Jump to content

Amores/3.11b

Unchecked
E Wikisource
 Amores 3.11a Amores 3.12 



Luctantur pectusque leve in contraria tendunt
    hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor.
odero, si potero; si non, invitus amabo.
    nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet.
nequitiam fugio — fugientem forma reducit;
    aversor morum crimina — corpus amo.
sic ego nec sine te nec tecum vivere possum,
    et videor voti nescius esse mei.
aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem;
    non facit ad mores tam bona forma malos.
facta merent odium, facies exorat amorem —
    me miserum, vitiis plus valet illa suis!
Parce, per o lecti socialia iura, per omnis
    qui dant fallendos se tibi saepe deos,
perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,
    perque tuos oculos, qui rapuere meos!
quidquid eris, mea semper eris; tu selige tantum,
    me quoque velle velis, anne coactus amem!
lintea dem potius ventisque ferentibus utar,
    ut, quam, si nolim, cogar amare, velim.



 Amores 3.11a Amores 3.12