Israel sociatus sibi est in die illa. Fugatis per diversa hostibus, Ecclesia toto terrarum orbe divisa, uno eodemque semper fraternitatis amore laetatur.

CAPUT IX. Adjurat Saul populum ne prius quam hoste exstincto comedat, et ne hoste exstincto cum sanguine comedat. Vetat aedificare altare, et oraculum Domini quod quaerit ob reatum Jonathae non meretur; quem tamen populus ne moriatur eripit. Adjuravit igitur Saul populum, dicens: Maledictus vir, etc., usque ad id quod scriptum est: Porro Philisthiim abierant in loca sua. Haec lectio doctores veritatis instruit, sicut a caeteris mundi illecebris, sic etiam ab appetenda saecularis eloquentiae dulcedine (0588D)abstinere, nec non et eos quos imbuunt, in petra fidei ab omni prioris vitae corruptione mactare. Adjuravit igitur Saul populum fugientes Philisthaeos persequentem, ne quisquam nisi completa de hoste victoria comederet: qui timens juramentum, et pane sedulus, et melle quod fluens in saltu vidit, abstinuit. Praecepit magister egregius, ut quisquis in agone fidei contendit, ab omnibus se mundi abstineat illecebris: et suo caeteros accendens exemplo, Castigo, inquit, corpus meum, et servituti subjicio; ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar. Sive enim caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem concupiscat (I Cor. IX), sive haereticus catholico, sive Judaeus aut gentilis Christiano contradicat, seu quilibet (0589A)immundus spiritus obsistat, cuncta tentationum molimina melius continentiae superantur industria: cujus adeo late patet virtus, ut etiam a diligenda nimium sequendaque saecularis eloquentiae suavitate, qua superbus incultusque philosophorum quasi saltus fluit, abstinere conveniet. Favus enim distillans, labia meretricis (Prov. V).

Porro Jonathan non audierat, cum adjuraret pater ejus populum, etc. Illuminatos dicit oculos, recreatos et renovatos ad intuendum, qui longa, ut solet, inedia vel labore tabere jam coeperant. Jonathan igitur, qui prius scopulorum dentes et ictus devicerat ensium, qui, hostis audacia compressa, suis victoriae causam salutisque praebuerat, improvisa subito blandientis gastrimargiae culpa consternitur. (0589B)Et nobiles saepe magistri Ecclesiae, magnorumque victores certaminum, ardentiore quam decet oblectatione libros gentilium lectitantes, culpam quam non praevidere contrahebant: adeo ut quidam eorum se pro hoc ipso scribat in visione castigatum, objectumque sibi a Domino inter verbera ferientia, quod non Christianus, sed Ciceronianus potius esset habendus. Sed et auditorum fidelium non pauci virtutum gratia pollentes, minoribus vitiis tentari non desinunt, quod divina geri dispensatione non latet: ut qui minora certamina per se superare nequeunt, in magnis quae habent, non sibi aliquid tribuere, sed solo Patri luminum gratias agere discant. Intinxit autem Jonatham favo sylvestri virgam, qua vel ad equum, vel ad viandi praesidium utebatur: (0589C)et sic eam manu ad os convertit suum. Et magister quilibet nonnunquam auctoritate potentiae vel subditos regere, vel seipsum sine offensione gerere curans, argumentis sive sententiis gentilium credit adjuvandum: mellitoque, ut ita dixerim, ex his ore illuminantur quidem, quasi favosa compositione verborum oculi mentis, ad enuntiandum quae recte noverint acutius; sed retardantur plerumque mentis ejusdem incessus, recordata sensuum vanitate a persequendis pravorum sive actuum sive dogmatum cultoribus. Quod canens Psalmista, Narraverunt mihi, inquit, iniqui fabulationes, sed non ita ut lex tua, Domine, omnia mandata tua veritas (Psal. CXVIII).

(0589D)Jurejurando constrinxit pater tuus populum, etc. Turbavit, quia totum interdixit; quod si ex parte interdixisset, et ex parte concessisset, commodius res videretur exacta. Verum quia in hujuscemodi rebus spiritualium Patrum sit jussis obsequendum, Jonathan sorte deprehensus, et oraculum Domini die illa consulenti Sauli subductum manifestissime declarat. Si enim tanti apud Deum valuit terreni regis imperium, quanti putas valere magistri spiritualis? Sed et in typica parte turbat terrena praecordia, si quis haec sola coelestia gerere praecipiat, cum Dominus vinum novum in utres veteres mittendum non esse testetur. Turbat acumen legentium, et deficere cogit, qui eos a legendis saecularibus litteris omnimode aestimat prohibendos, quibus ubilibet (0590A)inventa utilia quasi sua sumere licet. Alioquin nec Moyses et Daniel sapientia vel litteris Aegyptiorum Chaldaeorumque paterentur erudiri, quorum tamen superstitiones, simul et delicias horrebant. Nec ipse magister gentium aliquot versus poetarum suis vel scriptis indidisset, vel dictis: sed multo cautius necesse est acutis rosa in spinis, quam mollibus lilium colligatur in foliis; multo securius in apostolicis quam in Platonicis quaeritur consilium salubre pagellis. Nam et apes ipsae, quae hujusmodi mella faciunt, ore quidem praetendunt dulcia dicta quae mulceant, sed in posterioribus servant venenata gesta quae feriant.

Vidistis ipsi, quia illuminati sunt oculi mei, etc. Haec ejus personae verba conveniunt, qui doctis in Ecclesia, (0590B)sive etiam doctoribus lectionem litterarum gentilium non autumat esse nocivam. Videtis, inquit, quia efficacior sum factus, et acutior promptiorque ad peroranda quae decent, eo quod gustaverim paululum de flore Tullianae lectionis; quanto magis si didicisset populus Christianus sectas et dogmata gentilium, nonne multo confidentius et certius eorum derideret simul et convinceret errores, multo devotius de sua sana fide gauderet, Patrique luminum pro hac gratias redderet? Neque enim aliam ob causam putandum est Moysen vel Danielem sapientiam voluisse discere saecularem, quam ut cognitam destruere melius, et devincere possent.

Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos, etc. Magmas humilitatem, Ajalon campos significat. In omnibus (0590C)autem quae recte gerit Ecclesia, Philisthaeos percutit; quia per bona quae facit, malorum spirituum vires minuit; quia percutiendi sunt ab humilitate inchoatae, usque ad latitudinem consummatae virtutis, ab initio fidei usque ad fructiferam charitatis amplitudinem. De qua dicitur: Latum mandatum tuum nimis (Psal. CXVIII). Sed et ipse status universalis Ecclesiae ab humilitate incipiens unius Judaeae gentis, ad totius usque mundi fines crescendo pervenit. De quibus Psalmista Domino canit: Et campi tui replebuntur ubertate, pinguescent fines deserti (Psal. LXIV).

Defatigatus est autem populus nimis, etc. Quod dicitur populus comedisse cum sanguine, non est putandum cruentam eum carnem crudamque comedisse: (0590D)quod nequaquam humanae, sed est naturae bestialis; sed occisis pecudibus, antequam sanguis bene dilueretur, nondum purgatas carnes coxisse vel assasse, et sic comedisse. Significat autem magistros inertes, qui sicut hodie cernimus, longo saepe catechizandi labore defatigati, nonnullos quos daemoniacis erroribus praedicando eruerant, a gentilibus quidem ritibus erudiendo mactant; imitari conati illum, cui destinatis de coelo cuncti generis animantibus dictum est: Macta et manduca (Act. X). Sed quasi in terra mactant, et cum sanguine manducant, quos a terrenis sensibus, carnisque et sanguinis illecebris minus perfecte, vel docendo, vel ipsi vivendo non subtrahunt. assuetosque adhuc vitiis (0591A)necdumque agendis virtutibus institutos, accelerant Ecclesiae membris incorporare; contra exemplum primi pastoris Ecclesiae, qui in coenaculo, hoc est in summa vivendi vel docendi locatus, mactare oblata, et a Deo purgata manducare praecipitur. Et notandum, quamvis perfecta et imbecillis est mentis humanae perfectio, Jonathan tot tantorumque patrator operum, talis triumphi auctor, gulae subreptionem nescius incurrit. Populus omnis post observatum sollicitae continentiae tempus statutum, post tot una die prostratos adversarios, et ipse gastrimargia victrice prosternitur. Verum quia multiplex est gulae tentatio, hunc ante tempus concessum ad comedendum pertraxit, illum tempore concesso minus concessa sumere persuasit.

(0591B)Nuntiaverunt autem Sauli, dicentes quod populus peccasset Domino, etc. Cognita perfecti quique rectores desidia negligentium doctorum, quod peccent Domino, baptizantes eos quos a carnali cogitatione, necdum plena fidei institutione purgarint, continuo tales praevaricationis reos arguunt, et catholica auctoritate vitae coelestis regulam palam proponi jubent; magistrisque inertibus, quos vulgaris eatenus imperitia vexaret, imperari, ut adductis usque ad eam quam ipsi a patribus didicerant vitae formulam, cunctis quos imbuendos susceperint, super firmissimum catholicae perfectionis exemplar eos catechizando, a pristina conversatione paternae traditionis occidant, et baptizando Ecclesiae membris incorporent, neque ultra peccent Domino, fidei et vitae (0591C)coelestis ignaros, unitati sui corporis, hoc est Ecclesiae Christi nectentes. Bovem et arietem Philisthaeis ereptos, atque a populo Dei super saxum intellectuale mactatos et comestos, stultum quemlibet et superbum intellige, a consuetudine mortifera spiritualem renovatos in vitam; sicut et supra oves et vituli cum bubus ab eisdem ablati, aeque motibus animae vel carnis irrationabilibus et lasciviae deditos, sed per Dominum salvatos, insinuant.

Aedificavit autem Saul altare Domini. Aedificavit altare, ut celebrato super illud holocausto, pro peccato quoque populi, quod temere commiserat, interveniret. Aedificat magister quisque perfectus in audientium corde fidem dominicae passionis, ubi in altare vivificae crucis sanguis ille pretiosus in remissionem (0591D)fusus est peccatorum, manifesto cunctos informans exemplo; quia si et Domini exitus mors, multo magis servi mortificare debent membra sua quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus (Coloss. III), et caetera talia, quae opera carnis et sanguinis esse, nec fructui Spiritus sociari posse, manifestissime claret. Sed et ipsi quotidie veterum patrum plebiumque dicta vel acta replicantes, ac per haec inter luctandum cum hostibus spiritualiter refici desiderantes, quotquot ad litteram solum tantae auctoritatis verba sentimus, quasi in terra boves ovesque mactantes, cum sanguine comedimus; quia coelestia carnali et terreno (0592A)intuitu summa contrectamus. At quicunque spiritualiter universa in Christo et Ecclesia recapitulari dignoscimus, super saxum illud grande, quod praecisum de monte sine manibus crevit, destructo mundi imperio, et implevit omnem terram, occidentes absque noxa vescimur, gratumque jam Domino nostrae devotionis ac pii sensus altare construimus.

Et dixit Saul: Irruamus super Philisthiim nocte, etc. Disponens Saul irruere super Philisthiim nocte, et vastare eos usque ad internecionem, consulit oraculum Domini, nec meretur; auctoremque peccati inquirens, sorte deprehensum, et confitentem morti adjudicat Jonathan; quem tamen, quia salutem magnam fecit in Israel, populus a judicio mortis (0592B)eruit. Volentes saepe boni rectores cunctos daemonum insidias expugnari, ac superseminata bono semini zizania funditus, si fieri possit, ab agro mundi hujus expurgari, responsum Domini per Scripturas, quod hoc fieri valeat, non accipiunt; causam quaerentes, nullam magis quam humanae fragilitatis atque ignorationis audiunt; quia videlicet nec ipsi doctores eximii, ducesque credentium, in bonis quae agunt, a peccati subreptione possint immunes existere, sed in multis offendunt omnes; verum ne propter haec mortem luant aeternam, et bonorum quae gessere meritis, et Ecclesiarum, quas certando muniere, precibus adjuvantur.

Recessitque Saul, ne persequeretur Philisthiim, etc. Recedunt quidem doctores suae fragilitatis conscii, (0592C)nec ad omnes daemonum versutias indagandas vel evacuandas sufficere sese posse deprehendunt; sed vae illis cordibus, ad quae repulsi atque abjecti immundi spiritus quasi ad propria loca recurrunt.

CAPUT X. Saul per circuitum hostes Israel expugnat, filiorum simul et militum gloria clarus. At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat, etc., ad id quod scriptum est: Nam quemcunque videret Saul virum fortem et aptum ad praelium, sociabat eum sibi. In hac lectione sub figura crescentis regni vel domus Saul, Christi fides per orbem propalanda describitur, qui pugnabat per circuitum adversus omnes inimicos suos; quia de Judaea, quae in (0592D)medio nationum est, missis praedicatoribus Christus inimicas suo nomini gentes suo verbo subjugavit. Juxta quod Psalmista praedixit: Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera (Psal. LXXV).

Contra Moab et filios Ammon, et Edom, etc. Moab et Ammon, qui juvante ebrietate, in qua est luxuria (Ephes. V), nocte de incesto concepti sunt; haereticos intellige, inordinate accepto paternae fidei semine degeneres. Edom, qui major natu minori fratri servire addictus est, Judaeorum populum exprimit: qui nationibus gentium per orbem, et caecitate perfidiae mentis, et terrenae servitutis est conditione submissus. Reges Soba, Philisthiim et Amalec, de quo consequenter dicitur.

Congregatoque exercitu percussit Amalec, etc. Exteras (0593A)a patriarcharum sanguine fide et sacramento nationes significat, quos universos suae pacis inimicos duplici ratione Christus superat, ut Israel spiritualem de manu vastatorum ejus eruat, vel sua videlicet fide salvando credentes, vel incredulos sua justa examinatione damnando.

Fuerunt autem filii Saul, etc. Tres filii Saul magnos fidei catholicae, quae unum in tribus personis Deum praedicat, duces exprimunt. Qui quoniam non sua virtute, sed Dei gratia sunt quod sunt, quoniam aeterna sui Conditoris (cui dicitur, Tu autem idem ipse es [Psal. CVIII]) visione perfrui desiderant; quoniam per Christum Jesum, verum videlicet Regem et Salvatorem, se perpetuo salvandos ac regnaturos confidunt; recte primus filius Columbae donum, (0593B)secundus Desideravi, tertius Rex meus salus interpretatur. Duae filiae ejus, infirmiores fidelium plebes, sed corpore et mente Deo devotas indicant; vel certe primogenita filia synagogae, minor Ecclesiae speciem tenet. Quibus etiam nominum etymologia congruit; nam quia Synagoga electorum non de cunctis late nationibus, sed de multitudine solius est Israeliticae stirpis collecta: Ecclesia autem omnibus est ad fidem convocata de gentibus, recte primogenita filia de multitudine, secunda ex omnibus interpretari perhibetur. Uxor Saulis Achinoem, quae interpretatur fratris decor, totam catholicae Ecclesiae perfectionem figurate denuntiat, quae frequenter in amoris Cantico soror, et decora sui Conditoris, qui ei per incarnationis (0593C)mysterium frater fieri dignatus est, appellatur. Abner princeps militiae ejus, qui patris lucerna dicitur, vel Joannem Baptistam, qui erat lucerna ardens et lucens (Joan. V), vel omnium qui singulari prae caeteris Ecclesiae propugnatoribus altitudine praefulgent, viros virtutis insinuat. Admonendum sane putavimus lectorem, non semper easdem personas unum eumdemque typica in parte modum tenere figurarum, sed, mutatis rerum circumstantium causis, mutari etiam pro tempore et loco species ordinesque typorum.

Erat autem bellum potens adversus Philisthaeos, etc. Causa belli potentis adversus Philisthaeos illa maxime exstitit, quia Saul fortes quosque et aptos ad praelium viros sociabat sibi. Nam si rex ipse (0593D)nulla fortioris militiae manu stiparetur, nequaquam vicinis hostibus terribilis, eos ad bellum potenter excitaret; sed sicut prioribus eousque temporibus Israel illis turpissime, sine aliqua spe libertatis serviret; sic nimirum, sic in Ecclesia quotquot dissoluti a bonis operibus, nec virtutum spiritualium sumus militia praediti; quia desidiosi negligentesque peccamus, hostibus infestis enervi torpore tributa sinistrae conversationis solvimus. At cum a peccati servitute resipiscimus, spem vincendi resumimus, insurgit hostis, et crebrioribus nos acrioribusque tentationum stimulis appetit, ut vel ad flagitiorum nos, si possit, servitium revocet; vel, si non possit, ipsam saltem sui contemptus injuriam gravius saeviendo vindicet. Verum ut de moralibus nostris ad (0594A)allegorica majorum gesta contuenda subeamus; et in ipso Ecclesiae nascentis exordio, quanto fortiores quosque aptioresque ad praelium spirituale viros sociabat sibi Christus, tanto plura id temporis ac frequentiora per eos immundis spiritibus animarum spolia tollebat; sed et majora ab eisdem martyrii certamina tolerabat.

CAPUT XI. Saul demoliri jussus Amalec, cognatos Moysi, ne simul intereant, jubet secedere. Et quia praeceptum ex parte violavit, scisso Samuelis pallio, scindendam a se regni gloriam audit. Porro Samuel, occiso per se rege Amalec, ultro Saul videre contemnit. (I Reg. XV.) Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus, ut ungerem te in regem, etc., usque ad id quod scriptum est, Quod constituisset regem Saul (0594B)super Israel. Haec lectio super Samuelis et David specie Judaeorum regnum ob culpam perfidiae ad gentes transferendum, imo omnes qui peccata cum suis auctoribus perfecto odio non oderint, exstirpandos docet a regno fidei; et hoc melioribus proximis dato, nihilominus eos qui operantur iniquitatem, cum suis operibus esse perdendos.

Dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem, etc. Dicit sermo propheticus quotidie rectoribus Ecclesiae, quod non propriae libertatis industria, sed ipsius ministerio per Dominum ad regendum sint populum ejus electi; ideoque vocem imperii illius intenta semper debeant aure percipere. Dicit et omnibus Ecclesiae filiis, ut Domini jussis obtemperent; quia nimirum omnis mundo corde, (0594C)qui Dei visionem desideranter exspectat, rex super populum ejus Israel unctus est; super ipsum scilicet bonarum cogitationum actionumque coetum, cujus se meritis sperat ad ejus visionem pertingere. Israel quippe, vir videns Deum interpretatur. Et beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V).

Haec dicit Dominus exercituum: Recensui, etc. Apta praefatio ad bellum spirituale cohortanti, ut Deum qui hoc adire praeciperet, Dominum exercituum cognominet; hoc est agminum angelicorum, quorum nos necesse est contra potestates aerias dimicantes, protegamur auxilio. Aegyptus autem, quae tenebras sonat, priora peccata, quae nos usque ad mare baptismatis secuta, sed in eo sunt demersa, (0594D)significat. Amalec vero, qui transito mari Rubro restitit in via solitudinis Israeli, et interpretatur populus brutus: ea nimirum peccata demonstrat, quae nobis post undam baptismi quotidianis armis insistentes, ne ad promissa coelestis patriae regna perveniamus obsistunt; ne fructum nostri cordis in sanctificatione conservemus, lethifero hunc tentant quasi dente decerpere; quorum omnia demoliri, neque eis parcere jubemur; hoc est, deponere omnia propter quae venit ira Dei in filios incredulitatis, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro, et caetera hujusmodi.

Non parcas eis, sed interfice, etc. A viro usque ad mulierem, ab opere perfecto peccati usque ad cogitationem carnalem dicit, genitricem videlicet (0595A)nutricemque sobolis immundae. Parvulum et lactentem, ipsa initia propositumque nefariae actionis, quae sinistra cogitatio male nuper edita, pejus alere delectat; intellige, bovem, ovem, camelum, et asinum, hebetudinem stultitiae, dissolutionis inertiam, turpitudinem superbiae, et luxuriae petulantiam dicit.

Praecepit itaque Saul populo, et recensuit eos, etc. Et nos, ut vitiorum bella vincere valeamus, mites necesse est, et innocuos in corde nostro sensus aggregemus; imitatores videlicet Agni illius immaculati, qui nos suo sanguine de mundi hujus Aegypto redimere dignatus est. Qui videlicet sensus imperio modesti spiritus obsecundantes, quia tunc veraciter adversus hostem praevalent, cum gemina, id est Dei (0595B)et proximi, dilectione muniti, veritatis viam incedunt; cum sola denarii coelestis spe universas terrenae habitationis delicias, simul et miserias spernunt, recte pedites memorati duces ducentenario et denario numero comprehenduntur: nam quia millenarius numerus, ejus de quo agitur rei sive personae perfectionem signet, nulli dubium est.

Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, etc. Civitas Amalec constipatam adversus fideles tentationum aciem exprimit, quae nunc a daemonibus, nunc ab hominibus, nunc a nostra ipsorum concupiscentia contra nos excitata desaevit. Cui nimirum civitati tentantium vitiorum proximus est torrens inundans, hoc est turbidus cogitationum fluctuantium impetus, qui de superbiae daemoniacae (0595C)montibus cadens, tanto muros pravitatis gravius alluit, ac nobis inexpugnabiles reddit, quanto acrior annum Domini placabilem hiems persecutionis exasperat. In quo tamen torrente insidias contra Amalec tendimus, cum occultis animi virtutibus, et quae solus pectoris nostri arbiter novit, devotionum studiis hostem praeoccupare et devincere satagimus. Nam quasi aperto ei certamine occurrimus, quoties eleemosynis, precibus, jejuniis, et caeteris talibus spiritualis armaturae generibus, auctoris nostri contra eum flagitamus auxilium; at cum fide, spe, et dilectione, horumque similibus armis apostolicis, quae quantum in nobis abundent, solus qui donavit cognoscit; homines autem alios, et ipsos spiritus (0595D)nequissimos, quamvis sedulo ac sollicite nobis insidiantes, latet. Cum, inquam, hujusmodi armis invisibilibus contra spiritualia nequitiae in coelestibus, vel inter ipsas tentationum procellas induimur, quasi insidias in torrente contra Amalec tendimus; quia palam furentem adversarium, ubi non videt, sternimus.

Dixitque Saul Cinaeo: Abite, recedite, etc. Cinaeos cognatos fuisse Moysi, sacra refert historia, dicens: Haber autem Cinaeus recesserat quondam a caeteris Cinaeis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi; et tetenderat tabernacula usque ad vallem quae vocatur Sennim, et erat juxta Cedes (Judic. IV). Praecepit ergo Saul Cinaeo recedere ab Amalec. Curat doctor egregius, ut si quid inter vitia quae arguit, virtutum (0596A)quas amplectatur repererit, servet incolume. Plures enim etiam inter paganos invenies mansuetos, humiles, benignos, patientes et in exemplum Cornelii centurionis eleemosynis atque orationibus servientes. Quae nimirum virtutes, quia legi Dei vicina quasi cognatione congruunt, et de imis mundi tenebris ascendentes, quo ad requiem lucemque promissam pervenire possint adjuvant, nequaquam inter vitia perdendae, sed ut possessori suo prodesse queant (Cinaeus namque possidens dicitur), a vitiorum sunt omnium secernendae catalogo. Recedit enim, jubente Saule, Cinaeus, qui salvandus est, ab Amalec perdendo, cum separantur examine districti doctoris virtutes catechizandorum quae juvant, a vitiis quae gravant; ut nec propter vitia detestanda (0596B)cujusquam mali detestentur etiam virtutes, quas inter vitia detestanda sedulus exercere probatur. Nec rursum bonorum cujuspiam vitia, quibus inter virtutes quasi homo carere nequit, propter viciniam virtutum amplectenda judicentur; sed aequo discrimine in omnibus corrigantur prava, quae viam salutis impediunt; serventur recta, quae adjuvant.

Percussitque Saul Amalec, etc. Evila, quae dolens sive parturiens dicitur, initium conversionis, quae non sine dolore et molesta quadam quasi parturitione novi hominis inchoatur, insinuat. Sur, quae in rectam transfertur, perfectum correctionis finem designat. Quae bene e regione Aegypti sita solitudo describitur, quia sic quisque melius rectitudinem quam accepit conservat, si pressurae tenebrarum, de qua (0596C)ereptus est, semper meminit. In Evila positus gladio verbi qui dicit: Poenitemini igitur, inquit, et convertimini, ut deleantur vestra peccata (Act. III). Sed et apostolus Jacobus, cum ait: Miseri estote, et lugete, et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos (Jac. IV). Eosdem percutiendo venit Sur, quae e regione, sicut alibi Scriptura dicit, contra faciem Aegypti; cum ait apostolus Paulus: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate (Ephes. IV). Et ipse in Sur positus, Aegyptum, de qua exierat, attendere non neglexit, dicens: Qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei, sed misericordiam (0596D)consecutus sum (I Cor. XV). Percussum se salubriter, ut melius post caedem viveret, ostendit, cum ait: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II). Nec solum qui convertuntur, sed et hi qui, accepto verbo veritatis, converti a pravitate non curant, percutiunt ab Evila usque Sur: quia perpetuis addicti doloribus, justam divinae districtionis sententiam sustinent, quae est e regione Aegypti; quia secundum nequitiam studiorum ipsorum retribuet illis. Et hos quoque jubente Samuele percutit Saul, cum idem Ecclesiae magister juxta sanctae Scripturae monita, qui obedientes corrigit ad vitam, contemptores juste damnandos praenuntiat.

Et apprehendit Agag regem Amalec vivum, etc. Hactenus pugna Saulis optimum discretumque, vel (0597A)suimetipsius, vel subjectae sibi plebis rectorem, ab hinc inertem designat et reprobum, qui recte quidem innocuis Moysi parcit cognatis. Recte vulgus omne, et vilia quaeque ac reproba demolitur; sed non recte greges ovium, caeteraque in terram prona animalia, vestes, et omnia pulchra simul cum ipso rege reservat. Et spiritualis militiae duces universos, qui Aegyptum intellectualem, hoc est tenebras mundi fugientibus Dei famulis obsistunt, vel homines vel actus reprobos gladio verbi et vitae rectoris exterminare; quidquid vero insons et Mosaicum inter eos invenerint, debent immune servare. At qui abominabilia solum et infanda, verbi gratia, fornicationem, idololatriam, perjurium, masculorum concubitum, furta, falsa testimonia, et caetera hujusmodi (0597B)flagitia, vel in suis, vel in subditorum moribus eradicare satagunt; comessationes vero et ebrietates, contentiones et aemulationes, avaritiam, odium, vanae laudis vel honoris appetitum, quasi minus noxia, vel etiam salubria, nec non et ipsum regem vitiorum pinguissimum, hoc est superbiae tumorem, nolunt disperdere, reatum profecto gravissimae praevaricationis incurrunt. Cujus ob meritum reatus, et Judaeorum populo quondam in exemplum Saulis, oblatum regnum Dei datum est genti facienti fructus ejus. Et multi hodie Christianorum promissam sibi vitae coronam aliis obtinendam relinquunt. Ubi etiam juxta litteram saluberrime monemur, ut divini praecepti auctoritas, humanum semper in nobis vincat affectum. Stulta enim miseratione parcit homo homini, (0597C)cui Deus non parcendum praeceperit; quasi melius noverit quid de homine fieri debeat homo, quam qui hominem fecit (Eccl. X). Non autem sola auctoritate regni superbiam designat Agag (quia initium omnis peccati superbia), sed et ipso nomine, quod transfertur in tectum, quia contentus saepe a cognitione proximorum, fastus elationis tumet in corde pravorum. Apprehendit autem Agag regem vivum, et vulgus interficit, qui vitia carnis eradicans, caput eorum superbiam disputando a virtutibus secernere, et quantum sit noxia novit definire; sed hanc humiliter vivendo, in seipso non novit exstinguere. Parcitque Saul Agag, parcit et populus, quando et dux ipse virtutum animus latenti in praecordiis superbiae molliter (0597D)annuit; et universa quae hunc sequitur operum spiritualium turma, ejusdem nefandi tumoris assensione corrumpitur.

Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens, etc. Poenitentia Dei, non perturbatio sensus, quae in homines cadere solet, retractantes quid improvide mali commiserint; sed mutatio dicitur rerum transeuntium, immutabili praescientia manente divina; sicut enim non poenitere, mutare nolle quae statuit significat. Juravit Dominus et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX); hoc est, quod semel statuit, nunquam sacerdotium Christi mutavit. Poenituit autem Saul constituisse regem; quia et perfidiam totius Judaeae gentis, et fidem falsorum Christianorum promissio regni munere privet.

(0598A)Contristatusque est Samuel, etc. Non haec per allegoriam exponenda, sed ad imitationem potius sunt trahenda virtutis: ut pro fratrum erratis, quae ipsi in se intelligere nondum queunt, non solum contristemur in animo, sed et omni ad Dominum pro eis intentione clamemus; nec non et ipsos mox ut locus et tempus arriserit, ad agnitionem correptionemque admissorum revocare curemus.

Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, etc. Carmelus, notitia circumcisionis; Galgala, revelatio dicitur. Multi ergo necdum plene vitiorum certamine devicto, certam jam sibi quasi perfecta purificationis agnitione consummatis coronam justitiae superesse promittunt; quod est signum sibi trium phale fiducia jam consummati agonis erigere, et hoc (0598B)in monte altissimo virtutum, qui notitia circumcisionis appellatur. Descenduntque post haec in revelationem, cum se ipsi post virtutum culmen ascensum, post praelibatum supernae retributionis gaudium, vera jam humilitate gloriosos autumant veraciter revelata cordis facie nosse arcana. De quibus Patri Dominus ait: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, Luc. X).

Et dixit ei Saul: Benedictus tu Domino, etc. Vocem gregum et armentorum, inconditos animi motus, dissonosque cogitationum insolentium tumultus intellige; quos quicunque in se edomare ac reprimere dissimulat, frustra se verbum Domini, quo vitia cuncta demoliri praecepit, jactat implevisse.

Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea, etc. Haec (0598C)nolentes licet rea conscientia prophetae confitetur; cum non solum Deo, cujus oculis nuda et aperta sunt omnia, sed et viris spiritualibus fraudulenta pravorum pectora patent. Nam et Elisaeus longe posito Giezi, praesens erat corde. Et Apostolus corpore absens, praesens autem spiritu, arguit peccantem in Corintho. De exemplis, inquit, reproborum adduxere multimodos brutorum lascivorumque affectuum clamores. Pepercit enim sensus imprudens his vitiis, quae minus nociva videbantur, neque ea delere curavit; quin potius haec ipsa virtutes arbitratus, auctori suo grate offerenda putavit. Verbi gratia, stultitiam simplicitatem putando, iracundiae procacitatem zelum Phinees et Heliae nuncupando, desidiam torporis, patientiam David aestimando, et angustiam (0598D)tenacitatis parcimoniae, discretionem vocando; et notanda pariter ac vitanda pravorum consuetudo nequissima, qui excusando sua solent admissa cumulare. Ecce enim Saul ea quae Domino jubente occisa sunt, se cum populo occidisse; his vero quae contra interdictum ejus reservata sunt, non se, sed populum pepercisse testatur. Et multi negligentes ac desides, si qua vitia superaverint, vel se superasse putaverint, non haec auctoris gratiae, sed suo sudori tribuunt. Quaecunque autem in se exstinguere aut nolunt aut nequeunt, haec inditae sibi naturae vitio praevaluisse causantur, ut ex obliquo et in ipsum naturae Auctorem reatus humani causa refundantur.

Dixit autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo (0599A)tibi, etc. Supra legimus quod in die sit unctus in regem Saul; in die quod ungi debeat praedictus, et nunc nocte reprobatus ostenditur. Non hoc fortuitu et sine causa, sed quia dies aliquando justitia, nox peccatum dicitur, in die electus, et nocte rejectus est, qui propter humilitatis modestiam regnare, propter noxam inobedientiae meruit reprobari, non divino judicio, sed merito variante humano. Sed et hodie dicente Domino: Quia multi sunt vocati, pauci autem electi (Matth. XX); quicunque vocati, per opera sunt tenebrarum ab electorum luce separati.

Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis? etc. Et haec beati Samuelis increpatio congruit cuilibet Christiano fidem qua imbutus est praevaricanti; (0599B)dicente ad eum aliquo spiritualium magistrorum, quorum idem Samuel speciem tenet: Nonne cum humiliatus in animo tuo pro vita praeterita, quae erat sine Deo, ad Ecclesiam venisses, accepta jam fidei et baptismi gratia, caput in exercendis Spiritus fructibus factus es? quibus ad visionem divinae claritatis pervenire deberes. Israel namque vir videns Deum interpretatur. Unxitque te Dominus chrismate sui Spiritus, ut bonorum rector ac moderator actuum ad aeterni regis imperium pertineres. Mittens quoque te in viam novae conversationis, expugnato vetere homine cum actibus ejus, omnia quae sunt super terram membratim mortificare praecepit. Quare ergo, contempta evangelica et apostolica voce, aliam tibi vivendi regulam condere, ac vitiorum (0599C)spolia congregare maluisti? in quibus nonnunquam etsi oculos mortalium tibi fallere visus es, ante interni tamen arbitri examen malum grande fecisti

Et ait Saul ad Samuelem: Imo audivi vocem Domini, etc. Quantum haec responsio Saulis rebelli superborum pervicaciae conveniat, ex his quae superius exposita sunt facillime patet. Sunt enim qui vel Scripturae sacrae lectione, vel magistrorum sermone convicti, ac pro suis redarguti commissis, non humiliando remedium flagitare, sed insuper excusando malint augmentum conquirere peccatorum.

Et ait Samuel: Nunquid vult Dominus holocausta aut victimas? etc. Et haec quidem proprie Judaeis dicta conveniunt, qui neglecto judicio, misericordia et (0599D)fide, caeterisque talibus, per hostias se et holocausta Dominum placare posse rebantur. Sed et nunc in Ecclesia sunt non pauci divitiis pariter et criminibus aggravati, qui peccata quibus adhaerere non desistunt, eleemosynis se quotidianis abluere confidant. Sunt alii qui jejuniis et orationibus, psalmodiaeque frequentia castigari se arbitrentur a sordibus vitiorum, quibus abstinere non curant, cum Dominus hujusmodi sibi hostias non peccatores quoslibet et impuros, sed a peccato continentes offerre praecipiat. Denique Psalmista non ait, Inter mala opera fac bonum; sed, Declina, inquit, a malo, et fac bonum (Psalm. XXXVI). Et leprosus in lege vel immundus, nequaquam cum ipsa immunditia, sed ubi mundatus ab hac videretur, hostias Deo jubebatur offerre. (0600A)Notandum autem quod non victimas malas, sed obedientiam dicit esse meliorem, ut illas quoque suo tempore bonas ostendat. Non vituperat legem, sed Evangelium praefert. Laude dignum dicit populum legis, quia pia cordis devotione suis holocausta de gregibus offerebat Auctori; sed laudabiliorem multo designat eum qui ad consilium Evangelii exhibet corpus suum hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.

Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, etc. Sicut caetera hujusce lectionis, sic et haec reprobati Saulis abjectio, juxta allegoriam quidem synagogae, juxta vero legis tropologiam cujuslibet falso Christiani, vel magistri vel discipuli primo fideli, ac postmodum damnabili possunt convenire statui, impleta (0600B)prophetia Balaam, quae dicit: Tolletur propter Agag rex ejus, et auferetur regnum illius (Num. XXIV); quia videlicet propter contectam in pectore, nec deletam funditus superbiae pestem, et populus quondam Judaicus, et nunc Christianorum quam plurimi regni coelestis sint sede privati.

Et conversus est Samuel ut abiret, etc. Conversa gratia prophetali, ut propter peccata discederet a Judaeis, apprehendere illi non totum prophetiae lectionis indumentum, quo animam calefacere fide, et ornare possent operibus; sed extremam solummodo summitatem, quae est in parte litterae, quam et ipsam a soliditate sensus spiritualis abstrahentes, quasi a prophetiae vestis integritate sciderunt. Ideoque quoniam prophetas scindere non timuerunt, scindi a se (0600C)regnum Dei, et gentibus tradi meruerunt. Sed et hodie quisque sacra eloquia, quibus eruditus est, et ad quaerendum regnum coeleste imbutus, improba mente contempserit; quia vestem sacrosanctam ungentis se in regnum maculat, ablatam sibi regni beatitudinem proximo meliori relinquit. Neque a talium significanda miseria discrepat, quod Samuel, audita Saulis superbia, conversus ut abiret dicitur. Multi enim dum ea quae norunt bona operari contemnunt, ad extremum justo Dei judicio, quae agenda sint, nescire merentur. Hinc haereticorum luxuria multimoda zizaniorum, messem seminis evangelici nefario germine polluit, dum repulsa saepius ab actione veritatis scientia, conversa tandem (0600D)sese auferebat et a mente.

Porro triumphator in Israel non parcet, etc. Qui te, inquit, solus, imo cunctum Israel, contra Amalec dimicantem sua gratia triumphare fecit, ipse etiam tibi verbum ejus praevaricanti non parcet; qui quanto vincendi facultatem non tua fortitudine, sed coelitus accepisti, tanto in servando anathema minus excusandus ostenderis. Quia sicut Moyses ait: Bellum solius Domini est contra Amalec (Exod. XVII); et: Delebo, inquit, memoriam Amalec sub coelo (Ibid.). Quod idem et de spirituali est certamine sentiendum, ubi eo majore periculo parcimus hostibus, id est vitiis indulgemus, quo majus in remissis remittendisque quotidie peccatis, Auctoris nostri munus accipimus Timendumque ne et ipsi supernae visionis minus (0601A)solliciti, mereamur audire cum Saul, Quia triumphator in Israel non parcet; hoc est, qui in plurimis victoriae donum concessit, ut ad gratiarum vos actionem, vivendique industriam provocaret, idem vos ad ultimum suae sanctionis in curia severa examinatione damnabit. Quidam putant hoc quod dicitur, Porro triumphator in Israel non parcet, non ad Dominum, sed ad illum esse referendum, de quo praemissum est, Et dabit illud proximo tuo meliori te; quod videlicet David accepta regni potestate, vel domui Saul, vel exteris hostibus, Domini jussu trucidandis parcere noluerit. Quod ita moraliter exponunt, quia meliores nobis proximi vitia, quae nobis praevaluisse conspexerint, summo in se studio conentur exstinguere, ne et ipsi eamdem praevaricationis (0601B)foveam, qua alios misere dilapsos contemplantur, incidant. Porro quod sequitur, Et poenitudine non flectetur, aeternam quam minatus est, atque immutabilem Domini sententiam significat. Quod vero subjungitur, Neque enim homo est, ut agat poenitentiam, manifeste innuit quod supra, ubi poenituisse Deus dicitur, non passibilitas divinae substantiae, apud quam non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio, sed humano more hominibus temperata Dei locutio signatur. Non ergo sicut hominem, ita Deum cujusquam pacti sui poenitet, cujus de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa est praesentia.

At ille ait, Peccavi, etc. Et obstinata Saulis superbia, et beati Samuelis humilis semper modestia (0601C)declaratur. Quid enim superbius, quam ut cognito quisque suo scelere, quo apud Dominum praevaricator, imo et anathema monstretur, adhuc tamen ab hominibus et coram hominibus honorari deposcat? Quid e contra benignius, quam ut agnita quisque alterius nequitia, qua coram Domino reprobus ostendatur, adhuc tamen eum coram hominibus honorari non recusat? Unde quia nunc quoque non desunt, qui vel a magistris spiritualibus, vel a sacris paginis ob sua facinora redarguti, plus interdum nociva adhuc proximorum laudatione gravari, quam sua salubri gaudeant poenitudine curari. Nos quoque in exemplum beati Samuelis erga tales modeste agere, neque eos traducere oportet, quos incorrigibiles, et divino jam judicio non dubitamus esse damnandos: (0601D)maxime si hos aliquo ecclesiastico, quem ejusdem Saulis unctio non indecenter exprimit agnoverimus insignitos.

Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag, etc. Agag, ut supra dictum est, tectum; Amalec populus bruchus, sive populus lingens appellatur. Dicit ergo Scriptura prophetica, dicunt ministri et dispensatores ejusdem Scripturae suis auditoribus, ut tectum (0602A)diu superbiae vulnus, ac male servatum in corde, producant in medium confitendo. Quae videlicet superbia rex et caput est scelerum caeterorum, ut pote ex sua radice prodeuntium; quae incautos ficte blandiendo, quasi lingendo decipere, atque universa vitalis gratiae quaerunt erodere genimina. Pinguissimus autem idem nefandus rex dicitur, hoc est crebrescentium supra modum criminum, male delectabili sagina praegravatus. De qua Psalmista loquitur: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum (Psal. LXXII).

Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, etc. Gladium Agag ipsum efficacissimum superbiae furorem intellige; mulieres Hebraeas liberis ab eo privatas, animas fideles, sed superbia victrice bonorum operum fructu spoliatas. Sed sicut (0602B)tu, inquit, innumeros, o praesumptio superba, a via veritatis a vertisti; sic tempore praefinito, cum venerit qui totum iniquitatis imperium juste judicando destruat, tua genitrix impietas interminorum facinorum captivata, omni illa vitiorum nequissima sobole carebit, nullos ultra habendo quos seducat.

Et in frusta concidit Samuel Agag, etc. Et spiritualis quisque ac propheticus doctor in frusta concidit regem populi lingentis; cum multiplices superbiae deceptiones eventilans, diligentissimeque vitium eviscerans, quid contra singulas ejus versutias sibi suisque agendum sit, intuetur et explicat. Quod intra pinguissimum Agag, id est, tectum malitiae, putredinis et corruptelae sint receptacula caeca, dilucidat et pandit; et hoc in Galgalis, id est, revelatione manifestatae (0602C)veritatis et fidei, facit hoc doctor. Et aliter: Cum videlicet in revelatione novissimi examinis concidendum per omnia peccati corpus, cui nunc reprobi stulte parcunt, comminuendumque praedicit.

Et non vidit Samuel ultra Saul, etc. Imitandum potius quam allegorizandum, quem ob peccati meritum adeo detestatur, ut nec videre aliquando dignetur, huic ipsi fraternitatis intuitu tantum pietatis impendit, ut hanc etiam luctu lacrymisque testetur. Unde non indecenter talis animi viris, et illud Psalmistae, quod ait: Nonne qui oderunt te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam (Psalm. CXXXVIII)? et evangelica illa nihilominus congruit beatitudo, qua dicitur: Beati qui lugent nunc, quoniam (0602D)ipsi consolabuntur (Matth. V). Si enim sine ulla dubietate beatus est, qui turbatis a timore irae venturae oculis, proprium lectum, id est, opera virtutum, in quibus ipse requiescere debeat, laborans in gemitu suo singulas lavat lacrymando per noctes; quanto beatior ille qui de sua salute Deo propitio jam factus securior, pro fraternis Domino supplicans plorat et lamentatur excessibus?

LIBER TERTIUS. PROLOGUS. (0601D)Explicatis jam non pauco sudore duobus in Samuelem (0602D)expositionis nostrae libellis; uno, qui ejusdem beatissimi prophetae Samuel, et sacerdotis (0603A)nativitatem, vitam et ducatum; altero, qui Saulis primo electi a Domino, postmodum vero reprobati gesta contineret; nunc ad tertium a beati David auspiciis inchoandum mittimus manum; non nostro freti ingenio, sed superni adjutoris per omnia cum suis sacrosanctis orationibus, dilectissime antistitum, confidentes auxilio, ac pro certo sperantes, quia qui inter tam dissonos historici callis anfractus, Saulis dico nunc placentia Deo, nunc acta perversa, nostrum sine offendiculo, ut credimus, allegoricum servavit incessum; ipse in beati David, qui non erroneam coangustato, sed dilatato corde viam mandatorum Domini cucurrit, actis spiritualibus ad altiora mysterii spiritualis arcana typice transferendis, suae nos pietatis gratia comitari dignetur. Ubi breviter in (0603B)prooemio commemorandum, quia cum vetera transitura, et facienda essent omnia nova, ipsam quoque mutationem crebrius figuraliter oportebat intimari. Sicut enim supra Samuel sacerdotium reprobato Heli substituitur, ut sacerdotium Christi, quod nunc in Ecclesia geritur, indicetur legali sacerdotio successurum; ita et hic pro Saule David unctus in regem, significat regnum Judaeorum, quod per legem erat, Christi Ecclesiae regno mutandum. Juxta quod eisdem Judaeis Dominus protestatur, dicens: Ideo dico vobis, auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXII). CAPUT PRIMUM. Samuel jubente Domino David Bethlehemitem de pascuis adductum ungit in regem mox perpetua Spiritus gratia coruscum, ita ut etiam Saulem malo Spiritu arreptum cithara psallendo relevet. (0603C) (I Reg. XVI). Usquequo tu luges Saul? etc., usque ad id quod scriptum est: recedebat enim ab eo spiritus malus. Haec lectio significat Dominum Salvatorem ad regnandum in Ecclesia singulariter, oleo laetitiae perunctum, cujus imperio clarescente, remota legis umbra, Judaei partim ad persequendum instigati, partim sint dominicae incarnationis et passionis accepta fide salvati. Dixit ergo Dominus ad Samuel: Usquequo tu luges Saul? cum ego projecerim eum, ne regnet super Israel. Dixit Deus Pater ad prophetas et apostolos de Judaeorum, vel praesenti, vel etiam futura reprobatione moerentibus: Usquequo lugetis (0603D)vos ruinam populi contumacis? cum ego culpis exigentibus projecerim eum, ne regnum sibi singulare fidei et veritatis, quasi caeteris gentibus excellentior, et Deo familiarior usurpet; sed gentium potius nationes Christi misericordia salvatas, se multo sublimiores agnoscat. Nam ut etiam antiquos prophetas de futura suae gentis excaecatione, quae nobis causa illuminationis fuit, contristatos, imo etiam lamentatos fuisse cognoscas, audi Esaiam, qui, cum de dominici adventus gratia praemisisset, dicit: Habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Esa. IX). Mox ejusdem lucis adventui respondens subjunxit, et ait: Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam (Ibid.). Et alibi de ejusdem populi adjectione commemorans, dicit inter caetera: Et (0604A)angeli pacis amare flebunt (Esa. XXXIII); prophetas utique significans, divini verbi nuntios. Sed et Jonas propheta Ninivitis praedicare jussus, maluit se periculo maris fugiendo, quam praedicando gentibus fidei verbum committere (Jonae I); metuens nimirum ne fractis non credendo bonae olivae ramis, insertus per fidem oleaster, socius radicis et pinguedinis efficeretur olivae.

Imple cornu tuum oleo, et veni, etc. Relicta, inquit, cura regni carnalis, illud potius imperium, quod Spiritus sancti lumine probatur esse pinguissimum, sperandum amandumque suscipite. Hoc non a vobis ipsis venientes, sed a meo Spiritu missi, populo illi, qui a mundi illecebris secretus, aeternae salutis gaudia suspirat, intimare curate. Providi enim in filiis (0604B)ejusdem populi mihi regem. Isai quippe insulae holocaustum sive sacrificium, Bethlehem domus panis interpretatur. Insula autem unaquaeque anima fidelis; insula omnis Ecclesia sanctorum, quae ab hujus saeculi fluctibus altiora petendo separata, totam jam se per Spiritus sancti fervorem purificans, hostiam acceptabilem Deo reddit, et sui pectoris hospitium vivi panis domicilium facit.

Et ait Samuel: Quomodo vadam? etc. Aiebant Domino prophetae, aiebant et apostoli: Quomodo regnum Novi Testamenti praedicare poterimus? audient enim legis aemulatores Judaei, et interficient nos. Quem enim prophetarum non sunt persecuti? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Christi. Quibus Dominus respondens, corpus suum de plebis conversatione segregatum, (0604C)arctioris continentiae manu corripere, et ad mortem pro Domino suscipiendam paratum gestare praecepit, nec non et suos auditores ad subeundam martyrii gloriam accendere, quasi ad victimam Isai vocare mandavit. Nunquam enim melius allator mortis superatur, quam cum superno amore toleratur. Et ego, inquit, vobis, o prophetae mei, praeconesque futurorum, non ut aliis per homines, sed per infusionem mei Spiritus, quid dicatis aut faciatis, et quis, ubi, vel quando venturus sit Christus, ostendam. Possunt haec de Joanne Baptista specialiter intelligi, quem de Christo evangelizantem audierunt, et occiderunt Judaei; sed ille et corpore et mente paratus ad martyrium, auditores ad victimam, hoc est ad baptismum poenitentiae vocabat. Cui (0604D)non aliquis homo magister, sed Deus ipse quid faceret ostendit; datoque sancti Spiritus signo, cui de omnibus quos baptizabat divinitatis testimonium daret, edocuit.

Venitque in Bethlehem, etc. Exortis in mundo prophetarum de Christo praeconiis, occurrentes eisdem prophetis devota mente quique prudentiores, jam digna miraculo eorum dicta ducebant, sollicitaque intentione perquirebant, si haec eadem prophetarum oracula pacem saeculis adventuram signarent; an Mosaicae legis instar jugum importabile super discipulorum essent impositura cervices. Responderuntque prophetae, ac suis singuli proclamabant in libris, ad hoc se in Dei missos civitatem, ut testimonium perhiberent illi, qui venturus esset ad pacificanda terrestria coelestibus; et post longa inimicitiae discrimina, (0605A)quae humana merebatur iniquitas, reconciliandum Deo mundum, per veneranda sui sanguinis mysteria. Quod eodem ordine potest et de Joanne accipi, quia vitam et doctrinam ejus admirantes populi, putabant eum Christum, et de statu ejus sollicite quaerebant. At ille pacem se terris venturam annuntiare testatus,

Ad immolandum, inquit, Domino veni, etc. Id est, ad docendum et patiendum pro Domino veni; baptizamini et credite mecum, ut pariter in Christo vivamus.

Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, etc. Omnes sanctificavit, sed David solum oleo chrismatis unxit; quia multa Ecclesiae membra, sed unum est caput. Multos baptizavit Joannes, sed in unum columba descendit.

(0605B)Cumque ingressi essent, vidit Eliab, etc. Inducit filios Isai, primum, secundum, et tertium. In his quisquam qui digne ungatur, non invenitur: quia protulit Synagoga legis doctores, prophetas, et psalmistas; sed omnes hi participes, nemo in eis auctor humanae salutis invenitur.

Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuel, etc. Septenarius numerus propter sabbatum legi, sicut octonarius Evangelio propter resurrectionis mysterium congruit. Nullus igitur ex his qui secundum legem perfecti, sabbatum tantummodo vel corporis in praesenti, vel etiam Spiritus in futuro saeculo sperant, praedicant, percipiunt, tametsi celsus meritis, et viribus fortis existens, mundum salvare sufficit.

(0605C)Dixitque Samuel ad Isai: Nunquid jam completi sunt filii? etc. Praemissis in mundo legis doctoribus, praemisso prophetiae praeconio, praemissa dulcedine psalmodiae, praemissa denique longa devotione populi, per legem Moysi prophetis et psalmistis in divinis obsequiis eruditis, supererat adhuc Christi incarnatio, in temporum plenitudine ventura. De quo recte intelligitur quod ait Isai: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Parvulus enim natus est nobis; Filius datus est nobis (Esa. IX). Qui loquitur in Evangelio: Ego sum Pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae (Joan. X). Nec sine certi ratione mysterii idem parvulus, et antequam a propheta ungeretur, oves pavisse narratur; quia Pastor (0605D)ille bonus, qui venit ut vitam habeant, et abundantius habeant, nonaginta novem oves pascebat in coelis, antequam centesimam quaereret atque inveniret in terris. Hic octavum numerum implevit; quia et nostrae spem resurrectionis et suae nobis tribuit exemplum. Siquidem dies quo Dominus surrexit, a die quidem passionis ejus tertius, sed a die primae conditionis est octavus. Sic etiam post sex hujus saeculi aetates, et septimam, quae nunc illa in vita geritur, sabbati animarum, quasi octava aetas nostrae resurrectionis adventura speratur.

Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum, etc. Dicebant prophetae sanctis illius temporis: Mittite vestrae devotam mentis intentionem, et crebris ad Deum fusis orationibus, Christi adventum impetrate, (0606A)dicentes: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Psalm. XXXIV); et caetera hujusmodi. Nec enim completo praesentium passionum vel operum bonorum sacrificio, discumbere possumus cum Abraham, et Isaac, et Jacob, in regno coelorum, priusquam Dei Filius humilis et pauper adveniens, contrito mortis laqueo, vitae nobis januas sublimiter aperiat. Nam et ipse nos in Evangelio non a nobis ipsis, sed per suam gratiam discumbere posse, hoc est in regno requiescere testatur: Amen, inquiens, dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis (Luc. XII).

Misit ergo, et adduxit eum, etc. Desiderabat Simeon senex, desiderabant caeteri illius temporis sancti venisse Dominum in carne, et venit. Erat autem rufus (0606B)ob cruorem passionis; quia pastor bonus animam suam posuit pro ovibus suis (Joan. X). Erat et speciosus forma prae filiis hominum; quia peccatum non fecit, nec inventus dolus in ore ejus (Psalm. XLIV; I Petr. II). Cui simillimum est, quod in ejus laude sponsa loquitur: Dilectus meus candidus et rubicundus (Cant. V); candidus scilicet actione, rubicundus sanguine. Et quod ibi sequitur, Electus ex millibus; hoc est quod hic reprobatus fratribus solus ungitur David.

Tulit igitur Samuel cornu olei, et unxit eum, etc. Accepit propheta praedicandam veri regis gloriam, et ait: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, et caetera (Psalm. XLIV). Qui de Spiritu sancto conceptus, plenitudinem ejusdem Spiritus ab hora conceptionis illius nunquam habere (0606C)cessavit. Accepit Joannes officium, Christo testimonium perhibendi; et descendente in eum Spiritu sancto in medio eorum, quos baptizavit, vidit, et testimonium perhibuit, quia hic est Filius Dei; et egressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam.

Surgensque Samuel abiit in Ramatha. Impleto unctionis officio Samuel domum redit; quia jam veniente Domino, qui praenuntiabatur venturus, prophetarum praeconia siluerunt. Lex enim et prophetae usque ad Joannem (Matth. XI), ex eo regnum Dei evangelizatur. Sed et ipse Joannes ex suae praecursionis officio; Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui (Joan. III).

Spiritus autem Domini recessit a Saul, etc. Crescente (0606D)Christi praeconio, perfidorum mox corda Judaeorum Spiritus gratia deseruit, atque ad persequendum nomen illius impia peste commovit; et hoc Domino justo permittente judicio, ut et probati quique manifesti fierent in Ecclesia, et exigentibus meritis improbi profundiorem suae malitiae mergerentur in foveam.

Ecce spiritus Dei malus exagitat te, etc. Dicebant apostoli Judaeis, eorum per omnia cupientes servire saluti: Videte et cognoscite, quam malus est spiritus, qui vestris culpa exigente mentibus, a Domino immissus adversus nomen unigeniti Filii ejus vos convenire, et consilium fecit inire: et jam modo acta poenitentia de erratis, ad auxilium vivifici ligni, ubi innoxia ejusdem Agni immaculati Dei et Domini (0607A)nostri Jesu Christi sunt membra extensa, confugite. Quaeremus enim, id est, acquiremus vobis, fidem planius exponendo, si vultis, hominem illum, nobis quidem notissimum, sed adhuc vobis ignotum, qui singulari prae hominibus scientia praeditus, salutifero crucis suae ligno cuncta nocentis adversarii novit mortifera tela fugare: ut quandocunque vos diabolus ad aemulandum contra gratiam Evangelii, legis umbram coeperit commovere, adsit memoria dominicae passionis, et vestra mox a furiosa intentione corda compescat.

Providete mihi aliquem bene psallentem, etc., Multos quidem, inquit, scientes psallere novi, sed bene psallentem aliquem mihi providete et adducite; quod est annuentes apostolorum orsis dicere Judaeos, (0607B)multos quidem cruci affixos pro peccatis novimus, sed eos nec sibi nec nobis profuturos agnovimus. Unde providete ut ejus nos sacramentis imbuatis, ejus nostro in pectore fidem ac dilectionem catechizando adducatis, qui bene sua super lignum membra mortificando perpetua nos a morte redimeret.

Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, etc. Unus de pueris est unitas humilium Christi, uno videlicet eodemque corde animaque conveniens. Quae sciscitantibus de fide Judaeis, et vivificae crucis pedetentim, ut ita dicam, signacula clausa pulsantibus, apertiora statim quaesita fidei, et dominicae dispensationis arcana dilucidans: Ecce, inquit, ipsa vel carnis vel fidei oculis vidi et cognovi natum de radice (0607C)Jesse, in Bethlehem Juda, virum scientem ferre infirmitates, et mortis subire patibulum, potestates aerias debellare idoneum, fortitudine pariter et prudentia sublimem, imo ipsum Dei virtutem, et Dei sapientiam, speciosum forma prae filiis hominum, et innocentia vitae et operum exhibitione coelestium: et ut ad summum veniam, ipse est qui solus dicere potuit: Ego in Patre, et Pater in me est; et, Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV); cujus eximiis virtutibus etiam nominis concinit gloria. Dicitur enim David, id est, manu fortis, sive desiderabilis. Manu fortis est enim in virtute passionis, quia adversarios stravit. Desiderabilis in claritate resurrectionis, qua suos sublimavit. De quo enim scriptum est: Dominus (0607D)fortis et potens, Dominus potens in praelio: ipse est in quem desiderant angeli prospicere (Psalm. XXIII); et qui, sicut propheta dicit, veniet Desideratus omnibus gentibus, et implebitur gloria domus Domini (Agg. II).

Misit ergo Saul ad Isai, dicens: Mitte ad me David, etc. Mittebant catechizati nuper Judaei indices suae voluntatis sermones ad eos qui praecesserant in Christo, dicentes: Societatem nobis credite salvandi per baptisma in Christo, quem vestris semper in cordibus, fide, spe, et charitate progenitum, vitae aeternae pascua beatis quibusque et angelis et hominibus ministrare didicimus, qui justis fratrum petitionibus assensum praebentes, commodaverunt, eis Christi suscipienda mysteria. Neque haec fidetenus agebant, (0608A)sed juxta eum qui cum discipulis suis dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII): continuo subjunxit et ait, Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Ibid.). Inter sacramenta fidei, quibus extrinsecus imbuerentur, mittebant etiam virtutum exempla, quibus alerentur interius: panes quippe et vinum, virtutes et doctrina spiritualis est. Panis enim cor hominis confirmat (Psalm. CIII). Et poculum tuum, inquit, inebrians, quam praeclarus est (Psal. XXII)! Haedus de capris, unus humilis poenitentium luctus est, de lascivo peccantium turbarum grege sequestratus hoc: haedus namque in lege solebat pro peccatis offerri. Haec asino vectore per David Saul mittit Isai, cum doctor quisque sapiens instituendis (0608B)Christo donante suis auditoribus, in simplicibus quibuslibet, et humano judicio despectis gratiam virtutum, quas imitentur, crebrius abundare commemorat. Nota et in Saulis unctione, quae et ipsa Christi regnum significat, asinas, panes, lagenam vini, nec non et haedos inveniri: de quibus suo loco tractatum est.

Et venit David ad Saul, etc. Venit Dominus ad corda credentium Judaeorum per fidem, et stetit coram eis per indefatigabile desiderium agnitae et concupitae suavitatis illius. Quibus se diligentibus ipse contra cuncta maligni hostis certamina, fidei et veritatis arma copiosa, et haec invincibilia ministravit, loricam videlicet justitiae, scutum fidei, galeam salutis, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei (0608C)(Ephes. VI).

Igitur quandocunque spiritus Dei malus arripiebat Saul, etc. Patet sensus ex superioribus, nec Judaeis solum fidelibus, sed et nobis congruit. Oportet enim ut quandocunque mentem nostram aliqua tentatio maligni spiritus arripiens, a tranquillitate sui status averterit, quisquis adest fratrum spiritualium, dominicae nobis passionis humilitatem ad memoriam revocet, sedula nos exhortatione contestans; quia qui innocens et justus sponte pro nobis sustinuit crucis supplicium, exemplum profecto reliquit, ut sequentes vestigia ejus, innocenter in prosperis, patienter agamus in adversis. Ita enim fiet, ut allocutione fraterna quasi citharizantis David manu refocillati levius habeamus. David quippe semper Redemptorem nostrum, (0608D)sed aliquando in se, aliquando in suis membris significat: ac recedente diri spiritus instinctu, mox sancti spiritus gratia nos illuminatura succedat. Quod si quem movet, quare idem Spiritus et Dei appelletur, et malus; sciat illum Dei quidem dictum propter justissimam ejus permissionem, malum vero propter ipsius Spiritus nequissimam voluntatem. Utitur enim Deus etiam malis spiritibus ad probationem quorumdam, vel damnationem, vel correctionem, vel etiam in bonis conservationem. Ad probationem quidem, sicut beatum Job Dominus per Satan tentando probavit: ad damnationem vero, sicut Achab regem praecedentium causa scelerum Domino permittente, spiritus mendax, ut bello periret, decepit (0609A)ad correctionem autem, sicut tradit Apostolus peccantem in Corintho Satanae (I Cor. V), ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu. Porro ad conservationem virtutum, sicut idem apostolus, ne magnitudine revelationum extolleretur, angelum Satanae, qui eum colaphizaret, accepit (II Cor. XII). Josephus in Antiquitatum historia, loci illius ita meminit: « Saul vero quaedam passiones et daemonia repente comprehenderunt, suffocationes ei et angustias inferentes; » et paulo post: « Jusserunt, inquit, ut cum eum daemonia invaderent et turbarent, super caput ejus stans psalleret, et hymnos ediceret. » Neque enim putandum est, citharam illam, quamvis dulcissime resonantem, tantae potuisse virtutis existere, quae spiritus pelleret immundos: sed figura sanctae crucis, (0609B)et ipsa quae canebatur passio dominica, jam tunc diaboli refringebat audaciam; sicut et Aegypti vastator angelus, non propter sanguinis in foribus positi virtutem (Exod. XII), sed quia idem sanguis typus fuit: locus quoque medii liminis superliminaris, et utriusque postis, qua inunctus erat, ipsam salutiferae crucis figuram exprimebat. Domus Hebraeorum, quas signatas vidit, illaesas transiit, divino praemonstrante consilio, venturum eum in carne, qui suo nos sanguine per crucem aeterna a morte liberaret.

CAPUT II. Castra Israel Goliath quadraginta diebus monomachiam petendo terrens, tandem a David in funda et lapide superatur. (0609C)(I Reg. XVII.) Congregantes vero Philisthiim agmina sua in praelium, etc. . . . Omnis autem Israel diligebat David, etc. Haec lectio mystice docet diutinas crebrasque antiqui hostis contra humanum genus insidias, sola Christi incarnati potentia simul et patientia devictas. Philisthiim ergo contrarias potestates, Israel autem populum fidelium, uno solum merito actionis, sed et nominis significatione denuntiat. Israel namque est videre Deum, sive vir aut mens videns Deum dicitur: Et beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Philisthiim ruina duplex interpretatur. Et angeli vel homines mali prius in peccata labentes, et post in ignis aeterni poenam corruunt. Congregantes autem Philisthiim (0609D)agmina sua in praelium, conveniunt in Socho Judae, id est humilitate laudationis sive confessionis, cum maligni spiritus unanimiter contra Ecclesiam venientes, diversis eam tentamentis vitiorum quatiunt. Non enim unum, sed plura contra Israel agmina ducunt; cum juxta dispertitam suae nequitiae qualitatem, alii spiritus irae, alii invidiae, alii superbiae, alii cenodoxiae, alii luxuriae, alii gastrimargiae, alii discordiae, alii phylargiriae telis electos sternere tentant. Quia haec universa laborant, ut humilitatem Deo devotae confessionis et laudis, quam ipsi superbiendo amiserunt, etiam hominibus improbis tollant. Ipsa est enim fundamentum illud nobile, in quo domus virtutum fideique constructa, nullo tempestatis turbinis cadere novit impulsu. Metanturque castra (0610A)inter Socho et Azeca in finibus Domim, hoc est inter humilitatem et fortitudinem, in finibus sanguinum, cum tota nefandi certaminis intentione satagunt fidelibus, vel fortitudinem operis, vel inter opera fortia custodiam humilitatis adimere. Neque enim ipsi, cum sint superbissimi et infirmi, possunt humilitatis aut virtutis moenia celsa subire. Sed inter haec insidias tendentes Judae, ejus enim, id est piorum confessioni, destruentes ea moliuntur eripere. Ipsi potius in finibus sanguinum positi, id est electis quibusque vulnera pravae suggestionis semper infligere quaerentes. At contra viri Israel in valle Terebinthi aciem ad pugnandum contra Philisthiim dirigunt, cum fortes quique in Ecclesia daemonum tentationibus lacessiti, praesidium verae (0610B)humilitatis arripiunt. Quae aptissime vallis Terebinthi vocatur. Terebinthus enim est arbor, lacrymam resinae praestantissimam manans quae industria medici dissoluta, quaeque conjungit, et scissa conglutinat. Talis est nimirum humilis ac lacrymosa conversatio sanctorum, quae vitiorum fluxa restringens, dissoluta animae membra continendo restaurat. De qua valle Psalmista: Beatus, inquit, vir, cujus est auxilium abs te, Domine; ascensus in corde ejus disposuit in convalle lacrymarum, in loco quem disposuisti eis (Psalm. LXXXIII). Quia videlicet, auxiliante Domino, per lacrymas humilitatis ad locum usque regni coelestis ascenditur. Potest terebinthus etiam ipsum vitae lignum, quod est in paradiso, hoc est coaeterna Deo Patri sapientia non inconvenienter (0610C)accipi; quod ut nos donorum suorum ramis obumbraret, imo et de convalle lacrymarum, in locum quem disposuit nobis, erigeret; atque odorem suae notitiae sublimius aperturum, ad videndum nos Deum deorum exaltaret in Sion, prius ipsam lacrymarum convallem, secundo de terra nasciturum adiit. Unde eadem ipsa sapientia, quae lignum vitae est amplectentibus eam, loquitur in Ecclesiastico: Ego quoque quasi terebinthus expandi ramos meos, et rami mei odoris et gratiae (Eccli. XXIV).

Et Philisthiim stabant super montem ex hac parte, etc. Et usque hodie spiritus immundi adversus Ecclesiam certantes, stant superbo rumore elati, ad exemplum illius primi superbi, de quo in Apocalypsi Joannis scriptum est: Et tanquam mons magnus (0610D)igne ardens, missus est in mare (Apoc. VIII). Stat et miles justitiae, non suis fidens armis, sed ejus auxilio sublimis, qui dicit: Non potest civitas abscondi super montem posita (Math. III). Vallisque erat inter eos; locus utrisque certandi ipsa est vita temporalis, in qua bonis malisque inter se dimicantibus, arbor vitae media dignos juvat et reficit, improbos damnat et ejicit; quam et ipsam vitam mundi communem, et justi in Christum summum videlicet montem sperando, mente sedula transeunt, dicentes: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III). Et reprobi per diabolum tumendo, despecta proximorum societate transcendunt. Contra quod fideles admonet Apostolus, dicens: Non alta sapientes, (0611A)sed humilibus consentientes (Rom. XII). Philisthiim namque perversos non minus homines, quam angelos figurant, uno eidemque diaboli regno militantes.

Et egressus est vir superius . . . nomine Goliath, etc. Vir iste notabilis, diabolus est, qui quotidie de castris Philisthiim, id est de cordibus impiorum ad rebellandum Deo paratus egrediens, pios lacessere non desistit. Et recte Goliath, id revelatus sive transmigrans appellatur. Diutius enim mortalibus tectus quasi frustra Saulem et viros Israel terrebat; frustra pravorum mentibus quasi castris Philisthiim se fortissimum jactabat; sed jam modo per pueri David industriam revelatus est eis, qui dicere possunt: Non enim ignoramus cogitationes ejus. Diu (0611B)miserorum corda superbus inhabitans jam modo transmigratus est per eumdem manu fortem, id est Dominum Salvatorem, qui ait: Nunc judicium est mundi, nunc princeps mundi hujus ejicitur foras (Joan. XII). Vel certe transmigrans non incongrue vocatur, quia de angelica beatitudine quondam superbiendo transmigravit ad inferos. Quod si transmigrantem activa significatione eum qui alios transmigret, id est, de loco ad locum transferat, intelligere voluerimus, illo nomen referendum est; quia cunctos suos sequaces de terra repromissionis ad terram perditionis, de vita transmigrare satagit in mortem. Qui bene sex cubitos et palmum altus scribitur, quia qui se Altissimo similem gloriatur, et perfecta se opera et finem beatum per philosophos (0611C)suos praedicare promittit. Sex namque diebus fecit Deus mundum, septimo requievit; et mortalibus per legem sex dies operationis, septimum quietis statuit. Denique Ezechiel in manu viri civitatem novam metientis, calamum vidit sex cubitorum et palmo; quia Dominus in electis suis perfectionem operis, quasi sex cubitos metitur; et spem quietis aeternae, quae in futuro perficietur, quasi partem septimi contemplatur. Quia ergo quod Dominus veraciter exhibet, hoc diabolus falso pollicetur. Casura Goliath altitudo, mensurae dominicae similis asseveratur. Cujus etiam civitas Geth, quae interpretatur torcular, aptissime pravorum multitudinem, diaboli videlicet civitatem, ad bonorum in saeculo tormenta semper exercitatam, monstrat. Sane nesciis intimandum, (0611D)quia spurius est, qui patre ignobili, sed nobili est matre generatus; sicut e contra nobili patre, sed matre procreatus ignobili, notus consuete vocatur.

Et cassis aerea super caput ejus, etc. Si lorica hamata quae sit inquiris, lege in Virgilio, Loricam consertam hamis, auroque trilicem.

Et ocreas aereas habebat in cruribus, etc. Cassis, lorica, clypeus, et ocreae, diversa sunt argumentorum vel argumentantium genera, quibus contra Dominum rebellans diabolus, vel suimetipsius capitis, videlicet iniquorum omnium, vel corporis sui miserrimi stultitiam defensare conatur. Tegit enim caput peccati, cum se etiam damnatus Deum dicere (0612A)et credi non metuit. Tegit et corpus cum declinat cor pravorum in verbum malum, ad excusandas excusationes in peccatis. Tegit, cum latus omne mentis humanae contra spicula veritatis obsepit. Quae cunctae species defensionum ex aere factae perhibentur, metallo videlicet caeteris amplius canoro; quia sive opera nefanda, seu dogma perversum, non invictae veritatis agnita ratione, sed fabulosa dulcedine consuevit eloquentiae defendere saecularis. Et bene pondus loricae ejus quinque millia siclorum aeris dicitur; quia per suavitatem malesuadae locutionis, non ut ipse pollicetur, suorum sensus omnes militum ab hostis irruptione protegit; sed e contrario sensus eorum omnes, qui quinque sunt notissimi, ab accipiendo verbo veritatis, quo salventur, (0612B)obcludit. Hasta autem dexteram armat, cum etiam per quosdam cautioris ingenii viros Ecclesiae fidem turbare, vel etiam expugnare satagit. Casside namque, lorica vel clypeo, et caeteris hujusmodi, nos a vulnere tutamur: hasta autem vel gladio etiam adversarium ferire solemus. Unde non inconvenienter ea quae munimini sunt bellantibus arma, cum Philisthaeus gestat, illas nimirum personas vel loquelas indicant, quibus improbi quique sua scelera tegunt; ea vero quibus adversarius vulnerari consuevit, illos sermones vel homines signant, per quos etiam bonorum virtus lacerata turbetur. De quibus recte subjungitur:

Hastile autem hastae ejus, etc. Namque opus quidem eorum quos adversus Ecclesiam diabolus ad (0612C)certamen profert, quasi ad texendum justitiae et sanctitatis indumentum, oculis insipientium videtur aptissimum. Ipsum autem acumen dicendi non aliquid ultra mundi hujus, qui sex aetatibus perstat terminos intueri ac dicere novit. Qui cum tanti sint ingenii, ut possint aestimare saeculum, Creatorem tamen ejus invenire nesciunt. Sed revera telae eorum non sunt in vestimento, quae animam calefaciant; quia, sicut dixit Esaias, Telas araneae texuerunt (Esa. LIX). Et sicut in psalmo centesimo quadragesimo tertio, qui proprie adversus Goliath scribitur, victor ejusdem Goliath Psalmista testatur: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis (Psalm. CXLIII).

Et armiger ejus antecedebat eum. Egredientem (0612D)contra Israel Goliath armiger antecedit, cum decipere fideles nitentem diabolum, etiam arma iniquitatis induta praecedunt et adjuvant exempla reproborum.

Stansque clamabat adversum phalangas Israel, etc. Superbia est hostis antiqui, quare usque ad incarnationem passionemque Domini Salvatoris a nullo mortalium superari posse praesumebat. Neque enim frustra beato Job dictum est: Quia non est potestas super terram, quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret (Job. XLI); qui et usque ad terminum saeculi praesentis, eum per Judaeos, gentiles, et haereticos Ecclesiam turbat, quasi armigero nequam praecedente, stans adversus Israelis agmina clamat. (0613A)Nec mirandum si hunc omnes Israelitae timentes fugiant. Quomodo enim, si non Dominus adsit, contra archangelum caro pugnet? Sed ut caro contra carentem carne spiritum praevaleat, primo Deus contra eumdem latens in carne triumphet. De quo typice subjungitur:

David autem erat filius viri Ephratei, etc. David quippe, sicut semper, Christus Dominus est; qui filius est viri Ephratei, id est, frugiferi; quia antiquo illo Hebraeorum populo, qui multas justitiae fruges credendo protulit, carnem sumere dignatus est, quamvis etiam semper in frugifero fidelium suorum pectore per dilectionem nasci simul et nutriri non desinit. Nec non solum nomina loci mystica, quorum notissima est interpretatio, sed et ipse locus (0613B)Ephratae vel Bethlehem nascituro ibidem Christo testimonium perhibebat. Et bene vir ille grandaevus, id est, maturus jam in legis scientia populus, octo filios habuisse memoratur, quia post sabbati Veterisque Testamenti praeconium, Evangelii quoque gratiam ac resurrectionis fidem, quae per Christum esset ventura, prophetavit.

Abierunt autem tres filii ejus majores, etc. Doctores populi illius, quorum tres ordines supra exposuimus, vel contra suae carnis ac mentis illecebras accincti, vel pro erudiendis aliis solliciti, bellum semper spirituale gerebant.

David autem erat minimus. Duplici ratione Dominus intelligendus minimus inter fratres, in quibus octonarium numerum suppleret, id est, eos quibus (0613C)in lege perfectis Evangelii sacramenta committeret, et tempore scilicet et humilitate. Quia et postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV). Et: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX). Nam et granum illud evangelici sinapis, quod ipse in agro suo, credentium videlicet cordibus sevit, minimum quidem est omnibus seminibus, dogmatum humilitate disciplinae, sed spiritualis gratiae fervore praecipuum.

Tribus ergo majoribus secutis Saulem, abiit David, etc. Quia in multis offendimus omnes, solus qui de (0613D)sanctificatione conceptus est (Jacob. V), Anamartitos, id est sine peccato, in carne potuit vivere, Deus recte intelligitur; quia etiam doctoribus, quique in Judaea certae legis latoribus, prophetis, et psalmistis, sicut quidam interpretantur, pontificibus, scribis et Pharisaeis, contra legem peccati repugnantem legi mentis suae spirituali agone desudantibus, solus Conditor et Redemptor noster immunis ab omni culparum pulsantium conflictu redierit, qui insuper etiam gregem Patris sui fidelem, larga pietate divinitatis aeternae, quamvis humilis in carne mortali, parvulusque refecit; quia enim mortalibus veritate naturae concordabat, sed ab eisdem in peccandi virtute discrepabat, homines spiritualibus donis imbuens, sed inter eos vitia nulla committens. Recte (0614A)David ad medendum Sauli Psalmista producitur, sed expugnandis Philisthaeis, quasi securus ab hoste revertitur. Insuper et quasi pastor bonus caeteris in procinctu belli positis, ipse liber a bello, Bethlehem suos mitissimos in pascua provocat agnos.

Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere, etc. Quadragenarius dierum numerus, quo Philisthaeus procedebat, et stabat contra Israel, omne tempus Ecclesiae, quo in hac vita dimicat, et Evangelii juvante gratia, decalogum legis, inter antiqui hostis insidias implere conatur, exprimit, qui mane et vespere quotidie tentaturus procedit; quia singulorum quae gerimus operum lucis vel initia contendit depravare, vel finem. Mane et vespere terret infirmos, quos vel adversis vel prosperis debellare laborat; (0614B)quod idem laborantis Ecclesiae tempus in ipso ejus capite, cum esset in deserto quadraginta diebus, et tentaretur a Satana, specialiter expressum est. Sed tentator astutus, qui primum Adam se vicisse diutius exsultabat, a secundo se victum perpetuo dolet.

Dixit autem Isai ad David filium suum, etc. Dicebat omnis fidelium Hebraeorum populus ad Dominum Salvatorem de suo semine nasciturum, sedulo utique desiderio adventum illius suspirans: Accipe, obsecro, ad reficiendum juvandumque in spirituali acie populum tuum Israel, qui sunt fratres tui; quia et ipse homo fieri, et ex eis secundum carnem nasci dignatus es; accipe, inquam, inter eorum castra quotidiano bello defessa corporalis apparens (0614C)perfectae humilitatis formam; legisque custodiam, cui nihil debes, ultroneus subire dignare. Polenta namque spiritum contribulatum, corque contritum et humiliatum significat. Ephi mensura, quae tres amphoras habet, vel ipsius Domini Salvatoris, vel uniuscujusque electi spiritum, animam et corpus digno humilitatis ritu perfecta atque adunata demonstrat. Quae videlicet humilitatis polenta, in Domino propria potestate, quanta ipse voluit, ad nos instruendos apparuit. At vero in nobis omnibus non aliter quam inferiori et superiori, hoc est timoris et spei potest mola confici. Decem quoque per David panes allati, perficiendi decalogi pabulum, quod non a nobis ipsis, sed donantis munere habemus, (0614D)aperta ratione demonstrant. Qui postquam ipse sub lege factus est, nobis quoque portabilia legis onera fecit; sicut etiam sua humilitate indebita nos tantorum gratia debitorum, quae nequaquam reddere valebamus, humiles esse docebat. Sed ab ejusdem, inquit, decalogi lactea, ut ita dixerim, teneritudine, et quasi adhuc parvulis apta, ad spiritualis intelligentiae robur, quo etiam magnos quosque et egregios coelestis militiae duces reficere ac confortare possit, converte. Tunc etenim manu fortis ac desiderabilis noster, post datos fratribus suis panes, et polentam, etiam formellas casei ad tribunum detulit, quando post ostensum Judaeorum magistratibus patientiae et humilitatis exemplar, post legis et prophetarum non soluta, sed adimpleta mandata etiam discipulis suis (0615A)quos familiarius instituendo rectores Ecclesiae praeficiebat, aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas.

Et fratres tuos visitabis, etc. Et per seipsum Dominus in carne diligenter suos, si recte agerent, intendit. Atque ubicunque vel cum quibuscunque reperit, eos visitare atque advocare curavit, et per sua nunc quoque membra sedulus id ipsum agere non cessat, cum bonos a malis discernens, his sua munera partitur, illos dimittit inanes. Quod Isai, sicut caetera David facere mandavit, quando fideles quique in Israel vel suis vel propheticis sermonibus Dominum citius venire, ac mundum redimere flagitabant, dicentes: Domine Deus virtutum, converte nunc, respice de coelo, et vide, et visita vineam istam, et dirige eam (Psalm. LXXIX,) et caetera talia.

(0615B)Surrexit itaque David mane, etc. Inclinata legis umbra, veritas de terra orta est; id est, Dominus in carne, qui Evangelii lumen mundo ministraret, apparuit; quo nonaginta novem oves electas non deseruit divinitus in coelo, etiam cum unam erroneam quaereret homo factus in mundo. Venit autem plenus gratia et veritate, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia (Joan. I); qualem cum venturum omnium piorum vota sperabant, credebant, praedicabant, amabant.

Et venit ad locum Magala, etc. Apparens in carne Dominus, et sanctos quosque pro fide certantes, et immundos spiritus invenit fidei munimina destruere machinantes. Talis nato Domino mundi status erat, talis usque ad hujus saeculi terminum perdurat.

(0615C)Derelinquens ergo David vasa quae attulerat, etc. Derelinquens Dominus apud memoriam fidelium suorum coelestia, sive terrenae generationis indicia, quae mundo mox natus attulerat, ut et haec inter eorum bonas quasi sarcinas virtutum diligenti custodia servarentur; ipse ad praeliandum mundi principem promptus festinare non differt, sed et de suorum salute sollicitus, opera justitiae faciendo et docendo, quasi de fratribus suis palam sciscitatur, si eorum sint recta opera, an adhuc corrigenda videantur.

Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille . . . Goliath nomine, etc. Loquente ad homines Domino Salvatore, et per sua vel acta vel dicta justitiae diligentius inquirentes, illorum ei opera quasi recte gesta placerent, apparuit hostis antiquus ex impiorum (0615D)praecordiis ascendens, et per actiones linguasque eorum nefarias malitiae suae superbae contra electos, quod et hodie facit, venena dira jaculans; neque illum maligni ulla fraus latuit, sicut nec terruit virtus. Unde aperte subjungitur:

Omnes autem Israelitae cum vidissent virum, fugerunt, etc. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III). Solus potuit dicere Christus: Venit enim princeps hujus mundi, et in me non invenit quidquam (Joan. XIV). Et ideo David solus contemnit, et pro nihilo ducit superbiam Philisthaei, quem caeteri cuncti declinant, fugiuntque paventes.

Et dixit unusquispiam de Israel: Num vidisti? etc. Unusquispiam de Israel, qui David, an Philisthaeum (0616A)viderit, interrogat; unitas eorum qui exspectantes redemptionem Israel, clarescente jam miraculis nativitate dominica, sollicita mente quaerebant, utrum idem Dominus hostis illius antiqui, qui cunctis fidelibus exprobrare consuescit, aliquibus fuerit insidiis, an inter mortuos liber; nil per omnia morti, nil ei qui habebat mortis imperium, debuerit hosti; neque enim facile mox omnibus patuit, quod Dei Filius, quod de sanctificatione conceptus, quod sine peccato natus fuerit, et in mundo victurus.

Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex, etc. Virum, inquiunt, illum, qui diaboli regnum dejecerit, confitetur omnis populus Israel, regali videlicet sicut et sacerdotali mysterio prae caeteris gentibus insignis, possessorem omnium quae in coelis, et quae (0616B)in terra sunt divitiarum, id est, totius mundi Dominum. Sed et Ecclesiam primitivam de sua nimirum carne progenitam, eidem viro prae caeteris eximio sponsae foedere conjungendum casto ac fideli congaudet amore, nec non et omnes electos ejus a servitute peccati solvendos, ac Spiritus sancti libertate sublimandos, fide non ficta testatur; sive enim Patrem Christi Domini, seu populum sanctorum, ex quibus Christus secundum carnem, intelligere volueris, eamdem expositio finem ratam habebit; quia et una est domus omnium fidelium, una eademque fide et spe et charitate viventium, et eadem ipsa domus est ejus cui canitur: Et laetentur omnes qui sperant in te, in aeternum exsultabunt, et inhabitabis in eis (Psalm. V). Talis enim erat de Christo in carne venturo (0616C)fides antiquorum, talis et nostra de eo quem jam venisse gratulamur

Referebat autem ei populus eumaem sermonem, etc. Docente palam Domino, et ejectionem ruinamque principis mundi praedicente, populus quidem omnis, ut evangelista commemorat, suspensus erat, audiens illum: sed invidentes legisperiti ac principes sacerdotum, quomodo ejus salutaria coepta restinguerent, imo et ipsum perderent, inquirebant, superbiae furorisque notantes eum, quia auctor sobrietatis humilitatisque patebat.

Quare (inquit) venisti? etc. Succenseant licet Christo Judaei, adventusque et incarnationis suae pietatem ei blasphemantes exprobrent; nos debitas illi grates referamus, quod nos quaerens in terra, relinquere (0616D)dignatus est in coelo beatissimas illas angelorum cohortes; quae cum multiplicibus spiritualium agminum sint choris innumerae, non tamen immerito pauculae oves appellantur, donec reducta quae erraverat ove centesima, plena nobis adjunctis sui numeri perfectione laetentur. Gaudeamus quod inclinatis suis coelis, in quibus pax et justitia regnat, ut nostrum praelium videret, sua sponte descendit. Descendit enim, ut hosti congrediens enormi, suis in praelio vinceret; suos quibus vicerat, sibi congaudentes in regno coronaret.

Audita sunt autem verba quae locutus est David, etc. Credita sunt verba quae locutus est de regni venturi praesumenda gloria Christus, et ad ipsos usque Judaici (0617A)imperii principes fama vulgante delata. Qui cum et ipsi ex parte non pauca ad audiendum verbum confluerent, locutus est eis; ne deceptoris antiqui virtute mox infirmanda, ne mox evacuanda fraude turbarentur, ne de generis humani, jamque adfutura salvatione diffiderent. Ego, inquit, qui ob hoc ipsum servilem indui formam, ad majora progrediens opera virtutum, expugnatorem mundi antiquum expugnabo diabolum.

Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthaeo isti, etc. Trepidatio est infirmorum, vel etiam repugnantia superborum. Nunquid valet iste diaboli virtutem depraeliari, quod Divinitatis est solius; cum sit humana, imo et humili carne vestitus; adversarius autem ejus spirituali natura praepotens, insuper (0617B)rebellio ex quo creatus est, contra Creatorem, contra quoque nostrum genus arma ferre didicerit? Ille enim homicida erat ab initio, et in veritate non stetit (Joan. VIII). Homicida videlicet primo sui superbiendo, deinde et hominis seducendo; in quo geminato homicidio longius ab olim deserta veritate cecidit, imo et usque in finem saeculi cadere peccata accumulando non omittit.

Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus, etc. Confortat Dominus infirmos in fide, convocat incredulos ad fidem, modestius exhortans ut inter fragilia humanitatis suae, qua dolores nostros susceperit, etiam Divinitatis, qua ipsos dolores sanare sufficiat, excelsa cognoscant. Ipse, inquit, nunc servi habitu deformis, vestrae salutis gratia pascebam a saeculo (0617C)coelestibus alimentis cunctorum corda fidelium, Patris videlicet mei gregem. Et veniebat aliquis immundorum spirituum, vel vi praepotens, vel astutus insidiis. Leo namque et ursus, quamvis uterque simul et virtute praemineat, plus tamen fraudis ursus, plus habet leo fortitudinis; atque ideo hic fraudulentiam, violentiam ille, uterque nequitiam daemoniorum figuraliter exprimit. Qui veniebant, inquit, tollebantque decipiendo aliquem fortium Ecclesiae ducum, abstrahentes eum peccando de medio fraternae societatis. At ego vel per angelos aut homines palam contestando, vel per meipsum invisibiliter compungendo, tales, devictis nequam spiritibus, ad salutis iter revocabam; contra ipsi spiritus graviter ferentes, animas fidelium a suis tenebris ereptas, ad lacerandum (0617D)improbi, blasphemandumque mei nominis cultum, suae statim vesaniae convertere furorem; quorum ego blasphemiam in lucem traducendo, ac manifestando per prophetas meos, totum penitus idololatriae ritum redigebam ad nihilum; apprehendensque sapientes in astutia eorum, suffocabam ora nefandae professionis, dicens: Quoniam omnes dii gentium daemonia: Dominus autem coelos fecit (Psalm. XCV). Et: Idola gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur, et caetera (Psalm. CXIII). Sed et per alium prophetam: Dii qui non fecerunt coelos et terram pereant de terra, et de his quae sub coelo sunt (Sap. XV); nam et virtutem omnem, et prudentiam profanorum, quae per ipsos, (0618A)seu per deceptos ab eis homines solet ostentari, potenter evacuabam ipse, qui semper in divinitate Dei virtus et sapientia permanens, in humanitate ad tempus hominum saluti serviturus apparui. Erit igitur et iste totius mali repertor et origo, quasi unus ex satellitibus suis, hoc est suis capietur in laqueis; qui ausus est et quondam angelos in coelo, et post in terra homines ad maledicendum provocare Conditori; sed et illos qui in fide sui persistere Conditoris, injuste semper maledictionis exacerbare jaculis, quasi non vero Deo serviant adoratores cultoresque illius, de quo dicitur: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V). Quod per gentiles, Judaeos et haereticos, nunquam eis dicere cessabit.

(0618B)Dixit autem Saul ad David: Et Dominus tecum sit. Annuit tandem Domini coeptis Judaeorum populus in his qui ad fidem venire potuerunt, agnitisque veraciter ejus duabus in una persona naturis, optarunt ut hominis humilitate superbis diaboli telis occurrens, auxiliatrice Divinitate, victoriae palmam obtineret.

Et induit Saul David vestimentis suis, etc. Adhibuit Domino incarnato populus Judaeorum figuras observationum legalium, octavo eum die circumcidendo, tricesimo tertio dehinc ad templum ferendo, hostiam pro eo dando, sabbatum carnale docendo, et per singulos annos immolandi Agni paschalis exempla praebendo, caeteraque hujusmodi, quae suo tempore saluberrima, et spirituales in lege Judaici populi praeceptores (0618C)quasi caput, et ipsum populum quasi corpus Saulis contra omnia tela nequissimi ignea multum utiliter armabant.

Accinctus ergo David gladio ejus, etc. Gladius Saulis est lex, quae per Moysen data est: vestis David, opus gratiae et veritatis, quae per Jesum Christum facta est. Accinctus ergo David gladio Saulis super veste sua, coepit tentare si armatus posset incedere. Non enim, inquit, habebat consuetudinem. Observans ad tempus Salvator imperium legis carnale, latente interim intrinsecus, nec adhuc in populos divulgato munere gratiae spiritualis, coepit paulatim ostendere quia non posset corpus ejus, quod est Ecclesia, legis oneratum caeremoniis ad certamen spirituale sufficere, maxime in his qui de gentibus ad (0618D)fidem vocandi, nullam prorsus habebant consuetudinem graviora legis edicta sufferendi. Denique apostolus Petrus, eos qui membra David adversus agonem processura giganteum, Saulis arma volebant aggravare, contestatur et arguit, dicens: Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi.

Et posuit ea, et tulit baculum suum, etc. Disposuit Dominus legis sacramenta, quae ut suo tempore bona probaret, ad modicum suscipere dignatus, et potestatem judicii sui, qua cuncta semper regebat, libere etiam circa dispositionem legis exercebat. Deposuit (0619A)arma Saulis, cum ait: Dominus est enim Filius hominis etiam sabbati (Matth. XII). Tulit baculum suum semper in manibus habitum, quando erat docens eos, sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum et Pharisaei. Induit arma Saulis, ad praelium singulare venturus, cum, appropinquante suae certamine passionis, discipulis ait: Desiderio desideravi, etc. (Luc. XXII). Deposuit eadem, cum subjunxit: Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei, etc. (Ibid.). Quibus pari modo calicem quoque Paschae legalis non amplius carnaliter observandum praedixit. Tulit baculum, quem semper habebat in manibus, cum crucis suae mysterio ad salvationem mundi profuturo (nam et ipsum potest baculi figurae non inconvenienter aptari, (0619B)cujus semper in potestate tempus modumque habebat) discipulos imbuens: Accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus, etc.

Et elegit sibi quinque lapides limpidissimos de torrente, etc. Ostensa reprobatione praecedentis mandati, propter infirmitatem enim et inutilitatem, magis se Dominus eligere docuit ipsam legem, quae quinque libris scripta est, spiritualiter observari, extrahendo eam de turbidis sensibus eorum, qui velamen habentes super cor, non poterant intendere in faciem Moysi, atque in liberas evangelicae lucis auras elevando. Quamobrem et eamdem sublimitate legis intelligentiae spiritualem, spiritualium pastorum, quos secum familiaribus habebat, praecordiis committere curavit. Cui etiam allegorici, moralis et (0619C)anagogici sensus quasi triplici parte contextae fundae juvamen adjunxit. Ac talibus competenter armis indutus, debellandum mundi principem victor futurus aggressus est.

Cumque inspexisset Philisthaeus, et vidisset David, etc. Cumque inspexisset solertissime diabolus, et vidisset Dei Filium in mundo contraria sibi facientem et docentem, quasi adversus se procedentem, quia humilem deprehendit, ipse nihil nisi superbum sapiens, despexit eum. Erat enim plenus novae virtutis et gratiae, passionum sanguine rubens, et pulcher actione magnalium.

Et dixit Philisthaeus ad David: Nunquid ego canis sum? etc. Sive potentiam Salvatoris, seu crucis intelligas lignum, ad eumdem sensum respicit. Negat (0619D)se enim superbissimus hostis similem cani, id est, immundum opere et infirmitate contemptibile. Insuper et omnes qui in mundi hujus vitam transeunt, diris, insanis, furiosis et latratibus persequentem, et lacerantem morsibus, negat patientia Salvatoris, negat superandum potentia. A vero manu fortis ipse cum crucis baculo veniens, videamus quid de occurrente adversario sentiat. Dicit enim Patri: Erue a framea animam meam, et de manu canis unicam meam (Psalm. XXI). Sed et alibi membra ejusdem adversarii canibus comparanda signavit, cum ait: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus (Matth. XV). Quorum tamen non paucos panem filiorum ministrando, de canibus impudentissimis (0620A)vel rabidis castissimas ac mitissimas convertit in oves.

Et maledixit Philisthaeus David in diis suis, etc. Maledicit Deo vivo et vero diabolus, cum deceptos a se spiritus, et ob hoc aeterno igni damnatos atque damnandos, mortalibus deos dare non timet: insuper et spirituales Ecclesiae viros vitae carnalis arguens, a suis posse devinci in suorum jactat doctorum, qui partim angelica natura coelestes, partim sunt terrestri carne mortales, debere membra transferri. Maledicit et per haereticos corpori veri David in diis suis, cum fictos de corde suo ac pessimo igni conflatos sensus, evangelicae veritati praeponere docet, qui etiam carnalia docentes, spiritualium dicta vel acta praesumant se (0620B)posse convincere. Talia magis gentilium superbis philosophis, vel barbaris quibusdam (his enim volucres coeli ac bestiae terrae possunt decentissima significatione conferri) quam ecclesiasticae eruditioni et humilitati congruere.

Dixit autem ad Philisthaeum David: Tu venis ad me cum gladio, etc. Ostendit apte Dominus et omnibus quos adjuvabat, et potestatibus quas debellabat, aeris diabolum superbiae solum ac fallaciae armis, quibus vel sua parva defendat ac tuetur, vel veritatis sensa perfringat, indutum; se autem ipsum esse, de quo Psalmista praecinuit: Benedicitus qui venit in nomine Domini (Psalm. CXVII). Denique non credentibus quibusdam exprobrans, ait: Ego veni in nomine Patris mei et non suscepistis me (Joan. V).

(0620C)Et dabit te Dominus in manu mea, etc. Et divinitatis, inquit, meae virtute superaberis, qui conspecta in me carnis vilitate superbus extolleris, et auferam te, qui caput es omnium malorum, a conjunctis tibi injuste membris mortalibus; et dabo cadentia membra tua tuorumque satellitum, hoc est separatos a vobis, et humiliatos mea virtute vel gratia homines, qui vestris miserere decepti culturis adhaeserant: dabo, inquam, eos a meis instruendos, meisque sociandos ministris, qui partim angelica natura coelestes, partim sunt terrestri carne mortales, ut praedicato per totum orbem Evangelio, sciat omnis homo quia unus et verus est Deus qui, nunc notus in Judaea et in Israel magnum nomen ejus (Psalm. LXXV). Tunc catholica, id est, universali (0620D)laude celebrabitur, a finibus terrae ad Deum clamantium ac dicentium: Domine Deus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Psalm. VIII)! Nec cuiquam videatur absurdum quod carnis ima, coeli volatilia ac bestias terrae avidos ac capiendos per fidem prius carnales animas, dixerimus significare doctores. Nam et ipse Dominus apertissime leo de tribu Juda, et Ecclesia typice leaena vocatur: nec solum propter fortitudinem, sed et propter insinuandum solers sanctae rapacitatis studium. Dicit enim patriarcha Jacob de Domino, Catulus leonis Juda, ad praedam, fili mi, ascendisti (Gen. XLIX). Dicit et ipse Dominus de Ecclesia ad Job: Nunquid capies leaenae praedam, et animam catulorum (0621A)ejus implebis (Job. XXXIX)? Sed et per quatuor animalia designatur Salvator. Sicut per hominem et vitulum incarnationis et immolationis humilitatem, ita etiam per leonem et aquilam fortitudinem voluit, ac sublimitatem suae resurrectionis, atque in caelos ascensionis indicare. Qui etiam ad beatum Job ipse de Ecclesia loquitur, dicens: Nunquid ad praeceptum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum (Ibid.)? Cujus ne altitudinem solum nidificandi vel volandi, vel etiam perspicax intuendi solis acumen, et non vorandi quoque unitatem typice commendatam putares, ad ultimum subjunxit: Et ubi fuerit cadaver, statim adest. Ubicunque aliquem a congruo vitae statu decidisse conspexerit, hunc continuo dictis corripiendo mordacibus, in vita sui (0621B)corporis membra trajicere, et quasi a morte suscitatum catholicam restituere festinus curat in vitam. De duobus exemplum dandum putavimus, ut per haec qui legerit, etiam de caeteris volatilibus vel bestiis, quid absque scrupulo fidei sentire possit, noverit.

Et manum suam misit in peram, etc. Peram pastoralem diximus supra corda esse pastorum, Christi nimirum lateri familiarius adhaerentium. Cur non ergo magis ipsius summi ac singulariter boni pastoris conscientia, vel anima, pastoralis pera vocitetur? quae quinque lapides limpidissimos, sed ad hostem prosternendum fortissimos continet: quia purissimam divinae legis scientiam, qua omnis error debelletur: cujus et in lapide expressa plenitudo, et (0621C)in quinque libris est latitudo diffusa, solus perfecte nosse et implere potuit Christus. In quam profecto peram manum mittens, unum de quinque quos ibi miserat lapidibus tulit, cum opus loquendi de arca sacri pectoris, armans unum de quinque libris Moysi, quorum omnium auctor atque adimpletor existebat, hoc est Deuteronomium, in testimonium sibi ad repellenda hostis antiqui tentamenta suscepit. Sed et nos sacris litteris instructos, ejusdem hostis insidias unitate fidei et charitatis vincere docuit. Et bene funda jecit; quia spirituali sensu Scripturarum, quem triplicem supra ostendimus, hostis superbiam fregit, spiritualis etiam nobis intellectus contra eumdem arma donavit. Et bene in fronte percussit Philisthaeum, quia et ipsa suae praesumptionis audacia (0621D)diabolum stravit: ex ipso suae professionis ostentatu, perversorum dogmatum cultores stultos esse patefecit. Sicut enim manus fortitudinem operationis, ita frons agnitionem professionis indicat. Quisquis igitur in fronte feriri timet, signo salutiferae crucis ipsum frontem armet, dicens cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI). Denique David ipse, quia dicere noverat: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psalm. IV); opertam quidem casside jactantiae loquacis, sed supernae gratiae lumine minime signatam Philisthaei frontem dejecit. Et apte infixus lapis in fronte ejus asseritur, quia divini verbi sententiam diabolus, quam vel in se vel in (0622A)suis sequacibus a Christo Salvatore ejusve membris excipit, nunquam omnino liberandus excutiet, sed et exsecrabilem luet damnatus sine fine gehennam. Cui simile est quod Esaias irrevocabilem ejus damnationem testatur, dicens: Et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus Deus super eum (Esa. XXX): hoc est, neque in aeternum salvandus eximetur tormentis, neque per tempora variantia inter poenas discurret: et requiem nostro verberantiae more, qui virgam vel scuticam dorso vapulantis creberrime ad punctum sublevando tollimus, ut iterum ferire queamus, sed absque ullius intercapedine quietis, perpetua subactus ultione gemet. Hoc contra eos qui propter Esaiae testimonium, quo de impiis scribens, ait: Et claudentur ibi in carcerem, (0622B)et post dies multos visitabuntur (Esa. XXIV); diabolo et angelis ejus, omnibusque reprobis, quamvis post longa et innumera saeculorum volumina remissionem tantorum criminum, et vitam cum Domino promittunt aeternam, contra ipsius Domini et judicis sententiam, qui se in examinis ultimi discrimine dicturum esse praedixit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). Percussus autem lapide cecidit in terram gigas; quia pulsatus Dei verbo diabolicus error, nequaquam celsus, ut multo ante tempore jactabat, et coelestis sed terrenus fuisse innotuit, et infimus.

Cumque gladium non haberet in manu David, etc. Cum neminem haberet et Dominus sui verbi ministrum, per quem diaboli superbiam docendo perfringeret, (0622C)nisi quem prius ipse diabolo victor eripuisset; omnes enim natura filii irae, omnes in iniquitatibus concepti, et in delictis sunt a matre generati (Ephes. V; Psalm. L); supervenit inopinatus, et adversarium male diu fortem, quasi fortior exsuperans, universa arma ejus, in quibus confidebat, abstulit, ut per quos hostis ante quasi per arma sua miserorum animas trucidabat, per eos postmodum Salvator in arma justitiae commutatos, caput iniquitatis suo praecidat a corpore, hoc est conversos ad fidem peccatores anathematizare Satanam, et operibus ejus, ac pompis omnibus abrenuntiare compellat. Et recte gladium quo Philisthaeum interficeret, primo manu tulisse David, ac de vagina sua eduxisse narratur; quia magnum quemque imperii diabolici strenuum, (0622D)quem propugnatorem primo Dominus suae visitatione pietatis suscipiens, de obscuris errorum latebris in lucem gratiae liberantis extrahit; ac sic per eum etiam caeteros corripi pariter concedit, et corrigi. Sed et nos cum haereticorum vesaniae disputando occurrentes, non aliis quam his quae ipsi ad nos reducendos proposuerant, vel argumentationum probamentis, vel testimoniis Scripturarum convincimus, eos fabricatores mendacii, et cultores esse perversorum dogmatum; gigantis profecto proterviam suo ense dejicimus.

Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, etc. Videntes immundi spiritus quod incarnatione et passione dominica victus et prostratus (0623A)osset fortissimus eorum, fugerunt a cordibus credentium. Et consurgentes fortes quique in Ecclesia de circumcisione et praeputio congregati, levaverunt terribilem malignis vocem divinae praedicationis et laudis, persecutique sunt eos usque dum se humiliandos a Christo, et quasi in valle dejectione submergendos agnoscerent, qui prius in monte superbiae contra illum se castra posuisse jactabant; repeterentque profugi corda, quae pridem male inhabitando omni prorsus spoliabant fruge pietatis et fidei. Portas namque Accaron, id est, sterilitatis, Philisthiim fugientes adeunt, cum maligni spiritus a fidelium mente repulsi, ad doctores se denuo referunt. Vanitatis et mendacii ipsius civitatis moenia subintrant, cum etiam vulgus imperitum ad augmentum (0623B)operis infructuosi et incendio digni coarctant. Sed et Geth usque, id est torcular, perveniunt, cum ad bonos quosque iniqua persecutione torquendos, deceptorum corda protrahunt. Quae cuncta eodem ordine etiam de perversis possunt hominibus accipi.

Et revertentes filii Israel, etc. Recti ordinis est ut doctores veritatis prius ab auditorum praecordiis omnem spiritum immundum exsufflando et catechizando abigant, et sic eos qui fuerant castra daemomonum, sed facti jam possessio spiritualis Israel, societati forti sanctorum mysteriis salutaribus imbuendo aggregent.

Assumens autem David caput Philisthaei, etc. Juxta litteram quidem puto sentiendum quod caput tam fortis adversarii detruncatum, non aliam ob causam (0623C)David in Hierusalem urbem rebellem et Jebusaeis adhuc civibus inhabitatam afferre curaverit, quam ad terrendos eos qui, inexpugnabili murorum firmitate vel altitudine fidentes, a nullis se superandos praesumebant. Denique in ejus expugnatione, quae per ipsum David facta est, legimus in tantam eos conscendisse superbiam, ut dicerent: Et si non alios quam caecos et claudos, qui in civitate forte reperiri possent, in propugnaculis sisterent, ipsi ad conservandam eam et numero et virtute sufficerent. Suspendit ergo contra civitatem adversariam caput gigantis victi puer triumphator, ut se quoque cives, licet immanes, ab eodem vinci posse non discrederent. Juxta vero allegoriae leges, dicendum quod (0623D)victoriam de antiquo hoste susceptam per apostolos praedicantes, et miracula facientes, perfidis adhuc gentibus Dominus festinarit ostendere, ut hujus eas signo victoriae ad perficienda vitae et veritatis sacramenta pariter et dogmata converteret, cujus etiam arma in suo tabernaculo posuit; quia sanctae Ecclesiae et homines diabolo ereptos sociavit, et ejus insidias (nam et ipsae possunt in armis intelligi) patefecit. Nulli enim dubium quin tabernaculum David, Christi domum, quae est fidelium Ecclesia, monstret.

CAPUT III. Jonathan et David ineunt foedus; et occurrentes reverso exercitui mulieres, quia David in laudando Saulis praeferunt, perennis ei odii livorisque fomitem creant. Denique invasus spiritu malo Saul, nititur eum percutere; sed quia nequit, remotum a se facit tribunum super mille viros. (0624A) Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem, etc. Haec lectio figurate designat victoriam Christi, qua diabolum superavit, devotos quosque et humiles debitae servitutis honorasse servitiis; at vero contumaces ac superbos gloriosis ejusdem invidisse triumphis; nec tamen raptis licet ad rebellandum impietatis armis, supernae gratiae, quin per mundum clarescat, potuisse resistere. Quaeritur autem quomodo Saul ignorans stirpem David requiret, sui tanto tempore ministri, pariter exorcistae et armigeri. Et volunt quidam mentem ejus a malo, quo agitabatur, spiritu, ab agnoscendo interdum, quamvis noto homine, praepeditam; non intuentes (0624B)quia nec ipse Abner tantae severitatis et prudentiae vir, ejus se progeniem nosse testetur; sequitur enim: Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi. Unde videtur credibilius eum non solos illos dies quadraginta, quibus in valle Terebinthi est, contra Philisthaeos pugnatum, abfuisse a latere Saulis, verum tanto ante temporis spatio ad pascendas sui patris oves fuisse reversum, quando sicut pubescentium aetas solet, contingere posse, ut mutato inter crementa caeterorum artuum etiam ipso frontispicio, non facile et cito cognosceretur ab eis, quibus pridem notus existeret. Sed quidquid causae illud erat, nos, transmissa historiae radice, ad carpenda allegoriae spiritualis odorifera poma scandamus. Egrediente contra Philisthaeum David, quaerit de genere ejus Saul: sed quia (0624C)ab ipso non quaerit, quod quaerit discere nequit. Percusso Philisthaeo, quaerit ab ipso, et audit.

Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum. Praedicante ante passionem Domino, et sanante omnes oppressos a diabolo, quod est contra Philisthaeum egredi, crucis baculo et Scripturarum, quae de eo erant adimpletione sternendum; quaerebant inter se nonnulli ex Judaeis, quis ipse esset, Helias, an Hieremias, an Baptista, an alius quis prophetarum eximius. Sed quod necessarium quaerebant, scire nequiverant, eo quod ad fidem veniendo, ab ipso quaerere nescirent. At post passionis, resurrectionis, ascensionisque ejus triumphum praedicantibus apostolis, multi credentes ex eis veraciter eum Christum (0624D)cognoverunt, de Bethlehem Juda, et radice Jesse, juxta vaticinia prophetarum egressum, principis mundi regnum invicta virtute vicisse; quod est manu fortem juvenem gigantis occisi caput habuisse in manu.

(I Reg. XVIII.) Et factum est cum complesset loqui ad David Saul, etc. Cum per apostolos Salvator Judaeam munera praedicando suae incarnationis implesset, multi quidem audito verbo crediderunt. Sed perfectiores quique in his spirituali gratia redundantes, quod, ut saepe dictum est, Jonathan vocabulo designatur, tanta ei dilectione colligati sunt, ut etiam animam suam pro eo dare non dubitarent. Porro alii non pauci, et maxime qui terreni principatus sive abjecto seu desiderato culmine gaudebant, (0625A)minore quidem fervore amoris, sed eadem fidei agnitione praediti susceperunt; ejus et ipsi sacramento pro certo credentes et confitentes nequaquam eum patrum, ex quibus carnem suscepit meritis, quamvis multum sublimibus, aequandum, sed sequendum Apostoli sententiam qua dicit, Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia benedictus in saecula (Rom. IX).

Inierunt autem Jonathan et David foedus, etc. Inierunt Christus et Ecclesia foedus mutuae charitatis et pacis. Diligebat enim eum Ecclesia in membris suis perfectioribus, ita ut mori esset parata pro illo; justum rata pro eo corpus se simul et animam dare, qui pro sua redemptione, cum esset Deus verus ex Deo vero, humanam carnem induere sit (0625B)dignatus et animam. Nam et Verbum caro factum est (Joan. I), et Dominus susceptor est animae meae (Psalm. LIII). Denique exspoliavit se in martyribus carne qua erat vestitus, et dedit eam Christi obsequiis; nec non et aliud quidquid habebat ingenii, virtutis et operum, ejus voluntati devota impendit, usque ad acumen peritiamque dicendi, et usque ad industriam, argumenta fide et ratione veracia, contra male sapientium versutias emittendi, et usque ad gloriam castitatis et immaculati pudoris pro ejus amore servandum.

Egrediebatur quoque David ad omnia, etc. Sive credere Christo populus Judaeorum, seu contradicere mallet, sive eum regem facere, seu cruci affigere, prudenter se coaeterna Patris sapientia semper (0625C)agebat, et pios potenter munerando, et patienter impios tolerando. Posuitque eum populus idem super viros belli spiritualis, in quibusdam videlicet credendo et confitendo, quia ipse sit solus, qui pro salute animae dimicantes, ut vincere possint, adjuvet. In aliis vero, quia reus sit mortis exclamando, qua tandem morte ad votum impiorum suscepta, cum mortis auctorem superasset, nobis quoque belligerandi cum eo pariter et triumphandi condonat exemplum.

Et acceptus erat in oculis universi populi, etc. Acceptus erat Dominus universis, illos oculos habentibus, de quibus ipse loquitur: Beati oculi qui vident quae vos videtis (Matth. XIII). Maximeque in corde (0625D)mundo apostolorum, qui speciali providentia Judaeorum saluti jussi sunt praedicando famulari. Quibuscunque enim acceptus non erat Dominus, non aestimandi sunt tales oculos habuisse apertos; sed esse de quibus dicitur: Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum (Matth. XV).

Porro cum reverteretur percusso Philisthaeo David, etc. Cum reverteretur victo per suam passionem antiquo hoste Dominus, et in gloria resurrectionis suis appareret electis, diffamata per Judaeam hujus triumphi gloria, egressae sunt animae quaeque humiles, et propriae fragilitatis consciae de universis urbibus Israel, gaudentes in Christo, quem auctorem vitae, et mortis cognovere victorem, ac per multas Ecclesias, quae unam catholicam faciunt, eum concordi (0626A)laudatione celebrantes, in diversis ab uno eodemque spiritu datis virtutum charismatibus, quae congruis devotae humilitatis obsequiis Domino suo membra mancipantes, alacri ante omnia fide, quasi triumphali carmine declarant; quia legis quidem institutio opera justitiae jubendo, non parvam de hostili exercitu stragem dederit, non paucas eidem animarum praedas eripuerit: sed incomparabili virtute Christi gratia, vitae coelestis denarium tribuendo, ipsas etiam portas mortis victor diruerit; ita ut suos percepta vitae aeternitate morti insultaturos, ac dicturos asseveret: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, stimulus tuus (I Cor. III)? Et notandum quod non universae mulieres Israel, sed de universis urbibus Israel egressae sunt mulieres. Non enim omnium est (0626B)fides, sed de omnibus tamen personis, conditionibus, locis et aetatibus, qui fidem suscipiunt, eliguntur ab eo qui dixit: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII). Neque ibi dixit, omnes, sed omnia; ut significaret, ex omni genere hominum futuros esse credentes. Notandum etiam quod Sauli quidem occurrisse mulieres, sed in laudes David vocem extulisse dicuntur; quia pie credentium Christo animae palam legis aemulatori populo, quid de umbra legis ipsius, quid de evangelica luce esset sentiendum, dicebant, quatenus hunc quoque praedicando ad viam gratiae et veritatis accirent. Possumus et hoc dicere quod reverso ad coelos cum carne immortali Domino Christo, egressae obviam angelicae cohortes de universis, quaecunque et qualescunque (0626C)illae sunt, supernorum agminum sedibus, et victorem hostis ac vitae nobis largitorem socia debita laudis exsultatione susceperint.

Iratus est autem Saul nimis, etc. Iratus autem populus, qui in lege gloriabatur adversus gratiae praecones, et displicuit ei sermo qui, Evangelio coruscante, finem legalibus umbris imponebat; dixitque fremens adversus Dominum, et adversus Christum ejus: En hujus doctrinae sequaces asseverant, me quidem Mosaicae legis jussa facientem, umbris figurisque servire: Jesum vero suum veritatis et vitae mundo lumen attulisse: mihi per legem bona terrae, quae diuturna esse nequeant, promissa; illum per Evangelii sui gratiam, aeterna suis fidelibus coelestis (0626D)regni gaudia donare. Omnibus ergo certatim, neglecto altaris et hostiarum ritu, ad dogmatis hujus audientiam confluentibus, quid ei superest, nisi solum quod non etiam mihi regni culmen ademit? eo quod Christiani, etsi numero nos superantes, nova sint omnes et incognita nobis humilitate ac paupertate dejecti.

Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David, etc. Non recto sensu accipiebat populus Judaeorum verba Evangelii, ex eo tempore quo invidiae facibus accensus, ejus doctores vel auditores coepit odio habere, timendo videlicet, ne gloria suae legis subtracta, illius magis per orbem fama fidesque regnaret.

Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, etc. Crescente paulatim luce fidelium, Judaeorum (0627A)crevit et insania caecitasque perfidorum, qui medio Synagogae suae adversus Dominum spiritu immundo commoti, prophetiae verba, quae non intellexere, vesano ore decantarent. Dominus autem ad sedandam eorum mitigandamque malitiam, patientiae passionisque suae per apostolos quotidiana instantia replicabat exemplum. Psallebat enim eis manu sua, cum per eximium sui corporis operarium dicebat: Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Jesum, quem vos crucifixistis (Act. II).

Tenebatque Saul lanceam, etc. Tenebat populus Judaeorum regni potestatem, et exercuit eam contra Dominum Salvatorem; putans quod fidem ejus et gloriam posset persequendo exstinguere, instar (0627B)mortalium caeterorum quorum saepe laus et memoria, amor sive odium cum ipsa solet vita deficere. Contra quos ipse Patrem precatur in Psalmis: Ne efficiatur similis descendentibus in lacum (Psal. CXLII). Quantum enim David parietem, homo lapidem vivens, sentiens et discernens, natura, vita, sensu et ratione carentem antecellit; tantum Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, puris hominibus, quamvis sanctissimis, differt. Qui quidem, et ipse locis congruis, lapidis vocabulo figuratur, non tamen cujuslibet in pariete, juxta eos quibus dicitur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini (I Petr. II). Sed lapidis summi, angularis, electi, pretiosi, in fundamento fundati, qui totum Ecclesiae surgentis aedificium portans simul et protegens, circumcisioni praeputium (0627C)unanimi pace conjungat. Nam et ita potest non incompetenter intelligi, putasse Saul quod configere posset David cum pariete; putasse Judaeos, Christi se nomen et memoriam tollere posse, et eradere de terra viventium, si praedicatores resurrectionis ejus apostolos, qui sunt proxima illi portio domus ejus, id est Ecclesiae, vel occidendo a se, vel fugando repellerent. Sed non David configi cum pariete, non Christi gloria minui, non ipsis quamvis multum nitentibus, impiis potuit assimilari descendentibus in lacum; hoc est sepulcro conditis, neque ante diem judicii resuscitandis.

Et declinavit David a facie ejus secundo. Et fugit Christus a corde impiorum, qui nunquam pia pectora, (0627D)quin in eis requiescat, deserit. Sed non frustra additur secundo. Primo enim David abiit, et reversus ad Saul, venturo in praelium contra Philisthiim, quo tamen postmodum adveniens, quem cuncti diu nequivere, solus cito prostravit inimicum; et nunc secundo declinavit a facie ejus se interficere nitentis, congruit mysticus sensus. Primo namque, sicut et supra expositum est, certantibus contra vitia cunctis mortalibus, apparens in carne Dominus, liberam ab hoc conflictu vitam gerebat in mundo; sed et diu frustra laborantes eosdem mortales mira superveniens suae gratiae visitatione adjuvit. Verum quod non sine dolore commemorandum est, non sine gemitu castigandum, multi suum a se vivificatorem ac protectorem, dicta ejus aspernando, et praevaricando (0628A)repellunt; et quod fecisse Judaeos non credendo arguimus, ipsi credentes male vivendo facere non timemus. Declinat autem David invitus a facie ejus secundo, ut non eum citharizans ab hoste liberet, a quo prius sponte rediit, ut non cum eo contra hostem pugnaret; cum exigentibus nostris meritis Salvator omnipotens, lucem nobis suae cognitionis abscondit, suae defensionis gratiam tollit, ut non nos quotidiano suae crucis auxilio ab hostium tutetur insidiis, qui pro nostra salute carnem suscipere dignatus est, ut nobis confligere posset fragilem, ut nobis vincere sanctam. Deus igitur cum hominibus conversatus, primo in hoc ab eorum consortio recessit, ut non cum eis adversus legem peccati, quae ei in nullo repugnabat, certaret. Secundo, et in hoc non omnium, (0628B)sed superbientium consortia declinavit, ut non eis sua munera crederet; superbis enim resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V).

Et timuit Saul David, etc. Timuit populus Judaeorum Ecclesiam Christi, eo quod se derelicto gratiam in ea divinae virtutis aspiceret. Scriptum est enim: Multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem, et metus erat magnus in universis. Omnes enim qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia (Act. II); quae et ipsa societas mutuae dilectionis, indicium est praesentis gratiae coelestis. Et alibi: Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe, et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis; caeterorum autem nemo audebat se conjungere illis, sed magnificabat eos populus (Act. V).

(0628C)Amovit ergo eum Saul a se, etc. Quomodo quinquagenarii vocantur, qui quinquaginta militibus praesunt, et centuriones qui centum; sic appellantur Graece chiliarchi, qui in capite sunt mille militum, quos Latina consuetudo ab eo quod praesint tribui, magis tribunos quam millenarios dicere gaudet. Amoverunt ergo Christum a se, spreta ejus fide, Judaei, et fecerunt eum credentibus amplius spiritualis militiae ducatum praebere. Illorum enim delicto salus gentibus. Maxime autem regnat super eos Dominus, qui stabiles et immobiles, abundantes in opere Domini semper sciunt, quod labor eorum non est inanis Domino. Quorum quadratam quamdam, ut ita dicam, conversationem, et nulli obnoxiam lapsui, (0628D)millenarius numerus, qui est denarius quadratus solidus, ostendit. Denario quippe perfectio vel operis solet indicari, vel praemii. Sed ut haec eadem perfectio latitudinem fraternae dilectionis augescat, decem decies ducito, ut ad centum valeas pervenire. Quae videlicet summa juxta arithmeticam rationem aequalibus est quadra lateribus, sed adhuc plana, et ideo proximorum dilectioni, quos in terra videmus, per figuram accommoda. Ut autem ipsa fraterni amoris quadratura, divini etiam amoris altitudine solidetur, singulas centenarii numeri particulas per decem accumula, ut ad millenarium ascendere queas; sicque fit ut denarium non solum quadriformi firmitate aequalem, sed et solidum complendo perfecto intelligas; quia talis numerus eorum quibus Christus praesit, (0629A)et altitudini stabilissimae, et altissimae stabilitati conveniat. Quocunque enim verteris quadratum, solidum stabit; quidquid justis occurrit, stabiles eos prorsus et immobiles probat.

Omnis autem Israel et Juda diligebat Davia, etc. Omnes qui credidere de Judaeis ac gentibus, diligebant et diligunt, et dilecturi sunt Christum. Ipse enim egrediebatur in carne apparendo, ingrediebatur ad Patrem revertendo; ante eos autem, ut et recte conversandi foris adhuc remanentibus, et beate regnandi intrantibus spem formamque tribueret. Egreditur et hodie ante nos, cum pugnantes in terris auxiliando protegit. Ingreditur autem, cum finito certamine coronandos aeternam perducit ad vitam. Admonendum sane putavimus lectorem, non eumdem (0629B)semper allegoricae completionis quem historicae praefigurationis ordinem posse servari. Verbi gratia, primo tunica nudatur, atque in cisternam missus Joseph, ac postea Juda docente venditur; primo Juda agente venditum, ac post indumento corporis spoliatum sepultumque significat Christum. Quod propheticis non solum in factis, sed in dictis fieri consuevit. Primo enim dixit Esaias: In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur (Esa. XI). Ac deinde subjunxit: Et erit sepulcrum ejus gloriosum (Ibid.). Cum cunctis fidelibus pateat prius Domino a mortuis resurgente sepulcrum ejus glorificatum, ac postmodum apostolis signum crucis ejus exaltantibus in populos factum, ut ipsum gentes deprecarentur. Quod Scripturarum periti anacephaleosin (0629C)Graece, id est, recapitulationem vocare consueverunt. Admonendum et hoc quod non una eademque persona, unam semper eamdemque portionem personae sive rei quam demonstrat, insinuet. Verbi gratia, David Christum significat, sed aliquando in seipso, aliquando in sanctis ejus praedicatoribus, aliquando in caeteris fidelibus, aliquando in septies cadentibus justis, sed poenitendo resurgentibus, quos universos quasi multa ejusdem corporis membra uniformi capiti constat adhaerere Christo. Item Saul populum Judaeorum figurate denuntians, aliquando regnantem, aliquando recte docentem, aliquando Christo credentem, aliquando Christi jussa negligentem, aliquando Christo invidentem atque (0629D)eum persequentem, aliquando fidelibus suis minas, insidias, caedes, et mortes inferentem, ejusdem partem praemonstrat. Item Goliath, qui diaboli typum gestat, modo hunc in ipso omnium impiorum capite, modo in membris ejus, paganis videlicet, perfidis Judaeis, haereticis, et falsis fratribus exprimit. Ex quibus tamen membris Salvator pessimo capiti excisa salubriter nonnulla sua membra facere dignatus est. Quae cuncta exemplis probare majoris est operis quam huic loco conveniat.

CAPUT IV. Majorem Saul filiam, quam David promiserat, Hadrielidans, minorem dat illi, et hanc praeputiis Philisthiim desponsatam. Dixit autem Saul ad David: Ecce filia mea major (0630A)Merob, etc., usque ad id quod scriptum est: Factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. Haec lectio figurate designat, majore licet parte Synagogae Pharisaeos, minore Christum diligente, commotos invidia proceres, regni illius quaesisse causam, qua traderent illum principatui et potestati praesidis. At ipsum multis, et ex eorumdem gentilium numero ad fidem vocatis, nolentibus, licet Judaeorum primatibus, Ecclesiam sibi de Judaea nuptiis copulare coelestibus.

Dixit ergo Saul ad David: Ecce filia mea Merob, etc. Supra ubi Saul per unctionem sancti chrismatis, et regni gubernaculum, Christi typum tenet, duas filias Saulis intelleximus plebes, quae Christi fide et dilectione ad salutem progenitae gemina, id est corporis et mentis, sint castigatione perfectae; (0630B)vel certe majorem Synagogam, minorem designare Ecclesiam. Hoc autem loco, quia mutato rerum circumstantium ordine, David quidem Christum Dominum, Saul autem invidentem ei, et populum designat Judaeorum. Recte major filia, quae David promissa, non autem reddita est, illam populi ejusdem partem significat, quae numero et potentia major, quasi jungenda manu forti et desiderabili sponso promissa est, cum ipsius partis praecessores, id est, scribae, sacerdotes, Pharisaei et seniores plebis ad ejus audientiam confluerent, eum magistrum bonum vocarent, nec solum, sed et quasi magistrum singulariter doctum, sive discendi, seu tentandi gratia, frequenti quaestione pulsarent. Non autem illi, sed alteri data est, cum iidem doctores Rabbi ab hominibus (0630C)vocari quaerentes, ad se audiendos potius quos potuere cogebant. Minor autem filia, quae diligendo David dari promeruit, illa est nimirum Judaicae portio plebis, quae et paucitate et contemptu abjectior, Dominum Salvatorem, quam scribas et legisperitos sequi, diligere et audire maluit, audiens ab illo: Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII). Dixerunt igitur Pharisaei et caeteri principes Judaeorum Christo: Ecce majorem subditae nobis Synagogae partem tibi ad docendum credimus, tantummodo vide, ut fortis animo existens, praelieris verbo pro libertate populi, cui legem Dei servare, et illi soli servire praeceptum est. Scimus enim quia verax es, et non curas quemquam; nec enim vides personam hominis, sed in veritate viam Domini (0630D)doces. Licet dari tributum Caesari, an non dabimus (Matth. XXII; Marc. XII)? Haec autem dicebant, praesentibus Herodis ministris, ut si tributum dari vetaret, illis eum punientibus, ipsi a morte ejus viderentur immunes.

Ait autem David ad Saul: Quis ego sum? etc. Non se fatetur indignum qui fiat gener regis, sed eidem regi cognoscendum recordandumque proponit, quis ipse sit, quae vita ejus, quae cognatio patris ejus in Israel; atque hinc conjiciendum, si ejus sit dignus accipere filiam. Ipse autem est manu fortis actu, et desiderabilis aspectu vita illius, oves patris sui pascere, et pro harum cura leonibus ursisque perimendis occurrere, sed et pro gentis suae salute contra (0631A)armatum aere et ferro gigantem egrediendo animam suam periculo dare. Cognatio patris ejus in Israel illa, cui idem Israel benedicens ait inter caetera: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est (Gen. XLIX). Quod eodem ordine potest de Domino interpretari, quia non se dignum negaverit, qui plebem regali per legis eruditionem prosapia generatam, unanimae sibi pacis et charitatis foedere conjungeret, de quo suus praeco personaret: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III). Sed et ad ejus fidem venturis quaerendum signaverit, quis ipse sit, quae vita ejus, quae cognatio patris ejus in Israel; atque hinc cognoscendum, quia ipse, imo solus ipse dignus sit, qui Ecclesiam sibi fidelium jure sponsi copulet. (0631B)Ipse autem est de quo scribit Joannes: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I), et caetera, usque ad id quod ait: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Vita ejus est de qua ipse loquitur: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic et dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V). Vita ejus est, ad cujus imitationem suos auditores provocans apostolus Petrus ait: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur, et caetera (I Petr. II). Cognatio Patris ejus in Israel, ipsa est de qua: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu (0631C)ventris tui ponam super sedem meam (Psalm. CXXXI). Cognatio Patris ejus, de qua ipse testatur: Quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror et mater est (Matth. VII). Non se ergo Dominus sponsum Ecclesiae, id est Christum, esse renuit; sed quaerendum intelligendumque, quia ipse est. Docet denique Pharisaeos, proposito Psalmi testimonio, quomodo Christus sit filius simul et Dominus David, interrogans non Christum se esse negat, sed illos ad petendam, quaerendam, pulsandamque agnitionem veritatis excitat. Et alibi scribae bonum se magistrum vocanti, ac de bono faciendo quaerenti, respondit: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus (Marc. X); neque ibi se bonum non esse, sed Deum credendum esse (0631D)significans.

Factum est autem tempus, ut cum deberet dari Merob, etc. Factum est, cum deberet Christo in carne docenti credere major pars Judaicae plebis, credidit potius et adhaesit scribis et Pharisaeis. Dilexit autem pars altera ejusdem populi, et ipsa regaliter educata per legem Domini, Salvatoris adventum. Congruit autem legis doctoribus significandis etiam nomen ipsum. Hadriel Molathitae. Hadriel namque grex Dei, Molathitae a parturiente me dicitur. Et legalium coetus magistrorum, qui a vulgari actione et rusticitate selectus, divinis rebus vacare, divina meditare, agere et praedicare jussus est, non immerito gregis Dei singularis quasi cognomine fulget. Nec pastoris (0632A)boni culpa est, si qua portio gregis ab ejus custodia resiliens, denti lupino malit quam virgae pastorali subjici. Qui nimirum coetus doctorum, quoniam per litteram nova gratia gravidam recte vivendi primordia nactus est, pulchre civitas Hadriel a parturiente me dicitur. Quem videlicet alium parturientem, nisi eum cujus figurandis mysteriis omnis vetus Scriptura deseruit? quem tota legis et prophetae scientia diu tenebat occultum, sed post longam quasi parturitionem tempore congruo nobis intuendum protulit.

Et nuntiatum est Saul, et placuit ei, etc. Cognoscentes invidi principes Judaeorum, dilexisse Dominum turbam, atque ad eum audiendum sedula intentione confluxisse, quod in caeteris exsecrabantur, (0632B)in una hac parte placitum habere coeperunt, quod putarent se illum doctrinae frequentis gratia posse reprehendere in verbo, et capere aliquid ex ore ejus, ut accusarent eum, et traderent gentibus occidendum; aestimantes etiam Dei sapientiam illi sententiae subditam, qua dicitur: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X). Dixeruntque: Permittamus eum docere, ut sit ei in scandalum, et nobis a sanguine ejus innoxiis: sit super illum manus Romanorum, accusantibus nobis quod eum invenerimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem se Christum esse.

Dixit ergo Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie, etc. Neglectis sermonibus Saulis, quae dolo et fraudulentia sui manifeste scribarum et (0632C)Pharisaeorum hypocrisim, qua Dominum circumvenire moliebantur, significant, ad perscrutanda magis fortissima beati David gesta veniamus, quia in duabus rebus gener factus est Saulis, in occidendo videlicet gigantem, et in afferendo praeputia percussorum Philisthiim. Illum nimirum significans, qui ut Ecclesiam sibi de Judaeis adoptaret, prius insidias viresque antiqui hostis evacuavit, et traduxit in lucem; ac postmodum conversae ad fidem gentilitatis exempla eidem imitanda proposuit. De gentibus namque erat, cujus fidem Judaeis sequendam Dominus ostendit, ubi ait: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII). De gentibus illa quae audire a Christo meruit: O mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut vis (Matth. XV). De gentibus (0632D)illi qui ascendentes inter alios, ut adorarent in die festo, dixerunt ad Philippum: Domine, volumus Jesum videre (Joan. XII). De gentibus et ille centurio, qui tradente Spiritum Domino solus cum sua centuria, tacentibus cunctis qui aderant Judaeis, timuit et glorificavit Deum, dicens: Vere Filius Dei erat iste (Marc. XV). Sane quod dolum nectens ait Saul:

Sic loquimini ad David: Non necesse habet rex sponsalia, etc. Ita possumus veraciter figuratum intelligere de superbis, quod non se putaverint munera Christi necesse habere; sed hoc tantum indigere, ut traderetur in manus gentium, et occideretur.

Et post dies paucos surgens David abiit, etc. Post (0633A)dies paucos, ex quo Judaeorum proceres decreverunt tradere occidendum gentibus Christum, surgens ipse Dominus cum apostolis, qui cum eo erant ad operandam mundi salutem, in tantum virtutibus et doctrinae gratiae fulgebat, ut contra impiorum studia, etiam gentilium non paucos, sicut et supra docuimus, ad fidei gratiam vocaret. Percussit enim David viros Philisthiim, cum Dominus superbam gentilitatis immunditiam verbo vel exemplo humilitatis et castimoniae confregit. Attulit praeputia eorum et annumeravit regi ut esset gener ejus; cum Judaeorum populo emortua membra peccati, conversae ad Deum gentilitatis ostendit, ut ita demum etiam de eis qui conversionem gentium sequerentur susciperet. Nec frustra David Sauli centum praeputia postulanti, (0633B)ducenta attulit; quia praesumentibus Judaeis quod Dominus, ne carnalis quidem castimoniae professionem gentibus imponere posset, ipse mundavit eos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficiens sanctificationem in timore Dei. Centenarius quippe numerus, ut semper ad indicium magnae perfectionis attinet, quod ante passionis triumphum per se inchoans, post assumptionis suae clarificationem in eis etiam sacramentorum suorum confirmatione per apostolos implevit.

Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem, etc. Non potuit prohibere populus infidelis, quin de sua gente praedestinati ad vitam crederent. Vidit namque et intellexit quod Dominus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, quantumcunque crevit (0633C)ejus in credentibus amor, tantum in perfidis timor. Quidam ablata percussis Philisthaeis praeputia per David, praesentis aevi statui, quoniam Christi gratia operatur in gentibus, aptant; dilatas autem aliquandiu, sed tandem aliquando celebratas nuptias Michol, ad eos qui in fine mundi credituri sunt, de Judaeis referunt: cum intrante plenitudine gentium, sic omnis Israel salvus erit (Rom. XI).

CAPUT V. Quaerens Saul occidere David, Jonathan interveniente placatur. Et egressi sunt principes Philisthinorum, etc., usque ad id quod ait: Introduxit Jonathan David ad Saul, etc. Haec lectio figuraliter ostendit, motis in Judaea (0633D)persecutionibus, quasi ad tollendum de terra nomen Christianum, plerosque et ex ipsis persecutoribus per apostolorum instantiam non solum redactos a persequendo, sed etiam ad credendum Christo perductos. Egressi sunt ergo contra spiritualem Israel, id est Ecclesiam, non semel immundi spiritus, rectores videlicet tenebrarum, id est, principes hominum perversorum. A principio autem egressionis eorum prudentius se regebat Christus in membris suis, quam omnes aemulatores legis; et celebris facta est fama Christianismi et Ecclesiae nimis, adeo ut fideles Ecclesiae cognominarentur per orbem Christiani.

(I Reg. XIX.) Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, etc. Locuti sunt principes Judaeorum et (0634A)seniores et scribae ad apostolos, et praecipiendo praeceperunt eis ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu.

Porro Jonathan filius Saul diligebat David valde, etc. Porro apostoli diligebant Christum valde, rogabantque, enumeratis perfidorum oblocutionibus, ut ipse defenderet Ecclesiam suam, ipse fidem nominis sui servaret in Ecclesia; manens clam in corde credentium, absconditus vero a conturbatione hominum. Nos autem, inquiunt, te inhabitante florifera in mente piorum (Gen. XXVII). Hic est enim ager plenus odoris et gratiae, cui benedixit Dominus; Loquemur et docebimus populum hunc in nomine tuo, et qui ex illo credere quam discredere maluerint, nuntiabimus Ecclesiae tuae sanctae, ut, cognito statu singulorum, (0634B)sociare se fidelibus, ab infidelibus servare noverit.

Locutus est ergo Jonathan de David bona ad Saul patrem suum, etc. Locuti sunt apostoli de Christo bona ad Judaeos, commemorantes eum virum approbatum a Deo in eis virtutibus et signis et prodigiis, quae fecisset per illum Deus in medio eorum; qui non solum non posset argui de peccato, sed et virtutibus instans circuiret civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.

Et posuit animam suam in manu sua, etc. Commendavit, inquiunt, Dominus in vobis charitatem suam, qua majorem nemo habet, animam suam ponendo pro vobis; ut per mortem destrueret eum qui (0634C)habebat mortis imperium, id est diabolum; et liberaret eos qui per totam vitam obnoxii erant servituti. Viderunt multi ex nostro numero resurrectionis ejus gloriam, et ascensionis in coelos, et laetati sunt (Hebr. II).

Quare ergo peccas in sanguine innoxii? etc. Quare peccas, ejus fidem exstinguere, ejus moliens amorem de Ecclesia tollere, qui solus mortalium vivere potuit absque culpa?

Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathae, etc. Cum audisset populus Judaeorum vocem praedicantium apostolorum, placatus est ab ira prisci furoris; et vera fidei affirmatione testatus, quia nunquam exterminari potest Ecclesia Christi de medio, nunquam (0634D)ejus perire memoria, qui est ante saecula, et manet in aeternum. Haec dicebat populus idem in his qui spiritualium, quos Jonathan et meritis signat, vocem audiere doctorum. In quibuscunque enim haec non dicebat, illi sunt de quibus scriptum est: Et auribus graviter audierunt (Act. XXVIII). Et alibi: Et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi?

Et introduxit Jonathan David ad Saul, etc. Loquitur Jonathan bona de David ad Saul, et auditur, cum evangelizantes de Christo apostoli catechizant Judaeos, sibi fidem accommodantes. Introducit autem eumdem, cum etiam baptizantes eosdem Christi carne et sanguine reficiunt, Christi praeceptis instituunt, Christi amore roborant. Fit vero ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius cum eadem illum (0635A)fide, et spe, et charitate susceperint hujus aevi auditores, qua susceperant et illi qui ex ipso populo eum in carne videntes, Deum cognoverunt, vel qui eum in carne venturum a saeculo sperabant.

CAPUT VI. Saul nisus percutere David, sed non valens, domum in quam fugit jubet custodiri; qui, posito pro se simulacro, desiliens per fenestram venit ad Samuel. At Saul audiens, praemissis nuntiis ternis, advenit ipse, et prophetat cum caeteris coram Samuel. Motum est autem rursus bellum, etc., usque ad id quod scriptum est: Exivit proverbium, Num et Saul inter prophetas? In hac lectione recapitulatis ab exordio Christi incarnati mysteriis, nativitas ejus, virtutes, doctrina, passio, resurrectio, et ascensio in (0635B)coelos, nec non et fides sequentium eum, simul et perfidia dementiaque atque interitus persequentium, typico sermone describitur. Moto namque ab immundis spiritibus bello tentationum, egressus est de sinu Patris ad publicum nostrum manufortis propugnator humani generis, ille videlicet, qui ait: Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI). Et de quo Psalmista sub figura solis hoc ipsum aliis verbis edisserens, dicit: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psalm. XVIII). Qui omnem temporariae suae actionis aciem contra nefandorum tentamenta dirigens, a seducendis eos statim, vexandisque mortalibus magna ex parte cohibuit; fugiebantque, et usque hodie fugiunt a facie (0635C)ejus; quia ubicunque agnoscitur juvantis gratia Christi, pellitur inde continuo diaboli nequitia fallentis.

Et factus est spiritus Domini malus in Saul, etc. Coruscante miraculis Filio Dei in carne, accensus est contra eum invidiae spiritus in animo Judaeorum, dimittente eos Domino secundum desideria cordis eorum, ob merita praecedentium delictorum. Sedebant autem adhuc in regno suo et patria quieti, atque ejusdem regni fidentes infulis, Salvatori suo necem parare non timuerunt. Porro ipse contradicentes sibi, imo etiam blasphemando, in furorem versos, exemplo mansuetudinis et patientiae suae quasi dulcedinem cithara ad modestiam spiritus ac sobrietatem (0635D)revocare studebat.

Nisusque Saul configere lancea David, etc. Nisi sunt Judaei occisa in carne Christi totum occidere, qui est Deus anima et caro. At ille commendans in manus Patris spiritum suum, inclinato capite tradidit illum. Porro plaga mortis corpus solum tetigit; fugit autem corpore, et salvata est a framea anima ejus, et de manu canis unica ejus (Psalm. XXI), carnificibus sola suae perfidiae nocte depressis.

Misit ergo satellites suos Saul in domum David, etc. Miserunt principes sacerdotum et Pharisaei satellites suos ad monumentum Domini, ut custodirent eum, et negata resurrectionis veritate, memoria nominis ejus deleretur in posterum. Quod cum annuntiasset illi frequens Ecclesiae gemitus ( desiderium enim pauperum (0636A)exaudit Dominus [Psalm. IX] ), et tremens de conjuratione perfidorum quodammodo dixisset: Nisi resurrexeris a morte, non poterit in te credentium fides et confessio firma persistere; nisi vigilantiam custodum mortem superando evacuaveris, cuncta fides mundo futurae resurrectionis tolletur; tandem didicit eum, ne suis custodibus tumuli sedem reliquisse. Abiit autem, et aufugit a carnificibus suis, custodibusque mendacibus; et dilectioribus suis post resurrectionem apparendo, salvam illorum per omnia spem fidemque restituit. Potest specialiter cithara David crucem Domini, lancea Saul in pariete clavos crucis, vel ipsam militis lanceam, qua latus ejus apertum est, figuraliter ostendere. Domus autem David, ut diximus, sepulcrum Domini est. Saltus per fenestram, (0636B)occulta ac subita est resurgendi pernicitas. Conjux cujus orsis aufugit, Ecclesia est credentium Judaeorum, quae Dominum Salvatorem et surgere cupiebat, et resurrexisse docebat.

Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, etc. De pelle pilosa, pelle caprarum patet historia; quia pulvillus erat de caprarum pelle consutus, qui intonsis pilis caput involuti in lectulo hominis mentiretur. Statua autem est imitatio veri et viventis; mortua pellis caprarum, mortui animantis exuviae. Tulit igitur Michol statuam, et posuit super lectum David per fenestram dimissi, et occulte salvati. Didicit Ecclesia Judaeos aestimare Dominum, qui in sepulcro positus sit, non Christum esse, vitam et veritatem, sed quasi simulationem veritatis (0636C)et vitae, dicentem se Christum regem esse. Quem tamen ipsa veraci resurrectionis, eo enim more loquendi dicitur Ecclesia facere, quae ab impiis facienda vel facta testatur, quo in Levitico scriptum est, Ecce contaminabit eam sacerdos (Levit. XIII): non quia ipse lepram mundis afferre potuerit, sed eam quae immundis inerat ostendere. Posuit et pellem caprarum pilosam ad caput statuae Michol. Comperit in exordio sui Ecclesia etiam illorum perfidiam, qui Dominum Salvatorem non solum Christum negant, sed et peccatis gravatum, neque a mortuis resuscitatum autumant. Capram enim saepe peccatoris, sicut et justi typum ovem tenere certum est. Pili quoque, qui fragiles et externi corpori superfluunt, opera mortua, ac prae suae densitate frequentiae cunctis (0636D)jam jamque manifesta significant. Et pellem pilosam caprarum ad caput statuae pro David in lecto substitutae collocant, qui carnem Salvatoris capitalibus peccatis quasi hispidam asseverantes, et impuram dilato resurrectionis tempore dicunt hactenus lectulum sepulcri, in quem mortua descendit, tenere. Quam tamen statuam Michol vestimentis operit, cum hujusmodi perfidiam Ecclesia, postquam cognoverit, reprobat; postquam fidelibus suis ostendit, confestim praecipuis operibus, quae nemo alius facere potuit, damnatam per omnia demonstrat, et victam.

Misit autem Saul apparitores, qui raperent David, etc. Miserunt Judaei infideles statim celebrata resurrectione dominica cogitatus insidiatores, qui explorantes (0637A)corda fidelium, Christi amorem eisdem vel blandiendo vel minando eriperent. At illi carnali adhuc timore silentes, et occulti usque ad diem Pentecosten, quasi hoc solum responsi reddere quaerentibus, quod aegrotaret in eis fides, et necdum bene floreret, sancti Spiritus igne firmata.

Rursumque Saul misit nuntios, ut viderent David, etc. Praedicante ab adventu sancti Spiritus Ecclesia Christum, miserunt principes Judaeorum, qui diligentius viderent quid crederetur de Jesu, Christus esset, an propheta; resurrexisse, an adhuc in sepulcro quievisse, dicentes: Pronuntiate nobis praesentibus; quia non surrexit a mortuis, sed adhuc in terrae lecto jacens, diem universalis resurrectionis exspectaret, ut sic fides, quae in eo est, exstirpetur (0637B)radicitus, et eliminetur e mundo. Cumque pedem persecutores cum Ecclesia conferre coepissent, fidelibus de Christi triumpho gaudentibus, nihil impiis occurrit aliud quam lapis offensionis, et petra scandali his qui offenderunt verbo, nec crediderunt; putantibus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum (Esa. LIII). Ipse autem, sicut propheta consequenter adjunxit: Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.

Dixitque Saul ad Michol, Quare sic illusisti mihi? etc. Dixerunt Judaei non credentes ad Ecclesiam primitivam: Quare, neglectis traditionibus nostris, credere maluisti in Jesum, et confiteri quod nostros custodes resurgendo fugerit? Cui illa: Quia ipse, inquit, mihi, imo omnibus qui in eum credere et (0637C)haec confiteri nolunt, mortem minatur aeternam.

David autem fugiens salvatus est, etc. Ramatha excelsa, Naioth interpretatur pulchritudo, qui est locus in Ramatha. Nuntiis ergo Saul solum in lecto David cernentibus simulacrum ac pellem caprarum, ipse David fugiens salvatur; et Judaeis tempore mortis dominicae conferentibus invicem simulatorem fuisse, nec vere innocentem et justum, sed sui sceleris merito crucifixum Dominum, qui clausus tenetur in sepulcro, Dominus ipse potenter a morte resurgens in excelsa vitae, immortali gloria discipulis apparet, dicens: Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis (Luc. XXIV); abiitque, et moratur in pulchritudine regni perennis, (0637D)quae est in coelo. Abiit post illum et Ecclesia spe anima et carne, et sic semper cum Domino erit.

Nuntiatum est autem Saul a dicentibus, Ecce David in Naioth in Ramatha, etc. Quae de secundis quoque nuntiis, nec non et tertiis pari ordine referuntur. Nuntiatum est Judaeis ab apostolis apostolorumque discipulis quia Dominus Jesus Christus post passionem, resurrectionem, et ascensionem suam, sedens ad dexteram Patris regnet excelsus in coelis. At illi continuo ternos suae quondam fidei et religionis, nunc autem impietatis et perfidiae nuntios, sacerdotes videlicet, scribas et Pharisaeos destinaverunt, ut ejus confessionem fidelibus persequentibus auferrent; qui universi persequentium, licet et infidelium gerentes animum, mox tamen ubi disputando usque ad (0638A)prophetarum dicta, quibus apostoli Christi spiritualis intelligentiae revelatione praesunt, ventum est, haec et ipsi divino Spiritu conscripta protestantes, simul et amando cum fidelibus, et credendo, quamvis non etiam intelligendo decantabant.

Abiit etiam ipse in Ramatha, etc. Postquam doctrina Judaica adversus Christum non valuit, addita sunt verbis et arma, quae sedentem ad dexteram Dei Patris Filium hominis persequerentur in terra. Sed et ipse terrenus eorum principatus, ubi abdita Scripturarum de Jesu et discipulis ejus quaesiturus adiit, nihil aliud in eis potuit invenire responsi quam quod ipse cum suis in Naioth in Rama, id est, in pulchritudine paterni regni, in excelso coelorum habitet. Ac per hoc certissime sciendum sit omni (0638B)domui Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit. Et bene cisterna, quae propter altitudinem sive latitudinem aquarum Scripturarum abysso congruit, in Socho, id est, in humilitate sita memoratur; quia nimirum sancta Scriptura contra morem saecularium doctrinarum, humilitatis magistra existens, per humiles edita scriptores, humilibus solum auditoribus vel lectoribus patet. At superbi audita per eas Christi gloria coelesti, quem non valere gressu corporis sequi, nec gressu dilectionis voluerunt assequi, hunc gressu nefandae factionis coepere insequi, ita ut ipse cuidam a talibus salvando, atque a sua perfidia refrenando, de Naioth, quae est in Rama, hoc est de pulcherrima supernae sedis altitudine, protestetur, et dicat: Saule, Saule, quid me (0638C)persequeris (Act. IX)?

Et factus est etiam super eum Spiritus Domini, etc. Cognovit quidem persecutor Ecclesiae Judaeus, quia Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines; sed eorum ipse dicta ore promere sciens, recte autem sentire nesciens, contra eum a quo vel de quo dicta sunt, furiosus ingredi non timuit. Prophetabat autem insanus, imo usque hodie prophetat, id est, veracia prophetarum verba non intelligens canit, legit, diligit, et eousque talis vaticinii protrahit officium, donec ad narranda ipsius pulchritudinis supernae, quam in coelis speramus, dans sine mente sonum, mysteria celsa perveniat.

Exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis, etc. Haec manifeste furiosi sunt et amentis, exspoliare se hominem, (0638D)vexatumque cadere, ac tota die et nocte nudum in terra jacere. Nec tamen divinae potentiae non subest etiam per talium iram mysticum quid propter eos qui audiant et discernant dicere. Qui enim per Balaam mente sibi contrarium, tot et ante mysteria praedixit, per Caipham persecutorem impium salutiferae suae passionis dedit arcana prophetari, per subjugale mutum in hominis voce loquens prohibuit, prophetae insipientiam; ipse per Saul arreptitium, praesente Samuel et caeteris prophetis, quaeque voluit mystica pandit, ut sic David innocens salutis aditum capesseret; sic persequentis eum Saulis insania cunctis ubique patesceret; sic denique daretur intelligi, quantum praesentia perfectorum (0639A)conferat votis humilium, quae etiam superbum potuit prophetiae virtute sustollere; sic etiam futurus persecutoris populi natus signaretur informis, qui odiis insequendo Christum exspoliare meruerit ornamento regni singularis, cadere a statu priscae rectitudinis inter prospera et adversa proficientis Ecclesiae, coelesti simul et terrestri gloria nudus, solis desideriis miser adhaerere mundanis, et inter haec prophetiae, quae Ecclesiae fidem firmaret verbo tenus, scripta tenere. Et bene dicitur, quia prophetavit cum caeteris coram Samuel; aeque enim adhuc Synagoga infidelis cum Ecclesia legis et prophetarum dicta meditatur et lectitat; sed haec spirituali intelligentia carens, illa de Domino cuncta intelligenda cognoscens.

(0639B)Unde exivit proverbium, Num et Saul inter prophetas? In proverbium facti sunt Ecclesiae Judaei, qui mente sinistra inter fideles sacris lectionibus intentos etiam ipsi fide et sensu vacui Scripturis utantur. In proverbium et illi qui in die novissima dicent: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? etc. (Matth. VII). Sed et cum videris indoctos quosque in Ecclesia docendi sibi cathedram praesumere, et sub persona fidelis magistri perversos non mandata Dei, sed suas traditiones servandas, sua dogmata sectanda auditoribus imponere deceptis, dicito: Num et Saul inter prophetas?

CAPUT VII. Jonathan et David innovant foedus, et disponente Saul interficere David, Jonathan illi ut aufugiat sagittae jactu significat. (0639C) (I Reg. XX.) Fugit autem David de Naioth, etc., usque ad id quod dicit, Sed et Jonathan ingressus est civitatem. In hac lectione Dominus persecutionem passus a Judaeis, amplius collectam ex eis Ecclesiam sua gratia confirmat; significans quid de eisdem Judaeis, quid de gentibus ad fidem vocandis oporteat fieri. Sed et eidem reprobi Judaeorum Scripturarum epulis sine Christi fide celebratis, ipsum pariter cum eximiis membris ejus, id est apostolis, perdere disponunt; atque a se fugatum, ad salvandas gentes properare compellunt. Diximus autem, Naioth quae erat in Rama, id est, pulchritudinem quae erat in excelso, regni coelestis gaudia, quae Dominus (0639D)corporaliter ascendendo nobis promittere et aperire dignatus est, typice designare. Diximus Scripturae sanctae verba, quibus idem regnum praesagitum est, indicare. Sed in hac utraque pulchritudine excelsa Dominus fidelibus suis et manet semper et apparet; ab infidelibus vero ac superbis sese avertit et aufert, quia neque audientes a doctore, quod regnet in coelis, credunt; neque ipsi legentes in propheta, quia ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psalm. LXVII, Ephes. IV). Et, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psalm. CIX); vel caetera hujusmodi de illo dicta intelligunt. Et hoc est, David ob Saulis insidias fugere. De pulchritudine posita in excelso, Dominum Salvatorem, (0640A)qui est in dextra Dei, a superbis audientibus ad coelum ascendisse non credi, cujus sacramentis tota prophetiae Scriptura redundat, ipsum quaerentibus impiis, in Prophetica lectione nullatenus posse reperiri, qui semper manens ubique totus, cum abest iniquis, et recedit, videamus quo veniat et adsit.

Veniensque locutus est coram Jonathan, Quid feci? etc. Expulsus namque non credendo Dominus a reprobis, dulcius amantium se solet corda revisere, eosque incarnationis suae, ac vitae innoxiae, nec non et persecutionis injustae crebrius admonere, ut laetantes in illo confiteantur memoriae sanctitatis ejus.

Quinimo vivit Dominus, et vivit anima tua, etc. Uno tantum gradu a morte divisus est, hoc est, ipsius in (0640B)qua manebat domus pariete, quando (sicut etiam quinquagesimi octavi psalmi titulus continet) misit Saul, et custodivit illum, ut eum interficeret. Sed mox eidem morti per fenestram lapsus ereptus est, atque aufugiens ad integrum salvatus est, ut miserante Domino fieret, quod in eodem titulo praemissum est: in finem ne disperdas David, in tituli inscriptione. Quod pari ordine etiam de Domino Salvatore debet intelligi, quia videlicet uno tantum, quantum ad hominum temeritatem, gradu sit a morte divisus, quando miserunt principes sacerdotum, et custodierunt monumentum ejus, ut ei quasi aditum resurgendi praecluderent, negato resurrectionis aditu, cohaerentes ei discipulos a fide detraherent, retractis a fide discipulis cunctam nominis ejus de medio memoriam (0640C)eraderent. Sed juxta memoratae inscriptionis testimonium, sicut non titulus, qui a Pilato scriptus est, Hic est rex Judaeorum; sic nec regis ejusdem imperium potuit aliquando corrumpi.

Et ait Jonathan ad David, Veni, egrediamur in agrum, etc. Mirus ordo dicendi, quasi ad Deum coepit, quod tamen ad hominem loquendo complevit; sed hoc pro incomparabiliter ardente affectu juvenum, virtute mutua sibi invicem commendatorum; hoc ad indicium fidei, Deo teste, semper et ubique servandae; quam grammatici figuram Graece paraprosdociam, id est, inopinatum exitum vocant. Prius igitur in urbe secreti, deinde et in agrum egressi Jonathan et David, foedus Domini feriunt, ut non (0640D)Jonathan a David, si quid de eo pater ejus boni cogitet, abscondat; non illum ad patrem, nisi forte ad pietatem conversum, introducat; sed et Jonathan ipse, si vixerit, misericordiam accipiat a David; si vero mortuus sit, misereatur David domus ejus usque in sempiternum. Quia primitiva Ecclesia in exordio sui non parva ex parte judaizans, sed mox in fructiferam Christianae libertatis latitudinem egrediens, pactum cum Domino perpetuae dilectionis iniit; placuitque, ut si qui de Judaeis persecutoribus Christi bonitatem agnoscere, atque ad eum converti voluissent, mox fidelibus ejus membris, hoc est ipsae Ecclesiae eorum fides et conversio panderetur, quatenus ejus consortio plenam possent obtinere salutem, et non porcis margaritas, non ejus sacramenta profananda (0641A)incredulis, sed potius his quicunque in pace vivere gauderent, pie suscipienda crederentur. Et si quidem apud Judaeos integer Ecclesiae status et vita maneret, non tamen suo merito credentes, sed miseratione et misericordia sui coronarentur Auctoris. Si vero illis spernentibus ad se via vitae converteret, nihilominus tamen et viritim usque in finem saeculi de illa gente credentibus, et cunctis simul conversis in fine reliquiis, misericordiae non negaretur introitus.

Dixitque ad eum Jonathan: Cras Kalendae sunt, etc. Kalendas Scriptura sancta non disparia illa mensium initia, quae annua duodecim habent Romani, sed novilunia, quae a Graecis Neomenia vocantur, significat; quae solemniter Hebraei juxta institutionem (0641B)legis, hostiis, epulis et otio sabbati, id est, requiei celebrabant. Hoc significante Spiritu sancto, quoties Christus Ecclesiam, quoties animam quamque fidelem quasi sol lunam novo suae gratiae lumine resperserit, mox spiritualis vitae hostias Deo solemnius offerendas, mox divinorum eloquiorum dapibus dulcius indulgendum, mox a cunctis exterioris curae tumultibus felici otio esse feriandum. Unde nunc Jonathan venturus in crastinum Kalendis loquitur ad David.

Descendes ergo festinus, etc. Ut videlicet die qua operari usque ad Kalendas licebat, iret; quo per Kalendas, in quibus cunctos silere dicebat, quietus sederet. Dicit ergo Jonathan ad David, futuras in crastinum Kalendas, et requirendum eum a Saule (0641C)usque perendie. Dicit ad Christum Ecclesia primitiva, per ipsum jam docta quid dicat ad ipsum; instare tempus quo Soli justitiae credentes sive credituros ex Judaeis, luce veritatis innovet; quaesiturosque illum incredulos, et in ipso novae lucis exortu, qui fit per auditum verbi, et incremento lucis ejusdem, quod agitur per operationem verbi auditi. Et audientibus enim in Ecclesia, et operantibus mandata Evangelii, concinnabant dolos illi, de quibus loquitur Dominus: Confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam (Psalm. XXXIV, XXXVI et LXIX). Monebat Jonathan David, ut descenderet festinus, veniretque in locum ubi celandus esset, et hoc in die qua operari liceret; sederetque (0641D)juxta lapidem Ezel, quod interpretatur abiens, sive pergens. Rogabant majores natu Ecclesiae primitivae Dominum, ut per inspirationis suae gratiam festine descenderet in corda fidelium, locum videlicet sui semper amoris receptorum, de quo canitur in Psalmis, Et factus est in pace locus ejus (Psalm. LXXV). Ubi celandus esset per fidem ab eis qui Christianae paci discredendo resisterent, ac solis exterioribus dediti, interna sui Conditoris mysteriis non mererentur intueri. Precabantur quoque devoti, ut veniens mansionem facere dignaretur apud fortes fide, qui prompti essent animo, vel ad virtutem semper alta proficere, vel virtutibus consummatis ad visenda gaudia vitae coelestis abire. Haec autem cupiebant in luce gratiae praesentibus, tempore videlicet operandi (0642A)bonum ad omnes, currendique in via lucis, ne quis a tenebris exterioribus comprehendatur improvidus. Haec et hodie sicut et tunc, et donec hodie cognominatur, sanctorum desideria Dominum Salvatorem facere votis insatiabilibus optant.

Et ego tres sagittas mittam juxta eum, etc. Et ego, inquit Ecclesia Domino, te habitante in cordibus perfectorum, praedicatores sanctae et individuae Trinitatis mittam, qui pennis virtutum volatiles, acumine dicendi penetrabiles, arcu sedulae lectionis exciti, fragiliores quosque adhuc, et quasi terrestres, in vicinia tamen fortium socia dilectione manentes, fidei verbo feriant, quatenus salutifero vulnere charitatis attacti, visibilia quaeque graviter ferre, in sola sui Auctoris memoria quiescere, solam ejus visionem (0642B)pro dulci habere cogantur. Mittam autem eos, non quasi in incertum verbi cursum finituros, sed quasi exercens me ad signum verae et unicae salutis, quasi ad solum divinae voluntatis intuitum, cunctos meae doctrinae dirigens ictus ad destinatum persequar, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Mittam quoque et auditores ad obediendum fidei alacres; qui universa spiritualium dicta sive gesta doctorum sollicite perquirentes, ad mei status gloriam pie sequendo referant. Quibus videlicet auditoribus, si proximos eosdem magistros, atque intra eos positos bene vivendo capiant, ostendero, si tu me visitare digneris, solitam de Judaeis benedictionem augendam; quia pax tibi est, quiescentibus interim odientium armis. Sin autem ipsis meis humilibus (0642C)doctores ultra se excussos, et a Judaea persequendo repulsos intimavero, vade et intende ad visitandas omnes gentes; quia haec est aeterni voluntas et providentia Patris, ut, contingente in Israel caecitate, plenitudo nationum vitae januas intret. De verbo autem unico Patris, quod locuti fuerimus, ego confitendo, et tu docendo, sit ipse Deus Pater omnipotens solus testis aeternus inter me et te; et recte, quia solus arcana Filii novit Pater, et soli quibus revelare dignatus fuerit Pater. De quibus loquitur idem Filius Patri: Et revelasti ea parvulis (Matth. XI) Qui hunc Deum ante saecula generatum, in fine saeculorum incarnari, et illos disposuit eadem incarnatione salvari. Non autem haec loquens Ecclesia, Dominum (0642D)quae agere debeat quasi nescium instruit, sicut nec quasi nescium quae ipsa factura sit docet; sed quae ab ipso misericorditer facienda per ipsum didicerit. Haec ut citius faciat, devotis precibus optat; quae a se recta facienda per ipsum acceperit, haec sibi gratias agendo confiteri laudabunda non cessat.

Absconditus est ergo David in agro, etc. Absconditus est Christus in Christianis per fidem ne videretur ab eis qui non nisi terrena et temporalia scire, credere et amare didicerunt; et venerunt tempora quibus Ecclesiae splendor novo Solis justitiae jam magis ac magis augesceret attactu: seditque populus Judaeorum in his qui de terreno potius regno superbiri, quam pro coelesti humiliari gaudebant, ad libandas epulas lectionum sacrarum.

(0643A)Vacuusque apparuit locus David, etc. Legentibus incredulis vacuus apparet locus Christi in Scripturis; quia totam licet Testamenti Veteris seriem recensentes, nusquam reperiri merentur eum quem scriba doctus in regno coelorum in omnibus prope divinis novit reperire pagellis. Denique Saul in typum Judaeorum ad comedendum Scripturae panem residens, Christum, quem odiendo a sua mensa pepulerat, nequit habere praesentem. At Cleophas hunc cum socio non quidem adhuc plene agnitum, sed jam tamen amatum ad mensam vocavit; ideoque confestim in panis fractione cognovit (Luc. XXIV). Quod et nos utrumque facimus hodie legentes, cum alii apertas etiam de Christo sententias ad aliud perversi vertere conamur; alii allatis divinorum apicum ferculis, (0643B)Christum inibi, quamvis non statim cognitum, pie tamen et sobrie quaerendo, praesentem habere incipimus, donec ipso paulatim sua pridem clausa mysteria nobis pulsantibus reserante, quasi eum in panis, quem ipse nobis fregerit, oblatione cognoscamus. Nec tamen omnis qui in Scripturis quas legit, Christum intelligere non potest, mox etiam quaestiones vel persecutiones movere contra Christum potest; quia paulatim deficere ad vitia, sicut et ad virtutes proficere solet animus humanus. Potest autem et ita intelligi, epulante Saul vacuum apparuisse locum David: Dominum sua membra, videlicet Ecclesiam, a celebrandis legis carnalibus sacramentis ad spiritualia magis agenda vocasse. Utrique autem sensui concinit quod sequitur:

Cogitabat enim, quod forte evenisset ei, etc. Cogitabant (0643C)enim Judaei quod non esset Jesus mundus, nec purificatus a peccatis, qui sabbatum violasset, et caetera contra legis vel potius suarum traditionum decreta faceret simul et doceret. Atque ideo merito nil in Scripturis de illo signatum posset inveniri. Cogitabant quod non essent mundi Christi discipuli, quod justitiam fidei operibus ac purificationibus legis anteponere cernebant, ideoque nec magni pendebant eos secum ad sacrificia non venisse, quos ob vivendi discrepantiam toto detestabantur ex animo, vel etiam extra Synagogam fecerant.

Cumque illuxisset dies secunda post Kalendas, etc. Cum in corde fidelium novae gratiae jubar augescendo feliciter post silentium audiendi sermonis ad tempus usque veniret operandi quae docebantur, nihilominus (0643D)infidelium procacitas vacuas sine Christo et Scripturarum alimonias, et ritus carnalium celebrabat caeca sacrorum, quaerebantque perfidi parentes ab electis Christo filiis, de quibus dicitur: Filii vestri in quo ejiciunt (Luc. XII)? Cur non Christiani ad carnalia legis opera, circumcisionem dico, victimas, et solemnia multimoda vel audienda cum caeteris, vel agenda confluerent? Cur non ipse Jesus, quem de radice Jesse incarnatum, mortuum, ac resurrexisse, Christum Deum crederent, in prophetica lectione posset uspiam reperiri?

Et respondit Jonathan Sauli: Rogavit me obnixe, ut iret in Bethlehem, etc. Mirum quidem videtur juxta litteram, cur hoc modo de David vel Saul cogitare (0644A)et interrogare, vel Jonathan respondere voluerit, cum manifestissima praecesserit causa regii livoris, qua non frustra David suae saluti, imo etiam vitae consulere debuerit: nisi forte putandus est Saul crebro se invadente daemonio multa fecisse vel dixisse, quae more energumenorum, nec praemeditari prius, nec post reminisci valuerit: inter quae haec quoque in David furentis potius quam audientis animo gesta credi debere. Cui etiam sensui videtur astipulari Scriptura, quae, absente a mensa Saulis David, non praemissam injuriam retractasse Saulem, sed tantum cogitasse dicit, ne forte esset pollutus, vel nocturno videlicet somno, vel coitu, vel aliquo rei funebris aut sordidantis attactu, quo a mundorum juxta legis edictum arceretur convictu. Astipulari et illud quod (0644B)in capite totius hujusce lectionis scribitur: Et factus est spiritus Domini malus in Saul (I Reg. XIX). Verum haec utcunque se habeant, mysticus sensus in promptu est. Respondit enim columbina simplicitas electorum Christi, principatui Synagogae persecutrici: Jesus Christus, de quo interrogas, Deus et Dominus meus rogavit me obnixe, ut, missis in hoc ipsum et circumquaque doctoribus, venire facerem eum in cor Novi Testamenti gratia gaudentium, ubi non cruor victimarum, non manna Mosaicum, sed secundum ordinem Melchisedech acto sacerdotio, ipse panis vivus, qui de coelo descendit, in mysterio celebratur. Unde rectissime talium conventus sacrosancto nomine Bethlehem, id est, domus panis vocatur. Dimitte me, inquit, venire ad tales, baptismatis (0644C)ejusdem mysterium, simul et catholicae tuae pacis credendo consortium. Sed et quod primum atque ultimum decet, verbi quo catechizentur, et perpetuo confirmentur, eis committendum praesidium; quoniam sacrificium solemne est ipsa vita conversorum in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus (Ps. XLVII). Dei Unitas electorum meorum, qui sunt fratres mei et cohaeredes facti per gratiam, me crebris precibus, ut eorum semper numerum novo credentium fetu multiplicare digner, obsecrat. Nunc ergo si diligis me ex toto corde, etiam alios per te futuros meos fratres visitando lucrifaciam ob hanc causam. Neque typicam legis mensam cum suis ultra quaerere curavit; neque in Scriptura, quam carnaliter legendo (0644D)non intelligis, eum qui spiritualiter est quaerendus invenis.

Iratus autem Saul adversus Jonathan, etc. Irati Synagogae majores adversus spiritualium coetum matrem ejus Ecclesiam adulterae vocabulo notant, quia pro Moyse Christum, pro amico sponsi sponsum, pro servo dominum nobilius regenda susceperit. Nunquid ignoramus, inquiunt, quia diligis Jesum in confusionem tuam, et in confusionem doctrinae Christianae? Quae merito ignominiosa vocatur, quia legis sacra deferens, etiam augustissimam et longe lateque glorificam templi frequentiam ultro deserere, atque in abditis potius suos conventus despecta cogere gaudet. Quandiu enim fides in Jesum (0645A)terris adfuerit, non stabilis eris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte doctores, et adhuc eos qui Jesum Christum et Deum credunt et confitentur, ad nos potius audiendos, nostra sequenda dogmata, quia Filius mortis est, huic nomini servientium coetus. Haec quidem dicebant perfidi; quod tamen longe aliter quam querebantur evenit, quia qui propter regni terrestris amorem peregrinantes in terra coeli cives persequebantur, et terrae regnum simul perdiderunt et coeli: quod utrumque potuissent habere, si unum utriusque Dominum non impie persequendo repellere, sed pie sequendo suscipere mallent.

Respondens autem Jonathan Sauli patri suo, ait, etc. Respondens infidelibus coetus fidelium Christi, ait: (0645B)Quare moritur Christiana religio? Cur ipse Christus a vobis rapido dente laceratur, quem praeses ipse, qui morti dedit, prius innocentem confessus est et justum? quem latro, qui pariter et mortis sententiam accepit, nihil mali fecisse testatus est? Verum persistentibus in fidei defensione cohaeredibus Christi, concurrerunt ad arma perfidi, quibus eos debellarent; et quia ad Christum post resurrectionis gloriam pertingere, quia secundo in eum manus mittere nequiverant, ipsius pro eo membra percuterent.

Surrexit ergo Jonathan a mensa in ira furoris, etc. Mota persecutione propter verbum, retrahebant se paulatim apostoli, ac primi Ecclesiae magistri, etiam ab ipsa judaizandi consuetudine, quam ob devitandum (0645C)persequentium scandalum aliquandiu tenuerant, sicut et in Epistola ad Galatas, et apostolorum plenius Acta testantur. Et quibus in audiendo carnaliter sonantia legis verba interesse non abnuerant (quod est, ut supra exposuimus, novilunii intellectualis initium) eis in observando haec carnaliter nequaquam annuere vel abesse volebant. Erat enim tristitia illis magna, et continuus dolor super Christo cordi eorum, eo quod docentes eos non audissent fratres et contribules sui, ut crederent in eum; qui cum esset super omnia Deus benedictus in saecula, ex eis secundum carnem inter omnia nasci, et ut nos a maledicto legis eriperet, fieri dignatus est maledictum pro bonis.

Cumque illuxisset mane, venit Jonathan in agrum, etc. (0645D)Cum post doctrinam operationemque gloriosam etiam virtutum exhibitio quasi tertia dies Kalendarum in Ecclesia coepisset oriri, venit spiritualium concors societas doctorum, relicta litteralis observantiae mensa, in fructiferam gratiae libertatem, juxta dispositionem Domini Salvatoris; secutus est et auditorum chorus humilium, cui ipsa praecipiens ait: Vide ut crescas bonorum passibus actuum, et cunctos quos ego prope vel procul dispergo verbi ministros, in mea catholica pace conservandos intelligas, nec de cujusquam quasi duro ad praesens eventu turberis, quamvis mors immatura praeripiat, quamvis Indus ater, quamvis Scytha immanis barbarusque rapiens ab invicem dirimat, omnes mei status integritas uno corde et anima conjungit, uno eodemque in coelis (0646A)vitae praemio donavit. Vel certe ita dicentem colligere puerum, et afferre Jonathae sagittas quas jecit, cognoscere discipulos bonos cuncta diligentius suorum dicta simul et facta magistrorum, atque haec ad confirmationem universalis Ecclesiae pie et sobrie retractanda referri. Cumque auditores seduli dicendo pariter et operando verbo institissent, misit ipsa columbina unitas sanctorum, quae consuete vocatur Ecclesia, et alios doctores, qui ultra primos auditores progressi, etiam exteris, id est, gentium civitatibus verbum committerent. Venit itaque humilitas discentium, et ad intuenda gesta vel praedicamenta eorum quos misera Ecclesia, quia et ab ipsa missione repente fide ferventis Ecclesiae nova vox insonuit, quam praevidere minorum nescivit humilitas; ostendens (0646B)eos qui instar sagittarum verbi acumine corda salubriter vulnerarent, porro in gentibus esse destinandos; quarum prima et eximia sagitta Cornelii centurionis praecordia petens, excussa sanie lethifera, recipiendam melius novam vulneravit ad vitam. Clamavitque Ecclesia suis auditoribus supernae adhuc dispositionis ignaris; quod est post tergum pueri, ne quis tardaret crescentis gratiae tempore iter peragere virtutis.

Collegit autem puer Jonathae sagittas, etc. Didicit humilis piorum discipulatus suorum ex ordine gesta, didicit et dicta praeceptorum, atque ad Ecclesiae cunctam retulit laudem; sive, juxta quod supra exposuimus, vidit vel vita adhuc vegetos, vel jam morte praereptos Christi discipulos ab Hierosolymis, unde (0646C)verbum Domini exivit, longe lateque dispersos, et cunctos in una coelesti Jerusalem recolligendos agnovit; nec tamen divinae voluntatis arcanum, quod poenitentia gentibus ad salutem danda esset, scire potuit. Tantummodo enim majores quique in Domino, qualibus dicitur; Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV), et ipse manu fortis, ac desideratus cunctis gentibus, rem novere secretam.

Dedit igitur Jonathan arma sua puero, etc. Dedit exempla doctorum, dedit suae bonae conversationis imitanda moderamina suis Ecclesia discipulis, et dixit eis: Ite proficientes de virtute in virtutem, conferte haec legis et prophetarum testimoniis, et (0646D)videte, quia non alia Christo docente gerimus, quam quae Moyses et prophetae sunt futura locuti.

Cumque abiisset puer, surrexit David de loco, etc. Cum abiissent discipuli obtemperantes imperio majorum, ad comparanda veterum scriptis suorum gesta temporum, apparuit gratia Christi copiosior de virtutibus sanctorum emicans, eorum nimirum qui ad accipienda dona ferventissimae charitatis quae per sanctum Spiritum dantur, humili semper subjectione sui noverunt cordis pandere sinus. Haec est enim splendidissima illa proficientis Ecclesiae varietas, quam quadragesimus quartus Psalmus canit, ut alii miraculis coruscando Christi in se praesentiam manifestent; alii adhuc litteris sacris intenti, qualiter invicem vetera et nova concordent inspiciant; (0647A)alii alia atque alia unius ejusdemque fidei obsequium gerant; in aliis denique geratur quod verba sequentia signant, ut cadens quodammodo, id est repentinus adveniens in terrena quondam praecordia divini respectus amoris, ad adorandam haec ardentius sanctae Trinitatis gloriam sedula compunctione provocarit; quod ipse manu fortis et desiderabilis noster agere dicitur, cum sanctos suos, ut agant, intus accendit; juxta quod et de Spiritu sancto dicitur: Spiritus autem adjuvat infirmitatem nostram (nam quid oremus sicut oportet nescimus), sed et ipse postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII); id est, facit; quae figura locutionis Scripturis sanctis usitatissima, Graece a grammaticis metonymia, id est, transnominatio dicitur, dum per efficientem id quod (0647B)efficitur constat intelligendum. Sicut et illud legislatoris: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum an non (Deut. XIII); id est, ut sciri faciat. Et osculantes, inquit, se alterutrum fleverunt. Nec frustra; quia quanto mutua dilectio, quam virtus altrinseca nutrierat, juvenes sanctissimos dulcius ad complexus et oscula concitavit, tanto divortium perenne, quod jamjamque sibi imminere cernebant, acrius ad lacrymas et lamenta provocavit. Sed et in typica parte dicendum, quia Dominus noster credentibus sibi de Judaeis sacrosancta sui munera contulerit oris; pro non credentibus vero, et se persequendo ejicientibus, flere non recusaverit, dicens: Quia si cognovisses et tu. Osculari etenim se alterutrum David et Jonathan est, et Dominum Ecclesiae (0647C)salutaria sui verbi dona conferre, et Domino Ecclesiam devota verbi ejusdem vel confessione vel doctrina respondere. Flere pariter eosdem est, et Dominum in carne nostra, vel pro excitandis ad vitam electis, vel pro manentibus in morte aeterna reprobis, pietatis lacrymas fundere; quorum in Lazari resuscitatione unum, aliud in viso et defleto Jerosolymorum excidio probatum est; et sanctos ejus etiam nunc ipso inspirante lugere multos ex his qui peccare, nec ad salutem per poenitentiam curavere reverti. Neque enim potuerunt credentes sine dolore et luctu videre Dominum Christum, relictis in incredulitate suis contribulibus, ad salvationem gentium converti. Fleverunt, inquit, pariter, David autem amplius; (0647D)quia quidquid Ecclesia pro suo vel cremento quo gaudeat, vel detrimento quo contristatur, laborat, parum est omnino ad comparationem eorum quae pro ea Deus in carne facere potuit.

Dixit ergo Jonathan ad David: Vade in pace, etc. Surrexit autem Dominus de medio Synagogae non credentis, dicens: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII); et abiit ad Ecclesiam sibi de gentibus requirendam. Sed et perfectiores quique ad doctores in Ecclesia primitiva reversi sunt a consideratu praefatae immutationis dexterae Excelsi ad perficienda novae descendentis (0648A)a Deo de coelo coepta culmina civitatis. Quod si civitas, ut supra visum est, lectionis propheticae munitio placet intelligi, unde dictum est: Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I); et hanc afflictos moerentesque ingredi non parum placet, quatenus in ejus tutela secretus quisque vel dulcius lacrymis vacet, vel doctius lacrymas tergat.

CAPUT VIII. Achimelech sacerdos, David et sociis ejus sanctificatum panem et gladium Goliath dat, Doech Idumaeo de abditis speculante insidias. (I Reg. XXI.) Venit autem David in Nobe ad Achimelech, (0648B)etc., usque ad id quod scriptum est: Non est huic alter similis, da mihi eum. Principaliter quidem in hac lectione David ostendit Dominum Salvatorem de sua stirpe regem pariter et sacerdotem esse nasciturum, dum panem sanctificatum, solisque comestilem sacerdotibus, sibi suisque manducandum accipit, regali jure devicturus, gladio caeteris dissimili sese fortiter armat. Sed non aliquid vetat, etiam per panem, verbi pabulum, per gladium vero eos qui verbo veritatis improbos feriant, intelligi. Ideoque in hac lectione Dominum praecepisse apostolis ut continentibus se a vitiorum sorde gentibus Evangelium crederent; et eos qui fuerant arma fortis iniqui facerent arma justitiae, manu forti et desiderabili non tantum ad consentiendum veris, sed etiam resistendum (0648C)falsis dogmatibus apta. Neque indecenter bifario fulget argumento; cujus ipse Dominus in Evangeliis mentionem facere dignatus est. Venit ergo David, insidias Saulis fugiens, in Nobe civitatem, quae vertitur in latratum, ad Achimelech sacerdotem, qui interpretatur frater meus. Rex venit, insidias Judaeorum declinat Salvator in conventum doctorum fidelium, qui, diuturnis noctibus vigiliis intenti, magnos quosdam pro Domino, ut ita dixerim, latratus praedicationis dare, ac domum fidei sagaciter, ob memoriam internae refectionis, ab improborum consuerunt incursu defendere; qui et ipsi recte vocabulo Achimelech sacerdotis indicantur, quia videlicet novi in Christo sacerdotii sunt ministri, qui (0648D)audire merentur: Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Luc. XXII). Quos alibi Dominus, quia, declinatis persecutoribus, quaerere voluerit, Patri supplicans ostendit, dicens: Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me, ad defensionem meam conspice. Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. Libera me de ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te (Psalm. XXI).

Et obstupuit Achimelech, etc. Obstupuerunt antiqui electi, obstupescunt et moderni, quoties mente simplici excipiunt dominicae visitationis adventum. (0649A)non solum majestate visionis ejus attoniti, sed et raritate eorum turbati, qui tantae pietatis gratiam sequi concupiscant. Sic enim dictum est: Quare tu solus, et nullus tecum? Quomodo alibi dicit: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI). Cum certum sit, tempore passionis multos sanctorum, quamvis ad comparationem turbae persecutricis paucissimos, diligendo quaesisse animam Christi. Sed sicut ubi non erat in eis de quibus praemissum est: Absconderunt laqueos mihi, qui quaerunt animam Christi (Psal. XXXIV), sic et hic non erat de eis qui expulerunt Christum ullus qui sequeretur fidem Christi. Et alibi cum diceret: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. (0649B)XIII). Ut non omnes prorsus homines, sed omnes de quibus loquendum susceperat, se significasse monstraret, subjunxit infra, et ait: Qui devorant plebem meam sicut escam panis: Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor, et quoniam Deus in generatione justa est. Et in Evangelio Dominus: Nisi granum frumenti, inquit, cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII). Cum constet eidem grano etiam ante mortificationem passionis suae multos obsequiis adhaesisse fideles. Sed ipsum solum dicitur sine societate illorum qui prius increduli per eamdem passionem erant ad fidem vocandi. Quare ergo, inquit, tu solus, et nullus tecum? Quare tu solus, id est, cum (0649C)membris tuis fidelibus, et nullus extra praefinitum a Patre numerum potuit de tanta multitudine salvari? Quod obstupescendo potius dictum est, quam ut contra superbum consilium ratiocinando loquantur electi.

Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex praecepit mihi sermonem, etc. Ait Dominus ad apostolos, regni utique perennis simul et sacerdotii haeredes: Praecepit mihi quantum valuit populus persecutorum et incredulus, ne eum docendo ad fidem vocarem. Et dixit quodammodo in auribus meis: Nemo sciat causam invidiae et insidiarum propter quam, me relicto, ad gentes saluti dandas missus es, et cujusmodi te praeceptis odio iniquo redundantibus a finibus (0649D)meis eliminare sategerim. Cui simile est illud Psalmistae: Disputaverunt, ut absconderent laqueos: dixerunt, Quis videbit eos (Psal. LXIII)? Cum ille videret, qui etiam haec disputantium renes et corda scrutatus est Deus (Jer. XVII). Nam et credituros, inquit, obediturosque mihi populos nationum discrevi variis in partibus orbis; quibus, obsecro, si quid habetis ad manum perfecti operis, in exemplum conversionis adhibete, vel alimenta sacrae legis, quae quinque Mosaicis praefulget scripta libris, aut quidquid ex vobis ipsis superinvenire poteritis, ad salutem eorum offerre curate. Jactant quidam vel impunitatem mendacii sui, vel Scripturae vituperationem aucupantes, quod David mentiendo (0650A)suam suorumque non dubitarit quaerere salutem. Quibus respondendum est, et David ipsum alibi, et multos saepe sanctorum peccando Deum offendisse, imo non justificari in conspectu ejus omnem viventem, dicente tanto apostolo, qui prae amore eximio in Conditoris et Domini sui pectore recumbere meruerit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Non autem Scripturae sanctae nobis ob hoc eloquia ministrata, ut per exempla bonorum peccare disceremus; sed ideo bonorum etiam peccata Scripturis sanctis indita, ut eis delinquentibus de nostra justitia non praesumere, eis poenitentibus doceremur de nostri reatus venia per poenitentiam acquirenda confidere. Hoc tamen loco (0650B)facile reor posse defendi beatum David non mendacium dixisse, sed, necessitate instante, cautioribus veritatem occultasse sermonibus. Denique non ait amicum sibi regem, non se regis fugisse negavit insidias; sed Rex, inquit, praecepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem, propter quam a me emissus es. Cui dicto talis sine mendacii fuco potest sensus non inconvenienter aptari: Idcirco solus et caeterorum comitatu desertus advenio, quia tale mihi rex praeceptum citius fugiendi dedit, quod nullus inimicorum, ne me hic fuisse prodat, scire debeat. Sed si qui de mendacio, an justi viri constantia ejus aliquando debeat quasi necessarium flagitare praesidium, scire velit, legat sancti Augustini librum de mendacii Generibus octo, mirifica (0650C)salubrique discretione moderatum; sed et collationes Patrum, ubi Joseph non ignobilis inter Patres, de nil definiendo eximie disputans, etiam hujus quaestiunculae partem plenissime assumpsit. Proposui solum, ut hoc tantum in praesentiarum breviter dicere sufficiat. Cum absque ulla dubietate praeferenda sit semper mendacio veritas, aliquando tamen, propter rerum circumstantiam, hoc utiliter ad tempus usurpandum, et illa contra sit occulenda salubriter. Denique Raab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens? quod absque mendacii ad tempus assumpto adminiculo justificationis meritum implere non potuit. At Doech Idumeus, cujus praesens lectio explorationem, (0650D)sequens proditionem continet, ob manifestam veri cognitionem in typum Judae Iscariotis destrui in finem, evelli, emigrari et eradicari meruit de terra viventium.

Et respondens sacerdos David, ait ei, etc. Quia laos Graece populus dicitur, panes laicos populares significat, id est, non oblatione sacratos, sed viles, et communem praeparatos ad usum. Respondens igitur Christo sacer ordo ducum spiritualium: Non, inquit, habeo quidquam sapientiae saecularis in opera justitiae, sed tantum verbum Evangelii, quod mundis committam auditoribus. Sed neque hoc gentibus credendum aestimo, nisi forte a diversis errorum illecebris ad unius Ecclesiae virginis castitatem pietatemque (0651A)conversis. Non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus (Matth. V; Marc. VII).

Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem si de mulieribus agitur, etc. Respondit mittendis ad docendas gentes apostolis: Quae Deus purificavit, vos commune ne dixeritis (Act. X). Continuit enim se Ecclesia meo praesente auxilio ab idololatria caeterisque flagitiis, ex eo tempore quo egressa per confessionem a priscae latebra caecitatis, usque dum ad lucem cognoscendae sanctae, quae Deus est, Trinitatis accessit; et fuerunt corda humilium sancta per abrenuntiationem Satanae. Porro conversatio haec, qua vivitur inter gentes, polluta est, necdum his qui catechizantur, regenerationis fonte et gratia Spiritus (0651B)ablutis, sanctificatis et justificatis; sed et ipsa praesentis luce reconciliationis sanctificabitur in eis qui baptisma devoto corde suscipiunt. Notandum sane juxta litteram, quam cauta solertia vel sacerdos David interrogaret, vel ipse sacerdoti de sua suorumque puritate responderit. Non enim solum, ut panem sanctum accipere possint pueri, si mundi sint a muliere, perquirit; sed ab omni pollutione, quae mortalibus accidere solet, si sint mundi, scrutatur, specialiter de muliebris contagio copulae, quasi caeteris majora perquirens. Revera enim maximum est hoc eorum duntaxat quae non quidem per culpam reos faciant, sed tamen per immunditiae cujuslibet, verbi gratia, morticini, vel reptilis attactum, a sanctorum tactu deterrent. Sed et David (0651C)non sine discretione se suosque discutiens, ab uxoris quidem complexu continuisse asserit, tempus ejusdem continentiae sollicitus exponit. Vasa puerorum sancta omnia, id est, arma, vestimenta, et ipsa quae ob mittendum forte viaticum gestabant vascula, munda a totius sordis attaminatione testatur. Et quia non sine maxima discretione, quae divinis erant sacrata ministeriis, in communem transferenda noverat usum, ne dispensatorem horum sacerdotem quidquam sui status celaret, viam tantum qua venerant dicit esse pollutam, jacente videlicet in ea re qualibet funebri, vel per seipsam immundam. Sed et ipsa, inquit, hodie sanctificabitur in vasis; id est, non tamen crediderim commaculari (0651D)nos potuisse per hoc quod iter ipsum cui quid immundum inesse incederemus, qui nostra solliciti omnia et vasa et corpora ab ejusdem coinquinationis servavimus attactu.

Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem. Quia mundos qui acciperent audivit, sanctificatum eis dare consensit; quod nullatenus facere auderet, si non eos per omnia mundos agnovisset. Si autem tam solerter munditia quaerebatur ejus qui sanctificatum Moysi manibus panem typicum gustaret, quantam necesse est munditiae curam gerat, qui in sanctas ac venerabiles Christi manus acceptum panem, in sacramentum corporis ejus consecratum, in memoriam mortis ejus mortalibus creditum, ad vitae perennis est auxilia sumpturus? Nempe illud apostoli (0652A)necesse est semper animo retineat: Quia quicunque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat (I Cor. XI). Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem.

Neque enimi erat ibi panis, nisi, etc. Dabant apostoli his qui credebant, et baptizabantur ex gentibus, verbum legis et prophetarum, Evangelii gratia sanctificatum. Neque enim erat in apostolis apostolorumque discipulis scientia litteralis, nisi tantum libri prophetici, qui antiquo illo populo palam ad legendum propositi, nuper fuerant per Incarnationem Domini, ne ultra dicere servarentur, adimpleti; ut scriberentur libri Novi Testamenti, ad reficiendas (0652B)sacerdotales animas, id est, sacerdotis aeterni membris adunatas, sancti Spiritus igne calefacti. Et notandum, quod ait panes petisse David, non autem quinque vel duodecim (tot enim fuere panes propositionis) sed singulari numero panem sanctificatum accepisse perhibetur; quomodo et supra quinque lapides in peram misisse, sed uno Goliath stravisse memoratur. Quinque sunt libri, quibus doctrinae legalis elementa continentur. Sed, sicut apostolus ait, Omnis lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII; Marc. XII). Quamvis etiam recte potest intelligi, panem sanctificatum singulariter quidem dictum, vel propter unitatem fidei et dilectionis; pluraliter vero intelligendum propter vel opera virtutum multifaria, vel divinarum (0652C)Scripturarum, quibus ad virtutes instruimur, multiplicem copiam; quomodo quod singulariter in Psalmis scriptum est: Immisit in eos muscam caninam, et comedit eos; ranam, et exterminavit eos (Psal. LXXVII), nulli dubium quin pluraliter accipiendum sit, praesertim cum Dominus in Evangeliis hujus exemplo lectionis misericordiam sacrificio praeferendam affirmans, plurali numero panes ei datos asseveret (Matth. IX). Non legistis, inquit, quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant, quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus (Luc. VI)? Ubi secundum interpretationem, qua Dominum Salvatorem nostrum in lectione hac sacerdotem pariter et (0652D)regem diximus figuraliter ostensum, oportet praesignatum intelligi, sacerdotales cibos, adveniente Domino, non ultra tribui Levi, vel uni populo filiorum Israel, sed omnibus ad fidem vocandis gentibus esse partiendos. Omnibus enim quicunque esurire justitiam, quicunque ad veri David comitatum pertinere voluerint, dictum est: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II). Et quia de mysterio pro viribus diximus, refert etiam ad litterae sensum planius dilucidandum, Josephi dicta (Antiq. III, 13) parumper de panibus propositionis quae posuit intueri, quae in beati quoque Lucae expositione, ubi ad hujus loci commemorationem ventum est, nostro ad utilitatem (0653A)legentium putavimus inserenda tractatui. Stante enim adhuc suis temporibus religione et statu Jerosolymorum ac templi, facillime poterat ea quae avita successione gerebantur a sacerdotibus, utpote et ipse sacerdos, nosse ac manifestare legentibus. Dicit ergo « eos ex simila absque fermento assariorum viginti et quatuor fieri solitos. » Et adjungit: « Coquuntur enim duo, et duo divisi ante Sabbatum, et Sabbato mane oblati super sacram mensam ponuntur, sibi ad alterutrum conversi, duabus pateris aureis superpositis thure plenis, qui permanent usque ad aliud Sabbatum, et tunc pro illis alii deportantur. Illi vero sacerdotibus exhibentur, et thure incenso in igne sacro, in quo omnia holocausta fiunt, aliud thus super alios panes adjicitur. »

(0653B)Erat autem ibi vir de servis Saul . . . . . . et nomen ejus Doech, etc. Erant inter praedicantes apostolos falsi fratres, princeps est Judas; intus quidem in Ecclesia constituti per mysterium fidei, sed moti a firmitate suae stabilitatis, sanguinei ad prodendam pacem fraternitatis (Doech namque Idumaeus, motus sanguineus dicitur), potentissimi persecutorum Judaicorum, quia proxime recepit. Nec praetereundum arbitror quod Doech iste apud Septuaginta interpretes, non quilibet pastor, sed mulio, gregis videlicet sterilis et infructuosi pastor exstitisse perhibetur. Mulum namque scimus, quia ex equa et asino promiscuum genus ducit, sicut e contra ex equo et asina burdo, voluptatem solere coeundi sine fructu appetere generandi. Cui similia sunt opera infructuosa (0653C)tenebrarum, de immundo quodam quasi semine luxuriosae vel dolosae cogitationis edita. Utrumque enim animal aeque luxuriosum. Unde dicitur de quibusdam: Quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum (Ezech. XXIII). Sed asininum genus insuper acutiore sensu dolis est insidiisque semper intentum. Quibus nimirum operibus nequissimis in majus accumulandis, cum quilibet motus ipse a justitia, justis autem fraudes nectere promptus, impia sedulitate praeficitur, quasi pascendo Doech Idumaeus mulorum gregi antefertur.

Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam aut gladium, etc. Hortatur apostolos Salvator, ut auditores suos non solum ad discendum, sed etiam ad docendum vitae verbum, in quibus ipse (0653D)mundum vincere possit, instituant, quia virtutes angelicas, per quas est ordinata lex in manu Mediatoris, quaeque vigiles semper pro Ecclesia contra aerias potestates decertarent, Evangelii praecones per orbem mittere distulerit. Sermo enim, inquit, regis urgebat, id est, humanae pravitatis, quae sibi, neglecto Deo, regnare malebat, immensitas cogebat ut non angelos, quorum gloriam spiritualem, ob consuetudinem vitae carnalis, videre nequiverant, mortales ad instruendos eos, sed mortales aeque similes eis homines destinarem, qui annuntiarent eis a vanitate converti ad Deum vivum; qui, si nunquam peccassent, domestica nunc angelicae lucis societate gauderent.

(0654A)Et dixit sacerdos: Ecce gladius Goliath Philisthaei, etc. Dixerunt apostoli Christo, doctores adversus mundi regnum quaerenti: Ecce homines pravis diu dogmatibus pro diabolo certare soliti, quem superasti in humilitate crucis, sunt involucris primae praevaricationis irretiti, longe post indumenta vel ornamenta sacerdotalia, id est, opera divinis conspectibus digna; si istos vis eisdem involucris absolvere, atque usque ad praedicandae veritatis gradum promovere, tuae hoc virtutis, non nostrae vel pietatis esse nos latet. Neque enim est in terris quisquam mortalium, qui non hujus regni mox natus fuerit addictus servitio, quia non alios vitiata radix semel, quam vitiose valuit proferre sobolis ramos. Et ait Dominus: Non est qui melius sciat dogmata vanitatis expugnare, (0654B)quam qui his aliquando imbuti, haec contra Ecclesiam defendere consueverant: ex horum mihi numero, quos diaboli manibus excussisse jam novi, docendo et baptizando etiam doctores praesulesque Ecclesiae futuros. Apte meminit hujus electionis et titulus Psalmi XXXIII, qui ita se habet: Psalmus David, cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Mutavit enim vultum, causam sui itineris dicendo quae non erat, et celando quae erat. Quod ita potest de Domino interpretari, quia mutaverit vultum suum coram apostolis, vel post resurrectionis gloriam immortalis apparendo, mortalem se ante passionis agonem videre solitis; vel imperando, ut euntes docerent et baptizarent omnes gentes (Matth. XXVIII), quibus paulo ante (0654C)praeceperat ut soli Judaeae praedicantes, a viis gentium intrandis Samaritanorumque civitatibus abstinerent; dimiserit autem eos profecturos, et praedicaturos ubique, ipso cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc. X), et abierit idem ipse per ascensionis suae triumphum, rediturus in coelum. Sed et in Psalmo eodem loquens ipse Dominus, in prima parte se Patrem semper benedicere testatur; admonens suos mansuetos, videlicet apostolos, ut secum in ejus laude praedicanda perseverent, qui se de tribulatione passionis et mortis eruerit. In secunda ad conversionem fidelium, quae sint bene meritorum praemia declarat, maxime provocans ad epulas suavissimi panis illius quem, cum suis in regno Patris edendum, in praesenti lectione sanctificatum (0654D)percipit. In tertia suos pueros quasi filios admonet, a quibus se, ad hunc panem accessuri, debeant abstinere contagiis. In quarta justos dicit ex omnibus tribulationibus eruendos, et impios debitas poenas esse passuros. Haec per excessum breviter dicta sunt, ut quam sibi pulcherrime Scriptura semper et ubique congruat, lector quisque dignoscat. Quod si quis objicere voluerit, sacerdotem, ad quem venit David, Achimelech, non Abimelech fuisse vocatum, respondemus eum fuisse binominum non nostra opinione, sed inscriptione Psalmi alterius affirmantis, ubi scriptum est: Quia venit Doech Idumaeus, et nuntiavit Saul, et dixit ei: Ecce David in domo Abimelech (Psal. LI). Quo et ipso nomine sanctorum gloria (0655A)non indecenter ostenditur. Interpretatur enim Patris mei regnum. Et ipsi sunt de quibus Dominus regni parabolam dixit: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti (Luc. XIX). Id est, homo Christus de sinu Patris exiens, abiit ad homines, qui longe a sua gratia peccando recesserant, facere eos dignos in quibus ipse regnet, et reverti cum eis ad gaudia perpetuae quietis. Et de quibus apostolus cum resurrectionis gloriam praedicans dixisset: Primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt, deinde finis; adjunxit, et ait: Cum tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor. XV), id est, cum sanctos quos redemit ad Patris visionem glorificandos perduxerit.

CAPUT IX. Veniens David ad Achis, et cognitus qui esset, furiosum se simulando evadit; fugiensque in speluncam Odollam, convenientes ad se viros quadringentos suscepit, et profectus inde regi Moab suos commendat parentes. (0655B) Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul, etc., usque ad id quod scriptum est: Profectus David venit in saltum Hareth. In hac lectione Dominus persequentibus se et invidentibus, despicientibusque ea quae coepit facere et docere primatibus Judaeorum, abiit inde, et venit in corda humilium; collectisque ad se non paucis credentium turbis, factus est eorum princeps. Nec mora etiam gentibus salvandis adfuit, mansionem faciens apud eos, Deo Patri simul et Ecclesiae matri omnium nostrum rediturus (0655C)quandoque, juxta vaticinia prophetarum, etiam reliquias Israel in fine mundi salvandas (Isa. X). Crebris enim Scripturae sanctae paginis (Ose. I, Rom. IX), crebris sanctorum actibus una eademque nostri Salvatoris incarnati dispensatio, figura variante, repetitur; et recte, quia quod semper desiderabatur et sperabatur a sanctis, decebat ut semper ab eisdem prophetaretur, signareturque futurum. Fugiens ergo David a facie Saul, venit ad Achis regem Geth. Fugiens Dominus a contemptoribus sui sermonis, ne intelligatur ab indignis, venit docendo ad alios, si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant. Neque ab hoc agendo cessat, donec eos qui se humiliter recipere velint, inveniat. Achis frater meus, aut (0655D)frater mi: Geth interpretatur torcular. Et quia Christus homo, quia ex populo Judaico incarnari dignatus est, eumdem populum fratrem habuit, quem persecutorem sustinuit. Unde loquitur in Psalmo: Extraneus factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae (Psal. LXVIII), id est, synagogae vel naturae mortalis. Qui nimirum populus rex torcularis non immerito vocatur, quia tribulationes et pressuras Christi et ecclesiae gentibus caeteris prior excogitavit, et Dominum videlicet ipsum infantem occidere moliendo, juvenem occidendo, et Ecclesiam postmodum persequendo, ac suis eliminando de finibus. Hoc autem mystice inter Achis et Saul distare arbitror, quod Saul imbutos scientia legis, Achis idiotas in eadem plebe significet; qui erudiendo licet (0656A)dispares, pari adversus Dominum malignitate convenerunt; propter quod in ordine praepostero legisperiti, quo majus scientiae munus perceperunt, eo majore muneris ipsius largitorem persequebantur insania.

Nunquid non iste est David rex terrae? etc. Dixerunt Scribae et Pharisaei Judaici regni, nequitiae male servientes: Videtis quia nihil proficimus; ecce mundus totus post eum abiit (Joan. XII), cui cantabant per choros, dicentes: Osanna benedictus qui venit in nomine Domini! Benedictum quod venit regnum patris nostri David, Osanna in excelsis (Matth. XXI; Marc. XI)! Quem concinna exsultatione fideles sui glorificant, sublime ferentes, quia plures per ejus doctrinam ad promerendum vitae coelestis denarium, quam (0656B)per nostram sint ad legis servanda jussa vocati.

Posuit autem David sermones istos in corde suo, etc. Vidit in sapientia sua Dominus incredula simul et dolosa quorumdam Judaeorum praecordia; et, sicut humano more loqui de Deo Scriptura solet, in tantum extimuit a facie populi qui frater ei erat humanae communione fragilitatis, persecutorum vero auctor impietate dominicae conjurationis, ut eidem sua sacramenta vel monita per parabolas magis et aenigmata quam aperta luce dixerit, ne videlicet sanctum canibus et porcis margaritas committeret (Matth. VII). Sicut enim David, qui sobrium se suis semper ostendere consueverat, os suum coram Gethaeis immutavit; ita et Dominus loquens in parabolis coram superbis, et ad se suosque torquendos corda prompta (0656C)gestantibus, seorsum suis omnia manifesta expositione differebat; quin et apparuit illis sensum, ut intelligerent scripturas. Volunt quidam immutasse os Dominum, cum dicebat: Audistis, quia dictum est antiquis, ego autem dico vobis (Matth. V); vel cum, translato sacerdotio, legis quoque et caeremoniarum translationem fieri voluit. Sed intueri debent quod non hoc specialiter hostibus, sed suae potius fidei mysteria suscipientibus mutationis genus ostendit; atque ideo mutationem oris, quam in typum illius beatus David, ne ab inimicis agnosceretur, exhibuit, ad eorum potius sensum referendam, qui signa et doctrinam Salvatoris videntes non videbant, et audientes non intelligebant.

Et collabebatur inter manus eorum, etc. Manus (0656D)Gethaeorum, opera Judaeorum; ostia portae initia revelatae gratiae coelestis; saliva, infirmitatem; barba, virtutem designat. Collabebatur David inter manus Gethaeorum; labi in peccatum caecis videbatur Dominus, comparatus operibus Judaeorum, qui non solum solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V). Impingebat David in ostia portae; casum mortis invenit Dominus inter initia praedicatae novae salutis, quae vice ostiorum nunc dignis aperire, nunc claudere malebat indignis; imo ipsa sibi ostia vitae mortis occasione habuit, vel quia persequentes eum Judaei, evangelicae gratia praedicationis, occidere; vel quia ipse, ut paradisi nobis limina panderet, gladium qui obsistebat flammeum, (0657A)atque versatilem, sanguine et aqua, quem de latere suo produceret, exstinguere dignatus est. Unde bene Psalmista videns eum, ut nos in portis filiae Sion laudem suam annuntiaturos induceret, prius impingentem in ejusdem ostia portae, cum de nostrae spe salvationis praemisisset, dicens: Prosperum iter faciet nobis Deus salutaris noster, Deus noster, Deus salvos faciendi, et Domini Domini, inquit, exitus mortis (Psal. LXVII). Defluebant salivae David in barbam, et Dominus in cruce despectus ac blasphematus inter latrones ab impiis, omnia tolerando patienter objectu fragilitatis humanae ad tempus divinitatis suae fortia praetexebat. Unde Habacuc propheta tropaeum glorificae crucis commendans: Splendor, inquit, ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus, (0657B)ubi abscondita est fortitudo ejus (Habac. III). Neque enim frustra in Canticis Canticorum, ubi tanta solertia, tam sedula repetitione mystica Christi, sicut et Ecclesiae membra omnia describuntur, de sola, quae maxime virum decet, barba nihil dictum invenimus, quia nimirum quasi saliva barbam virtutem verbi perpetuam induta ex tempore carnis celabat infirmitas. Immutavit igitur os suum, mysteria regni Dei, quae fidelibus patefaciebat, abscondendo eis qui foris esse malebant. Collabebatur inter manus illorum, peccator apparendo eis qui de legis operibus et justitia gloriabantur. Impingebat in ostia portae, inter auspicia revelati coelestis introitus, passionis abjecta subeundo salivas dimittebat in barbam, absconsa ad tempus divinae potentia majestatis, inter vitia et (0657C)irrisiones inimicorum, ignominiosa tunc temporis, id est, crucis morte moriendo.

Et ait Achis . . . . Vidistis hominem insanum, etc.? David quidem suspectus ob famam virtutum Gethaeis, industriose furentis actus imitabatur, quatenus energumenus creditus, miserantibus his qui eum viderant, dimitteretur illaesus. Sed eorum rex dispensatoriae transfigurationis ejus inscius, ut vere furiosum eum a se repellit, suae domus ingressu privat ut insanum. Nec porro ab umbra historiae graditur allegoriae veritas. Dominus enim ad sanandos oculos cordis eorum qui gloriam divinitatis suae videre nequiverant, protulit humanae collyrium humilitatis; sed impiorum nonnulli et in passionibus eum quasi hominem fragilitatis arguebant, et in virtutibus (0657D)quasi daemoniosum, et contraria Deo potestate miracula facientem abominationi habebant. Denique, narrante Evangelio, didicimus non solum quid ab adversariis, sed quid a suis etiam, necdum plena fide roboratis sentiretur, dicereturque de illo: Et venerunt, inquit, ad domum et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: Quoniam in furorem versus est (Marc. III). Haec quidem sui carnales adhuc ob inaestimabilem crebrescentium virtutum ejus quantitatem simul et qualitatem egerunt; sed alieni vide quid etiam illi: Et scribae, inquit, qui ab Jerosolymis descenderunt, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe (0658A)daemoniorum ejicit daemonia (Matth. XII; Marc. III). Sed et post resurrectionem ascensionemque ejus in coelos, praedicantibus apostolis veritatem Evangelii, dementes nonnulli quasi fabulosam derisere et abjecere vesaniam. Unde est quod ille sapientibus et insipientibus debitor, Christo testimonium perhibens, audivit: Insanis, Paule, multae litterae ad insaniam te convertunt (Act. XXVI). Quotquot ergo Christum furoris arguunt, et maniae, non mirum si hunc a domo suae mentis furiose contemnendo rejiciunt.

(I Reg. XXII.) Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Odollam interpretatur testimonium eorum; et Dominus superborum corda fugiens, in humilium spiritu pectora, quae de terreno culmine (0658B)vel decore nihil habent, gratus mansor ingreditur; quorum ipsa humilitas testimonium est fidele, quoniam digni sunt ut qui Christum suscipere debeant. Vel certe testimonium eorum a quibus superbientibus Deus fugit, appellantur humiles, quo videlicet testimonio convincantur quia et ipsi Deo placere, Deum potuissent suscipere, si vellent.

Quod cum audissent fratres ejus, descenderunt, etc. Manente inter humiles Christo, descendunt ad eum humiliando seipsos omnes electi; vel homines, qui sunt fratres ejus, propter quod ipse homo factus est; vel angeli, qui sunt maxime domus Patris ejus, et locus habitationis gloriae ejus. Conveniunt et omnes qui, peccatorum suorum conscientia depressi, amaris poenitentiae lacrymis desiderant ablui, liberarique (0658C)ab aere alieno, id est fenore peccati, quod diabolus contulit; Christo duce ac principe, sperant ad regni gaudia provehi.

Fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. Adhaerent Domino stantes quique in fide, viriliter agentes, et confortati corda per doctrinam Evangelii, quae quatuor librorum pulcherrima unitate signata est, ad speranda, quaerenda, et obtinenda coelestia regna vocati. Centenarius namque numerus, qui post tot in laeva currentes numeros primus dexteram petere solet, sicut saepe dictum est, finitis laboribus infimis superni regni pandit introitum. Sane notandum quod haec quae in spelunca Odollam gesta, pro viribus explanavimus, sic ad primitivam ecclesiam referri possunt, ut etiam totius Ecclesiae non indecenter (0658D)statui aptentur. Nam quae sequuntur specialiter ad nostram, id est, gentium, spectant Ecclesiam.

Et profectus est inde David in Maspha, etc. De Sion exivit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II), pervenitque crescendo ad Ecclesiam gentium, in altissima fidei et virtutum specula constitutam. Maspha namque transfertur in speluncam Pervenit et ad oratores dialecticos, philosophos, et ipsos rerum dominos sibi reconciliandos abiit; sed et his Christus usque ad complenda tempora nationum, fidem Dei Patris et Ecclesiae pietatem religiosa sedulitate tutandam commendavit.

Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in praesidio, etc. Dicit Christo prophetia, quae nihil sacramentorum (0659A)ejus canere praetermisit, ut, ingressa plenitudine gentium, non ultra suam fidem ab insidiis Judaeorum infirmissimo credentis Ecclesiae studeat munimine tutari, sed reliquias potius Israeliticae gentis secundum electionem gratiae salvas facere dignaretur; qui, vaticinia exsequens prophetarum, tempore praefinito veniet ad inculta diu, sed per se jam extollenda superbae pectora plebis, cui nomen Hareth, id est, more, non immerito congruit. Ipsa est igitur, cui suus auctor, quasi desponsatae sibi virgini sponsus, sed a nuptialibus gaudiis multo tempore dilatae, loquitur per prophetam: Dies multos exspectabis me, non fornicaberis, et non eris viro, sed ego exspectabo te (Ose. III). Quod quomodo diceret idem propheta, consequenter exposuit: Quia dies (0659B)multos, inquit, sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim. Et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum, et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus in novissimo dierum.

CAPUT X. Saul quaerente David, Doech, proditor simul factus et carnifex, Nobe civitatem sacerdotum cum habitatoribus percutit, uno evadente ad David Abiathar. Et audivit Saul quod apparuisset David, etc., usque ad id quod ait David ad Abiathar: Mane mecum, ne timeas, etc. Haec lectio typice signat reversa in fine saeculi ad finem Judaea, quid pressurarum sit a suis (0659C)passura contribulibus, quid pro ejusdem fidei etiam inter Antichristi tribulationes constantia sit a Domino, imo etiam cum Domino perpetuae nactura mercedis; quod aeque primordiis quoque nascentis Ecclesiae ipsisque apostolorum potest convenire temporibus. Audivit ergo Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo; audituri sunt circa finem mundi infideles et impii Judaei, post longam negationem, praedicari, credi et confiteri Jesum Christum inter se, nec dubium quin ubi, praedicantibus Enoch et Elia, caeterisque qui tunc futuri sunt verbi ministris, Salvator apparuerit cordi Judaeorum, non mora etiam Antichristi sit persecutio secutura.

Saul autem cum maneret in Gabaa, etc. Populus persecutor ex Judaeis cum manserit id temporis in (0659D)Gabaa, id est in colle propheticae, non videlicet intelligentiae, sed lectionis solummodo, et fuerit in umbroso legis et prophetarum oblectatus eloquio, quod est in Rama, id est, in excelso sensus spiritualis caeteris incomparabile Scripturis, elatus de terreni regni gloria, quod in eo temporibus Antichristi non dubitatur esse futurum, cunctique socii persecutionis ejusdem vallaverint eum vigilantes, stantes in perfidia, fortiter agentes, ut omnia fidei et charitatis munimina subvertant. Hujusmodi dictis suos exhortans, ad depraeliandam concitabit fidem, constantiamque bonorum: Audite, filii Jemini, id est, dexterae meae, mecum videlicet vita et gaudio meliore beandi. Sinistrae namque nomine censeo notandos eos, si quidem vestro numero cum Nazarenis damnari, (0660A)quam cum Christo, qui nobis apparuit, regnare et vivere malunt. Nunquid omnibus vobis Jesus, qui de radice Jesse venisse non ambigitur, et hoc in saeculo fructus dare potest operum perfectorum vinumque sapientiae salutaris, quod laetificat cor hominis (Psal. CIII), et in futuro vos facere universos sedere super sedes ad judicandos, sicut crebro promisit, duodecim tribus Israel (Matth. XV), subaudi, ut ego? qui et perfectam cum bonis operibus sapientiam docere, et beata recte operantes et sapientes possum mercede donare, quoniam conjurastis omnes in fidem nominis ejus; nec est qui mihi cultores fidei ejus, qui merito puniantur, ostendat ubi sint absconsi, maxime cum et per me eruditus in lege non modice, majus foedus junxerit cum Jesu Nazareno, (0660B)credens et confitens illum esse Filium Dei, qui, servili habitu deformis, multo me vilior apparuit, docueritque eum in meam injuriam Deum esse colendum, qui nisus est statuta legalia sua per Evangelium suum insidiando corrumpere, quod ipsum per suos usque hodie ministros agere nullatenus cessat. Haec et hujusmodi innumera ministros Antichristi ad evitanda pectora fortium Christi blasphemare non latet, ad quorum orsa nefanda piis in fide persistentibus, mox impiorum caterva quid intus habuerit prodet. Nam sequitur:

Respondens autem Doech Idumaeus, etc. Doech, ut supra diximus, motus sive sollicitus; Idumaeus, sanguineus; Nobe, latratus; Achimelech, fratris mei regnum; Achitob, frater meus bonus interpretatur. (0660C)Respondebit ergo persequentibus Christum Judaeis motum ad effundendum sanguinem innoxium, pravorum coetus sociorum; qui, aliis aperte fidem impugnantibus, ipse interius insidiari solet ad exploranda sollicitius, et prodenda tempore persecutionis conventicula fidelium Christi, quem merito primus servorum Saul insinuat; quia quanto perversior quisque bonisque est insensior, tanto majorem apud impios locum tenet. Sine ulla autem dubietate plus gravant Ecclesiam falsi fratres, qui intus, quam manifeste hostes, qui hanc deforis impugnant. Respondebit, inquam, tempus novissimae contra Christum conjurationis hostis, sicut de Juda scriptum est: Et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII). Quae sobria, (0660D)justa, et pia cognovit, impie prodet, vidisse se dicens fidem Domini Jesu in doctrina eorum, qui contra impiorum quasi furum latronumque nequitiam, more acutissimi ac vigilantissimi canis, oblatrent, et juxta exemplum bonorum qui praecessere fratrum, etiam ipsi possessionem regni praestolentur aeterni. Sed et Patrem supplices pro Christi regno deprecentur, eumque in membris suis spirituali semper pane reficiant; atque omnes quos possunt diaboli manibus eripientes, pro ereptoris sui pace potius certamen agere suadeant, jubeant, adjuvent.

Misit ergo rex ad accersendum Achimelech, etc. Accersitis ad rem Domini sacerdotibus, Saul amicitiam et susceptionem David crimen conceptae adversum se conjurationis appellat. Comprehensis impii (0661A)Judaei Christiana pietate consecratis, quidquid pro fide veritatis actum viderint, contra se hoc actum rati, mox ulcisci parabunt, et merito; abominatio est enim peccatori religio.

Respondensque Abimelech regi, ait: Et quis, etc.? Respondebit Judaeorum populo, Christi fidem et dilectionem pro crimine ducenti, sacer ordo praeceptorum pro Christi regno militantium: Et quis in omnibus prophetis ac sanctis, quos dictis, precibus, exemplisque suis constat tuis quamplurimum servisse commodis, aequiparare potuit apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum, qui fidelis est ei qui fecit illum (Hebr. III), sicut et Moyses in omni domo illius? ampliore enim gloria iste prae Moyse dignus habitus est, quanto ampliorem honorem habet domo, qui fabricavit (0661B)illam; qui ecclesiam sibi gentium ex antiqua patrum vestrorum fide progenitam sponsae foedere copulavit. Neque alia apparens in carne fecisse vel docuisse probatur, quam quae vos ipsi secundum eloquia prophetarum didiceratis, imo semper optaveratis Christum, cum venisset, esse facturum. Num hodie fidem hanc in eum habere, et pro ejus Ecclesiae statu divini quaerere coepimus oracula verbi, et non magis avita patriarcharum prophetarumque traditione datam eam nobis commendatamque suscepimus, veneramur et colimus?

Non enim scivit servus tuus, etc. Ad hoc respondit quod insimulabatur a Saule juvasse David, sciens eum sibi fraudes insidiasque nectentem, quia nihil id (0661C)temporis hujusce negotii cognoverit. Sed et Christiana fides negat se nosse si Dominus Jesus statuta legalia ullis unquam fraudulentis insidiis corruperit: quod est aperte confiteri se Christum Jesum non insidiatorem, cupidumque laudis alienae, sed verum paternae voluntatis nuntium didicisse; qui et ideo recte magni consilii angelus a propheta vocetur (Isa. IX). Quale est illud apostoli: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum (Act. XXIII) pro eo ut diceret: Sciebam quia princeps non est sacerdotum, apparente jam et clarificato pontificatu illius, qui cum suis filiis electis est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

Et ait rex emissariis, etc. Disparem malorum semper, disparem et bonorum cernimus statum. Alii (0661D)namque ad summum nequitiae verticem conscendentes, persecutionis fiunt auctores; quos Saul ipse David persequendo designat. Alii nefandae auctoritati palam in exsequenda ejusdem persecutionis rabie male astipulando subduntur; quorum Doech Idumaeus typum tenet. Alii quasi mitioris ingenii, a docenda quidem proximos, vel poenis extorquenda, quamvis non etiam ab agenda impietate manus servare videntur innoxias; quibus servi Saul a sacerdotum Domini injuria continentes, non indecenter aptantur. Item inter fideles malorum, tentationibus probandos, alii sunt qui usque ad sanguinem pro veritate decertant; qui sacerdotum Nobe cum suis perditorum praemonstrantur exemplo, qui pari fide ac dilectione, sed minori adhuc perferendae tribulationis fortitudine praediti, (0662A)fugae potius praesidia subeunt; scientes quia montes quidem excelsi cervis, sed petra refugium erinaciis et leporibus (Psal. CIII), quibus unus, qui manus Saul ferientis evasit sacerdos, figuraliter aequatur. Quam meritorum morumque distantiam, quia in praeteritis vidimus, etiam in ultima, quamvis caeteris majore persecutione futuram credimus, videlicet ut saevientibus licet, et infanda mandantibus impietatis auctoribus, inter mutos ad mala obtemperantes non desint qui a laesione se bonorum servent immunes; nec talium tamen quantulamcunque modestiam immanissimae tribulationis fervorem posse removere. Nam sequitur:

Et ait rex Doech Idumaeo: Convertere tu, etc. Quod persecutores impii ministris dixere nequissimis, (0662B)motis videlicet ab omni statu rectitudinis, insuper et innoxio stabilium sanguine coinquinatis: Convertimini ad malum, et post proditionis scelus etiam suppliciorum acerbitates fidelibus Christi, quibus vel mori vel negare compellantur, augete.

Et trucidavit, etc. Octoginta quinque viri trucidati in die illa significant eos qui veniunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas in sanguine Agni (Apoc. XXII); fortes nimirum operibus, et Evangelii pariter et legis spirituali observatione perfectos. Quinquies enim deni et septem octoginta quinque faciunt; et quinque quidem ad totidem notissimos nostri corporis sensus, decem vero et septem ad legem et Evangelium, propter Decalogum legis, et sancti Spiritus gratiam abundantius super omnem carnem (0662C)temporibus Evangelii clarescentis effusam, pertinere, rarus qui dubitet; et ideo quicunque forti animo quidquid videndo, quidquid audiendo, quidquid gustando, quidquid olfaciendo, quidquid tangendo valent, ad legis et gratiae perficienda jussa et promissa nanciscenda conferunt, quasi decem et septem per quinque multiplicantes, octogenariam et quinariam virorum summam perficiunt. Qui recte etiam vestiti ephod, id est, superhumerali lineo narrantur, ut cuncta sua opera (humeri enim solent pro operibus accipi) et ante gloriam martyrii mortificatione carnis commendata, et perfectius adornata demonstrent.

Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, etc. Trucidatis Antichristus doctoribus Christi, (0662D)famam quoque doctrinae illorum, qua contra impia dogmata quasi latrando certare, et in qua suam ipsi vitam semper operibus inhabitando munire consueverant, ore pestiferae locutionis infamare ac funditus exstirpare contendit; sed et fortes quosque in opere, fecundos in generandis nutriendisque Christo filiis, parvulos quosque in Christo, et adhuc pia castae matris ubera lambentes, nec non et jugum ejus suave atque onus leve portantes, vocem quoque illius innocenter audientes, eumque ad aeterna supernae beatitudinis pascua sequentes, vel ad negandam ejus fidem, vel ad subeundam pro eo mortem, tormentis impiis cogere non omittit.

Evadens autem unus filius Achimelech . . . . Abiathar etc. Sicut Doech Idumaeus, unus qui sacerdotes percussit, (0663A)omnem carnificum manum, ita Abiathar, unus qui percutientis gladium evasit, omnes qui persecutioni illi saevissimae superesse potuerint Christi confessores exprimit. Unde recte Abiathar pater superfluus interpretatur, utpote illos significans qui, paterno in Ecclesia vocabulo gloriosi, tanto turbini superfuerint. Fugit autem ad David, et annuntiavit ei occisos a Saule sacerdotes Domini: cum pia remanentium, expleta caede, devotio conversa ad Dominum ardentius occisorum sub testamento ejus fratrum memoriam ei orando, vel sacras hostias offerendo, commendat: cui ipse super suum respondet Evangelium praescisse se et praedestinasse jam olim omnes volentes pie vivere in eo, persecutionem pro ejus nomine passuros; ideoque se quasi certi fenoris debitorem, (0663B)universas animas hujuscemodi morte solutas ad vitae aeternae gaudia perducturum. Sciebam, inquit, quod cum in Ecclesia nunquam defuturi essent falsi fratres, procul dubio per scandala intestina juvarent hostes externos. Sciebam quod cum in hoc toto saeculo nunquam defuturi essent mali, quibus bonorum vel sapientia disputantium, vel certantium patientia exerceretur, simul et probaretur, procul dubio semper hic peregrinantem Ecclesiam tribulationes et tentamenta manerent. Sed ego sum qui singulas electorum animas post desudatos in terris agones coelesti in perpetuum corona donabo.

Mane mecum, ne timeas, etc. Manete, inquit, in dilectione mea; ne timeatis eos qui occidunt corpus: si me persecuti sunt, et vos persequentur; sed ubi sum (0664A)ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus (Joan. XV; Matth. X; Joan. XII). Haec proditio simul et percussio Doech Idumaei, et ipsis Domini apostolorumque temporibus in Juda Iscariote caeterisque falsis fratribus, et in fine mundi in ipso majore caeteris Antichristo, potest intelligi, quo modo psalmus quinquagesimus primus, qui in ejus mentionem canitur, utrique illi hosti non inconvenienter aptatur, dicente titulo: In finem intellectus ipsi David, cum venit Doech Idumaeus, et annuntiavit Sauli, et dixit: Ecce David in domo Abimelech; ubi non ob aliud intellectus ipsi David in capite ponitur, quam ut significetur intellexisse David inter aerumnas quas patiebatur innocens, quid contra verum David de suo semine nasciturum esset nequitia (0664B)machinatura pravorum. Venit enim glorians in malitia, potens iniquitate, tota die injustitiam cogitans, et caetera, quae in psalmo subjunxit. Qui haec futura per Spiritum intellexit, peccatorum et ponderibus gravatus, et poenis gravandus Judas, annuntiavit Judaeis, et dixit: Ecce Jesus in hortum montis Oliveti solet frequenter cum discipulis suis. Nam de ultima tribulatione quomodo titulus hic accipi debeat, ex his quae supra disputata sunt apertissime lucet. Verum quia sermonem in longum duximus, tertiumque in expositionem beati Samuelis secundo et primo prolixiorem dictavimus librum, et huic cum triumphatorum martyrio sacerdotum finem imponendum, aliquantumque censuimus ob reparandas silentio vires, a labore cessandum.

LIBER QUARTUS. PROOEMIUM. (0663C) Tertio in beatum Samuelem completo volumine, putabam me, aliquandiu reparata per quietem meditandi vel scribendi voluptate, sic demum ad inchoationem quarti manum esse missurum. Verum haec eadem mihi quies, si tamen quies dicenda est inopinata mentis anxietas, prolixior multo quam decreveram, nova circumstantium rerum mutatione, provenit, maxime discessu abbatis mei reverendissimi, qui, post longam monasterialis curae observantiam, subitus Romam adire, atque inter loca beatorum apostolorum ac martyrum Christi corporibus sacra extremum senex halitum reddere disponendo, non parva commissorum sibi animos, et eo majore, quo improvisa conturbatione stupefecit. Sed qui Moysi (0663D)longaevo ab humanis rebus tollendo Jesum Nave in ducatum, qui Eleazarum in sacerdotium Aaron patri substituit, ipse provecto aetate Ceolfrido, ad beatorum apostolorum limina sancta properanti, Huetbertum juvenem, cui amor studiumque pietatis jam olim Eusebii cognomen indidit, ad regendas sacerdotio ducatuque spirituali fidelium animas, abbatis vice substituit. Ejusdemque substitutionis gradum post electionem fraternam sua per tuum, dilectissime antistes, (0664C)officium benedictione confirmavi. Redeunte temporum statu tranquilliore, redit et mihi otium pariter ac delectatio mirabilia Scripturae sanctae tota anima, solerti intentione, scrutandi. Igitur quartum in Samuelem allegoricae expositionis libellum, a victoria beati David, qua salvavit habitatores Ceilae, atque ab oppugnantium Philisthinorum irruptione defendit, cum tuis, amantissime pontificum, orationibus incipiens, quidquid, illo reserante qui habet clavem David, potuero, mysticum legentibus communicare curabo.

CAPUT PRIMUM. Oppugnatam a Philisthiim Ceila salvat David; et superventuro contra se cum exercitu Saul, aufugit cum sexcentis suis in montem solitudinis Ziph. (0664D)(I Reg. XXIII). Et nuntiaverunt David dicentes: Ecce Philisthiim oppugnant Ceila, etc., usque ad id quod scriptum est: Quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus, etc. Haec lectio sub typo virorum Ceilae, per David quidem ab hoste salvatorum, sed eumdem David mox hosti tradere paratorum, notat eorum levitatem qui verbum audiunt, et continuo cum gaudio accipiunt illud (Luc. VIII); non habent autem in se radicem, sed sunt temporales; facta autem tribulatione (0665A)et persecutione propter verbum, continuo scandalizantur. Nuntiaverunt igitur David qui noverant Philisthaeos oppugnare Ceilam, fugatisque intra muros incolis omnibus, areas quae foris forte reperiri poterant eorum vastatione diripi. Nuntiant electi Christo veraciter manu forti, non eum quasi nescium rerum humanarum loquendo instruentes, sed ad eum quasi misericordem miserorum pericula supplicando referentes, cum viderint vel unam quamlibet animam, vel multarum simul turbam animarum, sive vitiorum fascibus aggravatam, seu certe gentilibus adhuc ritibus mancipatam, ab immundis spiritibus occupari; et si quid naturaliter insitae virtutis ac velut salutiferi germinis habet, totum hoc nimirum, quia foris inventum, hoc est pro solis (0665B)mundialibus est commodis actitatum, eorum improbitate depraedari. Nuntiant enim haec intellectuali David qui, communi humanitatis miseria contemplata, contra regnum immundorum spirituum queruntur et exorant, dicentes: Facti sumus in opprobrium vicinis nostris, derisui et contemptui his qui in circuitu nostro sunt. Usquequo, Domine, irasceris in finem, accendetur velut ignis zelus tuus? Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt; et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. Quia comederunt Jacob (Psal. VII), et caetera, usque ad finem psalmi.

Num vadam et percutiam Philisthaeos istos? etc. Quia David pene semper in Scripturis, dum mystice accipitur, Dominum Christum, sed modo in suis membris, modo in seipso significat; recte intelligitur (0665C)hoc loco, ubi Dominum an aggredi et vincere hostes debeat, consuluit, ad membrorum, id est, fidelium ejus personam referendus, qui dolentes nonnunquam super cognito a proximis interitu perfidorum, consultis Scripturae divinae oraculis, quid super his fieri debeat inquirunt. Nam et supra, ubi eidem David Ceilam a Philisthaeis oppugnari nuntiatur, potest non immerito signari fideles quosque saepissime perfectioribus aeque Christi fidelibus ea tentationum pericula in mundo, quibus ipsi devincendis sufficere se non posse perspiciunt, ostendere. Qui nimirum perfectiores ac manu fortiores Ecclesiarum magistri, perscrutatis mox Scipturarum testimoniis, miserendum subveniendumque oppressis, (0665D)et refracto malignorum spirituum conatu, catervam diutina tentatione laborantium, inveniunt esse salvandam; sed infirmioribus saepe pro imminente persecutione paventibus, rursus divinorum eloquiorum lectio consulta, non timendos eos qui occidunt corpus (Matth. X), sed surgendum a torpore recta operando, eundum ad oppressos utilia praedicando, expugnandos oppressores exorcizando, cito responsione manifestat. Sunt enim qui persecutionum turbine incumbente, vix ipsi fidem, qua imbuti sunt, palam profiteri audent; quanto minus et alios ad fidem vocando, vel in fide solidando, adversus agmina spirituum malignorum bellum subire praesumunt? Et quid est typice, viros David ad eum dicere: Ecce nos hic in Judaea consistentes timemus, (0666A)quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum? nisi infirmos quosque auditores, praeparantibus se ad opus verbi, magistris spiritualibus paventes aperta voce respondere: Ecce nos intra domesticos Ecclesiae parietes confessionem paternae fidei, quam Judaea significat, libere defendere timemus; quanto magis, si euntes ad eos qui viam veritatis vel nunquam cognovere, vel cognitam deseruere, verbo salutis instruendos, potestates aerias bello lacessere coeperimus, gravioribus periculis nos patere non ambigimus? Sed horum infirmitatem ac timorem Dominus crebris Evangelii sui vocibus erigere, atque ad deprecandi fiduciam confortare non omittit. Et hoc est quod sequitur: Ego enim tradam Philisthaeos in manu tua. In mundo (0666B)pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum (Joan. XVI).

Abiit David et viri ejus in Ceila, etc. Abiit Dominus in praedicatoribus suis ad sanandos contritos corde, et pugnavit adversus spiritus mendacii et perfidiae, patefacta luce veritatis et fidei, et abegit ab eis justa segregatione animas redemptorum, in quibus ipsi pridem erroris freno constrictis quasi superequitantes, suoque has juri ac ditioni mancipantes, aliis efficacius potentiusque diripere, ac sibi subjugare consueverant, et anathematizare faciens eos exsecratione magna. Sic nimirum salvavit eos, qui nuper horum tentamenta vitantes, suum solliciti flagitavere praesidium. Haec et ab initio nascentis Ecclesiae saepe facta, et quotidie per loca fieri, nemo (0666C)fere est qui dubitet.

Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar, etc. Ephod est, ut supra meminimus, sacerdotale indumentum, quatuor insignissimis auro interlucente coloribus, duobus in utroque humero lapidibus pretiosis, et duodecim patriarcharum nominibus sacrosanctum, quod significandis sublimium virorum sensibus decentissime convenit. Confugientes namque ad Christi gloriam magis magisque praedicandam, hi qui multas pro illo martyrium passis carnificum persecutorumque manus evaserint, sensus et praecordia secum quatuor excellentioribus charitate interfulgente virtutibus sublimia, in adversis et prosperis pretioso discrimine temperata, et praecedentium Patrum verbo exemploque docta simul ac munita (0666D)deferunt. Et bene fugiens ad David ephod secum habito sacerdos non ascendisse, sed descendisse memoratur, juxta illud quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccle. III). Verum quia crescente fidei devotione, crescit et odium perfidorum, superno videlicet agente judicio, ut et integros in fide tentatio examinans clariores reddat, et eadem simulatores suae levitatis arguat, recte subjungitur:

Et praecepit Saul omni populo, etc. Augescente enim statu Ecclesiae, non defuere suis quique temporibus adversarii, qui patientiam sapientiamque ejus, Domino permittente, probaturi, gravissimo eam certamine pulsarent; ipsum pariter Dominum (0667A)in ea et viros ejus, id est, fortes quosque propugnatores Evangelii ejus impia obsidione capere, ac de medio tollere quaerentes, nec tamen unquam ad perfida suae malitiae vota pervenientes.

Quod cum rescisset David, quia praepararet ei Saul clam malum, etc. Applicato per Abiathar ephod, David consuluit Dominum, si venturus sit ad eversionem Ceilae Saul, et si tradituri se cives ejus. Unde datur conjici quo ordine supra Dominum consuluerit, id est, applicata ad se sacerdotali veste, et sic ex ore sacerdotis Domini responsione quaesita, et hunc fuisse morem consulentium Deum id temporis, eorum duntaxat qui arcam Domini accedere nequirent. De hac namque scriptum est: Inde loquar ad te, de medio scilicet propitiatorii et duorum cherubim (0667B)(Exod. XXV). At ubi comperit David et superventurum hostem, et infidum sibi hospitae urbis suffugium, egressus cum viris suis quasi sexcentis applicatis ad se, huc illucque vagatur incertus. Sancti quippe, summi videlicet membra regis, per viros egregiae virtutis et doctrinae sanctarum Scripturarum quaerunt, quomodo se habeat status Ecclesiae novissimis temporibus; discuntque per Scripturas venturum ad subversionem ejus Judaeae gentis imperium; virosque Ceilae, id est, mentis inquietae, et sibimet, non Creatori vivere volentes, fidem, qua initiati sunt, ocius esse prodituros. Egredietur Christus a talibus, nec mansionem apud eos facit. Egrediuntur et doctores spe atque opere perfecti. Sex quippe opera, (0667C)centum spem aeternorum, viri perfectionem designant. Deserunt namque tepidos, ne non servaturis loquendo amplius laedant, in exemplum historiae quae David facta describens adjungit:

Surrexit ergo David, etc. Vae autem animae illi, vae civitati, quam sermo Dei relinquens, huc illucque vagatur, incertus ubi, in cujusve pectore sedem requiemque capessat. Vulpes, inquiens, habent foveas, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Matth. VIII); et hoc est quod alibi dicit: Verumtamen Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII)? Sane notandum quod haec generaliter ad omne tempus Ecclesiae, cui nunquam falsi fratres desunt, sed specialiter ad novissima tempora, quibus amplius (0667D)abundabunt, possunt typice referri, quorum levitati ac perfidiae ipsum etiam nomen Ceilae convenit. Dicitur enim ad fundam jacta, sive suscitans eam, aut tollens sibimet. Et quidem quare anima falsi Christiani instabilis nimirum et erronea ad fundam jacta vocetur, exponit mulier sapiens, quae in typo Ecclesiae manu forti ac desiderabili suo loquitur dicens: Porro anima inimicorum tuorum rotabitur in impetu et circulo fundae (I Reg. XXV). Cur autem infideliter fidelis suscitans eam, haud dubium quin persecutionem recte nuncupetur probat ille traditor, qui de numero discipulorum Christi, numero additus persequentium, hactenus in Ecclesia suae pravitatis haeredes habere non desistit. Porro tollens sibimet qua ratione dicatur, manifestant qui scientiam fidei (0668A)sibi specialiter usurpantes, ab unitate catholica se segregare non timent.

Nuntiatum est Sauli quod fugisset David de Ceila, etc. Dissimulant hostes fidei eos persecutionibus onerare, quos sponte fidem deserere cernunt. Sed et ipse adversarius antiquus acrioribus tentationum flagris fatigat eos quos sibi fortes fide et actione repugnare contuetur, aut quos vel inertes in fide, vel prorsus infideles sive apostatas videt, hos quasi proprios, et sibi per omnia subjectos, quieto jure possidere contentius, nullis saepe, vel certe rarioribus irae, superbiae, fornicationis, et invidiae, caeterarumque talium passionum tentamentis infestat.

Morabatur autem David in deserto, etc. Dimissis Christus his qui fidem verbo tenus suscipiunt, moratur (0668B)potius in eorum pectoribus firmissimis qui in ariditate saeculi praesentis sitiunt ad Deum fontem vivum, quando veniant et appareant ante faciem Domini. Manet libenter in eis quorum cor excelsum illecebris mundi remotum, et felici solitudine secretum, in defectivo gaudet germine ac flore virtutum. Ziph namque flos sive germen interpretatur.

Quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus, etc. Ab initio nascentis usque in finem, et impii Christum piorum cordibus auferre satagunt, et ipse pios, ne unquam ab impiis expugnentur, defendit, cum quibus se mansurum promisit omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Math. XXVIII). Et alibi: Cum transieris, inquit, per aquas, tecum ero, et flumina non operient te (Isa. XLIII).

CAPUT II. Jonathan et David percutiunt foedus coram Domino, et Ziphaeis prodentibus venit Saul contra David; sed ne eum capere queat, acrior occurrendi Philisthaeis necessitas obstat. (0668C) Et vidit David, quod egressus esset Saul, etc., usque ad id quod scriptum est: Propter hoc vocaverunt locum illum petram dividentem. Haec lectio mystice signat, persequentibus Ecclesiam perfidis, quanta devotione socios Christi fideles, quanta sub Deo fratres impietate fidei adversarios adjuvent, quo denique miraculo suos Christus ab ipso nonnunquam mortis articulo pius Redemptor eripiat. Et vidit, inquit, David, quod egressus esset Saul, ut quaereret animam ejus.

Porro David erat in deserto Ziph in silva. Vidit Dominus, (0668D)cujus oculis nuda et aperta sunt omnia (Hebr. IV), quod egressus esset ab interna sui custodia coetus perfidorum, ut quaereret persequens ecclesiam fidelium ejus, quorum est cor et anima una (Act. IV). In deserto porro ipse manebat, in Ecclesia de gentibus assumpta, quae pectora virtutum variantium germine gravida quasi ligna solet generare fructifera; de quibus Psalmista aedificandam post captivitatem domum remissionis et vitae decantans: Tunc, inquit, exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quoniam venit (Psal. XCV). Quae nimirum ligna late fructificantis Ecclesiae, tanto altius bonorum operum flore sive germine (utrumque enim Ziph interpretari dicitur) spiritualiter fecundata praeeminent, quanto hujus mundi studiosius gaudia cuncta deserunt.

(0669A)Et surrexit Jonathan filius Saul, et abiit ad David, etc. Et proficiens inter adversa persecutionum columbinus et simplex electorum animus, de ipso saepe persequentium numero ad fidei gratiam vocatus, virtutum crescentium passibus appropiavit ad Christum, et confortavit operarios, id est, doctores verbi ejus, in divino semper in opportunitatibus adfuturo praesidio (Psalm. IX).

Dixitque ei: Ne timeas, etc. Etsi falsam Jonathas sententiam de se ipso sub David regnaturo protulit nescius, utpote homo, fati sortisque futurae, verumtamen juxta mysticos sensus Christi et Ecclesiae gaudia pandit. Verum regno illi inviolabili, ad quod et ipse pertinet, testimonium perhibuit, asserendo hostes non esse timendos, qui ad exstinguendum fidei et (0669B)veritatis imperium nequaquam pertingere possint, imo et ipsum, cujus multiplicabatur imperium, pacisque non erit finis, super electos angelos atque homines perpetuo regnaturum; et eos qui fideliter illum totoque ex corde dilexerint, proximos illi per omnia in ejusdem regni arce futuros. Prostratis et devictis eorum inimicis, Christi quoque pedibus et ejus imperio prorsus subjectis, dicente Paulo: Oportet illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus ejus; novissimis autem inimica destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus (I Cor. XV; Psal. CIX); cum autem dicat: Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit sibi omnia (Psal. VIII), hinc perspicuum est quae ab ipso desciverunt potestates inanes et vacuas Christum redditurum, (0669C)praefixurumque tropaea in victore signum contra salutis nostrae aemulos, quos longe ante jam sua morte devixerat, sicut scriptum est: Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse participavit eisdem, ut per mortem suam ipse destrueret eum qui habebat mortis imperium (Hebr. II), id est, diabolum. Textus: Sic percussit, et caetera.

Percussit igitur uterque foedus coram Domino, etc. Percutiunt invicem foedus Dominus et fideles, ut ipsi videlicet sequantur eum, et ille vitam aeternam det eis; et hoc coram ipso divinitatis conspectu, in cujus fide nos vivere jubet, et ad quam videndam nos suspirare suadet, adjuvat. Manetque Dominus in Ecclesia multiplici populorum nemore condensa, (0669D)omnibus diebus ad consummationem saeculi (Matth. VIII). Singuli autem fidelium, peracto orationis vel exhortationis, vel alterius cujuslibet oblatae Domino devotionis officio, revertuntur ad conscientiam suam, quatenus, ab exteriori actione vacantes, licentius se ad tempus in cunctis quae acta a se vel agenda sunt pensent, liberius ab his quae male acta sunt purgent, perfectius ad ea quae bene agenda sunt accingant; tales siquidem scientes dicere cum propheta: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psalm. LIV)? merito etiam cum Jonathan columbae donum vocari, imo et cum apostolo Petro filii columbae possunt cognominari.

Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa, etc. Ascendunt saepe falsi fratres, dimisso suarum germine (0670A)ac flore virtutum, ad superbos fidei hostes contra Ecclesiam juvandos, et detestantes simplicitatem fidelium, quodammodo persecutoribus dicunt: Nonne Christus habitat apud nos per fidem in cordibus gentium tutissimis? Nec vacat quod dicitur in colle Hachilae, id est, suscipientis eam. Ubi enim putandum est gratius manere spiritum Christi quam in celsitudine mentis firmiter suam fidem suscipientis? quae est ad dexteram deserti, quia propter dexteriora, id est, aeternae vitae gaudia, mundi pompam deserit. Nam qui temporalis et terrenae mercedis intuitu saeculares declinat illecebras, non ad dexteram deserti, sed ad laevam potius divertisse dicendus est, ubi non desiderabilis rex noster, sed hostis consuevit habitare detestabilis. (0670B)Et haec omnia Sauli dicunt Ziphaei, cum vel mysteria fidei, vel ipsos ejus cultores aliqui falso fideles apertis persecutoribus produnt, animoque perverso, a quibus fidei agnitione distant, ejusdem fidei odio concordant; et quo interius arcana Christi, quasi David latibula, cognoverunt, eo nequius illos qui deforis Ecclesiam expugnare moliuntur adjuvant.

Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, etc. Benedictionem sibi Judaeis suisque fautoribus promittunt a Domino futuram, cum, aemulationem Dei habentes, sed non secundum scientiam, nomen Jesu Christi Filii Dei, vel odiis insequuntur, vel armis. Et sicut alibi de eis eorumque complicibus ait Dominus: Quia venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium praestare Deo (Joan. XVI). (0670C)Sed vae benedictionibus eorum, qui insidias explorantes contra Ecclesiam, vel saltem contra unumquodlibet Ecclesiae membrum, ut scandalizent aliquem de pusillis Christi, vicem persequentium dolere probantur. Vae his qui ad florem illum de radice Jesse ascendentem nomine tenus pertingentes, tota jam mentis intentione arescentia citoque pereuntia praesentis vitae commoda quaerunt; illius benedictionis obliti, qui ab omnibus spectanda et speranda est, de qua scriptum est: Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel, benedixit domui Aaron (Psal. CXIII). Utrosque autem benedicens, benedixit omnes timentes Dominum. Quaeris: Quos utrosque? Respondetur, pusillos cum (0670D)magnis, hoc est, domum Israel cum domo Aaron; eos utique qui ex ipsa gente crediderunt in Salvatorem Jesum, quia non in omnibus illis bene placuit Deo; sed si quidem illorum non crediderunt, nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Neque enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae; neque qui semen sunt Abraham, omnes filii; sed, sicut scriptum est, Reliquiae salvaene factae sunt (Isa. X)? Quo Esaiae oraculo Judaeorum nonnulli sic hanc coelestem benedictionem consecuturi praedicuntur, ut eorum major pars sit excaecata; quorum typum et figuram praetulit Saul a Deo reprobatus, et in eorum locum suffecti fuere gentiles: Accesserunt enim oves quae non erant de hoc ovili, ut fieret unus grex et unus pastor (Joan. X); accessit fides omnium gentium, (0671A)et crevit numerus non solum sapientum antistitum, sed etiam obedientium populorum; quibus Dei benedictiones non paucae sunt repromissae, sicut dictum est: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo (Ephes. I); benedixit autem nos Deus, non in una benedictione, sed in cunctis. Non quo omnes omnia consequamur, sed dum singuli vel singulas vel plures habemus ex omnibus, omnes per singulas possideamus. Et non in terrenis benedictionibus, Judaeorum instar, de quibus dixit Isaias: Si audieritis me, bona terrae comedetis (Isa. I), sed in spiritualibus. Sunt quippe terrenae benedictiones, habere quempiam liberos; affluere opibus, honore et sanitate gaudere; quae (0671B)terrena benedictio usque ad irrationabilia jumenta descendit, dictum est quippe de illis: Benedixit eis Dominus, et dixit: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I). Spirituales vero benedictiones in coelestibus sunt, quia terra benedictionem non capit spiritualem. Siquidem et benedictiones illae quae in Levitico Dei praecepta servantibus promittuntur, verbi causa, externis gentibus fenerare, plena esse horrea frumentis, benedictos esse in urbibus, benedictos in agris, et his similia, non videmus expleta in prophetis, qui in melotis et in pellibus caprinis erraverunt, egentes, angustiati, afflicti; quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et cavernis (0671C)terrae. Spiritualiter ergo accipienda sunt omnia; et spiritualia non in terrenis locis, sed in coelestibus exspectanda.

Quod si etiam in terra se abstruserit, etc. Terra est fructifera fidei operibus mens electorum; quam visitante et inebriante Deo, ac multiplicante, perscrutari eam jactat superbissimus perscrutator, quia non solum in publico operis sive confessionis, sed et in ipso fidei et dilectionis intimae secreto suis cultoribus Christum tollere possit. Quod si etiam, inquit, in terra se abstruserit, perscrutabor eum in millibus Juda. Ac si patenter dicat: Quod si ad tantam paucitatem sive paupertatem Christianorum populus per nos minoratus devenerit, ut, subtracta fiducia praedicandi, sua solemnia celebrandi, palam conventicula (0671D)cogendi, saltem quod Christiani sint profitendi, vix in ipsis pectorum latebris Christum quasi abditum colere praesumpserint, et illinc eum paulatim abundante persequentium simul et explorantium copia exterminare catagam. Sunt mihi namque innumera Juda, id est divinae laudationis sive confessionis agmina, quibus universa eorum qui aliter sapuerint temere coepta facile restinguam. Quod etiam simpliciter accipi potest, quia nonnunquam Christiani et de cryptis ac latebris extracti ad mortem sint pro Christo suscipiendam protracti.

At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul. Recte insidiantes David Ziphaei ante Saul dicuntur abiisse in Ziph, quia nimirum schismatici vel haeretici, quo vicinius Judaeis aut paganis, utpote intus admissi, eo (0672A)nequius, et quasi priores Ecclesiae fructum deflorant. Quod et temporibus Antichristi Judaeis majorem caeteris persecutionem moventibus, in Ecclesia maxime futurum, et quotidie factum utinam nesciremus. Denique Judas quo interius susceptus est, quo dux et notus Domini effectus, simul cum illo dulces capiebat cibos, eo potentius contra eum levavit calcaneum suum.

David autem et viri ejus erant in deserto Maon, etc. Maon interpretatur habitaculum. Jesimuth adducens mortem. Plerumque autem fideles Christo duce potiti aeternam gaudent patriam sitire, quod inaquosa deserti loca significant; supernae beatitudinis ardent habitatione suspirare, quod vocabulum Maon, id est Hab insinuat; aeternam norunt vitam de illata pro (0672B)Deo morte sperare, quod dextra Jesimuth figuraliter exprimit. Sed necdum vastos terrenarum cogitationum perfecte campos transcendere possunt. At ubi turbo persecutionis ingruerit, mox totam se mens abjectis mundi hujus omnibus ad munitissimam fidei petram humiliata recolligit, statutisque super hanc petram pedibus, ac directis gressibus, dulcius jam in coelestibus animo spatiari, et canticum novae spei ac laetitiae ardentius dicere flagrat, quod est post arreptum petrae praesidium David et socios ejus versari in deserto Maon. Idem quippe desertum Maon, idem habitaculi, non solum desiderium perpetuae mansionis propter exusta calore ardua designat; sed et propter hoc quod desertum a deserendo nomen accepit, ipsam supernae quietis habitationem, quam dudum (0672C)homo deserunt [deseruit], indicat. Denique in Evangelii parabola, Pastor bonus, relictis in deserto nonaginta novem ovibus, vadit quaerere unam quae erraverat (Luc. XV). In quo nimirum deserto David duce versatur, qui Christi gratia praediti dicere possunt: Nostra autem conversatio in coelis est (Phil. III).

Quod eum audisset Saul, persecutus est David, etc. Haec ad Judaeum persecutorem specialiter respiciunt, qui, audita fide et devotione credentium, persequitur eos in terris, qui tota mentis intentione coelos aspectent, credens ipse Christum in carne venturum, quem illi jam venisse didicerant. Hoc est enim Saulum ad latus montis ex parte una incedere, David autem et viros ejus in latere montis ex parte altera mansisse; (0672D)hos a Christo vacuos, quasi ad Christum adhuc incarnandum spe perversa properare; illos auctore Christi gratia jamdudum sacramenta fidei Christianae, quibus salvarentur, accepisse. Ipse est enim mons domus Domini praeparatus in vertice montium, super quem civitas posita non potest abscondi (Isa. II). Nec mirum, si desperent se carnaliter hostes evadere posse, quibus non est dictum: Nolite timere, quia non occidemini ab inimicis (Matth. X); sed, Nolite, inquit, timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X). Qui tamen nonnunquam desperati, et ad praesens eruuntur ab inimicis, sicut pueri tres de fornace, Daniel de lacu leonum, sicut Paulus et Silas, et ipse apostolorum princeps (Act. V): sed et alibi, omnes simul apostoli de carcere; sicut (0673A)denique multi deinceps martyrum magnae in Christo et Ecclesia laudis et gloriae. Unde recte subjungitur:

Itaque Saul et viri ejus in modum coronae cingebant David, etc. Protegente namque suos fideles Domino Salvatore, saepissime qui propter timorem Dei noluerant, humanae tamen pacis aut commodi alicujus intuitu compulsi sunt ab eorum laceratione quiescere. Propter hoc rectissime fides Christi, super quam aedificata ejus Ecclesia, portis inferi praevalet (Matth. XVI); petra dividens appellatur, quia et suos plerumque desperatos in praesenti mirifice defendit, et in futuro sperantes a conturbatione hominum perpetua remuneratione discernit. Verum haec sive modernis temporibus acta, seu futuris sub Antichristo crediderimus agenda, videat lector, nec sine lacrymis (0673B)rem lacrymis dignam contempletur, quantum Ecclesiae status ad pejora quotidie, vel, ut mitius dicam, ad infirmiora gerenda devolvatur. Nobe civitas propter susceptum David cum suis omnibus martyrium passa est, quod est terram bonam fructum per patientiam reddere. Ceila cum suis civibus per David ab hoste salvata, imminente persecutionis articulo, salvatorem suum, quia prodere non timuit, amisit; et hoc est auditum verbi semen cum gaudio suscipere; facta autem tribulatione propter verbum, continuo scandalizari (Matth. XIII; Luc. VIII). Ziphaei morantem prope David comperientes, non solum non ad se invitare, sed et sponte prodere, nec quidem propter periculum vitandum, verum propter amicitiam Saulis nanciscendam, vias ejus explorare, et (0673C)gressus evertere ac supplantare meditantur; et hi sunt qui juxta memoratam Domini parabolam audiunt quidem verbum, sed sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Neque haec ita prosecutus sum, quasi non et hodie multos existere, multos semper exstituros perfectos in fide et veritate crediderim; sed quod maxima in parte viderim jamjamque instare tempora quae olim praedicta sunt, in quibus, abundante iniquitate, refrigescat charitas multorum (Matth. XXIV). Hujus lectionis et Ziphaeorum proditionis meminit quinquagesimi tertii Psalmi titulus, ita se habens: In finem, in carminibus, intellectus David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saul: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Quem, ut breviter exponam, (0673D)in finem, in Christi personam psalmum dictum significat. Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X). In carminibus, in magna angustia, licet Psalmistae laetitia eumdem canticum declarat juxta eum qui dixit: Sed et gloriamur in tribulationibus (Rom. V). Semper enim, ni fallor, psalmi qui in carminibus inscribuntur exsultationem canentis inter adversa denuntiant. Intellectus David ostendit illum David angoribus obsessum, sed et inopinate liberatum, intellexisse quod corpus veri David, cujus et ipse membrum erat, esset ab iniquis passurum, quanta sui gratia Redemptoris, et ad praesens saepe liberandum, et semper coronandum in futuro. Quod autem in ejusdem psalmi capite dicitur: Deus, in (0674A)nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me, hoc est quod in hac lectione David refugium petrae petit. Et haec propter auspicium ereptionis petra dividens appellatur. Bibebant enim patres de spirituali consequenti eos petra. Petra autem erat Christus.

CAPUT III. David in spelunca solitudinis Engaddi oram chlamydis Saul praecidit, qua ostensa eum ad confessionem sui sceleris permovet. Moritur Samuel, et David in desertum Pharan descendit. (I Reg. XXIV.) Ascendit ergo David inde, etc., usque ad id quod scriptum est: Consurgens autem David descendit in desertum Pharan. In hac lectione Dominus absconsa a sapientibus et prudentibus (0674B)sua dona parvulis revelat; mortis claustra subiens, mox eadem resurgendo destruit; Judaeos adempto ex parte regno carnali, per discipulos ad poenitentiam vocat. Nec mora, deficiente legis umbra, desertis diu ferisque gentium cordibus in veritate Evangelii colendus infertur. Fugiens namque David insidias Saulis, et infirma Ziphaeorum praesidia deserens, ascendit et habitat in locis tutissimis Engaddi, quae interpretatur Fons haedi. Fugiens Dominus superba non credentium Judaeorum praecordia, dimittens et ea quae coeptos virtutum flores ultro relinquere non dubitant, ascendit ad quasi superiora, et inhabitat corda humilium spiritu; quae confessa jam suae scelera foeditatis vivifico fonte Salvatoris abluerant, ut sic de haedis in agnos felici (0674C)mutatione transirent. Meminit hujus loci Ecclesia, in Canticis canticorum loquens: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi (Cant. I). Videlicet aperte dicens: Quia sicut botrus insulae Cypri caeteris esse praestantior, ita gratiae mei Redemptoris incomparabili studiorum spiritualium ardore mentem solet debriare quam coeperit. Et hoc in illis solum populis qui, in remissionem peccatorum fonte baptismatis innovati, fructifera bonae actionis norunt gaudia propagare. Vineas autem Engaddi, balsami, cujus locus ille ferax est, arbores nuncupat. Quarum cortice inciso destillans humor ille, lacrymis pulcher rorantibus, et chrismati conficiendo aptissimus, quam virtutibus significandis sit accommodus, manifestissime liquet.

Cumque reversus esset Saul, etc. A persequendo (0674D)Philisthaeos Saul repente ad investigandum David occidendumque sinistra mente revocatur; a justo, quo hostibus obviabat, ad injustum, quo et civem feriat, certamen arma convertit. Sic nimirum Judaei increduli, dum, verbo Scripturae sanctae praediti, nonnulla saepe contra idola variosque gentium disputando certant errores, repente miseri contra Christum Christianamque religionem verborum infidelium jacula retorquent. Dumque eum cognoverint publicanos et peccatores per undae salutaris ablutionem purgatos, atque ab illecebris saeculi jam secretos ad se admisisse, quod est typice David in deserto Engaddi manere, abscondunt statim tendiculas contra insontem frustra, deglutire quaerentes eum, sicut infernus (0675A)viventem, et integrum quasi descendentem in lacum. Unde apte subjungitur:

Assumens autem Saul tria millia electorum virorum, etc. Sicut in bono ternarius numerus certi mysterii gratia poni consuevit, eos nimirum designans qui vel sanctae Trinitatis confessione gloriosi, vel fide, spe et charitate devoti, vel cogitatione, locutione et actione sunt perfecti, vel aliquid hujusmodi, ita et in malo exercitu cum ponitur, illos non immerito denuntiat qui his per omnia probantur agere contraria. Ideoque in hoc loco tria millia armatorum, cum quibus Saul ad persequendum David et viros ejus egreditur, illi sunt mystice accipiendi, qui triformi acie adversus Dominum et adversus Christum ejus, inania meditantes (Psal. II), id est, abeuntes in consilio impiorum, (0675B)et in via peccatorum stantes, et in cathedra pestilentiae sedentes, cuncta beato viro gessere contraria; illi videlicet cujus in lege Domini voluntas, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Pergit autem ad investigandum David Saul, etiam super abruptissimas petras, quae solis ibicibus perviae sunt, cum deceptionis insidiarumque laqueos tendit Judaeorum regnum Domino; in summis etiam dictis ejus, quae perfectis solum auditoribus vix capacia restant. Ibices namque, quae sunt parva quadrupedia, nec nisi in petris manere ac parere norunt, et si quando etiam de altis saxorum cacuminibus ruunt, in suis se cornibus illaesa suscipiunt, humiles verbi Dei signant auditores, qui quanto minoris se meriti, sapientiae et virtutis conspiciunt, tanto magis fortia sanctarum (0675C)Scripturarum praesidia, in quibus mente habitare, ac boni operis fetus ponere debeant, quasi petrarum ibices refugia quaerunt, et quidquid eis ruinae temporalis accesserit, in testamentis eloquiorum coelestium se sustentantes, quasi cornuum suorum exceptione salvantur. Meminit hujus animantis Dominus, et quam non contemnenda sit ejus figura, signavit ad beatum Job mystice loquens: Nunquid nosti tempus partus ibicum in petris (Job XXXIX)?

Et venit ad caulas quoque ovium, etc. Inter persequendum Judaea pastorem magnum ovium Dominum nostrum Jesum Christum, ad conventicula quoque fidelium ejus discipulorum, qui se saevientibus quasi lupis oves offerebant, impetum nefandae quaestionis protelavit, si forte vel in ipsis aliquid unde magistrum (0675D)reprehendere posset, inveniret. Unde illud: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet in sabbatis, et caetera (Marc. II).

Eratque ibi spelunca, etc. Spelunca haec dominici est figura monumenti, cujus ostium ingressus est Saul, ut purgaret ventrem, cum proceres regni Judaeorum abeuntes a Pilato, munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus, ut auctori vitae quasi resurrectionis iter occludere nitendo, diu conceptum intrinsecus decoctumque jam suae perfidiae mentis fetorem foras cunctis ostenderent. Porro Dominus in interiore parte sepulcri conditus latebat, latebant et viri ejus, id est, fortes eo tempore, fortiores futuri discipuli ejus, qui ubicunque Jerosolymitanae (0676A)civitatis tunc temporis erant corpore, constat prorsus quia tota mentis intentione ac desiderio sedem tenebant monumenti, ubi solum quem diligebant sepultum jacere dolebant. Et quidem latebant in spelunca, quia quid devotionis et amoris erga injuste occisum haberent, eos qui occiderant omnimode scire nolebant. Vel certe viros David cum eo latuisse in spelunca, imo etiam cum eo resurrexisse ac processisse de spelunca, juxta illud intelligendum apostoli: Quia vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI). Et sicut praemisit, dicens: Quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo (0676B)surrexit Christus a mortuis. per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI).

Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, etc. Dixerunt Christo discipuli sui carnales, adhuc et animi servilis, cum crucifixi potentiam et crucifigentium vaesaniam cernerent: Ecce adest tempus, de quo locutus est Deus Pater ad te, per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum, positurum se omnes inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX). Haec autem animo toto, tametsi non verbo, dicebant, quicunque illorum perire cupiebant eos qui latrone dimisso, Salvatorem morte damnarent, quia probatum est in eo qui auriculam servo principis sacerdotum abscidit, nolens Dominum calicem, quem Pater dedit, bibere. Probatum in eis qui ignem de (0676C)coelo super impios descendere quaerebant, nescientes cujus spiritus essent, quia Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. At ille congruo suae pietatis moderamine non occidit funditus improbos, sed regni illis habitum, haud parva ex parte subtraxit, ut vel sic confusi, ad agnitionem suae dementiae correctionemque venirent.

Post haec percussit David cor suum, etc. Dolebat Dominus humanam gentem, de qua carnem suscepit, miserationis affectu, quod exigentibus illius meritis demere cogeretur ei regalis quidpiam ornatus, malens hanc servata lege divina regnum hic et in futuro saeculo semper habere perpetuum. Denique videns civitatem peccatricem, flevit super illam dicens: Quia si cognovisses et tu, et caetera (Luc. XIX). Quibus (0676D)abscisionem regni detestabilis, quam divina districtione justus futuram decernebat, humana pius miseratione deflebat.

Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, etc. Duas maxime ob causas David manum ab occidendo Saul, quamvis se inimicissime persequente, continuisse declaratur; quia videlicet eum et dominum suum, et regali meminit chrismate perunctum. Ubi primo regnum vel unguentum, quod et ipsum dominici semper videlicet inviolabilis regni ac spiritualis unguenti noverat praetendere figuram, digno veneratur honore. Deinde etiam nos moralibus instituit disciplinis, ne praepositos nobis, eos maxime qui sacris ordinibus insigniti sunt, quamvis nos injuste (0677A)persequentes, verbi austerioris ense foedare, et vel ultimae superfluae actionis eorum quasi fimbriam vituperando decerpere praesumamus. Sed et si forte nos tale aliquid incautius egisse contigerit, mox dolendo cor percutere, et temerarium admissum studeamus poenitendo corrigere. Verum juxta coeptae explanationis ordinem, qua Saul Judaicum populum sive regnum, David vero Christum significare diximus, possumus intelligere quod eumdem populum sive imperium Dominum suum vocaverit Christus, eo quod ex illo formam servi sumere dignatus sit; Christum vero Domini, quod ei prae caeteris gentibus antiquitus gratiae spiritualis unctionem contulerit. Ideoque noluerit in eum mittere manum, qua funditus perderet iniquos; sed, quasi chlamyde detruncata (0677B)regali, dispartitus sit eos a terra, et supplantaverit eos in vita ipsorum. Et sicut alius psalmus ait: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. Disperge illos in virtute tua, et destrue eos, protector meus, Domine (Psal. LVIII).

Et confregit David viros suos sermonibus, etc. Et confregit Dominus discipulorum suorum austeritatem, qua impios perire desiderabant, dicendo: Nolite judicare, et non judicabimini (Matth. VII). Nolite condemnare, et non condemnabimini (Luc. VI). Et alibi: Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III), caeteraque hujusmodi, et non permisit eos ut vindictam mox delinquentium, sed vitam potius amarent correctorum.

(0677C)Porro Saul exsurgens de spelunca, etc. Surgentes dominici monumenti custodes, qui advenientis angeli timore prostrati, et facti fuerant velut mortui, ac fugientes a monumento, nihilominus coepta contra Dominum pravae conjurationis itinera peragebant, dicendo venisse discipulos ejus nocte, et furatos esse eum, illis dormientibus. Quod etiam de illis qui custodes monumento adhibuere potest recte intelligi (Matth. XXVIII); qui etsi servando monumento Domini gementes confusique discesserint, non tamen a persequendo fidem illius gressum propositi saevientis averterunt. Quibus utrisque a monumenti observantia deturbatis, et ipse Dominus suae resurrectionis, quam occulte induerat, gloriam suis paulatim revelare non tardavit. Atque hujus jam confirmata ac (0677D)praedocta veritate, mox per eosdem clamore liberae praedicationis intonans, aversos a se suos persecutores benigne ad poenitendi remedium suique revocabat amorem. Quos dum primis humanitatis ac pietatis sibi reconciliaret alloquiis, nonnullos eorum post se respicere, id est, commissi in Deum sceleris poenitere perdocuit.

Et inclinans se David pronus in terram adoravit, etc. Et pronum pietatis suae pectus Salvator ad compatiendum subveniendumque terrenis infirmisque cordibus, per ministros sui sermonis ostendens, primus ipse exempla adorandi et reconciliandi Deo his qui illum jamdudum offenderant exhibuit. Dixitque ad populum Judaeorum per Evangelii praecones: Quare (0678A)audis sermones humana sapientium, Scribarum, et Pharisaeorum loquentium: Jesus quaerit malum adversum te; si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum et locum et gentem (Joan. XI). Ecce in tempore meae passionis tot miraculis apparentibus, viderunt quicunque vera videre potuerunt in te, quod tradiderit te Dominus in potestate mea, cum ad unam mansuetissimam meae responsionis vocem qua dixi, Ego sum, tanta armatorum manus tremefacta corruit, cum me crucifixo insolita coelum totum meridie caligo tenebrarum obtexit; me spiritum exhalante, terra tota commota, petrae conscissae, monumenta aperta, et innumera mortuorum sunt excitata cadavera. Meae denique resurrectionis teste angelo apparente, aeque et terrae (0678B)motus factus immensus, et tui sunt exterritis ac mortuis assimilati custodes. Et quidem cogitavi ut si non poeniteres, occiderem te; sed pepercit tibi patienter agendo meae miserationis respectus, malens te acta poenitentia veniam salutemque mereri. Dixi enim: Non percutiam funditus, auferamque de medio gentem, quamvis peccatricem, et inimicam mihi, ex qua habitum servi, in quo totum mundum lucrifacerem, suscepi; quamque in patribus olim divina largitio singularis gratiae benedictione perfudit.

Quin potius, pater mi, vide, etc. Quin potius, inquit Dominus, popule mi, ex quo ad confirmandas promissiones patrum ut Filius hominis vocarer, et essem, ne me incarnari non piguit. Vide et cognosce (0678C)terminum regalis habitus tui in potestate mea; quoniam cum praeciderem summitatem regni tui terrestris, multos ab ejus defensione, quae per arma, lites et bella geritur, ad fidei et religionis meae simplicitatem vocando, multos ob reatum perfidiae in manus hostium dando, nolui manum in te apertae ultionis extendere. Animadverte et vide quoniam non est in opere meo quidquam mali vel iniquitatis, meque illum esse cognosce, de quo propheta testatur: Qui peccatum, inquit, non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isa. LIII). Quis enim ex vobis arguet me de peccato (Joan. VIII), qui mei nominis memoriam de terra viventium eradere insidiando conamini?

Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? (0678D)etc. Israel vir videns Deum interpretatur. Quem ergo persequeris, inquit, popule, qui ad videndam divinae claritatis gloriam prior caeteris nationibus electus es? Quem persequeris? Illumne magnum ac vigilantissimum ovium sanctarum custodem, quem morti tradere non dubitasti, etiam post mortem sequi odiendo non desistis? Eum qui humanitatis habitu modicus, sed resurrectionis saltu velocissimus, tuis inter captandum manibus elapsus est, jam de coelo intonantem denuo te apprehendere posse stultus arbitraris? Et quidem ego non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet. Non absurdum videatur cuiquam canem mortuum vel pulicem Domini gestare figuram, cum et ipse alibi propter fragilitatem carnis, quam sine semine virili, virginea carne suscepit, dicat (0679A)de se: Ego autem sum vermis, et non homo (Psal. XXII). Et propter resurrectionis gloriam, quam subito et citissime de morte ad vitam quasi saltu peregit: Et excussus sum, inquit, sicut locusta (Psal. CVIII).

Et levavit Saul vocem suam, et flevit, etc. Et docente per apostolos Domino, levavit populus Judaeorum in eis qui erant praedestinati ad vitam aeternam, vocem suam in confessionem fidei, quam dudum negando in infima depresserat, et prisci contagia reatus dignis poenitentiae fletibus affluendo detersit, confitens Domini justitiam pariter et bonitatem; nec non et suae commemorans errata malitiae, quod ipse quidem totius auctorem bonitatis morti ferox tradiderit: ille autem morti datus injuste, cum sit omnipotens, (0679B)mortificatores ad vitam reservare quam perdere maluerit.

Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, etc. Vox haec poenitentis est populi Judaeorum, et a Christo quem recognovit salutis aditum quaerentis. Et nunc quia scio certissime, quod tu sis ille de quo dictum est: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (Isa. IX), habens in ditione tua regnum illud in quo mundi corde Deum sine ullo beatitudinis fine videbunt, confirma, quaeso, fidem quam donasti tuorum largitione sacramentorum, tuisque donis coelestibus ipsam in me fidem augmenta, quatenus, accepto pignore Spiritus, fiduciam habere queam, quod progenitam ex meo corde stirpem operum post absolutionem corporis ab aeterno salves (0679C)interitu. Neque auferas nomen meum de domo supernae habitationis, quam patribus meis, qui te per legem fideliter et amanter exspectavere venturum, donare digneris. Haec autem et hujusmodi confessionis verba fundentibus nonnullis Judaeorum, annuit Dominus juste illorum petitioni, et imbutos Evangelii sacramentis, de catechumenis eos et competentibus fecit esse fideles.

Abiit ergo Saul in domum suam, etc. Abiit populus Judaeorum in eis qui apostolis docentibus resipiscere a perfidia potuerunt, ad curam suae intrinsecae salutis operandam. Porro ipse Dominus et praedicatores ejus, scientes ex eodem populo plures contra fidem bella moturos, relictis imis et terrestribus, ad tutiora mox et celsiora loca, id est recte creditura, fortiter (0679D)perseveratura, Samaritanorum gentiumque proximarum corda illustrando conscenderunt. Meminit hujus lectionis, quodque ad Christum spiritualiter referenda sit edocet, quinquagesimi sexti psalmi titulus, qui ita inscribitur: In finem, ne disperdas David, in tituli inscriptione, cum fugeret a facie Saul in speluncam. Qui quidem duobus verbis, quasi de David scriptus videtur; sed duobus aliis, quia veraciter totus Christum signet, aperit. Quod enim dicit, Ne disperdas David, videtur prohibere ab inimico insidiante disperdi eum qui fuerat a Domino promissum praeparatus ad regnum. Et quod in clausula subjungit: Cum fugeret a facie Saul in speluncam, ipsi temporis articulo, quo disperdi posse putabatur, arridet. Verum (0680A)quod in principio ponitur, in finem, ad illum cuncta referenda praemonet, qui nobis omnium restat perfectio bonorum, quia cum ad ipsum venerimus, nil ultra quaerere opus habemus. Quodque in sequentibus inseritur, in tituli inscriptione, ipsum dominicae passionis titulum, quem Hebraice, Graece, et Latine Pilatus scripsit, exprimit; qui et ipse in figuram regni inviolabilis nulla vel ab eo qui scripsit potuit ratione disperdi. Sensus ergo totius tituli iste, praecipientis Judaeis ne se Christi vel etiam occisi ac sepulti gloriam tollere posse suspicentur: In finem ne disperdas David, in tituli inscriptione, cum fugeret a facie Saul in speluncam, in eum qui finis legis est ad justitiam omni credenti; psalmum cantatum intellige, ne disperdere quaeras Christum in auferendo (0680B)vel imminuendo regnum ipsius, quod tituli veracis inscriptione signatum est, etiam cum videas eum insistentibus impiis per mortem monumenti claustra subiisse; atque nimirum claustra a facie fugit persequentium, ne eum ultra persequendi, vel saltem videndi haberent potestatem. Sed et ipse psalmus, juxta tenorem hujusce lectionis, passionem, sepulturam resurrectionemque dominicam, necnon et fidem gentium, quae et ipsa praesentis in fine lectionis mystice continetur, aperta simul et idonea testificatione decantat, ubi inter caetera de passione triumphali: Dedit, inquit, in opprobrium conculcantes me (Psal. LVI). De sepultura et resurrectione: Animam meam eripuit de medio catulorum leonum, dormivi conturbatus. Quae tamen conturbatio melius in membris (0680C)ejus intelligitur, necdum plene resurrectionem ejus in sepulcro dormientis credentibus. Item de resurrectione: Exsurgam diluculo. At de gentibus illo inspirante et cooperante credituris: Confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam tibi inter gentes. Sed et damnationem gentis Judaicae, quam abscisio chlamydis Saul in hac lectione signat, memoratus psalmus ita describit: Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam.

(I Reg. XXV.) Mortuus est Samuel, etc. Defecit Evangelio coruscante futurae praedicatrix umbra veritatis, nec sine dolore subtrahi potuit populus a consuetarum ritibus caeremoniarum quos divinae legis institutione non dubitabat fuisse collatos. Unde Jacobus ad apostolum Paulum loquens: Vides, inquit, (0680D)frater, quod millia sunt in Judaeis, qui crediderunt, et omnes hi aemulatores sunt legis (Act. XXI). Attamen paulatim cessante in Ecclesia Judaizandi consuetudine, quasi frigescentia prophetae membra humanis abstracta conspectibus, in domo sua in Rama, id est, in excelso conduntur; quia dum exterius celebrari legis sacramenta desierant, cuncta interius in Christo et Ecclesia coeperunt quaerenda intelligenda probari. Domus quippe prophetae, ecclesia credentium est, et haec in illo sita excelso, de quo scriptum est. Et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI). Et alibi: Quia excelsus reputatus est ipse (Isa. II).

Consurgens autem David descendit in desertum Pharan. Pharan interpretatur onager, sive frugifer, aut (0681A)ferocitas eorum. Cessante ergo prophetiae typo, et in Rama, id est in Christo, ut dictum est, et Ecclesia consummato, relicta Judaea, fidei veritas gentes diu feras, et indomabilis animi, sed jam nunc justitiae fruge fecundandas adire dignata est. Nec solum propter nomen agreste vel ferum, sed et propter incolas diros ac feroces Pharan gentibus significandis aptissime congruit. Narrat enim Scriptura Ismaelem, a quo genus duxere Saraceni, in deserto Pharan habitasse, illum videlicet de quo dictum est: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae (Gen. XXI). Cujus vicinitatem turbulentam horrescens filius liberae, id est, populus spirituali gratia renovatus, queritur dicens: Heu me, quod incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus (0681B)Cedar (Psal. CXIX), et caetera, usque ad finem psalmi, quae Saracenos specialiter adversarios Ecclesiae cunctos generaliter describunt. Sed ut etiam de ancillae filiis, id est, de huic saeculo servientibus populis Christus ad libertatem vocaret, hosque secundum Isaac promissionis efficeret filios, fugatos a superbis Judaeis, descendit in desertum Pharan, hoc est, humiliata gentilium corda, eisque suae gratiam pietatis infudit.

CAPUT IV. Contemnentem de Nabal Carmelum David ferire disponens, uxoris ejus Abigail interventu et muneribus placatur. Quam post decem dies mortuo Nabal ipse accepit uxorem; accepit et Achinoem de Jezrahel, data uxore sua Michol Phalti filio Lais. Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, etc., (0681C)usque ad id quod scriptum est: Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David, etc. Haec lectio typice docet Synagogam damnatam principum doctorumque ejus malitia, a Domino salvatam, sed et ipsam postmodum, vocatis ad fidem gentibus, non parva ex parte rejectam; aliis quidem personis humilium salvationem, aliis autem rejectionem notans superborum. Erat igitur vir quispiam in solitudine Maon, id est, habitaculi. Erat coetus scribarum et Pharisaeorum in sanctae Scripturae studiis conversatus; quae singulari prae caeteris Scripturae virtute praedita, insuper omnes suos lectores mundo solitarios effici, hoc est, a concupiscentiis pompisque ejus separari, et seipsos dignum Deo habitaculum facere (0681D)docet. Et possessio, inquit, ejus in Carmelo, id est, in agnitione circumcisionis; quia sermo legis, quam praedicabat, veram castigationem intelligi, non autem dedit perfici. Nam quod littera jubens ostendit, non ipsa, sed gratia juvans perfecit. Non ergo in perfectione, sed in agnitione consummatae castigationis Pharisaeus et scriba legalis habebat possessionem: Quia lex per Moysem data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). Magnus autem nimis homo ille vocatus est; quia doctor memoratus, quamvis ex parte non parva terrenum sapiens, multum tamen antecellit omnes saecularis philosophiae praeceptores, qui ex toto divinae legis ignari, seipsis solum magistris in his quae docerent utebantur.

Erantque ei oves tria millia, etc. Erant commissae (0682A)ad docendum scribis et Pharisaeis innocentes simul et poenitentes animae: hae fide, spe et charitate perfectae; illae prima fidei adhuc quae a timore inchoat, rudimenta sectantes.

Et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo. Accidit ut perfectiores quique auditores scribarum in agnitione castimoniae legales exterioris hominis actus deponerent, ut interior renovaretur de die in diem. Accidit ut populus omnis eisdem subditus, primitiarum decimarumque suarum quasi superflua sibi, et quae sine dolore amitti poterant, Domino vellera traderet.

Nomen autem viri illius erat Nabal, etc. Nabal stultus, Abigail dicitur patris exsultatio: et stultus erat legisperitus, qui habens clavem scientiae, ipse non (0682B)introibat, et eos qui volebant intrare prohibebat. Patris autem exsultatio recte vocata est synagoga in eis, quibus dicit: Gaudete autem, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X). Erat namque in talibus prudentissima, ad intelligendum verbum fidei; et speciosa, ad agendum quae intelligere poterat. Porro magistri ejus duri non credendo, pessimi male vivendo, et malitiosi erant contra Dominum insidias machinando.

Erat autem de genere Chaleb. Erant magistri synagogae de discipulatu legislatoris. Super cathedram enim Moysi sederunt scribae et Pharisaei (Matth. XXIII); qui quoniam caeteros tunc mortales, et humanae simul et divinae sapientiae gratia praeibant, non immerito Chaleb, id est, omne cor, potest appellari; (0682C)vel quia Chaleb patriarcham fide ac virtute potentem legimus, possumus dicere quod augmentum damnationis sit infidelibus vita fidelium, a qua degeneravere, parentum.

Cum ergo audisset David in deserto, quod tonderet Nabal gregem suum, etc. Cum audisset Dominus in homine conversatus in mundo, quod periti legis auditores suos vel ad exonerandos se vitiis, vel ad sua pro Domino tribuenda, exercitationis congruae quasi forfice praepararent, misit discipulos suos fortissimos, videlicet denarii coelestis adipiscendi praecones, quorum in baptismate renovata fuerat, sicut aquilae, juventus, et dixit eis: Ascendite in agnitionem circumcisionis, apertis virtutum et doctrinae (0682D)profectibus, arcem vos castimoniae spiritualis veraciter nosse et conscendisse monstrate: et haec agendo venietis ad ipsos legis doctores, et illis quoque Salutem ex meo nomine, qui Salvator appeller et sim, evangelizantibus superna in pace futuram, dicentes: Sit omnibus pax, quicunque in nomine Dei Patris credendo fratres Christi esse voluerint, sit etiam vobis pax in eamdem fidem pia societate conversis; imo et omnibus quos erudistis, et universis quae agitis pax. Illa videlicet pax, quae fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvit, inimicitias in carne sua (Ephes. II).

Audivi quod tonderent pastores tui, etc. Et haec per apostolos suos Judaeorum primatibus locutus est Dominus, Audivi quod docerent discipuli vestri populum, (0683A)qui iisdem nobiscum Scripturae sacrae pascuis utebantur. Nunquam eis molesti fuimus, sed quiete conversati ad omnes, insuper etiam jugum suave humilitatis, atque onus leve praedicavimus: nec aliquando periit aliquid de doctrina vel actibus eorum: omni tempore nobiscum fuerunt in agnitione circumcisionis, id est, quo spiritualem circumcisionem, sicut et nos, in altissimis eloquiorum divinorum verbis agnoverunt. Ubi subintelligendum est, perire potuisse aliquid de substantiis eorum qui sine David fuissent in Carmelo; id est, supervacuam in multis, neque ad salutem animae proficuam lectionem eorum qui, Scripturas legentes, Christum in Scripturis intelligere nescissent. Interrogate, inquit, innocentes quosque, ac veraciter et scienter (0683B)humiles de vestra gente qualium est regnum coelorum; et indicabunt vobis quod Evangelii gratia non est litterae legis adversaria, sed in utroque Testamento justus ex fide vivit.

Nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis, etc. Quia, inquiunt, vos populum docetis, quod est intellectualem tondere gregem, curate ut etiam Christi discipuli praedicantes, in vobis gratiam fidei et bonae actionis inveniant. In luce enim gratiae singulariter bona praedicaturi venimus, adeo nimirum bona, ut et regnum coelorum inauditum mortalibus praedicet; et ad hoc universum genus convocet hominum, a qua etiam bonitate praecipua Evangelium Graece nomen accepit. Quodcunque obedientiae fidelis invenerit vestra virtus, doctoribus saluti vestrae servire gaudentibus, (0683C)et de vestra stirpe progenito, veraciter manu forti ac desiderabili Jesu Christo libenter impendite.

Respondens autem Nabal pueris David, etc. Respondentes stulti principes Judaeorum praedicantibus sibi Christi discipulis, aiebant: Nos Moysi discipuli sumus, hunc autem nescimus unde sit (Joan. IX). Et increverunt discipuli Jesu ad praesumptionem docendi, ita ut a nullo valeant superari, qui fugerant contemnendo legisperitos, multo se in scientia majores. Tollemus ergo nos sanctae dicta Scripturae, nobis specialiter ad docendum commissa, quae partim simpliciter legi et intelligi possunt; quod est, aquam bibi: partim diligentius tractari, ut sic intelligi valeant, debent; quod est panem frangendo ac mandendo comedi. (0683D)Tollemus et facta patrum praecedentium, quae in auxilium vitae ac virtutis nostris auditoribus docendo praeparavimus, et dabimus doctoribus, a nostra prorsus religione ac fide separatis, qui ad sui dogmatis sensus sancta verba perversi transfugerent.

Tunc David ait viris suis, Accingatur unusquisque gladio suo, etc. Potest quidem intelligi gladius Spiritus, quod est verbum Dei; quo Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (Ephes. VI), ad debellandos infideles accinctus sit, quoties verbum Patris per Evangelium suum mundo patefecerit. Accincti et discipuli ejus, cum et ipsi idem praedicaverunt. Sed quia legitur in sequentibus: Abigail intercedente, prohibitus David ne feriret impios. Nunquam autem rogat Ecclesia Christum, ne incredulis salubre sui (0684A)verbi vulnus infligat. Melius intelligitur hoc in loco gladius vindicta excidii, quae Judaeis post Domini passionem imminebat; quo nimirum gladio Dominus ipse, accincti et ministri verbi illius, non ipsi utique poenam peccatoribus irrogando, sed hanc peccatoribus, nisi poeniterent, futuram praedicendo. Cujus metu gladii occurrens Ecclesia Domino ultra annorum LX tempus ejus ictum intercedendo suspendit.

Et secuti sunt David quasi quadringenti viri, etc. Secuti sunt Dominum ad officium praedicandi quicunque prudentia, fortitudine, temperantia, et justitia perfecti poterant inveniri. Porro alii charitatis geminae perfectione contenti, magis elegerunt cum acquisitis Christo proximis quiete vivere, quam pro acquirendis aliis ad spiritualia bella praecingi.

(0684B)Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris etc. Spernentibus verbum fidei primatibus Judaeorum, nuntiavit unitas Christi discipulorum subjectae illis Synagogae, et dixit: Ecce misit Jesus Christus apostolos, nuntios videlicet veritatis, divinis Scripturis instructos, ut benedictionem mandarent aeternam majoribus nostris, et aversati sunt eos. Homines isti, id est, Christi apostoli, boni apostoli, boni satis fuerunt nobis, regnum coeleste praedicando; et non molesti, onera legis cervicibus nostris ultra imponendo. Nec quidquam aliquando periit eorum quae gessimus omni tempore quo in eorum quam docent sumus fide conversati, in deserta a mundi illecebris, et quasi solitaria vita degentes. Omni, inquam, tempore, hoc est, sive legis adhuc ritibus observatis, seu revelatae (0684C)et praedicatae jam gratiae celebratis mysteriis, quicunque se fidei Christi conjunxere, ab omni prorsus sunt perditione salvati. In auxilium docendi erant nobis, tam in obscuris Scripturarum investigandis, quam in apertis palam proferendis, omnibus diebus, quibus juxta eorum sensum vere evangelicum nostros instituimus auditores.

Quamobrem considera et recogita quid facias, quoniam, etc. Exposui, inquit, quid utilitatis et gratiae fides Christi habeat, et quanta duritia eidem principes nostri restiterint. Quamobrem considera et recogita, quo ordine declinata et vitata superborum malitia, qui noluere benedictionem, et prolongabitur ab eis, ipsa non solum iram ejus effugere, sed et benedictionem haereditatis accipere merueris; quoniam (0684D)completa est malitia vindictae adversus principes gentis tuae, et adversus ipsam gentem tuam; qui occisis olim lapidatisque prophetis, ad complendam sui peccati malitiam, in ipsum etiam singulariter manu fortem prophetarum Dominum manus mittere non timuerunt, et ipsi sunt filii diaboli, Barrabam pro Christo Salvatore sibi eligentes latronem; ita obdurati sensibus, ut nullius doctorum spiritualium dicta capere possint.

Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, etc. Compuncta ad praedicationem apostolorum, festinavit Synagoga reconciliari Christo, quem a principibus suis cognovit offensum, tulitque suos auditores per legis jam litteram imbutos; et imposuit super humiles (0685A)simplicesque verbi evangelici dispensatores, quorum ministerio vel intercessione perveherentur ad Christum: super eos videlicet qui dicere possent, Ut jumentum facti sumus apud te in terra, et nos semper tecum (Psal. LXXII); et: Nos stulti propter Christum (I Cor. IV). Ducenti etenim panes sunt hi qui per ejusdem fidei et actionis consortium, ita sibi sunt mutuo foedere connexi, in tantum supernae devotionis igne confortati, ut nullatenus ab invicem valeant separari. Duo utres vini, qui geminae dilectionis virtute debriati, mortificari carne, vivificari autem Spiritu desiderant, et interius renovari de die in diem, ad percipiendum continendumque spiritualis gratiae mustum. Quinque arietes cocti, quidquid in suis sensibus superbum, et contra infirmiores proximos, (0685B)quasi male cornutum deprehenderint, totum devota Deo mortificatione compressum, congruae conpunctionis solent flamma decoquere. Quinque sata polentae, qui memoratos corporis sensus spiritui subjugare, et humilitatis necessariae quasi mola norunt edomare; quae videlicet humiliatio vel contritio carnis, quia moderate, et nec minus nec plus justo debet exerceri, bene polenta haec sato, quae apud Hebraeos certa mensura est, unum et dimidium habens modium, comprehensa describitur. Centum ligaturis uvae passae signantur, qui continentia virginali gaudentes, insuper individuae charitatis ad invicem vinculis astringuntur, perfectissimamque angelicae castitatis pulchritudinem etiam in carne positi degustant. Passa quippe uva a vite, quae genuit (0685C)excisa, cum suo quo plena est vino, ad majoris gratiae munus solet non contrita servari; et virginalis caro a communis Ecclesiae convictu arctiori continentiae ferro secreta, dulcorem in se maturae jam castitatis, quasi ad totius Ecclesiae gratiam Domino dilecta complectitur. Centum sane, quia coelestis et angelicae perfectionis mysterium signet, late omnibus claret. Ducentae caricarum massae sunt animae, quae suavitatem suae spiritualis et perfectae societatis etiam proximis docendo impertiunt, ut duplicata virtute duplicem mereantur et palmam. Quae cuncta per Abigail in David epulas missa sunt, cum diversis per legis doctrinam imbutos viros virtutibus, Synagoga baptizandos, et Evangelii sacramentis instituendos (0685D)misit ad Christum.

Dixitque pueris suis: Praecedite me, etc. Praecesserant multi de Judaea viritim venientes ad fidem, secuta est post eos Synagoga. Prius namque dictum est: Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in id ipsum (Act. II); ac postmodum Ecclesia quidem per totam Judaeam et Galilaeam, et Samariam, habebat pacem, et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione sancti Spiritus replebatur. Stultis autem principibus suis Synagoga credentium, ne eos ad pejora provocaret, mysterium suae credulitatis indicare detrectavit.

Cum ergo ascendisset asinum, etc. Cum se Synagoga cunctis fateretur stulto eatenus sensui servisse, at que ad initia fidei Christianae descenderet, quae ab (0686A)infirmitate dominicae incarnationis incipiens, ad divinitatis agnoscendae solet celsa perducere, Christus et discipuli ejus descendebant in occursum ejus, ut conatus ejus praedicando juvantes, ab ipsis humanitatis ejus, quibus imbueretur, mysteriis, ad Divinitatis eam culmina summa subveherent.

Et ait David: Vere frustra servavi, etc. Ait Dominus, longam superbientium Judaeorum stultitiam detestans: Vere frustra tanto tempore dementibus meae gratiae munera caeteris prae gentibus obtuli, et reddidere malum perfidiae, persecutionis, et crucis, pro bono gratiae quam dedi. Tollam ergo nefandos de terra, ut usque in mane universalis judicii, nullus de progenie perversa dimittatur immunis. Quod ita dictum est, non ut Judaei omnes increduli ante diem (0686B)judicii monstrentur esse morituri, sed ut digni per omnia morte et damnatione doceantur. Cui simile est quod, Core seditionem movente in deserto, Dominus Moysi loquitur et Aaron, Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam (Num. XVI); et tamen illis intercedentibus ac dicentibus, Fortissime Deus spirituum omnis carnis, num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet? ira suspensa, et gratia est pietatis impensa. Sed et sequenti die, murmurante omni multitudine contra eos, Recedite, inquit, de medio ejus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Sed quod per justum judicium impios meruisse monstravit, piis intervenientibus misericordia mutavit. Ita ergo et hoc loco Dominus sub typo David, perfidi quid meruerint eos judicare detrectat, (0686C)sicut sequentia lectionis hujusce spiritualiter intellecta monstrabunt. Nam sequitur:

Cum autem vidisset Abigail David, festinavit et descendit de asino, etc. Cum cognovisset Synagoga Christum, immo ipsa cognita esset a Christo, festinavit renuntiare priscae suae conversationi, quae habebat Dei aemulationem, sed non secundum scientiam; et humiliatione devotissima terram se cineremque testata, dominicae incarnationis coepit suppliciter adorare vestigia, vel pro se poenitente, ut suscipiatur a Domino, vel pro sua gente ac principibus incredulis, ne corporaliter feriantur exorans, aperta jam confessione, et impios ad poenam servatos aeternam, et Christi regnum perpetua in pace mansurum (0686D)contestans, seque ad hoc potius pertinere posse cunctis animae votis obsecrans.

Ne ponat, oro, Dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal, etc. Pia humilitate commota synagoga credentium rogat Dominum, ne impios suos magistratus ac proceres ante punitionem extremi judicii usque ad internecionem deleat, ut quos pro suae stultitia perfidiae perennis exspectat interitus, his saltem ad modicum temporali gaudio liceat hac voluptate perfrui; seipsam simul humiliter excusans, sive potius flebiliter accusans, quod et ipsa tam tarde cognoverit tanti boni praecones, hoc est apostolos quos misit.

Quapropter suscipe benedictionem hanc, etc. Quoniam, inquit, impios justo judicio perituros esse non (0687A)latet, obsecro, eos quos pie conversos tibi mancipandos, a te consecrandos, per te benedicendos obtuli, benigne suscipias, et tuis qui praecessere famulis ecclesiastica societate committas.

Aufer iniquitatem famulae tuae, etc. Amplius, inquit, lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me (Psal. L). Absque ulla enim dubietate credo et confiteor, quia, compressis ac devictis persequentium machinis, plebem tua fide consecratam Deus Pater longe lateque multiplicet, qui solus mundum a maligno principe salvare ac defendere sufficis.

Et cum benefecerit Dominus Domino meo, etc. Cum posuerit Deus Pater omnes inimicos tuos scabellum pedum tuorum, perpetuumque cum tuis electis intraveris in regnum; obsecro, me ad dexteram tui (0687B)throni statuens, ejusdem regni participem facere digneris.

Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israel, etc. Credenti Synagogae gratiam Dominus ad Patris gloriam refert, benedicendum nobis eumdem semper laudandumque significans; ipsam quoque credentem, et in parte perfectionum etiam pro incredulis orantem, merita benedictione remunerat. Pariter ostendens, quam gratam ducat orationem, quae pro adversariis benevola mente fundatur.

Suscepit ergo David de manu ejus omnia quae attulerat ei, etc. Suscepit Dominus devotionem omnium credentium, quam manus, id est, operatio Synagogae praedicantis de suis ei filiis attulerat; monuitque benignus, ut post acceptam ab eo pacis supernae gratiam, (0687C)ad conscientiam rediret, et qualiter sibi vivendum esset, sedula mente dignosceret.

Venit autem Abigail ad Nabal, et ecce erat ei convivium in domo ejus, etc. Post ostensum Domino suae devotionis affectum, Synagoga credentium venit videre vitam mentemque non credentium, si forte posset et eos ad fidem vocare: quos ubi legalium victimarum epulis saturos, genus se regale prae caeteris gentibus esse gaudentes, et, quod est gravius, contra verbum Evangelii insana quasi ebrietate vidit inflatos, tacuit aliquandiu sceleris admissi periculum, donec et ipsa Spiritus sancti luce magis magisque confirmata, liberior ad arguendum procederet, et ipsi coruscante palam Christi gloria evidentius ex tempore piaculum, quod in eum commiserant, (0687D)agnoscerent, agnoscentes dolerent, dolentes abluerent. Verum illi agnoscentes reatum suum, non hoc poenitendo abluere, sed superbiendo maluerunt augere. Nam et ipsi apostoli, et quotquot resipiscebant a laqueis diaboli, ad Abigail, id est, Patris exsultationis personam, vel comites, vel dona pertinere non dubitantur.

Cumque pertransissent decem dies, etc. Mortem Nabal non aliud melius quam exterminium regni Judaeorum superbissimi, eversionem templi, et cessationem observationum legalium possumus intelligere. Denique pertransitis decem diebus factum est, quod ad consummationem legis, quae in decalogo data est, pertinere nemo est qui dubitet.

(0688A)Misit ergo David et locutus est ad Abigail, etc. Misit Dominus praedicatores, ut perditis Romanorum gladio cum suis sequacibus perfidis Synagogae primatibus, ipsam in his qui remansere reliquiis, ad spirituales ejus nuptias invitarent.

Quae consurgens adoravit prona in terram, etc. Consurgens ad exercitium boni operis synagoga tunc temporis credentium, primum dat suae credulitatis indicium, Christum adorare ut Deum; dehinc promittit se humillimo famulatu opera servorum ejus terrena sorde polluta, et primo baptismatis unda, et post intercessionis exhortationisque suae gratissimo fonte diluere. Juxta quod ipse lotis ejus vestigiis insinuat: Quanto magis, inquiens, vos debetis alter alterius lavare pedes (Joan. XIII).

(0688B)Et ascendit super asinum, etc. Secuta nuntios verbi dominici synagoga fidelis, quo plus appropiat donis ei percipiendis, eo certius suam stultitiam, tarditatem, et immunditiam cognoscit. Quod etiam de unaquaque anima fideli recte potest intelligi, quae ascenso asino etiam quinque puellas secum ducat ad David; cum cognita sua naturali pigritia et hebetudine, quidquid videndo, audiendo, gustando, olfaciendo, tangendo agere valet, totum hoc in implendis auctoribus sui praeceptis impendere gaudet. Aliter, veniens ad David Abigail, quinque puellas habet comites; quia copulanda Christi mysteriis Synagoga, non alias quam legis, quae quinque libris scripta est, ritibus imbutas secum animas ducit. Quod si quis dubitat, post illatam a Vespasiano et Tito Judaeis necem, (0688C)Ecclesiam ex eorum numero fuisse collectam, legat historiam ecclesiasticam, et inveniet, completo Hierosolymorum excidio, Christianos illo accolas, maxime de circumcisione, qui Romanorum ensem Domino revelante fugerant, continuo redisse; ibique per annos amplius sexaginta usque ad supremam, quae sub Adriano facta est, ejusdem gentis eversionem, non defuisse de Judaeis, qui fideliter in Ecclesia Domino servirent, ita ut illo omni tempore non aliunde Hierosolymis episcopi, quam de circumcisione sint electi. Igitur Abigail, Synagogae fidelis typum tenens, non uniuscujuslibet temporis solum personas signat, sed aliquando eos qui Domino in carne constituto credere coeperunt; aliquando eos qui post ejus ascensionem ad praedicationem apostolorum (0688D)poenitentiam egerunt; aliquando eos qui de horum numero etiam, usque ad officium praedicandi pervenire potuerunt; aliquando eos qui post occisos, venditos, dispersos Christi et Ecclesiae persecutores, ad fidem venerunt. Qui quoniam omnes unum Dominum, unam fidem, unum baptisma, unum Deum et Patrem habere didicerunt, recte omnes eadem Abigail significat, mulier prudentissima et speciosa, cujus vocabulum in Patris exsultationem transfertur; illam nimirum significans, quam assistentem a dextris suis in vestitu deaurato, id est, in operibus charitatis gloria praefulgidis, idem Pater exsultans affatur: Audi, inquiens, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris (0689A)tui, quoniam concupivit Rex speciem tuam (Psalm. XLIV).

Sed et Achinoem accepit David de Jezrahel, etc. Achinoem fratris decor, Jezrahel interpretatur semen Dei. Non solum ergo de synagoga Judaeorum Dominus, quos sibi interno amore conjungeret, elegit, sed et de gentibus populum suis sacramentis imbuendum, sua dilectione confirmandum propitiatus assumpsit. Qui fratris decor recte vocatur, in quantum sui redemptoris gloriam, non autem suam quaerere delectatur. Ipse enim frater noster fieri dignatus est, vel propter humanitatem naturae nostrae similem quam assumpsit; vel quia, quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). Denique in Canticis canticorum, et ipse Dominus frater (0689B)Ecclesiae propter unius ejusdemque naturae consortium, et ipsa soror appellatur illius; unde est illud: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum (Cant. IV). Et illa in antiquis fidelibus incarnationem ejus desideranter exspectans: Quis mihi det te, inquit, fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer (Cant. VIII)? id est, in hominis habitu te videre merear et alloqui, quem invisibili natura deitatis semper credere, diligere, adorare consuevi. Qui fratris decor pulcherrime de Jezrahel, id est, de semine Dei originem duxisse perhibetur, illo nimirum semine, quod exiit seminare, qui seminat (Matth. XIII), hoc est verbo fidei; quod postquam per seipsum Judaeis (0689C)commisit, etiam exteris gentibus per apostolos suos Dominus evangelizare curavit; ut, juxta Evangelii parabolam, fieret unum ovile et unus pastor (Joan. X).

Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David, etc. Phalti salvator meus, Lais leo, vel sibi metuit, Gallim transmigrantes dicuntur. Principes et magistri Judaeorum, postquam gentiles Christo credere viderunt, subtraxerunt subditam sibi Synagogae plebem ab eo, docueruntque credere potius Antichristo, quem suum quasi salvatorem praestolantur in fine futurum, filium utique diaboli, qui factus est ut nullum timeret, et circumiit tanquam leo rugiens Ecclesiam, quaerens quem devoret (I Petr. V); et est de numero immundorum spirituum, qui et olim ipsi (0689D)de coelis transmigraverunt ad tartara, et suos quotidie sequaces de virtutibus ad vitia, de malis ad pejora transmigrare non cessant.

CAPUT V. Ziphaeis prodentibus Saul descendit contra David, qui ejus castra nocte descendens, dormientibus cunctis, et hastam et scyphum aquae tollit, eumque excitatum ad confessionem sui provocat erroris et culpae. (I Reg. XXVI.) Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa, etc., usque ad id quod scriptum est: Saul reversus est in domum suam. Haec lectio docet Judaeam pro culpa perfidiae, quam erga Dominum exercuerat, regnum quod vel in coelis ab eo accipiendum sperare, vel in terris ab eo acceptum servare debebat, amisisse; sed et in totum observantiam caeremoniarum (0690A)perdidisse legalium, qua, si credere Christo voluisset, in spiritualem mutata intellectum, et ipsa spiritualis spiritualiter custodire valet; attamen ipsi, si vel sero converti, et poenitentiam agere consenserit, promissum a Domino regnum coeleste concedi. Ziphaei, qui interpretantur florentes, Judaeorum doctores exprimunt, de flore, et quidem odorifero, id est, rudimentis legalis scientiae gloriantes, sed fructum justitiae fidei prorsus ignorantes. Saul, qui dicitur expetitus, regnum eorum, quod sibi a Domino petierunt, typice denuntiat. Gabaa civitas ejus, quae transfertur in collem, superbam regni ejusdem extollentiam demonstrat. Achila, quae interpretatur suscipiens eam, constantiam eorum qui fidem Christi in Judaea, pia mente suscepere, designat. Venerunt (0690B)igitur, David habitante in deserto, Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes: Ecce David absconditus est in colle Achilae, quae est ex adverso solitudinis: de hac infra scribitur, quia fuerit ex adverso solitudinis in via. Veniebant, Domino praedicante in Judaea, scribae et Pharisaei hypocritae, dicentes suae regiae potestati superbia tumidae, ut hanc ad invidiam excitarent, absconditam Jesu dilectionem in corde turbae, quae fidem ejus susceperit, Christum regem eum venisse credens in mundo; de qua bene dicitur: Quae est ex adverso solitudinis in via. Civitas quippe, in cujus colle David absconditur, ex adverso solitudinis sit posita, cum caterva justorum Christo hospite beata, terrenorum desideriorum vitare tumultus, et ab illecebris saecularibus solitariam se (0690C)reddere curat. Et haec est unica via ad percipiendam hanc perfectissimam mentis solitudinem, in altitudine, quasi colle mentis ejusdem adventum Christi suscipi, illum videlicet de quo ipse dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV).

Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, etc. Gabaa Achilae, non Gabaa civitatem Saulis, sed collem Achilae, qui Hebraice Gabaa vocatur, intellige. Incitantibus ergo doctoribus perversis, commotum est regnum Judaeorum ad persequendum Dominum, habens in exercitu impietatis eos qui contra fidem, spem, et charitatem dimicaturi, quasi triplici acie, (0690D)infidelitatis, desperationis, et odii procederent ad bellum. Quo armatum milite castra iniquitatis in medio turbae, quae Christum corde susceperat, metari festinabat, si forte posset eum vel corporaliter inventum exstinguere, vel spiritualiter a fidelium ejus amore repellere. David ergo habitante in deserto, Saul post eum venit in desertum; quia suscepto habitatore Christo in corde illorum qui mundum deserere studebant, statim aderat persecutio, quae probaret credentes, et illato agone occasionem promerendae tribueret palmae. Quod ipsum et hodie et cunctis Ecclesiae temporibus fieri non desinit. Sed veniente post se Saul, David quid fecerit videamus.

Et surrexit David, et venit ad locum ubi erat Saul. Persequentibus se Judaeis Dominus non reliquit provinciam, (0691A)non abstulit beneficia disposita, sed semper docebat in synagoga et in templo, quo omnes convenerant, et curabat languidos eorum (Joan. X).

Et ait David ad Achimelech Hethaeum, etc. Multi, praedicante in carne Domino, de gentibus, multi de Judaeis confluebant ad fidem, sed ipse primos sui verbi ministros, quibus castra regni persecutoris deturbaret ac devinceret, de Judaeis, qui ei arctiori dilectione simul et sacramentorum perceptione adhaerebant, elegit. Achimelech quippe Hethaeus, qui interpretatur Frater meus rex abscisus, natione quidem populum gentium, nomine autem et fide eumdem ab idololatriae ritibus abscisum, et Christi regno conjunctum atque adunatum demonstrat. Porro Abisai filius Sarviae frater Joab, id est, patris mei (0691B)incensum, filius angustiae, frater inimici, electos de Judaeis discipulos Christi dilectione ferventes, filios poenitentiae, fratres secundum naturam populi persecutoris figurate designat.

Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, etc. Venit Dominus et discipuli ejus ad visitandum populum, qui sedebat in tenebris et in umbra mortis, et invenit regnum ejus cognatione tota in imis deprimi, et caeco sopore torpens, omnia virtutum munimina, quibus contra hostes spirituales armari debuerat, in desideriis vixisse terrenis, sed et doctores simul omnes et auditores eadem cum principibus desidiae peste languescere.

Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus hodie inimicum tuum, etc. Intellexerunt discipuli spirituali (0691C)jam fide praediti, omnia a Patre tradita in manus Salvatoris; sed carnali adhuc ignorantia praepediti, putabant ab eo quaerendum superbos et contemptores verbi illius igne coelitus misso devorari. Quos ille confestim ab hac intentione revocans, patientiam potius habendam esse decrevit, dicens: Quia Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare (Luc. IX). Sane quod David adjungit:

Quis enim extendit manum suam in Christum Domini? etc., juxta coeptam quidem expositionem demonstrat, neminem sacrilegii scelere immunem, qui Judaici populi regnum specialiter ei a Domino datum, et oleo sancto consecratum, irrumpere, civitatemque ac templum divino cultui dedicatum, abjecto (0691D)Dei timore profanare tentaret. Verum juxta supplicem dicentis sensum, docet quanta reverentia sit divinis adhibenda sacramentis, quamvis per malorum manum dispensatis; quantus personis sacri altaris officio mancipatis honor impendendus, quantum ab harum laesione quamlibet male viventium, propter insigne gradus sit cujuslibet temperanda praesumptio, cum ipse exsul, innocens, ab interfectione se injustissime persequentis, propter solum sanctae unctionis oleum quod in figuram Christi vel nominis vel regni non servaturus acceperat, et militem suum praecepto, et seipsum divino timore compescuerit. Cavendum ergo, ne episcoporum, presbyterorum, diaconorum, famam passim lacerare et attaminare praesumamus.

(0692A)Nunc igitur tolle hastam quae est ad caput ejus, etc. Hasta vel ipsam regni potentiam, vel arma virtutum spiritualium, quibus regnum juvari poterat, insinuat. Potest autem et de terreno quod habebant, et de coelesti regno quod sperabant, quicunque de illis hoc sperare noverant, accipi. Quod utrumque perfidis merito constat ablatum. Scyphus autem aquae, carnalium observatio typorum; quae ad comparationem evangelicae perfectionis, quasi scyphus aquae ad calicem vini est, non inconvenienter accipitur; unde et supra Nabal poscenti David aquas, dare contempsit. Abigail etiam vinum dedit, quia populus infidelium legis vel litteram Christo ascribere renuit; fidelis autem quisque et ad ipsum cuncta referenda, et haec spirituali sapore plena fervere cognoscit. Hasta (0692B)igitur et scyphus aquae Saulis aufertur, cum Judaeis ob reatum perfidiae regnum omne simul, et litteralis custodia legis adimitur. Quod quidem per Abisai David jubente fit; cum jubente Domino apostolorum quisque Evangelii jura praedicans, vetera omnia docet esse transitura. Quod autem sublata hasta et scypho David adjunxit, dicens, Et abeamus; significat abiturum a Judaeis Christum, et ad gentes salvandas cum praedicatoribus suis fuisse transiturum. Quod et ipse venturus ad passionem eodem pene verbo pronuntians ait: Surgite, eamus hinc.

Et non erat quisquam qui videret et intelligeret, etc. Non erat quisquam in parte reproborum qui, Domino vel apostolis ejus praedicantibus futuram Judaeae desolationem, et statum ejus antiquum eradendum (0692C)de terra, vel praeterita sua facinora, vel futuram intelligens damnationem, evigilaret ad poenitendum; sed omni in impietate perdurarunt, quia Dominus, exigentibus meritis praecedentibus, excaecavit sensus eorum. Aliter, sopor Domini irruit super eos, id est, gravior solito, quem Dominus eis specialiter ob adventum David immisit, non sinens eos expergefieri, donec ipse rediens abiisset.

Cumque transisset David ex adverso, etc. Cum transisset Jesus de hoc mundo ad Patrem, et in altitudine regni paterni imperturbabilis maneret, longe nimirum segregatus ab aspectu mortalium, essetque grandis distantia inter eum qui immortalis victor mortis, in carne Deus ad dexteram Patris sederet, (0692D)et eos qui in hoc mundo mortales miseri et impii contra ipsum certare laborarent; clamabat per apostolos suos praedicando ad populum Israel, et ad legisperitos ejus, eosque de somno sui noxii torporis exsurgere, et sibi credendo respondere cogebat. Abner quippe, qui interpretatur Patris lucerna, eos qui populo veritatis lucem tunc temporis ministrare debuerant, ostendit. Pater ejus Ner, qui lucerna vertitur, horum magistros qui in luce legalis scientiae spiritualiter accendenda, et illis ac populo pandenda praecesserunt, typice designat.

Et respondens Abner, ait: Quis es tu qui clamas? etc. Responderunt Pharisaei et scribae, non se nosse discipulos Jesu, qui clamarent docendo (0693A)populum, et inquietarent regnum Judaeorum, quasi fuso Christi sanguine reum. Et vultis, inquiunt, inducere super nos sanguinem hominis istius?

Et ait David ad Abner: Nunquid non vir tu es? etc. Dicunt apostoli, Nunquid non vos scribae estis legis periti, principes sacerdotum et Pharisaei, gradu pariter et scientia populo praecellentes? quare non custodistis immutilatum vestrae gentis imperium, perfecti operis simul et doctrinae insistendo vigiliis?

Ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum. Juxta litteram de Abisai dicitur, qui ea mente castra intravit, ut si quomodo posset regem interficere. Juxta allegoriam de apostolis intelligitur, qui perditionem regni nefandi propter peccata futuram, sedula contestatione praedicebant.

(0693B)Nunc ergo vide ubi sit hasta regis, etc. Videte, inquiunt, nunc ubi sit imperii vestri sceptrum, quod et in terris amisistis, et in coelis sperare desivistis; ubi umbratica legis observatio, quam toto ex animo sitistis, in qua vestrorum manus actuum ab omni peccatorum sorde lavari potuisse jactastis. Omnia pariter, quia Christum perdidisti, et ipsum templum abiit. Quae quidem omnia, etsi apostolorum temporibus necdum completa, maxima tamen ex parte coepta et ante ipsorum tempora et ipsis adhuc superstitibus, qui historiam veterum legerit, inveniet. Denique Herodes major, et filii ejus, inter innumeras quas Judaeis intulere calamitates, etiam sacerdotibus vestem sanctam eripuere, neque eis unquam in hac ministrandi concessere licentiam; (0693C)vicem pontificatus, rescisso ordine legali, ad libitum suum mutaverunt. Pilatus templum, secreto noctis imagines Caesaris introducendo, polluit, secutus impietatem Herodis, qui hoc prius, aquilam auream in eo statuendo, profanavit, et juvenes qui hanc causa religionis ejicere tentabant, flammis exuri mandavit. Caius et ipsum templum et omnes eorum synagogas profanari sacrificiis gentilium, ac repleri statuis simulacrisque imperavit, seque ibi ut Deum coli praecepit. Haec quidem de religionis, caeterum de regni deterioratione, donec penitus periret, dicere nullus est finis.

Cognovit autem Saul vocem David, etc. Cognita Saul voce David, et ejus humilitate, innocentia, (0693D)et justitia permotus, peccasse se, neque ultra in eum peccaturum esse confitetur, et promittit, eumque jam reverti praecipit. Cognita multi ex principibus Judaeorum per apostolorum exhortationem voce Christi, poenitentiam agentes se peccasse confessi sunt, et eum per gratiam veniae ad sua corda, quae ob perfidiam deseruerat, reverti multis lacrymis ac magnis precibus implorant.

Si Dominus incitat te adversum me, etc. Si Dei, inquit, Spiritu ductus me persequeris, necesse est, ut divinam mihi pietatem sacrificiis et precibus placem; sin autem non Domini nutu, sed contra voluntatem ejus, hominum nequam deceptione depravatus, tantisper adversus insontem saeviendum (0694A)putasti; certum est eos maledictione dignos in divino examine teneri, qui me malis suasionibus ab ejus tabernaculo et terra sancta repulsum, inter idololatras, quos maxime detestor, vitam ducere cogunt. Et si haec ex hominibus, ut dixi, flamma persecutionis exarsit, justum est per omnia, ut non meus ab impiis effundatur sanguis, quem manus persequentium hactenus injuste quaerere non cessavit. Juxta intellectum vero mysticum, membrorum Christi, id est fidelium ejus vox est, qui pravorum persecutione correpti, diligenter sua corda discutere solent. Et si pro peccatis suis sibi a Domino per tales poenam castigationis irrogari cognoscunt, confestim ipsi haec compunctionis debitae sacrificiis expurgare contendunt. Si autem se injuste pati injurias aut mortes (0694B)ab impiis, ut a via veritatis vocentur, aspiciunt, illos quidem qui haec agunt, aeterna a Domino maledictione plectendos intelligunt; quia fideles Christi ab haereditate catholicae fidei usque ad idololatriam gentilitatis vel haereseos cujuslibet deflectere voluerint. Si autem qui haec innoxii patiuntur, ab omni morte et corruptione salvandos a Domino, imo etiam patientiae suae palmam percepturos esse laetantur. Possumus et ex apostolorum persona ad Judaeos persecutores ita dictum accipere: Si Dominus incitat vos ad persequendum nos, placetur ira ejus orationibus nostris; si autem, quod magis verum est, filii hominum, maledicti sunt apud Dominum, qui nos divina praedicantes ejecerunt, ut non habitemus in Judaea et in Hierosolymis; dixeruntque, Recedite; et quia Jesum (0694C)Deum creditis, huic potius inter gentes, quae deos alienos colere solent servite.

Et ait Saul: Peccavi, etc. Duas sui exsulatus causas proponenti David, et quae sit vera inquirenti a Saule, Saul ipse sui conscius animi respondit, non se Domini incitamento, sed sua dictante stultitia eum fuisse persecutum; sed jam nunc eum domum reverti precatur, nil a se mali ultra passurum. Et Judaeorum multi, confessis suis sceleribus, Dominum, quem infidelitate pepulerant, fide ad se revocare curarunt.

Et respondens David ait: Ecce hasta regis transeat unus de pueris, etc. Respondens Dominus per doctores suos poenitentibus Judaeis, et a persequendi facinore (0694D)conversis: Ecce, inquit, penes me est vestri regni potestas, transeat unitas fidelium in infidelia corda superborum, et promissi vobis olim regni coelestis spiritualia velox arma reportet. Quod et apostolorum temporibus non parva ex parte completum, et Eliae praedicantis ac reducentis cor patrum in filios, plenius complendum restare temporibus. Tacet et de scypho aquae tollendo; quia legis umbram Dominus non docet ultra servandam. Meminit proditionis Ziphaeorum titulus psalmi LIII, qui tamen ad superiorem magis proditionem respicere videtur, eo quod ibi juxta modum tituli dicatur: Nonne David absconditus est apud nos? Hic autem aliter. Ecce David absconditus est in colle Achilae.

CAPUT VI David cum sexcentis suis venit ad Achis, et accepta mansione in Siceleg, vicinos solitudinis incolas vastat. (0695A) (I Reg. XXVII.) Et ait David in corde suo: Aliquando incidam uno die in manus Saul, etc., usque ad id quod ait Achis de David: Multa mala operatus est contra populum suum Israel, etc. Haec lectio praesentem Ecclesiae statum, quo post longa martyrum certamina, pace in gentibus, quantum inter homines continua gaudet, insinuat. Ait David in corde suo: Aliquando incidam uno die in manus Saul; nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum? et caetera. Ait Dominus in sapientia sua, in (0695B)qua omnia facit et disponit: Ecce Ecclesiam sanctorum, membra videlicet mea, persequuntur Judaei, neque semel accensam saeviendi unquam mitigare rabiem norunt; ne ergo repentino incursu subvertant ejus statum, tollantque de medio, melius est ut, me semper duce potita, ad gentes salvandas secedat; quarum latitudine in ejus fidem et amorem conversa desperent insani posse se ejus delere constantiam; cessentque etiam in Judaea minis caedibusque persequi, quam in gentibus viderint gratia coelesti coruscam.

Et surrexit David, et abiit ipse, etc. Relinquit Dominus sedem, quam in corde Judaeorum antiquitus habere solebat, et abiit ad gentes suae fidei acquirendas ipse et ministri sermonis illius, senario et (0695C)centenario numero insignes, id est, perfectae operationi impraesentiarum intenti, et coelestium spe indubia, in futura mente suspensi.

Et habitavit David cum Achis in Geth, etc. Geth, quae in torcular vertitur, pressuras et tribulationes, quibus in hac vita fides Ecclesiae probatur, insinuat; quod etiam Psalmi, qui pro torcularibus intitulantur, declarant. Achis, qui dicitur Frater vir, populum gentium qui in Christum credendo frater ejus esse per gratiam, et viriliter agere gaudet, significat. Pater enim Maoch, qui in eviratum transfertur, hoc est, virili actione, mente et virtute privatum, priorum temporum gentiles, qui idolis servientes, a virtutis opere simul et mercede vacui permansere, demonstrat. (0695D)Habitavit ergo Dominus inter gentes primo in persecutionibus pressurisque quam maximis, donec et ipsae fidem ejus suscipere nossent; ipse et apostoli ejus: pastor quisque, cum subjecta sibi quam gubernat et erudiebat [ Forte erudit] Ecclesia; Christus ipse geminarum unus pastor ovium, et earum videlicet quas de gentibus adduxit, et earum quas de Judaeis in die caliginis nubisque dispersas ipse inter gentes servare et pascere non cessat. Possunt etiam duae uxores David, animae fidelium castae, quae in duarum conversatione vitarum, activae scilicet et contemplativae, Christo adhaerent, intelligi. Achinoem Jezrahelites, id est fratris mei decor, a semine Dei originem ducens, ipsa sit cujus illuminati mentis oculi Regem in decore suo videre totis viribus ardeant. Abigail (0696A)vero, id est, Patris mei exsultatio; uxor Nabal Carmeli, id est, stulti, mollis, ea intelligatur, super quam nuper a doctoris stulti blanditiis per poenitentiam salvatam, gaudium ita cum angelis habeat Pater in coelis, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia.

Et non addidit Saul ultra ut quaereret eum. Praesens Ecclesiae tempus significat; cum hanc Judaei glorificatam in gentibus, et regum quoque saecularium favore tutam, quamvis odisse non cessant, spem tamen omnem et intentionem eam superandi funditus amiserunt.

Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, etc. Dixit Dominus per discipulos suos ad populum gentium: Si tibi doctrina veritatis, quam (0696B)praedico, et vita quam promitto, placet, detur meis sermonibus humile cor audientium in unitate firma fidelium, ubi habitem per gratiam Spiritus sancti.

Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg, etc. Siceleg interpretatur defaecatio vocis adductae; defaecare autem vocem, est vocem ad se usque perductam, sollicita discretione, qui sermo veritatem, qui fallaciam redoleat, inquirere. Dederunt ergo credentes ex gentibus ad dedicandam Christo mansionem suam, quae intelligitur Ecclesia, illarum catervas animarum, quae venientes ad se praedicantium voces ex ratione discernere, et puritatem apostolicae vocis a faece philosophicae vel paganae vocis noverant secernere. Propter quam causam talium coetus animarum gentilium caeremoniis ereptus, factus est in perpetuum apostolorum (0696C)juri subjectus. Quem sensum, ni fallor, et Antiquitatum Josephi juvat historia (Lib. XVI, cap. 13), quae dicit: « Cui dedit rex quemdam vicum Siceleg nuncupatum. Quem vicum ita dilexit, ut cum regnasset David, eum ipse et ejus pueri tanquam possessionem propriam honorarent. »

Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, etc. Fuit, est, et erit tempus mansionis Christi in Ecclesia gentium, donec quatuor mundi plagas omnimoda coelestis suae gratiae luce perfundat, donec Evangelii fulgur, quod quatuor librorum unanima varietate continetur, credulis gentium cordibus infundat. Et nota quod David veniens ad Philisthaeos, in Geth incipit habitare; (0696D)sed citius, permittente Achis, in Siceleg divertit: quia veniens ad gentes in discipulis Christus, prius torculari pressurarum calcatus ab infidelibus, tandem post plures expressas martyrum uvas, imbuendos eos qui inter faecem vinumque cauponum intellectualium, id est, docentium sensus diversos dijudicare nossent, adiit.

Et ascendit David et viri ejus, etc. Sur saxum, Aegyptus sonat tenebras. Proficiebat ergo instantibus Christi discipulis Ecclesia, et eripiebat animas a paganis ritibus, quae non novi, sed antiqui hominis exempla sectantes, terrenis desideriis inhaeserant, euntibus cunctis ad duritiam cordis, et pervenientibus usque ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine, terram miseriae tenebrarum, ubi umbra (0697A)mortis, et nullus ordo, et sempiternus horror inhabitat.

Et percutiebat David omnem terram, etc. Percutit Dominus gladio verbi sui quidquid incredulis infimum terrenumque repererit; nec quemquam eorum qui fidem vere percipiunt, vel spiritu vel carne ulterius in pristina conversatione vivere permittit, sed omnes veridica confessione facit cum Apostolo dicere: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II).

Tollensque oves et boves, etc. Tollens sibi de gentibus Christus diversorum morum animas, ad unitatem omnes praecedentis in ipso Ecclesiae congregare festinat.

Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti hodie? (0697B)etc. Quamvis fallere videatur, ad litteram, qui contra Palaestinos insurgens, eorumque provinciam non longe positam devastans, suscitanti eorum regi contra suam gentem se irruisse dicebat: non tamen fallit figura sermonis, quia dum gentes ad fidem protrahit, contra manifestam ferventemque Judaeorum blasphemiam Christus irruit. Ipsius enim justo judicio caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI): dum ergo gentes adducit, contra Judaeam irruit, qui non paucos bonae olivae ramos propter superbiam fregit, ut oleastrum inserens, participem bonae radicis et pinguedinis efficeret olivae. Et bene irruere dicitur, quia Qui ceciderit, inquit, super lapidem (0697C)istum, confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum (Luc. XX).

Virum et mulierem non vivificabat David, etc. Conversos quosque ad se Christus peccatis vivere vetat. Juxta quod primo Ecclesiae suae magistro ostendens, immundorum cordium catervis imperat, dicens: Surge, Petre, occide et manduca (Act. X). Et Paulus docet, mortuos quidem non esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu (Ephes. II). Sed neque hoc tempore credentes martyria pro suo nomine ab impiis, mortesque subire praecipit.

Dicens, Ne forte loquantur, etc. Idcirco non vivificabat, ne loquerentur adversum se. Adversus doctorem namque suum testimonium dat auditor, qui minus perfecte se vel credendo vel operando eruditum, (0697D)minus ab improba sive actione seu cogitatione probat exstinctum.

Credidit ergo Achis David, etc. Credit Christo universa fraternitas gentium, dicens quia populum, in quo natus est, infidelitatis causa deseruit; totque bonae olivae ramos ob infidelitatem, ut ipsa credendo inserer dejecit, et igni comburendos injecit. Erit utique mihi jam credenti, speranti, amanti, vitae aeternae debitor; ut sine quo nihil possum facere, et in praesenti pignus Spiritus, et in futuro mihi sempiternam protectionis suae gratiam ministret. De qua servitute perpetua fidelibus servis a Deo Domino impensa, dicit ipse Dominus: Amen dico vobis, praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis (Luc. XII).

CAPUT VII. Congregatis adversus se Philisthaeis, Saul per pythonissam in Endor Samuel suscitati oraculum quaerit et quae sibi suisque sint adversa superventura cognoscit. (0698A) (I Reg. XXVIII.) Factum est in diebus illis, etc., usque ad id quod scriptum est: Qui cum comedissent, etc. Haec lectio significat, Judaeos propter completum in Christo prophetiae totius ministerium, post confirmatam gentium fidem, contraque eorum pariter et haereticorum perfidiam spiritualiter erectam, non jam nunc Ecclesiam Domini salvandos, sed perituros synagogam frequentare Satanae; nec factam Christi in carne dispensationem, sed futurum Antichristi sperare et credere regnum. In qua primo notandum, non easdem res vel personas eamdem semper tenere (0698B)significantiam; sed et aliquando per bonos mala, sicut etiam per malos bona posse figurari. Philisthiim namque, qui pene semper in malo poni consueverunt, hoc loco, quia David secum habent, credentes ex gentibus signant. At contra, Israel populus Dei, quia hunc a se persequendo expulerat, vel Judaeorum praesentis aevi perfidiam vel haereticorum nequitiam figurate denuntiat. Et e contra Israel Philisthiim congregatis agminibus praeparantur ad bellum, cum congregatis doctorum conciliis, credentes ex gentibus, vel haereticorum versutiam, vel perfidiam Judaeorum, ut aut ex toto corrigantur, aut minus contra bonos valeant disputando, superare proponunt. Quod si cui videtur absurdum per Philisthaeos (0698C)infideles fideles debere figurari, tantumque gentilium eos putat praetendere typum; sciat et ipsos gentiles multorum cultores deorum, contra Judaeos pariter et haereticos, quia et hi unius veri Dei cultu, et illi Christi nomine glorientur, solere praeliari; certissime tamen intelligens, quod Achis, qui interpretatur frater vir, qui David exsulantem benigne suscipit, qui locum ad manendum tribuit, qui tantum ejus virtuti et amicitiae fidit, ut eum secum ad certamen postulet, egredi fideles ex gentibus signet. Denique sequitur:

Dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito, etc. Quod est aperte catholicos quosque cum errantes increpando, vel ratiocinando, vel Scripturae verba memorando expugnare proponunt, Domino dicere: (0698D)Deus, tu scis insipientiam nostram et infirmitatem (Psal. LXVIII), quia sine te nihil possumus facere, tu nobis certantibus auxilium praebe, tui nobis sancti opem suae intercessionis impendant; et quicunque de eis sanctas te auctore condidere Scripturas, spiritualis scientiae nobis arcana, quibus carnales devincamus, adhibeant.

Dixitque David ad Achis: Nunc scies, etc. Patet juxta litteram, quia promittente David auxilium regi, promittit et ipse custodem capitis sui, sive in belli certamine, seu post victoriam, se eum esse facturum. Verum juxta sensum spiritualem, caput fratrum fortium, et viriliter agentium, Christus est. Quibus, ipso dicente, Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. (0699A)XXVIII); respondent illi: Et nos custodem regentis nos gratiae tuae, qua permaneas in nobis, nullum praeter te ipsum habendum esse didicimus, non solum cunctis hujus saeculi diebus, sed et in futuro, ubi melior est dies unus in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII).

Samuel autem mortuus est, etc. Hoc biennio ante occisionem Saulis Josephus factum narrat, ita scribens (Antiq. VI, 14): « Regnavit itaque Saul, Samuel quidem vivente annis decem et octo, moriente autem alios duos. » Et quidem superius in ordine historiae iisdem pene verbis mors Samuel et sepultura describitur; sed hic ideo recapitulatur, ut qua instante necessitate Saul pythonissam quaerendam putarit, legentibus ad memoriam revocetur. Verum (0699B)mystice mors Samuel cessationem, passo Domino, legalium figurarum, simul et prophetarum, quae ejus incarnationem futuram praecinerent, indicat. Planctus Israel, quia non absque dolore permaximo, carnales a veteribus Domini institutis possent avelli, denuntiat. Credo omnis Israel, qui videre potuit desolationem templi Hierosolymorum, et terrae repromissionis, quae et ipsa in typum coelestis gratiae patribus data sunt, nullatenus planctum et lacrymas tenere valuerit. Sepultura, quae post mortem et planctum facta est, illud tempus significat, quo funditus ab umbrarum observatione legalium fideles cessavere Judaei. Nam tempore non pauco primitivam judaizasse constat Ecclesiam, donec evangelica paulatim praevalente doctrina, et ipsa radicitus a (0699C)legali se observatione contineret. Et bene Samuel in Rama urbe sua, qua natus est, quae interpretatur excelsa, sepelitur: quia eadem Ecclesia Christi, quae olim prophetiae inchoantis exordia profudit, ipsa consummatas prophetiae figuras, quasi mortui membra Samuelis, honorifica devotione conclusit.

Et Saul abstulit omnes magos, etc. Magi et arioli, quorum primi, qui vulgo malefici vocantur, sanguine utuntur ac victimis, et saepe contingunt corpora mortuorum, sequentes (quos aliae translationes incantatores appellant) verbis rem peragunt, omnes gentilium vates et idololatrias mystice designant, quos a se funditus hoc tempore Judaeorum populus, etsi terrena plus quam coelestia sapiens, abstulit. (0699D)Neque enim quisquam Baalim nunc, vel Astaroth, vel quaelibet alia gentilium audet colere portenta, quamvis nec Domino perfecta fide subdatur.

Congregatique sunt Philisthiim, etc. Philisthiim hoc loco in quantum David auxilium et virorum ejus desiderant, fideles ex gentibus; in quantum vero spernunt et abjiciunt, infideles, qui Christo repugnant, ostendunt. Utrique enim et Judaeis infidelibus, et haereticis male fidelibus, et catholici videlicet Christiani et pagani, utrisque illi repugnant. Unde bene Philisthiim in Sunam, quae interpretatur coccinea, castremetati esse dicuntur. Coccus quippe ignis speciem tenet. Et fideles autem Christi amore ferventes, et pagani persecutionis igne saevientes, suos quique adversarios impugnare non dubitant. Pugnant enim (0700A)inter se boni et mali; pugnant inter se mali et mali; pugnare autem inter se boni et boni nullatenus possunt: porro Israel, quia Saul morituro et impio, non autem David justo et regnaturo duce in praelium convenit, vel modernam, ut supra dictum est, ejusdem sui populi caecitatem, vel pravitatem designat haereticam; et ideo recte propter superba suae fidei detrimenta ad montem decursus, quod nomen Gelboe significat, convenisse, ibique cecidisse describitur.

Dixitque Saul servis suis: Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, etc. Negato sibi Domini responso, Saul mulierem habentem spiritum immundum, per quam sciscitaretur, quaesivit; et cessantibus post Domini passionem prophetarum veterumque (0700B)caeremoniarum figuris, populus Judaeorum consulit et frequentat synagogam Satanae, qualis est hodie synagoga eorum, habens pythonem, qui illorum lingua significat os abyssi. Neque aliud in melius quam ingressus perennium intelligitur poenarum. Sed et ipsum nomen usitatum a perfidae factionis significatione non discrepat. Namque ab Apolline Pythio, qui harum artium cultor sedulus exstiterit, ductum fertur, qui et ipse hujusmodi vocabulum inde mutuasse perhibetur, quia serpentem Pythonem in ultionem sui filii ab eo necati percusserit.

Et dixerunt servi ejus ad eam, etc. Recte pythonissa, quam quidam ventriloquam appellant, in Endor, hoc est in fonte sive oculo generationis habitasse narratur, ut et ipse locus mansionis ejus perditae (0700C)jam Synagogae testimonium reddat, quae, serpentino decepta colloquio, lumen ac poculum sapientiae suis auditoribus se dare mentitur.

Mutavit ergo habitum suum, etc. Mutato populus Judaeorum in pejus vel sui regni terreni, vel fidei et operum, quibus spiritualiter ornari simul et amari debuerat, habitu, venit ad auditionem talis Synagogae, quam pythonissa significet, in caecitate cordis obscuri; cum his qui unitatem rectae fidei vel charitatis transgredientes, nequaquam ad agnitionem sanctae Trinitatis pervenire noverant. Dualem namque numerum in malo nonnunquam poni solere novit, qui cur in mundi creatione sola secundi diei opere benedictionem divinae visionis non meruerint, et (0700D)immunda in arca animalia sub hoc numero intrant, caeteraque hujusmodi in Scripturis innumera recte intelligere novit.

Dixitque ei mulier: Quem suscitabo tibi? etc. Et populus Judaeorum Synagogam suam ingressus, per prophetias olim in Christo recapitulatas et completas quasi a mortuis sibi suscitari desiderat, agendo videlicet, ut sacrificiis, sabbato, neomeniis, leprae domorum et vestium, caeterisque litteralibus denuo serviat umbris.

Et ait mulier ad Saul, etc. Unum videns pluraliter appellat, more Scripturis usitatissimo, quo et plures singulari, et singuli saepe solent plurali numero designari. Denique uno facto vitulo dixit populus: Hi sunt dii tui, Israel (Exod. XXXII). Et non una super (0701A)impios immissa rana vel musca, dictum est: Immisit in eis muscam caninam, et comedit eos; ranam, et exterminavit eos (Psal. LXXVII); et alia innumera hujusmodi.

Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me? etc. Et ipsi Veteris Testamenti libri prophetiae gratia plenissimi, palam testantur legentibus, non se debere post Domini passionem ad figuratam litterae custodiam resuscitari, imo ipsos prophetiae ministros inquietari, cum ea quae scripserunt, aliter quam ipsi senserunt, viderint intelligi.

Et ait Saul: Coarctor nimis, etc. Judaei a Deo derelicti, prophetiae donum habere non meriti, a cunctis gentibus impugnati, emortuam, ut ita dicam, legis et prophetiae umbram caeca sub nocte sequuntur. (0701B)Hanc aerumnis obsessi quid sibi agendum sit, quasi consulendam existimant. Verum ipsae quoque caeremoniae legales idipsum nunc frustra et in angulis celebratae significant, quod olim Deo jubente, et gratanter accipiente, in publico exhibitae monstrabant, vetera scilicet transitura, et facienda omnia nova, delendum funditus Judaeorum et Christianorum toto orbe regnum esse dilatandum, quomodo Samuel mortuus, sed impia arte suscitatus, idipsum per omnia de regni mutatione, quod et vivus antea praedicebat. Si quem vero movet quomodo mulier arte daemoniaca prophetam post mortem inquietare et suscitare potuerit, sciat pro certo aut falsam tunc umbram quaerentibus ostendisse diabolum, aut si vere (0701C)Samuel exstitit, tantum in his agendis licere diabolo, quantum Dominus permiserit. Nec mirum pro quibusdam secretioribus causis talia maligno spiritui permitti, cum et Salvatorem constituerit in pinnam templi, et Job petierit acceperitque tentandum. Quod si fantasiam potius immundi spiritus fuisse quod apparuit, credimus; neque hoc turbare debet, quomodo talis vera et prophetica narrare potuerit. Novimus enim diabolum multa saepe futura, quae ab angelis sanctis didicerit, praescire vel praedicare posse; sed eo minus illius dictis auscultandum, quo cuncta quae loquitur agitve apud homines, seducendi studio facit. Quod autem dictum est inter caetera:

Cras autem tu et filii tui mecum eritis, sive Samuel dixerit, seu spiritus nequam, non aliter melius quam (0701D)sine corpore, id est, in alia vita intelligitur. Quia nequaquam Saul malus ibi post mortem, ubi Jonathan bonus potuit recipi, imo chaos magnum inter eos confirmatum est, quorum unus in sinu est Abrahae cum Samuele receptus, alter cum diabolo in inferni flamma sepultus. Ambo sunt tamen de hujus vitae conversatione, qua diabolus semper carebat, ablati. Neque aliquid vetat intelligere, si haec a diabolo fantastice dicta et ostensa crediderimus, voluisse malignum inter vera, quae diceret, permiscere fallacia; dicentemque sub persona Samuelis ad impium, Tu et filii tui mecum eritis, latenter persuadere peccantibus, quia sopitis dimissisque post mortem etiam majoribus peccatis, et ipsi cum eis qui (0702A)bene ante mortem vixerant, beate tunc vivere possint.

Statimque Saul cecidit porrectus in terram, etc. Legens prophetarum dicta, celebrans irrita sacrificia populus Judaeorum, terrorem quidem patitur miser, sed robur fidei quo beatificetur, non habet, quia coruscante per orbem tanto tempore gratia praedicationis evangelicae, panem vivum qui descendit de coelo comedere nescivit.

Ingressa est igitur mulier illa ad Saul, etc. Et populus ille perfidus, tantis hodie calamitatibus inter gentes oppressus, undique conturbatur, ut nec ipsa eum sacrae lectionis verba, quae tamen in tenebris ignorantiae percipit, quamvis sua synagoga cogente, legendo vel audiendo percipere delectet.

(0702B)Mulier autem illa habebat vitutum pascualem in domo, etc. Vitulus tenerrimus atque optimus, et panes similaginei, quos Abraham et Sara ad reficiendum Dominum fervente diei mediae sole praeparant (Gen. XVIII), fidem dominicae incarnationis, et perfectionem devotae humiliationis, quibus sancta Ecclesia cum suis magistris spiritualibus dilectionis et sapientiae luce flagrans, Dominum placate, insinuat. At contra vitulus iste pascualis, et farina quae mulier daemoniosa morituro Sauli, servis ejus intempesta nocte coxit, et comedenda apposuit, nativitatem regnumque Antichristi, et contritionem cordis eorum, qui ei stulta humilitate famulantur, exprimit: quae synagoga Satanae, a tenebris impietatis involuta, miseris, et aeterna morte damnandis suis auditoribus (0702C)credenda et speranda suggerens, quasi dulcibus eos epulis a circumstantium aerumnarum pavore reficit; quo corda pasti edulio proficientes in pejus, vadunt obscuri sola sub nocte per umbram.

CAPUT VIII. Pugnaturi contra Israel Philisthiim, David et a castris reverti et domum ire praecipiunt. (I Reg. XXIX.) Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec, etc., usque ad id quod dictum est: Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel. Haec lectio, in qua principes Philisthiim David suis castris ejiciunt, illud nimirum tempus signat, de quo Dominus ait: Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). Congregantur (0702D)ergo Philisthaeorum agmina in Aphec, quae interpretatur furor novus; furit gentium perfidia contra Judaeos, furit contra haereticos. Utrosque enim hoc in loco Israel significat, novisque semper insidiis veteres augmentare non cessat; contra hos quidem, quia unum solum Deum; contra illos autem, quia Christum praedicant; contra utrosque, quia idola derident, certamina dira gerens.

Sed et Israel castrametatus est super fontem, etc. Fons qui erat in Jezrahel, id est, in semine Dei, lavacrum baptismatis, quo Ecclesiae filii per gratiam Spiritus sancti regenerantur, insinuat. Si ergo Judaeos infideles, seu deteriores infidelibus haereticos, in nomine Israel figuratos intelligas, ambo super (0703A)fontem gratiae renascentis castra perfida ponunt; unus per superbiam despiciendo, alius per haeresim violando.

Et satrapae quidem Philisthiim incedebant in centurionibus, etc. Novissimum agmen, vel humilitatis merito, vel ordine temporis intellige. Nationibus quippe gentium omni tempore saeculi contra Judaeos, ex quo gens illa condita est, in acie constitutis, et eos manu vel ore debellare certantibus; sed et contra haereticos, quia portio sunt Ecclesiae, propter invidiam nominis Christi, simili mente furentibus, Dominus in electis suis humilis et despectus saecularibus adest; quia filii saeculi hujus prudentiores sunt in sua generatione filiis lucis (Luc. XVI). Qui etiam suo tempore incarnatus, et in plenitudine (0703B)temporum, et humilis mundo apparuit, humilitatis, abjectionis, et paupertatis exempla suis sequacibus foris ostendit, quos tamen intus quam manu fortis in debellando superbos, quam in beatificando subjectos sit desiderabilis edocuit.

Dixerunt principes Philisthiim: Quid sibi volunt Haebraei isti? Despiciunt pagani vitam, societatem, doctrinam fidelium Christi, qui merito Hebraei, id est, transitores appellantur; quia nunc de vitiis ad virtutes transire in futurum, de morte ad vitam transitum sperare, ima carnalium desideria, simul et adversa mundi omnia supinae mentis culmina transcendere norunt.

Et ait Achis ad principes Philisthiim, etc. Laudante Achis amicitiam David, irati principes Philisthiim (0703C)ejus contubernium in praelio vitant, cujus virtutem praeliantis fama vulgante pavescunt. Denique inter alia dicunt:

Nonne iste est David? etc. Laudante gentium Ecclesia fidem Christi, per quam vita mereatur aeterna, irati philosophi et pontifices idolorum, ei se credere timent, cujus verbo suam culturam simul et sapientiam dolent esse destructam; cujus triumphum de antiquo hoste talem, qualem nemo alius promereri potuit, in unanimo sanctae Ecclesiae choro celebrari conspiciunt, ejus se membris adunare, ejus regimini subdi fidem percipiendo refugiunt.

Vocavit autem Achis David, et ait ei, etc. Achis quidem ipse rectum David, innocentem et bonum, (0703D)sicut angelum Dei confitetur; sed ne offendat oculos satraparum Philisthiim, e praelio descendere, in pace irae praecipit. Fidelium turba de gentibus Christi justitiam, misericordiam, et sanctitatem, tanquam ejus qui ad salutem gentium a Deo fuerit missus, laudat, amat, praedicat, sed blasphemis superbisque idololatriae ducibus verbum committi non debere precatur, ne forte audiendo et non credendo majus judicium sumant; et quasi hortatur Dominum, ut magis pacato serenoque in corde credentium requiescere contentus sit, quam non credituris praedicando oblatus, occasionem tribuat persecutionum scandalis excitandis.

Scio quia bonus es tu in oculis meis, etc. Et Ecclesia in Domini laudibus praestans, etiam ista perorat: (0704A)Scio quidem ipsa, et apertis fidei oculis intelligo bonitatem tuae gratiae coelestis, teque ipsum esse de quo propheta praedixit: Et vocabitur nomen ejus magni consilii angelus (Esa. IX); hoc est, paternae voluntatis nuntius. Sed principes dogmatum culturarumque gentilium, spreto tuae protectionis auxilio, sua se virtute et industria salvari debere confidunt.

Philisthiim autem ascenderant in Jezrael. Abeunte cum suis David, Philisthiim in Jezrael, id est, in semen Dei praeliaturi ascenderunt, quo secum prius demorante in Aphec, id est, in furore novo convenerant. Et reprobi saepe, pulsis a sua vicinitate fortioribus Ecclesiae doctoribus, tota se virtute in fragiliores quosque depravandos exerunt, quos, ob majorum (0704B)reverentiam, vel timorem, prius, quamvis animo furibundi, tangere et inquietare minime praesumpserant. Non solum autem qui arma certantes, vel argumenta disputantes contra bonos ferunt, sed etiam qui exempla pravitatis sub fratrum nomine praeferentes piorum aspectibus ostentant, in Jezrael, id est, semen Dei, ascendentes, zizaniis hoc diabolici seminis inficere tentant. Hujus mysteria lectionis, et hodie multis Dominum de suo corde fugantibus, electosque ejus prementibus, innumera per loca compleri videmus et audimus; sed, appropinquante mundi termino, crescentibus malorum cumulis, magis magisque complenda, quia non ambigimus, tremula exspectatione formidamus.

CAPUT IX. David, duce puero Aegyptio, Amalecitas qui Siceleg percusserant vincit, praedam eruit, et dona largitus est amicis. (0704C) (I Reg. XXX.) Cumque venisset David et viri ejus in Siceleg, etc., usque ad id quod scribitur: David misit de praeda his qui erant in illis locis, in quibus commoratus fuerat David ipse et viri ejus. In hac lectione typice ostenditur seductos ab haereticis, quandiu dilectionem unitatis non perdiderint, facile Christi gratia per doctores veritatis, ad fidem posse recipi; et sive doctores ipsos, seu simpliciores quosque et propria salute contentos, uno omnes eodemque vitae aeternae remunerandos esse denario; sed et ipsos haeresiarchas, partim corrigendos a Domino, (0704D)partim perpetua ultione plectendos. Amalech dicitur populus bruchus, sive populus lingens; et Amalecitae impetum faciunt ex parte Australi in Siceleg, cum haeretici, qui per blandos sermones et benedictiones seducere solent corda innocentium, et omnes spiritualis scientiae fructus maledica erodere lingua, ex ipsis sanctae Scripturae verbis, quae, Spiritu sancto inspirati, locuti sunt, et composuere sancti Dei homines, simplicibus quibusque insidias tendunt.

Et percusserunt Siceleg, etc. Siceleg interpretatur defaecatio vocis adductae, quam percutiunt et succendunt, qui discretionem auditae praedicationis argumentationum suarum ariete confundunt, ecclesiasticaeque fidei tranquillitatem maligno sui erroris (0705A)igne dejiciunt. Cui nimirum igni simillimus ille est, quo Jeremiae prophetae libros rex superbus incendit; contrarius autem ille, quem Dominus misit in terram, et voluit vehementer accendi.

Et non interfecerant quemquam, etc. Captivant et non interficiunt haeretici; qui etsi fidei simplicitatem minus eruditis, non tamen fervorem charitatis, quae vita virtutum est, eripere valent.

Cum ergo venisset David et viri ejus ad civitatem, etc. Adveniens Dominus in electis suis catholicisque doctoribus, et videns Ecclesiae turres ac tecta quondam fulgentia, sermonis haeretici terrae complanata, primo, ut decet, pro ea restauranda Patrem fletibus pulsat et precibus, ac deinde confestim etiam restaurandi coepta molitur. Plangunt doctores commissas (0705B)sibi Ecclesias animasque, quas Deo genuerant et nutriebant, dilato ad tempus Christi auxilio, a fidei simplicitate corruptas; quod est, dilato ad tempus David adventu, virorum ejus uxores ac liberos ductos esse captivos; si enim ejus gratia juvans adesset, corrumpi omnino non poterant.

Siquidem et duae uxores David captivae auctae fuerant, etc. Quod uxores David utramque sanctae Ecclesiae vitam, qua in praesenti vero regi servire gaudet, activam scilicet et speculativam, significent, supra jam dictum est. Tanta autem saepe haereticis a gentibus, quod Ariana maxima seditione claruit, Ecclesiam tempestas involvit, ut non solum speculativae vitae decor, quem juxta nomen Jezrahel, auctor ipse gratiarum Deus in cordibus quietorum (0705C)et humilium spiritu seminavit; sed et activae constantia, quam hi potius, qui nuper antiqui hostis manus evaserunt, exercere solent, propulsante persecutoris ira videatur interire.

Et applicavit Abiathar ephod ad David, etc. Quae Domino inspirante sancti ejus faciunt, more Scripturarum ipse facere dicitur, qui juvat ut faciant; sicut etiam de Spiritu sancto, cui est una cum Patre et Filio virtus atque operatio, dictum est: Ipse enim postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, quia quos repleverit, gemitibus vacare, et pro salute sua Dominum facit postulare. David igitur, applicata ad se stola pontificali, an latrunculos prosequi debeat, Dominum consulit; cum pastores Ecclesiae gratia, sui (0705D)auctoris intus edocti, per Scripturae sacrae lectionem, qua doctores in ministerio verbi semper oportet indui, qualiter erga errantes quosque agere debeant, consilium supernae voluntatis inquirunt. Respondet Dominus persequendos ab David latrunculos, et comprehensis excutiendam praedam, cum in eadem lectione docuerit, a doctoribus Ecclesiae magistris persequendos disputando haereticos, comprehendendos superando, excutiendam eis praedam revocando ad Ecclesiam animas eorum, prius sui vel fraude seductas.

Abiit ergo David ipse, et sexcenti viri qui erant cum eo, etc. Torrens Besor, qui interpretatur annuntiatio, sive caro, vel carnalem haereticorum sensum perdifficilem ad corrigendum, vel redundantiam significat (0706A)eloquentiae saecularis, et ipsam aeque violento fluxu rapidam, nec facile nisi perfectis quibusque doctoribus superabilem. Abiit ergo desiderabilis noster rex, veraciter manu fortis, ad bellandam verbo veritatis errantium pervicaciam, ipse et electi ejus operis integritate, simul et spei certitudine probati, quod senarius numerus, quo sua Dominus opera complevit, et centenarius, qui in computo auricularis primus dexteram petit, manifeste denuntiant. Denique in centesimo psalmo extremi judicii discrimen, quo spes omnium recte sperantium ardet, aperte describitur, ubi misericordia et judicio cantato, fideles quidem terrae, et ambulantes in via immaculata, per misericordiam ad sedem perpetuae beatitudinis ac sui Redemptoris ministerium provehendi; (0706B)omnes autem peccatores terrae per judicium justum in matutino declaratae suae, quae diu latuerat, actionis interficiendi, ac de civitate supernae pacis memorantur esse disperdendi. Comitantibus autem in via veritatis Dominum sanctis ejus, ubi ad articulum disputandi, et haereticos revincendi ventum fuerit, nonnulli saepe etiam magni viri, non quidem a credendi puritate, sed tamen a peritia dicendi lassati subsistunt. Non enim omnes qui recte credere norunt, etiam eos qui contraria rectae fidei sapiunt, ratiocinando devincere norunt. Obsistit enim saepe quasi torrens annuntiationis, sive carnis, vel carnalis eorum sensus, qui spiritualia capere nesciunt, vel impetus pronuntiandi carnalia quae sentiunt; quem superare, et instar Eliae vel Elisaei suae discretionis (0706C)potentia perrumpere ac dissipare minus periti nesciant. Quod in Nicaena maxime synodo patuit, ubi tot ac tantis de toto orbe collectis doctoribus, non facile quisquam primitus, praeter Athanasium Alexandrinae Ecclesiae diaconum, poterat inveniri, qui cum Ario confligere, et ejus tergiversationes ac dolos statim deprehendere, traducere, ac devincere nosset. Ubi gentilis quidam philosophus, Aristotelicis permultum armatus argumentis, Christianos creberrime provocans, a nullo penitus doctorum etiam dialectica arte illustrium quibat superari, donec exsurgens unus mirae sanctitatis episcopus, sophisticae quidem locutionis funditus ignarus, sed divinae fidei sapientia praeclarus, multifidas ejus versutias (0706D)simplici per omnia, sed veraci prosecutione cassaret. Non ergo torrentem hujusmodi transire docendo sufficiunt, nisi qui vel eximia Spiritus gratia in fide roborati, vel majore disputandi sint, industria praedocti. Qui quoniam prudentia, fortitudine, temperantia, et justitia sublimiter eminent, quoniam pro Evangelio confligere gaudent, recte quadringenti fuisse memorantur, qui latrunculos insequuntur; recte ducenti qui lassi subsistunt; quia sunt qui fidem et actionem, quam defendere disputando nesciunt, ipsi vivendo exercere non nesciunt.

Et invenerunt virum Aegyptium in agro, etc. Properantes catholici doctores ad certamen cum haereticis agendum, inveniunt saepe relictos ab eis viros, tenebrosa peccatorum suorum nigredine notabiles, (0707A)nec prae ingenii teneritudine magistros erroris ad Ecclesiam vastandam sequi valentes; adducuntque eos ad audiendam fidem catholicam, panem aquamque verbi tribuunt; sed et dicta magistrorum praecedentium addunt, qui olim de pulcherrima praesentis Ecclesiae quasi ficu, vel vitae mortis articulo succisi, per totum saeculi hujus qui nunc agitur annum, maturam suae doctrinae memoriam ad reficiendas fidelium mentes conservare non cessant. Et bene fragmen massae dant, quia non integra opuscula talibus, sed dicta patrum quotquot sufficere putant suggerunt. Bene duas ligaturas uvae tribuunt; quia geminae dilectionis eos vinculis Christo et Ecclesiae copulandos ostendunt.

Qui cum comedisset, etc. Cum accepisset rectae (0707B)fidei alimoniam, accepit et fiduciam mentis, qua se misericordiae gratiam speraret adepturum.

Dixit itaque ei David: Cujus es tu, vel unde? etc. Regula est Ecclesiae, transfugientes ad se ab haereticis per doctores suos inquirere; qui priusquam fugerint, quid de fide senserint, quo in futurum mente tendant. Et cum eos tota intensione haeresibus contradicere, et catholicae fidei favere cognoverint, tunc demum eis ejusdem fidei sacramenta reconciliandis adhibere, ne sanctum canibus, et porcis margaritas passim mittere videantur. Cujus, inquit, auditores, et de qua, vel ad quam modo venire sectam disponis? Respondeat necesse est, qui vel haereticorum laqueos evadere quaerit: Peccatis, fateor, obscuratus ego sum, hactenus audiendis mancipatus haereticis; (0707C)reliquit autem me magister, qui erroribus imbuit: quia ubi contra Ecclesiam bella gerebantur, minus me idoneum lingua vel ingenio ad hoc certamen esse perspexit; neque ultra ad talem voluit secum ducere conflictum. Siquidem nos erumpentes ab austro, id est, luce, perfectum et Spiritus sancti flatu vivificum dogma nostrum promittentes, et gentilium non paucos ad nostram adduximus sectam, et ipsam Ecclesiae fidem non parva ex parte turba vimus.

Dixitque ei David: Potes me ducere ad istum cuneum? etc. Dux David ad inveniendos debellandosque praedones esse suadetur, qui ab Amalecitis relinquebatur aegrotus; quia sunt qui inter haereticos (0707D)conversati, ob pigritiam ingenii, vires nocendi bonis non habent, et iidem subito gratia superna respecti et attacti, sufficientem ex Deo sumunt virtutem resistendi perversis; imo commodius multo et certius per eos qui haereticorum arcana norunt, conversos ad catholicam, errantia eorum dicta confunduntur. Quod autem jurari sibi rogat, ne occidatur, et ne in manus domini sui tradatur, ita demum persequenti cuneum proditurus hostilem; hoc nimirum quaerit a magistris spiritualibus, ut ea solum conditione illis haereticorum pandat arcana, si ipsi sibi absque dubietate fidem, qua mortem vitare perpetuam possit, ostendant; neque eum rursum doctrinis subdi patiantur inanibus.

Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant, etc. (0708A)Super faciem terrae discumbunt haeretici, comedentes et bibentes; qui sive obscura Scripturarum, seu legant aperta (hoc enim inter comedere et bibere distat), nequaquam per haec coelestia, sed terrena semper inquirunt, nec dicere cum Apostolo valent: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III). Et quasi festum celebrant diem pro spoliis quae de terra Philisthiim et Juda rapuerant, cum ad inventa sua, quibus vel paganorum aliquos sub praetextu nominis Christi pejus errare docuerant, vel fideles quosque a via veritatis averterant, quasi optimum scientiae lumen arbitrantur, aiuntque gaudentes: Haec dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII).

Et percussit eos David, etc. Duobus modis percutit (0708B)haereticos Christus, vel castigando videlicet ad recipiendam fidem, vel anathematizando ad subeundam perpetuam poenam. Quae utraque percussio a vespere usque in vesperam producitur, quia ab agnitione obscurantis corda erroris, usque ad ejusdem erroris vel poenitentiam ad tempus amaricantem, vel supplicium pertingit aeternum. Quadringenti sane viri, qui ascensis camelis gladium David, totidemque ejus militum fugiendo evaserunt, illi sunt profecto qui, catholicorum despecta voce doctorum, nec corrigi ab his consentiunt, nec metuunt damnari; sed virtutum suarum, imo tumoris et jactantiae celsitudine quasi camelorum gibbo confisi, non minus se perfectionis evangelicae nomen et numerum tenere, ac dexteriora, id est vitae coelestis gaudia, sperare (0708C)et adepturos esse gloriantur.

Eruit ergo David omnia, etc. Devictis vel correctione vel ultione, vel detectione nefandi dogmatis haeresium conditoribus, eruit Dominus animas quas deceperant, et ad catholicae pacis reducit unitatem.

Venit autem David ad ducentos viros, etc. Perfecta de praedonibus victoria, David aeque eos qui lassi substiterant, cum his qui pugnaverunt, spoliorum parte ditavit. Non glorietur sapiens in sapientia sua (Jerem. IX). Non omnia possumus omnes. Nunquid omnes apostoli? Nunquid omnes prophetae? Nunquid omnes doctores? Nunquid omnes virtutes? Nunquid omnes gratias habent curationum? Attamen omnes in ejusdem dominicae vineae cultura diverso tempore (0708D)laborantes, unum eumdemque sunt vitae denarium in contemplanda summi regis imagine percepturi.

Et misit dona de praeda senioribus Juda, etc. Amat monetque Dominus cuncta in diversis personis, conditionibus et aetatibus, Ecclesiae suae membra, de sua semper victoria, sui regni perennis augmentatione laetari, et quoties animas diabolica pridem seditione corruptas viderint Ecclesiae restitui, glorificare ac benedicere Patrem qui in coelis est. Quod eos maxime facere gaudet, quos dilectionem suam in corde puro, et jam inter acerbas persequentium decipulas servasse, quos sanctorum dicta vel exempla in sedula castae conscientiae memoria tenuisse perspexerit. Hoc est enim verum David exsultantem. (0709A)et viros ejus vel hospitio donasse, vel defendisse latibulo. Sed et doctor quisque catholicus, cum haereticorum spineta nuper investigat, prodit, expugnat, necesse est haec et aliis fratribus propter scientiam cavendi et superandi talia, sive colloquendo, sive etiam scribendo, revelare non tardet. Et nota, non solum in credendo Deum, sed et in diligendo proximos, multum haereticos a catholica, multum a Christiana perfectione distare gentiles. Amalecitae lassescentem moriturumque sui itineris socium relinquentes abeunt, et quasi feris avibusque lacerandum exponunt. At suos David comites lassos, et tuto in loco ad certamen ipse praeparans statuit, et opima redux pace et benedictione locupletat. Meminit hujus lectionis et titulus psalmi quinquagesimi (0709B)secundi, qui ita se habet, In finem pro Amalech, intellectus David; quo significat in Christum, qui finis est legis ad justitiam omni credenti (Rom. X), pro adversariis Ecclesiae sive corrigendis sive damnandis, intellectus figurativi David, qui in tolerando, in persequendo, depraeliando Amalecitas, quid civitas veri David a perfidis passura, quid eisdem ipse sit retributurus, intellexit. Sed et psalmi textus intellectu facillimus, lectionis hujusce per totum mysteriis adgaudet; quia perfidis iniquorum coeptis inchoat, Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. LII); vel nullum videlicet Deum esse, qui res humanas curet, vel aliquam in sancta Trinitate personam Deum verum non esse, insipienti pectore tractans; (0709C)et in veri David a [ F. Davidis] triumpho finem facit, Dum avertit Dominus captivitatem plebis suae, exsultavit Jacob, et laetabitur Israel (Psal. XIII).

CAPUT X. Conserto certamine Israel fugit caditque coram Philisthiim; jamque occisis Saul filiis, suum ipse super ensem moriturus irruit: quorum ablata a Philisthaeis cadavera Jabitae digno honore sepeliunt et jejuniis a Domino levamenta malorum deposcunt. (I Reg. XXXI.) Philisthiim autem pugnabant adversus Israel, etc., usque ad id quod scriptum est: Et tulerunt ossa eorum, etc. In hac lectione figurate monstratur, optimatibus Judaeorum per gentium exempla vel dicta corruptis, et suae scientiae spiritualis arma, quibus contra hostem muniri debuerat, ad necem propriam (0709D)negligendo vertentibus, minores quoque bonae actionis castra succedentibus suo loco reliquisse gentibus. De quorum casu malis exsultantibus, boni potius, si quid in eis exempli utilis, si quos inter eos invenerint electos, horum memoriam proferant; porro exitum reproborum superni judicis examini relinquant. Quae et de haereticis aeque omnia, et de falsis catholicis eodem ordine possunt intelligi. Imminente igitur tempore Davidici regni, Philisthiim sicut semper pugnabant adversus Israel. Appropinquante novae gratiae tempore, gentiles, sicut et ante consueverant, castitatem Israeliticae fidei per exempla pravitatis oppugnabant, nunc opera perversa perituris, nunc idololatriae cultura ostendendo, juxta exemplum Balaam, qui docebat Balach mittere scandalum (0710A)coram filiis Israel, edere et fornicari (Num. XXIV).

Et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthiim, etc. Et decepti sunt, qui fortes videbantur in contemplanda Dei voluntate, quod nomen Israel significat, cum opera gentilium incautius, doctrinamque sequerentur, et perierunt depravati in superbia luxuriosa, quam vocabulum montis Gelboe, id est, lubrici designat. Sed et haereticorum perditionem non parum saecularis sapientia juvit. Unde pulchre quidam nostrorum ait, Philosophi patriarchae haereticorum Ecclesiae puritatem perversa maculavere doctrina.

Irrueruntque Philisthiim in Saul, et in filios ejus, etc. Irruerunt tota intentione gentes circumpositae in regnum Judaeae destruendum, et filios ejusdem regni (0710B)tollendos de medio, et depravarunt sua corruptione sacerdotes, Scribas, et Pharisaeos, filios scilicet doctoresque regni illius. Sed et haereticos, ne Spiritus sancti gratiam simplici corde praedicarent aut colerent vetarunt; quod est Jonathan percutere, id est columbae donum; ne Patrem, qui nos sibi non natura, sed adoptione filios fecit, digna confessione laudarent, interdixerunt; quod interfectio significat Abinadab, id est, Patris mei spontanei; ne in Christi regno salutem mundo affuturam crederent, obstiterunt; quod occisus indicat Melchisue, qui dicitur Rex meus salus, credo. Qui Arium seduxit philosophus, quasi Melchisue peremit; qui Macedonium, Jonathan; qui Manichaeum, Abinadab, quia videlicet hunc veri regis Christi omnipotentiam negare, (0710C)illum Spiritus sancti donis derogare, istum summi Patris bonitatem blasphemare magister corruptionis edocuit.

Totumque pondus praelii versum est in Saul, etc. Totis viribus agebant gentiles, ut regnum Judaeae tollerent. Et appropriabant ei viri dolis deceptionum instructissimi, et seducti ac depravati sunt proceres regni illius vehementer ab eis qui cordi illorum abrepta simplicitate veritatis, multifidum fraudulentiae et astutiarum vulnus inflixere. Sicut enim gladius hostilis apertam idololatriae graviorumque flagitiorum suasionem, ita subtiliora deceptionum argumenta sagitta demonstrat. Non autem gladio Philisthiim, sed sagittis Saul interiit; quia non apertis sceleribus, (0710D)quae mortifera esse nemo dubitaret, Judaici regni duces extremi ipso periere cum regno, sed his potius quae sub velamine pietatis acta, impiissimum mortis virus inferrent. Verbi gratia, dicente Deo: « Honora patrem tuum et matrem, ipsi contra docebant suos auditores dicere parentibus: Munus quodcunque est ex me, tibi proderit, et sic ab eorum penitus honoratione cessare. Item dicebant: Qui jurat in templo, nihil est; qui jurat in auro templi, debet, et caetera hujusmodi, quae Dominus in Evangelio multiplici illis increpatione depromit, maxime illud, quod ipsum legis et Evangelii Dominum quasi transgressorem legis interficiunt. Quae omnia scelerum argumenta ad imitationem faciunt astutiae gentiles, cum philosophiae studiis exercitatum ingenium (0711A)ad nefarias artes inflectunt, sagittariis nimirum Philisthiim vulnerantibus cadunt. Nihil autem prohibet, sagittarios, immundos spiritus accipere, quorum dolis imbuti perierunt.

Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, etc. Armiger Saul legis doctores significat; quia sicut arma et sagittae Philisthiim, pravorum deceptiones, sic econtra Israelitarum arma non aliud sunt mystice intelligenda, quam spiritualis verba doctrinae, quibus se Dei populus a cunctis debuerat munire periculis. Sed vulneratus usque ad desperationem a sagittariis Saul, maluit armigeri sui quam incircumcisorum gladio perire, quia principes regni Judaeorum, sumpto semel proposito in peccatis suis moriendi, maluere doctoribus suis mandata legis (0711B)solventibus, et sic se docentibus, quam gentilium, quos communes et immundos vocabant, consortio se polluente perimi. Denique timebant introire praetorium gentilis, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha (Joan. XVIII). Quod tamen pascha, versa in suam perniciem lege, quam acceperant, insontis sanguine contaminare non timebant.

Et noluit armiger ejus, etc. Non est ambigendum, inter reprobos legis doctores exstitisse aliquos qui verbi acumen ad occidendos suos auditores sinistra interpretatione pervertere nollent, et nihilominus ipsos auditores ea quae recte dicta a magistris acceperant, vel despiciendo, vel, quod pejus est, blasphemando in suam vertisse perniciem, quorum (0711C)visa morte spirituali, id est, obstinatione peccandi, et ipsos verbi ministros per tempora deterioratos, testimonia legis, quae male interpretari timuerant, male contempta sibi occasionem fecisse ruinae. Haec et hodie nobiscum saepius agi, utinam nesciremus. Sed et haeretici peccatorum suorum et ipsi jaculis cruentati, cum verba divinorum eloquiorum in argumenta sui erroris immutant, sua nimirum arma morituri contra suum pectus invertunt; et frater quilibet etiam in catholica permanens unitate, cum artem quamcunque pro communi Ecclesiae, eorumque inter quos vivit, utilitate didicit, in superbiae, cenodoxiae, philargyriae, alteriusve cujuslibet vitii contagione polluit, suo se miser gladio confodit; quia quod defendi ab hoste debuerat, hostem potius juvit.

(0711D)Videntes autem viri Israelitae, etc. Videntes indocti quique, et humilitatis verae medicamina, lavacrumque baptismi salutaris ignorantes, in Judaea doctos quosque, magistrosque suos in certamine spirituale peccato triumphante devictos, sed et vulgus non paucum, eorum prius auditui proximum, persequente adversario a prisca suae constantiae sede fugatum, et ipsi confestim majorum ruina turbati, opera virtutum omnia ac munimina scientiae spiritualis, quae habuerant, amiserunt; veneruntque peccata gentilium, et cuncta in Judaeis incredulis studia virtutum, perversa inhabitatione corruperunt; venerunt immundi spiritus, et corda quae fidei constantia deseruit, occuparunt; vel certe venerunt (0712A)gentes et optima quondam Judaeorum studia credendo sua fecerunt. Nam et olim divina eloquia, quae illi non parva ex parte jam tunc reliquere, ipsa sibi interpretari fecerunt; et nunc projectam ab eis cum ipsis eloquiis divinae Scripturae fidem Christi susceperunt ac velut inhabitando possident. Sane quod dictum est, trans vallem, et trans Jordanem, ut apertius mystice pateat, situs ipse loci paucis intimandus est. Vallis est circa Jordanem grandis, et ipsa campestris, in immensam longitudinem se extendens, Hebraice Elon sive Aulon vocata, quae circumdatur ex utraque parte montibus sibi invicem succedentibus et cohaerentibus, qui incipientes a Libano, et ultra eum usque ad desertum Pharan perveniunt; suntque in ipso Aulone, id est in valle (0712B)campestri urbes nobiles, Scythopolis, Tyberias, stagnumque prope eam; sed et Jericho, mare mortuum, et regiones in circuitu; per quas medius, ut diximus, Jordanis fluit, oriens de fontibus Paneadis, et in mari mortuo interiens. Quia ergo vallem dejectionem humilitatis, Jordanem in quo Dominus baptizari dignatus est, undam baptismatis significare non latet, merito Jordanis valle cingitur, ut nos humiliter salutiferi fontis ingressum quaerere, humiliter egresso [ F., egressos] eo conversari et ipse loci situs admoneat. Quicunque ergo non in valle Jordanis, sed trans vallem et trans Jordanem erant, fugiunt; quia qui humilitatis et baptismi remedium vel suscipere, vel susceptum servare neglexerint, contra malignos spiritus valere nullatenus possunt. Quod de (0712C)Judaeis et paganis, de haereticis et malis catholicis potest generaliter accipi.

Et praeciderunt caput Saul, etc. Usque adeo corruptores vel daemones Judaeam impietatis armis persecuti sunt, donec ipsum ei regni principale radicitus adimerent, munimina legis sacrae, quibus contra omnia adversa praevalebant, eriperent. Cujus mox dejectionem, quasi proprii signum triumphi, propriae causam laetitiae suis longe lateque complicibus fama vulgante spargere festinarunt; et augmentum sceleris armaturam Dei, quam beatus apostolus Paulus, et nos adversus spiritualia nequitiae in coelestibus militaturos induere praecipit (Ephes. VI), et ipse prior indutus, bonum certamen certavit, cursum (0712D)consummavit, fidem servavit, accipiens a Domino coronam justitiae (II Tim. IV); hanc, inquam, militiae coelestis armaturam. Judaeis ereptam, impii decepti, et decipientes inferis inducere laribus, hoc est, divina eloquia daemoniorum doctrinis aequiparare contenderunt. Quod duobus modis eos egisse et agere constat; cum vel dicta spiritualia carnaliter interpretando perverse intelligunt, vel easdem litteras divinas, quasi communes et nulla superna auctoritate suffultas, prout volunt ventilant. Gentem vero ipsam Judaeae regni arce privatam, quasi ad nihili redactam, et inimicorum potestati concessam, in derisum sibi palam deceptores, publicumque proposuere proverbium; quod est figurate corpus Saulis truncum in muro Bethsan, id est, domus (0713A)inimici habendum ostentui, manibus suspendisse nefandis. Sed et haereticos, peccatorum praecedentium sagittis stratos, cum praesidio charitatis, quae arx est virtutum omnium, fraudant. Quasi caput Saul immundi spiritus praecidunt, cum suum magis quam Scripturae sensum sequi persuadent. Armis exspoliant, cum divina eloquia ad suum, id est, daemonicum sensum pervertunt. Arma Saul in templo Astaroth ponunt. Astaroth quippe, non solum quia idolum est, sed etiam quia factura exploratorum interpretatur, doctrinam significat spirituum malignorum, qui caulas fidelium circumeuntes quotidie, si quem devorare possint, explorant. Cum opera ipsa, quibus Deo servierant, ad suae malignitatis obsequia dira permutant, membra nimirum lucis et vitae expertia (0713B)in muro domus inimici suspendunt.

Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, etc. Jabes, quae interpretatur exsiccata, Ecclesiam designat, quam ab omni carnalis concupiscentiae fluxu, ab omni inquinamento carnis ac spiritus fervor justitiae Solis, hoc est aspiratio divini temperat amoris. Unde recte talis in monte sita describitur. Et ipse Galaad, id est, acervus testimonii vocatur, ut significet subtilissimam sanctorum vitam, ne ad errorem deflecti possit, idoneis Scripturarum testimoniis, esse firmatam. Ipsa autem est civitas, quam in auspiciis sui regni Saul, cum adhuc humili pietate Domino serviret, ab hostium obsidione liberavit. Cum ergo audissent habitatores Jabes Galaad quaecunque fecerunt Philisthiim Saul, surrexerunt omnes viri fortissimi.

(0713C)Et ambulaverunt tota nocte, etc. Cum audissent habitatores civitatis Christi super montem positae, Judaeam, ex qua sibi in patriarchis, prophetis, et apostolis, praecones et ministros salutis advenisse meminerunt, a gentibus contemptam habitamque derisui, surrexerunt in opus verbi omnes viriliter agere gaudentes; et inter medias errantium tenebras ipsi virtutum iter ambulantes, prohibuerunt de illorum casu, quorum delicto salus gentibus quasi ad diaboli domum pertinentium, publica insultatione laetari. Quod si delibatio, inquiunt, sancta est, et massa; et si radix sancta, et rami. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis olivae (0713D)factus es, noli gloriari adversus ramos (Rom. XI), et caetera quae Apostolus ad Romanos miro ac multiplici sermone digessit.

Venerunt Jabes, et combusserunt ea ibi, etc. Cadavera, carnales sive carnalia ossa, fortiores quosque et virtutum opera designant. Combusserunt ergo cadavera Saul et filiorum ejus, qui infirma casus (0714A)Judaeorum superno reliquere judicio, ut haec altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XII), juxta incomprehensibile suae voluntatis consilium fecisse vel permisisse cognoscerent. Combustionem quippe hoc in loco juxta illud intelligere debemus, quod de percipiendis scrutandisque Dominicae passionis sacramentis sub agni edendi typo praecipitur: Si quid residui fuerit, igni comburetis (Exod. XII). Ossa in nemore Jabes sepelierunt, cum si quid in infirmis virtutis et firmitatis invenerunt, non hoc quasi nihil despicere, sed fructuosis sanctorum operibus maluerunt adjungere; si quos inter carnales ac fragiles virtutibus animae studere cognoverunt, hos sanctorum consortio annumerare curarunt. Per nemus quippe bonorum operum fructus (0714B)novit exprimi, qui in Genesi legens, quod vel quale nemus Abraham in Bersabee plantaverit, recte intelligere novit. Aliter Saul pro peccatis suis mortuus et derisus, a viris Jabes, quos salvavit, publico eripitur opprobrio. Cadaver comburitur, et ossa conduntur in nemore; quia dignum profecto est, ut si quis fidelium magnorumque virorum peccato victore spiritualem mortem incurrerit, ab his maxime quibus in bono profuit, ut reviviscere possit, adjuvetur, horumque et ferventissimis in compunctione precibus ejus carnalia detegantur, et spiritualia quagessit, suo digna pietate commendentur auctori.

Et jejunaverunt septem diebus. Recte et ad litteram pro mortuis, ut ad requiem pervenire valeant, septem diebus jejunatur, qui post sex hujus saeculi (0714C)aetates, in quibus in carne laboramus, septima est in illo saeculo aetas requietionis animarum carne exutarum, in qua beatae tempus illud glorificum, quando resurgere mereantur, exspectant. Cujus figuram quietis et resurrectionis, et septima dies in lege, et septimus sive quinquagesimus annus, in quibus requies operum dabatur, typice praetendebant. Ipsum vero exemplum nostra spei et fidei dispensatione Dominus ostendit, qui sexta sabbati crucifixus, septima requiescens corpore in monumento, octava et quae una sabbati est, resurrexit a mortuis. Sed in parte allegoriae, cum de caecitate Judaeorum sabbatum hactenus carnaliter observantium, cives contribulesque sui fideles merito tristitiam et continuum in corde retinent dolorem, (0714D)quasi septem diebus jejunant; quia constitutis adhuc in errore fratribus cognatisque suis, nullatenus plenam possunt habere laetitiam. Cum autem et ipsi octavae diei, id est, Dominicae simul et suae resurrectionis mysterium perfecte cognoverint, utrique pariter juvante gratia Christi, perpetua festivitate gaudebunt.

(no apparatus)