Jump to content

Amor

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Amor
Carmen elegiacum
1890

editio: 1890
fons: GoogleBooks

Putavimus eum quasi leprosum. Is 53, 4.

Hinc lasciva Venus, cede hinc lascive Cupido!
      Vos etiam mollis cedite turba procul!
Aures nostra parum mulcebunt carmina vestras,
      Sanctus, sanctus enim nunc celebrandus amor. —
Christe, tuos vati si fas cantare triumphos,
      Spiritus ipse, precor, sit mihi Musa Tuus.

Inter Americae gazas Asiaeque vireta,
      Late Tranquillum qua silet usque Mare,
Ipsius in tepidae felici limite zonae
      Caeruleis vernans innatat hortus aquis.
Indigenis durum Molokai habet insula nomen,
      Quae Fortunatam nomen habere queat.
Ingentis surgunt hinc alba cacumina montis
      Praecipitique ruens vortice spumat aqua;
Hinc vario properant valles descendere clivo,
      Aut per pingue levis murmurat unda solum:
Undique carminibus fragrantes personat umbras,
      Garrula quae tremulo gutture turba canit.
Hic dare temperiem certant cum solibus aurae;
      Nunquam frigida nox, fervida nulla dies.
Hic cum flore novo pendent ex arbore fructus,
      Veris et autumni sunt bona mixta simul.
Quicquid in Elysii finxerunt sedibus unquam
      Antiqui vates, hic Paradisus habet. —
Qui tandem populi campos coluere beatos?
      Anne Adae filiis hic habitare licet? —
Heu! genus infelix istaec per amoena vagatur;
      Heu! roseum tumulum funera viva tenent.
Splendida crudelis sunt ista palatia Morbi,
      Hic domat albentem lurida Lepra gregem.
Qua circumspicias — durus qui sustinet ista —
      Formae hominum turpes turpia membra trahunt.
Os turgens, patulae nares, auresque ferinae;
      Lumina foeda natant, tuber ubique tumet.
Rimosum corpus non corpus, vulnus hiulcum;
      Albedo nigrante in cute tetra magis.
Carnes — horrendum! — pendentque caduntque peresae
      Tormentique comes non tolerandus odor.
Luxuriae tandem malesanos adde furores,
      Queis in carne putri morbo agitante flagrant. —
Hos si quando ausit festinus visere nauta,
      Daemonas in coelo se reperisse refert. —
Tristia tu solus cunctanter littora linquis,
      Nec festinus abis, o Damiane pater!
Tu, Damiane pater, tulerat quem Belgica tellus,
      Mox animarum audax per freta misit amor.
Antea Iosephum pia mater dixerat illum,
      Sanctum nomen ei tunc Damianus erat.
Hunc ad leprosos — neque eum sine Numine vonti
      Illuc appulerant — devia cymba tulit.
Exsiliunt omnes visuri littus amoenum ....
      O Damiane cave, retia tendit Amor!
Progressos subito circumstat livida turba:
      Horrescunt socii diffugiuntque retro.
Tene, pater, te dira iuvant spectacula solum?
      Suntne tibi soli pectora dura satis?
Attonitus, navis sociorumque immemor, ille
      Stat pascitque oculos, nec satiare potest.
Et iamiam comites maturant solvere funes,
      Cum tandem raoestus saepe vocatus adest.
Non aliter matrem, visit quae carcere natum,
      Improbus invitam ianitor inde rapit.
Tum quoque, cum navis dudum vada salsa secaret
      Coepissetque iterum nauta agitare iocos :
Tum quoque in extrema visus considere puppi,
      Respectare frequens et lacrimare memor. —

Quid, divinus Amor, quid tu non cogis amantes?
      Quo non, durus Amor, pectora casta rapis ?
Tu Damianum etiam — felix victoria — vincis!
      Ο Damiane cave, retia stringit Amor.
Tristitiam reducis secura mirantur amici:
      Ignorant aegrum quam fera plaga domet.
Qualis cerva fugax, rapuit quae in corpore telum,
      Mox, oblita fugae, fessa recumbit humi;
Talis languebat. Tacitus sua vulnera nutrit:
      Nec labor oblectat, nec datur ulla quies.
Erumpit tandem: „Quid cessas, o Daraiane?”
      „ Frustra te miseri, te vocat Ipse Deus?”
„Te vocat Ipse Deus! tibi factus et Ille leprosus
      „Debita nunc Ipsi solvere magna licet!’’—
Undique concursant et multi multa reclamant;
      Nota pericla docent: „Quo, perituri!, ruis?”
„Anne putas, demens, contagia parcere sanctis?”
      „Nobilis haec non est, sed temeraria mors.”
„Atque utinam detur celeri succumbere fato!”
      „Vives, infelix! vivere pessima mors.” —
Frustra. Festinat fatalem scandere proram :
      Exsilium ridens exitiumque petit.
Salve, cymba, mihi! Quam ditia pondera vectas!
      Salve, cymba, mihi! pectora magna vehis. —

Deserto Damianum exceperat insula portu,
      Laetus et in sacrum prosilit ille solum.
Non illum, tristi qui funere deduxerunt,
      Non illum comites flectere colla vident;
Quin memorant ipsum se compellasse iocantem:
      „ Vitae, care puer, iam labor ecce tuae.”
Forsitan et dederit procumbens oscula terrae
      Omine sancto addens: „Occupo regna mea.”
Immo regna, pater, multo redimenda labore!
      Non sine vi cedes, impia lepra, loco;
At cedes! quamquam dominari in corpora perges,
      Impurum excutient pectora sana iugum! —
Ut cernunt solo peregrinum in littore solum,
      Adrepunt quotquot repere lepra sinit.
Et iam voce procul rauca sic incipit unus:
      „Ergone, infelix, te quoque morbus edax....?”
Accedens propius stupet hospitis integra membra,
      Et frustra turpes quaerit in ore notas.
Arridens Damianus iis, fratresque salutans,
      Cur veniat sanus, quis sit et unde docet.
Ast aut illa iocos crudeles esse putarunt,
      Aut timuere dolos et retulere pedem.
Scilicet ignorant, quo sancta insania mentes,
      Quo valeat Christi cogere fortis amor. —
Mox tamen insuetas blandis dant vocibus aures,
      Ulcera mox gnarum tetra fovere sinunt.
Mox dociles etiam submittunt corda monenti,
      Atque vocant vero nomine sponte „patrem.”
Hinc sensim miseri non desperare docentur;
      Hinc Domino curam de omnibus esse parem.
Quam credunt avide Divini gesta Magistri,
      Cum cernant oculis discipulus quid agat. —
Ecce Fides solemni intrat nova regna triumpho!
      En redit exilio cum Pietate Pudor!
Candida festivam comitantur Gaudia pompam,
      Et locus et Risus tum rediere simul.
Insolitos discunt colles resonare cachinnos,
      Non audita prius carmina sentit avis;
Crudele exsilium cunctis fit patria felix,
      Caraque de duro carcere facta domus.
Laetus bis quinos exsul iam vixerat annos
      Inter leprosos integer ipse putres,
Cum subito tristis per terras fama vagatur:
      „Ah, Damianum etiam pestis iniqua vorat I'"
0 quotiens dictum est: „Non haec indigna videntur?”
      „Cur est omnipotens, si ferat ista, Deus?”
„Haecine sunt igitur virtutis praemia tantae?”
      „Sic fidis famulis providet Ille suis?” —
Stulti! — Miles uti, comitum qui vulnera cernit,
      Incolumem solum se rediisse dolet;
Sic te iampridem frustra, Damiane, pudebat,
      Fratribus infaustis te tolerare minus. —
Ut primas ergo maculas vitiliginis albae
      Apparere videt, tristia signa mali,
Prodit et ostentans filiis funesta tropaea,
      „Nunc pater, exclamat, denique verus ero!” —
Haec tibi — nec miseret — Damiane, haec horrida merces
      Horrida — non miseret — gloria debita erat!
Non miseret, fateor, quantumvis ora venusta
      Mox grassante lepra vulnere foeda geras;
Est etenim — vulgus reclamitet — est ubi virtus
      In turpi veniat corpore pulchra magis.
Non miseret, dirus quamvis dolor ossibus haerens
      Admovet urentes nocte dieque faces;
Singula solvuntur sensim putredine membra,
      Atque minutatim defluis in tumulum:
Non miseret, Damiane! O si mea territa virtus
      Yel voto valeat te, Damiane, sequi!
Marmora quo nobis? Quo nobis sculptile robur?
      Phidiacas artes quid didicisse iuvat?
Quo tandem plateas, quae poscant aera vacantes,
      Mille nisi surgant signa, Iosephe, tibi ?
Heu vanas statuas, queis tot replevimus urbes,
      Blasphemos lapides, effigiesque sacras!
Quin ultro properate basi descendere celsa
      Est huic leproso debitus iste locus.
Haec depasta feris elefantis morsibus ora
      Excutient turpi mollia corda situ;
Hinc incredula gens dediscet temnere Christum,
      Discet adhuc Christi non senuisse Crucem.