Amores/1.11

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Amores 1.10 Amores 1.12 Fairytale right blue.png


Colligere incertos et in ordine ponere crines
    docta neque ancillas inter habenda Nape,
inque ministeriis furtivae cognita noctis
    utilis et dandis ingeniosa notis
saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam, 5
     saepe laboranti fida reperta mihi—
accipe et ad dominam peraratas mane tabellas
    perfer et obstantes sedula pelle moras!
nec silicum venae nec durum in pectore ferrum,
    nec tibi simplicitas ordine maior adest. 10
credibile est et te sensisse Cupidinis arcus—
    in me militiae signa tuere tuae!
si quaeret quid agam, spe noctis vivere dices;
    cetera fert blanda cera notata manu.
Dum loquor, hora fugit. vacuae bene redde tabellas, 15
    verum continuo fac tamen illa legat.
adspicias oculos mando frontemque legentis;
    et tacito vultu scire futura licet.
nec mora, perlectis rescribat multa, iubeto;
    odi, cum late splendida cera vacat. 20
conprimat ordinibus versus, oculosque moretur
    margine in extremo littera rasa meos.
Quid digitos opus est graphio lassare tenendo?
    hoc habeat scriptum tota tabella 'veni!'
non ego victrices lauro redimire tabellas 25
    nec Veneris media ponere in aede morer.
subscribam: 'VENERI FIDAS SIBI NASO MINISTRAS
    DEDICAT, AT NUPER VILE FUISTIS ACER.'



Fairytale left blue.png Amores 1.10 Amores 1.12 Fairytale right blue.png