Annales Cambriae C/CLV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
CLV
c. Saeculo XIII

Fairytale left blue.png Paginam CLIV. Tabulam. Fairytale right blue.png

[155ra][recensere]

suus Phylippus in regnum francie. et coronatus fuit in festo epiphanie proximo sequenti.

[c607][recensere]

Annus. Mus.ccus.lxxxvius. In crastino annunciationis dominice concessum fuit subsidium magnum Thome becke episcopo meneuensi de tota dyocesi sua ad expedienda quedam negocia tangentia clerum erga magistrum Giffridum nuncium domini pape in regno anglie. Eadwardus rex anglie transfretauit in franciam et fuit nobilissime receptus parysius a rege philippo filio philippi congnati sui. et inde iuit in vasconiam et intrauit burdegalensem ciuitatem . et ibi plures burgenses sibi contrarios morti tradi fecit. et prehendinauit in partibus illis usque ad
[item breaks off abruptly]

[c608][recensere]

[A]nnus. Resus filius maredut dominus de Estratewy mota discordia inter ipsum. et dominum Robertum tybetot tunc iusticiarum regis de Karmerdyn die dominica proxima ante festum beati barnabe apostoli cepit castra de lanamdeuery. de dynewr. et de carregkennen. et postea combussit villam de sweynese et manerium de ost Osterlof. cum maiori parte patrie et villa de Lanpadarnvaur et villam de karmerdyn usque ad portas. Aduen[t]ientes autem anglici de anglia in forti manu : castrum ipsius Resi de deresloyn obsederunt circa gulam augusti. et tandem muros subfodiendo castrum ceperunt. in qua subfossione oppressus est sub muro dominus Willelmus de montchenesy baro cum aliis pluribus. et captum est castrum nouum super teyui. et recuperata castra per resum prius occupata. et

[155rb][recensere]

euasit resus cum paucis omnibus hominibus suis ad pacem regis uenientibus. Die dominica in crastino omnium sanctorum de nocte recuperauit res castrum suum quod dicitur nouum castrum capto Rogero de mortuo mari ipsius castri custode. circa purificationem prox[imum] sequentem cepit dominus Robertus typetot idem castrum pluribus ex ipsius custodibus necatis. Eodem anno die iouis sero. xiii. kalendas iulii luna in principio noctis uisa est rubicunda intense. et postea eodem colore durante : diminuta est quasi ad instar minime stelle. et sic decrescendo in fine quasi euanuit. Eodem anno. xva. die martii fuit terremotus.

[c609][recensere]

[A]nnus. mus.ccus.lxxxviiius. secundo die aprilis hora nona facta est eclypsis solis in superiori parte solis ut uidebatur. intrans substantiam solis. ita quod quasi uidebatur sol habere duo cornua sursum eleuata. et durauit sic usque ad horam uesperarum.

[c610][recensere]

[A]nnus.