Appellatio ad supremum iudicem

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Appellatio ad supremum iudicem
18 Octobris 1412

Quia deus omnipotens, unus in essentia, trinus in personis, oppressorum est primum et ultimum refugium et dominus custodiens veritatem in saeculum, faciens iudicium et misericordiam iniuriam pacientibus, prope existens omnibus invocantibus eum in veritate, solvens compeditos, voluntatem timencium se faciens et custodiens omnes diligentes se et disperdens omnes incorrigibiles peccatores, et Christus Ihesus, verus deus et verus homo, in angustia a pontificibus, scribis et Phariseis sacerdotibus, iniquis iudicibus et testibus circumdatus per mortem gravissimam et turpissimam a dampnacione perpetua electos ante mundi constitucionem dei filios volens redimere, hoc prestantissimum exemplum reliquit in memoriam suis sequacibus, ut causam suam omnipotenti, omniscienti et omnis boni volenti domino comitterent, ita dicens: "Vide, domine, affliccionem meam, quoniam erectus est inimicus, quia tu es adiutor et susceptor meus. Tu, domine, demonstrasti michi et cognovi, tu ostendisti michi studia eorum, et ego quasi agnus manswetus, qui portatur ad victimam, et non cognovi, quia super me cogitaverunt consilia dicentes: Mittamus lignum in panem eius et erademus eum de terra vivencium, et nomen eius non memoretur amplius. Tu autem, domine Sabbaoth, qui iudicas iuste et probas renes et corda, videam ulcionem tuam ex eis. Tibi enim revelavi causam meam, quia multiplicati sunt, qui tribulant me, et concilium fecerunt in unum dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini et comprehendite eum, quia non est, qui liberet eum. Vide ergo, domine, et considera, quia tu es paciencia mea, eripe me de inimicis meis, deus meus es tu, ne discesseris a me, quoniam tribulacio proxima est et non est qui adiuvet. Deus, deus meus, respice in me, quare dereliquisti? Quoniam ciscumdederunt me canes multi, concilium malignancium obsedit me, quia locuti sunt adversum me lingwa dolosa et serminibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis pro eo, ut me diligerent, detrahebant michi . . . et possuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea."

Ecce isti sacratissimo et fructuosissimo innixus redemptoris exemplo, ab oppresione gravi, iniqua sentencia et excomunicacione pretensa potificum, scribarum et Phariseorum et iudicum in kathedra Moysi sedencium ad deum appello, comittens sibi causam meam, salvatoris Ihesu Christi sequens vestigia, sicuti sanctus et magnus patriarcha Constantinopolitanus Johannes Crisostomus a duplici episcoporum et clericorum concilio et beati in spe episcopi Andreas Pragensis et Robetrus Linconiensis episcopus a papa ad supremum et iustissimum iudicem, qui nec timore concutitur, nec amore flectitur, nec munere curvatur, nec falsis decipitur testibus, iniuriose, opressi humiliter et salubriter appellarunt.

Opto igitur, ut omnes Christi fideles, et presertim principes, barones, milites, clientes et ceteri regni nostri Boemie incole sciant et compaciantur michi, per excomunicacionem pretensam oppresso tam graviter, acquisitam specialiter per instigatorem et adversarium meum Michaelem de Causis, quondam plebanum ecclesie sancti Adalberti in Nowa civitace Pragensi, de consensu et auxilio canonicorum Pragensis ecclesie et datam et fulminatam per Petrum, sancti Angeli Romane ecclesie dyaconum cardinalem, deputatum iudicem per Romanum pontificem Johannem XXIII, qui fere per duos annos nullam voluit meis advocatis et procuratoribus dare audienciam, que non debet eciam Iudeo, pagano et heretico denegari, nec voluit cuiquam racionabili excusacioni de non comparicione mea personali acquiescere, vel universitatis studii Pragensis testimonia cum pendente sigillo et attestacione publicorum notariorum ad testimonium vocatorum pietate paterna benigniter acceptare. Unde manifestum est, non incurrisse me notam contumacie, cum non ex contemptu, se ex causis racionabilibus citatus in curia Romana non comparui, tum quia insidie undique posite sunt michi in itinere, tum quia me aliena fecerunt pericula cautum, magistrorum Stanislai et Stephani Palecz spoliacio et incarceracio, qui in Bononia peccuniis et aliis rebus, volentes citati parere, sunt spoliati et incarcerati turpiter et tractati tamquam malefici, nulla penitus audiencia precedene, tum eciam, quia mei procuratores voluerunt se ad penam ignis cum quocumque volente contra me opponere ac partem se ponere in Romana curia obligare, tum eciam, quia meum procuratorem legittimum incarceraverunt in prefata curia, nulla culpa, ut estimo, exigenta, tum eciam quia concordatus eram sancte memorie cum domino Sbincone Pragensi archiepiscopo per graciam domini regis, inter quem dominum Sbinconem et me aliosque magistris pronuncciaverunt principes et domini consiliumque domini regis et sua apposuerunt sigilla, quod dominus archiepiscopus scriberet domino pape, quod errores hereticos in regno Boemie, in civitate Pragensi et in marchionatu Moravie nescit, quodque nullus de heresi est convictus, et quod mecum et cum aliisque magistris plenarie concordatus. Eciam debeat scribere, quod dominus apostolicus me a comparicione, citacionibus et excomunicacione absolveret.

Cum igitur omnium iurium antiquorum, tam divinorum Veteris et Novi testamenti, quam canonum extat disposicio, quod iudices loca visitent, ubi dicitur crimen comissum, ibique inquirant contra accusatum vel infamatum, obieccionem criminis ab illis, qui accusati ex conversacione habent noticiam, quique non sunt malivoli, emuli vel inimici accusati vel delati hominis, sintque honesti, non criminatores, sed legis Ihesu Christi fervidi zelatores, denique quod citato vel accusato ydoneus et securus, pateat loci aditus, et iudex non sit una cum testibus ipsius inimicis: manifestum est, quod hiis condicionibus michi ad comparicionem deficientibus, pro vita servanda sum coram deo a contumacia et excomunicacione pretensa et frivola excusatus.

Ego Johannes Hus de Husinecz, magister in artibus et sacre theologie baccalarius formatus alme universitatis studii Pragensis, presbiter et predicator confirmatus ad capellam nunccupatam Betlehem, hanc appellacionem offero Ihesu Christo, iudici iustissimo, qui noscit, protegit et iudicat, manifestat et premiat indefectibiliter cuiuslibet hominis iustam causam.

Fons