Angelis Gaudium

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Angelis Gaudium
1238
editio: incognita
fons: incognitus

Angelis Gaudium (1238)

Dilectae filiae Agneti ancillae Christi et gloriosae Virgini in mulieribus benedictae salutem et apostolicam benedictionem

1. Angelis gaudium , et conversis ad Dominum super eo devotionis augmentum advenisse credimus, quod regularem apparatum abjiciens assumpsisti paupertatis habitum; ut vestigia Regis aeterni sequentibus promissa percipere valeas praemia supernorum. Verum, ut in hac parte, auctore Domino, dirigi tua possit intentio, et compleri, est tibi sollicite vigilandum; ut quantumcumque cor tuum , inspirante Domino, ad virtutum observantiam inflametur; ad cultum obedientiae prompta semper, et facilis pro illius gloria, qui usque ad mortem crucis est Patri factus obediens, habeatis.

2. Cum igitur Nos, licet immeriti, universitatis fidelium Patres simus a Domino constituti, hoc gerentes corde praecipuum quod, propitiante Deo, per nostrae servitutis officium salus provenire valeat animarum, monita nostra debes et devota mente suscipere et efficacis diligentiae studiis adimplere; praesertim super iis in quibus hoc solum agitur, quod gratum Conditori omnium habeatur. 3. Sane filia benedictionis, et gratiae, cum Nobis adhuc in minori constitutis officio, dilecta in Chrito filia Clara abbatissa Monasterii Sancti Damiani de Assisio, et quaedam aliae devotae in Domino mulieres, postposita vanitate seculi, ellegissent eidem sub religionis observantia famulari; ipsius Beatus Franciscus, quibus tamquam modo genitis non cibum solidum sed qui videbat competere, potum lactis formulam vitae tradidit; quampridem Nobis in quadam schedula per dilectum filium priorem hospitalis Sancti Francisci pragensis virum ubique discretum, et providum destinati humili supplicatione deposcens, ut praesentatam Nobis per eumdem sub sigillo tuo formam confectam ex praedicta formula, et quibusdam capitulis, quae in Ordinis Beati Damiani Regula continentur, confirmari auctoritate Apostolica curaremus. Nos quidem ad rationis consilium recurrentes ex diversis causis expedire non vidimus, quod id ad complementi gratiam duceremus.

4. Primo, quia praedictam Regulam studio compositam vigilanti et acceptatam a praedicto Sancto, nec non per felicis recordationis Honorium Papam praedecessorem nostrum postmodum confirmatam dictae Clara et sorores, concesso ipsis ab eodem intercedentibus Nobis exemptionis privilegio solemniter sunt professae.

5. Secundo quia ipsae formula praedicta postposita, eamdem Regulam a professionis tempore usque nunc laudabiliter observarunt.

6. Tertio quia, cum sit ita statutum, ut ubique ab omnibus eamdem profitentibus uniformiter observetur, ex praesumptione contrarii grave posset, ac importabile scandalum exoriri. Praesertim quia ceterae sorores praefati Ordinis, dum integritatem Regulae sic violatam attendent, turbatis mentibus in ipsius observantia, quod avertat Dominus, titubarent.

7. Rogamus itaque devotionem tuam, et obedientiam in Domino Jesu Christo, in remissionem tuorum peccatorum injungentes , quatenus praemissa solerti meditatione considerans, et prudenter advertens, quod quidquid tibi suggeratur ab aliquo forte zelum, sed secundum scientiam non habente, id in tuis affectibus debeat haberi potissimum, quod Deo placitum et acceptum Nobis, salutare tibi et proximis esse valeat, annuente clementia Redemptoris, praedictam Regulam omni occasione postposita, diligenter observes, et a tuis sororibus observari procures, ineffabili spe tibi proposita, quod per hoc animae tuae de misericordia divina proveniat, ut mereatur gemmis adornari, quibus coelestis aulae solium noscitur insigniri.

8. Nec super hoc tibi obsistat trepidatio ex eo consurgens, quod tamquam eorum ignara, quae de concessione Regulae memoratae praedicimus, te ad supradictae Regulae observantiam obligasti; nam nullo modo teneris ad illam, cum per Sedem Apostolicam approbata non fuerit; et a saepe dicta Clara, ejusque Sororibus, ac aliis non servetur.

9. Quid ulterius? Quia non videtur votum infringere, qui commutat ipsum in melius; te, ac Sorores tuas ab observantia praedictae formulae de indultae Nobis a Domino potestatis plenitudine absolventes volumus, et mandamus, quatenus eamdem Regulam tibi sub Bulla nostra transmissam reverentia filiali suscipias, in monasterio tuo perpetuis futuris temporibus cum ilis articulis observandam, super quibus ea charitate devicti, quae coeli Regem ad compatiendum languoribus humanae fragilitatis induxit, duximus dispensandum; 10. prout in litteris apostolicis directis tibi per memoratum Priorem super petitionibus ex parte tuae sinceritatis oblatis, quantum in Domino fieri cum salute animae tuae potuit, favorabiIiter expeditum perspicies contineri: firmam de Nobis habitura fiduciam, quod si a te aliquando, vel sororibus jam dicti monasterii de ipsius Regulae in aliquibus temperando rigore, aut super aliis requilisi fuerimus, super hoc tuis, et ipsarum votis secundum Deum paternis affectibus annuemus.

Datum Laterani V. Idus Maii Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.