Andecavis abbas

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Andecavis abbas
anno incognito
editio: incognita
fons: [1]

Andecavis abas esse dicitur
ille nomen primi tenet hominum;
hunc fatentur vinum vellet bibere
super omnes Andechavis homines.

Eia eia eia laudes
Eia laudes dicamus Libero.

Iste malet vinum omne tempore
quem nec dies nox nec ulla preterit
quod non vino saturatus titubet,
velut arbor agitata flatibus

Eia eia eia laudes
Eia laudes dicamus Libero.

Iste gerit corpus imputribile
vinum totum conditum ut alove
et ut mire corium conficitur
cutis eius nunc cum vino tingitur.

Eia eia eia laudes
Eia laudes dicamus Libero.

Iste cupa non curat de calicem
vinum bonum bibere suaviter,
sed patellis atque magnis cacabis
et in eis ultra modum grandibus.

Eia eia eia laudes
Eia laudes dicamus Libero.

Hunc perperdit Andechavis civitas,
nullum talem ultra sibi sociat,
qui sic semper vinum possit sorbere;
cuius facta, cives, vobis pingite!

Eia eia eia laudes
Eia laudes dicamus Libero.