Jump to content

Apologia pro editione Alcorani

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Apologia pro editione Alcorani
ad reverendissimos patres ac dominos episcopos et doctores
1543

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide

Quum doctrina Machumetis, quae nongentis circiter annis maximam habitati orbis partem occupavit, atque depasta est vel ut cancer, non edatur in publicum ipsa sola, verum cum acie validissima scriptorum, qui non tam confutant eam et refellunt, quam iugulant atque conficiunt: Spero nemini religionis Christianae studioso, et erudito, et cordato viro displicere factum. Potiusque typographi studium et operam favore prosequenda, qui non sine impensis pecuniarum et labore hos libros inquisivit, et contraxit, ut in communem usum studiosorum venirent, iudicaturos, quam ut ulla culpa hic deprecanda sit. Sed quia tam indocti et mali, quam docti et integri homines censuram sibi literariam sumunt, multisque ingens est studium omnia omnium facta carpendi et calumniandi: existimavi huius editionis rationem, cuius me fateor magna ex parte authorem, esse reddendam apud vos religionis Christianae Antistites: quorum praecipue interest, sanam pietatis doctrinam conservare, et latissime diffundere: noxiis autem ratione ac ordine obsistere.

Primoque ostendam, etsi Machumetanae doctrinae codex, quem Arabes vocant Alcoran, eiusque sectatorum libri plurima contineant falsa, impia, blasphema, non tamen propterea non legendos esse, neque publicationem eorum librorum labefactare Ecclesiam. Deinde indicabo, cognitionem doctrinae et rerum gestarum factionis Machumeticae, multiplicem utilitatem afferre Christianis hominibus, praesertim nostra tempestate.

Nam si nihil esset legendum, nisi ab omni mendacio et corruptela impietatis remotum, et divinae scripturae per omnia quadrans, pessime facerent homines Christiani, qui gentilium philosophorum et poetarum libros toties transcribunt, et in privatis atque publicis Ecclesiarum bibliothecis reponunt, eosque studiose legunt, et pueris in scholis interpretantur: qui certe non minorem continent, docentque impietatem, si quis illis magistris uti velit, quam Alcoran Machumeticus. Nam vel Deum prorsus negant, quem natura ipsa cunctis hominibus esse demonstrat, vel in ea re haesitant, vel plures deos adeoque innumeros fabricantur. Et quibus, numen atque divinitatem affingunt, eisdem attribuunt non dico probis hominibus indigna, sed in nullo udissimo homuncione ferenda in civitate bene instituta. Ut interim taceam, quod plerique corporum resurrectionem, animaeque immortalitatem et praemia bonorum, et supplicia malorum aeterna post hanc vitam negant et irrident. Quae persuasio ubi mentem hominis occupavit, tam longe ab omni officio et humanitate abducit, ut nulla fera, nulla venenatissima bestia saevior et nocentior existat, quam homo homini. Quae omnia quantumvis impius Machumet oppugnat. Ut taceam lasciviam quorundam poetarum et obscoenitatem, qua velut dulcedine condiri aiunt sua carmina. Ut alia multa huius generis praeteream. Unde quidam graves viri non dubitarunt lascivos poetas appellare tibias cacodaemonis, ut quos ipse inspirans, per illos conetur letifera commenta ingerere hominibus. Tertullianus quoque primi ordinis theologus, philosophos vocat haereticorum patriarchas. Horum tamen libri chalcographia propagantur, et evolvuntur, et iuventuti proponuntur in scholis ita recepto more, ut si quis reprehendat, protinus audiat convicium asini. Utque legantur philosophi, et poetae, et alii scriptores ethnicorum, Augustinus Basilius, Hieronymus, Beda, et alii summi theologi non modo permittunt, verum etiam suadent ac hortantur: idque non solum ad facultatem Latini aut Graeci sermonis comparandam, sed etiam ut superstitiones et pravae opiniones ethnicorum cognitae aliis indicentur, quo cavere possint: et ut arma praeparentur adversum hostes ad pugnam, si quando cum eis congrediendum sit. Adhaec, ut quaecunque vera et bona et recta reperiuntur in eorum scriptis, ea tanquam iniquis possessoribus erepta, ecclesiae vendicentur. Quum igitur in libro Sarracenicae legis non plura extent falsa et impia dogmata, quam in ethnicorum scriptis: quae usu prope quotidiano teruntur manibus Christianorum, nec minorem utilitatem eius lectio quam istorum potest afferre pio et prudenti lectori, de quo plura dicentur idoneis in locis, spero, Doctissimi atque religiosissimi viri, dominique et patres venerandi, vos minime improbaturos esse Alcorani editionem, praesertim cum tot scriptores ei adiuncti sint, qui omnes errores detegant ac refellant. Confido etiam, viri prudentes, facile vos intellecturos, eos qui nos criminantur propterea quod edidimus, aut ut Alcoran ederetur operam dedimus, privatis affectibus agitari magis, quam studio Ecclesiae, quod praetexunt.

Deinde, quis vel mediocrem peritiam Iudaicarum rerum consecutus ignorat, eos maximo flagrare odio in Christum, et eius Ecclesiam? quorum libri plenissimi sunt vanitate atque mendaciis, superstitione, impiis dogmatibus et blasphemia. Nam trinitatis mysterium, et CHRISTI IESU divinitatem pernegant cum Tureis, quodque per mortem ipsius unica via sit ad aeternam felicitatem, ut extremam insaniam et blasphemiam detestantur, praeterea conceptum ex spiritu sancto, et natum ex integerrima virgine, velis et equis oppugnant: omnique genere conviciorum Dominum gloriae, et Servatorem totius mundi petunt. Quum tamen Machumet Mariae virginitatem, et concepisse ex spiritu sancto, non semel adstruat: Christumque magnis laudibus evehat, quamquam ut summum prophetam, non autem ut Deum. Nam quod Iudaei armis et violentia superstitionem suam non obtrudunt aliis, neque bella gerunt atrocia cum populo Christiano, in causa est imbecillitas eorum. Nam quotidianae execrationes nominis Christiani per synagogas, et facta quae aliquoties deprehenduntur, satis arguunt, si dentur pares voluntati suae vires, facturos, quod olim duce Barchosba fecerunt in Christianos, aliquot milibus crudelissime interfectis. Atqui Thalmud eorum, quo doctrina universa Iudaeorum Christianae doctrinae in plerisque adversa continetur, aliique libri Iudaeorum ex eadem lacuna mendaciorum et impietatis aspersi, a Christianis in civitatibus Christianorum excuduntur, et inter Christianos divenduntur. Nec quisquam sani iudicii homo vituperat eorum studium, sed potius laudat, ut benemeritos de republica Christiana: quorum opera sit effectum, ut opiniones, et perversa dogmata improborum hostium fidei Christianae exacte cognosci possint. Hieronymus quoque et Paulus Burgensis, et Nicolaus de Lyra passim in commentariis sacrae scripturae Iudaeorum deliramenta inserunt. Nec desunt, qui iustis libris populo Christiano exponunt Iudaeorum perversam doctrinam atque superstitionem, velut Tertullianus, Augustinus et Chrysostomus in homeliis contra Iudaeos. Non dubito igitur, Antistites religionis Christianae, vos omnesque non livore atque aliis affectibus malis occupatos, multo magis probaturos editionem Alcorani, quam Iudaici Thalmud: ut ex Machumetis codice authentico, non ex particulis hinc inde decerptis, penitissime iudicari possit de hostium nostrae religionis superstitione, omnibusque institutis eorum etiam politicis.

Ad haec libri curiosarum artium et superstitiosarum, ut genethliacorum et astrologorum divinantium, nec non artes chiromantiae et pyromantiae, et eius generis aliae, illae etiam quae commercium aliquod habent cum maligno spiritu: quas exercere non modo legibus divinis, verum etiam Caesarum et pontificum vetitum est: per chalcographiam divulgatae extant, ac leguntur. Divus quoque Augustinus in libris De doctrina Christiana, minime perniciosum aut inutile censet, evolvere libros curiosarum et superstitiosarum artium, sed eo qui futurus sit bonus theologus plane dignum. Aliquot etiam theologiae doctores et inquisitores haereticae pravitatis, ludificationes Satanae, atque maleficarum actiones impias et turpes, quantum pervestigatione acri cognoscere potuerunt, conscriptas invulgarunt, approbantibus illud episcopis. Quorum omnium libri a typographis impressi distrahuntur, et a studiosis leguntur, neque sine magno fructu. Siquidem inde cognosci possunt Satanae cogitationes et astus, hominumque enormis perversitas, qui se a Deo et verbo ipsius, Ecclesiaeque sanctae communione avertentes, maligno spiritui mancipati sunt. Quodnam igitur periculum, quam ruinam Ecclesiae molitur editio Alcorani? aut quomodo labefactat rempublicam Christianam? Quum viri prudentes, et religionis Christianae vindices edendo in publicum libros de superstitionibus et maleficiis, et diabolicis operationibus atque technis variis, tollere pericula voluerint, et labes atque damna prohibere a populo Domini.

Praeterea ex instituto est omnium artium, non modo novisse virtutes, et quid recte atque ad finem propositum accommode fiat, verum etiam vitia: et tam dare praecepta quid vitandum sit, quam quid agendum, adductis interim exemplis eorum etiam qui contra leges artis vel egerunt, vel locuti sunt. Idque ut est in grammaticis, dialecticis, rhetoricis, ethicis, in medicina, in re militari observatum: ita in theologia observatu maxime necessarium est. Et imperfecta prorsus videtur scientiae divinae tractatio, nisi iuxta sermo fiat de institutis Dei, et commentis atque versutia diaboli: de Christo et antichristo: de orthodoxis dogmatibus et haereticorum vanissimis et profanis opinionibus de vera et falsa religione: de virtutibus et vitiis: de bonis et malis operibus, de probis hominibus et filiis Dei, itemque de perditis mancipiis diaboli. Unde in prophetarum sermonibus et apostolorum scriptis, propemodum plura dicuntur adversum peregrinos et impios cultus, quam de legitimo et vero cultu Dei. Neque modo praesentis temporis impiorum hominum partus editos, hoc est, falsas doctrinas, perversas religiones et pessimas actiones attingunt, verumetiam praeterita repetunt, et de futuris praemonent. Quemadmodum Esaias in sermone, qui continetur a quadragesimo capite usque ad quinquagesimum caput, totam Babyloniorum religionem, et deos facticios, et cultus, et persuasiones impias de suis diis, graphice depingit, ac populo Iuda proponit ante centum annos, quam abducantur in Babylonem. Simulque rationes apponit, quibus olim confirmentur in vera unius Dei religione, et non deficiant ad Babylonicam superstitionem. Paulus quoque praemonens de novissimis temporibus 1. epist. ad Timoth, cap. 4. ait. Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem. Et Petrus 2. epist. cap. 3. inquit: quod venient in novissimis diebus illusores, iuxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes: Ubi est promissio, aut adventus eius? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae. Servator etiam in Evangelio docet, in novissimis temporibus surrecturos multos pseudoprophetas, qui doctrinam Christianam pervertant, indicantes Christum in diversis locis, ubi minime repentur: foreque tempora plena proditionibus perfidia, crudelitate, quae inter coniunctissimos homines grassentur etiam: hominesque victuros secure, deditos crapulae et ebrietati. Quae omnia cernimus evenisse. Et tamen qui talia faciunt, et tradunt, vel potius obtrudunt aliis, soluti ab omni religione et metu iudicii divini, adeo non acceperunt suam impietatem ex apostolorum et Christi doctrina, ut modis omnibus quaerant eos perdere, qui redarguunt eorum doctrinam, et perditam vitam per apostolicam doctrinam. Haec quum ita se habeant, perlecto semel et iterum Alcorano, existimavi rem theologiae tractatoribus gratam, et Ecclesiae salutarem fore, si Machumetis doctrina et res gestae eiusque sectatorum ederentur in lucem hac tempestate, qua Christianae res et Machumetanorum Turearum, bellis et infestationibus et captivitatibus, et foederibus maxime colliduntur inter se. Et typograplum Ioannem Oporinum, amicum singularem, hortatus sum ut excuderet, pollicens omnem meam operam, quam et pro virili praestiti. Nec video ullam rationem idoneam, cur debeat consilium factumque nostrum improbari.

Porro quis nescit, quanta sit utilitas historiae, quae prudentiam et facultaem affert iudicandi de omnibus vitae humanae partibus? a quot hominibus eruditis evecta est usque ad coelum summis laudibus? Quis literarum et sapientiae cupidus non ea delectat, et historiae lectioni bonam vitae partem non impendit? Nec est quisquam historiae scriptor tam indoctus, aut infans, modo veritatis explicandae studium prae se ferat, qui non aliquem fructum lectoribus afferat. Est autem historiae, et quidem ecclesiasticae pars, expositio doctrinae et aliarum rerum Machumetis. Ut liquide perspici queat, quo authore, qua occasione quibus rationibus et genere doctrinae Arabes primum, apud quos olim florentissimae fuerunt ecclesiae Christi, deinde tot populi Christiani abducti sint ab Ecclesiae catholicae commercio, et in acerrimos hostes conversi. De quibus nonnulla in nostrorum hominum scriptis legi, quae paulo aliter et probabilius narrantur in Arabum libris. Quod si quem offendit, quod Machumetica scripta plus mali quam boni continent, is cogitet ingenii humani pravitatem, et magistri mendaciorum et omnis mali naturam. Unde fit, ut omnis rerum gestarum expositio longe plus mali quam boni exhibeat. Commemoratae historia non tantum extera, verum etiam ecclesiastica, et si fas est divina coniungere humanis, adde quoque divinam, tantum angelos aut sanctos homines, et pietatem, verumque et rectum Dei cultum, et honestas actiones, utque semel dicam, ea duntaxat quae probanda, quae imitanda, quae tenenda sunt? An non potius bona historiarum pars loquitur de pravis hominibus et facinorosis, de lurconibus tyrannis, latronibus, superstitiosis, aut etiam extreme impiis? An non crebra mentio fit superstitionum, profanae culturae numinis, factionum, seditionum, bellorum immanium, latrociniorum, veneficii, parricidiorum, luxus, stuprorum, adulterii, incestus, luxuriationis nefandae, fraudum, furtorum, peculatus, sacrilegiorum, perfidiae, proditionum? Qui haec non legi velit in populo Christiano, eiiciat extra limina ecclesiae historiam universam ethnicorum et ecclesiasticam oportet, oportet ut deleat magnam partem sacrae sanctaeque historiae, ut Dei verbo vim inferat, ut divinae sapientiae consilia reprehendat damnetque. Siquidem Deus sapientissimus, benevolentissimus et sanctissimus qui non vult iniquitatem, cuius voluntas est sanctificatio nostra talem narrationem suo populo tradidit, eamque legi et cognosci vult, non ut iniusta, turpia, immoderata, impia discantur et patrentur, sed ut homines praemoniti caveant, abhorreant, detestentur. Quare mihi videntur vel de Mahometicis scriptis, quae hoc volumine continentur, non probe iudicasse, vel affectu quopiam privato moveri, qui hanc Saracenicae historiae editionem inique ferunt, et vituperant.

Non sic egerunt veteres illi nunquam satis laudati ecclesiarum praesules, qui errores et impia dogmata, et haereticorum doctrinas, quas velut arcanissima mysteria conabantur apud se occultare, haudquaquam latere passi sunt. Ac censuerunt impiae doctrinae confutationem et iugulationem esse, vel e latebris in lucem protrahi, et in Christiani populi iudicium adduci. Nihil enim est infirmius mendacio, ubi ad lucernam divinae veritatis consideratur. Quem enim mediocriter doctum in Evangelio et lege Domini, vel tantillum moveant omnes Mahumetis rationes languidae et elumbes, quibus nititur adstruere Christum non esse Deum, si unum in fasciculum colligantur? Deus (inquit) unus est, ergo non pater, et filius: essent enim plures. Si pater et filius essent, et proinde plures dei, schisma consequeretur, et factiones in coelo: igitur Deus non habet filium. Deus nullius indiget, ac per se potuit omnia creare, omnia gubernare: igitur non genuit filium. Nefas est in Deo cogitare membra et actionem generandi: igitur non genuit filium. Christus et mater ipsius comederunt ut caeteri homines: igitur non est Deus. Docuit, Adorate Deum et dominum meum: quare ipse, non est Deus, qui Deum adoravit. Quem inquam istae frivolae argutationes moverent? vel quis piorum ex divina scriptura non statim solveret? Unde Mahometistae a disputationibus et doctrinae suae discussione abhorrent, praemoniti etiam a suo doctore callidissimo: qui facile praevidit suam doctrinam consistere non posse, si ad normam veritatis exigatur. Celant etiam Machumetani libros suos, quantum possunt, ne veniant in manus hominum diversae religionis. Verum ne quis opinetur me ista fingere, apponam verba eius viri docti et religiosi, qui anno salutis MCCCCLI Fortalicium fidei scripsit in Hispania, ubi mores et consuetudinem Sarracenorum ignorare non potuit. Sunt autem haec verba in libro quarto, consideratione tertia, de fatuitatibus et fabulosis legis Machometi: Literati et magni sapientes inter Saracenos non adhibent fidem, sed fictionem doctrinae advertunt in praedicto libro. Cuius sunt duo signa. Primum, quod renuunt disputare cum aliis sapientibus publice. Secundum, quod nolunt adduci Alcoranum in publicum: et dolent vehementissime, cum ab aliis legitur: et nullo modo vellent, quod in linguas alias et literas transferretur. Haec ille. Quapropter qui editioni Alcorani obtrectant, et nos qui operam ea in re navavimus, traducunt, et falsis criminibus apud viros bonos nituntur invisos reddere, nihil adhuc amplius vel studii vel operae contulerunt in Ecclesiam CHRISTI, quam ipsimet sectatores Mahumetis. Apud quos fortassis inire gratiam volunt isto beneficio.

Sed operaeprecium videtur huc apponere aliquas maiorum sententias et facta, ut planius cerni possit, Alcoranum non ulla temeritate, aut proposito laedendi Ecclesiam hoc tempore vulgari: sed praemeditata ratione, et exemplo praestantis simorum hominum in Ecclesia. Prius tamen constituendum est, quo genere doctrinarum Alcoran contineatur. Romana ecclesia per libros pontificii iuris, et in litania Parasceves, separat ab haereticis Saracenos, sicut et Iudaeos, et paganos. Epiphanius autem in opere De haeresibus Iudaeorum sectas, pharisaeos saducaeos, herodianos, et reliquos: itemque sectas gentilis philosophiae, utpote Stoicos, academicos, epicureos, et caeteros uno genere haereticorum complectitur tanquam partes. Qua ratione Alcoranum inter doctrinas haereticas rectissime constituemus: praesertim cum eius perversa dogmata reperiantur ab aliis ante ipsum haereticis iactata esse. Ex definitione quoque Augustini, Machumet haeresiarcha iudicari debet eiusque doctrina haeretica. Est autem Aurelii Augustini definitio eiusmodi ex libro de Utilitate credendi, quae ponitur in Decreto causa xxiiii. quaestione iii. Haereticus est, qui alicuius temporalis commodi, et maxime vanae gloriae, principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit, vel sequitur. Quae omnia in Machumete ita sunt nota, ut indicio non egeant. Quare iam exempla maiorum aliqua perstringam.

Ireneus episcopus Lugdunensis, et martyr CHRISTI, vicinus apostolorum temporibus omnium haeresum ab ascensione Domini usque ad sua tempora traditiones diligentissime conscriptas, posteritati Christianae tradidit. Idemque in praefatione primi libri eius operis istam rationem reddit: igitur ne forte et cum nostro delicto abripiantur quidam, quasi oves a lupis, ignorantes eos propter exterius ovilis pellis superindumentum, a quibus cavere denunciavit nobis Dominus, similia quidem nobis loquentes, dissimilia vero sentientes: necessarium duxi, cum legerim commentarios ipsorum (quemadmodum ipsi dicunt) Valentini discipulorum, quibusdam autem ipsorum et congressus, et apprehendens sententiam ipsorum, manifestare tibi dilectissime portentuosissima, et altissima mysteria eorum, quae non omnes capiunt, quia non omnes cerebrum habent: ut et tu cognoscens ea, omnibus iis qui tecum sunt, manifesta facias, et praecipias eis, observare se a profundo insensationis, et eius quae est in Deum blasphemationis.

Post aliquot annos insecutus Tertullianus, libro cui titulus est Adversus omnes haereses, imitatus Ireneum, omnes haereses explicat, a CHRISTI praedicatione usque ad sua tempora. Docet etiam, haereses non capere quenquam, nisi admiretur eas. Valere autem apud eos multum, qui in fide non valent.

Dionysius Alexandriae episcopus, et Eusebii testimonio nobilissimus patrum, in septimo libro Ecclesiasticae historiae inquit: Ego tractatus haereticorum lego, et traditiones eorum perscrutor, etiamsi videar ad horam verbis eorum pollui. Sed multum mihi confert hoc ipsum, quod ex ipsorum verbis arguere eos possum, denique dum aliquis ex fratribus et compresbyteris prohiberet me, ne haeretica lectione tanquam coeni alicuius foetore polluerer: visio mihi quaedam a Deo ostenditur, quae me confirmaret, et sermo ad me factus est, haec mihi evidenter proloquens: Lege omnia quaecunque in manus tuas venerint, quia probare singula quaeque et discernere potes: quandoquidem ex initio tibi haec causa fuit credendi. Amplexus sum visionem, quia et apostolicae sententiae concordabat, dicenti: Omnia legite, quae bona sunt tenete.

Porro Epiphanius, episcopus in Cypro insula, doctrinae celeberrimae vir, adductus multorum piorum precibus, opus non exiguum edidit, quo haereses octoginta memorat, non raro duas aut plures coniungens haereses. Aliter numerus maior profluxisset.

Nam Philastrius episcopus Brixiensis, CLVI haeresum dogmata et profana instituta exposuit.

Post quos divus Augustinus episcopus Hipponensis, et doctor Ecclesiae inter catholicos et orthodoxos facile princeps, et priorum diligentiam laudibus prosequitur, et ipse librum quo haereses lxxxviii complexus est, edidit. Cuius sanctissimi patris verba de utilitate quam afferunt haereses, licet diabolus ad nocendum Ecclesiae concitet, huc apponenda videntur ex capite viii. libri De vera religione sunt enim dignissima, quae tum in Machumetica, tum in aliis haeresibus inspiciantur. Quoniam, inquit, verissimum dictum est, Oportet multas haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos: utamur etiam isto divinae providentiae beneficio. Ex his enim hominibus haeretici fiunt, qui etiamsi essent in Ecclesia, nihilominus errarent. Cum autem foris sunt, plurimum prosunt, non verum docendo, quod nesciunt, sed ad verum quaerendum carnales, et ad verum aperiendum spirituales catholicos excitando. Sunt enim innumerabiles in Ecclesia sancta Deo probati viri: sed manifesti non sunt inter nos, quamdiu imperitiae nostrae tenebris delectati dormire maluimus, quam lucem veritatis intueri. Quapropter multi, ut diem Dei videant, et gaudeant, per haereticos excitantur. Utamur igitur etiam haereticis, non ut eorum approbemus errores, sed ut catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes, vigilantiores et cautiores simus: etiamsi eos ad salutem revocare non possumus.

Omitto morem Ecclesiae in librorum censura, quae quum in apocryphis non pauca improbaret, velut in evangelio Nazareorum, in evangelio Nicodemi, et aliis scriptis quae multa olim circumferebantur, hactenus damnavit et reiecit, ut in Ecclesiae publico coetu non recitarentur, ut canonici et ecclesiastici libri: permitteret autem piis et studiosis hominibus ut privatim legerent cum iudicio: et si quid reperirent quod faceret ad aedificationem Ecclesiae, id licebat etiam in ecclesia proferri, loco idoneo et tempore. Praetereo, quod Hieronymus etiam scripsit de haeresibus Augustino teste: quodque in commentariis scripturae sanctae passim ingerit haereticorum dogmata, si quam scripturam interpretando corruperunt, aut ex aliquo testimonio convinci et redargui possunt. Praetereo alia multa, studio brevitatis. Veterum itaque pulcherrima exempla et magna secutus Dominus Petrus Abbas Cluniacensis, curavit magnis impensis, ut Alcoran a Latinis legi posset, non per hoc incommodaturus Ecclesiae, sed rem utilissimam effecturus. Cui viro quantum tribuerit divus Bernhardus, qui arctissimo vinculo sanctae amicitiae complexus est eum, tum aliae ipsius epistolae testantur, tum cclxxvii ad Eugenium Papam, paucis verbis ingentem copiam virtutum et rerum bonarum ei tribuens. Honorate virum, inquit, ut vere honorabile membrum in Christi corpore, vas est in honorem, ni fallor, plenum gratiae et veritatis, refertum pluribus bonis: et reliqua. Qui vir pius et eruditus, si vidisset nostra tempora, magnam haud dubie partem opum coenobii sui impendisset, ut non modo singulae bibliothecae collegiorum, sed etiam singuli magistri ecclesiarum haberent Turcicae legis codicem: quo melius possent homines Christianos adversus periculum impendens, divino verbo munire.

Sed non inutile fuerit etiam paucis indicare, quid Romani pontifices et concilia de hoc negotio decreverint. In concilio quidem Carthaginensi decretum est, ut episcopus gentilium poetarum libros non legat: haereticorum autem perlegat,In Basiliensi concilio renovatum est hoc decretum. pro necessitate aut tempore. Id distinctione xxxvii ponitur in decreto. Caeterum in concilio Viennensi, quod Clemens quintus celebravit Anno salutis nostrae MCCCXI. de Arabicis libris, inter quos Alcoran primatum obtinet, ad hunc modum sanxit, ut est in Clementinis, De magistris, et ne aliquid exigatur pro licentia docendi: Inter sollicitudines nostris humeris incumbentes, perpeti cura revolvimus, ut errantes in viam veritatis inducere, ipsosque decretum. luciferare[1] Deo sua nobis cooperante gratia valeamus. Hoc est, quod profecto desideranter exquirimus: ad id nostrae mentis sedulo destinamus affectum: ac circa illud diligenti studio, vel studiosa diligentia vigilamus. Non ambigimus autem, quin ad huiusmodi nostrum desiderium assequendum, divinorum eloquiorum sit expositio congrua, ipsorumque fidelis praedicatio admodum opportuna. Sed nec ignoramus, quin et haec promi noscantur inaniter, vacuaque redire, si auribus linguam loquentis ignorantium proferantur. Ideoque illius cuius vicem in terris licet immeriti gerimus, imitantes exemplum, qui ituros per universum mundum ad evangelizandum apostolos, in omni linguarum genere fore voluit eruditos: Viris catholicis noticiam linguarum habentibus, quibus utuntur infideles praecipue, abundare sanctam affectamus Ecclesiam: qui infideles ipsos sciant et valeant sacris institutis instruere, Christicolarumque collegio per doctrinam Christianae fidei ac susceptionem sacri baptismatis aggregare. Ut igitur peritia linguarum huiusmodi possit habiliter per instructionis efficaciam obtineri, hoc sacro approbante concilio, scholas in subscriptarum linguarum generibus, ubicunque Romanam curiam residere continget, nec non in Parisiensi, et Oxoniensi, Bononiensi, et Salamantino studiis providimus erigendas: statuentes, Ut in quolibet locorum ipsorum teneantur viri catholici, sufficientem habentes Hebraicae, Arabicae, et Chaldaeae linguarum notitiam: duo videlicet, uniuscuiusque linguae periti, qui scholas regant inibi, et libros de linguis ipsis in Latinum fideliter transferentes, alios linguas ipsas sollicite doceant, earumque peritiam studiosa in illos instructione transfundant: ut instructi et edocti sufficienter in linguis huiusmodi, fructum speratum possint Deo authore producere, fidem propagaturi salubriter in ipsos populos infideles. Hactenus sunt verba Decreti. Quos autem libros Arabum, Synodus iussit transferri in Latinam linguam? non certe medicorum aut astrologorum magis, quam eos qui religionem attingunt. Ad quem autem usum transferri iussit? ut in cavernas abstrudantur, aut cum tineis et blattis luctentur? Nimirum ut publici usus fiant, et legantur, et eorum perdiscantur opiniones, qui ad Christianam religionem adducendi sunt. Unde autem linguam Arabicam magistri docere possent, quam ex libris Arabicis? Nullus autem liber commodior est rudibus tyronibus, quam Alcoran, propter lectionem, quum vocales aliosque apices literis appositos habeat, qui aliis libris desunt, et propter observationem grammatices. Quemadmodum in Hebraica lingua nullus est aptior liber discentibus, quam Bibliorum: quum in aliis notae vocalium et prosodiae non adscribantur. Utilissimum tamen discentibus Arabicam linguam fuerit, Latinam interpretationem adhibere Arabico libro, etiamsi praeceptor doctus et fidelis obtingat. Quam utilitatem experiuntur studiosi etiam in Graeca lingua.

Proinde authoritas doctissimorum et sanctissimorum patrum de quibus antea memini, iure praeponderat legi Theodosii iunioris, et Valentiniani, quae prohibet Nestorii libros, quem synodus Ephesina damnavit, scriptos habere, vel legere, aut describere, iubetque diligenti studio requiri, et publice comburi. Praesertim si quis inspiciat mores principum magnorum, qui plerunque de literis et doctrinis iudicare non possunt, vel per imperitiam, vel per occupationes bellicas: et permittunt eam administrationem saepe hominibus neque piis, neque doctis, neque prudentibus.

Certe isti principes ea lege non maiorem pietatis et iusticiae laudem adepti sunt, quam si

Maximilianus Augustae memoriae praebuisset se hominibus quibusdam improbis circumveniendum, qui postulabant libros Iudaeorum Thalmudicos eripi et extingui. Non enim hac via Iudaei evasissent Christiani, neque Christiani meliores. Quibus se strenue opposuit divus Reuchlinus, nec permisit Caesar Augustus virum optimum per vim opprimi: uterque immortalem gloriam ex eo negocio apud posteros consecutus. Et quid flammis effecerint Theodosius et Valentinianus, aut alii eorum nomine talia sancientes, tempora sequentia indicant. Nam doctrina Nestorii flammis non deleta est, et Nestoriani sobolem produxerunt, ut post annos prope CC. Sergius Nestorianus Machumetem sua haeresi effinxerit aliqua ex parte. Verbo enim Dei, et spiritu oris Christi monstra haereticorum domantur: Si Christiani pie sancteque vivant, et doceant iuxta verbum Domini: sique sagaciter prave dogmata eorum quos in viam reducere moliuntur, pervestigent, et prudenti moderatione accommodent medicinam.

Postremo, Viri doctissimi et religiosissimi, quodnam piaculum est? quod scelus? quod peccatum? quae culpa, delictum, error? eum librum denuo per typographiam publicare, qui olim per chirographiam vulgatus est, non ab impiis hostibus ecclesiae, sed venerandis praesidibus: non a temerariis hominibus, sed in primis circumspectis: non a stolidis ardelionibus, sed a gravissimis et prudentibus viris, qui ecclesiam iuvare, non labefactare voluerunt? Primum quidem iuris publici Alcoranum fecit D. Petrus abbas Cluniacensis. nam librum ex propriis scriniis proferre, aliisque describendum exhibere, ac librariis permittere, ut in bibliothecas publicas et privatas transmigret, si ante artem typographicam non fuit edere atque publicare, nescio quid sit apud veteres, libros invulgare. Deinde Ioannes Segobiensis, qui postea cardinalis creatus est, in concilio Constantiensi Alcoranum a se interpretatum, et notis adornatum, in usum publicum edidit. Praeterea nullum est dogma insigniter impium et perversum in Alcorano, quod non extet in libris eorum, quos antea indicavi, Irenaei, Tertulliani, scriptorum ecclesiasticae historiae, Epiphanii, Philastrii, Augustini: quorum libri saepius foetant prope quam cuniculi: et typographi quaestum inde non exiguum tolerant, et rem studiosis bonae literaturae in primis gratam faciunt. Quaedam etiam absurdiora in veterum haeresum descriptionibus reperiuntur, quam Alcoran protulerit. Quaedam Machumetis opiniones conflatae sunt ex scripturis sanctis maligne interpretatis. Voluit enim versutissimus pseudopropheta suam doctrinam consonam videri scriptis canonicis veteris et novi testamenti: quam alias supplementum Iudaici testamenti et Evangelii appellat, alias confirmationem. Quaedam ex apocryphis Iudaeorum et Christianorum accepta sunt. Tantumque seductor spiritus antiquas suas naenias in Machumetis doctrina palliolo novo vestire conatus est, ne agnoscerentur, fingens nuper haec coelitus ad prophetam Machumetem delata esse. Neque voluit ullus haeresiarcha discipulus videri alterius, quum eandem doceret impietatem: sed colore aliquo suum dogma fucarunt scelesti deceptores, ut pro novo venditare possent.

Verum haec aliquot exemplis demonstranda videntur, ut nemo non intelligere possit, vitilitigatores istos falso nos criminari, quasi novis venenis ecclesiam inficere velimus edito Alcorano. Non semel in Alcorano scriptum est, Heman quendam cum Pharaone Moysi praecipue obstitisse. Is nimirum est Iamnes, ex eo apocrypho productus, ex quo et apostolus magorum nomina lamnis et Mambris accepit. Abraam quoque libros scripsisse ait: quod in Graecorum canone quodam etiam legitur. Exemplum quoque pervertendi scripturas unum hic posuisse sat fuerit, quum in marginibus Alcorani eae depravationes annotatae sint. Nam quum in Genesi referatur, quod capto Lot Abraham quatuor reges persecutus sit: id violenter torquet Machumet in eam sententiam, quod fidem suam gladio propagare voluerit.

Iam vinum bibere ante Machumetem prohibuit Severiana haeresis, itemque Manichaica. Gladio persequi adversos suae religioni, ab Arrianis didicit: ut taceam Aristobulum Iudaeorum pontificem, et Heraclium imperatorem, qui etiam violentia pertrahere homines in religionem suam conati sunt. Sacramenta divinitus instituta pro nihilo ducere, commune habet cum Messalianis, de quibus Epiphanius multa scribit: et Pepuzianis, et Manichaeis. Plures uxores ducere, patrum exemplo niti videtur. Idem fecerunt Nazarei haeretici, qui et circumcisionem et legis observationem defenderunt, sicut Machumet. Quod si verum est, ut Machumet permiserit luxuriationem contra naturam, quod Saraceni prorsus negant, et plurimis in locis Alcoran eam foeditatem vehementissime detestatur: id tamen ei commune esset cum Ophitis seu Caianis, qui Cain, Esau, Core, ludam, Sodomitas colebant, suosque cognatos confitebantur. Animas una cum corporibus interire. Alcoran obscurius tradit, in libello autem de doctrina Machumetis, expressius dicitur, et in novissimo tempore per tubam archangeli excitandas esse. Hoc ipsum Arabianorum haeresis professa est, temporibus Origenis. Et antea Cerdon resurrectionem animarum adstruxit, corporum resurrectionem negavit. Quod de purgatione animarum, et liberatione etiam malorum hominum, et diaboli docet, id ipsum et Origeniani docuerunt. Tantumque interest, quod Machumet illam virtutem Alcorano suo vendicat, per quem redimendi sint, si vel novissimo die fidem ei adhibeant. Paradisum voluptatibus corporis affluentem, post Corinthum et Papiam Hierapolitanum, qui Chiliastarum haeresim condidisse fertur, Machumet fabulatur. Christum non esse mortuum, sed frustratis Iudaeis ad coelos evectum, mentitur cum Cerdone, et Marco, qui putative passum dicit: et Manichaeis, cum Saturnino quoque, et Basilide, qui Simonem Cyrenaicum pro ipso crucifixum esse commenti sunt. Formam corporis humani Deo tribuit, cum Andianis, qui et Anthropomorphitae. Trinitatem negat, cum Noetianis, et Sabellianis, qui et Patripassiani: asserentibus eundem patrem, filium, et spiritum sanctum. Haeresis etiam quae Cata Aeschinem dicitur, Christum eundem dicit cum patre. Praxeas quoque et Hermogenes, deum se sibi filium constituisse dogmatizabant. Multo autem insanius haeresis quaedam innominata, triformem deum fingit, ut quaedam pars sit pater, quaedam filius, quaedam spiritus sanctus.

Caeterum plurimae sectae a temporibus servatoris usque ad Machumetem negarunt IESUM CHRISTUM esse filium Dei. Quarum aliquas enumerare constitui, ut evidentius cernatur, Satanam hostem Dei et generis humani improbissimum, nulli dogmati aeque infestum esse, atque incarnationi filii Dei: in qua vera dei noticia continetur et remissio peccatorum, vita denique aeterna. Simulque versutia diaboli agnoscatur, qui subinde novo a involucro veteres et laetiferas opiniones tegere conatur. Adhaec iudicium Dei spectetur adversum eos qui Dei verbo incarnato impie contradixerunt. Quorum haereses quaedam etsi longiore tempore duraverunt, omnes tamen extinctae sunt, et senserunt quod Dominus hostibus suis comminatus est Lucae xx. capite, Omnis qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur: supra quem autem ceciderit, comminuet illum. Neque diffidendum est, quin si domi primum res nostrae ad divini verbi regulam componerentur, deinde viri ecclesiastici, et magistratus Christiani, populusque totus fidelium iungerent studia et operas ad Machumeticam impietatem expugnandam armis spiritualibus, brevi Machumet vilesceret, eiusque doctrina in contemptum abiret, Christique regnum tolleret alte caput in iis regionibus, quae hodie principi tenebrarum serviunt, olim ecclesiis Christi ornatissimae fuerunt.

Utque a temporibus Christi ordiamur, Matthaei xxii capite satis apparet, Pharisaeorum fuisse opinionem falsam, Messiam non Deum Deique filium, sed tantum hominem existere. Quos validissime confutat Dominus testimonio Psalmi cx. Capite quoque xvi. in Evangelio Matthaei, variae sententiae hominum de Christo referuntur: quae omnes eum tendunt, non Dei filium, sed tantum hominem esse. Quibus opinionibus vanis Petrus nomine apostolorum orthodoxam et catholicam opponit confessionem, quod sit Christus filius Dei vivi.

Mox post ascensionem Domini exorta est haeresis Gaiana, seu Nicolaitarum, quos Ioannes in epistola sua notat, vocans Antichristos, qui Christum negarent in carne venisse, et putarent non esse filium Dei: ut est apud Tertullianum.

Apostolorum quoque temporibus, Claudio imperante Romanis, Simon Samarita, in quem Petrus horrendam sententiam tulit, ausus est se iactare summam virtutem, hoc est, summum Deum: et tempore Tiberii apparuisse putative in filii persona, in monte Sina legem Iudaeis dedisse in persona patris, super apostolos autem in linguis igneis et in caeteris gentibus quasi spiritum sanctum adventasse. De quo Irenaeus, Augustinus, Eusebius, etc.

Menander successit Simoni, scutum diaboli, qui praeceptoris sui Simonis impudentissimam gloriationem in se transtulit, semet salvatorem dicens, qui ad hominum salutem de coelestibus et invisibilibus seculis destinatus fuerit. Idemque in suo, non in Christi nomine baptisavit. Cuius meminit Irenaeus, Augustinus, Eusebius, et alii.

Ebion, a quo prognati sunt Ebionei, seu Ebionitae, CHRISTUM solum hominem putavit, et per profectum vitae ac virtutis virum iustum affectum, ut in Eusebii chronicis, et Augustini libro de haeresibus, et aliis eiusdem argumenti legitur.

Carpocrates et Cerinthus, IESUM tantum esse hominem dogmatizaverunt, authoribus Tertulliano, et Augustino, etc.

Marcion denique Cerdonis discipulus, eandem vindicavit impietatem, viventibus adhuc Apostolis. Cuius impium dogma Lucanus excepit, authore Tertulliano.

Sethiani quidam putaverunt, Sem filium Noe, Christum esse.

Alogiani autem, usque adeo verbum et filium Dei renuerunt, ut etiam Ioannis Evangelium respuerint, eo quod in eius principio scribitur: In principio erat verbum, et reliqua. De utraque haeresi Augustinus scribit, post alios.

Theodotiani tradiderunt Christum hominem tantum esse, quanquam conceptum ex spiritu sancto, natum ex virgine: ut Tertullianus et Augustinus scribunt. Quod Machumetis dogma refert proxime.

Origeniani non veriti sunt dicere, Christum a patre tantum distare, quantum a Christo distent apostoli, testis Augustinus.

Artemonis haeresim instauravit Paulus Samosatenus, sub Galieno imperatore, circiter annum Domini cclxx. Quae asseruit Christum purum esse hominem, hoc est, absque Deo, idque traditum ab apostolis. De quo Eusebius et Augustinus.

Paucis post annis Urbicus genere Persa, qui propter mentis vitium Manes, hoc est insanus cognominatus est, a quo Manichaeorum profluxit haeresis, insania elatus nunc se paracletum praedicabat, nunc conabatur ostendere se formam CHRISTI gerere, duodecim eligens discipulos, quos ad praedicandum stulta et impia, et a diversis haereticis mutuata dogmata mittebat. De quo Eusebius, Augustinus, alii.

Reddita pace ecclesiis post Diocletiani persecutionem, Arrianae haereseos incendium exarsit, circa cccxx annum salutis recuperatae. Quod multos episcopos et principes involvit, ac diutissime CHRISTI ecclesiam exercuit. Docuit autem impius Arrius, CHRISTUM non esse substantiae eiusdem cum patre. De quo Eusebius et Theodoritus copiose, nec non Augustinus, et alii.

Circa salutis nostrae annum ccclviii. Photinus Antiochenus praesul impium dogma protulit, idem cum Samosatena haeresi re ipsa, verbis autem abludens. Docuit enim Photinus, deum omnipotentem unum esse, qui proprio verbo condiderit universa. Refugiebat autem CHRISTI filii Dei nativitatem et existentiam ante secula profiteri. De quo in V. libro Tripartitae historiae.

Theodosio et Valentiniano imperantibus, Nestorius episcopus Constantinopolitanus, tardioris ingenii hominibus visus est cum Samosateno Paulo et Phocino CHRISTUM dicere purum hominem. Quod opinatus etiam est Sergius monachus, qui dogma istud scelestum tradidit Machumeti. Atqui Nestorius non detraxit prorsus CHRISTO divinitatem, sed ab humana natura in Christo ita separavit divinam, ut duas personas fingeret impius somniator. Unde argutabatur: Quum Maria homo fuerit, Deus non est, quem illa genuit: Et qui adolevit ritu hominum bimestris et trimestris existens, Deus haudquaquam est. Neque Mariam Dei genitricem appellandam esse, impius haeresiarcha latravit. Neque fas, credere illum Deum, qui pependit in cruce, qui mortuus est. Interim verbi Dei subsistentiam confitebatur, et CHRISTO pro merito collatam esse divinitatem. De quo Historia tripartita et Nicephorus meminerunt, et multa in scriptis Cyrilli extant. Eodem Theodosio imperante anno cccxlviiii contraria haeresis oborta est authore Eutychete archimandrita, seu abbate Constantinopolitano. cui favit Theodosius, ut fuit magnae levitatis, qui Nestorium cum libris suis penitus extinctum voluit. Confudit autem Eutyches duas naturas in CHRISTO, et permiscuit, ut humanam detraheret, divinam duntaxat reliquam faceret. De quo Vigilius copiose scribit.

Ex ea vero Eutychetis vesana doctrina" progenita est Monothelitarum haeresis, quae Christo unam tantum voluntatem, nempe divinam tribuebat, adeoque verborum praestigiis humanitate spoliabat. Quo errore implicitus fuit etiam Heraclius imperator, per Cyrum et Pyrrhum episcopo.

Quae impia doctrina imperatoris et procerum ecclesiasticorum authoritate iam confirmata in populo Christiano, una cum superstitiosa cultura divorum, et in primis virginis Mariae matris Domini, venerationeque imaginum, non parum iuverunt sacrilega dogmata Machumetis et sociorum eius, adversum CHRISTI Servatoris divinitatem, et sacerrimum trinitatis mysterium, et colorem aliquem verisimilitudinis apud rudes homines adhibuerunt, simulque totum populum Christianum idololatriae suspectum reddiderunt. Id quod animadvertere licet in aliquot locis Alcorani. Quum enim Monothelitae CHRISTO adimerent voluntatem humanam, nec concederent veri hominis perfectam naturam: Machumet contra probat fuisse hominem, quippe qui comederit et biberit, et reliqua cum hominibus communia habuerit. Sicut et Esaias adstruit Messiae humanitatem perfectam, loquens de Emanuele, quod Virginem constaret coli a multis Christianis superstitiosius, ut hodie quoque fit, dum eius opem superstitiosi implorant, reginam coeli, et stellam maris, spem et vitam suam appellantes: Hinc invehitur in Christianos Machumet, quod tres deos colant, patrem, et matrem, et filium: ad haec simulacra, quae nec videant, nec audiant, nec iuvare aut obesse possint, venerentur. Et crebro ingeminat, unum esse deum, erroneos autem ei consortes adiungere: quae summa impietas sit.

Expositis ergo rationibus, quae plane ostendunt, neque Dei gloriam obscurare, neque moribus et doctrinae Christianae, neque ullo pacto ecclesiam labefacere, quod Machumetis doctrina et res gestae iterum ex typographica officina prodeunt in manus studiosorum: paucis iam, Patres et domini reverendissimi, perstringam utilitates aliquot redituras ad lectorem attentum, et cum iudicio in libris alienae religionis versantem: (quod ubique facere convenit, etiam in ecclesiae doctoribus) ut nemo non cernat, in hac editione nullum piaculum, aut scelus aut errorem admissum esse.

Primum enim, vix ullum scriptum extat, aut memoria rei gestae, ubi cernantur evidentius horrenda iudicia Dei adversum eos homines, qui revelatam sibi veritatem non habent in precio, ut fiant salvi: plurisque faciunt voluptates corporis, et divitias, et alia quae caro inimica spiritui expetit. Qui turpissima ingratitudine sua Deum clementem provocant, ut sua gratia et coelesti custodia destitutos permittat ludibriis Satanae, et nunciorum eius versutiae atque deceptionibus, ut mente capti mendacio palpabili credant, et clarissimam veritatem respuant, sub specie pietatis etiam flagitia magna perpetrantes. Arabia namque, in qua Machumetica haeresis edita primum adolevit, ac fota est, deinde collectis viribus in alias regiones irrumpens, populos a CHRISTO Servatore abduxit, quam ornatos doctrina et pietate olim Episcopos habuit? Quam florentes et optime institutae in ea fuerunt ecclesiae? Quam copiose lux Evangelii sese diffuderat in eo populo? Cuius nominatim etiam Spiritus sanctus in prophetis meminit, quum sermo fit de vocatione gentium ad regnum CHRISTI, velut Psalmo septuagesimoprimo: Reges Arabum et Saba dona adducent. Et iterum: Vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei. Et Esaiae capite sexagesimo, ubi sub nomine Hierusalem sermo est de CHRISTI ecclesia ex Iudaeis et gentibus congreganda: Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annunciantes, et reliqua. Verum episcopis ad privatae rei studium conversis, et negligentibus suum munus: Principibus quoque magis incumbentibus expilationi plebis, quam studio tuendi et conservandi veram religionem in populis creditis a Domino Deo suae fidei, persequentibus insuper studiosos syncerae pietatis (ut fecit Imperator Valens, Arriana impietate depravatus: et episcopus Lucius, eiusdem haereseos sectator) plebs misera, velut ovicularum grex pastore destitutus, abiit in diversas opiniones, et secuta est affectus suos pecuinos, ut omnes homines natura sunt proclives ad malum, et semper indigent habenis, ut in viis Domini recta progrediantur.

Hinc coepit res Christiana inclinare ad occasum apud Arabes, ut paulatim ecclesiastica disciplina et CHRISTI noticia exolescerent, et divinae scripturae nomina, et umbra quaedam tenuis relinqueretur. Simul etiam liberalis educatio iuventutis, et artes bonae expirarunt. Ut horrida barbaries tandem, et densa ignorantia omnium rerum bonarum, planum aditum praeberent principi tenebrarum, eiusque legatis artificio decipiendi egregie instructis, omnia transigendi pro sua pessima libidine in populo infelici. Quocirca eximium organum Satanae Machumet, adiuvantibus duobus haereticis profugis, et duobus apostatis Iudaeis per doctrinam stolidam, impiam, furiosam, sibi contradicentem in plurimis dogmatibus, quas tamen sutelas oracula Dei, eaque per Gabrielem coelitus delata asserere nihil veritus est, Arabes primum, et alios deinde populos Satanae laqueis ita innexuit, ut pro superstitione et vanissimis naeniis nihil facere aut pati, non denique mortem occumbere recusent: sempiternam autem veritatem, et veram unius Dei religionem aspernentur, oderint, omni genere malorum persequantur. Quem ista propius intuentem in Alcorano, et perpendentem, non horror, non ingens dolor invadat? non metus iudiciorum Dei concutiat? non cura salutis suae tangat ac moveat, ut ardentius oret, Deoque maiorem gratitudinem exhibere studeat, pro summo et inaestimabili bono revelatae veritatis salutiferae per Domini gratiam? Cui non vetemus excutiatur et segnities in operibus divinis, ut verbum Dei meditetur die ac nocte, idque sancta vita exprimat, et aliis monitor, hortator, impulsor sedulus instet, ne per negligentiam et contemptum rerum divinarum in illud barathrum ignorantiae et impietatis et perditionis praecipitentur?

Deinde magnum est operaeprecium cognovisse miseram conditionem et infelicem statum eorum, qui a Tureis abducuntur in servitutem. Quae res non ex decerptis particulis doctrinae Machumeticae probe cognosci potest: sed perspecta tota Machumetis doctrina ex ipsius Alcorano, quo religio et politia, et omnia Turearum negotia reguntur, tum demum licebit aestimare, in qualem dominatum trahantur captivi Christiani, in quam vesanum et perplexum doctrinae genus, in quam perversam religionem. Grave quidem est spoliari facultatibus, abduci a patria, rapi a parentibus, uxore, liberis, et charissimis hominibus, adigi ad immoderatos labores, maligne pasci, flagris caedi, ferre multa indigna. Sed haec levia sunt prae illis, quae animo pio perpetienda sunt.

Quid enim acerbius queat accidere homini vel mediocri pietate imbuto, quam privatum solatio Evangelicae praedicationis, audire inauspicatas fabulas doctrinae Machumeticae? spoliatum sacris et rei divinae exercitio, spectare instituta prophana, eaque laudibus ad coelos evehi cum elevatione Christianae religionis? sollicitari denique modis omnibus ad abominabiles et letiferas nugas? Hic dolores et acerbissimi cruciatus animo pio infliguntur: hic tenduntur laquei conscientiarum, hic pericula urgent, hic gravissimae tentationes circunstant hominem. Quam sane conditionem vivendi, vel potius serviendi inter Tureas, qui non reformidat, securus indulget affectibus, neque dolet vicem fratrum Christianorum, qui iam sunt in eam sortem pertracti, aut periclitantur, ut brevi deveniant in Turcicam servitutem: eum existimo mente ac sensu carere humano, et quovis trunco ac lapide stupidiorem esse.

Veteres certe Christiani periculosissimam vitae rationem sub infidelibus principibus et populis intelligentes, inter praecipua pietatis opera posuerunt redemptionem captivorum, et liberaliter tum privatas opes tum ecclesiasticas erogarunt ad liberandos homines, quos Persae, Parthi, Gothi, Vandali, et alii pagani ceperant. Ad eandem pietatem extimulabit cognitio doctrinae Machumeticae homines, qui modo non sunt profligata mente, ut emendatione vitae, studio innocentiae et bonorum operum, consilio prudenti, orationibus piis provideant, ne in eam miseriam adducantur: fratres etiam, qui tyrannide hostium impiorum premuntur, iuvent precibus apud Deum, et omnibus facultatibus. Denique supplicent pro persecutoribus, ut pater misericordiarum dignetur eis bonam mentem reddere, ac errorum nebulis sublatis infundere veritatis lucem, quo a laqueis diaboli erepti, desinant CHRISTI gloriae, quantum in se est, obsistere, et eius cultores ad defectionem atque perfidiam extremam trahere.

Praeterea collatio Alcorani ad scripturas divinas aptissima est, quae dignitatem, excellentiam, maiestatem doctrinae Christianae illustret, hominumque mores et corrupta iudicia corripiat: quorum pars fastidit canonicam et orthodoxam doctrinam, pars iniquissime fert se admoneri verbo Dei: alii, quorum praecipue interest curare, ut in Ecclesia per idoneos ministros Christiana doctrina proponatur, et scholae sint recte institutae, negligunt sibi divinitus iniunctum munus. Est enim in sanctis scripturis veteris ac novi Testamenti, solida ubique veritas: in Alcorano scatent absurda mendacia. In sanctis scripturis omnia sibi consentiunt, etiam diverso tempore scripta: in conflando Alcorano Machumet cum pauculis adiutoribus non potuerunt sibi constare, quin crebras ponerent antilogias, et enunciata ex diametro pugnantia. Sacrae literae sequuntur naturam et optimam rationem dicendi, ut omnia sint plana, simplicia, fidei et charitatis rectissimae normae quadrantia: in Alcorano sine ordine res congeruntur, omniaque sparguntur confuse atque perturbate, ut quaedam Labyrintho inexplicabiliora sint, etiam confessione illorum qui exercitati sunt in doctrina Machumetis. Nulla prope argumenti explicatio rite confecta inest, nullus lepos aut suavitas orationis, quae lectorem detinere possit, unico rhythmo excepto, ob quem Saraceni Alcoranum mirifice praedicant. Utque semel dicam, Scriptura oracularis aurum et argentum septies purgatum, et triticum purgatissimum, et lux clarissima existit: doctrina Machumetis scoria, et inanes paleae, et densissimae tenebrae iudicari debet.

In doctrina CHRISTI apparet, quod pollicetur, iugum suave, et onus leve: in Alcorani codice iugum durum et insuave, et onera difficillima: quantumvis Machumet promittat se religionis rationem faciliorem attullisse, videaturque viribus hominis tribuere salutis aeternae adeptionem. Cur igitur tam molestum est professis CHRISTUM, eius doctrinam auscultare: quum Machumetistas non pigeat, gnaros literarum, quotidie tempus aliquantum lectioni Alcorani tribuere? Quanta reprehensione digni sunt literarum studiosi, qui nugis ineptissimis saepe delectantur, et in eis bonam partem vitae convertunt, sacras autem literas fastidiose relinquunt, aut summo cum taedio legunt: quum Alcoran inter Machumetanae philosophiae studiosos statis horis, utque vocant, canonicis, perlegatur singulis mensibus. Cur in proceribus Christianis tam levis est cura, ut doctrina pietatis per idoneos viros colatur sedulo et dextre in Ecclesia: ut scholis praeficiantur magistri sanctis moribus, et eruditione minime vulgari praediti, qui iuventutem recte instituant ad pietatem, et prudentiam, et eloquendi facultatem, unde reipublicae viri suppetant, qui eam feliciter gubernare possint: ut rebus tam necessariis, et sine quibus nullo pacto incolumis potest quaecunque civitas consistere, legitima portio ecclesiasticarum opum impendatur? ut de privatis hic taceam. Si quidem Alcorano docendo magnifica gymnasia destinata sunt, et opes ingentes, quibus ingenia exercitentur, foveanturque tam qui docent, quam qui discunt perbenigne. Caeterum Alcorano reguntur non ratum caeremoniae, et religionem spectantia, verumetiam politica tam in castris quam domi. Unde nomophylaces, qui hodie Turearum dialecto vocantur Iescherchadii, potestatem habent retractandi sententias per imperatorem latas, si legibus Machumetis repugnent. Quae autem hodie in populo Christiano doctrinae coelestis reverentia? Vulgares homines admoneri se, et vitia sua carpi non ferunt aequo animo, sed recalcitrant undique, dicentes se nolle regi a sacerdotibus. Magistratus autem tantum non crimen laesae maiestatis interpretantur, si acta eorum aliquando sacrae doctrinae pugnantia redarguantur Dei verbo. Quae ingratitudo et perversitas magnum profecto malum dabunt, nisi corrigantur.

Adhaec perspectus Alchoran mirifice monstrat, quam faciant imprudenter illi magistratus, qui prohibendo Evangelii praedicationem, conantur veterem (ut aiunt) fidem retinere, et confirmare suam potestatem vel tyrannidem, et prohibere motus atque novationes rerum. Quo facto, isti sibi et subdito populo pessime consulunt. Quandoquidem illud plurimum iuvit conatus Machumetis, quia reperit in Arabia populum barbarum, et stupidum, sine cognitione rerum, sine doctrina coelesti: qui nomina duntaxat evangelii et veteris testamenti haberet, ac tenuem noticiam Christi. Nam per initia restitit populus Machumetis et discipulorum eius doctrinae iis rationibus frivolis, quae in ore vulgi carentis solida gratiae et fidei doctrina hodieque audiuntur: Maiores nostri vixerunt, et mortui sunt in hac religione: quapropter et nos eam retinebimus pertinaciter. Principes nostri sic tradiderunt, sic vitae exemplo praeeunt: qui nobis sequendi sunt. Machumet homo est nulla re insigni commendatus, nec edit miracula, nec ei adhaerent homines nobiles et potentiores, sed infimae sortis et qua sic colluvies hominum: cur igitur fidem illi adhiberemus, et in partes eius descenderemus? Verum eas obiectiones, et similes, facillimum fuit Machumeti solvere, quemadmodum in Alcorano cernitur. Et quia populus Arabicus non fuit certis ac solidis sententiis divinae scripturae velut anchoris confirmatus, adversum fluctus adversariae potestatis, haudquaquam in certamine quod non tantum adversus carnem et sanguinem, sed magis adversus principes et potestates, adversus mundi rectores harum tenebrarum, contra spiritualia nequiciae in coelestibus fuit, sine armatura Dei perstiterunt, sed palearum ritus ventis impiae doctrinae abrepti sunt. Quum enim Machumet cum suis discipulis aliquamdiu subintrando aedes, quaesivisset sectatores, confisi iam partibus suis auctis, in apertum protulerunt monstrum adultum: quumque pars populi induisset persuasionem, quod Machumet veritatem traderet, pars simularet vel ob temporarium commodum, vel ex metu periculorum, obtinuit in vulgo Arabico imperium Machumet, principesque oppressi et extincti sunt, quorum culpa infelix populus pseudoprophetis obiectus est. Habet etiam aetas nostra exemplum recens et vividum in regno Monasteriensi anabaptistarum. Quod nisi divina providentia, et principum quorundam atque virorum optimorum, qui CHRISTI Evangelio gaudent, opera fuisset destructum, staret hodie in media Germania regnum per omnia simile Machumetico in Arabia, quod se per temporis intervalla diffudit in omnes habitati orbis partes.

Iam vero quem non seculum hoc turbatissimum excitet, ut pericula, quae undique nobis imminent, circumspiciat, quando res Christianae et Turearum inter se confligunt atque permixtae sunt, ut alii cum Tureis foedus habeant, alii bella gerant, fiantque incursiones hostium prope quotidianae, quibus fratres ab oculis nostris abducuntur? Quidque nobis statuerit Dominus, ignoratur, quum sint omnes ordines Christiani populi multis et magnis vitiis depravati, et parva cogitatio de vita emendanda. Quare mihi videtur hoc tempore lectio Alcorani non modo utilis, verum etiam necessaria, ut melius ad omnem fortunam nos parare atque instruere possimus. Sive enim abeundum nobis in captivitatem sit, quod Deus avertat, sive in patria diutius vivere permittatur, summopere conducet inspexisse authentico libro Turearum, quibus rationibus nitatur ipsorum religio, et quibus oppugnent fidem Christianam: simulque praeparatas habere sententias verissimas ex divinis scripturis primum, deinde ex hostium scriptis argumenta, quibus velut suo gladio iugulentur. Nam in servitutem abducti, et cavere sibi melius poterunt, ut qui praeternavigant periculosa loca maris, antea de periculis admoniti: et magnam facultatem habebant insinuandi CHRISTUM idoneis hominibus. Quibus autem concedetur patria frui, occasione reperta, et quasi ostio aperto, vel scriptis, vel etiam viva voce tum Christianis captis, tum victoribus viam salutis commode indicare studebunt, institutis in hoc viris, qui linguarum habeant peritiam, per quas intercedere possit commercium. Quae cogitatio fortasse videbitur aliquibus supervacanea et stulta, quod praedicaturus CHRISTUM inter Machumetistas vitae periculum aditurus sit, neque ullum hominem adducturus Ecclesiae: quandoquidem in superstitione sua obstinati, non ferant sermonem contradicentem Alcorano. Equidem, licet studium erudiendi alienos a Christo, et linguas primarias ad hoc negotium accommodandi, post concilium Basiliense totum deferbuit, multis rationibus in bonam spem erigor, si res divina primum domi recte constituatur, deinde sancti conatus in timore Domini et prudenter ad infideles lucrifaciendos Christo extendantur, non parum effectum iri. Tantum experiri iuvet, Dominusque dabit successum.

Est et illa non parva utilitas ex lectione Alcorani, quod inde capi possunt exhortationes et castigationes, exemplo prophetarum et apostolorum, et CHRISTI Servatoris, qui exterorum dicta et facta in loco adhibuerunt, quibus Christiani extimulentur ad officium, ut verbi gratia, quum videamus aliquos Epicureos vel porcos magis vivere, ut appareat eos futurum seculum non credere: an non acres correptiones erunt in eos, si obiiciatur, quoties, quam vehementer in Alcorano futurae vitae persuasio inculcetur? Gravis etiam obiurgatio est, Christianos multos imagines ad religionis cultum adhibere, et divos invocare: quae tamen Machumet, tenebricosae doctrinae magister, cavenda et fugienda esse rationibus validis evincit.

Denique in doctrina Machumetis liquidissime spectare licet, quam vana et inefficacia sint argumenta, quibus aliqui mentium deceptores Christiano populo dogmata venditant, et fucant, et defendunt. Non verentur enim seductores sua commenta dicere verbum Dei, nixa esse divinis scripturis: id quod et Machumet fecit. Verum quum pollicitationes magnificae revocantur ad sacram scripturam, deprehenduntur verbo Dei pugnare, et sententiae spiritus sancti maligne in alienum sensum detortae. Diu (inquiunt) duravit illa doctrina, ideo vera est, et recta, et salutaris. Atqui praescriptio DCCCC annorum minime patrocinatur falsae et impiae doctrinae Machumetis. Allegant et multitudinem adhaerentium, et potentiam, et sanctimoniam. Verum orbis maxima pars regitur Alcorano et potentissima in mundo: an propterea statim est integra et syncera doctrina illius? Ea est etiam sacerdotum et monachorum exquisita species sanctae vitae, ut nihil absolutius dici possit. Vulgi autem sanctimonia longe superat minoritarum et cartusianorum observantias. Non tamen ex hominibus fides aestimanda est, sed ex religione seu vera seu falsa homines, sintne cultores Dei, an minus. Quod si divitiae, honos, victoriae, fortunae successus, aliaque pertinentia ad felicitatem temporariam alicui religioni bonitatem addunt, aut veritatem, nulla est cum Machumetica religione comparanda, cui haec copiosissime suppetunt. Sed ratio ista longissime fallit, ut nisi Tureae aliique sectatores Machumetis a suo duce ad Christum transeant, aeternae damnationi adiudicati sint.

Postremo quaestio nobilissima de Antichristo inter theologos, et in quam merito incumbunt omnes pii, explicari non potest, nisi perspecto Alcorano. Quum enim aliquot eruditi homines nostri aevi, et qui ante annos ducentos scripserunt, Machumetem caput et sectae ipsius totum (ut ita dicam) corpus Antichristum dicant, de quo Daniel, Ezechiel, Ioannes in Apocalypsi vaticinati sunt, nihil hac de re poterit exacte constitui, nisi universam Machumetis doctrinam et instituta ex ipsius organo cognita, cum prophetiis conferamus. Tum enim demum licebit certum aliquid colligere, an sectam Arabicam cum partibus omnibus pro Antichristo accipiamus: an alium pervestigemus, qui iam venerit, aut venturus expectetur.

Et quia mentio Antichristi facta est, peto, Viri ornatissimi, ut concedatur mihi paulisper, ex quo planissime poterit perspici, quod editio Alcorani ecclesiae Christi non pericula struit, sed periculorum indicium facit: non laedit, sed iuvat: quodque privato affectu aliquo ducuntur, qui factum nostrum damnant. Ponamus enim, Antichristum (quem veteres aliquot theologi tradiderunt annis tantum tribus et sex mensibus ecclesiam persecuturum, et in templo Hierosolymitano sessurum esse tanquam Deum) iam in Babylone, aut ulterius etiam in India, docere impietatem et omnem nequietem, aliosque in sectam suam adducere persuasionibus falsis, alios promissis, alios terrore atque suppliciis: agere etiam iniustissime, turpiter, nefarie, immaniter: ut omnis malicia et nequities, et diabolicae operationes Antichristum obsident. Afferat autem ad nos vir cui merito fides non denegetur, eius universam doctrinam et facta plenissime descripta. Nonne typographi certatim eum librum in omnes linguas translatum cito spargerent per omnes nationes? Nec quisque cordatus et aequii iwdicii a homo reprehenderet eorum factum, sed laudarent omnes boni et sapientes, quod sua diligentia effecerint, ut homines impendentium malorum praemoniti sese praeparent, quo per Dei gratiam in tentatione subsistere possint. Et quod peccatum in editione Alcorani, quo religio et leges Turearum continentur, nec non aliorum librorum spectatae fidei, quae res Turearum docent, admissum est, quum Tureae ritu Antichristiano iam grassentur, et vicinos fratres atque fidei consortes immaniter affligant, videanturque prope in foribus nostris consistere? cur non potius favorem quam odium experimur, qui curavimus edi libros tempestati nostrae maxime accommodos: cur non laudem magis quam vituperationem reportamus, qui prodesse voluimus cunctis, nemini obesse?

Verumenimvero, Domini et patres colendissimi, religione, sanctimonia, eruditione, sapientia ornatissimi viri, quum pateat, libros ethnicorum, Iudaeorum, libros etiam curiosis et superstitiosis et maleficis artibus refertos imprimi, nulla id lege prohibente, nullo id sapiente viro improbante, in quibus non minus est prophanae et impiae doctrinae, quam in Machumetis libris: quum theologia, ut aliae scientiae, non modo religionem veram tradere, sed etiam contraria illi cognoscere et iudicare soleat: quum expositio doctrinae Machumetis et rerum gestarum, pars sit historiae, et quidem ecclesiasticae quae dignissima lectu iudicatur ab omnibus sano iudicio praeditis: quum antesignani fidei orthodoxae et catholicae, fraudes haereticorum in lucem, et quasi ad ecclesiae tribunalia protrahere studuerint: quum ante inventam typographiam editus sit olim Alcoran, et in bibliothecas diffusus, extentque in scriptis excellentium virorum in ecclesia, quae in Alcorano sunt maxime prophana: quum lectionem Alcorani afferre multiplicem fructum ostenderim: Nihil dubito, vos editionem istam probare, neque ullum prudentem hominem re diligentius perpensa damnaturum. Nam de calumniatoribus, quibus nihil ita recte, syncere, pieque factum est, ut non machinentur inde negocium bonis viris facessere, minus curandum videtur. Quos authoritate vestra, et studio erga eos qui ecclesiam Domini pro sua virili iuvare et amplificare cupiunt, a fortunis et fama nostra repelletis.


APOLOGIAE THEODORI

Bibliandri pro Alcorani editione

FINIS


Notae:

  1. pro lucrifacere